CAPUT XIII.

Casissimam Susannam impudici presbyteri, cum ejus concubitu frui non possent, falso adulterii accusant : sed cum ad mortem duceretui , orantem exaudivit Deus : et per puerum Danielem proprio ore convictos senes, jure talionis populus interimit.

  1. Et erat vir habitans in Babylonę, et nomen ejus Joakim :

  2. Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :

  3. Parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

  4. Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.

  5. Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus :

<--- Page Split --->

Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

  1. Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

  2. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

  3. Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem : et exarserunt in concupiscentiam ejus :

  4. Et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent coelum, neque recordarentur judiciorum justorum.

  5. Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

  6. E rubesc e bant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

  7. Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

  8. Eamus domum, quia hora prandii est : et egressi, recesserunt a se.

  9. Cumque revertissent, venerunt in unum : et scisctiantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

  10. Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario, æstus quippe erat :

  11. Et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

  12. Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

  13. Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum, ut afferrent quæ jusserat : nesciebantque senes intus esse absconditos.

  14. Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :

  15. Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

  16. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

  17. Ingemuit Susanna, et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.

  18. Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

  19. Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

  20. Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

  21. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

  22. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina :

  23. Cumque venisset populus ad Joakim, virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

  24. Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam, filiam Helciæ,

<--- Page Split --->

uxorem Joakim. Et statim miserunt :

  1. Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

  2. Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

  3. At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.

  4. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

  5. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.

  6. Quæ flens suspexit ad cœlum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

  7. Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

  8. Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

  9. Porro nos, cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

  10. Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis, exsilivit.

  11. Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus quinsam esset adolescens, et noluit indicare nobis. Hujus rei testes sumus.

  12. Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi : et condemnaverunt eam ad mortem.

  13. Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

  14. Tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

  15. Exaudivit autem Dominus vocem ejus.

  16. Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

  17. Et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.

  18. Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo quem tu locutus es?

  19. Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui, filii Israel, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?

  20. Revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

  21. Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

  22. Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijucdicabo eos.

  23. Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius,

  24. Judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies 1.

  25. Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.

<--- Page Split --->

  1. Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium. 56. Et amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum. 57. Sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. 58. Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. 59. Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. 60. Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna : et benedixerunt

Deum qui salvat sperantes in se. 61. Et consurrexerunt adversus duos presbyteros, convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium : feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, 62. Ut facerent secundum legem Moysi 4. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. 63. Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Joakim, marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. 64. Daniel autem factus est magnus in conspectu populi, a die illa, et deinceps. 65. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

IN CAPUT XIII DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Erat vir habitans in Babylone, » Post Danielem, 'subjungitur hic historia Susannæ, et historia Belis, quas Hieronymus dicit, « non a Daniele Propheta, « sed ab alio Daniele sacerdote quodam « esse descriptas.» Dicit enim, quod Septuaginta sic habent : « Homo quidam « erat sacerdos, cui nomen Daniel, filius « Aldai, conviva regis. » Et postea sequitur, quod hic habetur : « Et erat vir habitans in Babylone, etc. » quod Theodotion transtulit in Græcum, et de Græco postea translatum est in Latinum.

Ista autem historia de Susanna dividitur in tres partes. In prima ponuntur

ea quæ ad Susannæ condemnationem pertinent. Secundo,quæ ad liberationem, ibi, y. 43 : Cum duceretur ad mortem. Tertio, quæ faciunt ad pessimorum vindicationem, ibi, y. 61 : « Et consurrexerunt adversus duos presbyteros. »

In prima sex dicuntur, scilicet accusatæ descriptio : accusantium malitiosa conventio, ibi, y. 5 : « Et constitui sunt. » Accusationis confictio, ibi, y.15 : « Factum est autem, cum observarent diem aptum. Accusandæ ad crimen inductio, ibi, y. 19 : « Cum autem essent egressæ puellæ. » Innocentis ad crimen dissensio, ibi, y. 22 : « Ingemuit Susanna. » Et accusationis in judicio propositio, ibi, y. 27 : « Et facta est dies crastina. »

In prima parte describitur accusanda

<--- Page Split --->

ab habitatione, et viri honestate, a nomine, et parentis dignitate, et a pulchritudine, et a veritate.

Et hoc est : « Erat vir. » Bene vir, nec prosperis elevatus, nec adversis depressus. Gregorius : « Vir est, qui contra « biformes fortunae insultus uniformi « constantia mentis militat praemuni- « tus. » Hic est vir magnus, de quo Job, 1, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales. Bernardus ad Eugenium : « Magnus est qui incidens in adversa, « non excidit vel parum a sapientia. Nec « minor, cui praesens felicitas si arrisit, « non irrisit ' . » Et subdit de habitatione : « In Babylone, » ut habitando inter perversos, virtus illius probaretur. II Petr. ii, 8 : Adspectu et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. « Et nomen ejus Joakim, » qui interpretatur praeparatus Domino, vel resurrectio Domini : quia semper obsequiis Domini erat paratus, dicens cum Psalmista, Psal. cxviii, 60 : Paratus sum, et non sum turbatus. Et iterum, Psal. cvi, 2 : Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Matth. xxv, 10 : Quæ paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias.

obtinere voluit nisi Deum. Thren. iii, 24 : Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea exspectabo eum. Numer. xvii, 20 : Ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israel.« Pulchram nimis, » corpore quidem, sed tamen pulchrior erat moribus. Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Psal. xliv, 5 : Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna.

« Et timentem Deum. » Commendat hic ad gratiam in interioribus primo, et postea in exterioribus : in interioribus dupliciter, scilicet secundum recessum a malo, et secundum ordinem ad bonum.

Et hoc est : « Timentem Deum. » « Ti- « mor enim Domini facit fugere omne ma- « lum, » ut dicit Augustinus. Eccli. ii, 20 : Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. Proverb. xxxi, 30 : Mulier timens Dominum ipsa laudabitur.

