CAPUT III.

Perseverant confiteri peccata sua et patrum suorum, obsecrantes Deum pro misericordia : Israel in captivitatem ductus est, eo quod dereliquerit viam sapientia qua non invenitur a potentibus, divitibus, aut gigantibus : sed populo Israel tradita fuerat a Deo, cui omnes sua creatura obediunt : additurque de Christi adventu in carnem.

  1. Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel, anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te.

  2. Audi, Domine, et miserere, quia Deus es misericors : et miserere nostri, quia peccavimus ante te :

  3. Quia tu sedes in sempiternum, et nos peribimus in ævum ?

  4. Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem mortuorum Israel, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et ugglutinata sunt nobis mala.

  5. Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum : sed memento manus tua, et nominis tui in tempore isto,

  6. Quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te, Domine :

  7. Quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, et ut invocemus nomen tuum, et laudemus te in captivitate nostra, quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, qui peccaverunt ante te.

  8. Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium,et in maledictum, et in peccatum,secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster.

  9. Audi, Israel, mandata vita: auribus percipe, ut scias prudentiam.

  10. Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es,

  11. Inverterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum descendentibus in infernum ?

  12. Dereliquisti fontem sapientiae.

  13. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna.

  14. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longiturnitas vita et victus, ubi sit lumen oculorum, et pax.

  15. Quis invenit locum ejus? et quis intravit in thesaurus ejus?

  16. Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias qua sunt super terram?

  17. Qui in avibus coeli ludunt,

  18. Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum : qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum?

  19. Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt.

  20. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram : viam autem disciplinae ignoraverunt,

<--- Page Split --->

  1. Neque intellexerunt semitas ejus : neque filii eorum susceperunt eam, a facie ipsorum longe facta est.

  2. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman.

  3. Ffîî qnoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrha et The man, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.

  4. O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!

  5. Magnus est, et non habet finem : excelsus, et immensus.

  6. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt statura magna, scientes bellum.

  7. Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt, propterea perierunt :

  8. Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam.

  9. Quis ascendit in coelum, et accepit

eam, et eduxit eam de nubibus? 30. Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum?

  1. Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus :

  2. Sed qui scit universa, novit eam, et adinvenit eam prudentia sua, qui praeparavit terram in aeterno tempore, et replevit eam pecudibus et quadrupedibus :

  3. Qui emittit lumen, et vadit : et vocavit illud, et obedit illi in tremore.

  4. Stellae autem dederunt lumen in custodiiis suis, et laetate sunt :

  5. Vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas.

  6. Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum.

  7. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob, puero suo, et Israel, dilecto suo.

  8. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

IN CAPUT III BARUCH

COMMENTARIUS.

« Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel. » Tangit hic angustiam, et dolorem orantis, allegans miseriam in qua est, ibi, y. 4: « Domine omnipotens. » Subinferens etiam quod emenda non perditio fuit de intentione affligentis, ibi, y. 7. « Quia propter hoc dedisti timorem tuum. »

Psal. LXXVI, 11 : Dixi : Nunc cepi. Daniel. nI, 41 : Et nunc sequimur in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. « Anima in angustiis, » supple, existens, propter malum perpetratum. Daniel. XIII, 22 : Angustiae sunt mihi undique. « Et spiritus anxius clamat ad te. » Anxius spiritus est anxietatem indicans anhelitus, sicut gemitus, et singultus, et hujusmodi. Psal. vi, 7 : Laboravi in gemitu meo. IV Reg. iv, 27 : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est.

Dicit ergo : « Et nunc, Domine omnipotens, Deus Israel. » Ac si dicat : Tunc quidem obstinati fuimus in culpis, nunc autem ad pcnientiam conversi sumus.

« Audi, Domine, et miserere, » qui semper gementes et dolentes audis. Eecli. xxxv, 16 et 17 : Deprecationem

<--- Page Split --->

læsi exaudiet. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquem jam gemitus. « Quia peccavimus ante te, » solum scilicet : cuncta enim vides. In oratione Manassæ : Excitavi iracundiam tuam, et malum coram te feci :. statui abominationes, et multiplicavi offensiones.

3

wss sedet

a

a

Et hoc est quod sequitur :

« Quia tu sedes in sempiternum. » Sedes, inquam, ut rex et gubernator, cuncta videns, et discernens quid cui reddendum sit. Psal. lxxix, 2 : Qui sedes super Cherubim, hoc est, plenitudinem scientiae. Daniel. in, 55 : Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super Cherubim, hoc est, qui intueris tenebrosa et profunda cordium. « Et nos peribimus in ævum ? » hoc est,in æternum, morte æterna scilicet. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Ezech. xviii, 31 : Quare moriemini, domus Israel ? Et, supra, 7. 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat 1 ?

gnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum. « Quia peccaverunt ante te, » supple, et non ante illos : et ideo illi non habent causam in eos, sed tu. Isa. lii, 4 : Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Tuum est ergo misereri, et non illorum. Psal. l, 6 : Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Jerem. xiv, 8 : Tibi peccavimus, exspectatio Israel, salvator ejus, scilicet noster, in tempore tribulationis. « Et non audierunt vocem Domini Dei sui, » praemonentem per legislatorem, et monentem per Prophetas. Proverb. i, 24 et 23 : Vocavi, et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Et ideo, supple, « conglutinata sunt nobis mala, » penea scilicet. Conglutinatum autem est, quod quasi glutino vel visco adhaerens tenet quasi inseparabiliter. Deuteron. xxviii, 60 : Convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. Penea enim quasi gluten est culpa : unde, Genes. xiv, 10, dicitur, quod terra Sodomorum multos habebat glutinosos, seu puteos multos bituminis : quod significat glutinum culpa et concupiscentia, per quod conglutinatur penea cum peccatoribus.

