CAPUT VI.

Judæos apud Babylonios captivos vaticinatur Jeremias post septem generationes liberandos : hortaturque ut sibi caveant ab illorum idololatria, ostendens a plurimis effectibus imbecillia esse idola, penitusque sensu carentia, ac vanissima.

Exemplar epistolæ quam misit Jeremias ad abducendos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut annuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo.

  1. PROPTER peccata quæ peccastis ante Deum 1, abducemini in Babyloloniam captivi a Nabuchonodosor, rege Babyloniorum.

  2. Ingressi itaque in Babylonem, eri-

tis ibi annis plurimis, et temporibus longis, usque ad generationes septem : post hoc autem educam vos inde cum pace.

  1. Nunc autem videbitis in Babylo-

<--- Page Split --->

nia deos aureos et argenteos, et lapideos et ligneos in humeris portari, ostentantes metum gentibus 1.

  1. Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.

  2. Visa itaque turba de retro, et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine.

  3. Angelus enim meus vobiscum est : ipse autem exquiram animas vestras.

  4. Nam lingua ipsorum polita a fabro : ipsa etiam inaurata et inargentata, falsa sunt, et non possunt loqui.

  5. Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.

  6. Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.

  7. Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.

  8. Hi autem non liberantur ab «erugine et tinea.

  9. Opertis autem illis veste purpurea, extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos.

  10. Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.

  11. Habet etiam in manu gladium, et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :

  12. Non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.

  13. Constitutis illis in domo, oculi corum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium.

  14. Et sicut alicui qui regem offendit circumsepta sunt janua : aut sicut ad sepulcrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur.

  15. Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt : sunt autem sicut trabes in domo.

  16. Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt.

  17. Nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.

  18. Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuae, et hirundines, et aves etiam similiter et cattae.

  19. Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos.

  20. Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant.

  21. Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.

  22. Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus* : confundantur etiam qui colunt ea.

  23. Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.

  24. Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur ; similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.

<--- Page Split --->

  1. De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.
  2. Unde enim vocantur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureus, et ligneis :
  3. Et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
  4. Ruguint autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui.
  5. Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.
  6. Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.
  7. Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.
  8. Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.
  9. Hominem cæcum ad visum non restituunt, de necessitate hominem non liberabunt.
  10. Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.
  11. Lapidibus de monte similes sunt dii illorum : lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea confundentur.
  12. Quomodo ergo estimandum est aut dicendum illos esse deos?
  13. Adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:
  14. Quasi possint sentire qui non habent motum ! et ipsi, cum intellexerint, relinquant ea : sen-

sum enim non habent ipsi dii illorum. 42. Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum : 43. Cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proxime suæ exprobrat quod ea non sit dignahabita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit. 44. Omnia autem quæ illis fiunt, falsasunt: quomodo aestimandum aut dicendum est illos esse deos? 45. A fabris autem et ab aurificibus facta sunt : nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. 46. Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis : numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii? 47. Reliquerunt autem falsa et opprobrium postea futuris. 48. Nam cum supervenerit illis prælium et mala,cogitant sacerdotes apud se, ubi se abscondant cum illis. 49. Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, qui nec de bello se liberant, neque de malis se eripiunt ? 50. Nam cum sint lignea, inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt ab universis gentibus et regibus : quæ manifesta sunt quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus cum illis. 51. Unde ergo notum est quia non sunt dii, sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in ipsis est. 52. Regem regioni non suscitant, neque pluviam hominibus dabunt. 53. Judicium quoque non discernent, neque regiones liberabunt ab injuria : quia nihil possunt,

<--- Page Split --->

sicut corniculæ inter medium cœli et terræ.

  1. Etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum, argenteorum et aureorum, sacerdotes quidem ipsorum fugient, et liberabuntur : ipsi vero, sicut trabes in medio comburentur.

  2. Regi autem et bello non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt?

  3. Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt dii lignei, et lapidei, et inaurati, et inargentati : quibus hi, qui fortiores sunt,

  4. Aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, et abibunt, nec sibi auxilium ferent.

  5. Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam talsi dii.

  6. Sol quidem et luna ac sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, obaudiunt :

  7. Similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est : idipsum autem et spiritus in omni regione spirat :

  8. Et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt quod imperatum est eis :

  9. Ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit quod præceptum est ei :

hæc autem neque speciebus, neque virtutibus, uni eorum similia sunt.

  1. Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus.

  2. Scientes itaque quia non sunt dii, ne ergo timueritis eos.

  3. Neque enim regibus maledicent, neque benedicent.

  4. Signa etiam in coelo gentibus non ostendunt : neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.

  5. Bestiæ meliores sunt illis, quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi.

  6. Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii : propter quod ne timeatis eos.

  7. Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei, et argentei, et inaurati.

  8. Eodem modo et in horto spina alba, supra quam omnis avis sedet, similiter et mortuo projecto in tenebris, similes sunt dii illorum lignei, et inaurati, et inargentati.

  9. A purpura quoque et murice, quæ supra illos tineant, scietis itaque quia non sunt dii : ipsi eitam postremo comeduntur, et erunt opprobrium in regione.

  10. Melior est homo justus qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.

<--- Page Split --->

IN CAPUT VI BARUCH

COMMENTARIUS.

« Propter peccata. » Hæc epistola Jeremiæ, quæ directe est ad reprobationem idolorum, in quatuor partes dividitur, in quarum prima, ex materia idolorum ostendit infirmitatem : secundo, ex turpitudine cultus, ibi, ¥. 40 : « Adhuc ipsis Chaldæis non honorantibus ea. » Tertio, ex inutilitate culturae, ibi, ¥. 32 : « Regem regioni non suscitant. » Quarto, per hoc quod ab omni virtute cœlesti deficiunt, ibi, ¥. 66 : « Signa etiam in cœlo gentibus non ostendunt. »

Prima dividitur in duas : primo enim per inutilitatem materiae ostendit infirma esse idola. Secundo, per defectum virtutis divinae, quae in tali materia esse non potest, ibi, ¥. 18 : « Lucernas accendunt illis. »

De proprietatibus materiae duo dicit : primo quidem, quare filii Israel talibus traduntur, quorum dii tantae sunt infirmitatis. Secundo autem infirmitatem eorum ostendit, ibi, ¥. 3 : « Nunc autem videbitis in Babylonia. »

1 Dicit ergo :

« Propter peccata. » Augustinus : « Peccatum est dictum, vel factum, vel « concupitum contra legem Dei 2. » Thren. 1, 8 : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est. « Quæ peccatis ante Deum : » omne enim peccatum in oculis Dei fit, qui cuncta cernit. Psal. L, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Ad Hebr. iv, 13 : Omnia nuda, et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. « Abducemini in Babyloniam captivi, » in con-

fusionem scilicet litteralem, vel etiam spiritualem. Isa. 1, 1 : Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus dimisi matrem vestram. Psal. xm, 16 : Confusio faciei meæ cooperuit me. « A Nabuchodonosor, rege Babyloniorum. » Nabuchodonosor sedens in anNabuchodonusor rex gustia cognita interpretatur, qui rex confusionis. confusionis est, quia per pœnas facit agnoscere qualis angustia sit in peccatis. Isa. xxvi, 16 : In angustia requisierunt te, et in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Apocal. ix, 11 : Habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans : eo quod omnia exterminat et destruit. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Per tenebras enim confundit quidquid lucis gratia est. Jerem. xxxi, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.

« Ingressi itaque in Babylonem, » captivi scilicet. Ezech. xvi, 22 : Eras nuda et confusione plena. Nuda a gratuitis, confusione autem et ignominia plena, in abusu naturalium. Ezech. xvi, 22 : Post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo. « Eritis ibi amis plurimis. » Quos enim rex confusionis detinet, diu tenet, et redire non permittit, nisi aliud non possit. Baruch, iii, 10 et 11 : Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es? inveterasti in terra aliena. Multi enim anni sunt peccati multiplicatio, plures autem cujuslibet peccati consuetudo, plurimi vero peccatoris in peccatis desperatio, vel præsumptio. Isa. lxv, 20 : Peccator centum annorum maledictus erit. Daniel. xiii, 52 : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua.

