CAPUT III.
Ananias, Misael et Azarias, nolentes adorare statuam quam rex Nabuchodonosor erexerat, ligati mittuntur in fornacem ignis ardentis : in qua illasi manentes confitentur Domino, quod propter peccata sux gentis paterentur afflictiones : et petentes ejus misericordiam, exhortantur omnem creaturam ad benedicendum Dominum : quod Nabuchodonosor animadvertens obstupuit, et illis de fornace egressis benedicit Deum ipsorum, jubens ut occidatur quisquis ipsum blasphemaverit.
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provincie Babylonis.
Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex.
Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor rex :
Et preco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :
In hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphonie, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex.
Si quis autem non prostratus ado-
raverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symponiae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et lingua, adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex.
Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos,
Dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in aeternum vive!
Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :
Si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
Tunc Nabuchodonosor, in furore
<--- Page Split --->
et in ira, præcepti ut adducerentur Sidrach, Misach et Abdenago, qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene, Sidrach, Misach et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam quam feci. Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. Et quis est Deus qui eripiet vos de manu mea?
Respondentes Sidrach, Misach et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi :
Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore : et adspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
Et viris fortissimis de exercitu suo jussit, ut ligatis pedibus Sidrach, Misach et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :
Nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach et Abdenago, interfecti flamma ignis.
Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
Quæ sequuntur in Hebræis voluminibus non reperi.
Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :
Benedictus es, Domine, Deus papatrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in sæcula :
Quia justus es in omnibus quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.
Judicia enim vera fecisti juxta omnia quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum, Jerusalem, quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc, propter peccata nostra.
Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :
Et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis, ut bene nobis esset :
Omnia ergo quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti :
Et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto et pessimo ultra omnem terram.
<--- Page Split --->
Et nunc non possumus aperire os : confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te.
Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :
Neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israel, sanctum tuum,
Quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cœli, et sicut arenam quæ est in littore maris :
Quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie .propter peccata nostra.
Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum contra te,
Ut possimus invenire misericordiam tuam. Sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur :
Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
Et nunc sequimur te in toto cor-
de : et timemus te, et quærimus faciem tuam.
Ne confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine :
Et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omnipotentia tua, et robur eorum conteratur :
Et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis :
Et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem,
Et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.
Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus, in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,
Et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem : et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.
Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :
Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula : et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum, et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ, et superlaudabilis et supergloriosus in sæcula.
Benedictus es in throno regni tui, et superlaudabilis et superaxaltus in sæcula.
Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
<--- Page Split --->
- Benedictus es in firmamento cœeli, et laudabilis et gloriosus in saecula. 57. Benedicte, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 58. Benedicte, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula 59. Benedicte, cœeli, Domino 4 : laudate et superexaltate eum in saecula. 60. Benedicte, aquae omnes quae super coelos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 61. Benedicte, omnes virtutes Domini, Domino. laudate et superexaltate eum in saecula. 62. Benedicte, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 63. Benedicte, stelle cœeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 64. Benedicte, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 65. Benedicte, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 66. Benedicte, ignis et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 67. Benedicte, frigus et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecULA. 68. Benedicte, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 69. Benedicte, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 70. Benedicte, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 71. Benedicte, noctes et dies, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 72. Benedicte, lux et tenebrae, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 73. Benedicte, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 74. Benedicta terra Dominum : laudet et superexaltet eum in saecula. 75. Benedicte, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 76. Benedicte, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 77. Benedicte, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula. 78. Benedicte, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
<--- Page Split --->
- Benedictite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 80. Benedictite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 81. Benedictite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 82. Benedicte, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 83. Benedicta Israel Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula. 84. Benedictite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 85. Benedictite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæula. 86. Benedictite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 87. Benedictite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula. 88. Benedictite, Anania, Azaria, Misael, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. 89. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 90. Benedictite, omnes religiosi, Domino, Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.
Huscusque in Hebræo non habetur : et quæ posuimus, de Theodotionis editione translata sunt.
Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit : et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.
Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach et
Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach et Abdenago de medio ignis :
Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis, contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago, qu imisitangelum suum,
<--- Page Split --->
et eruit servos suos, qui crediderunt in eum, et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo !
A me ergo positum est hoc decretum : Ut omnis populus, tribus et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius Deus qui possit ita salvare.
Tunc rex promovit Sidrach, Mi-
sach et Abdenago in provincia Babylonis.
NABUCHODONOSOR rex : Omnibus populis, gentibus et linguis, qui habitant in universa terra : pax vobis multiplicetur.
Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare
Signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem 1.
IN CAPUT III DANIELIS
COMMENTARIUS.
« Nabuchodonosor rex. » Postquam ostensum fuit Nabuchodonosor regi in statua, quod ipse esset caput aureum, inflatus fastu voluit sibi exhiberi honorem divinum, quod permisit Deus, ut virtus puerorum fidelium probaretur, et rex infidelis ad fidem ædificaretur : et ideo tria continentur in capitulo isto, scilicet statuæ erectio et adoratio : puerorum probatio, ibi, 3. 24 : « Et ambulabant in medio flammæ. » Regis et infidelium ad fidem ædificatio, ibi, 31 : « Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit. »
In primo duo sunt, scilicet erectæ statuæ adoratio, et non adorantium accusatio, ibi, 3. 8 : « Statimque in ipso tempore. »
In prima quinque sunt paragraphi, scilicet statuæ erectio, adorantium vocatio, vocatorum ad adorandum congregatio, qualiter et quando adorarent præconizatio, non adorantium comminatio : quæ patent in littera.
Et hoc est :
« Nabuchodonosor rex, » humana potestate inflatus. Isa. xiv, 13 et 14: Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem montium, similis ero Altissimo. Job, xii, 23 : Ipse est rex super universos filios superbiae. « Fecit statuam auream, » ut pretiositate metalli invitaret ad adorandum, « altitudine cubitorum sexaginta, » ut ex longitudine præberet horrorem, « latitudine cubitorum sex, » quæ multum excedit latitudinem humanam, quæ duorum palmorum debet esse. « Hæc omnia fecit, « ut dicit Hieronymus, ut ex magnitudine « terrorem divinum incuteret adspicienti- « bus, et maxime Chaldæis, qui magnis « gaudebant imaginibus.» Baruch, in epistola Jeremiæ, vi, 3 : Nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos, et argenteos, et lapideos, et ligneos in humeris portari, ostentantes metum gentibus. Et propter hoc, Isa. xlvi, 1 et 2, dicitur : Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, et contrita sunt simul, etc. : et loquitur contra Babylonicos. « Et statuit eam in campo Duran : » eo quod ibi latius erat spatium, in quo multi pot-
<--- Page Split --->
erant congregari : unde et Duran, pulchritudo interpretatur. « Provinciae Babylonis. » Hieronymus : « Verisimile « est, quod circumvallavit eam in campo « Duran vallo aqua pleno ad instar vi- « narii, ne quis temere accederet, vel « forte fluvius præterfluebat, et campum « circumterminabat. »
2
Secundus paragraphus :
« Itaque Nabuchodonosor, » et est de vocatione adorantium. Et hoc est : « Misit ad congregandos satrapas, » qui quasi seniores erant, « magistratus, » qui officia curiae ordinabant, « et judices, » qui causas audiebant, « et duces, » militum scilicet] Cerethi et Pherethi legionum, « et tyrannos, » strenuos scicilicet inter milites « et præfectos » qui singulis urbibus præerant, « omnesque principes regionum, » qui præsides erant in provinciis, « ut convenirent, » corde et corpore, satrapæ quidem et magistratus et judices, ut consulerent qualiter fieret : duces autem et tyranni et præfecti, ut cogerent. Psal. 11, 2 : Principes convenerunt in unum adversus Dominum. « Ad dedicationem statuæ, » quia sancta, et divina erat pronuntianda, « quam erexerat Nabuchodonosor rex. » Nota, quod hanc statuam erigunt avari, qui aurum ut Deum venerantur. Ad Ephes. v, 5 : Avarus, quod est idolorum servitus. Job, xxxi, 24 : Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea. Quasi dicat, male accidat mihi. Eccli. x, 9 et 10 : Avaro nihil est scelestius. ...Hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. Tamen videmus, quod satrapæ et magistratus hanc imaginem adorant. Jerem. vi, 13 : A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student. Amos, ix, 1 : Avaritia enim in capite omnium.