Et subjungit de ordine ad bonum :

« Parentes enim illius, » qui scilicet affectu, et debito naturae tenebantur ei. Eccli. xliv, 1 : Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua ? « Cum essent justi, » generali scilicet et omni justitia. Luc. i, 6 : Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et justificatioribus Domini sine querela. « Erudierunt filiam suam. » Eruditio morum disciplina est. Ad Hebr. xii, 9 : Patres quidem carnis nostræ eruditores habuimus, et reverebamur eos. Deuter. xxxii, 7 : Interrorga] patrem tuum, et annuntiabit tibi. « Secundum legem Moysi, » in omni ordine ad bonum. Eccli. xxiv, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis

« Et accepit uxorem, » uxorio scilicet affectu conjunctam, de qua dicitur, Eccli. xxvi, 1 : Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex. « Nomine Susnamam, » quæ obtentus lilii interpretatur, eo quod constanter obtinuit castitatem etiam inter corruptores. Cantic. u,2 : Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Eccli. xxvi, 19 et 20 : Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. « Filiam Helciæ, » qui pars Domini, vel vindicatus Domino interpretatur, eo quod nihil in cœlo, vel in terra

<--- Page Split --->

justitiarum. Psal. xviii, 8 : Lex Domini immaculata, convertens animas.

Et subjungit de gratia in exterioribus, scilicet in divitiis, in amcnitate habitationis, in sapientiæ consiliis, et honore virtutis. Et hoc est :

« Erat autem Joakim 'dives valde : » quia in bonis divitiæ sunt instrumenta virtutis. Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes: sicut dicitur de Abraham, Genes. xiii, 6 : Erat quippe substantia eorum multa. I ad Corinth. 1, 5 : In omnibus divites facti estis in illo. « Et erat ei pomarium vicinum domui suæ, » propter amcnitatem scilicet : unde Philosophus IV Ethicorum dicit, quod « magníficum « decet habitatio pulcherrima 1. » Exteriori enim pulchritudine arborum, recordatio fit spiritualium arborum, in exemplis sanctorum. Genes. n, 8 : Plantaverat Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio. « Et ad ipsum confluebant Judæi, » gratia consilii scilicet : quia sapientia præditus prudenter consulit. Eccli. vi, 36 : Si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. « Eo quod esset honorabilior omnium. » Dicit Philosophus in I Ethicorum, quod « honor est « præmium virtutis. » Est enim honor exhibitio reverentiæ, in testimonium virtutis. Eccli. xxiv, 23 : Flores mei fructus honoris et honestatis.

permittentis, « duo senes judices in anno illo. » Job, xxxiv, 30 : Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Senes autem dicuntur, non a cantiie mentis, sed a corruptela antiquæ vetustatis. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Judices autem dicuntur a calumnia violenti judicii, non a rectitudine. Isa. 1, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Isa. v, 23 : Væ... qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo! « In anno illo, » dicit, quia consuetudo erat eis annuos judices ponere, ne confirmati in potestate superbirent. Simile, Joan. xi, 49 : Cum esset pontifex anni illius. Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ. « De quibus locutus est Dominus. » I Esdræ, ix, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Osee, vii, 3 : In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis principes. Et hoc est : « Quia egressa est iniquitas, » per malum scilicet exemplum, « a Babylone, » hoc est, ab iis qui in Babylone habitant, « a senioribus judicibus, » ætate, et non moribus, « qui videbantur regere populum : » quamvis in veritate perverterint, et non rexerint : idola enim fuerunt judicum, et non judices. Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem. Hieronymus : « Dicebat Hebræus qui- « dam hos fuisse Achab, et Sedeciam, « de quibus dicitur, Jerem. xxix, 22 et « 23 : Ponat te Dominus sicut Sede- « ciam et sicut Achab, quos frixit rex « Babylonis in igne, pro eo quod fece- « rint stultitiam in Israel, et mæchati « sunt in uxores amicorum suorum. »

« Et constituti sunt. » Describit hic accusantium malitiam, ab habitu inveteratæ consuetudinis, ab usu auctoritatis, ab opportunitate sæpe objecti concupiscibilis, ab obstinatione perversitatis, ab observatione insidiosa mulieris, a mutuo consensu facinoris.

Et hoc est :

« Et constituti sunt, » in ira Domini

Et subdit de abusu auctoritatis : « Isti frequentabant domum Joakim : » eo quod in domo ejus fiebant judicia,

<--- Page Split --->

propter abundantiam consilii, et propter loci amcinitatem. Istos tamen traxit, et concupiscentia, et avaritia : imitatores fuerunt meretricis, de qua dicitur, Proverb.vii,10 et 11 : Garrula,et vaga,quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis. « Et veniebant ad eos, » supple, sicut ad judices, « omnes qui habebant judicia, » hoc est, causas dijudicandas. Deuteron. xxv, 1 : Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices, quem justum esse perspexerint, illi justitie palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis.

« Oculus vester etsi jaciatur in aliquam « feminarum, in nullam figatur. » « Et deambulantem : » ipsa enim decentia motus, et status magis incitabat ad libidinem. Hieronymus: « Non licet intueri « quod non licet concupiscere.» « Et exarserunt in concupiscentiam ejus : » concupiscentia enim fornicationis ignis est. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.

« Et everterunt sensum suum. » Tangitur hic de pertinacia perversitatis. Eversio sensus est a recto ordine perversio. II ad Corinth. iii, 14 : Obtusi sunt sensus eorum. « Et declinaverunt oculos suos, » qui in cœelum elevati esse debuerant. Thren. iii, 41 : Leve mus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœelos. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram, hoc est, ad terrena concupiscenda. « Ut non viderent cœelum, » hoc est, cœelestia. Contra quod dicitur, Genes. xv, 5 : Suspice cœelum, et numera stellas, si potes. Ovidius 2 :

Os homini sublime dedit, cœelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere,vultus.

« Neque recordarentur judiciorum justorum,» quamvis scilicet essent judices. Hieronymus : « Judiciorum justorum, « sive Dei, sive honestatis, sive naturae, « quae omnibus ad bonum insita sunt. » Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Homo enim lumine divino judicium rationis habet, a quo recta judicat.

