TRACTATUS II
DE DISPUTATIONE QUÆSTIONUM INDUCTARUM.
CAPUT I.
De disputatione primæ quæstionis et quartæ.
Text, et eam. 3. Utrum unius, vel plurium scientiarum sit omnia genera causarum speculari?
Disputando autem de quæstionibus inductis, non eumdem tenebimus ordinem, sed conjungemus eas quarum ad invicem manifestatur determinatio. Primum igitur disputemus de quibus in primis diximus, scilicet utrum unius vel plurium scientiarum sint omnia genera causarum quae speculandae sunt? Et quia logice disputabimus, et logici est inquisitive procedere, quæramus quomodo erit unius et ejusdem scientiae principia cognoscere quae non sunt contraria existentia ? In Analyticis enim posterioribus determinatum est 1, quod una scientia quae est unius generis subjecti, et quæcumque considerantur in scientia, per divisionem contrarium exeunt a genere illo. Quæ-
cumque igitur per divisionem contrariorum non reducuntur ad genus unum, non sunt considerata in scientia una. Genera autem causarum, licet diversa sunt, non tamen per modum hujusmodi contrariorum reducuntur ad genus unum. Non igitur una de ipsis est scientia : quia omnium hujusmodi contrariorum est scientia una, et non aliorum, ut per se patet in omnibus.
Amplius cum una scientia sit de ente aliquo uno secundum genus, facile est videre quod non omnis scientiae considerare de omnibus generibus causarum : quia multa sunt de numero existentium quibus non omnia insunt genera causarum. Quo namque modo possibile est causam quae est motus principium sive movens, quae vocatur efficiens, inesse his quae sunt immobilia ? et cum omne quod participat bonum, non participat ipsum nisi exeundo ad finem motus qui est appetitus ejus quod movetur appetita perfeetio, quomodo possibile est inesse boni naturam in his quae sunt immobilia ? Omne enim quod secundum se et sui naturam bonum est, finis est : et secundum quod est finis et ultimum appeti-
<--- Page Split --->
lum, est causa : et ideo, sicut jam ante diximus, illius causa, et propter illud fiunt et sunt omnia caetera. Non enim loquimur hic de puro et primo bono, quod secundum quod ait Plato, per substantiam est bonum. Nec loquimur de bono quod secundum supposita cum ente convertitur : hoc enim eo quod a bono est, boni sumit rationem, quia boni est bona adducere. Nec potest intelligi, quod non est bonum quod ab eo bono est, quod essentialiter bonum, et quod non aliud disponit ad causandum nisi bonitas. Causa enim prima quia bona est, diffundit causata. Et ideo omnia quæ ab ipso sunt, bona sunt : quia prima bonitatis ratio, quantum possibile est, resultat in ipsis. Sed nos hic non de tali loquimur bonitate, sed de eo quod est ex ultimo et optimo quod res appetit ab ipsa : hæc enim est finis. Finis autem talis in quid est appetitus et cujus causa fit totum quod fit, est finis actus et complementi cujusdam. Omnis enim talis actus est cum motu, quia est ultimum motus. Ergo tale principium boni et finis non convenit esse in immobilibus. Nec in talibus convenit aliquid esse autoagatum, hoc est, per se bonum in quantum hujusmodi sunt. Propter quod in signum hujus etiam in mathematicis nihil ostenditur per eam causam quam finalem vocamus. Non enim in mathematicis est demonstratio aliqua, eo quod melius aut deterius sit aliquid. Nec omnino ullus mathematicorum talium alicujus reminiscitur causarum : quia nulla conclusionum mathematicarum posset concludi. Quæ enim separantur, secundum formam et rationem separantur : secundum finem autem et efficientem et materiam semper volunt esse concepta et conjuncta, et non separata. Propter quod etiam sophistarum quidam, ut Aristippus, causam in genere causarum ponere præneglexit : opinatus est enim omnia causari naturalia mathematicis, sicut et multi alii : in mathematicis autem non videns eam, etiam in aliis dixit non
inesse hanc causam : sed casu fieri ea quæ fiunt. In aliis autem artibus illiberalibus quæ mechanicae vocantur, ut est tectonica sive ædificativa, et coriaria, dicit omnia dici ita quod aliquid in eis est melius et aliquid vilius sive deterius : mathematicas autem scientias nullam de bonis vel de malis rationem facere. Ex his igitur patet non esse unam aliquam scientiam de particulari ente tractantem, quæ de omnibus inquirat generibus causarum.
Sed si propter hoc dicatur, quod scientia considerantes diversitates causarum sunt plures, ita quod diversa principia sive causae sint attributa diversis scientiis, sicut mathematicis attribuitur forma per quam demonstrant, et physicis movens et materia per quam specialiter demonstrantur physica, et isti scientia attribuitur ultimus finis et forma principalis : tunc antequam ad istam disputemus, oportet nos quartam superius motam hic inducere quaestionem : quia ex ejus determinatione dependet determinatio quastionis primae. Quæramus igitur, si diversis scientiis speculativis diversæ attribuuntur causae, quæ illarum scientiarum dicenda est sapientia illa quæ hic quæritur, aut quis illorum Philosophorum est maxime sciens rem quamcumque de qua quæritur habentium causas illas quibus causae attribuuntur ? Aliquando enim contingit uni et eidem inesse omnes quatior modos causarum, sicut domus causa unde motus sive movens, formaliter quidem movens est ars tectonica, efficienter autem movens est ædificator. Cujus vero causa sit sive finis est operatio sive utilitas domus, sicut operire a caumate et a pluviis. Materia vero domus est terra, lapides, et ligna. Species vero sive forma domus est ratio, quæ dat esse et rationem quæ est figura in talibus artificialis. Nec potest esse, quod per quamlibet istarum causarum notificata æqualiter sciatur . Quæramus igitur, si diversis scientiis diversa attribuuntur genera illa causarum, quam ipsarum scientiarum secundum
<--- Page Split --->
dudum a nobis de sapientia et sapiente in primo libro determinata decet vocare sapientiam ? Cum enim sapiens sit qui causam cognoscit, quia doctissimum causarum sapientem esse dicimus, videtur quamdam rationem habere quamlibet scientiam vocari sapientiam, quae docet per aliquam causam.
Sed hæc omnia facile determinantur, si considerantur in modo causarum quas considerant scientiæ theoricæ : in quantum enim causa considerata in scientia senior est et prior, in tantum est principalior, et ipsa et scientia quae eam considerat : et hoc est cujus veluti servientes et famulantes existentes alias scientias quæ famulantes causas considerant, non convenit contradicere, sed in omnibus obedire et famulari. Talis autem juste est, qui est ultimi finis et boni ejus quod totius universalitatis est bonum : hujus enim causa sicut ducis et ordinantis fiunt omnia cætera Ad hoc enim famulatur efficiens et materia et forma omnis, et ad hoc bonum ordinatur omne quod est in prima universitatis causa sicut in duce exercitus, sicut sæpius diximus : et ideo cum ista scientia principaliter consideret hunc finem, ipsa erit vocata sapientia. In quantum vero hæc eadem sapientia est primarum causarum, sicut in ante habitis determinatum est, et in quantum diffinita est esse ejus quod maxime scibile est, secundum suam naturam maxime etiam faciens scire : sic etiam post considerationem ultimi finis, erit etiam considerativa substantiæ quæ est forma et quidditas rerum. Cum enim multis modis aliquis idem sciat, magis quidem dicimus scire eum qui per demonstrationem rem illam in ipso esse formali quid ipsa res est secundum substantiam, quæ quid est et propter quid dicit, quam qui non novit rei substantiale esse. Et horum et eorumdem qui sic diversimode per diversa noverunt rem, dicimus alium alio magis et certius nosse, in quantum novit per formam priorem, sed maxime illum nosse dicimus, qui
novit primum quid est. Non autem dicimus illum maxime nosse, qui novit accidentia rei, sicut qui novit quanta, et qualis est, aut quid facere, aut quid pati apta nata sit. Amplius et in aliis speculativis scientiis, quæ non adeo post formas considerant sicut ista : tunc putamus scire ea quæ singularia sunt, hoc est, determinati entis accidentia, quorum sunt mathematicæ demonstrationes, quando scimus formaliter quid est, sicut patet ex ultimo secundi Geometriæ. Si enim quæramus, quid est tetragonizare ? hoc est altera parte longiori quadrangulo et dato trigono æquum quadratum describere ? Dicemus, quia medie intentionis proportio inter latus longius et brevius, dat lineam quæ in se ducta tale describit quadratum : et hujus causa est formalis talis æqualitatis quadrati. Similiter est in aliis omnibus demonstrabilibus. Igitur ista scientia princeps erit ex consideratione nobilissimi finis, et certissima ex consideratione formæ quæ principalis et vera rei quidditas est. Hoc enim est principium substantiæ in eo quod substantia est entis in eo quod ens, sicut sæpius dictum est. Considerat hæc scientia etiam efficientem, sed non ita principaliter : sed considerat moventia prima et facientia. Et considerat ultimo loco materiam secundum redditionem in substantiam et ens. Et considerat omnes causas : eo quod est de ente, et id quod consequitur ad ens in quantum est ens, et causa vel causatum : quia omne ens vel est causa vel causatum. Et sic prima quæstio est determinata : quia causa et causatum sunt generis subjecti hujus scientiæ quod est ens. Nec tamen sic uniuntur tantum quæ sunt unius scientiæ, sed potius ejusdem scientiæ sunt quæ sunt ad finem ultimum unum, qui est finis illius scientiæ, sicut patet in medicina quæ scientia una est, et omnia considerat quæ sunt ad sanitatem quocumque modo, aut judicandam, aut faciendam, aut conservandam, et sic de aliis. Et sic etiam ista scientia de omni-
<--- Page Split --->
mis ex quibus omnia sciuntur, et non secundum unum quodlibet ipsorum habetur scientia per ipsa, sicut patet in acceptione sapientiae et sapientis in scientia primi libri.
Disputemus ergo de prima parte quastionis, dicentes opponendo, quod unius scientiae esse cognoscere de omnibus principiis demonstrationum, non est rationabile. Cum enim in illa sint ex quibus omnes demonstrant, quid magis geometriae est de his certificare, quam qualiscumque alterius scientiae universalis vel particularis de his est obaudire quid certitudinis est in eis? Similitudine enim una se habet, qualiscumque scientia dicatur stabilire debere eas, hoc supposito quod dictum est, quod illa principia sunt ex quibus omnes demonstrant : quia hoc dato, omnes procedunt ex eis, et nulla certificat ea per demonstrationem : omnium vero scientiarum, ita quod cuilibet cognoscere de hujusmodi dignitatibus non convenit, eo quod quaelibet scientia secundum se sumpta utitur eis et non certificat eas. Et ad istam disputationem alteram partem hujus quaestionis oportet inducere : sic enim nullius aliorum ens particulare mathematicum vel physicum scientium est certificare de dignitatibus dictis ita universaliter, nec ipsas substantias secundum quod substantiae sunt cognoscentes, circa propriam de eis certitudinem cognoscere per demonstrationem : eo quod et ipse qui substantias cognoscit, procedit ex eis et supponit eas. Similiter autem natura earum demonstrationi repugnat. Qua via enim demonstrationis erit scientia, qui effectus demonstrationis est de talibus dignitatibus ? Cum enim omnis demonstratio primum per se demonstret inesse subjecto, nos etiam nunc sine demonstratione novimus per se quid cuilibet insit subjecto in dignitatibus : eo quod per se notae sint : et omnes artes aliae ab ista sapientia utuntur eis ut per se notis. Ad oppositum autem hujus objicitur. Si enim dicatur quod de hujns-
modi dignitatibus est aliqua demonstrativa scientia, oportet quod illa sit alicujus generis subjecti. Omnis enim scientia demonstrativa exigit aliquod genus subjectum, et quaedam habet sicut passiones quae subjecto probantur inesse : quaedam autem habet dignitates illorum ex quibus procedit, cum passiones sub-jecto inesse demonstrat. Nam impossibile est de omnibus esse demonstrationem. Omnem enim demonstrationem necesse est de aliquibus subjectis sive circa aliquid et aliquorum quae inesse probantur, et ex aliquibus confessis et notis dignitatibus. Sic igitur convenit unam esse scientiam demonstrativam de his quibus utuntur scientiae omnes dignitatibus, tunc necessario ex syllogismo accidit omnium esse genus unum de quo fit illa scientia. Omnes enim particulares demonstrativae de quocumque ente sint, utuntur ipsis dignitatibus. Et haec quidem vera est demonstratio primae partis quaestionis, quod una est scientia quae est unius subjecti non determinati de ipsis : et haec est ipsa quae est de ente secundum quod ens in quantum ens consequens est principium demonstrationum, licet antecedat hoc ens vel illud : et tamen haec scientia non per viam demonstrationis ostensivae certificat de ipsis, sed potius deducendo ad impossibile eum qui posuit horum contraria principiorum.
