DISTINCTIO XLVI.

De statu et conditione malorum post mortem.

A. Si valde malis detur mitigatio pene?

Sed quæritur hic de valde malis, utrum et ipsi in aliqua pœnarum mitigatione Dei misericordiam sentiant, ut minus quam meruerint puniantur ? Quidam autumant eos nullam revelationem pœnæ habituros, quod confirmant Jacobi auctoritate dicentis : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam 1. Augustinus etiam ait : Misericordia hic, judicium in futuro 2. Idem distinguens quomodo omnes viae Domini sint misericordia, et veritas 3, ait : Erga Sanctos, omnes viae Dei misericordia : erga iniquos, omnes veritas : quia et in judicando subvenit, et ita non deest misericordia : et in miserando id exhibet quod promisit, ne desit veritas. Erga omnes autem quos liberat et condemnat, omnes viae sunt misericordia et veritas : quia ubi non miseretur, vindictæ veritas datur. Dicens ubi non miseretur, dat intelligi aliquid a Deo fieri, ubi ipse non miseretur. Sed his occurrit quod ait Cassiodorus super Psalmum l loquens de misericordia et pietate Dei : Hæ duæ, inquit, res judicio Dei semper adjunctæ sunt. Ergo et in punitione malorum non est justitia sine misericordia. Idem de judicio et misericordia ait : Hæc duo mutua societate sibi junguntur 4. In his breviter omnia opera Dei includit. Augustinus quoque respondens illis qui reproborum supplicia finem habitura contendunt, ita illorum repellit opinionem, asserens re-

<--- Page Split --->

probos perpetuo puniendos, ut eorum supplicia mitigari aliquatenus non neget. Frustra, inquit 1, nonnulli æternam damnandorum pœnam et cru- ciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt : non quidem Scripturis adversando divinis, sed pro suo motu dura quæque molliendo, et in leniorem flectendo sen- tentiam, quæ putant in eis terribilius esse dicta quam verius. Non enim (inquiunt) obliviscetur misereri 2 Deus, aut continebit in ira sua miseri- cordias suas 3. Hoc quidem in Psalmo legitur : sed de his intelligitur, qui sunt vasa misericordiæ 4 : quia et ipsi non pro meritis suis, sed Deo mi- serante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes æstimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur finiri posse eorum, de quibus dictum est : Ibunt hi in supplicium æternum 5. Ne hoc modo putetur habitura finem felicitas eorum, de quibus e contrario dictum est : Justi autem in vitam æternam 7. Sed pœnas damnatorum certis temporibus æstiment 8) si hoc his placet) aliquatenus mitigari. Et sic quippe intelligi potest manere ira Dei in illis, id est, ipsa damnatio. Hæc enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio : ut in ira sua, id est, manente ira sua, non contineat miserationes suas, non æterno sup- plicio finem dando, sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus : quia nec Psalmus ait ad finiendam iram suam, vel post iram suam, sed in ira sua. Quæ si sola esset, alienari a regno Dei, et carere magna multitudine dulcedinis Dei, tam grandis tamen est pœna, ut ei possint nulla tormenta quæ novimus, comparari : si illa sit æterna, ista autem sit quamlibet multis sæculis longa. Manebit ergo sine fine mors perpetua damnatorum : et ipsa omnibus erit communis, sicut manebit communiter omnium vita æterna Sanctorum. Ecce ita asserit hi c pœnas reproborum non esse finiendas, quod non improbat, si dicatur eorum supplicio ali- quod levamen adhiberi. Unde non incongrue dici potest, Deum etsi juste id possit, non omnino tantum punire malos in futuro 4 quantum merue- runt : sed eis aliquid, quantumcumque mali sint, de pœna relaxare.

<--- Page Split --->

B. Determinat praemissas auctoritates.

Quod ergo dictum est, judicium sine misericordia fieri illi qui non fecit misericordiam 1 : ita intelligi potest, quod judicium damnationis fiet illi qui non fecit misericordiam, pro eo quod fuit sine misericordia. Vel fiet judicium ei sine misericordia liberante et salvante : qui tamen in aliqua poenae alleviatione misericordiam Dei sentiet. Ita cum dicitur misericordia hic, judicium in futuro : non negatur quin in futuro sit misericordiae effectus, et in electis qui per misericordiam ab omni miseria liberabuntur, et in reprobis qui minus quam meruerint cruciabuntur. Sed hic non sine causa dicitur fieri Dei misericordia, et judicium in futuro : quia et hic multis modis miseretur Deus, quibus non miserebitur tunc. Vocat enim Deus nunc peccatores + et justificat, quod tunc non faciet : et tunc reddens singulis secundum merita sua, manifeste judicabit, qui nunc occulte judicat. Cujus occultum judicium (ut ait Augustinus) intelligitur poena qua quisque vel exercetur ad purgationem, vel movetur ad conversionem : vel si contemnit, execucatur ad damnationem. Occultum ergo judicium Dei, poena dicitur, qua judicat purgando, convertendo, vel execucando. Judicia quoque Dei interdum appellantur dispensationes ejus de omnibus rebus. Unde, Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus 2 Et, Judicia tua abyssus multa 3 ! Judicium autem quo in futuro judicabit, intelligitur sententia judicis, qua ventilabitur area, id est, dividentur localiter boni a malis ministerio Angelorum : et isti in vitam ducentur, illi in supplicium mittentur 5, qui nunc simul mixti sunt.