4

« Domine omnipotens, Deus Israel. » Potens enim es ad liberandum, sicut potens fuisti ad percutiendum : non enim ira tibi dominatur, nec aliqua passio. Ille enim solus omnipotens, cui nulla penitus passio dominatur, et cui nulla obviare potest potentia. Esther, xii, 9 : Domine, Domine, rex omnipotens,in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tua possit resistere voluntati. Deus autem Israel es, omnem de semine Israel respiciens. « Audi nunc orationem mortuorum Israel, » hoc est, morti addictorum, « et filiorum ipsius, » quos scilicet in captivitate genuerunt. Psal. lxxviii, 11 : Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Secundum ma-

« Noli meminisse iniquitatis patrum nostrorum, » quas imitati sumus, quia nec per pœnitentiam recedimms ab eis. Judith, vn, 18 : Non sumus secuti peccata patrum nostrorum, qui dereliquerunt Deum suum. Tob. ii, 3 : Ne reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum. Psal. lxxviii, 8 : Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. « Sed memento manus tua, » hoc est, operum magnorum qua saepe fecisti in nobis, et ex consueta benevolentia iterum miserere. Psal. lxxvi, 12 : Memor

<--- Page Split --->

fui operum Domini. Eccli. 11, 11 : Memoratus sum misericordiæ tuæ, Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt. « Et nominis tui in tempore isto, » tribulationis scilicet. Hoc autem nomen est Dominus, ut alium Dominum non ponas super nos. Psal. lxxxii, 19 : Cognoscant, gentes scilicet, quia nomen tibi Dominus, ut possideas nos, et domineris nobis. Et hoc est : « In tempore isto. » Quoniam alieni domini vindicant sibi. Isa. xxvi, 13 : Possederunt nos domini absque te, tantum in te recordemur nominis tui. Isa. lii, 5 : Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.

scilicet. Psal. cxxix, 1 : De profundis clamavi ad te, Domine. Eccli. 11, 14 : Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in tempore tribulationis meæ. « Et laudemus te in captivitate nostra ? » quia videmus quod captivitas reduxit nos ad te. Isa. xxvi, 16 : Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

Et hoc est quod sequitur : « Quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum, per afflictionem scilicet captivitatis. Osee, 11, 6 et 7 : Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria : et semitas suas non inveniet. Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos : et quæret eos, et non inveniet, et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. « Qui peccaverunt ante te, » patres nostri scilicet, quorum fuimus imitatores. Jerem. vii, 18 : Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli.

« Quia tu esDominus Deus noster. » Psal. viii, 1 : Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! I ad Corinth. viii, 5 et 6 : Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. « Et laudabimus te, Domine, » de redemptione nostra scilicet. In oratione Manassæ, sub finem : Laudabo te semper omnibus diebus vitæ meæ, quonium te laudat omnis virtus cælorum. Eccli. 11, 13 : Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione.

Et ideo sequitur :

« Et, » supple, ideo « ecce nos sumus hodie in captivitate nostra, » quam nostris peccatis nostram fecimus. Isa. 1, 11 : Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis : de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. « Qua dispersisti nos, » inter gentes scilicet pro peccatis nostris. Psal. xlun,12 : In gentibus dispersisti nos. « In improperium, » ut omnes scilicet improperent nobis. Psal. xlun, 14 : Posuisti nos opprobrium vicinis nostris. « Et in maledictum, » ut omnes scilicet maledicant nobis. Deuter. xix, 27 : Iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt. « Et

« Quia propter hæc dedisti timorem tuum in cordibus nostris, » per pœnas scilicet captivitatis, quibus te timeri fecisti. Psal. lxxviii, 6 : Effunde iram tuam in gentes, quæ te non noverunt 1. Eccli. xxxvi, 2 : Immite timorem tuum super gentes, quæ non exquisierunt te. « Ut invocemus nomen tuum, » in pœnis

tuam super gentes, quæ non cognoverunt te.

<--- Page Split --->

in peccatum, » hoc est, ut in terra idolorum peccato idololatriæ serviamus. Jerem. xvi, 13 : Ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. « Secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, » qui scilicet tot et tanta mala meruerunt. Joel. ii, 4 : Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. « Qui, » scilicet patres, « recesserunt a te, Domine Deus noster. » Jerem. ii, 5 : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?

Huc usque descripta est historia de pcnitentia, et oratione eorum qui præsentem librum Baruch audierunt, et deinceps describetur libri instructio.

Job, xxxiv, 3 : Auris verba probat, et guttur escas gustu dijudicat. Probat quidem qui probatam habet virtutem, et dijudicat qui judicii habet scientiam. Hoc enim esse non potest nisi per virtutem et scientiam. Job, xxxiv, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. « Mandata vitæ. » Mandata et præceptum in subjecto idem sunt, sed differunt in ratione : præceptum enim est, secundum quod est præceptum ut regula operis, mandatum autem secundum quod est indicium intentionis primi mandantis, seu nuntiantis, et secundum hoc directe est mandatum vitæ effective, quia a prima vita procedit : omnia enim quæ ad hoc procedunt, a vita procedunt, et a vitæ fonte, et vitam faciunt et ad vitam conducunt. Joan. 1, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum : lux enim primum est vitæ principium in corporalibus.