<--- Page Split --->

Hinc est quod dicitur de Asa, II Paralip. xvi, 12, quod nec in infirmitate sua quæsivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est. « Et temporibus longis. » Quodlibet enim tempus longum est, quo homo separatus est a Deo. Peccatum enim ex suipsius tædio prolongat tempus : sicut e contra quodlibet tempus quo homo cum Deo est, breve est, quia amor divinus abbreviat illud, sicut dicit Isaias, xxiv, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere : et post multos dies visitabuntur. Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! « Usque ad generationes septem, » triplicis scilicet doloris quem determinat Augustinus, scilicet quod « de peccato doleat, et non semper « doluisse doleat, et de dolore gau- « deat.1 » Et triplicis confessionis, ut scilicet cum rubore, vere et integre confiteatur. Et septimus annus est ex voto suscepta satisfactio. Job, v, 19 : In sez tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Septem autem generationes infra septuaginta annos continentur, eo quod in decem annis ut in pluribus successio mutatur generationis, Jerem. xxix, 10 : Cum cæperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos. Et hoc est quod sequitur « Post hoc autem educam vos inde cum pace, » peracta pænitentia. Eo quod pænitentia in integrum restituit. Jerem. xxix, 11 : Ego scio cogitationes quas ego cogito super vos, aif Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis. « Pax « enim est, ut dicit Augustinus, reconcilia- « tio peccatorum.» Isa. xxvi, 12 : Domine, dabis pacem nobis, pacem quia in te speravimus.

ad substantiam idoli pertinente, et a materia pertinente ad ornatum, ibi, 7. 8 : « Et sicut virgini amanti. »

In primo tangit materiam viliorem, et concludit quod non sint dii : et subjungit adorantium errorem, concludens quod a simili errore caveatur : et hoc est :

« Nunc autem videbitis in Babylonia,» quae confusionis habitatio est. Psal. cxxxvi, 8 : Filia Babylonis misera. Apocal. xvii, 2 : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio demoniorum. « Deos aureos, » in his scilicet qui venerantur aurum, ut avari diligentes thesaurum, « et argenteos, » in his qui quaerunt argentum ad communicationem mercationum. Job, iii, 13 et 15 : Dormiens silerem,... cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Dormiens enim ligatus est : quia intellectum vere pretiosæ substantiæ non habet, et propter hoc ab illa silet. Psal. cxiii, 4 ; Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. « Et lapideos et ligneos, » lapideos in cordis duritia. Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Eccli. iii, 27 : Cor durum habebit male in novissimo. Ligneos autem propter abstinationis rigiditatem. Propter hoc dicitur de diabolo, Isa. xxxvii, 1 : Super Leviathan, serpentem vectem, quia rigidus et inflexibilis. Tamen, ut dicit Eustratius Episcopus, « quidam lignei « homines sunt, qui etiam a sensu bea- « forum defecerunt, qui sicut idola li- « gnea nihil commune cum hominibus « nisi figuram habuerunt. » Sapient. xiv, 1 : Fragilius lignum invocat. Et impotentiam quæ ex materia est, subjungit : « In humeris portari. » Quia per se ambulare non possunt, sicut et aurum et argentum : tamen nihil est onus avarorum. Isa. xlvi, 1 et 2 : Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondere

« Nunc autem videbitis in Babylonia. » Arguit hic idolorum inutilitatem a materia dupliciter, scilicet a materia

argentum : tamen nihil est onus avarorum. Isa. xlvi, 1 et 2 : Facta sunt simulacra... onera vestra gravi pondere

<--- Page Split --->

usque ad lassitudinem. Contabuerunt et contrita sunt simul. Isa. xxx, 6 : Onus jumentorum Austri. Auster significat diligentes prosperitatem hujus mundi. Et ideo post pauca sequitur, ibidem, y. 6 : Portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos. « Ostentantes metum gentibus. » Omnes enim videntes metu præcelluntur ad visum idoli : timent enim quod noceat, cum tamen nocere non possit, sicut et divites hujus mundi timentur. Psal. xm, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Isa. m, 12 : Quis tu ut timeres ab homine mortali ?

4

Et hoc est quod sequitur :

« Videte ergo, » hoc est, cavete, « ne et vos, » qui Dei veri habetis notitiam, « similes efficiamini factis alienis, » hoc est, idolis Gentium, et Dominum ignorantium. Psal. cxiii, 8 : Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Non enim veneratur haec terrena, nisi qui Dominum ignorat. Isa. xliv, 11 : Ecce omnes participes idoli confundentur : fabri enim sunt ex hominibus. Jerem. x, 8 : Pariter insipientes et fatui probantur : doctrina vanitatis eorum lignum est.

Qualiter autem similes fiant, subdit : « Et metuatis, » hoc est, videte ne metuatis, « et » ideo « metus vos capiat in ipsis, » quia nocere non possunt, nec prodesse. I Machab. ii, 62 : A verbis viri peccatoris ne timueritis. Timens enim idolum pejor est rana, quæ cum trabem videret, non tinuit, nec venerata est, sed fœdavit eam. Talia enim simulacra non timent nisi ignorantes inutilitatem illorum. Joan. xiv, 1 : Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite 1.

« Visa itaque. » Sumit rationem a multitudine venerantium, et cautos reddit ab errore : et hoc est : 3

« Visa itaque turba, » plurima scilicet. Eccle. i, 15 : Stultorum infinitus est numerus. « De retro, et ab ante. » Retro sunt, qui dignitate sæculi non præfulgent, ut pauperes. Ante sunt de quibus dicitur, Amos, vi, 1 : Optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israel. Deuter. xxviii, 13 : Constituet te Dominus in caput, et non in caudam. « Adorantes. » Parvi enim et magni idola hujus mundi et spectacula venerantur. Matth. iv, 9 : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. « Dicite in cordibus vestris, » si manifeste confiteri non audetis. Cor enim humanum dicit : idolum nihil est, et nullius valoris esse id quod colit mundus. I ad Corinth. viii, 4 : Scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. Et hoc est quod sequitur : « Te oportet adorare, Domine, » et non idola quæ spectacula mundi significant. Matth. iv, 10 : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Psal. lxxi, 11 : Adorabunt eum omnes reges terra.

Ne autem dicant, quod inter idololatras præsidium non habent, sed ad idololatriam coguntur, subjungit :

« Angelus autem meus, » hoc est, Angelic custradis priesipræsidium Angeli mei, « vobiscum est. » psal. xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ad Hebr. 1, 14 : Omnes sunt administratori spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capiunt salutiis. IV Reg. vi, 16 : Noli timere : plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Tamen Origenes dicit, quod « Angelus « est nuntius, et numquam Deus pecca- « torem in Babylonem tradit, nisi san- « ctos nuntios cum illo mittat, qui horten-

<--- Page Split --->

« tur ipsum ad pcnientiam, sicut cum « filiis Israel misit Esdram, et Nehe- « miam, Ezechielem, et Danielem, et « alios sanctos, qui populum ab errore « revocarent. » Isa. xviii, 2 : Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam, et dilaceratam. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et prazparabit viam ante faciem meam. « Ipse autem exquirarn animas vestras : » et ideo ne solliciti sitis de occisione hostis, qui postquam occiderit corpus, non habet amplius quid faciat. Ezech. xxxiii, 8 : Sanguinem ejus de manu tua requiram. Quia ego ipse requiram animam, Genes. ix, 5 : Sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunclarum bestiarum, et de manu hominis. Ex quo enim anima salva est, non est curandum, vel timendum de aliis.

7

Et repetit de inutilitate :

« Nam ligna ipsorum polita a fabro, » quibus politio nihil divinitatis affert. Sapient. xiii, 13 : Lignum curvum et vorticibus plenum, sculpta diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suae artis figuret illud. « Ipsa etiam inaurata, » supple, exterius, « et inargentata,» ut diversi metalli splendor aliquid majestatis prætendat, « falsa sunt, » eo quod divinitatem non habent. Sapient. xiii, 16 : Sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium. « Et non possunt loqui. » Sapient. xiii, 17 : Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est. Mystice videtur loqui de advocatis, qui idola in Prælatos elevata auro sapientiæ, et argento eloquentiæ pingunt, ac si dii sint, cum secundum veritatem arborei sint, et loqui nesciant. Zachar. xi, 17 : O pastor, et idolum, derelinquens gregem. Jerem. x, 3 et 4 : Lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia : argento et auro decoravit illud. Si talis Prælatus loqui jubetur, loqui non potest nisi ore alieno. Sic idolum. Psal.

cxiii, 5 : Os habent, et non loquentur.

« Et sicut virgini amanti ornamenta. » Tangit hic inutilitatem quæ ornatu protegitur, dupliciter : per similitudinem mulieris, et per similitudinem regis, ibi, y. 13 : « Sceptrum autem habet. »

Dicit ergo : « Et sicut virgini, » supple, lascivæ, quæ decore naturali, eo quod mulier est, et decore virtutis, eo quod lasciva est, destituta est. Jerem. xxxi, 22 : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? « Amanti ornamenta, » ut exterius pulchra appareat, quæ interius fœda est. Proverb. vii, 10 : Occurrit illi mulier in ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas. « Ita accepto auro fabricata sunt, » ut fuco auri materiæ vilitas protegatur. Sic multi sunt de quibus dicitur, II ad Timoth. iii, 5 : Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes.