<--- Page Split --->

C. De justitia et misericordia Dei.

Sed quomodo justitiam Dei et pietatem, id est, misericordiam, supra Cassiodorus duas esse res dixit, quæ semper adjunctæ sunt judicio Dei ? Justitia enim Dei et misericordia non duæ res sunt, sed una res, id est, una divina essentia est, sicut supra pluribus auctoritatibus ostensum est. Quia non est Deo aliud esse misericordem, quam misericordiam : nec justum, quam justitiam : sed idem prorsus. Nec aliud est ei esse misericordem, quam justum : vel misericordiam, quam justitiam : sed omnino idem, quia non denominative, sed essentialiter hæc de Deo dicuntur. Cur ergo dicit Scriptura de operibus Dei, quædam esse misericordiæ, quædam justitiæ ' ? Si enim justitia Dei, misericordia est : quæcumque sunt opera misericordiæ, esse videntur justitiæ, et e converso. His responderi potest sic, illis locutionibus quibus hujusmodi operum fiunt distinctiones, ut alia misericordiæ, alia justitiæ, alia bonitati attribuantur : non diversitas subjacentis, id est, rei his vocabulis significatæ exprimitur, sed varietas sensuum et effectuum in creaturis monstratur. Cum enim dicitur Deus justus vel justitia, essentia divina prædicatur : et etiam quod ipse sit distributor, et judex meritorum, intelligi datur. Ita et cum dicitur misericors, essentia divina prædicatur : et insuper quod ipse sit miserorum liberator intelligi datur. Similiter cum dicitur bonus, essentia divina prædicatur. Et cum dicitur Deus, et insuper auctor omnium bonorum ostenditur. Ita et cum dicitur Deus, essentia divina prædicatur, et ipse timendus ostenditur. Inde ergo quædam opera misericordiæ, quædam justitiæ dicuntur : non quin divina essentia hæc et illa operetur, et quin hæc et illa sint opera divinæ essentiæ, quæ dicitur misericordia et justitia : sed quia quædam sunt quibus ostenditur judex et æquus distributor, quædam quibus ostenditur miserator. Misericors enim dicitur in natura, miserator in exhibitione. Et in quibusdam operibus dicitur effectus esse misericordiæ, in quibusquam effectus justitiæ : non quod aliud efficiat justitià, aliud misericordia Dei si ad essentiam referas : sed quia ex quibusdam effe-

<--- Page Split --->

ctibus intelligitur judex, ex quibusdam miserator : vel, ut quibusdam placet, justus et misericors.

Sed secundum hoc occurrit quaestio, Quomodo ex aliis ostendatur justus, et ex aliis misericors, cum sit idem ei esse justum et esse miseriordem ? Si enim secundum eamdem rationem dicitur justus et misericors, ex eo opere quo intelligitur justus, intelligitur misericors, et e converso. Sed dixi supra, quia cum dicitur Deus justus et misericors, ita eadem divina essentia significatur, et secundum eam idem prædicatur, ut etiam quædam diversa intelligantur. Intelligimus enim per hoc eum esse miseratorem et justum judicem. Quod evidenter Origenes 1 ostendit dicens : Omnia quæ Dei sunt, Christus est. Ipse sapientia ejus, ipse fortitudo, justitia, sanctitas, ipse prudentia, ipse veritas. Sed cum unum sit in subjacenti pro varietate sensuum, diversis nuncupatur vocabulis. Aliud enim significat sapientia, aliud justitia. Quando enim sapientia dicitur, disciplinis te divinarum humanarumque rerum instruere intelligitur : quando justitia, distributor, vel judex meritorum insinuatur. Ita et prudentia cum dicitur, doctor, et demonstrator bonarum, vel malarum rerum, vel neutrarum intelligitur.

1). Auctoritutibus probat quædam justitiæ, alia misericordiæ, alia bonitati attribui.

Quod autem quædam opera misericordiæ, quædam justitiæ, quædam bonitati attribuantur, in Scripturis facile est reperire. Et de misericordia quidem et justitia manifestum est, de bonitate vero et misericordia amplius latet. Sed Augustinus 2 docet illa opera proprie ad misericordiam pertinere, quibus aliqui a miseria liberantur. Ad bonitatem vero non solum illa, sed facturam et gubernationem naturalium, ita dicens : Ad misericordiam pertinet, quod a peccatis mundat, et de miseria liberat. Ad bonitatem vero, quod cœlum et terram, et omnia valde bona creavit ut essent. Idem 3, Cœli non indigent misericordia, ubi nulla est miseria : in terra hominisabundat miseria, et superabundat Dei misericordia.

<--- Page Split --->

Miseria ergo hominis et misericordia Dei plena est terra, non coeli, qui non indigent misericordia, indigent tamen regente Domino. Omnia enim indigent Domino, et misera, et felicia : quia sine illo miser non sublevatur, felix non regitur. Item, alibi 1, Misericordia est erga miseros, bonitas erga quoslibet. Interdum tamen misericordia large accipitur, ut bonitas.