« Erant ergo ambo vulnerati amore ejus. »

Pamphylus :

Vulneror, et clausum porto sub pectore telum.

« Cum autem populus revertisset per meridiem. » Usque ad meridiem est tempus judiciorum, sobriis sensibus existentibus : unde ad meridiem peracto judicio, populus ad propria revertebatur : et tunc solitarium remansit pomarium, et erat opportunitas Susanne deambulandi in eo. « Deambulatio excitat calo- « rem, et eventat corpusculum, » ut dicit Hieronymus. Et hoc est : « Ingrediebatur Susanna, » non egrediebatur ad plateas, sed intra clausuras viri : « et deambulabat in pomario viri sui, » non sicut Dina discurrens per regionem, Genes. xxxiv, 1 et seq., et ideo corrupta est, et multorum homicidiorum exstitit causa. Et exempli Dei imitatrix fuit, Genes. iii, 8 : Cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem.

« Et videbant eam seniores : » non enim fecerunt consilium David : Averte oculos meos, ne videant vanitatem 1. Et quod dicit Job, xxxi, 1 : Pepigi fœdus cum oculis meis, ut non cogitatem quidem de virgine. « Quotidie ingredientem : » multiplicatus enim visus signum est magnæ concupiscentiæ. Augustinus :

<--- Page Split --->

« Nec indicaverunt sibi invicem dolorem suum : » nolebant enim confiteri quod pessimum est. Job, xxxi, 33: Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam.

nis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti. « Venerunt in unum, » hoc est, mali consensum. Psal. 11, 2 : Convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. « Et scisciantes ab invicem causam, » supple, conventus in unum, « confessi sunt concupiscentiam suam, » supple, fuisse causam. Genes. xlix, 4 : Effusus es sicut aqua, non crescas. Fornicator enim omnibus effundit concupiscentiam suam. « Et tunc in commune statuerunt tempus, » ut scilicet non tantum adulteram, sed etiam communem facerent, more Nicolaitarum, qui communes dicebant esse mulieres. Apocal. 11, 6 : Odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. « Quando eam possent invenire solam, » ut scilicet non jam precibus vincerent, sed vi opprimerent. Genes. xxxiv, 2 et 3 : Vi opprimens virginem. Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. Quod tamen peccatum Dominus dicit esse plectendum morte 1.

Et subjungit causam : « Erubescant enim indicare sibi concupiscentiam suam. » Concupiscentia enim carnalis erubescibilis est. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. « Volentes concumbere cum ea. » Matth. v, 28 : Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mechatus est eam in corde suo.

« Et observabant quotidie, » concupiscentia scilicet instigante, « sollicitius videre eam : » visus enim nutrit concupiscentiam. Thren. 11, 31 : Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mea.

« Factum est autem. » Tangitur hic insidiosa observatio, et opportunitas qua deprehendi posset : et dicuntur tria, observatio, aggressio, et ad peccatum inductio.

Et hoc est :

« Factum est autem, » supple, per negotii opportunitatem, « cum observarent diem aptum, » ad scelus scilicet perpetrandum. Psal. x secundum Hebraeos, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. « Ingressa est, » supple, Susanna, « aliquando, » hoc est, hora apta, « sicut heri et nudiustertius, » hoc est, sicut consuetum erat ei (licitum enim erat opus, et necessarium saepe), « cum duabus solis puellis, » juvantibus scilicet ad necessitates corporis, sicut Esther, xv, 3 et seq., duabus utebatur puellis, ut cum una deesset negotiis opportunis,

« Dixitque alter ad alterum. » Gennadius : « Oculum esse ad alterum de con- « cupiscentia appetitus fornicationis in- « dicium est. » « Eamus domum, quia hora prandii est. » Non dicunt, quia concupiscibile se subducit, sed aliam fingentes occasionem concupiscentiam abscondunt. Eccli. xlvii, 21 et 22 : Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo. Delisti maculam in gloria tua. « Et egressi, » supple, de horto, « recesserunt a se. » Bene dicit Malisemper recesserunt, quia mali semper dissident. Matth. xii, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit.

« Cumque revertissent, » supple, concupiscentia cogente. Il Petr. ii, 22 : Ca-

<--- Page Split --->

altera ministraret. Proverb. xvii, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civilas firma. Puellas autem sui sexus accepit, coram quibus denudata non verecundaretur : lavanda enim corpora denudanda necesse est. Et hoc est : « Voluitque lavari in pomario. » Augustinus : « Balneum etiam corporis, cum inlirmi- « tatis necessitas cogit, minime denego- « tur. » Et subjungit necessitatem : « Æstus quippe erat, » quando scilicet laxantur corpora in sudores, a quibus necesse est emundari per ablutionem. Augustinus

i rest sansuper I ad Corinth. x, 27 : « Placet sanis mundi- « ctorpa- « ctis Angelis munditia corporalis. » lis.

xxxvi, 25 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris.

« Et fecerunt sicut praecep erat, » ancillae scilicet. Psal. cxxii, 2 : Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Genes. xvi, 9 : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius. « Clauseruntque ostia pomarii, » ne visibus pateret stultorum : clausas enim esse decet fec minas. Proverb. v, 17 : Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. « Et egressae sunt per posticum, » puellae scilicet. Posticus vocatur parvus transitus, ubi non nisi familiares transeunt, ut afferrent quod jusserat, quae necessaria erant ad corporis emundationem : horum enim matronam non decet oblivisci. Jerem. 11, 32 : Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae ? « Nesciebatque senes, » Susanna scilicet, « intus esse absconditos. » Simile, in Psal. lxxii, 22 : Ad nihilum redactus sum, et nescivi.