Et tangit ornamenta, dicens :

« Coronas certe aureas habent, » hoc est, serta, « super capita sua dii illorum. » Et hoc est, corona vanitatem mundi significans. Sapient. ii, 8 : Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Et, paulo ante, y. 7 : Non prætereat nos flos temporis. « Unde subtrahent sacerdotes ab eis, » hoc est, ab idolis, « aurum et argentum. » Ad hoc enim prædicant, quod coronæ offerantur, ut sacerdotes eas subtrahant, et hoc est quod sequitur : « Et erogant illud in semetipsis. » Sæpe enim mendacio sacerdotum, propitiatio prædicatur Sanctorum, ut oblata in usus proprios convertant, sicut Daniel. xiv, 14, dicitur de idolo Bel, quod sacerdotes per occultum introitum introierunt, et oblata devoraverunt cum uxoribus et parvulis. Quod adhuc sæpe fit a Clericis, et a Religiosis fingentibus indulgentias sacrorum suorum, et convertunt in turpes usus.

<--- Page Split --->

Et hoc est quod sequitur :

« Dant autem ex ipso, » scilicet ex auro, « et, » id est, » prostitutis. » Prostituta est, quae pro, id est, publice statuta est ad libidinem. Et hoc est, oblata in turpes usus convertere : contra hoc quod dicitur, Deuteron. xxiii, 18 : Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis, in domo Domini Dei tui.

Et hoc est quod sequitur : « Et meretrices ornant, » quae se eis non supponunt nisi pro pretio ornatus talis, sicut dicitur, Proverb. vii, 10 : Occurrit illi mulier in ornatu meretricio. Contra quod dicitur, I Petr. iii, 3 : Quarum, scilicet mulierum, non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus.

Et de majori turpitudine subjungitur : « Et iterum cum receperint illud a meretricibus, » offerentibus scilicet illud ex meretricio illo, « ornant deos suos, » de meretricio opinari facientes deitatem. Mich. i, 7 : Omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem : quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.

1

Sub tali autem ornatu idoli ostendit vilitatem, subdens :

« Hi autem, » scilicet dii eorum, « non liberantur ab ærugine : » æs enim ab ærugine consumitur. Jacob. v, 3 : Aurum, et argentum vestrum æruginavit : et ærugo in testimonium vobis erit. « Et tinea, » quantum ad vestem purpuream qua induebantur : et ideo possunt dicere illud Job, xxxi, 28 : Quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Sic divites et aureatos, et purpuratos ærugo rodit vetustatis, et tinea malæ conscientiæ. Matth. vi, 19 : Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur.

Et ostendit quod decora vestis non prodest, subdens :

« Opertis autem illis veste purpurea, » ut decori scilicet appareant, « extergunt faciem ipsorum propter pulverem domus : » quia etiam a minimo pulvere se defendere non possunt. « Qui plurimus est inter eos, » propter frequentationes sculptorum pedibus pulverem excitantium : et significat divites purpuratos, qui ornatu suo resolutionem sui corporis in pulverem redimere non possunt. Eccli. x, 9 : Quid superbì terra et cinis ? Genes. iii, 19 : Pulvis es, et in pulverem reverteris. I Machab. ii, 62 et 63 : Gloria ejus stercus et vermis est : hodie extollitur, et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam.

Et subdit de ornatu suo regali, dicens :

« Sceptrum autem habet ut homo : » quia regiam dignitatem mentitur : et hoc est quod sequitur : « Sicut judex regionis, » qui rectitudine sceptri rectitudinem indicat judicii, cum nullum judicium possit exhibere, et propter hoc est similitudo regis, et non rex, et significat Prælatos inutiles, qui loca regum obtinent, et non exhibent actum eorum, de quibus dicitur, Sapient. vi, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae. Amos, i, 15 : Ibit Melchon in captivitatem. Melchon rex eorum interpretatur.

Et subdit de infirmitate : « Qui, » scilicet falsus deus, « in se peccantem non interficit. » Cum tamen ille reus sit crimine læsæ majestatis, et ex quo propriam injuriam non vindicat, nullum vindicabit : figura enim est, et non veritas, a nullo se valens defendere. Jerem. x, 5 : Nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt, nec bene.

Et hoc est quod sequitur : « Habet etiam in manu gladium, »

<--- Page Split --->

sicut Mars qui cum gladio fingebatur, « et securim, » ut vasa interitus timorem incutiant videntibus, gladium scilicet ad vulnerandum, securim autem ad præscindendum : « se autem de bello et a latronibus non liberat. » Ab hostibus enim violenter conculcantur, et projiciuntur, et a latronibus aurum eorum decerpitur. Similes sunt inutilibus Prælatis, qui nec se, nec alios defendunt gladio potestatis. I Reg. v, 4 : Invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini : caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ erant super limen.

Ex his infert conclusionem, subdens : « Unde vobis notum sit quia non sunt dii, » quamvis falsam divinitatis habeant similitudinem. Psal. xcv, 5 : Omnes dii gentium daemonia.

comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa. Sic confringuntur corda eorum qui venerantur spectacula mundi. Eccli. xxi, 17 : Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.

Hanc autem inutilitatem exaggerat in tribus. Primo, a fœditate quæ incidit super ea : et hoc est :

« Constitutis illis in domo, » hoc est, Munera in templo, « oculi eorum, » deorum scilicet, « pleni sunt pulvere, » hoc est, excæcati, ut nihil videant, « a pedibus introeuntium, « supple, excitato. Est autem sordidus pulvis, quia a pedibus excitatur : taliter autem fœdabiles oculi, non sunt divini : divini enim oculi, ut dicitur, Eccli. xxiii, 28, lucidiores sunt super solem. Apocalyps. 1, 14 : Oculi ejus tamquam flamma ignis. Hoc significat oculos Prælatorum, qui pulvere munerum et donorum excæcantur. Deuter. xvi, 19 : Non accipies personam, nec munera : quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.

« Ne ergo veneremini 1 eos, » hoc est, venerationem divinam non impendatis eis : quia veneratio latria vocatur. « La- « tria vero, ut dicit Augustinus, cultus est « soli Deo debitus. » Propter quod Mardochæus, Esther, ni, 2, laudatur, quia venerationem Dei ad hominem transferre noluit : et Herodes condemnatur, Act. xii, 22 et 23, cui cum populus acclamaret : Dei voces et non hominis. Confestim percussit eum Angelus Domini,... et consumptus a vermibus exspiravit.

Et ostendit inutilitatem, primo per similitudinem, secundo per similitudinis explanationem : et hoc est :

« Sicut enim vas hominis, » hoc est, fictile vas ad turpem usum hominis, « confractum, » ut sordes tenere non possit, « inutile efficitur, » et propter hoc ut turpe abjicitur : « tales sunt dii eorum, » inutiles scilicet et turpes : propter obscenos enim actus inventi sunt, fornicationem scilicet et sodomiam, etc. hujusmodi. Isa. xxx, 13 et 14 : Subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. Et

« Et sicut alicui qui regem offendit. » Exaggerat hic inutilitatem ex impotentia defensionis : habent enim se idola quasi omnes offenderint : et hoc est :

« Et sicut alicui qui regem offendit, » crimine scilicet laesæ majestatis, « circumspeþæ sunt januæ, » ne publica potestate rapiatur ad demembreationem, ita supple, habent se dii : concluduntur enim in templis et in arcis, eo quod ab omnibus concupiscuntur ad discerpendum aurum, et argentum, et lapides pretiosos qui sunt in ipsis, nec semetipsos possunt defendere. Sicut irrisorie dicitur de Baal, Judic. vi, 31 : Si deus est, Baal scilicet, vindicet se de eo qui suffodit aram ejus.

<--- Page Split --->

Tertio exaggerat ad similitudinem mortui, et hoc est : « Aut sicut ad sepulcrumbs adductus mortuus, » qui secundum morem antiquorum cum pretiosis vestibus, et ornatu sepeliebatur, et sepulcrum fortissimis seris claudebatur : et hoc est quod sequitur : « Ita tutant sacerdotes, » idolorum scilicet, « ostia, » scilicet templorum, « clausuris, » scilicet repagulorum, « et seris, » ferreis scilicet, « ne a latronibus exspolientur. » Simile aliquid accidit in Prælatis quorum divitiis et beneficiiis insidiantur, et idem omnes suspectos habent, et præservant se ab eis, ne intoxicentur, vel occidantur a cupientibus divitias eorum. Sapient. 11, 11 : Sit fortitudo nostra lex justitiae : quod enim infirmum est, inutile invenitur. Proverb. 1, 11 et seq. : Abscondamus tendiculas contra insontem frustra : degluttiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum. Omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis. Abdiae, 3. 5 : Si fures introissent ad te, si latrones per nostem, quomodo contiuisses ?