Sed hic positive quaeritur altera pars quaestionis, utrum sit ista scientia eadem vel alia ab ea quae est de primo ente quod est substantia ? Si enim alia est scientia quae est de substantia, et quae est de dignitatibus his, tunc superius diximus quae est earum principalior, et quae earum est prior. Universaliter enim et maxime principia et prima aliorum sunt dignitates, et similiter universaliter et maxime principium omnium est substantia. Si igitur primi Philosophi qui considerat substantiam, non est de dignitatibus specierum veritatem et falsitatem quaerere et sta-
<--- Page Split --->
hilire eas, cujus ergo erit? sicut enim in ante habitis saepius dictum est, de dignitatibus quibus utuntur omnes, oportet ab aliquo stabiliri : aut oportet quod omnes ex dubiis procederent.
Et tunc oportet nos tantum inducere questionem, utrum scilicet totaliter sive universaliter una scientia est omnium substantiarum, sicut in ultima parte questionis praeinductae supponi videtur, aut sunt de substantiis scientiae plures? Siquidem ergo dicatur, non de omni- bus substantiis est una scientia, tunc quaeratur cujus substantiae est scientia ista philosophia prima quae certificat di- gnitates, et non erit assignare. Si au- tem detur de omnibus substantiis esse scientiam unam, hoc non videtur ratio- nabile esse : quia secundum hoc una scientia demonstrativa esset de omnibus per se existentibus, et de accidentibus propriis sive praedicatis quae sunt in eis, quod est impossibile : quia substantia communis quae subjectum est scientiae, non scitur nisi per divisionem : eo quod non habet prius et posterius : partes autem per divisionem acceptae per diffi- nitionem notificantur : sed accidentia sequuntur inesse substantiis per coll e- ctionem syllogisticam, quae est demon- stratio propter quid : et veteres Peripa- tetici artem logices diviserunt in artem dividendi et diffiniendi et colligendi. Non igitur una et eadem scientia vide- tur esse de substantiis et dignitatibus. Siquidem autem demonstrativa omnis speculatur singularia, hoc est, propria accidentia, et concludit hoc ex commu- nibus opinionibus sive conceptionibus animi, quas quilibet probat auditas, videbitur iterum una esse scientia de his. Nam hoc modo in subalternis scien- tiis circa demonstrationem, quia de om- nibus subjectis ejusdem generis et acci- dentibus et dignitatibus est unius scientiae cognoscere, similiter in subalternantibus propter quid et ex quibus aliae probant,
est etiam unius, sive sit ejusdem, sive alterius, sicut alterae, sicut subalternans et subalternata : sive ergo haec scientia speculetur accidentia in propter quid, sive speculetur ex his in scientia quia, semper de accidentibus et substantiis et dignitatibus est scientia una in communi. Est igitur veritas, quod scientia de dignitatibus et de substantia quae est primum ens, est una, sicut diximus : et scientia de omni substantia secundum quod reducitur in substantiam primam, est una. Substantia autem prima est illa quae simpliciter est accepta secundum separata substantiae principia, non concepta cum quantitate et sensibili materia : haec enim est causa et subjectum substantiae conceptae, sicut saepius jam patuit per ante dicta : hoc enim modo nihil prohibet corruptibilium et incorruptibilium esse genus unum, quod est principium in uno quidem existens per se, in aliis autem per analogiam ad illud : et tunc subjectum hoc convenit scientiae propriae : et cum una scientia communis dicto modo sit de inductis, non enim est unus modus sciendi de ipsis, sed quaedam divisione, quaedam autem diffinitione, quaedam vero demonstrative sciuntur : quia nihil prohibet multos esse modos sciendi in una scientia eorum quae diversimode sunt in ipsa, sicut subjectum et partes subjecti et passiones.
Amplius autem quod septimo quaereText, et com. 6. batur, nunc tractandum, quia ex dictis Urem haec scientia sit facile accipit determinationem : et hoc solum circa substantias? est, utrum theoria illius scientiae est solum circa substantias subjectas, aut est circa ea quae accidunt substantiis? Dico autem exemplificando, sicut si solidum sive dimensio corporis substantia subjecta quaedam, ut aliqui dixerunt, esse ponatur, et similiter lineae et superficies, tunc quaeritur utrum unius et ejusdem scientiae est ea cognoscere et accidentia propria quae accidunt circa unumquodque istorum generum subje-
<--- Page Split --->
ctorum, de quibus quidam ostendunt accidentia mathematica, aut alterius scientiae esse cognoscere subjecta, et alterius accidentia. Nam si detur quod ejusdem scientiae est utrumque istorum, cum una scientia sit ejusdem demonstrationis effectus, non erit sola demonstratio per diffinitionem passionis, sed etiam erit demonstrativa quaedam scientia, quae est substantiae subjectae per diffinitionem subjecti, et erit una demonstrativa scientia de subjecto et passione, quod est contra praeinducta. Non enim videtur demonstratio esse de aliquo si ipsum est quid sive substantia. Si vero propter hoc dicatur quod sunt diversae, tunc quaeratur, quae sit scientia quae erit speculans accidentia quae sunt circa substantiam, quae non speculatur aliquo modo substantiam? hoc enim reddere est valde difficile : quia sicut in sequentibus hujus scientiae patebit, principia substantiae sunt principia accidentium propriorum, et quorum eadem sunt principia, illorum est una scientia : et hoc quidem est verum. Et prima pars quaestionis patet per ea quae in praecedenti sunt dicta quaestione.
CAPUT III.
De disputatione quinta et sexta quaestionum.
aut sint plura genera substantiarum, sicut dixerunt Platonici dicentes species ideales, et ea quae infra haec media inter sensibilia et ideas esse dixerunt, inter quae media mathematicas dicunt esse scientias. Quomodo autem nos dicimus, quod species sive forma causae sint entium et substantiae, dictum est a nobis in prioribus sermonibus habitis de eisdem. His autem positionibus multis modis habentibus difficultatem, nullo minus absurdum est dicere aliquas quidem esse naturas praeter eas quae in coelo sicut in continente et per motum causante continentur. Hoc enim absurdius est omni eo quod aliquis posuit Philosophorum de principiis loquens : sed istas medias inter sensibilia et ideas easdem nomine et ratione sensibilibus praeterquam quod ideae et materia sunt sempiterna, sensibilia vero sunt corruptibilia, absurdius est omni absurditate. Nam autoantropon, sive per se separatum hominem et equum, et per se separatam sanitatem, et haec omnia nihil aliud dicunt esse ab homine concepto cum materia, et equo, et sanitate quae sunt in materia sensibili, simile aliquid facientes his qui deos esse dicunt similes hominibus et animalibus, quos in omnibus praeter solam corruptibilitatem nomine et ratione humana speciei dicunt esse : talia enim dicentes nihil aliud positione sua fecerunt, nisi quod dii quidam sempiterni sint homines : sic nec isti qui ideas et media ponunt praedicto modo, nihil aliud aliquid faciunt nisi quod res sensibiles sint intransmutabiles et sempiternae : quia quae ratione et nomine cum sensibilibus conveniunt, acceptam cum materia sensibili habent rationem, et non ideo sunt sensibilia necessario. Amplius autem si quis praeter ideas et sensibilia ea ponat quae dicuntur infra sive media, sicut quidam fecerunt Platonicorum, dicentes mathematica media secundum esse in sensibilibus non esse, sed separatum esse habentia, hoc quidem sic dictum multas per se sine idearum positione et sine his quae talia in sensibilibus dicunt inesse,
Text, et com. Amplius autem quod quinto et sexto 8. quaerebatur, hic determinandum est. Utrum sole substantiae sensibilies Quaeratur igitur quaestio quinta, quomoinveniantur? Et supposido sensibilis substantiae sole dicendae to quod sint aliquae subsint esse sicut Epicureis placuit, aut sint stantiae praedicendae praeter eas etiam aliae substantiae? ter sensibiles, utrum illae sint Et adjungatur huic quaestioni quod sexto unius generis? quaerebatur, secundum quosdam Stoicorum sunt dicendae aliae a sensibilibus substantiae, utrum illae sint unici generis,
<--- Page Split --->
habebit dubitationes. Statim enim palam est, quia eadem ratione qua corpora sic ponunt separata, similiter erunt separatae lineae quae secundum esse sunt praeter ideas linearum et sensibiles lineas : et similiter unumquodque generum mathematicorum, sicut superficies, et punctum, et unitas, et numerus, et proportiones, et alia hujusmodi. Igitur quoniam astrologia una est scientiarum mathematicarum, et ipsa circa cœelum medium, et non circa hoc sensibile cœelum, quia scientiae mathematicae sunt circa mathematica media, ut isti dicunt. Secundum hoc ergo erit, quod cœelum secundum separatum esse existens ab hoc cœelo sensibili, et similiter alia, sol, et luna, et stella, et circuli, et omnia quae in cœelo, alia erunt media separata secundum esse. Et quomodo tantis absurditatibus nos credere oportet? hoc enim cœelum et cœelostia non est rationabile esse immobile : quia ad nihil tunc utile esset : mobile vero esse cum separatum esse, omnino est impossibile : quia nihil mobile nisi quod cum materia, et motus conceptus est secundum rationem. Similiter autem est de his de quibus tractat optica sive perspectiva. Oportet enim esse radios et lineas visuales medias alias secundum esse a sensibilibus. Et simile sequitur de his de quibus inter mathematicas tracant harmonica sive musica : hoc enim impossibile est esse praeter substantialia propter easdem quae dictae sunt causas : et tamen hoc sequitur secundum positionem istorum. Nam etsi ea quae nomine et ratione sensibilia sunt infra sive media, tunc palam est, quoniam et sensus medii et separati, et similiter animalia erunt separata materia infra ista sensibilia corruptibilia et aeterna idealia.
cunt isti, nihil solum differt geometria mathematica ab ea quam vocant geodasiam, hoc est, scientiam mensura agrorum : quia haec quidem quam geodaesiam dicunt sive mensuram sapientier areas mensurandi, est quidem mensurandi ratio horum quae sentimus sicut arearum, et dividitur in planimetriam et profundimetriam et altimetriam et cosmimetriam : illa vero quam vocamus geometriam, est non sensibilium quantitatum, quae media et separatae esse dicuntur : palam est, quia eadem ratione propter scientiae separationem praeter medicinabilem sensibilium corporum scientiam, et erit alia scientia medicinabilis separatorum, cujus ratio ponatur ut regula circa causas medicina sensibilium, sicut ibi ratio geometrica ponitur circa geodaesica : et similiter est alia scientia medicorum in omnibus aliis quae est praeter singulas aliarum quae sunt de sensibilibus scientias : et quod plus est, quaedam erit media inter hanc sensibilium medicabilem, et illam quae est idearum medicabilem. Sed quomodo potest hoc judicari ab aliquo possibile ? Nam si quaedam salubria sive sana sunt praeter sensibilia, tunc oportet quod etiam praeter ea sit salubre judicans sanitatem et faciens eam, sicut urina, potio, et cibus, quod absurdissimum esse nullus dubitat. Similiter autem quidam istorum sunt, qui simplici ter inducta negant et alia : ideas enim et media propter scientiam quae incorruptibilium tantum est, ponentes, dicunt nec verum esse, quia geodaesia sensibilium sit mensurarum et corruptibilium : quia si ita esset, corrupta esset scientia, lineis corruptis : quod est inconveniens, cum scientia sit incorruptibilis et incorruptibilium. Adhuc autem dicunt hi, quod nec sensibilium mensurarum est scientia aliqua : astrologia enim scientia non est circa cœelum hoc sensibile, neque etiam sensibiles lineae tales sunt quales dicit esse geometria : quod patet ex hoc, quod cum nihil sensibilium sit longitudo sine omni latitudine, ni-
<--- Page Split --->
hil omnino est sensibile rectum : et eadem ratione nihil sensibile est flexum sive curvum, cum tamen rectum et curvum lineam dividant : et ideo circulus sensibilis qui est lineæ flexæ, tangit regulam quæ est linea recta sensibilis, non secundum punctum : cum tamen, sicut in XV et XVI tertii Geometriæ nostræ determinatum est, linea contingens non nisi secundum punctum contingat ipsum 1 : hujus autem causa est quam diximus, quod scilicet omne sensibiliter acceptum corpus est, et corpus secundum superficiem tangit, et non secundum punctum. Propter quod etiam Pythagoras alia non dicens a sensibilibus, et ideo geometras redarguens, ait nec motus sive motuum quantitates cicles, hoc est, circulos cœli similes in aliquo esse his de quibus in astrologia fiunt sermones per demonstrationes geometricas, nec astris puncta dicit habere eamdem naturam. Cum tamen astrologia non nisi de centris astrorum facit demonstrationes, et illam demonstrationem ponat circa astra : dicit enim iste abstrahentium hoc modo esse mendacium.
lam est per eamdem rationem, quia cum species ideales convenit per eamdem rationem in sensibilibus esse, nec extra ea habere esse aliquod : quia ejusdem rationis et nominis cum sensibilibus sunt utraque istorum, sicut scitur ex ante habitis. Amplius autem cum esse mediorum sit esse perpetuorum et esse sensibilium sit esse corruptibilium, esse illorum non est esse istorum, licet unum fingatur esse in alio : secundum hoc ergo duo solida corpora duas quantitates secundum esse habentia, necesse est esse in eodem loco : et sic duo corpora essent unum corpus, sicut demonstravimus in IV Physicorum. Et ad hoc sequitur quædam non esse mobilia, sicut separata secundum esse existentia, cum tamen sint in subjecto et loco in his quæ sunt mota sensibilia : quod est inconveniens, quia talia solida quantitatem habentia, moventibus nobis moventur si in nobis sint. Universaliter autem sive totaliter quæramus, cujus causa aliquis quidem ponit hoc esse in sensibilibus? Eadem enim contingunt inconvenientia huic positioni, eis quæ in prima parte hujus disputationis dicta sunt. Est enim secundum istos cœlum aliquod secundum esse præter hoc cœlum sensibile, quod tamen non est extra illud, sed in eodem loco cum isto : quod impossibile est magis quam si extra ipsum po neretur : et sic etiam redarguuntur nostri temporis et gentis quidam figmentis gaudentes, qui cœlum quoddam immobile dicunt penetrare per hoc cœlum sensibile, et per quatuor naturas elementorum, quod loco confert mobilitatem : et alia multa mendacia fingunt de loco. De his ergo et hujusmodi quæstionibus dubitatio est multa, quomodo oportuit positam a Philosophis se habere veritatem.