« Audi, Israel, mandata vitæ. » In hac autem parte tria dicuntur, scilicet cognitionis divinae super omne humanum ingenium sublimitas : revertentium ad ipsam utilitas, infra, ibi, iv, 2 : « Convertere, Jacob, et apprehende eam. » Et promissionum ejus claritas et jucunditas, infra, ibi, iv, 36 : « Circumspice, Jerusalem, ad Orientem. »

In prima quatuor sunt, scilicet difficultas. Subtilitas, ibi, y. 15 : « Quis invenit locum ejus. » Sublimitas, ibi, y. 32 : « Sed qui scit universa, novit eam. » Et continentiae ejus utilitas, infra, ibi, iv, 1 : « Hic liber mandatorum Dei. »

In prima tria sunt per quæ ostenditur difficultas, scilicet attentionis excitatio : experimenti probatio, ibi, y. 10 : « Quid est, Israel ? » Eorum quæ sciri debent subtilis indagatio, ibi, y. 14 : « Disce ubi sit prudentia. »

Dicit ergo :

« Audi, Israel. » Non enim audire potest nisi Israel, rectissimus virtute, et vir videns Dominum contemplatione. Talis enim solus potest audita probare.

« Auribus percìpe, ut scias prudentiam. » Auribus percìpit, qui ad interiora verba accìpit, et intentionem verhorum perfecte dijudicat. Matth. xiii, 9 : Qui habet aures audìendi, audiat. Apocal. ii, 29 : Qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Job, xxxiv, 34 : Viri intelligentes loquantur mihi, et sapiens audiat me. Proverb. vnt, 6 : Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum.

Et subjungit de experimento primo in contrario, ut concludat oppositum de opposito.

Et hoc est :

« Quid est, Israel ? » hoc est, experiaris in te, o Israel, quæ causa sit quod « in terra inimicorum es » captivus detentus, infra terminos alienos inimicorum naturae et rationis, et virtutis et veritatis : omnia enim hæc exterminat inimicus. Hoc significatum est, IV Reg. v, 2 : De Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel

<--- Page Split --->

puellam parvulam. Latrunculi Syriæ, quæ sublimis interpretatur, motus sunt superbiae, in qua, sicut dicitur, Tob. iv, 14 : Initium sumpsit omnis perditio. Puella parvula est anima parva et virtute et intellegentia veritatis. Captiva autem est per intentionem et consensum peccati. Terra inimicorum est, termini potestatis dæmonum. Job, ix, 24 : Terra data est in manus impii.

fluendo transfundit. Eccli. i, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata æterna. Excelsis enim Dei donis etiam lucidius fulget verbum in Patre existens, quod influens in animam, nuntiat et mandat et notificat ea quæ sunt in Patre. Sapient. vii, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit. Derelictio illius causa omnium malorum est. Jerem. ii, 13 : Duo mala fecit populus meus : Me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.

« Inverterasti in terra aliena, » scilicet per morosam delectationem, et peccati antiquitatem. Daniel. xiii, 52 : Inverterate dierum malorum, nunc vegerunt peccata tua. Isa. lxv, 20 : Peccator centum amorum maledictus erit. Psal. cxix, 5 : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! « Coinquinatus es cum mortuis. » Quod fit per consuetudinem : quoniam qui jam ad peccatum nullum sentit dissensum, quasi tabe peccati mortuus est,et resolutus.Job, xvii, 14 : Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus. Propter hoc dicitur, ad Ephes. v, 14 : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. « Deputatus es cum descendentibus in infernum. » Descendunt in infernum qui continue gravedine peccati descendunt, quod fit per impenitentiam et obdorationem et desperationem. Psal. lxxxvii, 5 : Æstimatus sum cum descendentibus in lacum : factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. Ut scilicet adjutorio postposito libere possit in me mors dominari. Thren. iii, 53 : Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.

Et de proposito concludit : « Nam si in via Dei ambulasses, » hoc est profecisses in via qua Deus venit ad te, et qua tu venis ad eum, Deus ad te per influentiam virtutis et veritatis, tu ad ipsum per amorem virtutis et lumen contemplationis. Psal. xxiv, 4 : Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. I Joan. 1, 5 et seq.: Lux est, et tenebræ in eo non sunt ulla. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. Si autem ambulamus in luce sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, supple, quia ipse venit ad nos, et nos ad ipsum. Et, I Joan. ii, 6 : Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. « Habitasse utique in pace sempiterna, » hoc est, super gratia et veritatis stabilitatem Isa. xlviii, 18 : Utinam attendisses mandata mea ! facta fuisset sicut flumen pax tua, interior scilicet et exterior : fluctuanti enim cordi nulla est pax : « pax enim quies, et « tranquillitas cordis est, » ut dicit Augustinus. Ad Philip. iv, 7 : Pax Dei, quæ exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras.