Paragraphus tertius :
« Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates. » Hæc omnia in præhabitis exposita sunt. « Qui erant in potestatibus constituti. » Prælatos vero primo inclinavit, ut per consequens subditi compellerentur, sicut fecit Antiochus, I Machab. ii, 17 et 18 : Princeps, et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus. Ergo accede prior, et fac jussum regis. « Et universi principes regionum, » cujuscumque scilicet dignitatis. Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum. « Ut convenirent, » uno consensu, « ad dedicationem statuæ, » hoc est, ad adorationem : « quam erexerat Nabuchodonosor rex. » Psal. xlviii, 12 : Vocaverunt nomina sua in terris suis. Sic Herodes honorem divinum sibi attribuit, et consumptus a vermibus exspiravit 1.
« Stabant autem. » Quartus Paragraphus, et est qualiter, quando statua adoranda sit præconizatio. Et hoc est :
« Stabant autem, » congregati scilicet, « in conspectu statuæ, » mirantes scilicet et spectantes statuæ pulchritudinem et quantitatem, « quam posuerat Nabuchodonosor rex. »
« Et præco clamabat valenter, » hoc est, magna voce : « Vobis dicitur populis. » Congregatio unius civitatis populus dicitur. « Et tribubus, » Populus enim pro tribu dicitur : « et linguis, » eo quod homines diversarum linguarum regi subjiciebantur.
« In hora qua audieritis sonitum tubæ, » corneæ scilicet, vel metallica, « et fistulæ, » quæ diversis foraminibus sonum modulatum emittit, « et citharæ, » quæ chordis æneis super concavum ex-
<--- Page Split --->
tensis componitur, et « sambucæ, » quæ per arundinem non perforatam sonum emittit, « et psalterii, » quod decem chordis super concavum extensis perficitur, « et symphoniæ, » quæ erat in cantibus sacerdotum, « et universi generis musicorum, » de quibus dicitur, Amos, v, 23: Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyræ tuæ non audiam. Amos, vi, 5: Qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici. « Cadentes adorate statuam auream. » Bene dicit, cadentes : quia nisi prius caderent, non adorarent. Matth. iv, 9: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. « Quam constituit Nabuchodonosor rex, » ad adorandum scilicet. Hanc statuam adorari videmus in pulchritudine mundi, et divitiis. Psal. cxiii, 4: Simulacra gentium argentum, et aurum. In symphonii, hoc est, in mundanis gaudiis etiam adorant. Job, xxi, 12 et 13: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
« pore. » Qui autem'in Apocalypsi Dominimum adorant, in faciem cadunt. Apoc. v, 14: Ceciderunt in facies suas, et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum. « Adoraverunt statuam auream, » venerationem divinam exhibentes, « quam constituerat Nabuchodonosor rex. » Confusione enim rem plenam rex constituit, ut aurum adoraretur. Propter quod dicitur, Matth. vi, 19: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. Et sequitur, §. 21: Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
« Statimque in ipso tempore. » Tangitur de puerorum accusatione, et habet tres partes, scilicet accusationem : accusationis examinationem, ibi, §. 13 : « Tunc Nabuchodonosor in furore. Et examinatorum condemnationem, ibi, §. 19 : « Tunc Nabuchodonosor repletus. »
In prima duo sunt, præcepti regis commemoratio, et accusationis formatio : et hoc est :
« Statimque in ipso tempore, » ne dilatio oblivionis posset esse causa, avidi enim erant ad malum. Proverb. i, 16: Pedes illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium. « Accedentes viri Chaldæirum in tres dæi, » ad regem sciiicet invidia stimupueros invidia. lati. Sapient. ii, 24 et 25: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. « Accausverunt Judæos. » Peccator accusat justum. Sapient. ii, 15: Gravis est nobis etiam ad videndum.
Et subdit de non adorantium comminatione :
« Si quis autem non prostratus adoraverit, » corde scilicet et corpore. Joan. iv, 22: Vos adoratis quod nescitis. « Eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. » Ad Hebr. x, 27: Terribilis quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
« Dixeruntque Nabuchodonosor regi,» in dolo scilicet blandientes : « Rex, in æternum vive ! » Captant benevolentiam. Psal. cxL, 5 : Oleum peccatoris non impinguet caput meum.
Et sequitur de obedientia populorum : « Post hæc igitur, » Principibus scilicet inclinatis, « statim ut audierunt omnes populi, » tribus, et linguæ, « sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, symphoniæ, et omnis generis musicorum, » sicut præconizatum fuit, « cadentes. » Hieronymus : « Bene « dicit cadentes, tam mente quam cor-
« Tu rex, » tantæ potestatis scilicet. Isa. xxxvi, 4: Hæc dicit rex magnus,
<--- Page Split --->
rex Assyriorum. « Posuisti, » hoc est, firmiter statuisti, « decretum, » hoc est, decretale praeceptum, quod non licet violari. Ac si dicerent illud Esther, iii, 8: Optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. « Ut omnis homo, » quia neminem excepisti, « qui audierit sonitum tuba, fistula, et cithara, sambuca, et psalterii, et symphonia, et universi generis musicorum. » Glossa: « Hæc omnia fiebant, ut et sta- « tua honoraretur, et populus citius se- « duceretur. » « Prosternat se, » conclucandum scilicet a daemonibus. Job, xx, 25: Vadent, et venient super eum horribiles. Isa. li, 23: Dixerunt anima tua: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus. « Et adoret statuam auream. » Contra quod dicitur, Matth. iv, 10: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
in deos redundat. « Et statuam auream quam erexisti, » scilicet in majestatis tua ostensionem, « non adorant, » et sic majestatem tuam contemnunt. Epistola Juda, y. 8: Dominationem spernunt, majestatem autem blasphemant. Talem moraliter adorationem faciunt acceptores personarum, qui divites adorant pro divitiis : contra quos dicitur, Jacob, ii, 1: Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloria. Act. x, 34: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus.
« Tunc Nabuchodonosor. » Tangit hic accusationis examinationem, examinandos vocando, alloquendo, et ut praecepta compleant inducendo. Et hoc totum facit primo, et secundo audit responsiones examinatorum, ibi, y. 16 : « Respondentes Sidrach. »
« Si quis autem non procidens adoraverit, » statuam scilicet, « mittatur in formacem ignis ardentis. » Hieronymus : « Non statim dicunt ut eos interficiat, « sed eos primum in odium erga regem « pertrahunt. » Et subjungit de accusatione : « Sunt ergo viri Judæi. » Ac si dicant : Si aliqui nobiles, ac tui cives fecissent, non esset tam mirandum, ut de istis extraneis, « quos constituisti super opera regionis Babylonis. » Hieronymus : « Insidiosc dicunt, quasi dicerent : « Quos captivos et servos principes feci- « sti, et nobis præposuisti, in superbia « elati præcepta tua contempserunt. » « Sidrach, Misach et Abdenago. » De Daniele tacent, quia ipsum in foribus regis existentem accusare non audebant. « Viri isti, » quos scilicet honorasti, « contempserunt, rex, decretum tuum, » et sic te inhonoraverunt ingrati et immcmores beneficii, ut dicit Hieronymus. Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis. « Deos tuos non colunt. » Ac si dicant : Tua injuria etiam
Dicit ergo : « Tunc Nabuchodonosor in furore, » ferventis irae. Psal. LVII, 5 : Furor illis secundum similitudinem serpentis. « Et ira, » appetitus scilicet penea. Jacob. 1, 20: Ira viri justitiam Dei non operatur. « Praecepit ut adducerent, » pessimi scilicet consultores Chaldaei, « Sidrach, Misach et Abdenago. » Habacuc, 1, 4 : Quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. « Qui confestim adducti sunt in conspectu regis, » illusione scilicet regis urgente. Thren. v, 5: Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
« Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis, » examinans veritatem accusationis : et hoc est: « Verene Sidrach, Misach et Abdenago, » quos ex nomine novi, et exaltavi, « deos meos non colitis, » et sic ut mihi non propitientur vultis? « et statuam auream quam constitui, non adoratis, » et sic scilicet majestatem meam contemnitis? Mirantur enim mundani, quod boni divitias et de-
<--- Page Split --->
licias non colunt. 1 Petr. iv, 4: Admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem.
quos vero in diem judicii reservare cruciandos. Isa. xlui, 2: Cum ambulaveris in igne, non comburerus, et flamma non ardebit in te.
« Nunc ergo. » Revocat ad sui praecepti impletionem : et hoc est: « Si estis parati, » sine mora, « in quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, etc. » In gaudio enim vult deducere dies. « Prosternite vos, » a daemonibus scilicet conculcandos. Jerem. ii, 20: Sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix. « Et adorate statuam quam feci, » ut meam majestatem videamini venerari. « Quod si non adoraveritis. » Poenam subjungit : « Eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. » Igne ulciscebatur, quia ignis activa proprietate plus affligit. Isa. xxvi, 11: Ignis hostes tuos devoret.