<--- Page Split --->
CAPUT IV.
Ine disputatione tertiae decimae quaestionis : et est digressio declarans qualiter eadem sunt principia essendi et cognoscendi, et qualiter diffinitio substantiae data per componentia substantiae particularia et data per universalia formalia, est una eadem et non diversa.
Consequenter disputabimus id quod decimo tertio quaesitum est de principiis, utrum oportet suscipere quod genera sunt principia et elementa rerum, an magis elementa et principia rerum ea sunt particularia ex quibus res ipsa secundum substantiam componuntur, quae compositione prima sunt et insunt rebus, sicut elementa vocis litteratae esse videntur, quibus primis componuntur voces litteratae omnes. Sed non videtur elementum vocum litteratarum genus commune quod est vox. Similiter autem diagrammatum, hoc est, propositionum ea dicinus esse elementa quorum sicut materialium vel essentialium demonstrationes insunt in aliorum demonstrationibus, et ex quibus ut probatis componuntur aut propositio communis et genus existens ad omnes propositiones vel plures. Ista igitur est quaestio : sed si sequamur ea quae dicunt Epicurei, sive plura corpora ponunt elementa, sive unum : tunc dicimus particularia ex quibus componuntur corpora, esse elementa : quia illi dicunt principia rerum esse res ex quibus corpora componuntur et constant, sicut Empedocles dicit principia esse ignem et aquam et elementa media quae sunt infra hoc, ut dicit Empedocles quae sunt terra et aqua ex quibus com-
posita sunt entia et insunt eis secundum essentias suas primas. Sed non dicit esse principia rerum quae sunt ut genera eorum quae sunt. Et similiter si quis vult ad haec naturalia speculari et ad naturam eorum quae sunt artificialia, quaerens cognoscere naturam eorum : sicut si speculetur an lectum, speculabitur ex quibus partibus est, et quomodo sint composita partes in eo ad formam : et tunc si speculans vere cognoscet naturam illorum. Ex his igitur et hujusmodi rationibus dicetur, quod genera eorum quae sunt, non sunt principia entium.
In oppositum autem hujus objicitur, quod si cognoscimus unumquodque per diffinitiones, sicut in sequentibus ostendetur, et principia diffinitionum sunt ipsa genera in quibus potestate sunt omnes differentiae : tunc videtur quod necesse est etiam diffinitorum principia essentialia esse ipsa genera. Adhuc autem cum unumquodque ex eisdem sciatur principiis ex quibus est secundum substantiam, sicut eorum quae sunt accipienda scientia, oportet quod accipiatur scientia specierum sive formarum secundum quas dicuntur esse essentia et secundum quas sunt hoc quod sunt. Harum autem formarum sive specierum secundum quidditatem prima principia sunt genera. Genera autem prima principia sunt entium. Ad hoc idem inducitur, quod dicunt quidam Philosophorum qui loquuntur de entium elementis : et dicunt elementa entium esse unum et ens formalia, aut magnum, aut parvum materialia : et utuntur eis sicut generibus : secundum istos igitur sunt genera principia rerum.
In contrarium autem horum est, quod ambo illa dicta, quorum primum est Epicureorum, secundum autem Stoicorum, non simul possunt esse vera : quia non est possibile ambo ista secundum intentiones ponentium ea dicere esse principia : et ideo hoc est, quia sicut esse substantiae rei diffinitae est unum, ita ratio diffinitiva substantiae est una secundum intentiones istorum, ea diffinitio
<--- Page Split --->
quæ est per genera, diversa erit ab ea quæ dicit ex quibus materialiter est res, cum substantialiter insint eidem sicut componentia composito. Hoc autem ut melius intelligatur, oportet scire quod, sicut paulo ante objiciendo ad utramque partem quæstionis innuimus, eadem sunt principia essendi rei et cognoscendi eam, si non eodem modo sint accepta : principia enim essendi sunt hæc materia in qua res est in proxima potentia, et ex qua, sicut in præcedenti hujus philosophiæ libro diximus, procedit res sicut ex imperfecto ad perfectum : et aliud est principium essendi rem, hoc est, actus qui est finis generationis ejus vel a quo res est id quod est : et hæc sunt ambo particularia : et ex his realiter diffinitur res, quando dicitur quod est composita ex tali materia et tali forma : sicut si de homine loqueremur, et diceremus quod homo est id quod componitur ex tali corpore quod est physicum organicum ad potentias vitæ hominis, et ex anima quæ est endelechia et principium et causa hujus vitæ. Hæc autem eadem principia per intellectum accepta sunt universalia et principia cognitionis : quia sic corpus hujusmodi physicum et organicum ad potentias et opera vitæ, est in quo potentiae vitæ sunt confuse et indeterminate et imperfecte et inchoate tantum : et hæc intentio per intellectum abstracta et simpliciter accepta est, alias forma aut quæ est actus et causæ vitæ et determinatio ipsius : et completio est anima rationalis : et hujus intentio universaliter et simpliciter per intellectum accepta est differentia constitutiva hominis, quæ est rationale : non modo ergo eodem accepta, sed eadem sunt principia essendi et cognoscendi : et ratio substantiæ est una et eadem, sed modus diversos : et hoc est secundum Peripateticorum sapientiam. Sed secundum Epicureos quia secundum materiam diffinierunt, et secundum Stoicos qui formas posuerunt in diffinitione, non est una. Quia Epicurei formam nullam dixerunt esse in mate-
ria, dicentes generationem esse alterationem : et idcirco intentio materiæ non est per analogiam ad formam determinata propter hoc intentio communis abstracta per intellectum ab hujusmodi materia, non habet rationem generis, quia nulla potestate in se habet differentias, sicut nulla potentia materia quam ponunt, in se habet formam. Similiter Stoici formas ponentes, eas ab extrinseco datore esse dixerunt, et ideo non educi de materia, et per consequens eas non esse actus et determinationes et causas et principia completa potestatum materiæ : et ideo diximus, quod secundum intentiones ipsorum diffinitiones substantiæ quas dederunt, sunt diversæ, nec reduci possunt ad unum, cum tamen diffinita substantia sit una et eadem.
CAPUT V.
De hoc quod quæritur in quarta decima quæstione, et est in eo de generibus et speciebus et differentiis.
Ad hæc autem quæ dicta sunt, induce- 10. mus hoc quod quarto decima quæsitum Urum t ma eum est. Si enim secundum Stoicorum perian ultu ponemh» principi» sunt principia, sunt genera, quæretur consequenter, utrum oportet æstimare prima et altissima esse generum principia, aut ultima specialissima quæ immediate prædicata sunt de individuis. Etenim hoc habet dubitationem : nam si universalia in eo quod sunt universalia, sunt principia magis quam non universalia, vel minus universalia, palam est tunc, quod suprema inter genera maxime sunt principia : illa autem ambitu suæ universitatis dicuntur de omnibus : et secundum hoc tot erunt numero principia entium, quot sunt genera prima :
<--- Page Split --->
et tunc secundum Pythagoricos et omnes Stoicos erunt ens et unum, quae communissima sunt principia entium et ejus quod quid est. Ita namque secundum ambitum suae communitatis maxima de omnibus praedicatur existentibus. Isti enim ens in ratione generis non acceperunt, nisi quia de differentibus specie praedicatur.
omnibus. Si autem non sunt genera, tunc non erunt principia si principia genera esse ponuntur.
CAPUT VI.
In contrarium autem hujus est, quod secundum rei veritatem non est possibile quod unum et idem genus sit omnium entium, quod sit unum vel ens : quia non omnia entia in unam possunt colligi generis communitatem. Necessarium est enim quod differentiae, hoc est, ea in qua per differentias dividitur, et sub eo per eas constituuntur, sicut et ens et unum, in sui natura quodlibet et quodlihet eorum sit una natura generis, qua de ipso in quid univoce praedicatur : hoc enim de ratione generis quod praedicatur univoce in quid de pluribus specie differentibus. Sed impossibile est quod aut species praedicetur de differentiis propriorum generum essentiali praedicatione, aut quod genus praedicetur de differentiis, si pura differentiae sine speciebus in quibus sunt per esse accipiantur. Differentia enim, sicut jam paulo ante diximus, est intentio forma purae, et genus est intentio materia propria, et species est intentio compositi : forma autem pura neque est materia, neque compositum : et ideo natura differentiae neque genus, neque est species, neque in praedicatione essentiali subjicitur ei genus vel species, nisi differentia secundum esse accipiatur per species cujus est actus. Differentia enim secundum sui naturam praedicatur in quale, licet univoce sit quid : genus autem et species in quid praedicantur secundum naturam. His ergo sic suppositis, concluditur unum et ens impossibile genera esse : quia si unum aut ens genera essent, nulla differentia divident unum, et ens esset secundum sui naturam unum et ens, quod falsum est : quia unum et ens indistincta praedicatione praedicantur de
De duabus conclusionibus ad intellectum praecedentium introductis.
Amplius autem juxta illud quaeritur de Text. et com. 11. mediis, quae sunt post ens et unum, et infimis quae sunt sub communissimis generibus. Omnia quae infra sive media sunt, quaedam sunt genera concepta cum differentiis quae divisiva sunt superiorum et constitutiva inferiorum, et hoc est usque ad specialissima quae ulterius formaliter per differentias individua sunt : et ideo quaedam horum videntur genera esse, et quaedam genera esse non videntur : propter quod quaerendum relinquitur, quae illorum magis sint principia ? Adhuc autem amplius quaeritur, cum duo sint constituentia species individuas, genus scilicet et differentia, utrum differentiae magis sint principia quam genera, vel e converso ? Si autem haec quae differentias vocamus, sunt principia, hoc est ac si dicatur infinita esse principia : quia cum positione materiae non sunt ad tot quin possunt esse ad plura, et materiale praedicatum sit divisibile generatione inquieta, quae generatio causatur a figuris periodi in declivi circulo, quae secundum renovationem situs moventium potentia sunt infinitae forma differentiales, hoc modo potentia sunt infinitae, sicut patet ex multis quae in libris naturalibus a nobis secundum perfectam rationem determinata sunt : sunt tamen etiam differentiae infinitae nobis : et sic si sunt principia, principia sunt ignorata a nobis : quia infinitum quoad nos non est notum nobis. Aliter autem objicitur ad
<--- Page Split --->
præcedens problema quæstionis, si aliquis ponat primum et conveniens genus esse principium, sicut in præcedenti videtur relinqui quæstione : tunc enim differentia non erit principium.
Contra hoc autem esse videtur : quia si de ratione principii est, quod est simplex et spirituale sive secundum speciem unum, unum autem est magis quod magis est indivisibile, videbitur magis specialissimum esse principium quam generalissimum vel subalternum : omne enim quod divisibile aut est divisibile secundum materiae proprietatum quantitatem per quam in partes dividitur et in multitudinem agitur, aut per formam sive speciem, sicut quod dividitur per oppositionem differentiarum. Quod autem prius participat divisionem, secundum magis est id quod dividitur secundum speciem, sicut genera in species dividuntur per formales differentias : species vero non dividuntur nisi per materiam, quæ non tota est in ipso quod dicitur : et ideo species dicitur sic ut integrum esse potentia et operatione in omnibus individuis : genus autem est potestas, non secundum idem esse in omnibus individuis, neque etiam secundum eamdem potestatem, neque secundum easdam operationes, sed potius secundum unumquodque est altera : et ideo animal non salvat integrum universale quod totum secundum partem materiae in qua potentia est, multiplicatur : genus autem dividitur divisione universalis, quod multa ambit in quibus est secundum formam, et ideo pars est illorum multorum. Species autem integrum totum omnium suorum individuorum, quæ sunt materialis multiplicatio. Ipsius igitur ultimum pradicatum quod est specialissimum, est magis unum integrum quam generalissimum vel subalternum : homo enim materialiter tantum multiplicatus in homines, non est genus hominum aliorum sive diversorum : species ergo magis est principium quam genus.