12 Verbum in Patre, fons Sapientiae.

Nec quærit ut discat, sed ut ad experimentum propriæ conscientiæ reducat : et ideo subdit :

« Dereliquisti fontem sapientiae. » Fons sapientiae est verbum in Patre : tunc fundit, quando se in animas in-

<--- Page Split --->

14 Virtus non invenitur si in Deo.

Ergo, supple, in teipso,

« Disce ubi sit prudentia, » quæ est agendorum ratio, ut dicit Philosophus, « ubi sit virtus, » quæ (sicut dicit Socrates) habitus est inclinans in optima. Hanc enim non invenis nisi in Deo. Sapient. VIII, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. « Ubi sit intellectus, » qui (sicut dicit Philosophus) omnis veritatis principium est. Isa. XI, 2 : Requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae, et intellectus. Gregorius : « Intelle- « ctum dat, dum de auditis mentem illu- « minat. » De auditis, inquam, a Deo. « Ut scias simul, » quasi ex syllogismo concludens, « ubi sit longiturnitas vitae. » Hæc enim non est nisi in radice purissimi intellectus, sicut etiam Philosophi posuerunt intellectum adeptum radicem esse immortalitatis. Eccli. IV, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se. Ptolemæus Philosophus : « Non fuit mortuus, qui scientiam « vivificavit : nec fuit pauper, qui intel- « lectui dominatus est. » « Et victus, » qui vitam continue sustentat : quia non potest esse nisi continuus influxus sapientiae, et intellectus, et virtutis. Sapient. VIII, 16 et seq. : Non habet tædium convictus illius, scilicet sapientiae, sed lætitiam et gaudium. Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, et in amicitia illius delectatio bona, etc.« Ubisit lumen oculorum,» hoc est, oculos illuminans : hoc enim etiam secundum philosophiam non est nisi primus fons luminis per se, quod dulcissimum lumen est, omnia illuminans quæ illuminantur. I Reg. XIV, 29 : Vidistis... quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto. Joan. I, 9 : Erat lux vera, quæ illumiinat omnem hominem venientem in hunc mundum. « Et pax. » Pax est in eo,

quo habito nihil amplius requiritur, hoc est, in Deo. Augustinus in libro I Confessionum : « Fecisti nos, Domine, ad te, « et inquietum est cor nostrum, donec « requiescat in te '. » Joan. XVI, 33 : Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis In mundo pressuram habebitis, etc. Psal. LXXV, 3 : Factus in pace est locus ejus. Locus enim est, ad quem omne quod est, movetur, et quiescit quando est in ipso, sicut per se locus est, et non locus ut vas, sicut navis nautæ.

« Quis invenit locum ejus ? » Tangitur hic hujus cogitationis subtilitas, eo quod ab humano ingenio inveniri non potest. Et hoc ostendit tripliciter : in communi : in speciali, ibi, y. 16 : « Ubi sunt principes ? » Et ipsius cognitionis altitudinem, ibi, y. 24 : « O Israel, quam magna est domus Dei ! » Et ex his tribus concludit, quod solus Dominus inventor ejus est, ibi, y. 32 : « Sed qui scit universa, novit eam. »

Dicit ergo : « Quis invenit locum ejus ? » Quantum ad humanum quis notat impossibilitatem, quia præsumptione humani ingenii inveniri non potest. Psal. LXIII, 7 : Defecerunt scrutantes scrutinio. Joan. 1, 18 : Deum nemo vidit umquam. Hoc significatum est, Exod. VII, 19, ubi magi defecerunt in tertio signo, clamantes : Digitus Dei est hic. Nisi enim digitus Dei scribat in corde hominis, cognitionem divinam habere non potest. Secundum autem revelationem acceptam, quis notat dignitatem : et est sensus, quantæ dignitatis est, qui locum tantæ sapientiæ invenit. II ad Corinth. III, 18 : Nos omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini spiritu. Quod autem non ab homine, sed a Deo sit, paulo ante dicit, y. 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a no-

<--- Page Split --->

bis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est. Locus autem est, sicut jam diximus, ad quem res movetur, et sic locus divina sapientia Deus est. « Ab illo enim procedit, et ad « illum reflectitur, ut dicit Dionysius, « et convertit ad ipsum omnes in quos « procedit. » Job, xxvrn, 1 : Auro locus est, in quo conflatur. Et ibidem, admirans altitudinem loci istius, dicit, yv. 12 et 13 : Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentia ? Nescit homo pretium ejus.

« Et quis intravit in thesauros ejus ? » Sapientiae divinae thesauri dona ipsius sunt innumerabilia, et inestimabilia in virtutibus intellectus et operationis. Sapient. vii, 9 : Omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu illius. Et, post pauca, y. 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Sapientia enim lumen est, et candor lucis aeternae, cujus translatio in animas sanctas, ad intellectum et affectum plurimas facit reflexiones. Propter quod, Sapient. vii, 22, Spiritus intelligentiae dicitur sanctus, unicus, multiplex, et in illa multiplicitate multos constituit thesausos bonorum et honorabilium. Intrare autem in thesauros istos, est intima horum omnium bonorum penetrare per rationem et experimentum. Propter quod dicitur, Matth. xii, 33, quod bonus homo de bono thesauro, cordis suis scilicet, profert bona. Et, Matth. xii, 32 : Omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

16

Et quod studiis humanis superponatur, et excedat ea, ostendit per partes studiorum, scilicet altitudinis, vanitatis, cupiditatis, vanitatis simul et cupiditatis, profectus mundani, et indigationis prophetiae, et hoc per ordinem ponit in littera.