« nullam videre possunt. » Hoc ipsum enim signum est quod non sunt dii, quia si dii essent, in tenebris viderent. Eccli. xxxii, 28 : Oculi Domini circumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes. Similiter Prælati similes idolis, lucernas Deo accensas videre in doctrinis et exemplis non possunt per approbationem, significati per Heli, I Reg. iii, 2 et 3, qui non poterat videre : lucerna Dei antequam exstingueretur, etc1. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

Secundo, exaggerat insensibilitatem, subdens: « Sunt enim sicut trabes in domo, » non ad utilitatem divinitatis, sed ad domus sustentationem, sicut trabes, et ideo a lignis non differunt : sicut etiam mali Prælati qui continent familias, ut trabes, et nullum aliud divinitatis signum ostendunt. Isa. xliv, 13: Artifex lignarius extendit normam, formavit illud, scilicet idolum, in rucina. Et vere trabes sunt: quia super eos sedent ranae loquentes, scilicet adulatores, et fœdant eos.

« Lucernas accendunt illis. » Ostendit hic, quod divinitas in tali materia esse non potest, tripliciter, scilicet quia ab insensibilibus non differunt. Quia figura membrorum sine vita sunt, ibi, 3. 25 : « Sine pedibus. » Quia sacrificia profana sunt, ibi, 3. 27 : « Hostias illorum. » In primo duo sunt, in quorum primo ostenditur vilitas. In secundo concluditur, quod colenda non sunt. Primum ostenditur quinque modis. Primo, ab impotentia videndi lucernas. Et hoc est: « Lucernas accendunt illis, » sacerdotes scilicet, « et quidem multas, » ut multiplicatis lucernis melius videre putentur, « ex quibus, » scilicet lucernis,

Tertio, exaggerat ab interiori putredine. Et hoc est :

« Corda vero eorum dicunt elingere serpentes, » hoc est, idolorum. Et bene dicit elingere : serpens enim acuta lingua interficit quod mordet. « Qui, » hoc est, quia illi, « de terra sunt, » et serpenti dictum est, Genes. iii, 14 : Super pectus tuum graderis, et terram comedes. Et hoc, est, quod sequitur : « Dum comedunt eos, » in corpore quod luteum est. Daniel. xiv, 6 : Bel intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus. « Vestimentorum ipsorum, » supple, comedunt. « Et non sentiunt : » eo quod sine vita sunt. SiInsensibiles. militer Prælati nihil nisi lutum exhibent,

cerna Dei antequam exstingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini.

<--- Page Split --->

quos venerati homines devorant, et non sentiunt. Osee, vii, 9: Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit.

Isa. xli, 23 : Bene quoque aut male, si potestis, facite. In hoc autem solo idola nostra, scilicet mali Prælati, differunt ab idolis, quia male possunt facere, sed non bene.

Quarto, exaggerat a turpitudine, dicens :

« Nigræ sunt facies eorum a fumo qui in domo fit, » a fumo scilicet sacrificiorum, et ignium templi. Unde de iis dici potest illud Threnorum, iv, 8: Denigrata est super carbones facies eorum. Sicut facies Prælatorum obscurantur a malo fumo concupiscentiæ. Isa. xiii, 8 : Facies combustæ vultus eorum.

Et ut melius videatur consequentia, repetit de materia, subdens :

« Aurum etiam quod habent, ad speciem est, » non quidem divinitatis, sed exterioris, et falsæ pulchritudinis, sicut et in malis Prælatis apparatus exterior est ad deceptionem hominum. Sapient. xiii, 14 : Perliniens rubrica, et rubicumdum faciens fuco colorem illius.

Quinto, exaggerat ab infaustis avibus quae insident eis : et hoc est :

« Supra corpus eorum », idolorum scilicet, « et super caput eorum, » quod magis corpore ornatum est, « volant noctuæ, » infaustæ aves tenebras amantes, « et hirundines, » aves varie instabiles, « et aves, » aliæ scilicet infaustæ, ut bubo, vespertilio, et nycticorax, « similiter et cattæ, » quæ a capiendo dicuntur, eo quod in tenebris mures venantur : mures enim in vestibus et cavernis putredinis idolorum abscondebantur, et cattæ insidebant capitibus, ut muribus Lenociniis insidiarentur. Hæc autem in Prælatis significant quod noctibus advolant eis latrones, et meretrices, quæ tenebras amant, similiter lenones et lenæ. Job, xxiv, 13 : Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.

Et signum hujus subdit : « Nisi aliquis exterserit æruginem, » hoc est, æris rubiginem, quod exterius affixum est eis, « non fulgebunt : » rubigo enim operit metalli fulgerem : « neque enim dum confluarentur, » supple, ex metallis, « sentiebant. » Sic malorum Prælatorum fulgor non habetur nisi falsus æstimatione exteriori, et dum confluantur igne tribulationis, non sentiunt ad emendam. Jerem. vi, 29: Defecit sufflatorium,... frustra conflavit conflator : malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.

Ex his concludit duas conclusiones. Prima est :

« Unde sciatis quod non sunt dii. » Deus enim tenebras non amat. Joan. I, 9 : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Secunda est : Ne ergo timueritis eos : » quia nec bene possunt facere, nec male.

Hujus subdit aliud signum : « Ex omni pretio, » turpis lucri scilicet, « emp ta sunt, » ab artificibus scilicet, « in quibus spiritus, » vitæ scilicet, « non inest ipsis. » Hoc maxime competit nostris Prælatis, qui per Simonis pretium emuntur, sicut fecit Simon, Act. viii, 18 : Cum vidisset autem Simon quod per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam. Sic etiam fecit Jason, II Machab. iv, 7 et 8 : Ambiebat Jason, frater Oniæ, summum sacerdotium : adito rege, promittens ei talenta trecenta sexaginta, etc. Et ideo spiritus vitæ non est in eis, quia simoniacus in sacramentis spiritum vitæ non confert.

<--- Page Split --->

Deinde tangit inutilitatem membrorum : et hoc est :

« Sine pedibus, » supple, existentes, « in humeris portantur, » gressum proprium non habentes, « ostentantes ignobilitatem suam hominibus. » Idola etiam nostra, scilicet Prælati, figuras pedum habent in virtutis et doctrinae veritatis officio : sed non gradiuntur, quia nec exempla ostendunt, nec veritatem docent. Psal. cxiii, 7 : Pedes habent, et non ambulabunt : non clamabunt in gutture suo.

Et ex hoc concludit : Confundantur etiam qui colunt ea. » Jerem. x, 14 : Confusus est artifex omnis in sculptili : quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.

« Hostias illorum. » Tangit obsceni- 25 ratem sacrificiorum, et maxime eorum qui utuntur sacrificiis, et aperte laudis quam exsolvunt sacerdotes, ibi, y. 30 : « Et in domibus eorum sacerdotes sedent. »

Dicit ergo : « Hostias illorum, » quae scilicet idolis offeruntur, « sacerdotes eorum vendunt, » sicut res non consecratas, « et abutuntur, » pretiis scilicet acceptis, in malos usus. I ad Corinth. x, 19 et 20 : Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum sit aliquid ? Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. « Similiter et mulieres eorum, » sacerdotum scilicet, « decerpentes, » supple, sunt immundis manibus et immundis dentibus hostias eorum. Similiter quæ nostris idolis immolantur, sæpe meretrices, et filii sacerdotum decerpta dilaniant. Daniel. xiv, 14 : Sacerdotes ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores, et filii eorum : et comederunt omnia, et biberunt. « Neque infirmo, » qui dupliciter indiguit, ex paupertate, et infirmitate : « neque mendicanti, » qui manum porrexit, « aliquid impertiunt : » qui si veri dii essent, in illos misericordiam haberent. Psal. xl, 1 : Beatus vir qui intelligit super egenum, et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus. Dominus enim semper miseretur infirmi et pauperis, et cum infirmis reputat se infirmum, et cum pauperibus pauperem. Matth. xxv, 43 : Infirmus, et in carcere, et non visistastis me. Psal. lxxxvii, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea. Impius autem cultus est, qui a se excludit omnem pietatem.

Signum autem subdit : « Propterea si ceciderint in terram, » sicut frequenter contingit quod Prælati cadunt per adversitatem, « a semetipsis non consurgent : » nec virtutem enim nec scientiam habent, qua consurgere possint. Isa. xiv, 20 : Non vocabitur in æternum semen pessimorum. Amos, v, 1 et 2 : Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. « Nec si quis eum statuerit rectum, » idolum scilicet, vel Prælatum malum, « per semetipsum stabit, » hoc est, stare potest : quia viribus propriis non innititur, sed alienis : virtus enim standi non in ipso, sed in alio est. Isa. xli, 29 : Ecce omnes injusti, et vana opera eorum : ventus et inane simulacra eorum. « Sed sicut mortuis, » in quibus scilicet spiritus vitæ non est, « humeri 1 eorum, » hoc est, sacerdotum, « illi apponentur, » idolo scilicet ad portandum : non enim portant cultores suos, sed portantur ab eis. Isa. xlvi, 2 : Non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.