16 « Et non erat ibi quisquam. » Hoc dicit propter opportunitatem. « Praeter duos senes absconditos, » qui scilicet ad peccatum insidiabantur. Eccli. xxiii, 25 et 26, dicit peccator : Quis me videt? tenebræ circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me : quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. « Et contemplantes eam. » Augustinus : « Nec dicatis vos « habere animos pudicos, cum habeatis « oculos impudicos, quia impudicus ocu- « lus impudici cordis est nuntius. »

« Cum autem essent egressae puellae, » a quibus scilicet contra senes defendi poterat. Eccli. 11, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. « Surrexerunt duo senes, » de latibulis scilicet. Jerem. 111, 2 : In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine. « Et accurrerunt ad eam, » impetu scilicet concupiscentiae, quae praeceps est, et ad insaniam convertit : unde Homerus, et inducitur ab Aristotele in VII Ethicorum : « Doli complicatrix Venus, furata « est mentem valde sapientum. » Jerem. v, 8 : Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui himiebat. « Et dixerunt, » quasi lenones scilicet invitantes :

17 Simima, quid?

« Dixit ergo puellis, » Susanna scilicet : « Afferte mihi oleum, et smigmata : » oleum, quo exhilaretur pellis, illuminativum enim est, et smigmata, hoc est, unguenta, quibus restringantur sudores : nec ista vituperabilia sunt, quoniam interiori fragrantiae attestantur. Cant. 1, 1 et 2 : Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis, hoc est, ubera tua lota vino meliora sunt, quia per vinum sordes uberum mundantur, et unguentis sudores restringentibus suavitatem odoris recipiunt. « Et ostia pomarii claudite, » propter verecundiam muliebris sexus.Cantic. iv, 12 : Hortus conclusus, fons signatus. « Ut laver, » ad corporis munditiam Ezech.

« Ecce ostia pomarii clausa sunt, »

<--- Page Split --->

ut scilicet subito nullus advenire possit, « et nemo nos videt: » et ideo non accusabimur. Job. xxiv, 15: Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus. Joan. iii, 20: Qui male agit, odit lucem. « Et in concupiscentia tui sumus. » Bene dicunt, in concupiscentia, ut toti scilicet capti sint libidine. Augustinus: « Etiamsi lateat, et a nullo « hominum videatur, quid faciet de illo « desuper inspectore, quem latere nihil « potest? » « Quamobrem assentire nobis. » Antiqua Grammatica: apud antiquos enim, assentior et consentior, verba erant deponentis generis. « Et commiscere nobiscum. » Consensum quaerunt, quia coitus in non consentiente sed oppressa minus delectabilis est. Proverb. i, 10: Si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

horrore etiam opprobrii quod illi minabantur, intus gemuit. Psal. vi, 7: Laboravi in gemitu meo. « Et ait: Angustix mihi sunt undique, » in corpore scilicet et anima, et honori hactenus conservato, et famae. Baruch, ii, 1: Anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te, Domine. II Reg. xxiv, 4: Coarctor nimis.

Et subjungit causam angustiae: « Si enim hoc egero, » scilicet facinus quod vultis, « mors mihi est. » Hieronymus: « Quoties peccamus, morimur: quoties « benefacimus, vivimus. » Ad Roman. vi, 23: Stipendia peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna. « Si autem non egero, » vobis scilicet non consentiens, « non effugiam manus vestras, » hoc est, iniquam potestatem. Thren. 1, 14: Dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Proverb. 1, 16: Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.

Subjungunt etiam aculeum timoris, ut efficacius persuadeant. Et hoc est:

« Quod si nolueris, » sicut Sara, Tob. iii, 17: Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me praebui. « Dicemus contra te testimonium, » supple, falsum. Contra quod dicitur, Exod. xx, 16: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. « Quod fuerit tecum juvenis, » in concubitu scilicet, et sic eris accusanda ut adultera, quae secundum legem lapidabatur, sicut praecipitur, Levit. xx, 10 et seq. « Et ob hanc causam emiseris puellas a te, » ut scilicet sola cum illo juvene concumberes, Sapient. x, 14: Mendaces ostendit qui maculaverunt illum. Isa. xxxii, 7: Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites.

« Sed melius est mihi. » Hieronymus: « In Graeco non habetur melius, sed bo- « num, eleganter, ne comparatione pec- « cantium videretur dicere bonum.»« Absque opere, » hoc est, peccato, « incidere in manus hominum, » puniendam scilicet, « quam peccare in conspectu Dei. » Glossa: « Cui omnia nuda sunt. » Ad Hebr. iv, 13: Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

« Et exclamavit voce magna Susanna, » hoc est, clamore alto, et longe audito, et voce magna virtutis clamavit. Unde, Hieronymus: « Non in aeris per- « cussione, sed in pudicitiae magnitudi- « ne. » Psal. xvii, 7: Clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus. Hic dicit Hieronymus, quod: « vix inve- « nitur, quod vox peccatoris in Scriptu- « ris magna legatur. » « Exclamaverunt autem et senes adversus eam. » Adversus eam dicit, quia in ejus infamiam

Et subjungitur de gemitu innocentis: « Ingemuit Susanna, » hoc est, intus ex profundo gemuit, horrore quidem mortis gemuit, quod naturale est, sed

23

24

<--- Page Split --->

clamaverunt. Contentiosorum enim mos est, clamore velle vincere. Dicit enim Ambrosius super epist. ad Roman.1, 29: « Contentio est impugnatio vertatis, « cum confidentia clamoris. »

« Et cucurrit unus, » supple, de senioribus, « et aperuit ostium pomarii, » tamquam per id evasisset juvenis quem deprehendissent cum illa. Psal. 11, 4 : Tota die injustitiam cogitavit lingua tua : sicut novacula acuta fecisti dolum.

Et sequitur de accursu familiæ ad clamorem, et de infamia. Et hoc est :

« Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario : » humanum enim est oppresso ferre adjutorium : « irruerunt per posticum : » posticus enim fuit versus domum, per quem introitum habebant familiares, « ut viderent quidnam esset : » et in hoc notatur familiæ discretio, quia prius videre voluerunt, antequam aliquid facerent. Philosophus : « Bonum est bonam habere « familiam. » Ad Roman. xii, 1 : Rationabile obsequium vestrum.