E. Quomodo universae via Domini dicuntur misericordia et veritas ?

Post haec considerari oportet, ex quo sensu universae viae Domini dicantur misericordia et veritas 2. Hoc multiplicem recipit expositionem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas quibus ad nos venit, ut ait Augustinus super Psalmum, intelliguntur duo adventus. Primus, in quo manifestam et multiplicem misericordiam nobis exhibuit : et secundus, in quo requirendo merita, justitiam exhibebit. Universae etiam viae Domini, id est, quibus ad Dominum ascendimus, sunt justitia, qua a malo declinamus : et misericordia, qua bonum facimus. In his enim duobus omne bonum meritum includitur. Sed cum superius Cassiodorus 3 dixerit in his duobus omnia opera Dei includi, merito quaeri potest, An in omni opere Domini haec duo mutuo sibi jungantur ? Quibusdam placuit non in omni opere Domini haec duo concurrere, secundum effectum dico : nam secundum essentiam non dividitur misericordia a justitia, sed unum est. Verum secundum effectum non in omni opere Domini dicunt esse misericordiam et justitiam : sed in quibusdam fatentur tantum misericordiam, in aliis justitiam, atque in aliis misericordiam et justitiam. Fatentur tamen Dominum omnia quae fecit misericorditer agere et juste : referentes rationem dicti ad Dei voluntatem, quae justitia est, et misericordia : non ad effectus misericordiae et justitiae, qui sunt in rebus. Aliis autem videtur, quod sicut dicitur Deus omnia opera sua juste facere et misericorditer : ita concedendum sit, in omni opere Dei justitiam esse et misericordiam, id est, clementiam, secundum effectum vel signum : quia nullum opus

<--- Page Split --->

Dei est, in quo non sit effectus vel signum æquitatis et clementiæ, sive occultæ, sive apertæ. Aliquando enim manifesta est clementia sive benignitas, et occulta æquitas, aliquando e converso.

est habita : ergo inter se membra ad minus sunt disparata : ergo mediocriter boni, et mediocriter . mali, sunt diversa genera hominum.

  1. Item, Differentia quadrimembris invenitur in judicandis, ut infra habebitur : sunt enim judicandi perfecti : et judicati damnati, qui sunt ut mediocriter mali : et non judicati damnati, qui sunt ut valde mali. Cum ergo genera ista hominum differant in ordine judicii, videtur quod hic habeant differentiam : ergo mediocriter boni et mediocriter mali different.

« Sed quaeritur hic de valde malis, etc. »

In ista distinctione ponuntur duæ quaestiones. Una ex intentione, scilicet si valde malis prosint suffragia ? Et altera ex incidenti, scilicet utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas, ibi, C, « Sed quomodo justitiam Dei et pietatem, etc. »

Quantum ad primum duo dicit, scilicet si valde malis aliqua fit misericordia. Et secundo, determinat in contrarium inducta, ibi, B, « Quod ergo dictum est, etc. »

Littera autem primae partis plane disputata est in Littera : ad quam intelligendam tria oportet inquirere, scilicet primo, de divisione illa quam supponit, quod sunt valde boni, etc.

Secundo, De opinione Doctorum de valde malis.

Et tertio, Utrum in omni opere Dei sit misericordia et veritas ?

ARTICULUS I.

An divisio quam supponit Magister,scilicet quod aliqui sunt valde boni, et aliqui valde mali, sit bona ?

  1. Item, In moribus invenitur ista diversitas : sunt enim infideles, quorum malitia omnem aliam quæ est in moribus tantum, excedit : et sunt infideles qui saltem numero sunt de Ecclesia : et sunt boni imperfecti et boni perfecti : et constat, quod primi sunt valde mali, et secundi mediocriter mali, et tertii mediocriter boni, et quarti valde boni : ergo omnes isti status inter se differunt.

  2. Item, Cum dicitur, Iste est mediocriter bonus : aut potest inferri, quod ipse sit simpliciter, aut non. Si sic : ergo cum in isto posset inferri, quod sit simpliciter bonus, eadem ratione in altero inferretur, quod ipse sit simpliciter malus : constat autem, quod bonus et malus differunt : ergo isti simpliciter different. Si autem non possit inferri, quod mediocriter bonus, sit simpliciter bonus : sed nullus salvatur, nisi qui est simpliciter bonus quautum ad omnis peccati mortalis immunitatem : ergo mediocriter bonus non salvatur, quod falsum est : ergo et hoc falsum, quod mediocriter bonus, non sit simpliciter bonus.

AD PRIMUM sic obiicitur : 1. Omnis divisio debet esse per opposita : sed divisio quadrimembris supra

In CONTRARIUM hujus est, quod Sed contra. 1. Mediocriter bonus non dicitur nisi

<--- Page Split --->

per distantiam a bono : non potest autem distare, nisi per immixtionem mali : ergo mediocriter bonus, est immixtus alicui malo. Similiter mediocriter malus non dicitur, nisi per majorem accessum ad bonum : sed idem est mediocriter accedens, et mediocriter recedens re, licet ratione differant : ergo isti duo status supponunt unum genus hominum.

  1. Item, In mediis coloribus idem est mediocriter album et mediocriter nigrum : ergo similiter erit in medio inter bonum et malum.

  2. Item, Idem in Littera ab Augustino attribuitur utrique statui, scilicet juvari posse suffragiis : sed quorum est idem attributum, illa sunt eadem in supponendo se illi attributo : ergo isti duo status sunt unus status.

