CAPUT XI.

Vaticinium de regibus Persarum et rege Græcorum : de bellis ac insidiis inter reges austri et aquilonis, et de rege qui Deum deorum non reputabit, sed plurima adversus ipsum loquetur, et quæ provinciæ ab illo evadent, quibusve dominabitur.

  1. Ego autem ab anno primo Darii Medi, stabam ut confortaretur et roboraretur.

  2. Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ.

  3. Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.

  4. Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos cœli, sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.

  5. Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

  6. Et post finem annorum fœderabuntur, filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam : et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.

  7. Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis, et abutetur eis, et obtinebit.

  8. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Ægyptum : ipse prævalebit adversus regem aquilonis.

  9. Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.

  10. Filii autem ejus provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans,et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.

  11. Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis : et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.

  12. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus : et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.

  13. Convertetur enim rex aquilonis, et præparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque, veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis.

  14. Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri 1:

<--- Page Split --->

filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.

  1. Et veniet rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resisten dum, et non erit fortitudo.

  2. Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.

  3. Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.

  4. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.

  5. Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur.

  6. Et stabit in loco ejus vilissimus et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in prelio.

  7. Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.

  8. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux fœderis.

  9. Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.

  10. Et abundantes et uberes urbes ingredietur : et faciet quæ non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et prædam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogi-

tationes inibit : et hoc usque ad tempus.

  1. Et concitabitur fortitudo ejus et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.

  2. Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.

  3. Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.

  4. Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor. ejus adversum testamentum sanctum : et faciet, et revertetur in terram suam.

  5. Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.

  6. Et venient super eum trieres et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.

  7. Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis : et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem.

  8. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.

  9. Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.

  10. Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.

<--- Page Split --->

  1. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit.

  2. Et faciet juxta voluntatem suam rex : et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica : et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.

  3. Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis fecminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.

  4. Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.

  5. Et faciet ut munia Maozim cum deo alieno quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.

  6. Et in tempore praefinito precliabi-

tur adversus eum rex austri : et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis, in curribus, et in equitibus, et in classe magna : et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.

  1. Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent. Hæc autem solæ salvabuntur de manu ejus: Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.

  2. Et mittet manum suam in terras, et terra Ægypti non effugiet.

  3. Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Ægypti : per Libyam quoque et Æthiopiam transibit.

  4. Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.

  5. Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

IN CAPUT XI DANIELIS

COMMENTARIUS.

« Ego autem ab anno primo. » Tangitur hic decursus temporis per bella gentium et regum, usque ad tempus ultimum perpetue liberationis, et in typum hujus sumitur bellum regis Ægypti, et regis Syriæ, secundum quod etiam Dominus dicit, Luc. xxi, 10 : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

Habet autem duas partes capitulum istud, in quarum prima bella regis Ægypti et Syriæ describuntur. In secunda describitur malum, quod Antiochus in figura Antichristi fecit contra populum

sanctum, ibi, y. 28 : « Et cor ejus adversum testamentum sanctum. »

In prima septem sunt paragraphi, in quorum primo revelatio visionis ostenditur, et bellum quod rex Persidis movit Græcis. Secundo, describitur bellum Alexandri regis et successorum ejus contra regem Persidis, ibi, y. 3 : « Surget vero rex fortis. » In tertio, describitur bellum regis Ægypti contra regem Syriæ, ibi, y. 5 : « Et confortabitur rex Austri. » Quarto, falsa consideratione describitur inter utrumque, ibi, y. 6 : « Et post finem amorum. » In quinto, describitur bellum filiorum Antiochi contra filios regis Ægypti, ibi, y. 10 : « Filii autem ejus provocabuntur. » In sex to, iterato describitur bellum regis Syriæ contra regem Ægypti, et describitur in-

<--- Page Split --->

dignitas successorum regis Syriæ, ibi, y. 13 : « Convertetur rex aquilonis. » In septimo, describitur proditio quam ad se invicem habebant duo reges, ibi, y. 25 : « Et concitabitur fortitudo ejus.»

In primo ergo paragrapho duo dicuntur, revelatio scilicet,et bellum regis Persarum contra Græcos.

1

Et hoc est :

« Ego autem, » scilicet Daniel, « ab anno primo Darii Medi, » qui scilicet interfecit Baltassar, « stabam, » supple, in oratione. Ad Coloss. iv, 2: Orationi instate, vigilantes in ea. « Ut confortaretur, » in persona scilicet, « et roboraretur, » supple, in regno. Et est hic objectio litteralis: quia facta praecedentis capitis facta sunt tertio anno Cyri, regis Persarum: et sic videtur male ordinare, quia ista sunt facta ante illa. Ad hoc dicit Hieronymus, quod « alius est ordo « quem tenet historiographus, et alius « quem Propheta: historiographus enim « sequitur ordinem temporis, Propheta « autem ordinem materiae: et ideo quod « pertinet ad temporis determinationem, « ad liberationem populi Dei simul po- « suit: et ita ea quae pertinent ad perse- « cutionem sanctorum conjungit, et « ideo componit haec omnia, quae ad per- « secutionem pertinent: » et est figura quae dicitur δυτερον πρότερον, et a Theologis vocatur anticipatio.

Persidis, ego annuntiabo tibi. In hoc Daniel fecit sicut Jeremias præcepti, xxix, 7 : Quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. Scies ergo quid regibus Persidis futurum sit : « Ecce, » supple, præter alios reges novem, « adhuc tres reges stabunt in Perside, » aliis scilicet excellentiores. « Tres autem jilli fuerunt, « ut dicit Hieronymus, primus Camby- « ses, filius Cyri, secundus Esmenides « magnus, qui Pathapten, filiam Cam- « bysis, duxit uxorem : quo occiso, sep- « tem aliis tertius Darius successit, cui « eadem Pathaptis nupsit, et ex eo Xer- « cem filium genuit, qui potentissimus « et ditissimus Græciam impugnavit. » Et hoc est quod sequitur : « Et quartus ditabitur opibus nimis super omnes, » antecessores suos scilicet: « et cum invaluerit divitiis suis, » Xerces scilicet, « concitabit omnes, » amicos, et adjutores, « adversus regnum Græciæ. » Hoc significat, quod tres reges, scilicet concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ 1, et quartus, qui est ambitio honoris, vel potestatis, si per avaritiam ditantur, sapientiam impugnant, quam Græci quærunt. Psal. ii, 2: Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum.