Et hoc est quod dicit :

« Ubi sunt principes gentium ? » qui Prie pen ad alta student, ac si dicat : In loco sa- Pien lus pientiae non sunt, et ideo fluctuant sicut res extra locum suum existens : quantumcumque enim gravis sit lapis suspensus extra locum suum, facile movetur. I ad Corinth. ii, 7 et 8 : Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Isa. xix, 11 : Sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Studere enim altitudini non stanti, ruinae studere est. Ezech. xxvii, 16 : Ejeci te de monte sancto Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum. Si ergo Angelus altitudini studens, sic projectus est qui natura cœelestis est, quomodo stabit in altitudine gleba terrestris? Augustinus, in lib. de Conflictu vitiorum et virtutum : « Pen- « sandum est quantis tenebris involvenda « sit gleba propter superbiam, si globos « suae lucis amittere potuit, et in tantam « temeritatem mutari Lucifer qui mane « oriebatur. » « Et qui dominantur super bestias quae sunt super terram. » « Per naturam enim, ut dicit Gregorius, « homo solus praepositus est bestiis : « ambitiosi autem hominibus quasi be- « stiis uti quaerunt, et praeesse eis qui- « bus per naturam aequales sunt, vel « forte aliquando inferiores, et ideo me- « rito cadunt. » Isa. xiv, 13 et seq. : Super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Et sequitur statim : Verumtamen ad infernum detraheris. Sunt etiam principes Philosophi, bestiae autem idiotae, quorum studia etiam pereunt. Ad Roman. i, 21 et 22 : Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratia egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum : dicentes enim se esse sapien-

<--- Page Split --->

tes, stulti facti sunt. Et ideo non possunt demonstrare ubi sunt per sapientiam suam.

pecunia. Proverb. xxx, 16 : Ignis numquam dicit': Sufficit. Isti etiam demonstrare non possunt ubi remaneant studia eorum. Luc. xii, 20 : Quæ parasti, cujus erunt ?

Et subjungit de studio vanitatis, dicens :

« Qui in avibus coeli ludunt. » Avis componitur ab a, quod est sine, et via, quia viam certam non tenet. In avibus ergo ludunt, qui vanitatis ludos sequuntur, qui viam certam non tenent. Jerem. ii, 5 : Ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt. Eccli. xxxiv, 2 : Quasi qui apprehendit umbram, et persequitur ventum : sic et qui altendit ad visa mendacia. Qui enim apprehendere nititur umbram, convertit se ad umbram, et quo magis nititur apprehendere umbram, eo magis umbra praeedit : et quo magis persequitur ventum, eo magis diffugit ventus. Et sic est de vanis spectatulis mundi : et ideo talibus studentes non possunt demonstrare ubi sunt.

Deinde subjungit simul de studio cupiditatis et vanitatis : « Qui argentum fabricant, » ad speciem scilicet anaglyphi, id est, vasis, et alio decore, annulorum scilicet, et monilium, et coronarum : et hoc est quod sequitur : « Et solliciti sunt, » ut scilicet docta manus aurificis omnem effingat speciem deforis : et hoc est quod sequitur : « Nec est inventio operum illorum. » Tam subtilia enim sunt, quod vix inveniri possunt. Eccle. ii, 8 : Coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum : feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda. Et, post pauca, §. 11 : Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi.

Et subdit de studio cupiditatis, dicens :

« Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines. » Job, iii, 15 : Qui possident aurum, et replent domos suas argento. Dicitur autem aurum et argentum omne quod ad valorem auri vel argenti æstimatur. Confidunt autem in hoc homines, sicut in hoc quod sufficientiam promittit, quam tamen non exhibet. Jacob. v, 1 et seq. : Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseris vestris, quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. « Et non est finis acquisitionis eorum. » Avaritia enim non ponit finem. Eccle. v, 9 : Avarus non implebitur

Et hoc est quod sequitur :

« Exterminati sunt, » hoc est, extra terminos studiorum suorum positi. Job, xxvi, 19 : Dives cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum : et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. « Et ad inferos descenderunt. » Exod. xv, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis. Luc. xvi, 22 : Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. « Et alii in locum eorum surrexerunt. » Alios vocat non natos ex ipsis, qui divitias eorum frequenter possident. Eccle. v, 12 et 13 : Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : Divitiæ conservatæ in malum domini sui. Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.

<--- Page Split --->

Deinde subdit de profectu aetatum, dicens :

« Juvenes viderunt lumen, » in claritate sensibilium scilicet, et ex illo lumine non didicerunt apprehendere cœelum : et hoc est quod sequitur : « Et habitaverunt terram, » hoc est, in terra quæsierunt habitationem. Psal. xvi, 11 : Oculos suos statuerunt declinare in terram. Aversi enim a lumine cœlesti in tenebris terræ remanserunt. Job, xxiv, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. Et hoc est quod sequitur : « Viam autem disciplinæ ignoraverunt. » Disciplina enim est, qua discitur sapientia : via autem disciplinæ, quod a principio sapientiæ non avertatur : et hanc viam ignoraverunt, quoniam lumen apprehendum non secuti sunt. Joan. iii, 19 : Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim ipsorum mala opera.

