CAPUT V.
Jubetur Jerusalem luctum exuere, eo quod filii ejus cum ignominia ducti in captivitatem, cum gloria sint ad eam reducendi.
Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ : et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ.
Circumdabit te Deus diploide justitiae, et imponet mitram capiti honoris æterni.
Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub coelo est.
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : Pax justitiæ, et honor pietastis.
Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso : et circumpisce ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad
occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria 4.
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni :
Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ, ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis, Israel ex mandato Dei.
Adducet enim Deus Israel cum jucunditate in lumine majestatis suæ, cum misericordia et justitia quæ est ex ipso.
IN CAPUT V BARUCH
COMMENTARIUS.
« Circumspice, Jerusalem 2. » Tangit hic de gloria consolationis quæ præcipue erit in gloria resurrectionis : et dicit hic quatuor, scilicet gloriam visionis in multitudine sanctorum, dotes resurrectionis in animabus et corporibus resurgentium, collectionem beatorum in unam gloriam et beatorum nomen sic beatificatorum,
et modum resurrectionis quo adducentur congregationes in unum omnium Sanctorum.
Dicit ergo : « Circumspice, Jerusalem, ad Orientem, » licet ab undique veniant sancti, tamen ad Orientem præcipit respici, quia omnis salus eorum ab ortu solis justitiæ. Zachar. vi, 12 : Ecce vir Oriens nomen ejus : et subter eum orietur. Quod autem dicit, circumspice, hoc est, quod oculi circumducantur, quia undique venit materia gaudii. Isa.
1 Supra, iv, 36. 2 Hi primi duo versiculi in Vulgata pertinent
<--- Page Split --->
nor præmium virtutis est 1. » Psal. viii, 6 : Gloria et honore coronasti eum. Hoc significatur, Judith, x, 2 et 3, ubi dicitur : Judith abstulit a se cilicium, et exuit se vestimentis viduitatis suæ, et lavit corpus suum, et unxit se myrrho optimo, et discriminavit crinem capitis sui, et imposuit mitram super caput suum, et induit se vestimentis jucunditatis suæ. Vestimentum viduitatis, habitus mortalitatis est : ablutio corporis per gratiam fit sacramentalem : unctio myrrhi optimi, communicatio passionis Christi : discriminatio crinis in affectibus et intellectibus compositio mentis : impositio mitræ, continentia mentis intra candorem sapientiæ divinæ : indumentum jucunditatis in stola gloriæ. Psalxxix, 12 : Conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia.
nem mortalitatis significat, mutatio vestis indumentum gloriæ. « Et imponet mitram capiti honoris æterni. » Mitra hæc aureolam significat per conformitatem ad privilegia Christi, ad nativitatem quidem per virginitatem, ad opus quod exercuit in vita per doctrinam et prædicationem, ad mortem per martyrium. Eccli. xlv, 14 : Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, et desideria oculorum ornata.
Et causam horum subjungit :
« Deus enim ostendet splendorem suum in te, omni qui sub cælo est. » Lux enim quæ in Deo est, in mirabilem divaricationem luminis resplendet in sanctis sub cœlo Trinitatis. Matth. xiii, 43 : Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Tunc, sicut dicit Augustinus, « in dispari claritate erit par gau- « dium 2. » I ad Corinth. xv, 41 : Alia claritas lunæ, in Christo scilicet et beata Virgine, alia claritas stellarum. Stella enim differt a stella in claritate, in dispari scilicet claritate sanctorum. Sapient. iii, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scintillæ in arundineto discurrent, hoc est, inter peccatores vacuos et obscuros.