Et sequitur de infamia quam resperserunt :

« Postquam autem senes locuti sunt, » infamiam scilicet. Proverb. xxvi,24 : Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos. « Erubuerunt servi vehementer. » Et hoc ipsum boni signum est, erubescere de infamia. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentia mea. « Quia numquam dictus fuerat, » Glossa : « Ncedum factus, » « sermo hujuscemodi de Susanna : » quin potius fama erat honoris, et honestatis. Proverb. xxxi,31 : Date ei de fructu ma-

num sumarum, et laudent eam in portis opera ejus.

« Et facta est dies crastina. » Hic tangitur de accusatione in judicio. Et tanguntur quinque, scilicet populi ad judicium convocatio, accusationis testificatio, innocentis condemnatio, accusandæ vocatio, condemnatæ ad Deum oratio.

Et hoc est :

« Et facta est dies crastina, » per quam observant tempus vespertinum, quo nequitiam peragerent in tenebris. Proverb. vii, 7 et seq.: Considero vecordem juvenem, qui transit per plateam juxta angulum, et prope viam domus illius, scilicet mulieris, graditur : in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.

« Cumque, » Glossa : « De more : » « venisset populus ad virum ejus, » hoc est, Susanna, « Joakim : » judicium enim publicum coram multitudine fieri debet, et nemo debet condemnari in angulo. I ad Timoth. v, 20 : Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. « Venerunt et duo presbyteri, » hoc est, senes : in Graeco enim presbyter : idem est quod senior Latine : plus enim erant malitia senes quam aetate. Baruch, in, 11 : Inverterasti in terra aliena. « Pleni iniqua cogitatione adversus Susamnam, » adeo pleni, ut nihil virtulis, vel veritatis in eis esse posset. Act. vn, 23 : In felle amaritudinis, et obligatione iniquitatis video te esse. « Ut interfecerent eam, » odio scilicet pudicitia. Proverb. i. 16 : Festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.

« Et dixerunt coram populo, » tamquam curam habentes de multitudine, cum tamen nihil pietatis haberent in

<--- Page Split --->

corde. « Mittite ad Susannam, » ut determinate vocetur : describunt eam genere, et marito.et hoc est, « filiam Helicæ, uxorem Joakim : » plures enim forte erant aliae Susannæ. « Et statim miserunt, » compulsi per præceptum Domini, Exod. xxii, 18 : Maleficos non patiaris vivere.

« nea sunt panniculì linei camisiæ, vel « pepla mulierum corpora tangentia, « cum quibus libidinosi visu et tactu so- « lent immunditias, exercere. » Eccli. ix, 3 : Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore ejus.Et, post pauca, ibidem, y. 9 : Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia, quasi ignis, exardescit.

« Et venit cum parentibus, et filiis, » ut claritate generis exstingueret infamiam, « et amicis, » qui familiariter noverunt conversationem ejus, « et universis cognatis suis, » cum quibus a teneris unguibus fuit enutrita. Proverb. xxxi, 28 : Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt : vir ejus, et laudavit eam.

« Flebant igitur sui, » propinqui scilicet, « et omnes qui noverant eam, » ex fama scilicet. Job, xxx, 23 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.

« Consurgentes autem. » Tangitur hic falsi testimonii prolatio, et tangitur primo testificantium descriptio,condemnatae contristatio, et tertio testimonii prolatio.

Et hoc est :

« Consurgentes autem, » hoc est, simul surgentes consensu malitiae, « duo presbyteri, » ut scilicet senectute aetatis protegeretur malitia cordis, « in medio populi, » ut publicum testimonium esse probaretur, « posuerunt manus suas super caput ejus, » ut scilicet pœna capitis Susannæ in eos sæviret, si mentirentur. Sic condemnatus est Naboth 4, falso testimonio prolato in eum : sic lapidatus est Stephanus 2 : sic condemnatus est Christus 3.

« At iniqui illi, » adhuc iniquitate, et concupiscentia pleni. Psal. xxxv, 3 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non bona. « Jusserunt ut discooperiretur. » Antiquus enim mos erat ut rei omnibus exponerentur, propter majorem exprobrationem. « Erat enim cooperta, » propter verecundiam scilicet ignominiae. Psal. lxviii, 8 : Operuit confusio faciem meam. « Ut vel, » hoc est, saltem « sic satiarentur decore ejus, » visu scilicet luxuriantes, etsi non corpore : unde Hieronymus adducit illud poeticum : « Extrema linea amoris est videre quod « amatur, et hoc nihil est. Extrema li-

« Quæ flens suspexit ad cælum. » In cælo enim judex veri est. Job, xvi, 21 : Ad Deum stillat oculus meus. Et, paulo ante, y. 20 : Ecce enim in cælo est testis meus, et conscius meus in excelsis. « Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. » Tullius : « Fiducia est vir- « tus spe vincendi omnia tolerans peri- « cula. » Jerem. xvii, 7 : Benedictus vir

4 Cf. III Reg. xxi, 13. 2 Cf. Act. vii, 54 et seq.

3 Cf. Matth. xxvi, 59 et seq.; Marc. xiv, 55.

<--- Page Split --->

qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.

« Et dixerunt presbyteri, » hoc est, senes. Ad Hebr. VIII, 13: Quod antiqua- tur et senescit, prope interitum est. « Cum deambularemus in pomario soli, » Glos- sa: « Alius ne testis requiratur, » « in- gressa est haec. » Cum contemptu legen- dum est verbum haec, hoc est, tam vilis, et de qua non credebatur. « Cum duabus puellis, » forte secretorum suorum con- sciis : in talibus enim aliquos oportet esse conscios facinoris. « Et clausit ostia pomarii. » Glossa: « Conjecturas in- nectunt. » « Et dimisit a se puellas, » ne scilicet testes essent facinoris : dicit enim Augustinus, quod « in opere car- « nali, parentes etiam eos quos genue- « runt, nolunt testes habere. »

pediendum facinus. Psal. c, 3 et 4: Non adhæsit mihi cor pravum: declinantem a me malignum non cognoscebam. « Et vidimus eos pariter commisceri. » Quasi dicant, quod vidimus, de hoc testimo- nium perhibemus. Joan. II, 32: Quod vidit, et audivit, hoc testatur.