  3. Item, In Littera est habitum, quod nulli valent suffragia, nisi ei qui se dignum fecit ut haec ei possint prodesse. Ergo et mediocriter malus fecit se dignum, et similiter mediocriter bonus : sed nullus facit se dignum, nisi per gratiam : ergo uterque istorum habet gratiam : sed mediocriter boni et mali supposita gratia in subjecto non faciunt nisi statum unum : ergo isti duo status sunt unus status.

RESPONSIO. Dicendum, quod hoc problema oportuit disputare ante sequens : quia aliter sequens non esset intelligibile. Unde diversæ opiniones diversimode solvunt : dicentes enim suffragia prodesse damnatis, concedunt primam objectionum partem.

Et ad primum quod est contra, dicunt quod distantia a bono non est per immixtionem mali, sed potius per statum imperfectionis venialium, sicut illi distant, qui ædificant lignum, fœnum, stipulam, de quibus supra in tractatu de pænitentia habitum est 1. Et accessus ad bonum in mediocriter malis est per bo-

na quæ dicuntur gratis data et de genere bonorum, sicut est fides informis danti eleemosynam, et jejunia, et hujusmodi, in peccato mortali : et ita non faciunt statum unum.

Ad aliud dicunt, quod non est simile Adobject.2. de mediis coloribus : quia illi constituuntur per participationem duorum contrariorum : hic autem non est sic : quia medium inter bonum simpliciter et malum, non est participatione duorum per differentem recessum ab eodem, sed per statum imperfectionis, et per actum peccati mortalis cum participatione bonorum habilitantium ad gratiam.

Ad aliud dicendum, quod secundum Adobject.3. eos nihil prohibet idem per diversas rationes attribui diversis : et ita dicunt hic, quod ratione boni habilitantis ad gratiam, ad tolerabilierem damnationem valent suffragia mediocriter malis. Et ratione gratiae boni imperfecti valent mediocriter bonis ad velociorem absolutionem a pœnis.

Ad ultimum dicunt, quod est meritum Ad object.4. duplex, scilicet congrui, et condigni. Meritum congrui ut eis valeant suffragia habent mediocriter mali : et meritum condigni ut citius per suffragia liberentur, habent mediocriter boni. Dicunt etiam, quod ista ipsorum opinio magis pia est et inductiva Ecclesiae ad multa bona : et ideo magis tenenda et eligenda.

E CONTRARIO dicunt alii, quibus ego consentio, quod secunda pars objectionum vere concludit.

Et ad primum dicunt, quod ista divisio non est per oppositas res, sed per oppositos modos rei : medii enim modi sunt ejusdem rei, et tamen diversarum rationum.

Ad seculndum autem dicunt, quod alius Ad 2. est ordo judicandorum, et eorum quibus suffragatur Ecclesia : judicandi enim (ut dicit Apostolus 2) judicantur secun-

<--- Page Split --->

dum differentiam operum suorum : et hac quadruplicia sunt secundum genus operum : sed Ecclesia nulli suffragatur, nisi cujus solubilis et diminuibilis est poena : constat autem nullam poenam infermi diminuibilem esse manente culpa secundum esse et quantitatem, qua» tota et sola est causa poena infernalis. Et constat, quod culpa in eis numquam diminuetur, cum culpa numquam solvatur vel minuatur nisi per gratiam : et ipsi non sunt gratia» susceptibiles : ergo constat, quod Ecclesia nulli suffragatur damnato.

PER HOC etiam patet solutio ad sequens : quia alia sunt genera operum, et alius ordo eorum quibus Ecclesia suffragatur, ut dictum est.

Ad ultimum dicendum, quod valde bonus dicitur hic a statu perfectionis : et ideo dicit excessum ultra simpliciter bonum. Mediocriter autem bonus dicitur a statu imperfectionis, et similiter mediocriter malus. Et si concedatur inferri simpliciter bonus ex mediocriter malo : tamen non potest inferri simpliciter malus ex mediocriter bono : quia simpliciter malus est, qui nihil habet de bono gratia» gratum facientis : sed mediocriter malus non dicitur ab actu vel habitu malo simpliciter, sed a statu cui immixta sunt venialia, qua» sunt lignum, foenum, stipula 1.

ARTICULUS II.

Quot sint opiniones de suffragiis respectu damnatorum ?

Secundo, Quæritur de opinionibus antiquorum circa materiam istam.

Fuerunt autem antiqui qui dicebant damnatis mediocriter malis prodesse suffra-

gia Ecclesiae, hoc est, damnatis fidelibus.

Et inveniuntur tres modi opinionum suarum.

Dixit enim Praepositivus, quod suffragium unum minuit aliquotam partem poena, et secundum aequale primo, minuit aequalem partem poena : et ita multiplicatis suffragiis tota poena posset tolli. Ne autem diceret, quod liberarentur, et poena eorum haberet finem, et ita caderet in errorem Origenis, dixit, quod poena suspenditur per Ecclesiae suffragia usque ad diem judicii, et tunc relabentur in infernum in corpore et anima simul in æternum cruciandi.

Alii dixerunt, ut Porretani, quod hæc diminutio geometrica est, ut tollatur pars ejusdem proportionis per secundum suffragium, et non semper ejusdem quantitatis : ut si primum suffragium tollit poena centesimam, secundum suffragium aequale primo, tollit centesimam residui, et tertium centesimam illius residui : ei sic manet semper pona, eo quod est divisibilis in infinitum.