Et prorumpit in blasphemias : « Et quis est Deus qui eripiat vos, » hoc est, eripere possit de manu mea? Simile dixit Isaias, xxxvi, 20 : Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea? Deuter. xxxii, 37, etiam dicit : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?
« Ecce Deus enim noster, » qui vester est, desideriis nostris paratus. Psal. xlv, 2: Deus noster, refugium et virtus. « Quem colimus. » Psal. xlui, 21 : Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum. « Potest eripere nos de camino ignis ardentis, » et de potentia : quia omnia potest. Esther, xiii, 9: In ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tua possit resistere voluntati. Domino enim creaturarum creaturae obediunt : et non urit eum ignis, quem ipse conservare voluerit. « Et de manibus tuis, o rex, liberare. » Hieronymus : « Hic in Hebraeo « non est rex, ne adulari viderentur. » Psal. cxxxix, 2 : Eripe me, Domine, ab homine malo : a viro iniquo libera me. 1 Machab. ii, 62: A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus, et vermis est.
« Quod si noluerit, » liberare nos scilicet Deus, cum tamen id possit. Ad Hebr. xi, 33 : Alii distenti sunt non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. « Notum sit tibi, rex. » Isa. xii, 4: Notas facile in populis adventiones ejus. « Quod deos tuos non colimus. » I ad Corinth. viii, 5 et 6: Etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum. « Et statuam auream quam erexisti, non adoramus : » eo quod altitudinem mundi in divitiis, et deliciis, et honoribus non veneramur. Deuter. vi, 13: Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies.
« Respondentes. » Tangitur hic responsio puerorum fide et constantia plena, et habet duo, scilicet responsionem, et condemnationem.
Responsio continet tria, confessionem veritatis, fidem divinitatis, et devotionem confitentis.
Et hoc est :
In trium « Respondentes Sidrach, Misach et marorum Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor, » ne tacentes victi viderentur: « Non oportet nos de hac re respondere tibi, » scilicet an Deus possit liberare nos, factis enim magis probandum est quam verbis : facta enim divina verba sunt quibus loquitur Deus. II Petr. ii, 9 : Novit Dominus pios de tentatione eripere, ini-
<--- Page Split --->
13 « Viri autem hi tres, » viriliter scilicet stantes in Dei fide, « Sidrach, Misach et Abdenago. » Eccle. iv, 12 : Funiculus triplex difficile rumpitur. « Ceciderunt, » praecipites scilicet, quia ligati, « in medio camino ignis, » ubi flamma fortior fuit, « colligati, » ne flammas possent evadere. Psal. cxlix, 8: Ad alligandos reges eorum in compedibus.
2 : Aperiet os suum, et in conspectu virtulis illius gloriabitur. Os enim illud est apertum, quod non oppilavit iniquitas. « In medio ignis, ait : » ut mirabilior scilicet esset prædicatio.
« Benedictus es, Domine, Deus. » Laudat hic Deum ex amore patrum, ex veritate operum, ex justitia judiciorum.
Et hoc est :
24 « Et ambulabant 1. » Hic tangitur gratiarum actio : primo, per modum orationis, et secundo, per modum gratiarum actionis, ibi, x. 46 : « Et non cessabant. »
In oratione duo sunt, confessio, et oratio, ibi, x. 34 : « Ne quæsumus, tradas nos. »
In confessione primo confitetur in communi : secundo, in speciali, et hoc est :
« Et ambulabant, » soluti scilicet vinculis exustis. « Ignis enim beneficii ob- « sequium contulit, et injuriam non in- « tulit, » ut dicit Hieronymus. « In medio flammæ, » sicut scilicet in vento roris, « laudantes Deum, » prædicatione virtutis scilicet Dei. Eccli. LI, 1 : Collaudabo te Deum salvatorem meum. « Et benedicentes Dominum, » in gratiarum scilicet actione. I ad Thessal. v, 18 : In omnibus gratias agite.
« Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, » hoc est, qui misericordias promissionis patrum custodis in filios. Exod. xx, 6 : Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodium præcepta mea. Deuter. iv, 37 : Dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Deuter. x, 15 : Patribus tuis conglutinatus est Dominus. « Et laudabilis, » scilicet prædicatione virtutis, « et gloriosum nomen tuum. » Augustinus, « Clarum cum laude notum. » « In sæcula, » æterna scilicet. Isa. vi, 3 : Plena est omnis terra gloria ejus.
« Quia justus es, » in retributione 27 scilicet pro meritis, « in omnibus quæ Azarias ju fecisti nobis. » Isa. iii, 10 et 11 : Dicitc commenda justo quoniam bene, quoniam fructum ad inventionum suarum comedet. Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. « Et universa opera tua vera, » supple, sunt, rectitudini æternæ coæquata, quæ scilicet circa nos fecisti. Deuteron. xxxii, 4 : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus. « Et viae tua rectæ, » hoc est, vestigia. Psal. cxliv, 17 : Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. « Et omnia judicia tua vera, » quæ scilicet contra nos fecisti. Tob. iii, 2 : Omnia judicia tua justa sunt, et omnes viae tua misericordia, et veritas, et judicium.
25 iure forum est.
« Stans autem Azarias. » In speciali tangit confessionem. « Stetit autem, ut « dicit Hieronymus, in adversis fortis, « quia stare fortium est. » II Paralip. xx, 17 : Confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos. « Oravit sic. » Oratio est pius affectus mentis in Deum directus. Psal. cxL, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. « Aperiensque os suum, » magna scilicet dicturus. Psal. cxvii, 131 : Os meum aperui, et attraxi spiritum. Eccli. xxiv,
<--- Page Split --->
« Judicia enim vera fecisti, » hoc est, malis meritis nostris debita. Ezech. xviii, 25 : Numquid via mea non est æqua ? « Juxta omnia, » supple, mala, « quæ induxisti super nos. » Matth. xxi, 41 : Malos male perdet. « Et super civitatem sanctam, » sacramentis tuis scilicet sanctificatam. Isa. i, 26 : Post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. « Patrum nostrorum, » hoc est, patribus nostris datam, « Jerusalem. » Isa. lxiv, 10 : Civitas Sancti tui facta est deserta. « Quia in veritate, » hoc est, secundum merita nostra, « et in judicio, » supple, justo, secundum tuam justitiam, « induxisti omnia hæc propter peccata nostra. » Hieronymus : « Quidquid pati- « mur, peccata nostra meruerunt. » Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si « nulla dominetur iniquitas. »
obediendo scilicet. Zachar. vii, 11 : Averterunt scapulam recedentem. « Nec observavimus, » in opere scilicet : duo enim peccata sunt, nolle audire, et auditui nolle obedire. Contra quod dicitur in Psal. xciv, 8 : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. « Nec fecimus sicut præceperas nobis, » ut scilicet ad lineam præceptorum tuorum ambularemus. Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. « Ut bene esset nobis, » in observatione scilicet legis. Isa. 1, 19 : Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comedetis.
Ex his ergo concludit, subdens : « Omnia ergo quæ induxisti super nos, » supple, mala, et quod dicit super nos, notat oppressionem. Psal. xxxvii, 5 : Sicut onus grave gravatæ sunt super me. « Et universa quæ fecisti nobis, » judicio tuo. Psal. cxviii, 137 : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. « Vero judicio fecisti, » hoc est, recto, et meritis nostris, « competenti. » Psal. xviii, 9 : Justitiæ Domini rectæ.
Et subjungit confessionem peccati, dicens : « Peccavimus enim, » in nos scilicet, in inordinato actu. Augustinus : « Jus- « sisti, Domine, et sic est, ut pœna sibi « omnis sit inordinatus actus 1. » Psal. cv, 6 : Peccavimus cum patribus nostris. « Et inique egimus, » in proximos scilicet corrumpendo eos. Isa. iii, 15 : Quare alteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? « Recedentes a te, » per incommutabilis boni desertionem. Jerem. ii, 13 : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ. Jerem. xvii, 13 : Recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum. « Et deliquimus in omnibus, » omittentes scilicet mandata tua. Osee, iv, 10 : Dominum dereliquerunt in non custodiendo. Isa. i, 4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel.
« Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum, » qui ut inimici volunt nocere, et ut iniqui nulla virtutis honestate refrænantur. Psal. xxiv, 19 : Odio iniquo oderunt me. « Et pessimorum, » crudelitate scilicet propria. Je rem. vi, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. « Prævaricatorumque, » qui nulla alicujus legis justitia refrænantur. Isa. xlviii, 8 : Scio quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. « Et regi injusto, » Nabuchodonosor scilicet : unde, Isa. xiv, 20, dicitur de ipso : Tu terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. Eccle. x, 5 et 6 : Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egre-
<--- Page Split --->
diens a facie principis : positum stultum in dignitate sublimi. « Et pessimo ultra omnem terram, » supple, regi. Habacuc, 1, 17 : Et semper interficere gentes non parcet.
« Et nunc, » supple, præ confusione qua in nobis ipsi confundimur, « non possumus aperire os. » Isa. xxxviii, 13 : Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Causam autem subjungit : « Confusio, » cordis scilicet in conscientia, « et opprobrium, » exprobrationis exterius, « facti sumus servis tuis, » obiicimur enim eis ad exprobrationem, « et his qui colunt te : » quia bonis infertur confusio et opprobrium propter nos. Psal. lxxviii, 4 : Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsamatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Corripiens in adversis, populum suum non derelinquit. Psal. lxxxviii, 34 : Misericordiam meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Et interponit suffragia patrum dicens : « Propter Abraham, dilectum tuum : » quia ex diversis electus est. Cantic. v, 10 : Isaac servus Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Joan. xv, 14 : Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. « Et Isaac, servum tuum. » Servum vocat, quia simpliciter obedivit. Ad Roman. ix, 7 : In Isaac vocabitur tibi semen. « Et Israel, sanctum tuum, » cui primo sanctitas templi, et cultus Domini monstrata sunt 1 . Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum.
« Quibus locutus es, » per teipsum 34 apparens scilicet. Ad Hebr. 1, 1 : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis. « Pollicens, » hoc est promittens, « quod multiplicares semen eorum, » hoc est, natos ex ipsis bonos, « sicut stellas cœli. » Daniel. xii, 3 : Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellas in perpetuas æternitates. Genes. xv, 5 : Suspice cœlum, et numera stellas si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum. « Et sicut arenam quæ est in littore maris, » quantum ad malos, qui graves sunt sicut arena, et traduntur tribulationibus sæculi. Psal. cxxxviii, 18 : Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.
Et juxta confessionem ponit orationum orat. nem, quæ conficitur ex quinque, scilicet gloria nominis, suffragio paternae intercessionis, confessione humiliationis, sacrificio tribulati cordis, sequela perseverantissimæ voluntatis.
Et hoc est :
« Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum, » hostibus scilicet in æternum cruciandos. Isa. lxiv, 9 : Ne irascaris, Domine, satis. Psal. lxxiii, 19 : Ne tradas bestiis animas confitentes tibi. « Propter nomen tuum, » quod bonitatis nomen est. Cantic. i, 2 : Oleum effusum nomen tuum. « Et ne dissipes testamentum tuum, » quo scilicet testatus es te nobis daturum. Luc. i, 73 : Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.
« Neque auferas misericordiam tuam a nobis, » qua scilicet promisisti te nasciturum ex nobis. II Machab. vi, 16 :
Et subdit de humiliatione : « Quia imminuti sumus, Domine, » multis scilicet interfectis, « plus quam omnes gentes. » Matth. vii, 14 : Arc ta via est quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. « Sumusque humiles, » ad humum scilicet conculcati.
<--- Page Split --->
Psal. xlui, 20 : Humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis. Item, Psal. cvi, 17 : Propter injustitias suas humiliati sunt. « In universa terra, » ut omnes scilicet nos despiciant. Psal. xxi, 7 : Opprobrium hominum, et abjectio plebis. « Propter peccata nostra. » Jerem. ii, 36 : Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! Thren. i, 11 : Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis !
« Et non est in tempore hoc. » Ostendit, quod non est expiatio per sacrificium exterius. « Princeps. » Osee, iii, 4 : Dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe. Et intellige, quod non est princeps qui ordinarie possit populum regere. « Et Propheta, » qui responsum possit dare divinum. Isa. xxix, 10 : Claudet oculos vestros : Prophetas et principes vestros... operiet. III Reg. xix, 10 : Prophetas tuos occiderunt gladio. Psal. lxxiii, 9 : Jam non est Propheta. « Et dux, » qui spiritualiter scilicet ducat populum. Isa. lvi, 10 : Speculatores ejus cæci omnes. Matth. xv, 14 : Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. « Neque holocaustum, » totum scilicet in igne consumptum, sicut deberent esse viri spirituales. Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. « Neque sacrificum, » scilicet Deo sacrificatum de aridis, vel de liquidis. Psal. 1, 18 : Si voluisses sacrificium, dedissem utique : holocaustis non delectaberis. « Neque oblatio, » quæ partim incenditur, et partim redditur offerenti. Psal. xxxix, 7 : Holocaustum et pro peccato non postulasti. « Neque incensum, » exterius scilicet, spiritualiter autem redolentia devotionis, quam semper voluit Deus. Psal. cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. « Neque locus primitiarum coram te, » supple, sed primitias cordis offerimus, hoc est, præcipuos fructus. Proverb. iii, 9 : De primitiis om-
nium frugum tuarum da ei, scilicet Domino pro pauperibus.
« Ut possimus, » supple, per hæc exteriora quæ tu non curas, « invenire misericordiam tuam. » I Reg. xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
Et subjungit modum veræ conversioModus convemnis : « Sed in animo contrito, » supple, per penitentiam contenterem in se peccatum, et omnes peccati delectationes, « et spiritu humilitatis, » scilicet ut non nisi humilia sentiamus de nobis ipsis, « suscipiamur, » scilicet ad misericordiam. Psal. 1, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
« Sicut in holocausto arictum, » qui Apostolos et Prælatos significant pro fide immolatos, « et taurorum, » qui significant Prædicatores scindentes corda fidelium vomere prædicationis. Proverb. xiv, 4 : Ubi plurimæ segetes, scilicet apparent, ibi manifesta est fortitudo bovis. « Et sicut in millibus agnorum pinguium, » qui significant simplices Deo se in sacrificium offerentes. Psal. lxviii, 32 : Placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. « Sic fiat sacrificium nostrum, » hoc est, in eadem fide et devotione acceptum, « hodie, » in luce tuæ gratiae, « in conspectu tuo, » hoc est, ut ante nos respicias. Genes. iv, 4 : Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. « Ut placeat tibi, » et placatus fias nobis. Exod. xxxii, 14 : Placatus est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum. « Quoniam non est confusio. » Confusio est a spe cadere, et rem speratam non invenire. Ad Roman. v, 5 : Spes non confundit. Jerem. xvii, 7 : Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus
<--- Page Split --->
fiducia ejus. « Confidentibus in te, » hoc est, sperantibus in te. Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem. Psal. xxxi, 10 : Sperantem in Domino misericordia circumdabit.
« Et nunc sequimur, » in hac præsenti tribulatione, « te, » ut lucem, et vitæ præceptorem. Joan. viii, 12 : Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus. « In toto corde, » nihil cordis a te avertentes. Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro. Psal. cxviii, 10 : In toto corde meo exquisivi te : ne repellas me, etc. « Et timemus te, » filiali scilicet timore, qui semper utilis est. Job, xxxi, 23 : Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum. Deuter. x, 12 : Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in vis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua? « Et quærimus faciem tuam, » hoc est, notitiam, et præsentiam tuam. Psal. cav, 4 : Quærite faciem ejus semper. Ad Philip. iii, 13 : Quæ quidem sunt retro obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora extendens meipsum.
tudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se.
« Et erue nos in mirabilibus tuis. » Mirabilibus enim Dei sancti liberantur. Eccli. xxxvi, 6 : Innova signa, et immuta mirabilia. Psal. lxxvi, 15 : Tu es, Deus, qui facis mirabilia. « Et da gloriam nomini tuo, Domine. » Per hoc enim gloriose nominandus eris in tota terra. Psal. lxxviii, 9 : Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum.
« Et confundantur omnes, » confusione scilicet pænitentiae, vel æterna, « qui ostendunt servis tuis mala, » vel faciendo, vel malum exemplum dando. Mich. vii, 10 : Adspiciet inimica mea, et operietur confusione. Psal. cvii, 29 : Operiantur sicut diploide confusione sua. « Confundantur in omnipotentia tua, » cognoscendo quod potentia eorum infirmitas est. I ad Corinth. i, 25 : Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Vel, « in omnipotentia tua, » ut potentiam tuam ostendas contra eos. Eccli. xxxvi, 7 et 8 : Glorifica manum et brachium dexterum. Excita furorem, et effunde iram. « Et robur eorum conteratur, » in quo scilicet confidunt. Isa. xiv, 5 : Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium. Isa. i, 31 : Erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ.