Secundus paragraphus.

2 Subjungit autem de revelatione. Et hoc est :

« Et nunc veritatem annuntiabo tibi. » Hieronymus : « Tacita persona, Dominus « inducit loquentem, vel Angelum in « persona Domini. » Et est, ac si dicat : Tu oras pro rege Persarum, eo quod amicus tuus est, et te de lacu leonum liberavit : et quod vis scire de regibus

« Surget vero rex fortis, » Alexander scilicet, « et dominabitur, » supple, super Ægyptum, et alias provincias, « potestate multa : » in Asiam enim transivit, et Sardis urbem Darii cepit, fugatis ducibus ejus, et Darium interfecit. Et hoc est quod sequitur : « Et faciet quod placuerit ei. » Habac. 1, 10 : Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt.

<--- Page Split --->

« Et cum steterit, » in summa potestate scilicet erectus, « conteretur regnum ejus. » Hieronymus : « Cum triginta « duos aetatis haberet annos, et duodeci- « mum imperii annum, in Babylone vene- « no interiit. » Isa. n, 11 : Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum. « Et dividetur, » supple, regnum sic contritum, « in quatuor ventos caeli, » hoc est, in quatuor plagas mundi : in Ægypto enim qui est ad Meridiem, primo regnavit Ptolemæus, Lagi filius : in Macedonia, Philippus Arideus, frater Alexandri, quæ est ad Occidentem : in Syria et Babylonia, quæ sunt ad Orientem, Seleucus cognomento Nicanor : in Assyria autem et Ponto, quæ sunt ad Aquilonem, regnavit Antigonus. Ventos autem plagas mundi vocat, quia res hujus mundi, quasi vento, huc illucque jactantur Daniel. vi, 2 : Quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. Psal. xxxiv, 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. « Sed non in posteros ejus, » supple, dividetur regnum : quia Alexander liberos non habuit. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. « Neque secundum potentiam illius, qua dominatus est, » supple, aliquis regum sequentium eum dominabitur. Isa. xiv, 5 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium.

Et subjungit causam : Lacerabitur enim regnum ejus. Matth. xii, 23, et Luc. xi, 17 : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur. « Etiam in externos, » hoc est, obscuriores, et minores, « exceptis iis, » supple, quatuor qui dicti sunt. Hieronymus : « Nam Cappadocia « et Armenia, Bythinia et aliae provin- « cia quas tenebat Alexander, mortuo « Alexandro, fecerunt sibi reges; et a « dominio Macedonum recesserunt. »

est, Ægypti, qui ad Austrum est : hic autem rex dicitur fuisse Ptolemeæus, Lagi filius, qui primus regnavit in Ægypto. « Et de principibus ejus, » hoc est, de filiis succedentibus in principatu, « prævalebit super eum, » unus scilicet : et hic dicitur fuisse Ptolemeæus Philadelphus, secundus rex Ægypti, qui potentia, et gloria, et divitiis patrem vicit : et hoc est : « Et dominabitur super eum, » patrem scilicet, « ditione, » eo quod ditionnem Ægypti ampliavit : Cyprum enim et Phænicem obtinuit. Psal. lxxi, 8 : Dominabitur a mari usque ad mare. « Multa enim dominatio ejus, » supple, plusquam patris. Luc. xxii, 25 : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Sic enim erit inter eos.

Quartus paragraphus, in quo dicitur quod nuptiis fœderabuntur, sed non valebit ad amicitiam.

« Et post finem annorum, » multorum scilicet, quibus compugnaverant rex Ægypti, et rex Syriæ, « fæderabuntur, » falso scilicet fœdere. Isa. xxviii, 15 : Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. « Filiaque regis Austri, » hoc est, Ægypti, Beronice vocata, « veniet, » supple, nuptura, « ad regem Aquilonis, » Antiochum scilicet, regem Syriæ, « facere amicitiam, » inter patrem et maritum : « et non obtinebit fortitudinem brachii, » hoc est, Beronice, uxor Antiochi, fortitudinem militum in Syria non habebit, quia non assistent ei. Milites enim dicuntur brachium, quia quasi brachium pugnant pro rege. Jerem. xvn, 5 : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. « Nec stabit semen ejus, » in regno scilicet Syriæ, hoc est, filius quem ex Antiocho suscepit, regnum non obtinebit. Isa. xiv, 21 : Præparate filios ejus occisioni,in iniquitate patrum suorum : non consurgent. Et hoc est quod sequitur : « Et tradetur

<--- Page Split --->

ipsa, » cum filio suo, « et qui adduxerrunt eam adolescentes ejus, » supple, tradentur cum ea occidenti, principibus scilicet Antiochi. Psal. lxii, 11 : Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. « Et, » ita, supple, tradetur, « qui confortabat eam in temporibus, » hoc est, ad quoddam tempus, hoc est, Antiochus maritus : quia Laodices, prima uxor ejus ante Beronicen, propter hoc quod ei Beronicen præposuerat, veneno interfecit.

» Et intrabit in regnum, » Syriæ scilicet, « rex Austri, » hoc est, Ægypti, ut victor, « et revertetur ad terram suam, » non rapta scilicet Syria, licet victor fuerit in prælio ; Cogitatum enim hominis sæpe Dominus impedit. Job, v, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cæperant.

Quintus paragraphus, in quo dicitur de bello, quod movit rex Syriæ contra regem Ægypti. Et hoc est :

« Et stabit de germine radicum ejus plantatio, » hoc est, filius Ptolemaei Philadelphi, qui vocabatur Ptolemaeus Evergetes, « et ingredietur provinciam regis Aquilonis, » hoc est, regis Syriæ, « et abutetur eis, » tyrannica scilicet potestate, et ferina crudelitate : hoc enim abusus est, hoc est, ultra metas humanæ rationis usus : unde abutetur tantum valet, quantum crudeliter subvertet tam matrem quam filium. Jerem. xviii, 23 : In tempore furoris tui abutere eis.