Et tangit participationum obscenita- 28 tem, subdens :

« De sacrificiis eorum, » hoc est, idolorum, « fætæ, » in fornicationibus ido-

<--- Page Split --->

lorum concipientes, « et menstruatæ, » fœdæ humore concupiscentiæ distillantes, « contingunt, » et ex hoc immunda non reputantur. Hoc in nobis fit, quando res Ecclesiarum in usum meretricum exponduntur. Isa. 1, 21 : Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? Ecclesia enim sic meretrix est, ad meretricium conversa.

Ex his concludit : « Scientes itaque ex his quod non sunt dii. » Nos autem pejoris conditionis sumus : quia cum sciamus idola nostra non esse deos, tamen pro diis eos venerari oportet : cum tamen sequatur : « Ne timeatis eos. » Perfectorum autem est non timere, infirmi autem timent. Sapient. xv, 6 : Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.

« Unde enim vocantur, » id est, vocari possunt, « dii? » divinitati contraria signa habentes : et hoc est : « Quia mulieres, » omni libidine mollitæ, « apponunt, » pretia scorti sui, « diis argenteis, et aureis, et ligneis. » Aureus est, qui pro sapientia colitur : argenteus, qui pro eloquentia : ligneus, qui pro rigiditate. Osee, ii, 8 : Ego argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal. Et de ligno dicitur, Isa. xluv, 13 : Artifex lignarius.... fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. Rigidi enim Prælati speciositatem quamdam ipsa rigiditate prætendunt.

d itio pulchritudinis mentis : rasura barbæ, depositio virilis decoris : unde Anna pro filio votum facies, 1 Reg. 1, 11, dixit : Si dederis servæ tuæ sexum virilem, dabo cum Domino omnibus diebus vitæ ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. Jerem. xli, 5, de interfectis ab Ismaele dicitur, quod fuerunt rasi barba, et scissis vestibus, et squalentes, macie scilicet. « Quorum capita nudata sunt, » ab omni scilicet decore contemplationis, eo quod in mentibus eorum nihil est contemplativæ virtutis, de qua dicitur, Apocalyps. 1, 14 : Caput ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix.

« Rugiunt autem clamantes contra deos suos, » rugitum lugubrem pro cantu emittentes. III Reg. xviii, 28 : Clamabant sacerdotes Baal voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Et hoc est quod sequitur : « Sicut in cœna mortui, » in qua carmina lugubria solebant cantare, significantes quod morti æternæ addicti sunt quos venerantur. Unde, III Reg. xviii, 26, dicitur, quod non erat vox, neque sensus in deo Baal : et cum offerrentur sacrificia ut juvarent, sacrificia in abusum convertebantur, et adjutorium nullum præstabatur.

Et hoc est quod sequitur :

« Vestimenta eorum, » oblata scilicet diis, « auferunt sacerdotes, « denudantes deos suos in contumeliam : « et vestiunt uxores suas et filios suos, » non timentes spoliare deos suos, et turpiter denudare : quia sciunt, quod nihil divinitatis est in eis. Pejus faciunt nostra idola Prælatorum, qui res assignatas cultui verorum sacrorum, in ornatum fornicatorum, et spuriorum convertere non verentur. Isa. iii, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Propter hoc Dominus permittit spo-

<--- Page Split --->

liari Ecclesias, ne res Ecclesiarum talibus turpitudinibus deserviant. Osee, ii, 8 et 9: Ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.

dabo, tamen mentiens hoc dixit. « Neque malum retribuere, » supple, possunt : si enim possent, maxime in sacerdotes ucsicerentur, qui spoliant eos auro, et argento, et vestibus. Sapient. xiv, 30 : Juraverunt injuste, in idolo contemnentes justitiam. Qui scilicet sciverunt idolum vindicare non posse.

Et hoc est quod sequitur: « Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt. « Cum tamen Deus hoc maxime requirat. Eccle. v, 3: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio : sed quodcumque voveris, redde. Proverb. xx, 25 : Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

Impotentiam autem adjutorii subjungit, primo in communi, postea in speciali. Et hoc est :

« Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, » sicut a sacerdotibus spoliantibus ea, « neque si quid boni, » sicut ab offerentibus munera et vota, « poterunt retribuere : » eo quod nullam boni, vel mali habent potestatem. Sapient. xiv, 29 : Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant.

Et quod dixit in communi, subdit in speciali, quatuor modis, scilicet in potestate, in divitiis, in sanitate corporis, in necessitate vitae. Et hoc est :

« Neque regem constituere possunt, » sicut Deus constituit Saul 1, et David 2. « Neque auferre, » supple, regem possunt, si male regat, sicut dicitur de Deo, Osee, xiii, 11 : Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Eccli. x, 12 : Rex hodie est, et cras morietur : sicut sæp » vidimus mutari potestates Prælatorum propter injurias quas faciunt. Daniel. iv, 22 : Scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.

Et subdit de infirmitatibus corporis, dicens :

« Hominem a morte non liberant, » hoc est, a periculo mortis, sicut patet, III Reg. xviii, 26 et seq., ubi quadringentos et quinquaginta Prophetas una exauditione Baal liberare non potuit. « Neque infirmum a potentiori eripiunt, » hoc est, eripere possunt : cujus contrarium de Domino dicitur, Psal. xliii, 8 : Salvasti nos ex affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Idola etiam nostra nocere possunt : idola enim sunt,locum Dei sine virtute divinitatis obtinentes.

« Hominem cæcum, » spiritualiter, vel corporaliter, « ad visum non restituunt, » hoc est, restituere non possunt. Quin potius cum cæci sint, dicitur de illis illud Matthæi, xv, 14 : Cæcus si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

Et de bonis exterioribus subjungit :

« Similiter neque dare divitias possunt, » supple, petentibus, quia non sunt in potestate eorum : et quamvis dicat diabolus, Matth. iv, 9 : Hæc omnia tibi

Et subdit de necessitatibus vitæ, dicens : « De necessitate hominem non liberant. » Necessitates sunt pœnae adjunctae miseriae hujus vitæ, ut fames, sitis, calor, frigus, et hujusmodi : de quibus

<--- Page Split --->

etiam nostri dii nos non liberant, quia pauperibus non miserentur : quinimo dicitur de eis illud Job, xxiv, 7 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.

Sternet sibi aurum quasi lutum. Ex his concludit : « Qui autem colunt ea confundentur. » Isa. xli, 24 : Abominatio est qui elegit vos.

Et subjungit in speciali : « Vidua non miserebuntur, » quae tamen in multis necessitatibus est : « nec orphanis, » multis miseriiis subjectis, « benefacient : » quinimo e contrario dicitur de eis in Psal. xcii, 6 : Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. Di etiam nostri libertates et consuetudines antiquas allegant, quae omnes sunt ad accipiendum et spoliandum. Isa. x, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes, injustitiam scripserunt! ut opprinerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei : ut essent vidua praeda eorum, et pupillos diriperent.

« Quomodo ergo aestimandum est, » 30 corde, « aut dicendum, » supple, oris confessione, « illos esse Deos ? » Sapient. xm, 10 : Infelices sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum. Similiter est de Prælatis qui tantum opere hominum constituuntur, et non divina vocatione.

« Adhuc enim ipsis Chaldæis. » Ostendit hic a turpitudine cultus, quod dii non possunt esse : et hoc ostendit ab inventoribus, a mulieribus colentibus, et ab artificibus ea facientibus : et hæc per ordinem sunt in littera.