Antisiodorensis alium modum invenit, et dixit, quod non diminuitur poena : quia manente causa manet effectus, hoc est, manente culpa manet poena : sed confortatur sustinens per suffragium, ut facilius possit sustinere poenam : et de hoc posuit simile, sicut si homo portat grave onus : et cum est in pondere et sudore, facies ejus perfunditur aqua frigida, confortatur ad melius portandum, et tamen onus suum in nullo est levius.

OBJICITUR autem contra primam objectionem : quia

  1. Sicut dicit Gregorius, « Nulla est animæ et hominis passibilitas ab æterno igne, nisi quam fecit culpa. » Ergo manente eodem modo passibilitate quæ est a culpa, et uno modo agente igne, una erit passio semper. Constat autem, quod culpa in omnibus damnatis manet eodem

<--- Page Split --->

modo semper immobilis. Ergo si est diversitas, hoc est ex parte ignis agentis : sed hoc est falsum, quia dicit Gregorius, quod uno modo agit, sicut unus sol uno modo agit in eos qui ex diversis causis infirmantur si soli exponantur : et tamen isti non uno modo patiuntur. Ergo constat hanc opinionem esse falsam.

  1. Item, Hoc est contra dicta sanctorum Dionysii, Augustini, Gregorii, superius inducta.

  2. Item, Cum de talibus nihil sit audendum dicere, nisi per dicta Sanctorum probetur, videtur quod præsumptio fuit talia dicere, eo quod nec rationem nec auctoritatem habent probantem.

tantum probatum est, quod est divisibile in infinitum.

SIMILITER de tertia opportuni :

  1. Anime enim non recipiunt confortationem, nisi per gratiam gratum facientem, vel gratis datam : et ipsa non est in statu recipiendi gratiam : ergo nulla est hujusmodi confortatio.

  2. Item, Similitudo corporis non habet locum in spiritu, quia spiritus non habet passibilitatem, nisi ex culpa : ergo nulla fiet in eo confortatio, nisi per culpae alleviationem : hanc autem impossibile est alleviari : ergo nullam damnati aliqui accipient consolationem.

CONTRA secundam plane objicitur : quia

  1. Duobus existentibus æqualibus in virtute activa, patiente autem existente fortiori et debiliori ad patiendum et resistendum agenti, magis agit in patiens id quod invenit patiens debilius ad resistendum, quam id quod invenit fortius : sed duo æqualia suffragia sunt agentia, et damnatus primo magis resistere potest quam secundo : ergo secundum plus tollit de pæna, quam primum : et ita nulla est fictio illa.

  2. Item, Quæratur ab eis, quare secundum cum sit æquale primo, minus tollit, quam primum? Et non poterunt causam assignare : ergo cum dictum irrationale sit, est abjiciendum.

  3. Item, Isti incidunt in inconveniens quod effugere volunt : quia licet secundum minuat similem in proportione et non æqualem, tamen tot suffragia fieri possunt, quod pæna insensibilis efficietur : et hoc voluerunt evitare, quia secundum eos semper aliquid remanet de pæna sensibili.

  4. Item quæratur, In qua arte hoc didicerunt, quod pæna divisibilis esset in infinitum : hoc enim falsum est, quia et corpus naturale non est divisibile in infinitum : ergo multo minus dispositio corporis vel animæ : sed de mathematico

HÆC AUTEM omnia non puto esse concedenda, nisi eo modo quo supra dictum est de verme conscientiæ. Et qui has opiniones vel potius errores sequi vult, qui cum Sanctis non concordant, laboret ista determinare.

ARTICULUS III.

An in omni opere Domini sit misericordia et veritas ?

Tertio autem quæritur, Utrum in omni opere Domini sit misericordia et veritas?

Videtur, quod non : quia'

  1. In opere creationis nec justitia nec misericordia apparet : quia sicut dicit Augustinus in Littera, « in cœlo nulla est miseria : » ergo nec misericordia : ergo a simili cum ante mundum nulla esset miseria, nulla fuit misericordia : sed nec justitia, quia illa unicuique pro meritis distribuit : justitia autem dicitur veritas : ergo nec misericordia nec veritas in opere creationis fuerunt.

  2. Item, In justificatione impii non videtur esse veritas, nec justitia, sed

<--- Page Split --->

misericordia tantum : quia Deus non debet justificare impium : ergo non apparet ibi justitia.

  1. Item, Videtur quod in nullo operum Dei apparet justitia : quia justitia obligat ad debitum : sed Deus ex debito non obligatur : ergo in nullo opere Dei justitia apparet.

  2. Item, In condemnatione prælatorum valde malorum non apparet misericordia : quia dicitur, Sapientiæ, vn, 7 : Exiguo conceditur misericordia : potentes autem potenter tormenta patientur.

  3. Item, Secundum præhabita in valde malorum pœnis non apparet misericordia, sed veritas.

In contrarium sunt ea quae dicuntur in Littera, et quod dicitur in Psalmo xxiv, 10 : Universæ via Domini, misericordia et veritas 1.

R esponsio. Dicendum, quod ista disputatio parum valet et multum protelatur in Littera, et solvitur : et dictum Psalmistæ tribus modis exponitur in ultimo capitulo istius distinctionis 2. In fine autem penultimi dicit in Littera, quod misericordia sæpe accipitur pro bonitate, sicut et veritas pro justitia 3. Et tunc levius est videre : quia secundum quod misericordia ponitur pro bonitate, apparuit misericordia in operibus creationis : veritas autem, quia ibi produxit quod ab æterno in veritate et arte sua resplendens prævidit, quia aliter falsum subfuisset præscientiæ et prædestinationi. Si autem veritas pro justitia ponatur : tunc accipitur justitia, sicut dicit Anselmus in Prosologio 4, pro decentia divinæ bonitatis : quia justum fuit, ut sic seipsum manifestaret.