« Filii autem ejus, » Gallirici scilicet Seleuci filii, Ceranus et Antiochus magnus, « provocabuntur, » ad prælium scilicet, ex morte iniqua patris, « et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum, » in ultionem scilicet patris : regna enim Orientis adversus Ptolemaem Philopaterem concitavit. Psal. lxvii, 31 : Dissipa gentes quæ bella volunt. « Et veniet, » supple, Antiochus magnus, Seleuci filius, « imperans, » ex ira occisorum patris. Isa. viii, 1 : Velociter spolia detrahe, cito prædare. « Et inundans, » latitudine exercituum. Isa. viii, 8 : Ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. « Et revertetur, » supple, in terram suam, victor. Ezech.i, 14 : Ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. « Et, » supple, exaltatus superbia, « concitabitur, » supple, iterato, ita ut ultimo indicet Ægyptiis bellum. Et hoc est quod sequitur : « Et congredietur cum robore ejus, » hoc est, cum exercitibus ejus congredietur cum rege Ægypti. Psal. xxii, 8 : Dominus fortis et potens : Dominus potens in prælio. Hieronymus : « An- « tiochus cum adversus duces Ptolemaei « regis Ægypti obtinuisset victoriam, « Syriam, quæ per successionem jam a « regibus Ægypti tenebatur, recupera- « vit. »

« Et obtinebit insuper. » Tantam enim habebit victoriam, quod super captivitatem terræ dominetur. « Deos eorum, et sculptilia, » supple, captivavit et cepit. Unde Hieronymus : « Tulit de regno Se- « leuci quadringenta millia talenti, et si- « mulacra, et vasa pretiosa duo millia et « quadringenta, in quibus illa quæ Cam- « byses ex Ægypto in Persas portaverat, « reportavit in Ægyptum. » Et hoc est quod sequitur : « Vasa quoque pretiosa argenti et auri, » quæ scilicet in Perside sunt, « captiva ducet in Ægyptum, » hoc est, reducet : justum est enim ut qui prædatus est, prædetur. Isa. xxxii, 1 : Væ qui prædaris, nonne et ipse prædabaris ? Et adhuc subjungit de eodem : « Ipse, » scilicet Evergetes Ptolemaeus, « prævalebit adversus regem Aquilonis, » Galliricum scilicet.

« Et provocatus rex Austri, » hoc est,

<--- Page Split --->

Ægypti, contra regem Syriæ, « egredietur, » supple, de Ægypto, « et pugnabit adversus regem Aquilonis, » hoc est, adversus regem Syriæ. Impii enim quiescere non possunt. Isa. lvii, 21: Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. Et supra, x. 20: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Proverb. xiii, 10: Inter superbos semper jurgia sunt. « Et præparabit multitudinem nimiam.» Eccle. i, 15: Stultorum infinitus est numerus. Proverb. xvii, 11: Semper jurgia quærit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Et subjungit de exitu belli: « Et dabitur multitudo, » scilicet Antiochi, « in manu ejus, » hoc est, regnum Ægypti. Psal. lxvii, 31: Dissipa gentes quæ bella volunt.

« Et capiet multitudinem, » regis scilicet Syriæ. Genes. xlix, 8: Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum. « Et exaltabitur cornu ejus, » hoc est, potestas ejus. Contra quod dicitur, in Psal. lxxiv, 6: Nolite extollere in altum cornu vestrum. « Et dejiciet multa millia, » exercitus scilicet Antiochi. Psal. xc, 7: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. « Sed non prævalebit, » supple, capere adversarium, et regnum ejus. « Tandem enim, ut dicit Hierony- « mus, pugna finita est, quibusdam con- « ditionibus amicitiæ factis, et sic ab in- « vicem recesserunt : malus enim homo « sæpe impeditur a Deo, ne malitiam « perlicere possit. » Job, v, 13: Apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

Antiochus, et convertetur ad bellum, « et præparabit multitudinem multo majorem quam prius. » Hieronymus : « An- « tiochus magnus audita morte Philipa- « toris, regis Ægypti, cum Philippo Ma- « cedone, communi manu regnum regis « Ægypti congreditur, et facta pace cum « Agatode et Ptolemeo Epiphane, cum « quibus antea dimicabat, hac conditio- « ne ut proximas civitates de regno Pto- « lemei quilibet regno suo jungeret, « multos adversus regem Ægypti provo- « cavit : propter quod multitudinem ma- « ximam ad se traxit. » « Et in fine temporum, » supple, ad hoc diffinitorum, « annorumque, » quando scilicet ulcisci voluit Dominus. Habac. iii, 2 : In medio annorum notum facies. « Veniet properans : » iratus enim semper præceps est. Isa. v, 26: Ecce festinus velociter veniet. « Cum exercitu magno. » Psal. iii, 2 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me. « Et opibus nimiis. » Ad expensas scilicet belli. Judith, ii, 10 et 11 : Aurum et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus, supple, ejus.

« In temporibus illis, » tribulationis scilicet Ægypti, « multi consurgent adversus regem austri, » hoc est, Ægypti. Quod prophetavit Isaias, xix, 4: Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.

Et subdit de prævaricatione Judæorum in tempore illo existentium : et hoc est : « Filii quoque prævaricatorum populi tui. » Prævaricatores dicuntur, quia legem diviserunt. Isa. xlviii, 8 : Scio quia prævaricans prævaricaberis, et trangressorem ex utero vocavi te. « Extolentur, » in superbiam scilicet jactantiæ. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? « Ut impleant visionem, » hoc est, jactent se implere visionem Isaie, qui dicit, Isa. xix, 19 : In die illa erit altare Domini in medio

Sextus paragraphus, in quo quatuor dicuntur, scilicet fortitudo regis Syriæ : prævaricatio quorumdam ex Judæis, ibi, « Filii quoque : » victoria regis Syriæ contra Ægyptum et alias terras : falsa federatio, et vilissima successio.

Et hoc est :

« Convertetur enim rex Aquilonis, »

<--- Page Split --->

terra Ægypti, et titulus juxta terminum ejus. Onias enim sacerdos summus, plurimis sibi adjunctis Judæis, tunc temporis intravit in Ægyptum, et occasione vaticinii Isaïæ ædificavit ibi templum et altare templo Jerosolvmorum et altari simillima : quod fuit contra consilium Domini. Isa. xxx, 1 : Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum! Et ideo sequitur : « Et corruent. » Quod enim super Dominum non ædificatur, ruet. Matth. vii, 27 : Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit : fundata enim erat super arenam.

Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quæ comparetur ei qui factus est ut nullum timeret.

Et subdit de tyrannide quam facit contra sanctos. Et hoc est : « Et stabit, » supple, potenter, et in superbiam erectus, « in terra inclyta, hoc est, Jerusalem, et Judæa, quæ inclyta est, propter legem, et habitationes sanctorum. Propter quod dicitur, Sapient. xii, 7 : Quæ tibi omnium carior est terra. « Et consumetur in manu ejus, » hoc est, in potestate ejus. Multa enim mala terræ sanctæ intulit Antiochus, sub Juda Machabæo. Isa. xxvi, 10 : In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

« Et, » id est, quia « veniet rex Aquilonis, » Syriæ scilicet in Ægyptum, Antiochus scilicet magnus, « et comportabit aggerem, » ad implenda scilicet fossata munitionum, « et capiet urbes munitissimas, » Ægypti scilicet. [Habac. i, 10 : Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. « Et brachia austri, » hoc est, adjutoria regis Ægypti, « non sustinebunt, » eum, scilicet Antiochum, regem Syriæ. Psal. lxxxviii, 23 : Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Qualiter autem non sustinebunt, ostendit subdens : « Et, » id est, quia « consurgent electi ejus, » Ptolemæi scilicet, regis Ægypti, duces, et præcipui milites, « ad resistendum, » scilicet regi Syriæ, « et non erit fortitudo, » supple, qua resistere possint. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ.

« Et ponet faciem suam, » hoc est, propositum cordis sui. Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad interneciorem gentium non paucarum. « Ut veniat, » supple, cum exercitu, « ad tenendum, » hoc est, occupandum, « universum regnum ejus, » regis Ægypti scilicet. Judith, ii, 3 : Dixit cogitationem "suam in eo esse ut omnem terram suo subjugaret imperio. « Et recta faciet cum eo : » quia scilicet jam ante rex Ægypti jure belli suas civitates occupaverat. Jerem. lii, 9 : Locutus est ad eum judicia. Luc. vi, 37 : Nolite judicare, et non judicabimini. « Et filiam feminarum dabit ei. » Hieronymus dicit, quod « septimo « anno regni sui, adolescenti Ptolemaeo « Antiochus filiam despondit, Cleopa- « tram nomine, et decimo tertio anno « tradidit, et quod data est ei dotis no- « mine, Syria vel Judæa. » Filia feminarum autem dicitur : et est figura pleonasmos dicta, hoc est, abundans vel superflua locutio, ut illud :

Sic ore locuta est, vocemque auribus hausit.

Intentionem autem fraudulentiæ subdit : « Et evertat, » hoc est, decipiat, « illud, » hoc est, regnum Ptolemaei, « et non stabit, » supple, fraus ejus,

<--- Page Split --->

« nec illius erit, » terra Ægypti, supple, per hoc. Hieronymus : « Quia Ptole- « mæus et duces ejus sentientes dolum, « cautius egerunt, et Cleopatra, uxor « Ptolemaei, et filia Antiochi, magis viri « quam parentis partes fovit. » Psal. 11, 4 : Sicut novacula acuta fecisti dolum. Job, v, 12 : Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cæperant.

« Et convertet faciem suam, » Antiochus scilicet, « ad insulas, » scilicet Asiae, navali bello, et tunc ut dicit Hieronymus, « cepit Rhodum, Samum, « Colophona, et alias multas : » et hoc est quod sequitur : « Et capiet multas, » insulas scilicet, « et cessare faciet principem opprobrii sui, » hoc est, Ptolemaeus per auxilium Romanorum, a se fecit cessare principem Antiochum, qui fecit opprobria : Romani enim legatos miserunt duos fratres, quorum uterque vocabatur Scipio, Africanus vocabatur unus Scipio, alter autem Scipio Nasica. Africanus autem vocabatur ille qui Annibalem vicerat, et ab illo victus est Antiochus, et recedens de civitate in civitatem in regno suo, internorum viscerum dolore mortuus est : et hoc est quod dicit : « Et opprobrium ejus convertetur in eum. » Psal. vii, 17 : Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Sic Aman suspensus est in ligno, quod Mardochæo paraverat, Esther,vn,10. Sic Achitophel doli sui pœnam portans seipsum suspendit, II Reg. xvii, 23. Sic Judas reatum suum luens, suspensus a seipso crepuit, Matth. xxvii, 5, et Act. 1, 18.

v, 11 : Secundum multitudinem impietaturn eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. « Et impinget. » Impactio est objectio pedis ad casum : quia per reatum propriæ iniquitatis cecidit. Isa. xxvii, 13 : Ut vadant, et cadant retrorsum, ut conterantur, et illaqueentur, et capiantur. Et hoc est : « Et corruet. » Matth. vii, 27 : Fuit ruina illius magna. « Et non invenietur, » supple, locus ejus amplius : quia nullus successorum ejus ad potestatem ejus devenit. Apocal. xii, 8 : Neque locus inventus est eorum amplius in cœlo. Psal. cii, 16 : Et non cognoscet amplius locum suum. Item, Psal. xxxvi, 36 : Transivi, et ecce non erat : et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.

Et subdit de successore :

« Et stabit in loco ejus vilissimus, » moribus scilicet, « et indignus decore regio. » Hieronymus : « Seleucus Phi- « lopatcr, magni Antiochi filius, qui in « Syria nihil digni gessit patris imperio, « et sine ullis prœliis inglorius periit. » Et hoc est quod sequitur : « Et in paucis diebus conteretur. » Psal. 11, 7 : Emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. « Non in furore, » scilicet hostium, « neque in prœlio, » alicujus scilicet impugnantis, sed in propria iniquitate tabescens. Psal. cxi, 10 : Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit. Item, Psal. xxxviii, 12 : Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.

Et subdit de successore nepote pessimo, et nequissimo. Et hoc est :

« Et convertet faciem suam, » fugiens scilicet Antiochus, « ad imperium terrae suae, » hoc est, imperii sui, ab omnibus scilicet expulsus : propter dolum enim nullus confidit de ipso. Psal.