« Et sciant quia tu es Dominus Deus solus, » cognoscentes te in tribulatione, quem in prosperis noluerunt cognoscere. Isa. xxvi, 16 : In angustia requiserunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. « Et gloriosus super orbem terrarum, » solus scilicet. Psal. lxxii, 36 : Mirabilis Deus in sanctis suis.
« Ne confundus nos, » fraudando scilicet re sperata. Psal. cxviii, 116 : Non confundas me ab exspectatione mea. Isa. l, 7 : Scio quoniam non confundar. « Sed fac nobiscum, » hoc est, nos adjuvando. Psal. cxxv, 3 : Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus latentes. « Juxta mansuetudinem tuam, » quam semper in sanctis ostendisti. Matth. xi, 29 : Discite a me quia mitis sum. Numer. xii, 3 : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. « Et secundum multitudinem misericordiæ tuæ, » supple, fac nobiscum. Isa. lxiii, 15 : Multi-
<--- Page Split --->
« Et non cessabant. » Hic incipit agere de gratiarum actione, et dicit duo, magnitudinem scilicet beneficii, et gratiarum actionem,ibi, y. 52: « Benedictus es, Domine, Deus. »
defecit quadragesimus nonus, et ideo peccati numerus est, quia flamma concupiscentiae vorat eos qui ad remissionem non perveniunt. Deuter. xxxii, 22: Ignis succensus est in furore meo.
In primo tria sunt, grandis scilicet humana malitia, mirabilis Dei clementia, et liberatorum in magna laude lætitia.
Dicit ergo :
« Et non cessabant ministri regis, » malitia eos urgente, « qui miserant eos, » tres pueros scilicet in fornacem, « succendere fornacem, » ut igne reflexo Naphthe, in seipso ardentior esset. « Naphtha. » Sallustius dicit « naphtham esse genus « homitis apud Persas, quo maxime nu- « triuntur incendia. » Alii dicunt naphtham esse ossa olivarum arefacta. Unde Græce πυρίνη dicitur, eo quod ignem nutriat, qui Græce πῦρ vocatur. Plinius dicit « naphtham circa Babylonem instar « liquidi bituminis profluere, et nu- « triendis ignibus amicam esse. » Significat autem nutrimenta carnalis concupiscentiæ. Baruch, in Epistola Jeremiæ, vi, 42: Mulieres circumdata funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum. « Et stuppa, » quæ de facili ignem conciperet. Eccli. xxi, 10: Stuppa collecta synagoga peccantium. Significat enim fomenta libidinis. « Et pice, » qua ignis fortiter hæreret, et significat peccati consuetudinem. Eccli. xii, 1: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. « Et malleolis. » Sarmenta vitium dicuntur malleoli, eo quod ad nodos majoris quantitatis sunt, quam in medio, et significant quotidiana lucra, et quotidiana gaudia, æstum concupiscentiæ nutrientia. Osee, x, 11: Ephraim, vitula docta diligere trituram.
« Et erupit, » extra fornacem scilicet. Thren. ii, 3: Succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro. « Et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis. » Quia etiam calor concupiscientiæ lambit eos qui propinqui sunt concupiscibilibus. Unde Loth, Genes. xix, 17, dictum est: Non stes in omni circa regione.
Et subjungit de Dei clementia :
« Angelus autem Domini, » qui numquam defuit suis. Malach. iii, 1: Ecce ego mitto Angelum meum, et, præparabit viam ante faciem meam. Psal. xc, 11: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. « Descendit, » per operationem scilicet visibilem, « cum Azaria, et sociis ejus. » Matth. xviii, 20: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. « In fornacem. » Ad litteram. Psal. xc, 15: Cum ipso sum in tribulatione. « Et excussit flammam ignis de fornace, » ne pueros scilicet lædere posset. Isa. xlii, 2: Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
« Et fecit medium fornacis, » ubi ignis fortissimus fuit, « quasi ventum roris flantem, » ut per rorem esset exstinctivus, per ventum autem refrigerativus. Psal. cxlivii, 18: Flavit spiritus ejus, et fluxerunt aquæ. Hoc etiam videmus fieri quando expulsa flamma diaboli a corde, refrigerium sentitur Spiritus sancti, sicut in Magdalena. « Et non tetigit eos omnino ignis, » pueros, supple, tactu physico ad nocumentum, et
« Et effundebatur flamma, » fumi scilicet succensi, « super fornacem, » hoc est, extra fornacem, « cubitis quadraginta novem. » Quinquagenarius numerus remissionis numerus est, a quo
<--- Page Split --->
hoc est, « nèque contristavit, » id est, non contristavit in cordibus, « nec quidquam molestia intulit, » etiam in vestibus. Sapient. III, 1: Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
jestatis, « et superexaltatus, » ut omnia excellat. Isa. ii, 17: Elevabitur Dominus solus. Eccli. xliii, 30: Ipse omnipotens est super omnia opera sua. « In saecula, » hoc est, in spatio omnium sæculorum. Psal. cxlv, 2: Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo quamdiu fuero.
« Et benedictum nomen gloriæ tuæ. » Secundus versus est, quo scilicet innotescis et nominaris in profectibus sanctorum. « Sanctum, » hoc est, in nobis sanctificatum. Matth. vi, 9: Sanctificetur nomen tuum. Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei. « Et laudabile, etc. »
« Tunc hi tres, » liberati scilicet magnifice, « quasi ex uno ore, » unanimi scilicet voluntate. Ad Roman. xv, 6: Unanimes, uno ore honorificetis Deum. Vel, « uno ore : » quia divisum os non impetrat, ut dicit Glossa super id I Petr. III, 7: In fine omnes unanimes. « Laudabant, » præconio virtutis scilicet. Psal. cxlv, 2: Laudabo Dominum in vita mea. « Et glorificabant, » demonstratione claritatis et celsitudinis. Eccli. xliii, 32: Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. « Et benedicebant, » in gratiarum actione scilicet, « Deum in fornace, dicentes : » Tob. xii,20: Benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus, scilicet ipsum benedicite, et cantate ei.
Et subjungit de perfectione sanctitatis in templo :
« Benedictus es in templo sancto glorie tuæ, » in quo scilicet gloriam patribus ostendisti. Et hoc templum vel est cælum, vel litterale templum, vel Ecclesia, vel fidelis anima. Psal. lxiv, 3 et 6 : Sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Jerem. vii, 4 : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. I ad Corinth. iii, 17: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. « Et superlaudabilis, etc. »
« Benedictus es, Domine, Deus. » In hac gratiarum actione duo sunt, scilicet benedictio puerorum : et ad benedicendum Dominum inductio creaturarum, ibi, §. 57 : « Benedictic, omnia opera. »
In benedictione puerorum duo sunt, scilicet benedictio pro specialibus beneficiis patrum, et benedictio pro generali gubernatione omnium, ibi, §. 54 : « Benedictus es in throno. »
In primo tria sunt: scilicet assumptio patrum, notitia nominis in profectu filiorum, perfectio sanctificationis in pertinentibus ad templum.
Et hoc est :
Et subdit de universali gubernatione, scilicet quantum ad justitiæ debitum, quantum ad providentiæ intuitum, et quantum ad mundi ornatum.
De primo dicit :
« Benedictus es in throno regni tui, » Deus mundum regit quod regnum totus mundus est, quem et gubernat. ut rex dispensat. Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Psal. ix, 5 : Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. « Et superlaudabilis, etc. »
Et subdit de providentia :
« Benedictus es, qui intueris abyssos, » hoc est, absconditas partes, in qui-
« Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, » quorum scilicet semen apprehendit. Ad Hebr. ii, 16 : Semen Abrahæ apprehendit. « Et laudabilis, » virtute, « et gloriosus, » claritate ma-
<--- Page Split --->
bus nihil te latet. Eccli. XXII, 28: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi. « Et, » id est, quia, « sedes, » hoc est, quiescis, « super Cherubim, » hoc est, super plenitudinem scientiae. Non enim discurris super scita sicut nos, nec tua scientia causatur a scitis sicut nostra: sed tua scientia est causa scitorum, et sicut pertingis ubique faciendo, sic pertingis ubique videndo. Job, XLI, 2: Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Sapient. vim, 1: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. « Et laudabilis, etc. »
mino. » Omnia opera Domini sive in natura, sive in nobis bona sunt, et ideo materia laudis divinae sunt. Genes. 1, 31: Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. De operibus quae facit in sanctis. Isa. XXVI, 12: Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine. Nihil enim bonum potest fieri sine ipso. Joan. XV, 5: Sine me nihil potestis facere.