« Lapidibus de monte similes sunt dii illorum. » Ab iis enim in nullo differunt nisi per sculpturam, « fortunam simili- « tudinis deorum per accidens adepti, » ut dicit Philosophus, cum similes eis lapides pedibus conculcentur. Sapient. xiv, 21 : Hæc fuit vita humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Et hoc est quod sequitur : « Lignei, et lapidei, et aurei, et argentei. » Lignei ut sint materia ignis : propter hoc, Isa. xxx, 33, dicitur, quod nutrimenta Topheth, hoc est, inferni sunt ignis et ligna multa. Et lapidei, propter cordis duritiam. Job, xli, 15 : Cor ejus indurabitur tamquam lapis. Argentei, propter tinnitum eloquentiae. Jerem. vi, 30 : Argentum reprobum vocate eos, quoniam Dominus projecit illos. Aurei, propter falsi nominis sapientiam. Job, xli, 21 :

Et hoc est :

« Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea. » A Chaldæis enim et Ægypta Chaldæis a Ægyptinvenitiiis maxime idololatria inventa est, sicut et invenidicit Hermes Trismegistus, qui necromanticae artis vanitate, nisi sunt animas, seu vitas quasdam dæmonum imaginibus includere : et illius videtur dicere rationem hic. Aliquibus enim Chaldæis hæc non honorantibus, eo quod hoc erat contra legem naturalem, cum adhuc Abraham esset inter illos, sicut dicit Philo in suo libro super Genesim. « Qui, » scilicet Chaldæi, « cum audierint mutum non posse loqui, » et beneficio medicinae non possent subvenire, « offerunt illud Bel, idolum Saturni ad Bel, » hoc est, ad idolum Saturni, eo quod illud quod supremum est, et deorum pater, ut putant, melius posset subvenire. Unde, Luc. xi, 15, etiam Judæi blasphemantes Domino dixerunt : In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia '. Et hoc est quod sequitur : « Postulantes ab eo loqui, » hoc est, ut

<--- Page Split --->

loquelam muto daret, cum dicatur in Psal. cxun, 5 : Os habent, et non loquentur.

« Quasi possint sentire, » hoc est, sensum dare dii, « qui non habent motum, » hoc est, virtutem motivam. Sapient. xiii, 17 et seq. : Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est : et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest. « Et ipsi, » scilicet Chaldæi, « cum intellexerint, » inutilitatem scilicet idolorum suorum, « relinquent ea, » scientes se deceptos in idolis. Et hoc est quod sequitur : « Sensum enim non habent ipsi dii illorum. » Genes. xxxv, 2 : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini.

« Mulieres circumdatae funibus. » Ostendit inutilia esse idola, ex turpitudine funibus mulierum colentium : et hoc est :

« Mulieres autem, » meretriculae idolorum, « circumdatae funibus, » ut funibus significent ligamentum concupiscentiae. Proverb. v, 22 : Funibus peccatorum suorum constringitur. « In viis sedent, » prostitutae concupiscentiis transeuntium, ut Thamar in bivio 1. « Succendentes ossa olivarum, » quae calidissimum et fortiter adhaerentem faciunt ignem, ut illo igne incendium libidinis significent. Osee, vii, 4 : Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Job, xxxi, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans.

« Cum autem aliqua ex ipsis, » mulieribus scilicet, « attracta ab aliquo, » fornicatore scilicet, « transeunte, » per viam scilicet, ut Thamar attracta fuit a

Juda, « dormierit, » hoc est, concubuerit, « cum eo : » illa jactans, « proxima suae, » socia sua alia meretriculae, « exprobrat, » convitiando, « quod ea, » socia sua scilicet, « non sit digna habita sicut ipsa : » inter meretrices enim dignior est, qua a pluribus foedatur per concubitum. Ezech. xvi, 25 : Divisisti pedes tuos omni transeunti. Eccli. ix, 10 : Omnis mulier, qua est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur. « Neque funis ejus diruptus sit, » supple, insultat socia : consuetum enim fuit meretrices colligatas sedere, et qua transeunti placuit, solvebatur, et cum illa concubuit. Eccli. ix, 3 : Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.

Et generaliter subdit : « Omnia autem quae illis fiunt, falsa sunt, » supple, et profana sunt. Sapient. xiv, 27 : Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis. Et ex hoc concludit : « Quomodo ergo estimandum est, aut dicendum illos esse deos ? » Deus enim verus immunditiis non colitur. Habacuc, i, 13 : Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris.

« A fabris autem. » Ostendit hic idolorum vanitatem ab artificibus, primo artificum ostendens novitatem, et ex hoc concludens idolorum inutilitatem.

Et hoc est : « A fabris autem, » metallorum scilicet, vel lignorum, » et ab aurificibus, » gemmarum scilicet et vasorum, qui exclusores vocantur, « facta sunt. » Isa. xliv, 11 : Ecce omnes participes ejus confundentur : fabri enim sunt ex hominibus. « Nihil aliud erunt, » supple, dii eorum, « nisi id quod volunt, » eos scilicet, « esse sacerdotes, » qui faciunt fieri, et artifices, qui faciunt :

<--- Page Split --->

quamcumque enim formam volunt, dant eis, et quodcumque nomen. Sapient. xv, 7 : Horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus.

« Aurifices etiam ipsi qui ea faciunt, » artifices scilicet, « non sunt multi temporis, » cum tamen Deus æternus sit, et verus Deus sit. Isa. xl., 28 : Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ. Ex his ergo concludit : « Numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii ? » Quasi dicat : Non possunt. Propter hoc opera manuum dicuntur hominum. Isa. xlvi, 19 : Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes : coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ?

« Reliquerunt autem falsa, » hoc est, falsam opinionem divinitatis, « et opprobrium. » Rationalis enim naturae confusio est, lignum, vel lapides, vel aurum, vel argentum adorare. Act. xvii, 28 et 29 : Ipsius enim et genus sumus. Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis et cogitationis hominis, Divinum esse simile. Sumus enim genus Dei per rationem, et multum degenerare est, qui Dominum illum cujus ipse genus est, lapidem esse putat : vel aurum, vel argentum, sicut facit avarus : vel ventrem, sicut facit gulosus : aut veneream mulierem, sicut facit luxuriosus : aut Jovis statuam, sicut facit ambitiosus. Hæc enim omnia de cinere facta sunt, et in cinerem revertentur. Isa. xliv, 20 : Pars ejus cinis est : cor insipiens adoravit illud. « Postea futuris : » hoc enim peccatum non in una generatione consistit, sed ad posteros derivatur. Sapient. xiv, 18 : Provexit ad ido-

lorum culturam, sicut ibi dicitur, consuetudo : et hæc sunt verba, ʒ. 16 : Deinde interveniente tempore, convalescente antiqua 1 consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est. Nihil enim adeo malum est, et adeo irrationabile, quod consuetudo et probabile et facile non faciat. Unde Aristoteles : « Quanta vis consuevis se « tudinis sit, leges ostendunt : quas con- « suetudo, cum appollogi sint, hoc est, « falsæ responsiones, vel locutiones, cre- « dibiles facit. » Et, in Topicis : « Quod « consuetum est dici, difficile est move- « ri. »

Quod autem inutilia sint idola, ostendit, cum subdit :

« Nam cum supervenerit illis, » hoc est, sacerdotibus, « prælium, » ab hostibus, « et mala, » quæcumque infortunia, « cogitant sacerdotes. » Quia sciunt idola falsa esse et opprobrium, non confugiunt ad idola pro liberatione, sed cogitant, « ubi se abscondant cum illis, » hoc est, idolis, scientes quia nullum præsidium est, nec sui, nec aliorum in illis. Isa. xliv, 9 : Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis.

Et ostendit rationem, subdens :

« Quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt, » supple, cum nec sacerdotes sui de ipsis confidant. « Qui, » scilicet dii, « nec de bello se liberant, » hoc est, liberare possunt, « nec de malis, » hoc est, quibuscumque infortuniis, « se eripiunt, » hoc est, eripere possunt. Isa. xliv, 9 : Ipsi, dii scilicet et sacerdotes, sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Et subjungit rationem :

« Nam cum sint lignea, » et lapidea, interius scilicet, « inaurata et inargen-

<--- Page Split --->

gentata, » supple, exterius, « scietur » per « rationis examen, « postea, » a futuris, « quia falsa sunt a gentibus universis : » non enim ad hoc exigitur revelatio Dei, sed ipsum rationis examen sufficit ad hoc in omnibus gentibus. Isa. xl, 18 et 19 : Cui ergo similem fecistis Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ? Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ? Quasi dicat : Non. « Et regibus, » hoc est, a regibus, qui hæc cogunt adorari, scietur quia non sunt dii, sicut statuam suam adorare compulit Nabuchodonosor. Daniel. III, 4 et 5 : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis : in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. « Quod manifestant, » supple, ex sui ipsorum impotentia, « quia non sunt dii, » cum nullum exhibeant divinitatis signum, « sed opera manuum hominum. » Isa. xliv, 10 et 11 : Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ? Ecce omnes participes ejus confundentur : fabri enim sunt ex hominibus. « Et nullum Dei opus cum illis, » per quæ scilicet se deos probent. Idem penitus est in Prælatis, qui se pro diis venerari faciunt, cum nihil divinæ virtutis exhibeant. Matth. vii, 20 : Ex fructibus eorum cognoscetis eos.