« Et stabit in loco ejus despectus, » Antiochus scilicet Epiphanes, frater ejus primus, omnibus vilis et despectus, sed tunc quasi mansuetus, et lenis, fraudulenter regno potitus est, fratre suo Seleuco jam mortuo. Unde, Daniel. iv,14 :

<--- Page Split --->

Humillimum, scilicet vilissimum, hominem constituet super regnum. Job, xxxiv, 30 : Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. « Et non tribuetur ei honor regius, » ab his scilicet qui in Syria Ptolemaeo adhaeserunt. Luc. xix, 14 : Nolumus hunc regnare super nos. Significat autem hypocritas, qui simulando prælationes obtinent. Matth. vii, 13 : Attendite a falsis prophetis. « Et veniet Ælam, » sicut fur scilicet clementiam simulans. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. « Et obtinebit regnum, » Ægypti scilicet, « in fraudulentia : » simulavit enim se esse ducem fæderis, et patronum Ptolemaei, avunculi sui, et sub illa fraudulentia occupavit regnum. Isa. xxxu, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt.

« Et brachia pugnantis, » Ptolemaei scilicet duces, et milites, ferentes sibi adjutorium, « expugnabuntur a facie ejus, » hoc est, a facie Antiochi, « et conterentur, » Ptolemaeus scilicet cum ducibus et militibus, dolis Antiochi. Sic fraudulenter regnum Ecclesiae obtinebit Antichristus, et expugnabit adjutoria sanctorum. Osee, vii, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Et de proditione ampliori subdit adhuc : « Insuper et dux fæderis, » supple, fraudulenter erit, sub specie consanguinitatis fœdus simulans. Mich. vii, 3 : Nolite credere amico, et nolite confidere in duce.

« Et post amicitias cum eo, » supple, simulatas, « faciet dolum, » Antiochus scilicet et Antichristus. Jerem. ix, 8 : Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Qualiter autem faciet dolum, subdit : « Et ascendet, » supple, Antiochus, in civitates Ægypti, vel Antichristus in civitates Ecclesiae, « et superabit, » paulatim scilicet unam post aliam, « in

modico populo, » hoc est, in parvo exercitu : fraudibus enim potius nititur quam viribus. Isa. xxxii, 6 : Cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter.

« Et abundantes et uberes urbes ingredietur, » abundantes auro scilicet et argento et nobilibus, et uberes possessionibus : « et faciet quæ non fecerunt patres ejus : » non enim contentus erit terris patrum suorum. Et est simile quod dixit Roboam, III Reg. xii, 10 : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. « Et patres patrum ejus, » supple, interfecerunt. Simile, Ezech. xvi, 51 : Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. Ibidem, §. 52 : Vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis. « Rapinas, » quæ proprie sunt in possessionibus raptis, « et prædam, » quæ est proprie in manubiis, quæ manu capi possunt, « et divitias eorum, quæ sunt in auro et argento, « dissipabit, » dividendo inter suos. Sic faciet Antichristus in Ecclesia. Exod. xv, 9 : Dixit inimcus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea. Et subdit de astutia Antiochi, et Antichristi: « Et contra firmissimas cogitationes, » consiliariorum scilicet pueri Ptolemaei, vel etiam Doctorum Ecclesiae, « inibit consilitum, » callidius scilicet inveniens malum, quam aliquis possit invenire, qualiter evadat eum, Jerem. iv, 22 : Sapientes sunt ut faciant mala : bene autem facere nescierunt. « Et hoc usque ad tempus, » quamdiu] permanserit Dominus. Job, xiv, 5 : Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.

» Et concitabitur. » Tangit hic bellum, quod post pacem movit regi Ægypti : et hoc est : « Et concitabitur fortitudo ejus, » Antiochi scilicet vel

<--- Page Split --->

Antichristi, « adversus regem austri, » hoc est, Ægypti, Ptolemaëum scilicet sororis suæ filium, vel Antichristi contra Ecclesiam, « in exercitu magno. » Isa. x, 7 : Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. « Et rex austri, » hoc est, Ægypti, « provocabitur ad bellum, » contra avunculum scilicet, « multis auxiliis, » hoc est, justorum, « et fortibus nimis. » Et verificatur quod dicitur, Jerem. xlvi, 12 : Fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt. « Et non stabunt : » quia Antiochus fraudulenter simulavit pacem, et sub illa simulata pace, Ptolemaëus dimittet exercitum. Jerem. ix, 4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

bonæ, malitiam autem non odivit. « Et ad mensam unam, » supple, sedentes, « mendacium loquentur. » Hieronymus : « Non est dubium, quin post pacem si- « mulatam duo reges convivium fecerint, « et pacem, et bona quæ non intende- « runt, ad invicem locuti fuerint. » Jerem. ix, 3 : Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Et, post pauca, 3. 5 : Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium : ut inique agerent, laboraverunt. « Et non proficient, » supple, Antiochus et exercitus ejus, vel Antichristus finaliter non proficiet. Job, v, 13 : Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. « Quia adhuc finis in aliud tempus, » a Deo scilicet reservatus est. Psal. ciii, 9 : Terminum posuisti quem non transgredientur.

« Et comedentes panem cum eo, conterent illum, » Ptolemaëum scilicet Philopatorem : prodetur enim a suis. Psal. LIV, 13 : Qui simul mecum dulces capiebas cibos. Et sequitur post pauca, 3. 16 : Veniat mors super illos, quia proditores erant. « Exercitusque ejus, » Ptolemaei scilicet, vel Ecclesiae, « opprimetur, » fraudibus scilicet, non viribus. Sapient. n, 10 : Opprimamus pauperem justum, et non parcamns viduæ, nec veterani reverearmur canos multi temporis. « Et cadent interfecti plurimi, » regis scilicet Ægypti, vel Ecclesiae. Ezechiel. xxviii, 23 : Corruent interfecti in medio ejus gladio : triginta enim duo descenderunt in infernum.

« Et revertertur in terram suam, » Antiochus scilicet, « cum opibus multis, » abstractis ab Ægypto scilicet. Baruch, iii, 18 : Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. Job, iii, 15 : Qui possident aurum, et replent domos suas argento.