æquivocationis deceptio : quia utrumque istorum in diversis sensibus accipitur.

Ad n quod objicitur de justificatione, dicendum quod ibi resultat misericordia principaliter, et etiam veritas promissi : quia hoc promisit : unde in Psalmo 1, 6 : Ut justificeris in sermonibus tuis, etc. Ibi una Glossa est : Ut justificeris in sermonibus, quibus peccatoribus veniam promisisti. Justitia enim est ibi, quæ est decentia divinæ pietatis. Unde Anselmus in Prosologio : « Si parcis peccatoribus, justum est, decet enim te. »

Ad n quod quaeritur de pœnis prælatorum valde malorum et aliorum, habet unam solutionem quæ jacet in Littera in fine istius capituli : quia duplex est misericordia, scilicet liberans, et hanc non experiuntur : et est misericordia relaxans, et hanc habent, quia minus puniuntur, quam mereurunt. Et hoc notat potenter tormenta pati, quod non recipiunt diminutionem postquam sunt inflicta.

Auctoritas autem Jacobi solvitur in Littera.

De omnibus autem illis quæ dicuntur in illo cap. C, « Sed quomodo justitia Dei, etc., » expeditum est in primo libro Sententiarum.

Et de duobus ultimis quidquid dubitari potest, expeditum est per dieta.

ARTICULUS IV.

An aliqua sit vita æterna ?

Incidenter tamen ratione ejus quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : « Sicut

1 Cf. Tob. iii, 2 : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes via tua misericordia, et veritas, et judicium.

2 Cf. Supra in hac eadem distinctione cap. E.

3 In fine cap. D : « Interdum tamen misoricordia large accipitur, ut bonitas. »

4 S. Anselmus, In Prosologio, cap. 9.

<--- Page Split --->

manebit communiter omnium vita æterna Sanctorum. »

Quæritur hic de vita æterna, et per oppositum de morte æterna.

Et de vita æterna quæruntur quatuor, scilicet an sit?

Secundo, Quid sit?

Tertio, An sit ratione essentiae vel potentiae?

Et quarto, An Angeli et homines damnati habeant vitam æternam?

AD PRIMUM objicitur sic :

In cujuscumque ratione cadit unum oppositum, illi nullo modo convenire potest reliquum : sed in ratione vitae incipientis sive creatae cadit oppositum æternitatis : ergo non potest convenire vitae creatae, quod sit æterna : sed hominis et Angeli vita est creata : ergo non est æterna. PRIMA patet per se. SECUNDA supponitur a ratione creati quod habet initium : et æternitas diffinitur per non habere initium. Unde dicit Augustinus, quod « vera æternitas est vera incommutabilitas : » sed nulla creatura est incommutabilis, ut dicit idem : ergo nullius creaturae vita est æterna.

sanctos ad vitam æternam, secundum quod dicit Aristoteles, quod extra cœlum nihil est nisi vita beata : quod non potest esse verum, quod esset ibi vita æterna vel beata, nisi sicut in objecto, quod intra orbem cœli non includitur, nec extra clauditur.

Tertio modo dicitur vita æterna participatione viventium : et sic Sancti habent vitam æternam.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod non est optimum in ratione vitae dictae primo et secundo modo : et haec eadem participata facit tertiam. Unde licet participatio inceperit, tamen participatum quod vita æterna dicitur, non incepit.

AD PROBATIONEM dicendum, quod commutabiles sunt omnes creaturae per naturam : sed tamen participando incommutabilem substantiam numquam exerunt suam mutationem, ut dicit Augustinus in libro XII Confessionum : et ideo in quantum vivunt vita æterna, incommutabiles efficiuntur.

Jéd contra.

ARTICULUS V.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicitur, Joan. III, 13 : Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

Quid sit vita æterna ?

  1. Item, Joan. x, 28 : Ego vitam æternam do eis.

Item est contra symbolum Apostolorum, ubi articulus ultimus dicit, « Et vitam æternam. »

Solutio.

Ad hoc dicendum, quod vita æterna triplex est optimo modo essendi.

Uno modo per essentiam vitae et æternitatis : et sic Deus solus qui est vita supra omnem vitam, et æternitas super omnem æternitatem, ut dicit Dionysius, est vita æterna.

Secundo modo dicitur ut in objecto viventium æterna vita : et sic iterum Deus est vita æterna : quia solus est objectum, quod exhibitum ut est, movet

Secundo quæritur, Quid sit vita æterna ?

Dicitur autem in libro de Motu cordis, quod « vita est continuus actus animæ in corpus : » sed in libro de Causis, in commento propositionis 17, dicitur, quod « vita est processio ex ente primo, quieto, sempiterno, et primus motus. »

  1. Aut ergo accipitur hic primo, aut secundo modo. Si primo modo : tunc oportet, quod vita æterna esset a principio intrinseco essentialiter conjuncto : et hoc falsum est : quia a Deo est : et ille non est alicui essentialiter conjunctus. Si secundo modo : tunc vita accipitur secundum quod est causatum vitæ

<--- Page Split --->

primæ : hoc autem est in omnibus vivis : ergo videtur, quod eadem ratione esset principium vitæ æternæ et vitæ naturalis in omnibus vivis : et hoc falsum est.

