CAPUT IV.

Jerusalem suam luget desolationem, hortaturque filios suos ut forti sint animo : nam sicut propter ipsorum peccata Deus eos tradidit adversariis, ita eis liberatis puniet hostes ipsorum.

  1. Hic liber mandatorum Dei, et lex quae est in æternum : omnes qui tenent eam pervenient ad vitam : qui autem dereliquerunt eam, in mortem.

  2. Convertere, Jacob, et apprehende eam : ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus.

  3. Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ.

  4. Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis.

  5. Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israel :

  6. Venumdati estis gentibus non in perditionem : sed proj ter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis.

  7. Exacerbastis enim eum qui fecit

vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. 8. Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. 9. Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit : Audite, confines Sion : adduxit enim mihi Deus luctum magnum.

  1. Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus.

  2. Nutrivi enim illos cum jucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctum.

  3. Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.

<--- Page Split --->

  1. Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. 14. Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. 15. Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, 16. Qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. 17. Ego autem, quid possum adjuvare vos? 18. Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. 19. Ambulate, filii, ambulate : ego enim derelicta sum sola. 20. Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. 21. Animæquiores estote, filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. 22. Ego enim speravi in æternum salutem vestram : et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. 23. Emisi enim vos cum luctu et ploratu : reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. 24. Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. 25. Filii, patienter sustinete iram quæ

supervenit vobis : persecutus est enim te inimicus tuus : sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. 25. Delicati mei ambulaverunt vias asperas : ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis : 27. Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum : erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. 28. Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum : 29. Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. 30. Animæquior esto, Jerusalem : exhortatur enim te, qui te nominavit. 31. Nocentes peribunt, qui te vexaverunt : et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. 32. Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. 33. Sicut enim gavisa est in tua ruina, ct lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione. 34. Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. 35. Ignis enim superveniet ei ab æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. 36. Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem'. 37. Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei.

<--- Page Split --->

IN CAPUT IV BARUCH

teri. » Confortat ad reditum, ibi, y. 4 : Beati sumus. » Necessitatem subjungit conversionis, ibi, y. 6 : « Traditi estis adversariis. »

COMMENTARIUS.

« Hic liber mandatorum Dei. » Tangit hic hujus cognitionis utilitatem, et hoc est :

« Hic, » hoc est, hujus cognitionis, « liber » scriptus in corde fidelium est : « mandatorum Dei, » plenissime continens ea quæ mandat Dominus. II ad Corinth. iii, 2 et 3 : Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris. Et, post pauca : Scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. « Et lex quæ est in æternum, » eo quod non succedat alia. Isa. viii, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Psal. xxxvi, 31 : Lex Dei ejus in corde ipsius : et non supplantabuntur gressus ejus. « Omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam. » Proverb. ui, 22 : Custodi legem atque consilium : et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis. « Qui autem dereliquerunt eam, in mortem, » supple, perveniunt. Jerem. xvii, 13 : Qui te derelinquunt, confundentur : recedentes a te, in terra scribentur : quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.

Dicit ergo : « Convertere, Jacob.» Patrem nominat ut filios inclinet ad imitationem patris. Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro. Thren. v,21 : Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. « Et apprehende eam, » tenens et ad te trahens. Proverb. iv, 8 : Arripe illam, scilicet sapientiam, et exaltabit te : glorificaberis ab illa, cum eam fueris amplexatus. « Ambula per viam, » mandatorum scilicet et virtutum. Psal. cxviii, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Proverb. iv, 11 et 12 : Ducam te per semitas æquitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. « Ad splendorem ejus, » hoc est, ad splendorem illustrantem vias tuas. Job, xxix, 3 : Quam splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris ? « Contra lumen ejus. » Contra lumen stat, qui se convertit ad lumen : qui autem a lumine avertitur, in tenebris stat umbræ suæ. Psal. lxxxvii, 16 : In lumine vultus tus ambulabunt. Item, Psal. xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. Jerem. xii, 16 : Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos.