Amplius in quibuscumque est aliquid
secundum naturam prius, et aliquid secundum naturam posterius, ita quod prius non habet nisi esse imperfectum et confusum, quod perficitur et determinatur per posterius, non est possibile prius quod in posterioribus est, secundum aliquid esse in natura praeter ea quæ sunt posteriora : quia in talibus esse prioris est esse secundum quid : et ideo talium determinatio, sicut in libro secundo de Anima diximus, est sicut determinatio numerorum et figurarum : et hoc est sicut si prima inter species numeri est dualitas, non erit aliquis numerus in genere, qui sit præter species numerorum, et in omnibus sequentibus est dualitas : et similiter non erit figura in genere extra species figurarum, et in omnibus consequentibus erit figura prima, trigonum enim est in tetragono. Si horum autem genera non sunt præter species, quæ tamen sunt a quibus omnium aliorum esse dicuntur principium esse, eo quod mathematica omnium aliorum principia esse dicebant, tunc multo magis systola, hoc est, contracta ad species, etiam aliorum erunt : genera mathematicorum genera maxime præter species esse videntur. Sic autem genera se habent ad subalterna et species, et est habitudo hæc prioris imperfecti ad posterius sicut ad actum et complementum, sicut dualitas secundum potentiam est in sequentibus numeris, et trigonum est in sequentibus figuris, et genus in sequentibus speciebus : in individuis vero quorum esse totum integrum est species, non est hoc principium secundum naturam, hoc posterius secundum naturam aliam quæ se habent ad invicem sicut actus ad potentiam, sed omnia sunt coæqua secundum naturam perfecti actus : principium autem perfectissimum est et maxime secundum actum : specialissimum igitur magis est principium quam generalissimum vel subalternum.
Amplius ubicumque est hoc quidem melius et nobilius, id vero vilius et ignobilius est, semper quod melius et
<--- Page Split --->
nobilius, est prius et magis principium quam id quod est vilius et ignobilius. Cum igitur nihil horum sit genus : quia secundum potentiam dictam et privationon et vilius et ignobilius est, species autem secundum actum divinum et optimum dicta et melius et nobilius est. Cum igitur principium sit melius et diviniis et nobilius, specialissimum erit principium, et non genus aliquod. Ex his igitur et hujus rationibus videtur, quod specialissima quae de individuis solis sunt prædicata, esse principia generum potius quam e contrario.
Iterum autem in contrarium hujus objiciendo, quomodo oportet suscipere ista principia, non est facile dicere per rationem. Id enim quod est principium et causa, oportet esse praeter res principiatas, quarum est principium, et oportet quod possibile sit quod separetur ab eis, et secundum esse principii et essentiam non dependent ab ipsa : tale vero quod sic est, oportet aliquid esse in se praeter singularia : quare autem sive qua rationo suscipiat aliquis sic separatum principium esse, nisi quia universaliter et de omnibus non conversim prædicatur? Sed si propter hoc principium dicatur esse principium, ea quae magis sunt universalia, magis dicuntur esse principia, quae de pluribus absque conversione sunt prædicata : igitur prima principia prima erunt genera. Iste igitur sunt rationes disputative ad quaestiones præinductas ab Antiquis ad utramque partem disputationis inductae.
CAPUT VII.
De disputatione quaestionum decimae quinta, decima sexta, et decima septima.
Est autem continua his quae dicta sunt T xt. et eom. 12. dubitatio, et cum præcedente convenientiam habens, et omnium dubitationum difficillima, et ad considerandum maxime necessaria, de qua secundum aliquam sui convenientiam et partem etiam nunc in præcedenti quaestione institit ratio disputativa, et ex qua simul determinatur totum quod quaeritur in quaestionibus decima quinta, decima sexta et decima septima. Quæstio autem hæc est, utrum aliquid sit forma et universale præter materiam et synolon sive simul totum quod est particulare, sicut quidam Stoicorum dixerunt ? Nam si, sicut illi objicientes dicunt, non est aliquid forma sive universale præter particularia sive singularia, et singularia sunt infinita, sicut in ante habitis ostensum est, et infinitorum non est disciplina, quomodo conveniet accipere scientiam infinitorum ? Non enim sciuntur singularia per hoc quod sunt infinita, sed per unum quod unum aliquid et idem est secundum substantiam et rationem : et hoc non est principium cognoscendi secundum quod est individuatum in quolibet ipsorum, sed est principium cognoscendi in quantum est universale in anima secundum esse abstractum et separatum ab istis : in tantum enim in quantum sic separatum est, in tantum scimus et cognoscimus omnia per ipsum.
Sed in contrarium hujus est, quod si hoc est necessarium, et oportet propter istam rationem aliquid esse universale præter singularia secundum esse separa-
<--- Page Split --->
tum ab eis, tunc per eamdem rationem erit necesse quod genera sint præter singularia, sive ultima, sive sint subalterna, sive sint prima generalissima, sive etiam generum principia quæ sunt unum et ens. Quod autem hoc sit impossibile, nunc in quæstione immediate præcedente, dubitativa et disputativa ratione probavimus.
Amplius si præter hoc maxime ponitur forma et universale esse aliquid præter synolon, hoc est, quod est simul totum, et hoc est particulare simul habens formam cum materia, quando conceditur aliquid esse primum de materia sine multitudine materiali, quæramus utrum prædicatum illud est species aliqua? Si enim est species aliqua prædicata de multis, cum id quod est in particulari uno, non prædicetur de alio, sed potius negetur de ipso, oportet quod illa species sit aliquid aut præter omnia, aut præter quædam sit, et præter quædam non sit, aut præter nihil omnino sit eorum de quibus prædicatur. Non est rationabile, quod præter quædam sit : quia non est ratio quare sit præter quædam, et quædam non. Si autem detur quod nihil est præter aliquod singularium, sed est in omnibus illis, cum omne singulare sit tantum cum sentitur, sequitur quod nihil erit omnino intellectuale, sed omnia erunt sensibilia : et non erit scientia alicujus comprehensio, nisi aliquis dicat sensum et comprehensionem sensus qua singularia comprehendit, esse scientiam, sicut dixit Heraclitus.
Amplius autem si hoc detur, quod universale nihil sit præter singularia, non est aliquid sempiternum et immobile : omnia enim sensibilia qualitatibus sensuum affecta et determinata corrumpuntur et sunt in motu, et de talibus, ut Heraclito visum est, non est scientia. Si autem cum Heraclito concedatur quod nihil est sempiternum, et ea quæ inducta sunt non esse inconvenientia, tunc sequitur quod impossibile est esse generationem. In omni enim generatione ne-
cesse est esse aliquid quod factum et generatum est, et aliquid necesse est esse ex quo fit sicut ex materia : et horum ex quibus fit res per generationem, ultimum per resolutionem oportet esse ingenitum et incorruptibile, si sicut in secundo libro hujus sapientiae ostendimus, stans est in causis materialibus : etsi supponatur, quod omnes philosophantes supposuerunt, quod ex non ente sive ex nihilo non possibile est fieri generationem.
Amplius autem cum omnis generatio sit etiam motus quidam rectus, et omnis motus rectus sit finitus, necesse est esse finem omnis generationis, in quo id quod generabitur, est in generatum esse. Nullus enim omnino motus est infinitus : cum enim motus sit forma post formam, omnis motus est actus imperfectus, hæc est forma permixta potentiae, hic autem permixtus potentiae non est nisi sit actus purus qui est finis motus : motus ergo omnis stabit in actu puro : et cum motus localis et locus sit a generante, stabit etiam motus localis quando stabit motus generationis in omnibus in quibus simul est motus ad formam ad locum, sicut alibi ostendimus. Sed omnis motus recti est aliquis finis in quo est in motum esse id quod movebatur : generari enim quod non est possibile generari, hoc est, generatione perfici, est impossibile, quia movens ad generari infinitum est impossibile inveniri. Quod autem generatum jam est, illud est necesse esse, quando primum ingeneratum et factum esse completum est : et horum nihil potest esse, nisi materia incorruptibilis et ingenita generationi subjiciatur, et nisi sit forma impermixta potentiae motum terminans : ergo materia est incorruptibilis et ingenita, et per consequens perpetua secundum naturam.
Amplius autem si materia sic est, quia incorruptibilis et ingenita est, tunc multo rationabilius est substantiam formalem sic incorruptibilem et immobilem esse. Hoc autem ideo rationabilius est,
<--- Page Split --->
quia hæc quæ est materia, aliquando fit in eo quod ipsi fieri et generari subjicitur. Forma autem nunquam fit vel hoc modo vel alio modo : nam si daretur quod universale nec erit hæc materia, nec illa de qua dictum est formalis substantia, tunc sequeretur quod universale nihil omnino erit : quia universale non est particulare sicut communicabile non est incommunicabile, sed sunt opposita. Si igitur hæc quæ dicta sunt, impossibilia sunt, necesse est formam et speciem universalem esse aliquid præter synolon, hoc est, simul totum quod est particulare, sicut diximus. Actus enim purus potentiae non est permixtus, neque est in materia : quia totum quod est in materia et educitur de ea, est potentiae permixtum.
Sed si hoc iterum tanquam verum quis ponat propter rationes inductas, dubitatio in contrarium procedens ponet hoc in quibusdam quæ per se substantiales formæ sunt : in his enim habet aliquam rationem : in quibusdam autem ratio dubitativa non permittit hoc poni : quia in omnibus non æstimatur æqualiter esse materiam. Cum enim in omnibus artificialibus non sit forma nisi figura accidentalis, constat quod non ponemus rationabiliter formalem et separatam donum aliquam quæ sit præter domos materiales, nisi ponamus eam in anima tetonici. Similiter autem se habet in omnibus formis accidentalibus. Ratio enim accidentis repugnat ad separatum esse : et cum universalia accidentium sint principia scientiæ et universalia, videtur quod non propter scientiam vel utilitatum oportet nos ponere formam extra animam habere esse præter synolon Græce vocatum, quod nos particulare vocamus.
Hæc autem quæstionis determinatio patet per se ex his quæ ante determinata sunt : tamen scias, quod hæc fuit ratio et causa quæstionis : quia Stoici videbant, quod nihil educit aliud de potentia nisi quod est in actu potentiae impermixto et
puro, et nihil finit motum nisi actus impermixtus et purus, et nihil est in materia nisi quod est permixtum potentiae : et quando hæc tria conjungebantur, concludebant formas moventes esse et extra materiam esse, et quod moventes formæ essent fines motus, et nihil essent de motu, syllogizantes ex affirmativis in secunda figura, quod licet movens et finis sint idem, non tamen in eodem sunt idem : et licet movens sit in actu, tamen non oportet quod sit idem numero vel specie semper, sed conveniens, sicut spiritus formativus cum anima, et sicut forma manens in arte cum domo, et sicut forma intelligentiae incorrupta coelestibus virtutibus et elementalibus cum formis naturalibus : facientes autem formæ non sunt endelechiæ aliquorum, sed factæ sunt endelechiæ eorum quarum sunt formæ.
CAPUT VIII.
De disputatione quæstionis decimæ octavæ principaliter inductæ.
Ad hæc autem quæ determinata sunt, Text. et com. querere oportet utrum omnium quæ Utrum sit una substantsunt sub uno communi, hoc ipsum comma suive formune est una substantia eorum omnium. xistentium in una speEx hoc enim declarabitut, quod quæcie, ut puta stione nonadecima est inquisitum : et hujus quæstionis est exemplum. Sicut si dicamus omnium hominum esse substantiam unam. Sed hoc statim in superficie impossibile esse videtur : hoc enim ad sensum patet, quod non omnia particularia sunt unum, quorum formalis substantia est una : sed multa sunt numero, et differentiam, quæ causa numeri est, habentia ad invicem secundum esse. Si autem hoc concedatur, est hoc etiam , ut videtur , extra rationem.
<--- Page Split --->
Uniens enim omnia hæc est forma, quæ non nisi per accidens, hoc est, secundum esse dicitur per materiam : cum omnia sint simpliciter unum, quorum est forma una, omnia quæ sub uno communi sunt, simpliciter sunt unum, et per accidens multa. Adhuc autem ex parte materiae in quantum est materia, non dicitur species : quia si ita esset, in omni materia divideretur, quod non est verum, sed fit divisio per hoc accidens materiae, quod non est totam materiam esse intra formam : et ideo in primo Cæli et Mundi diximus, quod si homo unus esset ex omnibus carnibus et omnibus ossibus humanis, tunc non esset possibile esse plures homines : igitur per accidens formæ non dicitur forma primo, sed potius per accidens materiae : et sic forma in se et in materia est una, sed per accidens ejus in quo ipsa non per se dividitur. Et ideo similiter extra rationem est, quando materia fit horum singulum quæ particularia sunt, et tamen id quod synolon est et vocatur, sit ea ambo, materia scilicet et forma. Si ergo sic est, formaliter sunt omnia unum ratione et substantia : per accidens autem materiae quæ non est particulare, sunt multa : et sic quidem secundum veram quæstionis determinationem est unum in multis per accidens et de multis per seipsum.