« Et cor ejus adversum testamentum sanctum. » Tangit hic quod Antiochus sub typo Antichristi fecit contra Deum, et habet partes tres. Primo enim dicit, quid fecit contra sanctos. Secundo, quid blasphemando fecit contra Deum, ibi, 3.36 : « Et elevabitur, et magnificabitur. » Terlio, quæ regna subjecit, et quæ subjicere non potuit, ibi, 3. 40 : « Et in tempore præfinito præliabitur. »

« Duorum quoque regum, » Ægypti scilicet et Syriæ, vel Ecclesiae, et Antichristi, « cor erit, » hoc est, intentio, « ut male faciant, » supple, sibi invicem, filii sororis scilicet, et avunculi. Psal. xxxv, 3 : Iniquitatem meditatus est in cubili suo : adstitit omni viae non

In prima parte sunt quatuor paragraphi, in quorum primo dicit, quomodo cor malum suum contra sanctos stans, a Romanis prohibitum est. In secundo, quomodo malum intendens sanctis, peccatores dilexit,ibi,3.30:« Et indignabitur contra testamentum. » In tertio, qualiter

<--- Page Split --->

duces ejus destruent sanctuarium, ibi, 3. 31 : « Et brachia ex eo stabunt. » In quarto, qualiter afflicti ab eo sublevabunt, ibi, 3. 34 : « Cumque corruerint. »

Dicit ergo : « Et cor ejus, » scilicet Antiochi, vel Antichristi, supple, erit, « adversum testamentum sanctum, » hoc est, ut tollat ordinationem sanctificationis. Psal. lxxxii, 3 : Inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput. « Et faciet, » hoc est, quod cogitavit opere perficiet. Psal. vii, 15 : Concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

19 Sed quia locum sanctum obtinere non potuit, ideo sequitur :

« Et revertetur in terram suam statuto tempore. » Isa. xxxvii, 29 : Ponam circulum in naribus tuis, 'et frænum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. « Et revertetur, » supple, iterum collecto exercitu, « et veniet ad Austrum, » vel in Ægyptum, vel in Eèclesiam, si de Antichristo exponitur, « et non erit priori, » supple, tribulationi, vel malo, « simile novissimum. » In secundo enim fortior venit. Matth. xii, 43 : Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

30 « Et venient super eum trieres, et Romani, » hoc est, Italici : Romani quippe sunt caput Italicorum. « Et percutietur, » non quidem gladio, sed humiliatione : legati enim Romanorum præceperunt ut ab Ægyptiis amicis eorum recederet, et recedere oportebat. Numer. xxiv, 24 : Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios. « Et revertetur, » supple, propter hoc in terram suam. Luc. xi, 24 : Revertar in domum meam unde exivi.

Secundus paragraphus :

« Et indignabitur, » volens scilicet injuriam sibi factam in Judæos retorquere,

sive in Ecclesiam : dicit enim Hieronymus, quod « etiam Antichristus sentiet ar- « ma Romanorum. « Contra testamentum sanctuari, » vel Ecclesiae, vel synagogæ. « Et faciet, » multa scilicet in opere. Isa. xvi, 6 : Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus. « Et revertetur, » repulsus scilicet vel a Juda Machabæo, vel ab Ecclesia. I Machab. iii, 5 et 6 : Persecutus est Judas iniquos perscrutans eos : et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis : et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus. « Et cogitabat adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuari, » qualiter scilicet remuneret eos, ut scilicet alii exemplo eorum libentius relinquant. Sapient. ii, 21 : Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.

Tertius paragraphus :

« Et brachia ex eo stabunt, » Antiadjutoribus christi scilicet vel Antiochi adjutores, « et polluent sanctuarium fortitudinis, » pervertendo scilicet fideles ad infidelitatem, et ad malos mores. Psal. lxxiii, 1 : Polluerunt templum sanctum tuum. I Machab. ii, 12 : Sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et conquinaverunt eam gentes. « Et auferent juge sacrificium, » Thryphon scilicet et Timotheus, et Lysias, et alii scilicet ab Antiocho missi, qui interfectis sacerdotibus, et polluto templo, ritum sacrificii impedierunt, quod Dominus præcepit efferri 4. Daniel. iii, 38 : Non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te. « Et dabunt abominationem in desolationem. » Locus est per causam, hoc est, abominandum idolum, quod erit causa desolationis. I Machab. i, 37 : Ædifica-

<--- Page Split --->

vit rex Antiochus abominandum idolum super altare Dei.

« Et impii testamentum simulabunt fraudulenter. » Intendit de quibusdam qui recedentes a lege Dei, simulaverunt se tamen fideles, ut amplius nocerent. I Machab. 1, 16.: Et fecerunt sibi præputia, recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venumdati sunt ut facerent malum.

Et subdit de constantia sanctorum : « Populus autem sciens Deum suum, » affectiva scilicet devotionis scientia, quæ per experimentum est, « obtinebit, » supple, legem, « et faciet, » supple, multa contra infideles : unde dicunt, I Machab. 11, 58 : Accingimini, et estote filii potentes : et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos, disperdere nos et sancta nostra.

Et subdit de quarto paragrapho : « Cumque corruerint, » supple, non per culpam, sed per pecnam, « sublevabuntur auxilio parvulo. » Auxilium hoc est duplex : sub Antiocho enim parvum auxilium fuit quod præstitit Mathathias, et filii sui, qui repente contriti sunt : sub Antichristo autem auxilium parvum, consolatio Doctorum, quæ parvula dicitur, quia tyrannidem Antichristi non avertet : propter quod gemens Ecclesia dicit, Osee, xiii, 14 : Consolatio abscondita est ab oculis meis. « Et applicabuntur eis plurimi fraudulenter, » falsi scilicet fratres explorantes sanctorum libertates quas habent in Christo, ut prodant eos Antichristo. Ad Galat. 11, 4 : Propter subintroductos falsos fratres, qui subntroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu. Job, xxx, 29 : Frater fui draconum, et socius struthionum. Ezechiel. 11, 6 : Subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.