« Regem regioni non suscitant. » Ab inutilitate cultura ostendit hic idola nihil esse, et hoc dupliciter : absolute scilicet, et sub comparatione, ibi, §. 38 : « Itaque melius est esse Regem. »

Absolute per defectum promotionis ad utilitatem communem in regione hominum, et irrigationem terrænascentium. Et hoc est :

« Regem regioni non suscitant, » qui gubernet rempublicam, sicut fecit Dominus, in consolatione populi suscitans Cyrum. Isa. xlv, 1 : Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Et sic suscitat bonos Prælatos inferiores. Psal. lxxi, 1 et 2 : Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis : judicare populum tuum in justitia. « Neque pluviam hominibus dabunt, » sicut iterum fecit, sicut dicitur, Job, xxxvii, 11 et 12 : Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. Quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit. Sic etiam nubes doctores suscitant, quod idola non faciunt. Isa. xlv, 8 : Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum.

« Judicium quoque non discernent. » Quia justum judicium non suscitant, et hoc maxime faciunt idola, hoc est, Prælati idolis similes, qui omne judicium pervertunt. Amos, iv, 1 : Calumniam facitis cgenis, et confringitis pauperes. Et, Amos, v, 10 : Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt. « Neque regiones liberabunt ab injuria : » quin potius omnem injuriam promovent in regionem. Amos, v, 12 : Hostes justi accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta. Isa. LIX, 14 : Conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia cor-ruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.

Ex his infert rationem horum, dicens :

<--- Page Split --->

« Quia nihil possunt. » Dæmones enim præsidentes idolis nihil possunt, nisi quantum permittitur eis. Cujus signum est, Matth. vnì, 31, ubi in porcos intrare non poterant, nisi permiteret Christus. Unde dicunt : Si ejicis nos, mitte nos in gregem porcorum. Excommunicatos etiam vexare non possunt, nisi in potestatem eorum a sanctis viris tradantur. I ad Cornth. v, 5 : Tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis. I ad Timoth. 1, 20 : Quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.

« Sicut corniculæ inter medium cæli et terra. » Cornicula nigra infausta avis est, voce omnia procrastinans, sicut nostra idola omnia differunt in futurum, quæ expedire deberent : nec terrena diligunt, nec cœlestia, sed in aere, qui inconstans elementum est, inconstanter vagantur, ut tempus redimant. Soph. ii, 14 : Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus. Cantat enim semper cras, cras. Contra quod dicitur, Eccli. v, 8 : Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem.

cie tua montes deffluerent! Sicut exustio ignis tabescerent. Psal. lxvii, 3 : Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.

« Regi autem et bello non resistent, » ex quo, supple, nec seipsos defendunt : cum tamen boni Prælati, qui loco Dei sunt, talibus resistant. Sapient. xvii, 21 : Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis sua scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit ira, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.

Et ex hoc arguit :

« Quomodo ergo aestimandum est, » corde, « aut recipiendum », consensu rationis, « quia dii sunt ? » Nec enim levi existimatione putari potest, quod dii sunt, ubi nullum est divinitatis signum. Isa. xlvi, 7 : Cum clamaverint ad idolum, non audiet : de tribulatione non salvabit eos.

54 Et hoc probat a majori :

« Etenim cum inciderit ignis, » damnationis temporalis, vel æternæ. Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. « In domum deorum, ligneorum, argenteorum et aureorum, » sicut sæpe per judicium Dei fit. I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. « Sacerdotes quidem ipsorum, » hoc est, idolorum, « fugient et liberabuntur, » præsidio fugaæ. « Ipsi vero, » scilicet dii, « sicut trabes, » immobiles scilicet, « in medio, » supple, ignis, « comburentur : » cum tamen videretur quod magis se salvarent quam alios, si salvare possent. Propter quod dicitur, Isa. lxiv, 1 et 2, ubi provocatur judicium Dei contra idololatras : Utinam dirumperes cœlos, et descenderes : a fa-

Et repetit quod dixit, quia seipsos non liberant : et hoc est :

« Non a furibus, neque a latronibus se liberabunt, » sicut nec mali Prælati qui fures et latrones constituunt super bona Domini, qui expellendi essent. Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur, et maclet, et perdat. « Dii lignei, » rigidi per obstinationem, « et lapidei, » per indurationem, contra pietatem et misericordiam, « et inargentati, » per eloquentiam advocatorum, « quibus, » scilicet diis, « iniqui fortiores sunt, » fures scilicet et latrones. Mala enim conscientia debiles facit. Sapient. xvii, 10 : Cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia.

<--- Page Split --->

« Aurum et argentum, et vestimentum quo operti sunt, auferent illis, » sicut mali Prælati omnia erogant in eos qui celant, et defendunt vitia eorum. Deuter. xviii, 29: Omni tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. « Et abibunt, » latrones scilicet cum spoliis: quando enim acceperunt, et accipere plus non sperant, statim recedunt: eo quod falsi fuerunt amici, veri autem latrones et inimici. Eccli. vi, 10: Est amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. « Nec sibi auxilium ferent, » hoc est, ferre possunt, quia sicut diximus, tot malorum sunt sibi conscii, quod nulli audent resistere. III Reg. ii, 45: Tu nosti omne malum, cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddit Dominus malitiam suam in caput tuum.

58 « Itaque melius est esse regem. » Tan- olorum git hic inutilitatem idolorum sub compa- patione ratione ad res animales, artificiales, na- es, arti- turales : et hoc est quod dicit, quod, « melius est esse regem, » per se, sine praesidio diaboli, « ostentantem virtutem suam, » regalem scilicet, quam idolum scilicet pro rege habere, quod quidem ha- bet regis similitudinem, sed non virtu- tem, sicut inutiles Prælati. Isa. xxxii, 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et princi- pes in judicio præerunt. Psal. xx, 2 : Domine, in virtute tua lætabitur rex. « Aut vas in domo utile. » Comparat ad artificialia : et hæc vasa significant mi- nistros utiles. « In quo, » scilicet vase, « gloriabitur qui possidet illud. » II ad Timoth. ii, 21 : Si quis emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum. Idola autem quæ sunt mali Prælati, non habent nisi vasa stercora- ria, in quibus furta, et latrocinia, et ca- lumniæ reponantur. « Vel ostium in domo, » quod bonum Prælatum signifi- cat, « quod custodit qui in ipsa, » sci-

licet domo, « sunt, » clausuræ diligentia. Joan. x, 9: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur. IV Reg. iv, 4: Ingredere, et claude ostium tuum. « Quam falsi dii, » qui custodie officium habent, et non exhibent actum, qui dicere possunt illud Job, xxx, 14: Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.

« Sol quidem et luna. » Facit compa- 59 rationem ad naturalia, et sol Prælatum significat in doctrina fulgentem sicut sol, de quo dicitur, Eccli. xlui, 2: Sol in adspectu, annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. Quando enim talis sol adspicitur, unicuique exitum suum annuntiat, et proprium opus demonstrat. Luna autem significat Ecclesiam, vel familiam illi commissam. Eccli. xlui, 6: Luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. Talis enim familia quolibet tempore lumen solis prætendit illi tempori conveniens. « Ac sidera, » hoc est, personæ singulares præ cæteris in sapientia, et gratia fulgentes. Genes. i, 16 et 17: Fecit Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas. Et posuit eas in firmamento cæli, ut scilicet cœlestem vitam semper exhiberent. « Cum sint splendida, » splendore veritatis et virtutis. Ad Philip. n, 15: Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. « Et emissa ad utilitates, » hominum scilicet. Matth. v, 45: Solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. « Obaudiunt, » obediendo scilicet imperio divino. Boni enim ad utilitatem hominum Deo obediunt. Baruch, iii, 33: Qui emittit lumen, et vadit: et vocavit illud, et obedit illi in tremore.

« Similiter et fulgur cum apparue- 60 rit. » In splendore exempli, vel mira-

<--- Page Split --->

culi, « perspicuum est, » ita scilicet quod nihil tenebrarum apparet in ipso. Matth. xxiv, 27 : Sicut fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem : ita erit adventus Filii hominis. « Idipsum autem et spiritus, » hoc est, ventus qui adspirationem sancti Spiritus in sanctis significat, « in omni regione spirat, » et significat fideles per ministerium eorum quos deos Dominus fecit suae divinitatis participatione. Joan, u, 8 : Spiritus ubi vult spirat. Eccle. i, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

tione sui deos facit, et nihil horum sit in illis, arguit, subdens : « Hæc autem, » scilicet idola, vel Prælati, idolis similes, « neque speciebus, » hoc est, pulchritudine veritatis in doctrina, « neque virtutibus, » quæ sunt perfectiones ad opera, « uni eorum similia sunt, » cum tamen omnium similitudinem deberent exprimere. Daniel. xii, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

Et ex hoc arguit ad fidei constructionem, dicens :

« Et nubes, » quæ Doctores significant, « quibus cum imperatum fuerit a Deo : » non enim prædicabunt nisi mittantur 1. « Perambulare in universum orbem, » ut undique pluant. Psal. xviii, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum. « Perficiunt quod imperatum est eis, » supple, ad Ecclesiæ utilitatem. Job, xxxvii, 13 et 16 : Numquid scis quando præceperit Dominus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus ? Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?