Et subjungit de studiis philosophiæ, dicens :

« Non est audita - in terra Chanaan. » Chanaan dicitur tota terra circa Ægyptum, et Ægyptus, ubi liberales scientiæ, ut dicit Aristoteles 1, primitus exstiterunt, et quamvis multa invenerint, tamen fidei sapientiam et pietatem invenire non potuerunt. I ad Corinth. I, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Et hoc ostendit per partes subdens : « Neque visa est in Theman. » Theman auster interpretatur, et est terra Esau, in qua magnæ exquisitiones fuerunt mathematicarum scientiarum, et tamen hanc pietatis cognitionem non invenerunt. Abdiaæ, §. 8 : Perdam sapientes de Idumæa, et prudentiam de monte Esau.

« Filii quoque Agar, » qui ex Abrahae stirpe descenderunt per ancillam, « qui exquirunt prudentiam quae de terra est, » hoc est, de terrenis lucris, vel physicam, vel historiam terrenorum. Quod ulterius explanat, dicens : « Negotiatores terræ 2, » hoc est, terrenorum lucratores. Jacob. iii, 13 : Non est ista sapientia desursum descedens, sed terrena, animalis, diabolica. « Et Theman, » hoc est, Idumæi, qui etiam exquisierunt studia terrena, « et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae. » Quia per fabulas in poeticis, exquisitiones alias in logicis et philosophicis quæsierunt prudentias disciplinales. Dicit ergo Aristoteles, quod « fa- « bula componitur ex miris. » Admiratio, autem inquisitionem facit, inquirere autem philosophari est, ut Aristoteles dicit in I Metaphysicorum : « Ex admi- « nari ex tunc et nunc philosophari in-

« Neque intellexerunt semitas ejus, » scilicet lucis et disciplinæ, hoc est, intelligere noluerunt. Psal. xxxv, 4 : Noluit intelligere ut bene ageret. Proverb. vi, 23 : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. Et qui has vias non tenuerunt, ad mortem deducti sunt. « Neque filii eorum susceperunt eam. » Filii enim tenebrarum tenebrosos patres consecuti sunt. Thren. iii, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Et hoc est quod sequitur : « A facie eorum longe facta est, » claritas scilicet sapientiæ. Tob. v, 12 : In tenebris sedeo, et lumen caeli non video.

« maria porrectis gentibus Oppida eorum in « rubro littore : Marare. » Strabo, xvi, 4, et Diodorus Siciliensis, iii, 42, loquuntur etiam de Maranitis.

<--- Page Split --->

« ceptum est '. » II ad Thimoth. iv, 4 : A veritate auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. « Viam autem sapientiae nescirent. » Hæc enim in fabulis non consistit. II Petr. i, 16 : Non doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem, et præsentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis. « Neque commemorati sunt semitas ejus, » quæ scilicet ducunt ad ipsam. Exod. xxxii, 8 : Recesserunt cito de via quam ostendisti eis. Psal. lxxxii, 5 : Nescirent, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

« O Israel, quam magna est domus Dei ! » Altitudinem hic tangit cognitionis divinae, et primo magnitudinem virtutis, secundo altitudinem considerationis : ex quibus concludit, quod in homine non est cognoscere nisi sit per benignitatem divinae revelationis.

Dicit ergo : « O Israel,» qui rectissimus es, et vir strenuitate studii videns Dominum, « quam magna est domus Dei ! » omus Dei, domus Dei dicitur ambitus omnium eorum in quibus se demonstrat Deus vel per veritatem, vel per effectum gloriae, vel per effectum gratiae, vel per imaginem, vel per vestigium : in omnibus enim talibus decor divinae contemplationis demonstratur. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tua, et locum habitationis gloriae tua. I Paralip. xxii, 3 : Domus quam adficare volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur. « Et ingens locus possessionis ejus. » Possessio, ut dicit Hermes Trismegistus, « est in quo « post sedet id quod superius est : » superius enim in ordine creaturae semper sedet in inferiori, et manifestatur in ipso : et secundum hoc Deus sedet in omnibus, in omnibus enim resultat. Daniel. iii, 34 : Benedictus es in throno regni tui, et superlaudabilis, et superexaltatus

in sæcula. Proverb. viii, 22 : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. In omnibus enim, et etiam in inferioribus sedet aliquo dictorum modorum, et in omnibus his notitia divina accipi potest. Genes. xiv, 22 : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terrae. Sic etiam dicitur possessio quasi pedum positio, eo quod vestigium Dei repræsentat.

« Magnus, » virtute scilicet, et ambitu capacitatis. Psal. cx, 2 : Magna opera Domini ; exquisita in omnes voluntates ejus. « Et non habens finem : » non enim deficiunt ea in quibus Deus manifestat suas divitias. Psal. ci, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Isa. lvii, 13 : Hæc dicit Dominus,... in excelso et in sancto habitans. « Et immensus : » quia nec loco, nec tempore, nec intellectu mensurari potest. I ad Timoth. vi, 16 : Solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Eccli. i, 2 : Altitudinem cæli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi quis dimensus est ? Decorem enim dicit in cœlo quod excelsum est, et latitudinem terrae in omnibus generatis, in quibus se manifestat Deus, profundum abyssi in infimis inferni, in quibus decor justitiae et profundum sapientiæ perpenditur. Quis potest penetrare ? Quasi dicat : Nullus.