Et subjungit de nomine :
« Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo. » Nomen dat qui naturam a qua imponitur nomen, dat : et cum det Deus habitum gloriæ, dat nomen quod tanta gloriæ competit. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. « In sempiternum, » hoc est, quod durabit in sempiternum. Isa. lvi, 5 : Nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. « Pax justitiæ, »
« Circumda te diploide Deo justitia 3. » Littera sic ordinatur : Circumda te diploide justitiæ Deo, hoc est, ad honorem Dei. Diplois autem justitiæ est, quæ debetur ex justitia meritorum, et largitatis divinæ : est autem diplois dupla vestis, interula in anima, et exterula in corpore. In anima : in visione, dilectione, comprehensione. Visio in lumen veritatis dirigit, dilectio movet, comprehensio tenet ad fructum. Exterula autem in corpore conficitur luminositate, subtilitate, seu spiritualitate, impassibilitate, et agilitate. Proverb. xxxi, 21 : Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me. Vestimento salutis in corpore, indumento justitiæ in anima. Hoc significatum est, Genes. xli, 14 : Ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt, ac veste mutata obulerunt ei. Tonsio depositio-
<--- Page Split --->
propter tranquillitatem ad quam reducetur corpus. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras. « Et honor pietatis, » propter virtutem quae perficietur in mente. Apocal. ii, 17 : Vincenti dabo mama ascenditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
« Exsurge, Jerusalem. » Exsurge decompositum est, et est sensus : Extra mortalitatem sursum te age. Ad Ephes. v, 14 : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Psal. ii, 6 : Ego dormivi, et soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. « Et sta, » recta et erecta, « in excelso » gloriae Dei, ad quod exaltata es. Luc. xxi, 28 : Levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Job, xi, 5 : Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. « Et circumspice ad Orientem, » ut scilicet omnes videas in quibus oritur lumen divinitatis. Isa. lx, 5 : Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dilatabitur cor tuum. Videbis, inquam, jucunditatem, et toto desiderio afflues ad visum, et mirabitur cor tuum ad gloriae magnitudinem, et dilatabitur, ut per effectum omnes comprehendas. « Et vide collectos filios tuos, » quos jam unius ovilis septa concludunt sub uno pastore. Joan. x, 16 : Fiet unum ovile, et unus pastor. Isa. lvi, 8 : Ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israel : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. « Ab oriente sole usque ad occidentem, » hoc est, a Christo in quo oritur primum lumen gloriae, usque ad sanctos, non in quibus cadit lumen, sed a quibus reflectitur per gratiarum actionem a Christo. In mundo enim mortali cadit lumen in Occidente, sed in coelo non cadit, sed reflectitur, ut prius dictum est, sicut pa-
tet : quia cum sol est in Oriente, iridem facit in Occidente in nube opposita, quod non faceret si caderet : « iris « enim, ut dicit Philosophus, speculum, « et reflexio solis est. » « In verbo Sancti : » eo quod omne verbum Dei completum est in eis. Isa. xxxiv, 16 : Requirite diligenter in libro Domini, et legite : unum ex eis non defuit. « Gaudentes Dei memoria, » cujus de cætero numquam obliviscetur. Isa. lxii, 6 : Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei.
Quare autem exsurgere debeat in gaudio, subjungit :
« Exierunt enim abs te, » affectus scilicet et intellectus, « ducti ab inimicis, » hoc est, tracti per tentationes. Thren. v, 5 : Cervicibus minabamur, lassis non dabatur requies. « Adducet autem illos Dominus ad te, » in gloriam scilicet. Psal. xlii, 3 : Emite lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum. « Portatos in honore sicut filios regni, » hoc est, Angelorum ministerio Angel subvectors. Luc. xvi, 22 : Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ.
Et subjungit de modo facilitatis, amcenitatis, et jucunditatis, quæ erunt in tali adductione. Et hoc est :
« Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, » hoc est, evacuare omnem superbum potentatum. I ad Corinth. xv, 24 : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. « Et rupes perennes, » hoc est, duritias, et altitudines extollentes se contra Christum. Zachar. 1y, 7 : Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? in planum. « Et convalles replere, » hoc est, omnes humiles et vacuos bonis hujus mundi, bonis æternis implere. Luc. 1, 33 : Esurientes implevit bonis, et di-
<--- Page Split --->
vites dimisit inanes. « In æqualitatem terræ, » hoc est, ut sic fiat æqualitas terræ. Isa. xl, 4 : Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. « Ut ambulet Israel diligenter, » hoc est, non impedite, « in honorem Dei, » percipiendum scilicet. Isa. lxii, 10 : Præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides.
5
Et subjungit de amcenitate : « Obumbraverunt autem et silvæ, » viriditate scilicet et amcenitate : silvæ, inquam, hoc est, silvosa condensitas Sanctorum. Cantic. ii, 3 : Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. « Et omne lignum suavitatis, » hoc est, suavissimi odoris et fructus. Ezech. xlvii, 12 : Super torrentem orietur in ripis ejus ex utraque parte omne lignum pomiferum. « Israel, » hoc est, Israeli, « mandata Dei, » hoc est, ex mandato Dei. Cantic. ii, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram
sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Et supponit de jucunditate venientium :
« Adducet enim Deus Israel cum jucunditate, » cordis scilicet, et corporis, et societatis. Isa. xl, 11 : Qui redempti sunt a Domino, revertentur : et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam tenebunt : fugiet dolor et gemitus. « In lumine majestatis suæ, » ut undique via luminosa sit. Sapient. xvii, 19 : Omnis orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur. « Cum misericordia et justitia quæ est ex ipso. » Misericordia enim est, quæ ultra meritum facit, justitia autem quæ secundum congruitatem meriti. Psal. lxxxvii, 15 et 16 : Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. Beatus populus qui scit jubilationem.
Explicit prophetia Baruch.