  1. Item, In utroque istorum modorum dicit Aristoteles quod « vivere in viventibus est esse : » sed hoc non est verum de viventibus vita æterna : ergo videtur, quod vita æterna non proprie dicatur vita.

  2. Si forte dicatur, quod vita sumitur secundum bene esse. CONTRA : Secundum bene esse conveniens, est secundum accidens : nullum autem accidens per accidens est æternum : ergo vita æterna non est æterna, quod ridiculum est.

Si forte dicas, quod non est accidens per accidens, sed per se. CONTRA : Accidens per se semper sequitur ad subjectum : ergo homo qui esset in vita æterna, semper esset in vita æterna, et nunquam fuisset sine vita æterna : quod iterum ridiculum est.

  1. Item, Æternitas diffinitur per vitam : quia dicit Boctius, quod « æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. » Sed res cadens in alicujus diffinitione, non denominatur ab illa. Ergo non debet dici-vita æterna.

  2. Item, Joan. xvii, 3 : Ilæc est vita æterna : ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ergo vita æterna cognitio quædam est : et hoc modo non dicitur vita in naturis.

solutio.

RESPONSIO. Dicendum, quod vita dicitur dupliciter, scilicet secundum esse, et secundum bene esse.

Secundum esse adhuc dupliciter, scilicet proprie, et improprie.

Proprie adhuc dupliciter : et primo quidem modo dicitur vita actus quo est spiritus in quo est : et hoc modo dicitur anima vivere, et Angelus vivere. Alio modo dicitur actus animæ continuus in corpus : et hoc modo dicitur animal vivere : et hoc modo omnis vita creata exemplariter et efficienter est a vita

prima : et sic intelligitur dictum de causis introductum : quia, sicut dicit Philosophus, « Omne ens est ab ente primo, et omnis vita a vita prima, et omnis intellectus et scientia ab intelligentia prima. » Sic etiam loquitur Dionysius de vita, cap. 6 de Divinis monuibus, ubi sic dicit : « Immortalium Angelorum vita est immortalitas, et ipsum indestructivum Angelici sempiterni motus est ex ipsa, et propter vitam ipsam, quæ est super omnem vitam. » Secundo autem modo intelligitur dictum quod adductum est de libro de Motu cordis.

Improprie autem dicitur vita perfectio uniuscujusque a forma propria ad esse, et actum qui esse consequitur : sicut lapis dicitur vivus, et aqua, quando perficere potest hoc quod est lapidis, et hoc quod est aquæ.

Secundum bene esse autem dicitur vita ad sensus bene esse, et rationis bene esse. Secundum autem esse in sensu dicitur vivere, delectabiliter et voluptuose vivens, secundum quod dicit Apostolus, ad Coloss. iii,3 : Mortificate membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, etc. Et, I ad Timoth. v, 6 : Quæ in deliciis est, vivens, mortua est. Secundum autem bene esse rationis dupliciter dicitur, scilicet secundum bonum rationis in patria et gloria. Et secundum primum modum dicitur, ad Galat. ii, 20 : Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Et secundum secundum modum dicitur, Matth. xxii, 32 : Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et hoc modo sumitur vita æterna hic.

Et per hoc patet, quod si ipsa debeat diffiniri, quod ipsa erit processio sive actus prime vite in beatos, secundum bene esse gloriae sive beatitudinis, et actus.

Et per hoc patet solutio ad omnia praeter ultimum : ad quod dicendum, quod ibi diffinitur vita æterna per causam, quia immediata cognitio Dei est causa hujus vitæ secundum bene esse gloria.

Ad id autem quod objicitur quod sit

<--- Page Split --->

accidens, dicendum quod non est accidens, sed potius perfectio naturalis : est enim natura nostra ad actum illum qui est vita aeterna, et gloria est ejus habitus ad illum : et in talibus dicit Aristoteles, quod homo non est alteratus, sed potius perfectus, praecipue, quia non est accidens quod fluit a subjecto, sed potius a Deo essentialiter per modum gloriae nos vivificant.

ARTICULUS VI.

An vita aeterna conveniat ratione essentiae vel ratione potentiae beatis spiritibus ?

Tertio quaeritur, Utrum conveniat ratione essentiae vel ratione potentiae ?

Videtur autem, quod ratione potentiae : quia

  1. Cognitio est vita aeterna : et illa non est nisi ratione potentiae : ergo et vita.

  2. Item, Vita non dicitur hic secundum esse, sed secundum bene esse : bene autem esse est secundum verum et bonum increatum : et utrumque istorum percipitur ratione potentiae : igitur et vita inest ratione potentiae, ut videtur.

  3. Item, In isto modo vita est motus in spiritum a Deo qui est vita prima secundum perceptionem gloriae : hoc autem est secundum quod ipse est summum bonum et summum verum : et constat, quod hoc sit ratione potentiae: ergo prius.