Et hoc est quod sequitur :

« Ibi fuerunt gigantes, » terreni scilicet Philosophi, de sensu terreno multum habentes, « nominati illi, » hoc est, signanter nominati de altitudine scientiae, ut Socrates, Plato, Aristoteles, et alii quidem, « qui ab initio fuerunt statura magna : » statura enim et altitudine intellectus sui cœlum et terram penetra-

<--- Page Split --->

bant. Numer. xiii, 34 : Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac, de genere giganteo : quibus comparati quasi locustæ videbamur. « Scientes bellum, » compositione disputationum, et complexione syllogismorum. I Reg. xvii, 33 : Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.

Quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ? Et, supple, quis « deduxit eam de nubibus ? » Nubes hic dicitur obscuritas divinæ altitudinis. Psal. ciii, 3 : Ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum. Propter hoc dicitur, Exod. xxxiv, 5 et seq., quod Dominus in caligine habitavit in monte, ad quem Moyses ingressus est.

« Et hos non elegit Dominus. » Fastigio enim intellectus non infundit se Dominus. Et hoc est, quod sequitur : « Neque viam, disciplinæ invenerunt. » Disciplinæ, inquam, quæ secundum pietætem est et fidem. Ad Tit. i, 1 : Secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est in spem vitæ æternæ. « Propterea perierunt, » in vanis scilicet perscrutationibus suis. Job, xii, 17 : Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Et, Job, v, 13 : Apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

« Quis transfretavit mare ? » Oceanum scilicet, qui altera parte ad aerem terminatur, quia sapientia Dei penetrat ubi creaturæ Dei sunt sapientiam Dei manifestantes : « et invenit illam, » hoc est, invenire potuit eam per indagationem. Quasi dicat : Nullus : sicut enim docet Bœtius in Consolatione philosophiæ 1, Ptolemæus et cæteri astronomi, non nisi quartam partem terræ tenuiter terrem qu a pæn tænstin 33 ASTRONOnica. De tribus autem quartis partibus aliis nota. nihil sciverunt, ut de illa quæ sub nobis est, et de duabus, superiori scilicet et inferiori, quæ sunt post æquinoctialem. Eccle. i, 8 : Cunctæ res difficiles, non potest eas homo explicare sermone. « Et attulit illam super aurum electum ? » Ex quo enim appetibilis est super aurum, investigari debuisset, si potuisset. Patet ergo, quod ab humano corde investigari non potest. Sapient. ix, 13 et seq. : Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

« Et quia non habuerunt sapientiam, » religione scilicet fidei munitam, « interierunt propter suam insipientiam : » et ideo vocantur populus imprudens, quamvis alta verba dixerint humanæ sapientiæ. Isa. xxxii, 19 : Populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.

Et hoc probat per sequentia, dicens : « Quis ascendit in cælum ? » Trinitatis scilicet, proprii ingenii perspicacitate. Sapient. ix, 16 : Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore :

Et hoc est quod sequitur : « Non est qui possit scire vias ejus, » Deus incei preneens bilis. quibus scilicet vadit in seipso : « nec qui exquirat semitas ejus, » perfecta

<--- Page Split --->

scilicet comprehensione. In vestigio quidem creaturarum cognoscimus utrumque, sed procul est. Job, xxxvi, 24 : Omnes homines vident Dominum, unusquisque intuetur procul. Job, xi, 7, fatuitatem humanam reprehendens, dicit : Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? Et hoc est quod sequitur : « Neque qui exquirat,» hoc est,qui exquirere possit, « semitas ejus, » quibus compendiosa brevitate seipsum ambit et comprehendit. Psal. lxxvi, 20 : In mari via tua, hoc est, in immenso profunditatis, et semita tua in aquis multis, hoc est, in inundatione immensitatis sapientiae, quae de te manet : et vestigia tua non cognoscentur, perfecte scilicet.

« Sed qui scit universa, novit eam. » Tangit hic, quod non nisi ipsum Dominum haberi potest : et quidquid scitur de ea, per revelationem ipsius est, et perfectior scientia ipsius per Dominum Jesum Christum est.

In horum primo duo sunt, scilicet quod Dominus comprehen sor sapientiæ suæ ipsius est, et quod manifestat se in effluxu creaturarum.

Et hoc est : « Sed qui scit universa, novit eam, » notitia scilicet comprehendentis Dei sionis, hoc est, cujus scientia causa est sura uniniversorum. Proverb. vim, 22 : Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ad Roman. xi, 33 : O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! « Et adinvenit eam prudentia sua, » hoc est, adinveniri fecit prudentia, hoc est, prudentia sua, hoc est, tantum quantum prodere voluit de ea, seu manifestare. Joan. i, 18 : Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Qui enim secreta Patris rimatus est, et enarrare potuit, et quantum voluit enar-

ravit. Sapient. ix, 17 : Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis.