« Convertere, Jacob. Ponit hic exhortationem ad conversionem, et ad reditum illum, et ad sapientiam, et dicit tria, scilicet exhortationem : exhortantis compassionem, ibi, y. 12 : « Nemo gaudeat super me. » Et modum qui adhiberi debet ad conversionem, ibi, y.28 : « Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis. »

In primo quatuor facit. Exhortatur ad redeundum. Si non revertantur, ostendit damnum, ibi, y. 3 : « Ne tradas al-

Et subjungit de damno non conversi : « Ne tradas, » hoc est, ne tradi permitas, « alteri gloriam tuam, » hoc est, cultum Dei gloriosi, « et dignitatem tuam, » supple, ne tradas, « genti alienæ. » Dignissima enim gens est dignissimum habens cultum. Deuter. iv, 7 : Non est alia natio tam grandis, quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Proverb. v, 9 : Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.

<--- Page Split --->

Apocal. III, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.

Jam judicavi... tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.

4 « Beati sumus, Israel. » Confortat ad Ad converredeundum, ad quod exigit scire, et velle, sionem tria exiguntur. et posse. De scire dicit : « Beati sumus, Israel, quoniam quæ Deo placent, nobis manifesta sunt, » Quod magnæ dignitatis est. Psal. cxLVII, 30 : Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis.

« Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum. » Deuter. xxxii, 18 : Deus qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. « Immolantes dæmoniis et non Deo. » I ad Corinth. x, 20 : Quæ immolant gentes, dæmoniis immolant et non Deo : quia idolum non est Deus.

5 De velle subjungit :

« Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israel, hoc est, animum erige plusquam fecisti, et exerce, quia tu es populus Dei per cultum. Deuter. VII, 6 : Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Et est memorabi·lis propter virtutes patrum. Eccli. xliv, 10 : Illi viri misericordiæ sunt, quorum pietates non defuerunt. Et, post pauca, y. 14 : Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. Ergo imitando tantos, esto animæquior, constanti animo revertens ad Dominum.

« Obliii enim estis eum qui nutriti vos, » ita scilicet quod proposuistis eum, et per cultum ad memoriam non reduxistis. Jerem. n, 32 : Populus meus oblitus est mei diebus innumeris. Isa. LVII, 11 : Mentita es, et mei non est recordata. Dominus enim nutritor noster est, et Ecclesia sancta nutrix nostra. Et hoc est Eccl. nuthr quod sequitur : « Et contristastis nutrit 1 cern vestram Jerusalem. » Genes. XLVIII, 15 : Deus qui pascit me ab adolescentia mea. Isa. LXVI, 13 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini. Ruth, iv, 16 : Nutricis ac gerulæ fungebatur officio. Isa. XLIX, 23 : Erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ.

« Venumdati estis gentibus non in perditionem, » finalem scilicet abjectionem, et ideo redire poteritis. Judith, VIII, 27 : Deus corriPlagella Domini, quibus quasi servi pli ad enencorripimur, ad emendationem, et non ad dationem. perditionem notram evenisse credamus. Et hoc est quod sequitur : « Sed propter quod in ira, » hoc est, in peccato ira digno ad iracundiam provocastis Dominum. Osee, xiv, 1 : Pereat Samaria! quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum. Jerem. VII, 18 : Libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent. Supple, et ideo « traditi estis adversariis, » emendandi scilicet, non finaliter condemnandi. I ad Corinth. v, 3 et 5 :

« Vidiit enim, » per Prophetas, « iracundiam a Deo venientem vobis, » propter peccata scilicet quæ multiplicastis. Jerem. I, 11 : Virgam vigilantem ego video. Virga vigilans securitatem significat punitionis. Amos, VIII, 2 : Quid tu vides, Amos? Et dixi : Uncimum pomorum, « attrahentem supplicia peccatoribus, » ut ait Hieronymus. « Et dixit, » præmuniendo scilicet et arguendo vos : « Audite, confines Sion, » hoc est, omnes qui pertinetis ad Sion, hoc est, quos a peccatis revocavi. Jerem. VII, 13 : Locutus sum ad vos mane consurgens, et

<--- Page Split --->

loquens, et non audistis. Ad arguendum autem me compulit compassio et charitas. Et hoc significat id quod sequitur :

« Adduxit enim mihi Deus luctum magnum, ? in pennis vestris. Jerem. ix, 1 : Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei ? Isa. xxii, 4 et 5 : Nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei : dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum.