« Unde neque æstimandum est, neque dicendum illos esse deos. » Verus enim Deus, et existimationem facit in corde, et confessionem in ore. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Et repetit quædam quæ ante dixerat, ut magis videatur consequentia : et hoc est: « Quando non possunt neque judicium judicare : » eo quod ipsi iniquissimi sunt. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. « Neque facere hominibus quidquam, » boni scilicet ad utilitatem. Jerem. xii, 23 : Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas : et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. Matth. viii, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere.

« Ignis etiam missus desuper, » in fulmine de nubibus, qui ignem charitatis significat, et zeli animarum, « ut consumat montes, » superborum scilicet altitudines, « et silvas, » hoc est, silvestres mores, « facit, » reverenter, « quod præceptum est ei, » a Deo, vel a sanctis qui loco Dei sunt. IV Reg. 1, 10 : Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Soph. iii, 8 : In igne zeli mei devorabitur omnis terra.

Hæc ergo cum omnia opera Dei vera sint per se, et per eos quos participa-

« Scientes itaque quia non sunt dii, » quamvis ad damnationem propriam locum Dei obtineant, sicut simia sæpe sedet in throno regis. Isa. xlvii, 1 : Non est solium filiæ Chaldæorum, hoc est, thronus regalis non debetur animæ, quæ filia confusionis est. « Ne ergo timueritis eos. » I Machab. ii, 62 : A verbis viri peccatoris ne timueritis.

<--- Page Split --->

« Neque enim regibus, » bonis scilicet, « maledicent, » id est, maledicere possunt cum effectu, « neque benedicent, » maledictionem enim eorum Deus in bonum convertet, et benedictionem in malum, sicut factum est de Balaam, cujus maledictionem Deus in bonum convertit1. Malach. ii, 2 : Maledicam benedictionibus vestris : quia malis benedicunt, et bonis maledicunt.

« Signa etiam in cælo. » Hic ostendit, quod virtutem cœlestem nullam ostendunt, et quod bestiis sunt inferiores, et quod sunt similes idolis quæ ponuntur in hortis ad fugandum aves : et hæc dicuntur per ordinem in littera.

Et hoc est : « Signa etiam in cælo gentibus non ostendunt, » sicut fecit Josue, x, 12 et 13, solem et lunam stare per Dei veri invocationem 2 : et sicut faciunt sancti viri cœlestia prædicando, et ostendendo in opere. Ad Philip. iii, 20 : Nostra conversatio in cælis est. Illi autem nihil cœleste ostendunt. Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. « Neque ut sol lucebunt, » sicut Sancti doctrina, et verbo, et miraculis. Judic. v, 31 : Sic pereant omnes inimici tui, Domine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent. « Neque illuminabunt ut luna : » quia etiam luminis alieni non sunt capaces, sicut de Ecclesia dicitur, Cant. vi, 9 : Pulchra ut luna, electa ut sol.

vabis, Domine. « Quæ possunt fugere sub tectum, » quod significat alienam protectionem, sicut sæculares confugiunt ad Ecclesiæ tecta : « ac prodesse sibi, » supple, possunt. Prov. xxx, 28 : Stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis. Stellio infirmus est vix repens ad Ecclesiæ tecta, qui tamen ibi protegitur. Et ibidem, parum ante, ʒ. 26 : Lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. Petra autem significat firmitatem fidei divinitatis, in qua fundatur Ecclesia : idolis autem similes, nec in se habent bonum, nec ad Ecclesiam confugiunt.

« Nullo itaque modo vobis est manifestum quia sunt dii : » ex quo etiam bestiis inferiores sunt. « Propter quod ne timeatis ea, » timore reverentiæ. Psal. xliii, 21 et 22 : Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum : nonne Deus requiret ista ?

« Nam sicut in cucumerario formido, » hoc est, idolum formidinis quod formidant aves, « nihil custodit, » quamvis habeat figuram custodiensis : « ita sunt dii illorum, » figuram scilicet habentes, et nihil divinitatis, « lignei, et argentei, et inaurati. » Isa. lvii, 8 : Post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Et vocat memoriale idolum tutelæ, quod post ostium consuevit pingi, rusticus scilicet cum magna clava, qui minari videtur intrantibus.

« Bestiæ meliores sunt illis : » quia ad minus animalem sensum habent. Bestiæ autem istæ significant sæculares homines, qui in sæcularibus providi sunt. Psal. xxxv, 7 : Homines et jumenta sal-

« Eodem modo et in horto, » ubi etiam idolum tutelæ ponitur: uñde, Isa. lxv, 3, dicitur : Qui immolant in hortis.

1 Cf. Numer. xxiv et seq. 2 Josue, x,12 et 13 : Tunc locutus est Josue Domino,... dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon. Stete-

runtque sol et luna, donec, etc. Cf. etiam. Isa. xxviii, 8 : Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

<--- Page Split --->

« Et in spina alba 1 : » spina enim alba rosas facit, ex quibus fit aqua rosacea : propter quod idolum formidinis in ea ponebatur, ne rose dissiparentur. Similiter etiam Prælati idola pastorum in cucumerariis stant frigidarum et insipidarum consolationum. Isa. 1, 8: Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario. In hortis stant viroris hujus mundi, Job, xxxix, 8: Circumspicit montes pascue suæ, et virentia quæque perquirit. In spinis stant albis, hoc est, sollicitudinibus ad vanitatem mundi pertinentibus. Matth. xiii, 22: Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. « Supra quam omnis avis sedet. » Pulchre sedet, pro fœdat : fœditates enim dæmonum apparent super eos, et nihil aliud. Apocal. xviii, 2 : Facta est Babylon custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volueris immundæ, et odibilis.

« Similiter et mortuo projecto in tenebris, » hoc est, damnato ad perpetuas tenebras. Matth. xxii, 13 : Mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus, et stridor dentium. « Similes sunt dii illorum, » qui in se tenebrosi nullam lucem videre possunt, sicut nec damnati. Job, iii, 6 : Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Sic etiam mali Prælati lumen odiunt. Sapient. xvii, 5 : Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammae illuminare poterant illam noctemhorrendam. Quia nec veritate Sanctorum, nec exemplo recipiunt lumen. Et hoc ideo quia sunt, « lignei, » intus bestiis inferiores, « et inaurati, et inargentati, » falso splendore auri et argenti, et hoc est sapientiae et eloquentiae adulatorum et advocatorum. Isa. 1, 22 : Argentum tuum versum est in scoriam.

« A purpura quoque, » quæ signum regalis dignitatis est, « et marmore 2, » polito scilicet, « quod supra illos tenent, » in superficie scilicet : lignum enim erat vestitum tabulis marmoreis, et vestimento purpureo : et per hæc ipsa quæ non nisi ad exteriorem decorem pertinent, « scietis itaque quia non sunt dii. » Veritas enim divinitatis intrinsecus est, et non in decore exteriori. Sic etiam nostri dii, scilicet Prælati turpitudinem interiorem protegentes, splendore vestium utuntur, ostendentes quoniam cum Christo Domino nostro nihil habent commune. Christus enim non nisi semel vestimento purpureo usus est in derisionem 3. Eccli. xi, 4 : In vestitu ne glorieris umquam. « Ipsi etiam, » dii scilicet lignei, « postremo, » hoc est, inveterati tempore, « comeduntur, » a vermibus scilicet. Job, xii, 28 : Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea, sicut et mali Prælati esca vermium erunt. Eccli. x, 13 : Cum morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. « Et erunt opprobrium in regione, » illis scilicet qui coluerunt eos, videntibus deos suos vermibus esse consumptos. Tunc enim vere dicere possunt illud Psal. xxi, 7 : Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et abjectio plebis.

Ex omnibus his concludit, subdens : « Melior est ergo homo justus, » reetiudine Dei rectificatus, et confortatus, « qui, » hoc est, quum ille « non habet simulacra, » eo quod rectitudo naturalis docet simulacrum nihil esse. Propter quod, Exod. xx, 4, justitiam naturalem tradens Dominus, ab hoc incipit, dicens : Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem.

Et subjungit rationem : « Nam erit

1 Vulg. habet : Et in horto spina alba. 2 Vulg. habet, murice, qui purpureæ cujusdam

genus est. 3 Cf. Joan. xix, 5 et 6.

<--- Page Split --->

longe ab opprobriis. » Opprobrium enim aeternum numquam sustinebit, qui nihil veneratur praeter Dominum. Isa. LIV, 14: Recede procul a calumnia, quia non ti-

mebis : et a pavore, quia non appropinquabit tibi. Et ibidem, ante, y. 4 : Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces : non enim te pudebit.