Modum autem illius prudentiae seu manifestationis subjungit in naturali Theologia, primo in iis quae propinqua sunt homini. Secundo autem in remotis : et hoc est : « Qui praeparavit terram in aeterno tempore. » Sensus est : Qui in aeterno praeparavit terram, tempore mensuratam scilicet : fluit enim tempus sub aeterno tamquam sub causa et exemplari. Unde Boetius in V de Consolatione philosophiae : « Qui tem- « pus ab aevo ire jubes. » Sic enim in temporali terra aeternitatem cognoscimus. Utrumque, Proverb. vim, 23 : Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Et, post pauca, yj. 29 et 30 : Quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens. « Et replevit eam peudibus, » parvis scilicet animalibus, « quadrupedibus, » animalibus scilicet perfectis, in quibus scilicet consistit terræ ornatus, a quibus utrisque discimus aliquid sapientiae divinae. Job, xii, 7 et seq. : Interroga jumenta, et docebunt te : et volatilia caeli, et indicabunt tibi. Loquere terræ, et respondebit tibi : et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?

Deinde inducit magis a sensu hominis distantia, subdens :

« Qui emittit lumen, et vadit. » Emissio luminis est effluxio luminis a luminaribus cœli in terram, ire autem luminis profectus ejus in terrænascentia. De omnibus enim his verum est quod dixit Pythagoras, quod « omnium terræna- « scientium terra mater est,et sol pater. » Eccli. xlii, 2 : Sol in adspectu annumtians in exitu, vas admirabile opus Excelsi. In diversitate enim adspectus per exitum luminis annuntiat diversas virtutes, et infundit terrænascentibus, et

<--- Page Split --->

per hoc mirabile vas efficitur, in omnia opera quæ facit Dominus. « Et vocavit illud, » hoc est, revocat per occasum scilicet et recessum, « et obaudit illum 1, hoc est, obedit illi, « in tremore, » hoc est, in reverentia. Eccle. 1, 5 : Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, accedendo scilicet et recedendo omnem procurat successionem generationis. Sic in lumine spirituali omnia in animabus sanctis generantur, et proficiunt bona quæ in recessu ejusdem deficiunt. Proverb. iv, 18 : Justorum semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.

tualiter stella Angeli vel Sancti a sole lumen mutuantes, in custodiiis illuminationum suarum lætatae sunt. Psal. CXLV1, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. Et cum vocantur a Deo ad ampliores illuminationes, promptitudine spiritus et devotionis dicunt : Adsumus, dicentes illud Job, XXXVII, 24 : Indica mihi,... per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram ? Sic cum jucunditate lucent Creatori. Daniel. XII, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stella in perpetuas æternitates. Sic expugnant principes tenebrarum. Judic. v, 20 : Stella manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.

34 Quæ sint scillarum custodie?

« Stellæ autem dederunt lumen in custodiiis suis. » Custodiae sunt observationes cursuum in præventionibus, et conjunctionibus, et aliis respectibus ad solem et ad invicem, quarum naturis et virtutibus lumen solis distinguitur, et figuris universorum adaptatur. Eccli. XLIII, 10 : Species cæli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. « Et lætatae sunt : » quod scilicet in hoc Altissimo ministrare possunt. Eccli. XLIII, 9 : Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. Non enim resplendereet gloria Domini nisi lætarentur.

Post omnia concludit :

« Hic est Deus noster, » omnis illumineDeus onu nationis principium. I ad Timoth. VI, minationi 16 : Qui solus habet immortalitatem, principium et lucem inhabitat inaccessibilem. « Et non æstimabitur alius adversus eum. » Psal. LXXVI, 14 : Quis Deus magnus sicut Deus noster ? Jerem. x, 7 et 8 : Tuum est decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur.

35 « Vocatae sunt, » hoc est, revocatae per recessum, « et dixerunt : Adsumus, » sicut et sol per recessum inducit corruptionem, ut iterum succedat generatio. Eccli. XLIII, 11 : In verbis sancti stabunt, stella scilicet, ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. « Et, » sic, supple, accedendo et recedendo, « luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas : » hoc enim jucundissimum est hic obsequi Creatori. Psal. CII, 31 : Lætabitur Dominus in operibus suis. Hypallage, hoc est, lætari faciet opera sua in ipso. Sic etiam spir-

« Hic adinvenit, » hoc est adinveniri fecit, « omnem viam disciplinae, » quæ scilicet ad veram sapientiam deducit : non enim haberi potest nisi per manifestationem ejus : unde Sapientia dicit, Eccli. XXIV, 5 et 6 : Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam : ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens.

Et subjungit de revelatione : « Et tradidit illam Jacob, puero suo, » hoc est, luctatori ad veritatem, qui sicut puer

<--- Page Split --->

depurat spiritum,« et Israel, dilecto suo,» qui rectissimum per veritatem habet intellectum, et videt Dominum. Sapient. vii, 15: Ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator. Et, post pauca, 1. 21: Omnium artifex docuit me sapientia.

Et cum hæc omnia revelationibus angelicis multipliciter perfecisset,

« Post hæc, » ut omnia compleret, « in terris visus est, » hominis naturam assumens, et illuminans. Eccli. xxiv, 43 : Penetrabo omnes inferioris partes terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illu-

minabo omnes sperantes in Domino. Inferiora enim mundi assumpsit, alta neglexit : dormientes qui tenebris clausos sensus habuerunt, lumine sua præsentia æ respecti, et omnes in se sperantes ad lumen veritatis invexit. « Et cum hominibus conversatus est, » ut exemplo et verbo perfecte doceret veritatem. Joan. 1, 9 : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Malach. iv, 2 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. Ad Hebr. 1, 1 et 2 : Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.