« Laudate. » Eccli. XLII, 34: Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis, in operibus suis. Laudat autem, quia virtus Dei in ipso demonstratur. Superexaltat autem, quia creator supereminere proprietatibus creaturae probatur. « Et superexaltate eum in saecula: » quia a principio usque ad finem ab ipso continetur. Isa. LV, 9: Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris. De continentia autem dicitur, Isa. XL, 12: Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit ?
« Benedictus es in firmamento caeli, » intransitive, hoc est, in firmamento, quod est caelum: et dicitur caelum firmamentum, quia firmat omnia in se contenta, ipsum autem a Deo firmatum est. Genes. 1, 8: Vocavit Deus firmamentum Caelum. Matth. VI, 9: Pater noster, qui es in caelis.
« Benedictic, omnia opera Domini, Domino. » Omnia quae hic inducuntur, ut materia laudis divinae inducuntur, et tunc benedicere Dominum dicuntur, quando virtutibus sibi inditis faciunt ea ad quae instituta sunt. Hunc tenet ordinem: Primo inducit ea quae in alto sunt: secundo, ea quae inter altum et immu generantur, ibi, 3. 64: « Benedictic, omnis imber et ros. » Tertio, inducit ea quae in imo sunt, ibi, 3. 74 : « Benedicta terra Dominum. »
Et subjungit in speciali: « Benedictic, Angeli Domini, Domino. » Et omnes spiritus coelestes vocat Angelos, propter hoc quod ad minus descensu illuminationum mittuntur, quae a superioribus ad medios, et a mediis ad inferiores descendunt. Ad Hebr. I, 14: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capiunt salutis? Psal. CII, 20: Benedictic Domino, omnes Angeli ejus, potentes virtute. « Laudate, etc. 1. »
Inter alta primo ponit opera in communi: secundo, in speciali, ibi, 3. 58 : « Benedictic, Angeli. »
« Benedictic, aquae omnes quae super caelos sunt, Domino. » « Aquae istae quae « super caelos sunt, ut dicit Augustinus, « minutissimis guttis ibi suspensae sunt 2. » Unde quidam autumant inde rorem de-
Et hoc est : « Benedictic, omnia opera Domini, Do-
1 Deest in editione Lugdunensi Commentarius in 3. 59 : Benedictic, caeli, Domino : laudate. etc. Vide Commentarium in 3. 4 Psal. CXLVIII,
tom. XVII hujusce editionis. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. II super Genes. cap. 4.
<--- Page Split --->
scendere. Vel forte melius dicitur, quod aquæ nomen est proprium materiæ. Genes. 1, 2: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Et ratione perspicuitatis in cœlo crystallino sunt super cœlos, ratione autem fluiditatis et humiditatis sunt in elemento inferiori. Genes. 1, 6: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Moraliter dicunt quidam, quod aquæ quæ super cœlos sunt, sunt perspicuæ mentes sanctorum in quibus sicut in speculo resplendent divina. Psal. cxlvini, 4 et 5: Aquæ omnes quæ super cœlos sunt laudent nomen Domini. Ezech. xlvni, 1: Aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem, scilicet de templo. Apocal. xvii, 1: Ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni. « Laudate, etc. »
præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti. Et Ecclesia utrumque habet in Apoc. xii, 1: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. « Laudate, etc. »
« Benedictic, stellæ cæli, Domino. » 63 Stellæ a stando dicuntur : quia quamvis in cœlo moveantur, tamen non mutant situm positionis suæ in imagine, sicut quæ stat in oculo Tauri, semper stabit, et sic in aliis. Stellæ significant doctas animas veritate lucentes. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates. Baruch, iii, 34 : Stellæ dederunt lumen in custodiiis suis, et lætatæ sunt. « Laudate, etc. »
61 Virtutes colorum, quæ i
« Benedictic, omnes virtutes Domini, Domino. » In orbibus cœlorum virtutes sunt moventes et instaurantes naturam, quas hic inducit ad laudem. Ad Roman. viii, 22 et 23 : Omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc ..... Et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes. Ibi dicit Glossa, quod « omnis creatura cum labore sua « explet officia : ad laudem tamen Dei « facit, et ut impleatur numerus electo- « rum. » Quidam etiam dicunt, quod virtutes sunt Angeli. Psal. cu, 20 : Potentes virtute, facientes verbum illius. Et, ibidem, y. 21 : Benedictic Domino, omnes virtutes ejus. « Laudate, etc. »
Et subjungit de natis inter altum et 64 imum : « Benedictic, omnis imber et ros, Domino. » Imber, quia terram infundit. Ros, quia flores et germina dulci nutrit humore. Significat vero imber doctrinam, ros vero consolationem sancti Spiritus. Isa. lv, 10 : Quomodo descendit imber, et nix de cœlo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam. Isa. xlv, 8 : Rorate, cœli, desuper, et nubes pluant justum. « Laudate, etc. »
« Benedictic, omnes spiritus Dei, Do- 65 mino. Spiritus dicitur ventus qui spirat Spiritus Dei ventus, ad terrænascentium et hominum consolationem. Significat autem aspirationes sancti Spiritus. Eccle. 1, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Psal. cxxxiv, 7 : Qui producit ventos de thesauris suis. Isa. xxvi, 9 : Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. « Laudate, etc. »
Et tangit cœlorum ornatum, subdens :
« Benedictic, sol et luna, Domino. » Sol dicitur solus lucens : luna quasi illuminata, lumen mutuans. Sol significat intellectum veritatis, luna affectum virtutis. Genes. 1, 16 : Fecit Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut
<--- Page Split --->
« Benedicite, ignis et æstus, Domino.» Et ignis dicitur ignis in sphæra, æstus autem proxima regio juxta ignem. Significat autem ignis charitatem, æstus vero charitatis fervorem, et devotionem. Luc. xii, 49: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Thren. 1, 13: De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. « Laudate, etc. »
« Benedicite, glacies et nives, Domino. » Utrumque effectus frigoris in aqua est, et vocat glacies ex aere descendentes in grandine, nives vero aquas, quia rare congelata descendunt. Significant autem judicia Dei, quibus punimur et flagellamur, in quibus debemus benedicere Dominum. Psal. cxlivii, 8 : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus. « Laudate, etc. »
« Benedicite, frigus et æstas1, Domino.» Tangit temporum qualitates extremas : frigus enim pro hieme, et æstas ponitur pro æstate, quæ motu superiorum distinguuntur. Æstas autem significat virtutis maturitatem, frigus vero concupiscentiae exstinctionem, in quibus sancti benedicunt Dominum. Cantic. ii, 11 et 12 : Hiemstransiit, imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in terra nostra. « Laudate, etc. »
« Benedicite, noctes et dies, Domino. » Nox ab opacitate causatur inferiorum, dies a luce superiorum. Et nox significat obscurum penitentiae et humilitatis, dies autem claritatem innocentiae et veritatis. Psal. cxxxvii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur. Genes. 1, 5 : Appellavit lucem Diem, et tenebras Nostem. « Laudate, etc. »
« Benedicite, rores et pruina, Domino. » Quorum unum est effectus temperati caloris, alterum effectus frigoris. Ros autem significat prosperitatem, et pruina adversitatem. Job, xxix, 19: Ros morabitur in messione mea. Psal. cxvii, 83 : Factus sum sicut uter in pruina : justificationes tuas non sum oblitus. « Laudate, etc. »
« Benedicite, lux et tenebrae, Domino. » Lux enim spargit vigiliam, tenebra vero continet et refovet spiritum, ne dissolvatur. Significat autem lux mentis illuminationem, tenebra vero humanam ignorantiam : in utroque enim horum debemus benedicere Dominum. Job, xxxviii, 18 et seq. : Indica mihi, si nosti, omnia, in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit : ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. « Laudate, etc. »
« Benedicite, gelu et frigus, Domino. » Frigus causa gelu est. Significant autem ista tribulationem restringentem a libertate operum. Eccli. xlii,22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Psal. cxlivii, 17 : Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ? « Laudate, etc. »
« Benedicite, fulgura et nubes, Domino. » Fulgura sunt ignes qui micant de nubibus, nubes autem aquæ vaporaliter elevatae, quæ jam condensari incipiunt. Fulgura vero miraculorum, vel bonorum operum significant coruscationem : nubes vero doctrinae prædicationem. Job, xxxvii, 33 : Numquid mittes fulgura, et
<--- Page Split --->
ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ? De nubibus, Job. xxxvii, 16 : Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?