RESPONSIO. Dicendum, quod vita glorisæ et etiam gratiae per prius est in essentia. Est enim hæc vita, ut dictum est, actus primæ vitæ in spiritum secundum influxum gloriae et beatitudinis : et sic procedit ab ipsa secundum quod ipsa est in beatis spiritibus per gloriam : et hoc in esse primo est spiritus, et secundo potentiae.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cognitio illa non accipitur extra, sicut interior cognitio : quia non est per abstractionem, sed est ejus quod se interius manifestat in anima per experimentum vitæ, id est, actus in spiritum a vita prima, quieta, sempiterna, quæ essentialiter est in spiritu beato.

Ad ALIUD dicendum, quod bonum illud dupliciter accipitur, scilicet ut distinctum, et indistinctum est. Et primo modo agens in spiritum, dicitur vita. Secundo autem modo sic est, quasi vita potentiae secundum rationem veri et boni. Et hoc debet sic imaginari : Intelliganus primum non esse verum et bonum, et tamen per gloriam inesse spiritui creato : adhuc ipse in essentia sua beate vivit in illo, per hoc quod illud influit ei vitam nobilissimam, quæ est per gloriam.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

ARTICULUS VII.

An damnati vivant vita aeterna ?

In CONTRARIUM est, quod

  1. Vita semper ab interiori procedit : ergo prius est in essentia, quam in potentia.

  2. Item, Gratia per prius perficit essentiam, quam potentiam : ergo et gloria : hæc autem vita est secundum bene esse gloriae : ergo prius percipitur ab essentia, quam a potentia.

Ultimo quaeritur, Utrum damnati vivant vita aeterna ?

Videtur, quod sic : quia vivunt sine fine in pennis : ergo æternaliter.

In CONTRARIUM est, quod

  1. Vita aeterna præmium est beatorum : ergo non convenit malis.

  2. Item, Non eidem convenit vita

<--- Page Split --->

aeterna, et mors aeterna : sed mors aeterna convenit damnatis : ergo non habent vitam aeternam.

ARTICULUS VIII.

Quid sit mors aeterna?

Deinde quaeritur per oppositum de morte aeterna :

  1. Si enim mors et vita sunt opposita, videtur mors aeterna esse separatio ab hujusmodi vita.

  2. Item, Mors opposita vitæ naturali est separatio animæ, quæ est causa vitæ, a corpore, ut dicunt Philosophi : ergo et ibi erit mors aeterna separatio ab hujusmodi principio vitæ.

  3. Item, Dionysius reprehendit in Ecclesiastica hierarchia dicentes mortem aliud esse, quam separationem a vita : ergo ut prius.

In contrarium hujus est, quod

  1. Separatio a vita qualibet, est in momento : ergo nulla erit mors aeterna.

  2. Item, Aeternum est incommutabile essentialiter, vel participative, ut dictum est : sed neutro istorum modorum dici potest mors aeterna : ergo ipsa non est aeterna.

  3. Item, Si mors non est nisi separatio, et separatio non dicit nisi poenam damni : ergo illi qui sunt mortui morte aeterna, non habent nisi poenam damni : ergo nullam habent poenam sensus, quod falsum est, cum patiantur nimium calorem et nimium frigus 1.

Ad hoc dicendum, quod mors de se non dicit nisi separationem, sicut primo probatum est.

Ad hoc ergo quod contra objicitur, dicendum quod mors non proprie dicitur aeterna : quia aeternum ponitur pro perpetuo quando mors aeterna vocatur : et hoc est simile aeterno in carentia finis,

Responso. Dicendum, quod damnati non vivunt vita aeterna, nec habent vitam aeternam : vivere enim est habere principium vitæ : et hoc non habent damnati, sed potius per separationem ab illo principio : et ideo sunt mortui simpliciter, sed secundum quid vivi, scilicet secundum miseram naturae vitam.

Si autem conceditur, quod vivunt, non debet concedi, quod vivant vita aeterna : dictum est enim, quod aeternum hic dicitur participative. Et quia sic creatura aeternitatem participat, ut dicit Augustinus, in quantum nusquam exerit mutabilitatem suam, sed potius totam vitam suam simul et perfectionem habet in uno, in quo nihil transit et nihil exspectatur in futurum. Et ita non vivunt, nisi in poenis : quia vicissitudinantur in illis. Sed bene conceditur, quod non videbunt interitum, et vivent adhuc in finem consumptionis secundum poenarum vicissitudinem.

Si autem inveniatur improprie dictum, quod vivant vita aeterna propter carentiam finis in poenis, non debet concedi quod habeant vitam aeternam : quia hoc sonat possessionem : nemo autem habet mobilem participationem per modum possessionis (sicut saepe supra dictum est) nisi qui habet eam ad nutum : et hoc non habent damnati, qui desiderant mortem, et mors fugit ab eis.

Ad primum ergo dicitur, quod non est idem sine fine vivere, sicut jam dictum est.

(impius) ab aquis nvitum.

<--- Page Split --->

et non in alio. Et bene concedo, quod hæc separatio durat sine fine.

Ad aliud dicendum, quod causa separarationis adjacet continue, quæ est malitia confirmata et damnata, et hæc causat posse pati pœnas : et ideo passibilium pœnarum passio potius est sequela talis mortis, quam mors : quia sicut anima egrediente corpus marcescit et exspi-

rat, et^egressus animæ est mors, exspiratio autem et putrefactio sunt sequelæ mortis, eo quod ab anima non continetur corpus : ita separatio a principio æternæ vitæ est mors æterna, et sequela hujus mortis est passio ignis, eo quod spiritus condemnatus a principio vitæ æternæ non continetur.

<--- Page Split --->