10 « Vidi enim, » hoc est, prævidi, « captivitatem populi mei, » futuram scilicet, « filiorum meorum et filiarum, » hoc est, quos dilexi ut filios et filias. Thren. 1, 16 : Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas quia longe factus est a me consolator, converterus animam meam. Facti sunt filii mei perditi. « Quam, » scilicet captivitatem, « superduxit illis Æternus, » hoc est, super peccata eorum adduxit. Isa. xxxi, 2 : Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit.

11 Nec mirum erat si compassus sum, « Nutrivi enim illos cum jucunditate. » Thren. iv, 2 : Filii Sion inclyti, et amiciti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? « Dimisi autem eos cum fletu et luctu. » Quia ex tantis deliciis gratia Dei, ad tantas tristitias commutati sunt. Thren. iv, 5 : Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis : qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.

13 « Nemo gaudeat super me. » Tangit exhortationem compassionis et luctus, et dicit tria, scilicet tristitia causam, et aliorum vocationem ad compassionis molestiam, ibi, §. 14 : « Veniant confines Sion. » Et extremam in iis in qui-

bus compatitur allegans miseriam, ibi, §. 26 : « Delicati mei. »

Dicit ergo : « Nemo gaudeat super me viduam et desolatam : » desolatam a filiis, viduam autem a viro, ne iterum focund er in filios. Isa. LIV, 6 : Ut mulierem derelictam et merentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam. Hoc dicere potest Ecclesia bono pastore desolata, et filiis bonis destituta. Et hoc est quod sequitur : « A multis derelicta sum, » merito, « propter peccata filiorum meorum. » Unde licet sint homines, tamen formam patris non tenuerunt, ita quod melius esset non habere filios. Proverb. x, 1 : Filius sapiens lætificat patrem : filius vero stultus maestitia est matris suæ. Sapient. III, 12 et 13 : Nequissimi filii illorum : maledicta creatura eorum. « Quia declinaverunt a lege Dei, » per inobedientiam scilicet patris. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.

« Justitias autem ipsius, » quæ in mandatis Dei exprimuntur, « nescierunt, » hoc est, scire noluerunt. Jerem. v, 3 : Renuerunt accipere disciplinam. Psal. XXXV, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. « Nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei. » Et ideo per devia iverunt errorum. Psal. cvi, 40 : Errare fecit eos in invio, et non in via. « Neque per semitas veritatis ejus, » hoc est per consilia Prophetarum et Doctorum, « cum justitia, » quam scilicet exhiberent in opere, « ingressi sunt : » nec enim consilia nec præcepta servaverunt, quinimo dixerunt illud Isa. XXX, 11 : Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Psal. LXXVII, 10 : In lege ejus noluerunt ambulare.

« Veniant confines Sion. » Vocat com-

<--- Page Split --->

Psal. LXXVII, 66 : Percussit inimicos suos in posteriора. Jerem. XV, 19 : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.

« Ambulate, filii, » ex quo nullus potest vos nisi Dominus juvare. Ambulate in mandatis Dei. « Ambulate, » patienter in pecnis purgantes vos. Isa. II, 3 : Docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.» Ego enim derelicta sum sola. » Thren. I, 1 : Quomodo sedet sola civitas plena populo? facta est quasi vidua domina gentium.

animum convertatis ad Dominum. Tob. v, 13 : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. « Clamate ad Dominum, » intentione devotionis. Jerem. XXXIII, 3 : Clama ad me, et exaudiam te. Isa. XXXVIII, 14 : Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. « Et eripiet vos de manu principum iniquorum, » Chaldaorum scilicet et daemonum. Eecli. LI, 4 et 5 : Et liberasti me secundum multitudinem misericordiæ nominis tui, a rugientibus præparatis ad escam, de manibus quærentium animam meam.

Quod autem possibile sit quod liberen- 22 tur, ostendit per spem Sanctorum, subdens :

« Ego autem speravi in æternum saspes solutis ponientemm recretat. lutem vestram. » Ad Roman. v, 5 : Spes non confundit. Ad Hebr. VI, 18 et 19 : Configuimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam. Isa. XXX, 15 : In silentio et spe erit fortitudo vestra. « Et venit mihi gaudium a Sancto, » in spe scilicet illa : spes enim quando firma est, lætificat, et temperat malum. Ad Roman. v, 2 et seq. : Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Psal. LXX, 14 : Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. « Super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. » Dominus enim in æternum salvat. Isa. XXVI, 4 : Sperastis in Domino in sæculis æternis. Psal. CXV, 2 : Misericordia Domini manet in æternum 1.

milenn arma.