« Et illum quidem non quivimus com- prehendere. » Et subjungunt rationem : « Quia fortior nobis erat. » Mendacium enim debile est, et ideo per,antiphrasim dictum est. Isa. xxviii, 15: Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. « Et aperto ostio exsi- livit : » cum tamen unus eorum ostium aperuerit, sicut supra dictum est 1. In innocentem saepe transponitur culpa no- centis : et hoc vocatur impostura, quan- do unus refert in alium crimen pro- prium. Psal. xlix, 20: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

« Venitque ad eam adolescens, » qu ex ætate aculeos sensit libidinis : adole- scentes enim cupidi esse consueverunt : unde, Ovidius :

A juvenile cupido credatur reddita virgo.

« Qui erat absconditus : » « hoc enim pec- « catum perpetratur in abscondito, et « latebras quærit, » ut dicit Augustinus. « Et concubuit cum ea. » Et hoc est facinus quod infamaverunt in ea, transgressio scilicet thori. Eccli. xxii, 24 : Homini fornicario omnis panis dulcis, non fatigabitur transgrediens usque ad finem.

« Hanc autem cum apprehendisse- mus, » supple, quæ fugere non potuit, « interrogavimus quinsam esset ado- lescens, » ut scilicet amore veritatis confiteretur veritatem, ut cum ea con- demnaretur. Eccli. iv, 24 : Pro anima tua ne confundaris dicere verum. « Et noluit indicare nobis. » Hoc dicunt, ut ex odio veritatis odiosam eam faciant. « Hujus rei testes sumus. » Proverb. xix, 5 : Testis falsus non erit impunitus.

Sequitur de condemnatione innocen- tis. Et hoc est :

Et concinnant mendacium : « Porro nos cum essemus in angulo pomarii, » quasi ad occulta consiliorum tractanda, sicut saepe conveniunt sapientes, « vi- dentes iniquitatem, cucurrimus ad eos, » hoc est, uno affectu cucurrimus ad im-

« Credidit eis multitudo, » quæ semper, ut dicit Chrysostomus, « stulto con- « silio fertur : » unde et turba, quia semper turbata est, dicitur. « Quasi senioribus, » supple, ætate, « et judicibus, » ex officio scilicet, « populi : » talibus

<--- Page Split --->

enim credendum videtur esse. « Et condemnaverunt eam ad mortem, » supple, innocenter, quod maximum facinus est : non enim aliquid potest inferri homini majus quam mors. I Petr. ii, 22 : Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et, paulo infra, 7. 23 : Tradebat autem judicanti se injuste. Isa. lvii, 1 : Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo.

vavi animam meam ab omni concupiscentia. « Quæ isti malitiose composuerunt, » hoc est, confinxerunt, « adversum me. » II ad Timoth. iu, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

« Exaudivit autem Dominus vocem ejus. » Jerem. xxxii, 3 : Clama ad me, et exaudiam te. Glossa : « Cujus aures « in preces justorum. »

Et subjungitur de clamore condemnatæ. Et hoc est :

« Exclamavit autem voce magna Susamna. » Glossa Hieronymi, « cordis af- « fectu, confessione pura, et conscientia « pura. » Hæc est vox magna hominibus occulta, sed a Deo audita. I Reg. iv, 6 : Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum ? « Et dixit, » orando scilicet ad Dominum : « Domine, » propter potestatem, « Deus, » propter omnium scientiam et visionem, « æterne, » propter immutabilitatem, « qui absconditorum es cognitor. » Eccli. xxii, 29 : Oculi Domini multo plus lucdiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. « Qui nosti omnia antequam fiant : » per seipsum enim novit, qui omnia præcedit. Eccli. xxii, 29 : Domino Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita : sic et post perfectum respicit omnia.

« Cumque duceretur ad mortem. » Tanguntur hic quæ pertinent ad liberationem, et sunt tria : judicii scilicet revocatio : testium discussio, ibi, 7. 51 : « Et dixit ad eos Daniel. » Iniquitatis inventio, ibi,7. 60 : « Exclamavit itaque omnis cætus. »

Iu primo tria dicuntur, scilicet instinctus sancti Spiritus, et Prophetae ad judicium dissensus, et judicium revocandi debitus modus. Et hoc est :

« Cumque duceretur ad mortem, » Susanna scilicet ad mortis supplicium, « suscitavit Dominus Deus spiritum pueri junioris. » Hieronymus : « Non « dedit, quia jam in eo erat, sed propter « ætatis infirmitatem quiescebat, nec « opera sua manifestabat : sed occasio da- « ta suscitavit eum pro sancta fœmina. » Ad Roman. vn, 26 : Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. « Cui nomen Daniel. »

« Tu seis. » Job, xii, 2 : Nulla te latet cogitatio. « Quoniam falsum testimonium tulerunt contra me, » Glossa : « Innocentem, quod mendacium pernicio- « sum est, in vitam hominis vergens. » Sapient. i, 11 : Os quod mentitur, occidit animam. « Et ecce morior, » per sententiam condemnata. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. « Cum nihil horum fecerim. » Ostendit in hoc, quod nullius particeps fuit. Tob. ii, 16 : Numquam concupivi virum, et mundam ser-

Et subdit de dissensu ad judicium. Et hoc est : « Et clamavit voce magna, » ut intensio clamoris intensionem significaret detestationis : « Mundus ego sum a sanguine hujus, » hoc est, a reatu sanguinis hujus. Glossa : « Quia dissen- « tio. » Proverb. i, 15 : Fili mi, ne ambules cum eis.