Joel, n, 18 : Fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. « Laudate, etc. »
« Benedicite, maria et flumina, Domino. » Flumina causantur a confluxu fontium, maria vero a confluxu fluminum. Genes. 1, 10 : Congregationes aquarum appellavit Maria. Significat autem mare tumultum et inquietudinem hujus saeculi, et amaritudinem habitantium in saeculo. Flumina vero fluxus gratiarum, et consolationem. Psal. lxxvi, 20 : In mari vix tux, et semix tux in aquis multis. Eecli. xxiv, 43 : Factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare. « Laudate, etc. »
Et subjungit de his, quæ sunt in imo, primo in terra et aqua, secundo, in hominibus, ibi, y. 82 : « Benedictite, filii hominum. »
Dicit ergo : « Benedicta terra Dominum, » dando fructum suum, quæ pro stabilitate sui et fructificatione virum sanctum significat. Ad Hebr. vi, 7 : Terra super se venientem saepe bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. « Laudate, etc. »
« Benedictite, cete et omnia quæ moventur in aquis, Domino. » Hæc enim vestigia sunt bonitatis divinæ. Cete autem significat magnos in aqua renatos, et potentes. Omnia quæ moventur in aquis significant simplices in aqua baptismi motum vitæ accipientes. « Laudate, etc. »
« Benedictite, montes et colles Domino. » Montes et colles vapore subterraneo elevantur, vel ab aquis in unum congesta mole causantur, et significant majores et minores personas in prælatione, qui benedicere debent Dominum. Joel, iii, 18 : Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. « Laudate, etc. »
« Benedictite, omnes volucres caeli, Domino,» ad ornatum scilicet aeris pertinentes. Significant autem contemplativos pennis virtutum in altum elevatos. Psal. liv, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? « Laudate, etc. »
« Benedictite, universa germinantia in terra Domino. » Hæc enim flores virtutum et germina bonorum operum significant. Osee, xiv, 6 : Israel, scilicet justus, germinabit sicut lilium. « Laudate, etc. »
« Benedictite, omnes bestia et pecora, Domino, » quæ ad ornatum terræ pertinent. Bestia autem significant bestiales et pecorinos, qui ad rationem mutati benedicunt Dominum. Psal. cxlivii, 10 : Bestia, et universa pecora : serpentes, et volucres pennatae. Job, v, 23 : Bestia terræ pacifica erunt tibi. « Laudate, etc. »
74
Terra quo- 6 benedicta Dominum?
Dicit ergo :
« Benedicta terra Dominum, » dando fructum suum, quæ pro stabilitate sui et fructificatione virum sanctum significat. Ad Hebr. vi, 7 : Terra super se venientem saepe bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo. Psal. xxiii, 1 : Domini est terra, et plenitudo ejus. « Laudate, etc. »
75
« Benedictite, montes et colles Domino. » Montes et colles vapore subterraneo elevantur, vel ab aquis in unum congesta mole causantur, et significant majores et minores personas in prælatione, qui benedicere debent Dominum. Joel, iii, 18 : Stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte. « Laudate, etc. »
76
« Benedictite, universa germinantia in terra Domino. » Hæc enim flores virtutum et germina bonorum operum significant. Osee, xiv, 6 : Israel, scilicet justus, germinabit sicut lilium. « Laudate, etc. »
77
Et inducit quæ sunt in elemento liquido :
« Benedictite, fontes, Domino. » Fons a fundendo aquas dicitur, et significat sacerdotale officium, quod in fontibus doctrinae et sacramentalis gratiae semper manat et fundit. Isa. xii, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus 'Salvatoris.
<--- Page Split --->
Et subjungit de hominibus primo in generali, secundo in speciali : et hoc est :
« Benedictic, filii hominum, Domino, » omnium scilicet pro similitudine imaginis quam in ratione indidit nobis. Eccli. xvii, 1 et 2 : Secundum imaginem suam fecit illum,... et secundum se vestivit illum virtute. Psal. iv, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. « Laudate, etc. »
« Benedictic, sancti et humiles corde, Domino. « Sancti, quia vos decet. Eccli. xv, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Humiles corde, non per hypocrisim, sed per veritatem, quia prae caeteris gratiam accepistis. Jacob. iv, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. « Laudate, etc. »
« Benedictic, Anania, Azaria, Misael, Domino. » Glossa, « Praesenti beneficio « credentes eum supereminere omni « creaturae. » Il Machab. 1, 11 : De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi. « Quia eruit nos de inferno. » Glossa, « Quia si mortui fuis- « semus, ad infernum descendissemus. » Job, xvii, 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea. Psal. lxxxv, 13 : Eruisti animam meam ex inferno inferiori. « Et salvos fecit de manu mortis, » hoc est,'de potestate mortis. Sapient. iii, 2 et 3 : Visi sunt oculis insipientium mori:... illi autem sunt in pace. « Et, » id est, quia, « liberavit nos de medio ardentis flammae, » in fornace scilicet. Et hoc exponit ulterius : « Et de medio ignis eruit nos. » Eccli. 11, 6 : Liberasti me a pressura flammae, quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus. Psal. lxv, 12 : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
« Confitemini, » supple, ergo, « Domino, quoniam bonus. » Vere bonus, de quo dicit Gregorius : « Cujus esse boni- « tas, natura dulcedo, proprium misere- « ri et parcere. » Matth. xix, 17 : Unus est bonus, Deus. Psal. cxvii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. « Quoniam in saeculum misericordia ejus. » Psal. xvii, 7 : Non est qui se abscondat a calore ejus. Thren. iii, 22 : Non defecerunt miserationes ejus.
« Benedicta Israel Dominum, » specialiter, pro notitia scilicet, et promissionibus sibi datis. Baruch, iv, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel. Deuter. xxxiii, 29 : Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? « Laudate, etc. »
« Benedictic, sacerdotes Domini, Domino. » Sacerdotes sunt, qui sacra dos sunt, et sacra dona distribuunt. Jerem. xxxi, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis adimplebitur. Isa. lxi, 6 : Vos sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis. « Laudate, etc. »
« Benedictic, servi Domini, Domino. » Summa liServi sunt creati, et redempti a Domino, verta Deo. quibus summa libertas est Deo servire. Psal. cxv, 16 : O Domine, quia ego servus tuus, et filius ancilla tua. « Laudate, etc. »
Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino. « Glossa vult, quod « spiri- « tus sunt quibus discernimus, et animae « quibus vivificamur. » Psal. cl., 6 : Omnis spiritus laudet Dominum, ut scilicet vitam et intentionem ad laudem Dei referamus. « Laudate, etc. »
<--- Page Split --->
« Benedicite, omnes religiosi, Domino. » Religiosi quasi religati dicuntur, qui votis propriis se ligaverunt ad obediendum Domino. Eccli. 1, 17 : Timor Domini scientiae religiositas. Jacob. 1, 27 : Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est : Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. « Deo deorum, » hoc est, cujus participatione etiam Sancti dii sunt. Psal. lxxxii, 6 : Ego dixi : Dii estis. « Laudate, » demonstratione scilicet virtutis. Psal. cxlivui, 12 : Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini. « Et confitemini, » confessione prædicationis, et veritatis. Psal. lxxiv, 2 : Confitebimur tibi, Deus, confitebimur. « Quia in omnia saecula misericordia ejus. » Omnibus enim miseretur, puniendos etiam citra condignum punit. Sapient. xi, 24 et 25 : Misereris omnium,... et nihil odisti eorum quae fecisti : nec enim odiens aliquid constituisti, aut fecisti.