« Exui me stola pacis. » Tangit depositionem signorum lætitiæ, et est sensus : Exui me stola jucunditatis qua utebar tempore pacis. « Indui autem me sacco obsecrationis. » Isa. XXII, 12 : Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci. Jonæ, II, 6 : Et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. Saccus enim, et cinis, et cilicium arma sunt penitentium et plangentium : hune habitum sancti assumunt pro peccatoribus. Esther, XIV, 2 : Cum deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit. Et, post pauca : Omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. Et deprecabatur Dominum Deum Israel. Et hoc est quod sequitur : « Et clamabo ad Altissimum in diebus meis. » Jonæ, III, 8 : Operiantur saccis homines, et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine.

« Emisi enim vos cum luctu, et plo- 23

tas Domini manet in æternum.

<--- Page Split --->

ratu, hoc est, querela et lacrymatione. Jerem. xxxi, 15 : Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos. « Reducet autem vos mihi Dominus, revocando scilicet ad penitentiam, « cum gaudio, » cordis, « et jucunditate, » gratulantium, « in sempiternum. » Luc. xv, 9 : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo.

cxviii, 86 : Iniqui persecuti sunt me, adjuva me, Domine Deus meus. « Sed eito videbis perditionem ipsius. » Mich. vii, 10 : Adspiciet, me scilicet, inimicam meam, et operietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? « Et super cervices ejus ascendes, » conculcando scilicet eos. Mich. vii, 10 : Oculi mei videbunt in eam, scilicet inimicam tuam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. Malach. iv, 3 : Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, Eccli. xxiv, 11 : Omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi.

« Sicut enim viderunt vicinæ Sion, » amici scilicet. « captivitatem vestram, » in compassione scilicet et tristitia : « sic videbunt, » supple, in lætitia et congratulatione, « et in celeritate salutem vestram a Deo. » Sapient v, 2 : Mirabuntur in subilatione insperatæ salutis. Isa. lxvi, 10 : Lætamini cum Jerusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam : gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam. « Quæ, » scilicet salus, « superveniet vobis cum honore magno. » Honor testimonium virtutis est in laudibus et titulis et demonstrationibus. Psal. viii, 6 : Gloria et honore coronasti eum. Esther, vi, 11 : Honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. « Et splendore æterno, » claritatis scilicet in lumine cœlesti. Tob. xiii, 13 : Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.

« Delicati mei. » Tangit miseriam eorum quibus compatiendum est, qui tanto miseriores sunt, quanto contrariis ad ea quae patiuntur sunt assueti.

Et hoc est : « Delicati mei, » supple, quondam, « ambulaverunt vias asperas, » captivitatis vel peccatorum. Sapient. v, 7 : Lassati sumus in via iniquitatis, et perditionis. et ambulavimus vias difficiles. Osee, ii, 6 : Sepiam viam tuam spinis. « Ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. » In grege direpto aliquis plures, aliquis pauciores trahit ad interficiendum. Et sic fuit in populo, et fit spiritualiter a diabolo. Thren. v, 5 : Cervicibus minabamur, lassis non dabatur requies.

Supple, et ideo,

« Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis » per flagella scilicet Domini. Mich. vii, 9 : Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Eccli. ii, 3 : Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. « Persecutus est enim te inimicus tuus, » Chaldæus scilicet vel diabolus. Psal.

« Animæ quiores estote, filii. » Isa. xxxv, 4 : Dicite pusillanimes : Confortamini. « Et proclamate ad Dominum. » Thren. ii, 19 : Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum. Et, ibidem, v. 18 : Deduc quasi torrentem lacrymam per diem et noctem. « Erit enim memoria vestra, » in bonum scilicet, « ab eo qui duxit vos, » hoc est, permittit duci in captivitatem. Psal. lxv, 11 : Induxisti nos in laqueum, posuisti, etc. Et de recordatione, Isa. xlix,

<--- Page Split --->

15 : Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non miserelatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

lucem, et creans tenebras, formans pacem, et creans malum : ego Dominus faciens omnia hæc. Job, v, 18 : Ipse vulnerat, et medetur : percutit, et manus ejus sanabunt. Deuter. xxxii, 39 : Ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo.