ÇAPUT IX.
De disputatione quæstionis decimæ nonæ inductæ.
Text. et com. Amplius autem etiam de principiis cum 14. Ultram prinaliis quæ inducta sunt etiam hoc quod cipia rerum sunt eadem quæstione decima nona quæsitum est , numero vel speciæ ? dubitabit aliquis : et hic est quærere, utrum principia essendi et cognoscendi sint ratione et specie determinata, sic
quod omnino non sint in materia et numero, sed tantum formæ in nulla existentes multitudine, neque potentia, neque actu, aut sint determinati numeri secundum speciem et materiam, ita quod illi numero nihil addi possit omnino secundum aliquod subjectum in quo sint vel esse possint? Nam si sicut primo ponitur, specie simplici nec multiplicabili per materiam sint unum, tunc nihil omnino sub ipsis erit unum numero : quia unum numero est synolon per hanc formam participatam et individuatam per hanc materiam. Nec iterum unum erit unum et ens : quia eorum in omnibus non est forma unica et vere una, et sic unum et ens non sunt principia. Hoc etiam modo non erit generatio : quia hoc modo unum forma de potentia ad actum non procedit, sed actus est simplex et purus. Hoc etiam modo scire oportet quomodo erit. Non enim sciuntur naturæ et substantiæ rerum per hujusmodi separata ab eis : non enim sciuntur nisi fuerint unum ratione et forma in omnibus, quod sit esse et substantia ipsorum.
Sed si propter hoc dicat . aliquis quod principia non sunt determinata forma et ratione, sed subjectum habentia et materiam sunt numero unum vel determinata in numero, ita quod quodlibet principiorum est numero unum, sicut si dicerem, ignis unus non multiplicabilis in amplius quam in unum, et non sunt principia in multitudine agibilia quemadmodum multiplicantur sensibilia, et sunt in sensibilibus quæ principia sunt aliorum, sicut alia forma et alia materia est diversorum sensibilium, sicut videmus multiplicari numero elementa orationum in diversis compositionibus vocum, sicut in hac alicujus dictionis syllaba quæ specie eadem existit cum alia alterius syllaba, sicut specie eadem sunt primæ syllabæ syllogismi et syllabæ numero diversæ : tunc enim elementa litterarum sunt specie eadem et numero diversa. Quod si non ita est in principiis entium, sed
<--- Page Split --->
potius quae sunt existentium principia semper numero unum et idem sunt, nec iteruntur secundum numerum in principiis : tunc sequetur, quod nihil omnino aliud est in omnibus entibus praeter principia : quia dicere numero unum, et dicere unumquodque totum particulare constitutum in esse, nihil differt : quia vocamus sic hoc aliquid unumquodque quando sic numero unum est. Si ergo principia sic una numero constituta sunt, nec sunt iterabilia, nec miscibilia in alia, nunquam constituent aliquid, sed semper in numero in quo sunt, manebunt : et si nihil erit penitus praeter principia, universale vero erit forma quae est in his principiis. Et hoc est simile ei quod si diceremus, quod vocis litteratae elementa essent numero determinata, ita quod quodlibet eorum essent tantum unum, non iterabile vel numerabile vel communicabile ad formam aliam, sicut si esset tantum unum A, et unum B, et sic de aliis, nec essent iterabilia vel jungibilia ad formas alias, sed semper manerent in forma sua quae numero sunt una : tunc oporteret, quod litterae omnes essent tantum secundum numerum elementorum suorum, et nulla duo essent eadem specie neque etiam plura : et sic omnia constituta ex litteris non essent : quia litterae in eis diversa conjunctione elementorum numerari possent. Hoc autem falsum est, et causa dicti fuit : quia considerabant rationem principii esse primam et intransmutabilem, non autem posse putabant talem esse, si unum numero et subjecto non remanerent. His igitur qui primam hujus quaestionis partem defendunt, convenit principia generationis non esse contraria : his autem qui secundam affirmant, convenit quod licet contraria sint, tamen non se transmutant ad invicem : et sic secundum utrumque partem aufertur generatio physica, sicut facile patet per ea quae praedicta sunt a nobis.
CAPUT X.
De dissolutione quaestionum vigesimae et vigesimae primae secundum Hesiodistas et secundum Empedoclem et Peripateticos.
Non minor autem ea quae determinata Text, et com. 15. est dubitatio de principiis, relinquitur Urum eadem sunt tam modernis Philosophis quam etiam corrputibillum et inprioribus, qui licet laboraverint in ea, corrputibilium princi pia ? tamen non nisi balbutientes tetigerunt eam : et haec est quae duabus superius positis vigesima et vigesima prima quaestionibus est proposita , utrum scilicet eadem corrputibiiium et incorrputibiiium sint principia, aut diversa ? Nam si dicantur eadem utrorumque esse principia, cum causatum sequatur causam, et principiatum sit secundum numerum principiorum suorum, quae sunt ipsius elementa essentialia, et unum uno modo se habens non constituat nisi unum, quomodo potest esse quod principiatorum haec quidem erunt incorrputibilia, sicut cœelum, illa vero corrputibilia, sicut ea quae habent corporalem substantiam motam : et propter quam causam talis in principiatis erit variatio eisdem et eodem modo existentibus utrorumque principiis.
Igitur de ista quaestione quaerentes rasolutio Hesiodistationem reddere Hesiodistae et omnes qui rum. primi temporis Philosophi theologizantes, hoc est, principia divina ponentes erant, curaverunt persuadere ex talibus quae solum ad eos ipsis sufficientia erant. Nos enim Philosophos per syllogismum omnia investigantes spreverunt tanquam ex his certificati quae omni ratione certiora essent : et haec fuerunt oracula revelationum et responsa deorum , quae omni dicebant esse certiora syllogismo :
<--- Page Split --->
et ideo quidquid a Pqilosophis syllogismo in contrarium objici poterat, fallibile contempserunt et incertum. Deos enim isti facientes sua positione principia prima, et unum quidem deorum esse dicentes, qui opifex paterque est omnium duodecim, alios deos incorporeos esse posuerunt. Ex his autem deis vel diis omnia esse facta dixerunt: et unum quoddam his omnibus esse inditum tam celestibus quam terrenis: et ideo duo genera deorum esse dixerunt, et tertium compositum ex utrisque: et quidam quartum addiderunt de helisiis loquentes. Primum autem genus esse dixerunt celestium, secundum terrestrium, et tertium hominum genus cœelestium deorum habentium in veritatis cognitione, pietatis cultura, et justitie amore. Quartum autem infernalium deorum quidam conjunxerunt. Cum ergo omnis ista diversitas a primis et incorruptibilibus qui dii sunt, procedat, quaestionem inductam solvebant, quod quaedam facta sunt incorruptibilia, quae nectar et manna degustant, quae quidquid est hic sive admiratio interpretatur, et a poetis ambrosia deorum dicitur, sicut cœelestia: quaedam autem facta sunt corruptibilia, quae nectar et manna non degustant.
Impugnatio. Palam autem est, quod ista nomina symbolice sumpta dicunt sibi secundum suam facultatem nota, in qua non est peccatum uti metaphoris: eo quod divina non bene nisi metaphoris vestita intelliguntur : et ideo praeter nos Philosophos inter quos peccatum in problematibus est metaphoris uti, dixerunt esse quod de prolatione harum divinarum causarum enuntiaverunt. Si enim proprie secundum quod sonant hi accipiantur sermones, objiciemus eis dicentes : quia gratia voluptatis et non naturalis necessitatis tangunt ea quae nectar et manna sive ambrosia deorum dicuntur, nectar et manna non sunt causa existendi : si vero tangunt ea gustu causa existendi, et naturalis necessitatis, ut restauretur deperditum in corpore per cibum, tunc mi-
rabile videbitur si sempiterni erunt hi qui propter restaurationem deperditi cibo indigent.
Sed isti fabulose philosophantur, nectar dicentes subtile resolutivum a palude sive mari Meotide. Manna autem dulce divinum signant in fabula motorem primum esse in centro media immobilitatis sphare totius : resolutum autem primitus ex isto et ascendens esse subtile et nobile materiae superiorum, quod tantum est in potentia ad motum. Dulce autem formam sive luci similem : et hoc gustari continue dicebant dum per motum cœelestia continue primo motori se assimilare, et bonitates ejus participare satagunt : et ideo cibata ex his cœelestia poetae dicunt deprimi, dum hoc per motum generabilibus infundunt, et jejunia his dicunt levari de cursu dirigi ut bonitates divinas percipiant. Quae autem hic non nisi quadam remota resultatione percipiunt, dicunt fieri corruptibilia participantia materiam secundum potentiam ad formam privationi subjectam. In omnibus autem numinis aliquid remanere, quod facit ipsa ad aliquam deorum similitudinem restitui. Haec autem in poeticis determinata sunt. Sed in ista philosophia non est dignum cum studio intendere de his quae fabulose sunt sophizata.
De his autem qui positionem suam per demonstrationem sive qualemcumque probationis dicunt rationem, oportet cum studio contradicendi vel consentiendi audire, cum interrogando proponunt de praedicta quaestione, quare scilicet ex eisdem et hujusmodi principiis existentia principiata quaedam secundum naturam sempiterna sunt de numero existentium principiatorum, quaedam vero secundum naturam corrumpuntur? Sed quoniam Antiqui nec causam hujus veram dicunt, nec rationabile est sic se habere ut dicunt, palam est dicendum hoc a nobis, quia nec eaedem sunt causae corruptibilium et incorruptibilium sunt illae causae quas illi dicunt. Quod ex hoc constat, quia causa hujus quam aliquis Antiquo-
<--- Page Split --->
ruin maxime existimat per rationem differuntiae confessae rei quaesitae secundum consonantiam ejus quod quaeritur, est mententia Empedoclis : et hoc idem inconveniens passus est, quod alii : hic enim principia omnia materialia quatuor elementa, et formalia amorem et odium ponens incorruptibilia, dicit ex his eisdem incorruptibilibus principiis quaedam fieri corruptibilia et quaedam incorruptibilia : ponit enim principium quoddam et causam corruptionis esse odium, in quibus est et in quibus odium non est, haec esse incorrupta moventia. Videbitur autem aliter secundum dicta Empedoclis etiam haec omnia generare odium praeter unum solum. Nam omnia secundum Empedoclem ex odio fiunt praeter Deum quom cœelum et cœelestia vocat. Dicit ergo isto Empedocles principia ex quibus omnia sunt praesentia, et quaecumque futura erunt, et ex quibus arbores pullulaverunt secundum partem animae, et ex quibus viri secundum perfectionem nexus, et feminae secundum sexus occasionem et imperfectionem, et bestiae gressibiles, et vultures volatiles, et aqua natatiles nutriti pisces, et etiam praeter haec dii cœelestes longaevi et immortales. Et praeter quae dicta sunt, dicit, quia si non esset odium in rebus, amore uniente essent unum omnia. Nam quando ista conveniunt in unum, tunc illud constitutum scit et experimento novit odium, quod ultimo facit dissolutionem in omnibus cum quibus est per naturam.
Proter quod etiam accidit ex syllogismo Empedoclis secundum suam positionem felicissimum Deum, qui infelicitati corruptionis non subjacet, quem cculum vocat, minus prudentem esse omnibus aliis : eo quod non omnia elementa et principia secundum eum cognoscit. Nam odium in se non habet : notitia vero secundum Empedoclem perficitur similis simili, sicut in primo de Anima diximus : terram namque per terram cognoscimus, et per aquam aquam, et per affectum sive amorem cognoscimus
affectum sive amorem, et odium scimus per difficile et abominabile cunctis odium. Sed quia nos de Empedoclis positione multa in praecedentibus et in libris physicis diximus, redeamus ad quaestionem unde incepit disputationis ratio. Hoc tamen palam est ex dictis Empedoclis, quod odium non magis sit causa corruptionis quam existendi sive generationis. Similiter autem nec amor secundum dicta ejus non est magis causa existendi quam non existendi : amor enim colligens quaedam in unum, quibus est causa existendi, corrumpit alia quibus collecta separantur. Similiter autem odium separans quaedam conjungit ad alia.
Simul autem cum his quae dicta sunt reprehensibilis est Empedocles, quod transmutationis quae in entibus, nullam dicit causam sufficientem, praecipue quare haec transmutantur ad hanc formam et illa ad aliam. Non enim dicit nisi quod sic aptum natum est ex natura, quod amantia se et habentia symbolum et germanitatem, conveniunt, et diversa ab his separantur. Sed quando magnum odium ex multa elementorum componentium contrarietate in membris ejus quod compositum est, nutritum est, et amicitiae colla dissoluta sunt, ad honorem intendebat ut separatum esset et vinceret perfecto tempore periodi : hic enim honor quo gloriatur odium dissolvendo colla amicitiae, dissolvit sacramentum a diis cœelestibus perfectum omnis ejus quod est mutabile. Est autem mutabile omne id in cujus compositione miscetur odium colligatum amicitiae. Hoc igitur dicit Empedocles quasi necessarium sit ex istis causis transmutari omne quod transmutatur. Causam vero convenientem quare sic vel sic mutetur, nullam ostendit.