<--- Page Split --->

« Et conversus omnis populus ad eum, dixit. » Videtur quod populus tam famosam feminam non ex proposito condemnavit, et ideo facile ad junioris vocem substitit. Proverb. xxiv, 11 : Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. « Qui est iste sermo quem tu locutus es ? » hoc est, quid sibi vult?

« Qui cum staret in medio eorum, » Daniel scilicet, « ait. » Eccli. xxiv, 1 : In medio populi sui gloriabitur. In medio autem stetit, ut ab omnibus audiri posset. « Sic fatui, filii Israel, » supple, estis, hoc est, indiscreti, « non judicantes, » hoc est, ordinem judicii non servantes. Deuter. xvi, 20 : Juste quod justum est persequeris. « Neque quod verum est, » supple, in depositione testium, « cognoscentes, » examinando scilicet testes, et dicta eorum, « condemnastis, » supple, juste, « filiam Israel. » Sapient. vi, 5 : Non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Filia autem dicitur Israel, eo quod tanti patris fuerit imitatrix.

nec lætatur in perditione vivorum. « Et dixerunt ei senes, » judices scilicet populi : « Veni, » per consensum, « et sede, » per auctoritatem, « in medio nostrum, » ut æqualam a te habeamus respectum. Sic Dominus stetit in medio discipulorum 1. Sic stetit in medio Doctorum 2. « Et indica nobis, » ordinem scilicet judicii. Mich. vi, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : Utique facere judicium.« Quia tibi Deus dedit honorem senectutis.» Glossa : « Etsinonætatem.» Sapient. iv,8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata.

« Et dixit ad eos Daniel. » Tangit testium discussionem, et examinationem : « Separate illos ab invicem procul. » Glossa : « Ne mendacium confingant si- « mul, » hoc est, ne alter subornetur ab altero. « Et dijudicabo eos, » hoc est, judicabo scilicet in testes excipiendo, et dicta eorum discutiendo. Proverb. xix, 5 : Testis falsus non erit impunitus : et qui mendacia loquitur, non effugiet.

Cur Susanna dicitur filia Israel

« Revertimini, » supple, ergo, « ad judicium : » error enim revocandus est. Et subdit causam : « Quia falsum testimonium locuti sunt, » presbyteri scilicet, « adversus eam, » hoc est, adversus Susannam. Deuteron. xix, 18 et 19 : Cum diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fatri suo facere cogitavit.

« Reversus est ergo populus cum festinatione.» Ex hoc iterum videtur, quod non ex voluntate condemnaverunt eam. Sapient. i, 13 : Deus mortem non fecit,

« Cum ergo divisi essent alter ab altero, » ut nec nutu, nec verbo sibi invicem communicare possent, « vocavit unum ex eis, » solum scilicet : creditur tamen, quod non eum vocaverit ad se solum, sed coram duobus vel tribus judicibus populi a quibus convinceretur, si negaret. Deuter. xix, 15 : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. « Et dixit ad eum, » primo scilicet objiciendo, et excipiendo in testem de præterita vita, quare non possit esse testis idoneus. Et hoc est : « Inveterate Inveteratus dierum madierum malorum, » hoc est, qui a julorum quis sit? ventute usque ad vetustam senectutem dies tuos in malis expendisti. Isa. LXV,

<--- Page Split --->

20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Job, xxiv, 23 : Dedit ei Deus locum pænitentiæ, et ille abuitur eo in superbiam. Sapient. v, 13 : In malignitate nostra consumpti sumus. « Nunc venerunt peccata tua. » Peccata dicuntur venire, quando accumulator ad pœnam. Thren. i, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Psal. xxxvii, 3 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. « Quæ operabaris prius. » Non dicit, operatus es, quia mala voluntas operandi extenditur in præsens. Matth. vii, 23 : Discedite a me, qui operamini iniquitatem.

Ac si dicat : In aliquo loco peccatum fatum est, qui locus arbore notabili designabilis est. Designa ergo locum. « Qui ait, » presbyter scilicet, « Sub schino, » Arborem quam Græci σχίνον vocant, Latine dicimus lentiscum : et puto, quod fuit arbor notabilis et desiderabilis umbræ : dicit enim Ambrosius, quod « ar- « bor humilis est extensorum ramorum in « latum, et spissorum foliorum : » propter quod latebras facit sub se quiescentibus.

« Dixit autem Daniel, » condemnans 55 mendacium : « Recte mentitus est in caput tuum, » hoc est, in pœnam capitis tui. Psal. v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Et quod hoc cognoverit perspiritum Dei, subdit : « Ecce Senem ab A'·gelo disA'·gelo disenium Angelus Dei, » a Deo scilicet missecundum secundum medium. sus, et mihi revelatus, « accepta sentenmedium. justitiam justi aufertis ab eo ! « Imnotia ab eo, » quam scilicet in te protulit, centes opprimens. » Quod contra senten- « scindet te medium, » a nomine σχίζεν tiam Domini est, Deuter. xix, 2 et 3, formans nomen supplicii mortis, quod ubi constituit Dominus civitates refugii, est medium scindere. Sapient. xviii, 13 : Omnipotens sermo tuus, scilicet exsiliens, Domine, de cœlo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram proslivit.