« Sicut enim fuit sensus vester. » Tangit hic modum conversionis, et dicit quatuor, scilicet modum conversionis, modum consolationis, modum confortationis, et inimicis modum destructionis.

Et hoc est : « Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis, » hoc est, sensualis motus, qui principium omnis erroris est. I ad Corinth. ii, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Glossa, ibidem : « Animalis est, qui « dissoluta lascivia fertur in quinque « corporis sensus, quos intra se spiritus « rector non continet. » « Decies tamen iterum convertentes. » « Ad litteram, « ut dicit Avicenna, decem sunt sensus, « quinque interiores, scilicet sensus « communis, imaginatio, phantasia, æ- « stimativa, et sensibilium memoria : et « quinque exteriores, visus, auditus, « gustus, olfactus, tactus. » Hi decem sensus cum appetitu qui sequitur eos concupiscibili, et irascibili, omnis perversitatis principium sunt, quando non formam accipiunt rationis, et rectæ ordinationis : et ideo dicit : « Decies tamen iterum convertentes requiretis eum. » Posset etiam dici, quod propter decem praecepta dicit decies tantum. Hoc significatum est, Isa. xxxviii, 8 : Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.

« Animæquior esto, Jerusalem. » Conclusio est ex philosophicis, et est ac si dicat : Ergo esto animæquior, et confortare. Josue, 1, 6 : Confortare, et esto robustus. « Exhortatur enim te, qui te nominavit, » hoc est, qui primò tibi nomen Israel imposuit. Genes. xxxii, 28 : Nequaquam Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel. Propter hoc enim vocaberis Jacob, quod in rectitudine virtutis venias ad rectitudinem veritatis.

Et tangit depressionem inimicorum, dicens :

« Nocentes peribunt. » Nocentes fuerunt inimici. Isa. xxvi, 11 : Ignis hostes tuos devoret. Psal. xxxiv, 1 : Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Et hoc est quod sequitur : « Qui te vexaverunt. » Sapient. v, 1 : Stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum. « Et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur, » sicut invidi Idumæi, et quidam alii qui invident prosperitatibus Sanctorum. Abdiae, §. 10 : Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.

« Qui enim induxit vobis mala, » pœnae scilicet, « ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. » Isa. xlv, 6 et 7 : Ego Dominus, et non est alter, formans

« Civilates quibus servierunt filii tui, punientur. » Genes. xv, 14 : Gentem, cui servituri sunt, ego judicabo, dicit Dominus. Isa. lx, 12 : Gens et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. Do-

<--- Page Split --->

minatores enim eorum dabuntur eis in servos, et ancillas. « Et quæ accepit filios tuos. » Civitas quippe vel gens quæ filios tuos subjugavit. Isa. xlv, 1 : Subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam. Propter hoc Sanctis promittitur, Psal. viii, 7 : Constituisti eum super opera tuarum.

« Sicut enim gavisa est in tua ruina, » culpæ scilicet, « et lætata est in casu tuo, » pænæ scilicet, hoc enim invidorum est. Proverb. ii, 14 : Lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Thren. n, 16 : Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus, invenimus, vidimus. « Sic contristabitur in sua desolatione. » Hoc enim justum est quod gaudens in alterius ruina, deducatur in desolationem et tristitiam. Job, xxxi, 29 : Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Thren. 1, 21 : Omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt, quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.

« Et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, » hoc est, multitudo peccatorum in qua exsultat rex confusionis. Isa. x, 34 : Subvertentur condensa saltus ferro, hoc est, sententia Domini, quæ per securim significatur. Luc. iii, 9 : Securis ad radicem arboris posita est. « Et gaudimonium ejus erit in luctum. » Gaudimonium dicitur quasi gaudii munium, gaudium quo se hostis et invidus munit : hoc est enim gaudium de quo dicitur, Proverb. xiv, 13 : Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

Et modum pœenæ subjungit, dicens : « Ignis enim superveniet ei ab æterno, » hoc est, a Deo per immobilem sententiam, et hoc est ignis æternus, de quo dicitur, Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum. « In longiturnis diebus, » qui nequaquam habebunt finem. Judith, xvi, 21 : Dabit ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. « Et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. » Apocal. xviii, 2 : Facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi1.

4 Commentarius in 1§. 36 et 37 invenitur in

principio capituli sequentis, §§. 1 et 2.

<--- Page Split --->