33 Dotorum officium.

« Et docti in populo, » in Veteri quidem Testamento Mathathias, et sui filii, in Novo vero Augustinus, Hieronymus, Ambrosius et sui, « docebunt plurimos, » ut scilicet teneant legem, et non recedant ab ea. I Machab. 11, 50 : Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrun vestrorum. « Et ruent in gladio, » interfecti scilicet pro fide, « et in flamma, » flammis scilicet incensi. Ad Hebr. xi, 37 : In occasione gladii mortui sunt. Sapient. 11, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit illos. « Et in captivitate, » carcerali scilicet custodia. Act. v, 18 : Posuerunt eos in custodia publica. « Et in rapina dierum, » persecutionis scilicet : per totum enim tempus persecutionis spoliati sunt sancti, et publicata bona eorum, de quibus dicit Apostolus, ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.

« Et de eruditis ruent, » spiritualiter, 35 et corporaliter : spiritualiter, quia quidam adhaerebunt Antichristo, timentes persecutionem : quidam etiam occidentur. Joan. xvi, 2 : Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. Quare autem hoc Deus permittit, subdit : « Ut conflentur, » igne scilicet tentationis, et tribulationis. Eccli. 11, 5 : In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. « Et eligantur, » supple, probati. Sapient. 11, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Jacob. 1, 12 : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ. « Et dealbentur, » ut scilicet apti sint æterno lumini. Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. « Usque ad tempus præfinitum. » Ac si dicat : Quia non semper durabit, quia nimis acerba

<--- Page Split --->

esset, sed ad tempus modicum quod præfinivit Deus. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. « Quia adhuc aliud tempus erit. » Glossa : « Perfectæ victoriae in adven- « tu Christi. » Joan. xvi, 33 : Confidite, ego vici mundum. Habac. ii, 19 : Super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.

suis. Proverb. 1, 32 : Prosperitas stultorum perdet illos. « Donec compleatur iracundia, » Dei scilicet. Isa. xxvi, 20 : Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Tunc enim verum erit quod dicitur : Bene qui latuit, bene vixit. Et subjungit rationem : « Perpetrata quippe est definitio, » apud scilicet præscientiam Dei. Ad Galat. iv, 2 : Sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre. Eccli. iii, 1 : Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.

« Et faciet rex,» Antiochus scilicet, vel Antichristus, « juxta voluntatem suam,» de sanctis scilicet, et cultu Dei. II Machab. vii, 16 : Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis.

Et subjungit, quod non curabit cultum 37 paternum : et hoc est :

« Et elevabitur. » Tangit hic de superbia contra Deum, et habet tres paragraphos, in quorum primo dicit veri Dei abjectionem, in secundo falsi Dei venerationem, in tertio consentientium sibi remunerationem.

Dicit ergo : « Et elevabitur, » in superbiam, supple, corde. Job, xv, 12 : Quid te elevat cor tuum ? « Et magnifcabitur, » potestate et divitiis. Isa. x, 12 : Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. « Adversus omnem deum : » hoc enim in parte fecit Antiochus, sed perfecte faciet Antichristus. II ad Thessal. ii, 4 : Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamqumn sit Deus. « Et adversus : Pzm. deorum loquetur magnifica, » blasphemias scilicat. Deus deorum verus Deus est, qui participative deos facit. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis. Item, Psal. xlix, 1 : Deus deorum Dominus locutus est. Contra illum loquetur magnas blasphemias. Job, xv, 13 : Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ? Psal. xi, 5 : Dizerunt : Linguam nostram magnificabimus. « Et dirigetur, « hoc est, prosperabitur in malis

« Et Deum patrum suorum non reputabit, » scilicet vel Antiochus, vel Antichristus. Glossa : « Abraham, Isaac, et « Jacob, de quorum progenie nascetur in « Babylone Antichristus, sicut aiunt, de « tribu Dan. » Deuteron. xxxii, 18 : Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. « Et erit in concupiscentiis feminarum. » Hieronymus : « In Hæbræo ambigue positum « est. » Unde Aquila, verbum ex verbo exprimens, sic transtulit : « Super Deum « patrum suorum non intelliget, et super « concupiscentias feminarum. » Et sic locutio dubia est, et hoc quod dicitur, non intelliget, referri potest ad utrumque, vel ad alterum : et si ad utrumque referatur, sensus est, quod non curabit concupiscentias feminarum : et hoc competit Antichristo qui castitatem simulabit, ut plures decipiat : quamvis Augustinus dicat, quod « primo simulabit casti- « tatem, et adepta potestate luxuriosus « erit. » Antiocho tamen plus competit, Antochus luxuriosiside quo dicit Hieronymus, quod « etiam mus. « mimis et scortis vidente populo misce- « batur. » Eccli. xlvii, 21 et 22 : Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo. Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum.

<--- Page Split --->

« Nec quemquam deorum curabit. » Deus enim solus vult apparere, et omnia in cultum suum redigi. Isa. x, 13 : Abstuli terminos populorum, et principes eorum depredatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Et hoc est quod sequitur : « Quia adversum universa consurget. » Glossa : « Contra Deum, et ho- « mines. » Luc. xvii, 4 : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor, etc. Genes. xvi, 12 : Manus ejus contra omnes.

« Et faciet, » Antiochus scilicet et Antichristus, « ut muniat Maozim, » hoc est, præsidia sua, « cum deo alieno, » hoc est, cum veneratione dei alieni, « quem cognovit, » hoc est, approbavit. Unde translatio Theodontiis sic habet : « Et geret hic ut muniat præsidia sua « cum deo alieno. » Deuteron. xxxii, 21 : Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus.

Et subdit in tertio paragrapho de remuneratione idololatrarum. Et hoc est :

Secundus paragraphus, ubi agitur de cultura extranei Dei quem inducet.

Et hoc est :

« Deum autem Maozim. » Quantum æstimare possum, non proprium nomen alicujus Dei est Maozim, sed compositum Hebræum nomen est, et interpretatur, præsidiì sui : et est sensus : Deum in quo putat habere præsidium : et puto, quod intellexit Jovem : statua enim Jovis in altari Domini posita fuit : et de hoc dicit : « In loco suo venerabitur, » hoc est, in locis suis faciet venerari, sicut et fecit Antiochus. Psal. lxxx, 10 : Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. « Et Deum quem ignoraverunt patres ejus. » Deuteron. xxxii, 17 : Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. « Colet, » Deum scilicet, « auro, et argento, et lapide pretioso, » ut ex pretiosa materia, ab imperitis sibi credatur inesse divinitas. Psal. cxiii, 4 : Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. « Rebusque pretiosis, » supple, colet eum, hoc est, solemnitate templorum, et ministrorum. Osee, ii, 6 : Dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. Isa. ii, 7 et 8 : Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. Et repleta est terra ejus idolis 1.