missi in fornacem fuerant. Amos, vi, 1 : Optimates capita populorum, ingredientes pompaticc domum Israel. « Nonne tres viros, » supple, tantum, « misimus « in medio ignis, » ubi tota virtus ignis congregata est, « compeditos ? » Ne ab igne possent exire. Ad Hebr. xi, 34 : Exstinxerunt impetum ignis. Tres viri missi in ignem sunt spiritus, anima, et corpus, vel rationabilis, concupiscibilis, et irascibilis, quae in sanctis non comburuntur flammis concupiscentiae et libidinis. Psal. xvi, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. « Qui, » scilicet optimates, « respondentes regi dixerunt : Vere, rex, » supple, est sicut dicis, veritate enim miraculi convictos oportuit dicere veritatem. III Esdrae, iii, 12 : Super omnia vincit veritas. Act. iv, 14 : Hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
« Respondit rex, et ait, » Nabuchodonosor scilicet : « Ecce ego video viros quatuor, » cum tres tantum posuerimus, « solutos, » cum ligati fuerint, « et ambulantes, » cum primo in fornacem ceciderint jacentes, « in medio ignis, » ubi vis ignis major est : « et nihil corruptionis in eis est, » supple, ad nocumentum. Implevit in eis Dominus quod dixit, Matth. xviii, 20 : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione. « Et species quarti, » apparentis scilicet cum tribus, « similis est filio Dei. » Hieronymus : « In quo Angeli significantur, qui et dii « et Dei filii nuncupantur. » Job, 1, 6 : Cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino. Item, Hieronymus : « Iste Angelus, sive Dei filius, Chri- « stus est, qui ad inferni fornacem de- « scendit, in quo sanctorum animae tene- « bantur, nec cremabantur, ut ab inferis « liberaret. » Isa. ix, 6, secundum litteram Septuaginta : « Magni consilii Angelus. »
« Tunc rex. » Tangitur hic de ædificatione miraculi, et apud præsentes, et apud absentes per epistolam, ibi, 7. 98 : « Nabuchodonosor rex, omnibus populis. »
In prima tria sunt : stupor, facti examinatio, et præsentium ædificatio. Dicit igitur : « Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit. Sicut membrum stupidum dicitur carens sensu, et motu, ita cor obstupescere dicitur, quando tanta agonia admirationis percutitur, quod nec sensu, nec facultate potest in id quod admiratur. Isa. xxi, 4 : Babylon, dilecta mea, posita est mihi in miraculum. « Et surrexit, » tam corde quam corpore. Isa. lx, 1 : Surge, illuminare, Jerusalem. « Propore : » admiranti enim et amanti nihil satis velox est. Isa. lv, 1 : Properate, emite, et comedite. Cantic. ii, 10 : Surge, propera, amica mea. « Et ait optimalibus suis, » ut per eos ad inferiores descenderet, per quorum consilium
<--- Page Split --->
« Tunc accessit Nabuchodonosor. » Tangitur hic facti probatio in virorum evocatione, consideratione, et probatione.
Et hoc est :
« Tunc accessit Nabuchodonosor,» per seipsum scilicet, « ad ostium fornacis ignis ardentis, » hoc est, contra ostium : per seipsum enim honorem voluit exhibere. Esther, v1, 11 : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare, « Et ait : Sidrach, Misach et Abdenago. » Chaldaiics nominibus nominat, quibus sibi in palatio innotuerant. « Servi Dei excelsi vivi. » Servi per cultum, excelsi per potentiam. Isa. ii, 22 : Excelsus reputatus est ipse. Vivi 1, quia semper influit vitam. Act. xvii, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Psal. xxxv, 10 : Domine, apud te est fons vitae. « Egredimini, » scilicet de fornace, « et venite, » ad nos scilicet, ut amicos, quos hostes ante pertulistis. Sic oves capiunt lupos. Matth. x, 16 : Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
« Statimque egressi sunt Sidrach, Misach et Abdenago, » non reluctantes scilicet pro salute inimicorum. I ad Corinth. ix, 22 : Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. « De medio ignis, » penitus inusti. Eccli. li, 6 : In medio ignis non sum aestuatus.
« sit in solatium,et ardor urere nesciat in « supplicium. » « Et capillus capitis eorum non esset adustius. » Matth. x, 30 : Vestri capilli capitis omnes numerati sunt. « Et sarabala eorum, » quae superius castitatem significare diximus, « non fuissent immutata, » scilicet ad libidinem. Psal. xxv, 2 : Ure renes meos et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 23 et 24 : Proba me, Deus, et scito cor meum... Et vide si via iniquitatis in me est : et deduc me in via aeterna. « Et ardor ignis non transisset per eos. » Isa. xliii, 2 : Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Litteraliter autem ardor ignis est evaporatio halitus siccitatis, quae in pueris non apparuit.
« Et erumpens, » supple, spiritu cogente eum. Job, xxxii, 19 : Venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Job, iv, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit? « Nabuchodonosor ait, » et tangitur hic facti probatio, et fructus miraculi : « Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach et Abdenago. » Tob. xii, 6 : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. « Qui misit Angelum suum. » Psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te. « Et eruit servos suos. » Eccli. li, 12 : Eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. « Qui crediderunt in eum, » fide scilicet et devotione tendentes in eum. Joan. iii, 16 : Ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam. « Et verbum regis, » supple, terreni, « immutaverunt. » Eccli. xlivii, 13 et 14 : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum : nec superavit illum verbum aliquod. « Et tradiderunt corpora sua, » supple, in periculum. Matth. x, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus,
<--- Page Split --->
animam autem non possunt occidere 1. « Ne servirent, » supple, per cultum, « et ne adorarent, » per venerationem, « omnem deum, » hoc est, aliquem deorum, « excepto Deo solo, » hoc est, eo qui solus Deus est, ita quod dictio exclusiva exclusionem faciat essentialem, non personalem. Deuter. XXXII, 39 : Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me. Psal. XLV, 12 : Ipse est Domnus Deus tuus, et adorabunt eum.
tionis. Matth. i, 21 : Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
« Tunc rex, » supple, per seipsum, quod ante fecerat per Danielem, « promovit, » supple, in potestatem et dignitatem, « Sidrach, Misach et Abdenago, » quos fideles invenerat, « in provincia Babylonis, » ut scilicet essent præfecti operum, et provinciarum. Matth. XXIV, 43 : Quis, putas, est fidelis servus, quem constituit dominus super familiam suam.
Et subjungit miraculi fructus tam apud præsentes, quam apud absentes.
Apud præsentes dicit :
« A me ergo positum est hoc decretum, » hoc est, decretale mandatum quod omnes obliget : « ut omnis populus, » cujuscumque scilicet communitatis, « et lingua, » quarumcumque gentium, « et tribus, » quarumcumque generationum. Job, in, 19 : Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo. « Quæcumque locuta fuerit blasphemiam, » scilicet per exprobrationem, vel falsi criminis expositionem. Matth. XII, 32 : Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. « Contra Deum Sidrach, Misach et Abdenago, » qui solus Deus est. Psal. LXXX, 10 et 11 : Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Ego enim Dominus Deus tuus. « Dispereat, » in corpore. Levit. XIX, 14 : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidet eum omnis populus. « Et domus ejus vastetur, » et nullæ scilicet reliquiæ remaneant. Psal. LI, 7 : Emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. Et subjungit rationem : « Neque enim est alius Deus, » supple, ab ipso, « qui possit ita salvare. » Jerem. XIV, 8 : Exspectatio Israel, salvator ejus in tempore tribula-
Et subdit de epistola qua ædificavit absentes ad fidem : et hoc est :
« Nabuchodonosor rex, » scribit scilicet, vel optat, « omnibus populis, » civitatum scilicet et oppidorum, « Gentibus, » in distinctione terrarum, « et linguis, » pro diversitate nationum, « qui habitant in universa terra, » Orientali scilicet : « Pax vobis multiplicetur. » Pax enim bonum est cunctis mortalibus exoptatum. Esther, XII, 2 : Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare sub-jectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
« Signa et mirabilia. » Signa et mirabilia idem sunt subjecto, sed in quantum demonstrant potentiam summam et mirabilia, operantis divinam, dicuntur signa : in quantum autem referuntur ad videntes praeter quorum spem et facultatem eveniunt, dicuntur mirabilia. « Fecit apud me Deus excelsus. » Psal. CXII, 5 : Qui in altis habitat. « Placuit ergo mihi, » et reputabam inconveniens signa non ostendere. Tob. XII, 7 : Opera Dei revelare et confiteri honorificum est. « Præ-
1 Cf. Luc. XII, 4 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius
quid faciant.
<--- Page Split --->
dicare ejus signa. » Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, prædicate super tecta.
100 « Signa ejus, quia magna sunt, » hoc est, magna potentia demonstrativa. Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate ? « Et mirabilia ejus, quia fortia, » humanam virtutem excedentia. Job, ix, 10 : Qui facit magna, et incomprehensibilia, et
mirabilia, quorum non est numerus. « Et regnum ejus regnum sempiternum, » quo scilicet regnat secundum perfectionem justitiae. Isa. ix, 7 : Multiplicabitur ejus imperirum, et pacis non erit finis. « Et potestas ejus, » coerendi scilicet malos, et liberandi bonos, « in generationem et generationem, » supple, extendetur. Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas æterna, quæ non aufertur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.