« Judicans judicia injusta. » Quod non tantum peccatum est, sed etiam injuria in proximum. Isa. v, 23 : Væ qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! « Imnocentes opprimens. » Quod contra sententiam Domini est, Deuter. xix, 2 et 3, ubi constituit Dominus civitates refugii, in quibus salvetur qui non est reus mortis. « Dimittens noxios. » Quod iterum contra Dominum est Deuter. xix, 12 et 13 : Morietur : non misereberis ejus, et auferes innozium sanguinem de Israel. « Dicente Domino, » per Abraham scilicet, Genes. xviii, 23 : Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fatque justus sicus impius, non est hoc tuum:qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Et hoc est : « Innocentem et justum non interficies. »

« Et amoto eo, jussit venire alium, » 50 rem hanc facias, et occidas justum cum ut dicta sigillatim discuterentur, « et dizit ei, » sicut priori : primo contra eum excipiens in vita, secundo discutiens testimonium : « Semen Chanaan. » Chananæus in terra Israel habitavit primo, et propter peccata exterminatus est. Ezech. xvi, 3 : Radix tua, et generatio tua de terra Chanaan. « Et non Juda : » hoc enim benedictum semen est. Eccli. xlix, 11 : Cum semine eorum permanent bona. « Species decepit te, » hoc est, pulchritudo mulieris. Prov. xxxi, 30, alia littera : Fallax imago 1, et vana est pulchritudo. Job, xxxi, 9 : Si deceptum est

« Nunc ergo si vidisti eam. » Postquam excepit in testem, dictum testis examinat, et quia peccatum locale est, de loco facit inquisitionem : « Dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. » Urbane dicit de conjunctione corporis.

tia, et vana est pulchritudo.

<--- Page Split --->

cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum. « Et concupiscentia subvertit cor tuum, » hoc est, concupiscentia luxuriae, et venereorum, quae cor subvertit, et insaniam inducit. Sic patet in amore, qui £poc dicitur apud medicos. Tob. v, 7: Hi, supple, sunt, qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacant, sicut equus et multus, quibus non est intellectus: daemonium habet potestatem super eos.

tuum, » hoc est, in condemnationem capitis. Joan. vnì, 44: Cum loquetur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. « Manet enim Angelus Domini, » supple, exspectans ad interficiendum, « gladium habens, » sententiam scilicet mortis. « ut secet te medium. » Matth. xxiv, 31: Dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis. « Et interficiat vos, » ambos scilicet. Sapient. xvnì, 16: Gladius acutus insimulatum imperium tuum portans, et stans, replevit omnia morte.

« Sic faciebatis filiabus Israel, » in pretium libidinis scilicet convertentes judicium. Thren. v, 11: Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. « Et ille timentes loquebantur vobis, » hoc est, commiscebantur, ne scilicet morte condemnarentur a vobis. Osec, vi, 10: In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim. « Sed filia Juda, » tanti patris imitatrix, « non sustinuit iniquitatem vestram, » consentiendo vobis scilicet. I ad Corinth. v, 9: Ne commisceamini fornicariis.

« Exclamavit itaque omnis populus, » præ gaudio scilicet, « voce magna, » supple, in gratiarum actione. I Reg. iv, 5: Vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. « Et benedixerunt Deum. » II Machab. 1, 17: Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. « Qui salvat sperantes in se. » Psal. xliii, 8: Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

« Et consurrexerunt. » Tangitur hic vindicta in impios. Et dicit :

« Nunc ergo dic mihi, » in judicio scilicet ubi dictum præjudicat, « sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi ? » Locale enim peccatum proprio loco designabile est. « Qui ait: Sub prino. » Hieronymus : « Hpivoç Graece, « Latine est ilex. Est autem arbor spis- « sæ, et desiderabilis umbræ, iis qui la- « tebras quærunt concupiscentiæ con- « gruens. Hpivoç etiam Graece fere sonat « sectionem 1, et ab illo sumit verbum « per similitudinem, ut dicat, secet te « medium.

« Consurrexerunt adversns duos presbyteros : » quia simul toto corde surrexerunt. Psal. xcii, 16: Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ? « Convicerat enim eos Daniel ex ore suo. » Luc, xix, 22 : « De ore tuo te judico, serve nequam. Matth. xii, 37 : Ex verbis tuis condemnaberis. « Falsum dixisse testimonium. » Sapient. 1, 11 : Sermo obscurus in vacuum non ibit. « Feceruntque eis,» senibus scilicet,« sicut male egerant adversus proximum. » Isa. iii, 11 : Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. Matth. xxi, 41 : Malos male perdet.

« Dixit ei Daniel, » repellens testimonium : « Recte mentitus es et tu in caput

1 Πρλειν significat serra secare (Πρτ, r).

<--- Page Split --->

62 « Ut facerent secundum legem Moysi. » Deuter. xix, 19: Reddent falso testi sicut fratri suo facere cogitavit. « Et interfecerunt eos. « Psal. c, 8: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ. « Et salvatus est sanguis innoxius in die illa. » Proverb. xi, 8: Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

Sequitur de congruo merito Propheta : « Daniel autem factus est magnus in Daniel enim apud consequitur opinionem et nomen.

63 Sequitur de gratiarum actione:

« Helcias autem et uxor ejus, » parentes scilicet Susannæ, « laudaverunt Deum pro filia sua Susanna. » Judith, xiii, 23 : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso, præ omnibus mulieribus super terram. « Cum Joakim marito ejus, » qui Deum laudavit, eo quod thorus ejus non esset maculatus. Ad Hebr. xiii, 4 : Honorabile comubium in omnibus, et thorus immaculatus. « Et cognatis omnibus, » quorum ipsa decus fuit. Luc. xv, 6 : Congratulamini mihi. « Quia non est inventa in ea res turpis. » Hieronymus : « Non quia li- « berata est, hoc enim parum est, nec a « perfectis laudabile, sed quia turpitudo « peccati non est inventa. » Eccli. 11, 7 : Liberasti me de altitudine ventris inferi, et a lingua conquinata, et a verbo mendaci.

Et subdit de continuatione .

« Et rex Astyages, » qui Assuerus fuisse dicitur, « appositus est ad patres suos, » per mortem scilicet, « et suscepit Cyrus Perses, » scilicet avunculus Assueri, « regnum ejus, » de quo dicitur, Isa. xlv, 1 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes.

« Erat autem Daniel 1, » propter spiritum Dei quem habebat, « conviva regis. » Psal. LIV, 14 et 13: Tu vero, o homo unanimis, dux meus, et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos. « Et honoratus super omnes amicos ejus. » Esther, vi, 9: Sic honorabitur, quemcumque rex voluerit honoraie.

1 Hic ultimus versus cap. XIII est in Vulgata

versiculus primus capitis sequentis.

<--- Page Split --->