Attamen tantum solum dicit quod etiam confessum est ab aliis. Non enim dicit quod existentium principiatorum quaedam sunt corruptibilia, et quaedam incorruptibilia, sed omnia dicit corruptibilia praeter elementa. Dicta vero superius disputatio, quam hic disputavimus, quaerit cur
<--- Page Split --->
hæc existentium sint corruptibilia, illa vero non, si ex eisdem sint principiis ? et ideo pro illa parte non solvit : quia cum dicit causam quare quædam non corrumpuntur, dicit ideo esse, quia non habent odium principium : et sic dicit non ex eisdem principiis esse corruptibilia et incorruptibibilia : et hoc in ista parte quæstionis non quærebatur. Tot igitur et talia dicta a nobis ad probandum quod sunt eadem principia corruptibilium et incorruptibilium.
Si vero dicit quis diversa esse corruptibilium et incorruptibilium, una quidem erit prima dubitatio, utrum principia ipsa corruptibilium sint corruptibilia et incorruptibilium incorruptibilia, sicut vigesima prima quaerit quaestio. Nam si dicantur illa principia esse corruptibilia, tunc manifestum est, quia necessarium est quod ipsa principia ex aliquibus aliis inter se sint principiis. Omnia enim quae physice corrumpuntur resolvuntur in ea ex quibus sunt principia principiorum priora ipsis : hoc autem est impossibile sive status sit in principiis in ante sumendo, sive non, sive in infinitum principiis sicut alia principia priora. De principiis enim principiorum eadem est quaestio quae de istis : et sic abitur in infinitum. Si autem status sic non potest esse nisi in corruptibilibus principiis : et tunc non solvitur quaestio, sed manet. Amplius aliud inconveniens est : quia corruptibilia principia possunt non esse et auferri per corruptionem : et tunc quaeramus, quomodo erunt in natura principiata corruptibilia ablatis principiis ? ablato enim principio non potest causari principiatum.
Si vero propter ea quae dicta sunt, iterum quis eligat aliam partem istius quastionis dicensis, quod principia corruptibilium sunt incorruptibilia : tunc quaeritur, cur ex quibusdam principiis incorruptibilibus existentibus fiunt corruptibilia, ex diversis autem ab his quae cum his similiter incorruptibilia sunt, et incorruptibilia causata : similium enim causa-
rum similes videntur debere esse effectus : unde sic contrarios a similibus principiis fieri effectus non congruum : sed aut impossibile est si essentiales et immediti sunt effectus, aut multa indiget ratione, si effectus non sunt aequaliter immediati et essentiales. Amplius autem in hoc ostenditur ista opinio esse vilis : quia nullus unquam Philosophorum ratione utentium conatus est dicere praeter studium diversa esse principia corruptibilium et incorruptibilium, sed concorditer omnes per studium loquentes eadem dicunt utrorumque esse principia : verum omnes Philosophi concordant et quasimasticando et dividendo per distinctiones inquirunt qualiter eisdem existentibus principiis quaedam principiatorum fiant corruptibilia, et quaedam incorruptibilia, alteram partem hujus quaestionis accipientes ut parum aliquid. Et in hoc ostenditur vilissima esse omnium haeresis Manichaei, qui istam quaestionem solvens, duo dixit esse principia, unum incorruptionis, alterum corruptionis.
Non ignoro autem Avicebron in libro Fontis vitæ istam videri solvere quaestionem, dicentem ea quae principia sunt et elementa, sicut forma et materia prima, quidem esse omnium eadem, proxima autem non esse eadem, Et primam quidem materiam vocat in qua prime inveninutur materialis principii proprietates, quae sunt sustinere, recipere, substare, fundamentum esse sive fundare, individuare, participare, et hujusmodi : et hanc dicit eamdem esse tam corporalium quam spiritualium et tam corruptibilium quam incorruptibilium. Proximam autem esse determinatam forma substantiali secundum gradus ipsius quae sunt esse, vivere, sentire, et intelligere, et determinatam cum forma substantiali aptitudine per tres diametros orthogonaliter se secantes : et hanc secundum suos gradus esse materiam corporum omnium, et determinatam tertio loco per qualitates primas activas et passivas, et hanc secundum suos gradus esse physicorum trans-
<--- Page Split --->
mutabilium materiam. Quod autem istam materiae facit diversitatem, non dicit, nec intendit dicere de principio et elemento quod est forma : hoc enim lumen est intelligentiae, sicut saepissime diximus : et gradus accipimus secundum lumen intelligentiae purum, et secundum lumen intelligentiae virtuti corporis, quod ejus instrumentum est, permixtum : et tunc secundum gradus illius diversificatur : quoniam si virtus corporis non determinatur qualitate, efficitur forma physice transmutabilis : et sic unam primam formam ponit in omnibus : et fere tendit hoc ad positionem Platonis : multa enim dicta Parmenidis et Xenophanis et aliorum de quibus in primo libro mentionem fecimus, omnia dicta sunt ad hujus quaestionis solutionem.
Opinio autem Aristotelis est, quod principium movens idem sit : et cum motus sit actus moventis primi et instrumentum, et motor moveat ad formam quam habet in seipso, quod forma quae est in materia potentiali sit una, sicut una sanitas ex anima medici per instrumenta medicinae in animal traductae, et sicut forma formative virtutis quae ipsa est per virtutem spirituum in distincta membra traducta. Sic enim motus primi motoris stat ad id quod movetur et non movet, et est dux virtus ejus omnibus ad formam moventibus. Materia autem secundum Aristotelem secundum esse accepta, sicut proprie sumitur in physicis, non est unius generis, sed accepta sicut substantia fundans una est. Similiter autem est de fine qui ultimus quidem unus est : uniuscujusque autem est diversus. Causa autem corruptionis in omnibus est longe a principio primo distare, et causo incorruptionis est propinque esse juxta principium, et causa motus est participare valle esse divinum. De omnibus autem his in physicis quidem multa diximus, praecipue in VIII Physicorum et in secundo Celi et Mundi, et ubi de natura loci disputavimus : iterum autem de his
cum studio in undecimo hujus sapientiae libro intendemus.
CAPUT XI.
De dissolutione quaestionis vigesimae secunda.
Omnium autem ad considerandum difText. et com. ficillimum, et ad considerandam et viUtrum undam veritatem maxime necessarium sunt sub- stantiae re- est, utrum unum et ens sint substantiae erum ? Et quia difficile est valde videre quid Antiqui in illa senserunt quaestione, repetemus eam de verbo ad verbum se- cundum quod superius posita est. Vigesi- ma secunda enim est quaestio, et quaeri- tur in ea, utrum unum quod est princi- pium numeri, et ens quod est principium omnium et ad aliquid ante se non resol- vitur, sint omnino idem et non diversum aliquid, sed tamen sint separata et prima substantia entium, an non sint ista pri- ma substantia entium, sed potius aliquod subjectum et determinatum sub unoetente sit principium rerum, sive illud sit mo- vens, ut amorem unitatem et principium entium ponit Empedocles, sive sit aliud materiale principium, sicut ignem vel aquam vel aliquod tale, ut ponebant di- versi Philosophorum esse substantiam, et non unum et ens? Quæramus igitur secundum hunc intellectum quaestionis, utrum unum primum separatum quod secundum Antiquos est principium nu- meri et est ipsa unitas prima, qua quæli- bet res est una, et ens quod est entitas primo, sit separata existentia substantiae omnium entium, eo modo quo de eis in opinione Pythagoræ et Platonis in libro primo expositum est, ita quod utrum- que eorum ita est substantia rerum, quod præter ea nihil aliud est entium aliquid, nec ipsa ad invicem sunt alia, ita quod
<--- Page Split --->
hoc quidem sit ens, illud vero unum, sed ipsa rei unitas sit ipsa rei entitas, et substantia sui quidditas ipsius : aut oporttet quaerere quid in entibus determinatis est ipsum ens, quod est principium entis, vel quid est et quae est substantia in ipsum primum ens quod est principium, quasi sit quaedam alia natura subjecta huic communi intentioni quae est ens et unum.
Hi namque Philosophorum qui mathematica principia ponunt, dicunt primo modo. Illi vero de numero Philosophorum sicut naturalia principia ponentes, secundo modo naturam entis et unius habere se putant. Plato namque et Pythagorici putant ens et unum quae primae sunt intentiones, esse non aliud aliquid ab invicem : et hoc idem quod est unum et ens, esse naturam entium substantialem, quasi substantia entium sit id quod est unum aliquod esse et ens : eo quod viderunt, quod in quolibet ab eo est rei entitas et rei unitas, idemque est entitas unitas et substantia qua res est id quod est : et dixerunt ista esse prima ab omnibus particularibus maxime separata, et incorruptibilia, et ideo esse principia prima. Alii vero de natura loquentes, et ut Empedocles, quasi ad notius secundum sensum reducentes principia, dicunt quia aliquod unum determinatum in natura ens est principium. Videbitur autem alicui effectum amoris, sicut Empedoclis vel dicta consideranti hoc principium quod est unitatis et entitatis causa, amorem esse conciliativum eorum quae in generatione unius uniuntur, et sic amorem esse unum, et ens entium sic per causam dicta : hic enim amor, sicut diximus, est causa quare omnibus insit unum. Alii vero dicunt hoc ignem esse, alii aerem dicunt esse unum hoc et ens, ex quo facta sunt entia, et esse entium. Similiter autem aliquid subjectum communi intentioni entis dicunt,et illi qui plura ponunt elementa esse principia entium. Necesse est etiam iis tot dicere ens et unum, quot dicunt esse essentialia princi-
pia entium. Omnes enim isti coguntur ab ista ratione quae super duas fundatur propositiones, quarum una est, quod principium substantiale rei ejus est entitas qua est id quod est. Alia est, quod idem omnino est rei unius quae est ejus entitas. Ista igitur est diversitas opinionum de hac quaestione.
Objiciamus igitur primo contra eos qui dicunt unum et ens communia non esse rerum substantiam, sed aliquid subjectum ejus, sicut dicunt Philosophi. Dicimus ergo quod si qui non ponunt unum et ens, quae sunt primi intellectus, esse substantiam et quidditatem primam quae est rerum substantia et principium, illis ex syllogismo accidit nec aliorum aliquod esse separatum et rerum substantiam : unum enim et ens sunt prima et magis omnibus universalia : et ideo si principium quod est substantia entium est quod est primum et in pluribus invenitur, ens et unum substantiae sunt, vel nullum aliorum est substantia : quia secunda habent a primis et quod sunt principia sunt. Si vero non est aliquid quod sit in se separatum et principium unum et ens, vix aliorum aliquid erit praeter ea quae dicta sunt singularia : et sic nec diffinitiones erunt, nec demonstrationes, quod valde impossibile est. Amplius cum unum sit principium numeri, et numerus sit multitudo ex unitatibus aggregata, et unum sit conversum cum ente, si ponatur substantia unius quod est principum non existere per se et esse principium, tunc palam est quod nec numerus erit quasi natura aliqua separata ab existentibus. Numerus enim est unitas, sicut diximus. Unitas autem est principium unum : et ideo est quod est aliquod separatum : quia de ratione principii est quod sit separatum per se existens, quod est contra omnes Pythagoricos et Platonicos, qui ponebant numerum esse rerum et primum unum separatum principium, sicut satis in primo libro est expeditum. Si enim aliquis dicat, quod unum et ens
<--- Page Split --->
non sunt substantiae separatae, quae sunt rerum principia, hoc stare non potest : quia si aliquid est unum et ens idem, quia convertuntur, tunc necesse est quod prima eorum principia sint unum et ens : quia nihil aliud ab ipsis praedicatur de eis universaliter non conversim, sed ea ipsa sunt prima praedicata per se et de omnibus aliis. Cum igitur quid est res et substantia rei est quod substantialiter non conversim de re praedicatur, et est a re separatum, eo quod non convertitur cum ipsa, oportet quod substantiae primae sint ens et unum, et sint principia et substantia rerum omnium.