« Et multiplicabit gloriam, » scilicet in divitiis, et honoribus. Contra quod dicitur, Joan. viii, 30 : Ego non quæro gloriam meam. « Et dabit eis potestatem in multis, » supple, etiam super bonos. Apocal. xvii,13 : Virtutem et potestatem suam, bestiæ, id est, pseudoprophetae, tradent. « Et terram dividet gratuito, » satellitibus suis scilicet, ejectis sanctis. Job, xxiv, 6 : Agrum non suum demetunt. Habac. ii, 6 : Væ ei qui multiplicat non sua !

« Et in tempore præfinito. » Hic tangit terras quas sibi subjecerat. Et hoc est :

« Et in tempore præfinito, » a Deo scilicet, « præliabitur adversus eum, » scilicet Antiochum, et Antichristum, « rex Austri », hoc est, Ægypti : illum enim primo subjiciet Antichristus, sicut in præhabitis de decem cornibus dictum est. « Et quasi tempestas, » furibundus scilicet, et velut insanus, « veniet contra illum rex Æuilionis Æzechiel. xxxviii, 9 : Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram tu, et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Dicitur autem Antichristus rex Aquilonis, quia rex malorum est. Jerem. i, 14 : Ab aquilone pandetur malum. « In curribus, et in equitibus. » Psal. xix, 8 : Hi in curribus, et hi in equis. « Et in classe magna, » hoc est,

<--- Page Split --->

in navibus bellicis, quæ vulgariter galeræ, Latine autem liburnæ vocantur : navali enim et equestri bello impugnabit sanctos, sicut et Antiochus fecit. « Et ingredietur terras, » plurimas, supple, ut victor, « et conteret », terræ scilicet habitatores, « et pertransiet, » hoc est, pertransibit, vastando scilicet singulas. Joel, 1, 6 : Gens ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis.

sam terram ego congregavi. « Et terra Ægypti non effugiet : » illam enim primo subjiciet. Isa. xix, 4 : Tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.

« Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, » ut scilicet divitiis emat, quos verbo et potestate subjicere non poterit. Baruch, iii, 18 : Qui argentum thesaurizant, et aurum in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. « Et in omnibus pretiosis Ægypti, » supple, dominabitur. Job, xxviii, 10 : Omne pretiosum vidit oculus ejus. « Per Libyam quoque, » quam African dicunt, « et Æthiopiam transibit », subjiciens utramque : Ægyptus enim, et Lybia, et Æthiopia per tria cornua significantur, de quibussupra septimo capite, y. 8, dictum est : Ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus.

« Et introibit in terram gloriosam, » sicut Antiochus in Judæam, ita Antichristus in Ecclesiam. Psal. l.xxxvi, 4 : Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Thren. 1, 10 : Vidit gentes ingressas santuarium suum : de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. « Et multæ, » scilicet urbes, « corruent. » Isa. iii, 8 : Ruit Jerusalem, et Judas concidit. Multas enim Ecclesias subjugabit sibi.

Et subdit de salvatis : « Hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus. » Sic Dominus pepercit civitati ad quam fugit Lot, quamdiu erat in ea 1. « Edom, et Moab,et principes 2 filiorum Ammon,» supple, salvabuntur, non ex operibus justitiæ quæ fecerunt habitatores, sed quia ibi deserta latissima sunt, et cavernæ montium, ad quæ sancti fugientes abscondentur a persecutione Antichristi. Ad Hebr. xi, 38 : In solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terræ. Antiochus etiam contra Ptolemaëum festinans, Idumæos, et Ammonitas, et Moabitas, qui ex latere Judææ erant, non tetigit, ne occupatus alio prælio, adversarium redderet fortiorem.

A transitu autem isto quid eum retrahat, subjungit :

« Et fama, » supple, bellorum, « turbabit eum, » hoc est, retrahet ne transitum per terras continuare possit, « ab Oriente et ab Aquilone. » Multi enim insurgent contra eum. Psal. xcii, 16 : Quis consurget mihi adversus malignantes ? quis stabit mecum adesus operantes iniquitatem ? « Et veniet, » contra illos scilicet, « in multitudine magna », Antichristus scilicet. Psal. iii, 2 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? « Ut conterat, » in bonis, « et interficiat, » in corpore, « plurimos : » hoc enim permittit Dominus. Habacuc, i, 17 : Semper interficere gentes non parcer.

« Et mittet manum suam, » hoc est, potestatem suam, « in terras, » ut scilicet opprimat eas, et subjiciat. Isa. x, 14, glorians dicit rex Assur : Sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic univer-

1 Cf. Genes. xix, 21.

<--- Page Split --->

45 Apedno, quid!

Et subjungit processum ejus : « Et figet tabernaculum suum Apedno. » Puto, quod Apedno non est proprium nomen, sed nomen Hebræum compositum, et interpretatur solii sui : et est sensus : Tabernaculum regale, in quo ut rex in solio sedebit, hic figet. « Inter maria, » mare scilicet Mortuum ab Oriente, et mare Magnum ab Occidente, ut scilicet ubi Christus prædicavit, ipse rex sedeat : et hoc est quod dicit : « Super montem inclytum et sanctum : » ut enim dicit Hieronymus, « Montana « Judææ a mari Mortuo incipiunt, et in « illis montibus sicut in terra sive pro- « vincia, primo sicut rex sedebit ut im- « pleatur quod dicitur, Eccle. x, 6 : Po- « situm stultum in dignitate sublimi. »

« Et veniet usque ad summitatem ejus, » hoc est, usque ad montem Oliveti, ubi Salvator ascendit ad cœlum. Unde glorians dicit Sennacherib, rex Assyriorum, Isa. xxxvii, 24 : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, juga Libani. Hoc enim est mons sanctus et inclytus, quem Dominus sua ascensione sanctificavit : unde, audaciam admirans Psalmista ait, Psal. xxii, 3 : Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus ? Unde subdit : « Et nemo auxiliabitur ei. » Tunc enim irascetur ei Dominus, et in eodem loco peribit. II ad Thessal. ii, 8 : Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Isa. xi, 4 : Spiritu labiorum suorum interficiet impium.