Sed in contrarium hujus objiciendo videtur, quod si ipsum ens et ipsum unum secundum se acceptum dicitur esse quid et substantia separata et quidditas omnium aliorum, multa erit dubitatio, per quem modum esse possit diversum aliquid praeter ea. Dico autem hoc exponendo, quod dubitatio magna erit, quomodo uno erunt plura entia : quia cum differentia sit causa pluralitatis et numeri, et nihil differentiae et distinctionis in entibus ponant primum ens et primum unum, eo quod omnia conveniunt in eo quod ens et unum sunt : et quod est principium convenientiae, non est principium differentiae. Si ergo dicatur quod tota substantia et quidditas omnium entium sunt primum ens et unum, non erit possibile dicere unde veniat entium diversitas et pluralitas : quia quod diversum est ab ente, non est omnino : igitur, sicut in primo libro diximus, necesse est accidere secundum Parmenidis rationem, quia omnia entia sunt unum et idem primum ens. Utrumque ergo dictorum in ista quaestione est valde difficile, sive namque dicamus, quod unum primum ens sit idem rebus et substantia earum, sequitur impossibile esse quod numerus rerum sit rerum substantia sive substantiale principium entium. Si autem dicamus primo modo, quod unum et ens non sunt substantiae et principium prius anima, sicut paulo ante diximus quare, sequitur im-
possibile esse quod numerus sit quidditas et substantia entium : quia diximus quod numerus est unitates : et ideo si prima unitas entium substantia non est, numerus substantia entium non erit. Quod si dixerimus aliam partem, quod unum et ens est tota substantia entium, eadem dubitatio est de ente quae prius dicta est, unde scilicet veniat pluralitas rerum? Id enim unum quod alietatem et diversitatem habet ab uno quod est principium et primum unum, hoc est,secundum unum quod aggregatur primo uno, necessario erit ex aliquo quod sit praeter ens primum : et si tunc primum ens est tota rei substantia, tunc illud secundum nihil esse necesse est, ex quo in numero substantiali quod diversitatem facit, abundat ab ente primo. Sed hoc dato, iterum non erit numerus : et sic iterum numerus non potest esse substantia rerum. Omnia enim cttia aut sunt tantum unum, aut multa quorum quodlibet est primum tantum unum, et sic unitatis unius : et hoc non facit numerum, quia una unitas non est numerus, sed multa et diversa. Et ille est intellectus hujus disputationis : et ideo Averroes errat non tangens verum intellectum. Amplius Zeno omnibus his contradicens dicebat unum non esse aliquod ens. Si enim unum est indivisibile sicut vere, tunc secundum hoc quod dignius in opinando judicavit Zeno, unum nihil erit omnino : quia quod nec additum facit majus, nec ablatum facit minus, existentium omnino nihil esse dixit, pro ratione accipiens quod tale tali additum facit magis tale : et si unitas et punctum essent entia, addita entibus facerent majus, et ablata facerent minus : hoc autem dixit Zeno quasi palam sit quod entis veri sit mensura, et quod non est dimensum non sit ens : quod autem dimensum est, corporale est aliquid. Corpus enim solum secundum Zenonem est vere ens. Alia vero diversa aliquo modo dimensa faciunt majus, et quodam modo addita nihil faciunt majus, et quoad hoc sunt non entia. Linea addi-
<--- Page Split --->
ta longitudinem auget, et diminuit ablata, sed non latitudinem et profunditatem. Superficies autem addita auget longitudinem et latitudinem, et ablata easdem dimensiones diminuit, sed non profunditatem. Et ideo quodam modo sunt, et quodam modo non sunt. Corpus autem est simplex : punctum vero et unitas secundum dictam rationem nullatenus sunt.
Sed quoniam iste Philosophus Zeno sic ponderose per graves rationes speculatur, et secundum eum indivisibile unum non convenit esse, quod falsum est et rei veritati repugnans, ideo licet non ad propositam quaestionem pertinens, tamen ut perfectior sit doctrina, habeatur responsio suae orationis. Dicamus igitur, quod indivisibile additum alicui, majus non faciet : sed additum aliis, faciet plus secundum discretam quantitatem : quoniam additur vel indivisibili vel divisibili tale indivisibile : quia antea additum plus facit, et subtractum paucius vero nihil, sed aliquid.
Sed quaerendum est, quomodo ex tali uno indivisibili a pluribus erit mensura sive dimensio quantitatis continuæ, sicut quidam dixerunt ? hoc enim simile est ei quod est lineam ex punctis componi dicere : quia jam in multis locis libromum naturalium testatum est.
palam, quod mensuræ continuæ fiant ex uno et eodem ex quo fiunt numeri : nec etiam palam est, quomodo continua fiant ex numero : quia ex principiis essentialibus eodem modo se habentibus palam non est quomodo diversorum generum sunt facta : ergo quantitas continua non est ex uno unico, nec ex pluribus unis, nec ex uno et non uno : et sic nullo modo unum quod est indivisibile et principium numeri, est principium entium omnium. Omnis autem illa Antiquorum omnium contradictio causatur ex hoc, quod non distinxerunt multitudinem unius et entis : quoniam in veritate communissima ens et unum non sunt subjecto entium sicut univoce prædicata de entibus, sed analoga sunt primo quidem dicta de substantia, et de aliis prout sunt substantiae, sicut in sequentibus hujus scientiae declarabitur.
CAPUT XII.
De disputatione vigesimæ sextæ quæstionis.
Adhuc autem si quis suscipiat opinionem aliter dicentium, quod scilicet ut quidam dicunt, fiet quantitas in genere tam discreata quam continua ex duobus, quorum unum est ipsum unum indivisibile, et aliud sit non unum, et ex his duobus dicat quod fiat numerus, nihil minus quam prius quaerendum est, quare et quomodo ex uno et non uno quandoque fiat numerus qui est discreta quantitas, et quandoque mensura quæ est quantitas continua, id quod factum est ex uno et non uno, si illud non unum quod additum uni est principium factorum est æqualitas quædam, et una natura semper, sicut principium primum semper convenit unam naturam esse : nec enim
Consequens autem dubitatio post ea Text, et con- 17. quæ dicta sunt, est quæ vigesimo sexto Utrum nmerus et loco proposita fuit, utrum scilicet numeri magnitud sint substanet superficies et corpora et puncta subtiae rerum. stantiae aliquæ sunt, an non ? Nam si ita substantiæ non sunt, et principia sensibilium, ut quidam dicunt, diffugit a nobis aliquid esse ipsum ens sensibile : quia non videmus ex quibus componatur nisi componatur ex dimensionibus : et si ista non sint substantialia principia, diffugit rationem nostram quænam entium sint substantiæ sive substantialia principia corporum physicorum : omnis enim quantitas corporum constituitur ex tribus dimensionibus : nec est corpus aliquod nec rationem corporis habet, quod
<--- Page Split --->
non est dimensum : et ideo corpus physicum secundum hanc rationem est, quod cum quantitate trium dimensionum motui et mutationi subjectum est : et cum nihil mobile sit nisi quantum tribus dimensionibus terminatur, et non converlatur, quia non omne tribus dimensionibus terminatum est mobile secundum saepius jam inductam rationem, erit corpus dimensum tribus diametris predicatum substantiale et principium substantiale physici corporis : et sic principia corporis erunt principia corporis physici: quia quod est principium principii, est etiam principium principiati. Si ergo illa dicantur non esse principia, videtur effugere rationem nostram quae sunt principia : passiones enim sive passibiles qualitates, et ea quae sunt ad aliquid sive relationes, et dispositiones sive habitus et rationes, et omnis alia multitudo accidentium, nullius penitus videntur significare substantiam, sed potius sicut consequentia esse substantiae individuae referuntur ad subjectum quod est hoc aliquid sicut ad causam, sicut in sequentibus ostendemus : omnia enim ista et sunt in subjecto, et denominatione dicuntur de aliquo ut de subjecto. Subjectum autem est in se completum, quod est causa existendi in eo, et nihil eorum hoc aliquid : ea vero quae maxime sunt prima secundum naturam, subjectum significare videntur, ut sunt aqua, ignis, et caetera elementa ex quibus constant composita sive commixta corpora : horum autem corporum calores et frigiditates et similes passiones, sicut humiditates et siccitates, licet sint potentiae naturales, tamen non sunt substantia, sed corpus ista suscipiens et patiens solum remanet ut ens aliquod per se, et sicut substantia alia per se existens : corpus autem componitur ex dimensionibus linearum et superficierum. Et ideo Plato tradidit, quod quinque primis corporibus attribuuntur quinque corpora secundaria, ita quod corpus quatuor basinum quod continet triangulos aequales et similes, attribuitur igni : et habens
sex bases quadratas et similes aequales, comparatur terrae : et quod habet octo bases triangulatas aequales et similes, comparatur aeri : id autem quod est viginti basium triangularium aequalium et similium, comparatur aquae : habens autem duas et viginti bases pentagonales et aequales et similes, comparatur coelo. Sed secundum dicta corpus est minus substantia quam superficies, et superficies est minus substantia quam linea, et linea minus est substantia quam unitas et punctum, sicut principiatum et constitutum minus est substantia quam principium constituens : his enim diffinitur et determinatur corpus : et haec quidem contingere videntur esse sine corpore : corpus vero esse sine his impossibile est : quia si corpus est, superficies est et linea, et non convertitur : et talia omnia separata per naturam, sunt praedicata essentialia et ratio essendi et cognoscendi, sicut saepe dictum est in hujus libri ante habitis. Propter quod multi quidem de prioribus Philosophis, qui Epicureorum sectam tenebant, putant quod id quod vere ens est, corpus est et substantia. Alia vero omnia quaecumque formae putabant esse passiones, et ideo corporum principia vere entium principia esse opinati sunt. Posteriores vero qui Stoicorum sectam inchoaverunt, et sapientores fuerunt quam priores, principia entium opinati sunt numeros esse, et hos esse ante principia corporis. Quemadmodum autem dicebamus, si ea quae dicta sunt, non sunt substantia et principia vere entis, omnino nulla sunt substantia ut vera et principia physicorum corporum, quae sola vere sunt : et omnino, ut videtur, nullum vere ens, si corpus dimensum non sit vere ens : quia, sicut diximus, horum accidentia non est dignum vocari vere entia esse.
Sed in contrarium objiciendo, si haec quae inducta sunt confitetur aliquis, quod scilicet corporum longitudines et puncta sunt magis substantia et principia, tunc non videmus secundum rectam
<--- Page Split --->
rationem considerando qualium corporum sunt substantia et principia. Nam si ista impossibile est esse principia et substantiam in sensibilibus, cum illa sola sint corpora physica principiata, tunc nulla erunt substantia et principium puncta et lineae et superficies. Quod autem impossibile sit esse ista principia et substantiam in sensibilibus, relinquitur ex dudum determinatis a nobis in Physics. Corpus enim physicum secundum naturam est ante corpus mathematicum : quia corpus physicum est substantia ex materia et forma aptum undique intersecantibus se ad rectos angulos tribus diametris determinari, et hoc est ante corpus tribus diametris mensuratum et ante ipsas dimensiones quae sunt corpus mathematicum. Relinquitur ergo, quod impossibile est quod ista dimensiones sint principia et substantia sensibilium corporum. Amplius autem ea quae dicta sunt omnia videntur esse dimensiones corporis jam secundum substantiam subsistentis, superficies quidem mensurans ad latitudines, corpus vero sive corpora dimensio mensurans ad profunditatem, linea vero mensurans ad longitudinem. Sunt igitur omnia ista secundum naturam consequentia corpus jam constitutum ex principiis substantialibus, non sunt principia substantialia ipsius. Ad haec autem quae inducta sunt, est quod si dimensiones sunt in quolibet corpore, simpliciter est figura in quocumque solido corpore naturali. Igitur si in lapide figura Mercurii non est principium substantiale, nec in cubo figura cubi sicut principium determinatum et substantia, tunc nec firmi sive corporis dimensio, nec superficies erunt principia ad esse determinantia corpus sensibile : quia figura nihil est aliud quam quantitas linea vel lineis determinata : et ideo si divisiones debeant dici substantialia principia, ideo quod corpus secundum quod est non est sine eis, tunc etiam figura erit substantiale principium : quia nullum corpus est sine figura. Nam si quocumque dimensio sub-
stantiale principium est, tunc figura est consubstantiale principium. Quamvis enim ipsa figura sit determinans medietatem corporis, et sic dividatur diviso corpore sicut dimensio, et nec separetur a corpore nec a medietate, quia corpore resoluto in partes dimensionis, resolvitur figura in partes figurae : tamen non est propter hoc substantiale principium corporum : ergo nec dimensiones primorum et superficierum erunt principia corporum. Eadem autem ratio est et in puncto et unitate, quorum utrumque accidentalis quantitatis est principium et non substantiae. Est igitur secundum dictum istorum, si maxime inter principiata substantia est corpus, dimensiones autem et principia quantitatum sunt magis substantia quam ea substantia quae est corpus, et ista, sicut jam probatum est, non sunt substantiae aliquae : tunc diffugit a nobis, sicut a principio quaestionis dictum est, aliquid esse primum, quod secundum ipsos vere est ens, et diffugit a nobis id quod vere est aliqua substantia vere entium.
Ad haec autem omnia quae dicta sunt circa generationem et corruptionem accidunt ex ista positione irrationabilia. In generatione enim videtur vera substantia non ens prius nunc esse per generationem, cum generatio sit mutatio ex non ente in ens : aut per corruptionem videtur e contra, prius existens posterius non existere, et substantia sensibilis videtur pati ista cum generatione et corruptione, et sic fieri a principiis substantiae vel resolvi in ea : et generatio quidem est compositi ex his quae non idem sunt nomine et diffinitione, sicut ex eisdem nomine et diffinitione componitur linea et superficies, similiter et mathematicum corpus : et cum dividuntur ista, dividuntur in ea quae eadem sunt cum diviso nomine et diffinitione. Secundum autem ea quae nunc dicta sunt, non convenit fieri sive generari et corrumpi puncta et lineas et superficies et corporis dimensiones, ita quod quandoque illae dimensiones
<--- Page Split --->
int existentes generatae ex non punctis et non lineis et non superficiebus et non corporibus, et quandoque sint non exitentes corruptae ex punctis in non puncta et ex lineis in non lineas, et ex superficiebus in non superficies, et ex corporibus in non corpora. Nam sicut quando fiunt mathematicae quantitates ex pluribus quae conveniunt nomine et ratione corpora simul copulantur, sicut quidam Antiquorum corpora ex corporibus dicebant copulari, tunc quandoque fit una quantitas copulatorum nomine et ratione convenientium, aut distinguuntur ex uno in ea quae nomine et ratione conveniunt : quia duae quantitates fiunt sic distinctorum, sicut omne continuum ex continuis copulutur et in continua diffinitur. Igitur secundum superius inductam generationis rationem taliter copulatum non est compositum, sed potius id quod est corruptum : et cum accidit corruptio cum sit do numero discretorum, hoc est in principia sua ex quibus est resolutorum, quae prius sunt non substantiae existentes, illarum, inquam, compositio est generatio, et sic componitur generatum. Indivisibile autem punctum non potest sic dividi in duo componentium, materiam et formam : quia mutationi et motui non subjicitur, et per consequens ea sic dividuntur : quia essentialiter principiantur a puncto sicut linea et superficies et corporalis dimensio. Non ergo subjiciuntur generationi, et componuntur et dividuntur per materiam et formam sicut generuta et corrupta. Et si datur quod generuntur et corrumpuntur, oportet quod ex aliquo quod sub privatione ipsorum est materiali principio generentur, et ad idem corrumpantur, quae omnia impossibilia sunt.
Similiter etiam se habet circa id quod ipsum nunc est in tempore : hoc enim etiam non per se convenit fieri et corrumpi : attamen ipsum nunc in tempore videtur semper aliud et aliud esse, non quidem substantia alia vel alia existens, sed aliud secundum esse praeteriti et fu-
turi quod constituat : sed de hoc sufficienter determinatum est in quarto nostrorum Physicorum. Sed quoad praesentem intentionem sufficit hoc quod non est compositum ex materia et forma, sive potentia et actu, ut possit generationi subjici et corruptioni : et sua copulatio qua prius et posterius copulat, non est compositio qua componitur generatum. Palam est autem, sicut diximus, quod similiter se habet circa puncta et lineas et superficies. Eadem enim ratio quae ad ea quae dicta sunt, est de omnibus. Omnia enim haec secundum unam similitudinem sunt aut termini copulantes continuum ex continuis, aut divisiones sunt distinguentes continuum in continua. Haec autem questio accidit his qui non distinguunt inter corpus mathematicum et physicum, et principia mathematici dicunt esse principia physici : et haec disputatio quae facta est in contrarium, est ejus vera determinatio, tamen a nobis in pluribus digesta.
CAPUT XIII.
De solutione ultimae quaestionis prius inductae.
Omnino vero sive universaliter dubitaText. et com. 18. bit aliquis de quaestione ultimo superius Utrum preter matheposita, sive de vigesima septima, quia matica sint alia quahaec affinitatem habet cum ea quae jam dam principia sensibidisputata est. Haec autem est, quare lium quae dicuntur etiam praeter mathematica et sensibilia in species ? quibus sunt mathematica secundum esse, oportet quaerere quaedam quae nec infra sunt sive media ? et hoc est quaerere, si substantiae quaedam separatae sunt praeter sensibilia, aut omnes sunt in eis ? Quarimus hic ergo, ad quam utilitatem quaeruntur haec quae sunt substantiae quas secundum Platonem ponimus esse species ?
<--- Page Split --->
Nam hoc cogit nos quaerere species : quia mathematica non possunt esse formalia principia sensibilium, cum in aliquo quodam quam species ideales differant a sensibilibus : eo quod mathematica cum formis substantialibus non conveniunt nomine et diffinitione, sed differunt ab eis; eo quod non habent rationem conceptam cum materia sensibili, et tamen secundum esse sunt in eis : et ideo non possunt esse principia eorum : quia principia nomine et ratione conveniunt his quorum sunt principia, sicut per se homo cum homine, et per se asinus cum asino, et sic de aliis, et sic esse plura similia specie, quorum quaedam sunt separata, et quaedam sensibilia, non differunt ratione diffinitiva sicut mathematica et physica, et hac necessitate species inquiruntur : quia id quod non est in actu speciei et formae, sed in potentia, non fit in actu nisi per hoc quod est actus et species.
Sed si sic dicatur, sequitur quod principia horum sensibilium quae sunt ideae, non erunt in aliquo determinato numero : quia sicut praesentium sive sensibilium litterarum, hoc est, litteratarum vocum quidem omnium non possunt esse numero determinata principia quae componunt eas, cum ipse litteratae voces infinitae sint, sed specie et forma possunt esse hujus vocum principia elementalia determinata, sicut sunt Latina elementa determinata, quae tamen voces componunt infinitas in quibus materiata sunt infinita, nisi quis sumat elementa et principia hujus syllabae determinatae aut hujus determinatae vocis : harum enim principia et elementa sunt numero etiam determinata, et non tantum specie. Secundum hanc igitur rationem, si ideae quaeruntur ad hoc quod principia et elementa sint sensibilium existentia de ratione eorum in eis, oportet quod specie quidem determinata sunt, sicut et sensibilia, sed non numero, sicut nec sensibilia sunt determinata per materiam. Omni autem eodem modo simile est in eis quae sunt infra sive media : mathematica
namque et illis in mediis infinita sunt per numerum quae specie sunt determinata : ergo non habent diversum modum essendi a mathematicis : ergo si non sunt in aliquo esse differenti quod sit praeter sensibilia et mathematica alia quaedam entia, qualia esse dicunt quidam ipsas species ideales, non erit idea una numero et specie substantia separata, sicut dicunt unum esse hominem specie et numero, ex quo sicut ex sigillo fiunt omnes homines, et sic dicunt esse unum numero asinum, et sic de aliis. Et iterum ex ista ratione sequitur, quod nec principia entium numero erunt quanta sunt alia ab eis sensibilia, sed specie tot erunt quanta sunt illa specie, et quot sunt in eis multiplicata per numerum eorum : et sic non sunt separata. Igitur si hoc quod dictum est necessarium est, tunc etiam necessarium est propter hoc quod dictum est sic esse : etenim quamvis hoc per talem rationem non certificaverint illi qui dicunt esse species ideales, hoc tamen est quod dicere volunt, et eos ea quae dicta sunt necesse est dicere : quia secundum eos idearum singula substantia quaedam formalis est, et non secundum accidens, sed per se, quia est forma et ratio substantiae.
In contrarium objiciendo, quod si ponimus species esse et non esse numero determinatas sicut sunt singularia sensibilia quorum sunt principia, sed ponimus multas quidem species, sed quamlibet unam numero et esse sicut principia, jam disputando quaestione decima nona diximus quae ex hoc contingere necesse est impossibilia : cum enim sint principia et elementa, contingit secundum hoc tot esse principiata, quot sunt principia et non plura.
Est autem hujus quaestionis solutio, quod Plato non sic ponit ideas : licet enim poneret specie multas et numero unam, ipse tamen virtute dixit eas universales, sicut causa una eadem manens praebabet causata multa et facit ea. Sed ista disputatio destruit formas in hoc quod sunt
<--- Page Split --->
principia essendi et cognoscendi : quia sic oportet ipsa esse in re et aliquid esse rei : et sic veritas est, quod in artifice primo sive motore primo est forma una, et multa in rebus, et haec forma una est ipsa mens motoris secundum substantium et esse, et non multiplicatur nisi unum dum rationem relationis agentis per intellectum ad ea qua agit.
CAPUT XIV.
Iu quæstionibus vigesima quarta et vigesima quinta.
His autem quae in hac quaestione dicla sunt, affine et cognatum est quaerere quod vigesimo quarto loco supra in numeratione quaestionum est positum, utrum scilicet illa quae sunt principia et elementa entium, sunt principia potistate existentia, aut alio modo, hoc est, actu? Haec autem quaestio causatur ex hoc quod unumquodque prius videtur esse in se, quam in actione producendi alterum. Si igitur detur, quod aliter existentia sunt principia quam potistate, ita quod sunt actu principia, tunc sequitur, ut videtur, quod aliquid sit prius principiis primis : quia in unoquoque uno quod est actu quandoque, et potentia quandoque, prior est potestas quam actus qui est causa alia secundum modum a potentia ente : sed possibile non est quod aliquid sit prius primis principiis : ergo necessarium est esse illo modo quo potentia videlicet sunt principia, propter rationem quam primo induximus : propter quam fere omnes Antiqui posuerunt et dixerunt aliquando ex non agentibus principiis facta esse agentia, et sic incepisse mundum per generationem, sicut disputatum
est a nobis in principio VIII Physicorum nostrorum.
In contrarium autem hujus objicitur, quod si detur quod principia et elementa primo sunt potestate principia, tunc contingere potest quod aliquando nihil omnino sit entium : et hoc ideo contingit, quia illud quod nondum est, possibile est esse : non enim fit aliquid nisi quod primo est non ens. Et hoc impossibile est produci in esse nisi ab eo quod actu est. Cum igitur nihil fiat quod est de numero impossibilium esse, nihil erit omnino si principia non actu sint.
Est autem hujus quaestionis veritas, quod necessarium est primum principium actu esse et primum motum, et per illa naturaliter produci omne quod producitur et causatur: a primo enim principio causantur intelligentiae secundum suos ordines et cœelorum ordines, sicut ostendemus in sequentibus. Non autem loquimur hic de elementis quaturox ex quibus fiunt mixta corpora, quia illa non sunt elementa entis: sed loquimur de elementis et principiis entis, sicut Anaxagoras et Empedocles et Plato posuerunt principia quandoque agentia et quandoque non agentia, et incipere agentia fieri postquam non egerunt: et hoc saepius fieri in revolutionibus multorum saeculorum, quae successive fieri dicebant post magnum mundi annum revolutum. Contra quas positiones perfecte disputatum est in VIII nostrorum Physicorum, sicut diximus. Istas igitur omnes disputationes quaerere est necessarium de principiis. Ex istius autem ejusdem quaestionis disputatione et determinatione scitur id quod vigesimo quinto quaesitum est, utrum scilicet cum motu principia vel sine motu sint? constat enim, quod si primo potentia sunt quam actu, quod oportet ea per motum fieri principia: et haec est falsa pars quaestionis. Si autem sunt actu, tunc primum principium est immobile, sed per motum qui est actus ejus, prin-
<--- Page Split --->
cipiabit omne quod est, sicut diximus in ante habitis.
CAPUT XV.
De solutione quaestionis vigesimae tertiae prius proposita.
Text, et com 20. Utrum principia sint universalia vel singularia?
Ultimo quaeramus quod vigesimo tertio quaesitum est, utrum principia universalia sint, aut, ut dicimus, singularia rerum singularium? licet enim aliquid simile quaesiverimus huic in quaestione vigesima quarta, tamen non est idem : quia ibi quaesivimus quae sit natura generis tantum, hic autem quaerimus de natura formae quae vere est rei principium. Si enim detur quod principia sint universalia, tunc videtur quod non erunt vere et realiter substantiae : nihil enim praedicatorum communium significat hoc aliquid, sicut omne quod hoc aliquid signatur per suam formam, sed potius significat quale quid : substantia vero omnis significat hoc aliquid, eo quod dat ei rationem et nomen : hoc autem etiam ostenditur de-
ducendo ad impossibile : si enim tale significans est hoc aliquid, et est forma particularis quae praedicatur, sicut quidam dicunt : et cum hoc supponitur, quod praedicatur communiter, tunc idem numero praedicatur de omnibus, sicut homo unus numero de Socrate et Platone et omnibus aliis. Socrates ergo est idem homini, idem Plato, et omnes alii : et quaecumque uni et eidem sunt eadem, ipsa sunt eadem : ergo omnes homines sunt unus numero homo. Idem est cum dicitur Socrates animal, quod idem numero animal cum omnibus animalibus aliis, si singulum talium praedicatorum significat hoc aliquid et unum idem : ergo si detur quod universalia sint principia, haec et talia contingunt impossibilia.
Si autem detur quod non sunt universalia, sed quasi singularia, tunc nulla erunt per ea scibila : eo quod omnes omnium scientiae sunt universales : ergo principia universaliter praedicata oportet ponere diversa a principiis istis primis, si futura est esse eorum scientia de ipsis.
Et veritas hujus quaestionis est, quod eadem principia sunt universalia et particularia et praesentia essendi et cognoscendi diversimode accepta, sicut in ante habitis diximus.
<--- Page Split --->