DISTINCTIO XLV.
De statu et conditione bonarum animarum post mortem.
A. De suffragiis defunctorum.
Neque negandum est, ut ait Augustinus 1, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium mediatori offertur, vel eleemosyne fiunt in Ecclesia. Sed haec eis tantum prosunt, qui cum viverent, haec sibi ut postea possent prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem : nec tam malus, ut ei non prosint ista quidquam. Est vero talis in bono, ut ista non requirat : et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum haec vita 2 transierit, adjuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam quispiam gravari vel relevari. Nemo autem speret quod hic neglexit cum obierit apud Deum, promereri. Non ergo ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi Apostolicae sunt adversa sententiae qua dictum est : Omnes stabimus ante tribunal Christi 3, ut referat unusquique secundum ea quae per corpus gessit, scilicet bona vel mala 4 : quia etiam hoc meritum sibi quisque cum in corpore viveret, comparavit, ut possint ei ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et quare ? Non nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore. Cum ergo sacrificia sive altaris, sive quarumcumque aliarum eleemosynarum pro baptizatis omnibus offeruntur : pro valde bonis, gratiarum actiones sunt : pro non valde malis, sunt propitiationes. Sed
<--- Page Split --->
pro valde malis etsi nulla sunt adjumenta mortuorum, tamen qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus vero prosunt, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio. Orationibus ergo sanctae Ecclesiæ, et sacrificio salutari, et eleemosynis quæ pro eorum spiritibus offeruntur, non est dubium mortuos adjuvari : ut cum eis misericordius agatur a Domino, quam eorum peccata meruerunt. Hoc enim a patribus traditum tota observat Ecclesia, ut pro eis qui in communione corporis et sanguinis Domini defuncti sunt, cum ad ipsum sacrificium loco suo commemorentur, oretur, ac pro illis quoque id offerri commemoretur. Non est ergo ambigendum ista prodesse defunctis : sed talibus, qui ita vixerunt ante mortem, ut possint eis hæc utilia esse post mortem. Nam qui sine fide operante per dilectionem, ejusque sacramentis, de corpore exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis officia impenduntur : cujus dum hic essent, pignore caruerunt, non misericordiam sibi thesaurizantes, sed iram '. Non ergo mortuis nova merita comparantur, cum pro eis aliquid boni operantur sui : sed eorum præcedentibus consequentia ista redduntur. Nam istam quisque finiens vitam, nisi quod in ea meruerit, non poterit habere post eam . Ecce quibus et qualiter prosunt illa quæ pro defunctis frequentat Ecclesia. Mediocriter malis suffragantur ad pœnæ mitigationem : mediocriter bonis, ad plenam absolutionem, qui non habent tantæ perfectionis merita, ut non indigeant juvari per pauperes quorum est regnum cœlorum 3, quos sibi fecerunt amicos de mammona iniquitatis 4. Quorum tanta est perfectio, ut his adjutoriis non indigeant : quales sunt Apostoli et martyres. Ut enim ait Augustinus : Injuria est pro Martyre orare in Ecclesia, cujus nos debemus orationibus commendari : pro aliis autem defunctis oratur 5.
DIVISIO TEXTUS.
« Neque negandum est, ut ait Augustinus, etc. »
Hic agit de suffragiis mortuorum.
Et tangit duo, scilicet de ipsis suffragiis, et quaestionibus consequentibus : et hoc secundum incipit, ibi, C, « Solet moveri quaestio de duobus, etc. »
Item, In prima introducit duo. Primo enim tangit, An valeant suffragia Ecclesiae ?
1 Cf. S. AUGUSTINUM, In sermone de verbis Apostoli, et in Glossa super illud epist. I ad Thessal. iv, 12 : Nolumus vos, etc. Cf. ad Roman. ii, 5.
3 Cf. Matth. v, 3. 4 Cf. Luc. xvi, 9. 5 S. AUGUSTINUS, Serm. de verbis Apostoli,
<--- Page Split --->
Et secundo, de pompis exsequiarum, ibi, B, « De pompis vero exsequiarum, etc.
Circa primum in diversis locis incidunt novem, quæ omnia tangit in Littera : quorum primum est, An valeant suffragia quæ facit unus alteri homini ?
Secundum, Utrum valeant defunctis ?
Tertium, Utrum decedentibus in mortalibus ?
Quartum, Utrum his qui sunt in purgatorio ?
Quintum, Utrum patribus qui erant in limbo ante Christi adventum, valuerint ?
Sexto, Utrum pueris qui in originali peccato decedunt ?
Septimum, Utrum valeant Sanctis in regno cœlorum ?
Octavum, Quæ suffragia magis valeant ?
Nonum, Per quos fieri debeant ?
ARTICULUS I.
An suffragia quæ facit unus, alteri valeant ?
AD PRIMUM obiicitur sic :
Dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 10: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit. Ergo quilibet recipiet propria : ergo nihil valent aliena, ut videtur : ergo alii non valet, quod facit alter.
Item, Sive consideretur opus naturae, sive artis, numquam opus unius derivatur in alterum, sed semper circa materiam suam consistit : ergo etiam sic est in operibus meritoriis, quod ad alium non potest derivari, quod facit alter.
Item, In peccatis unus non punitur pro altero : ergo nec in suffragiis unus pro altero liberatur.
Item, Si opus consideretur secundum affectum, non potest efficere habitum bonum nisi circa operantem : ergo videtur, quod nihil operatur circa personam alteram : et ita ut prius.
Item, Quod est ab alio in quantum est ab alio, non est laude vel vituperio dignum : ergo ille pro quo fit intercessio, ex hoc quod alius bene operatur pro ipso, non est dignus laude vel bono aliquo : sed injustum est dare digno : ergo non oportet ei dari indulgentiam ex hoc quod suffragia fiunt pro ipso.
In CONTRARIUM bujus est, quod Sed contra.
Unus in judicio hominum satisfacit pro alio : sed mitius et clementius est judicium divinum, quam humanum : ergo in judicio divino unus potest suffragari pro alio.
Item, Christus satisfecit pro omnibus : ergo et membra Christi pro se invicem suffragari possunt.
Item, Psal. cxvii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te. Sed constat, quod hoc modo tantus Propheta non oraret, nisi sciret possibile esse, quod consequeretur.
Item, Genes. xxv, 21 : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecca. Ergo oratio et meritum unius derivatur in alterum.
Item, Ibidem dicit Glossa Gregorii, quod « praedestinatio Sanctorum precibus adjuvatur. » Ergo ut prius.
Item, Actuum, xii, 3 : Petrus quiden servabatur in carcere. Oratio autem febat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo. Hoc autem non fecisset Ecclesia, nisi juvaret unum quod facit alius. Ergo ut prius.
RESPONSIO. Absque omni ambiguitate Solutio. credendum et dicendum, quod oratio et meritum valet alteri : hoc enim est quod dicitur in symbolo in illo articulo, Sanctorum communionem : quia hic sic intelligitur : Credo in Spiritum sanctum, scilicet communicantem bona in Ecclesia.
<--- Page Split --->
Et Apostolus, II ad Corinth. vim, 13 et 14: Ex aequalitate in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequilatas.
ARTICULUS II.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod propria dicuntur dupliciter, scilicet quae per me feci, et quae mea feci. Et primo quidem modo opera per me facta, dicuntur propria. Secundo autem modo etiam quae charitate mea feci, dicuntur mea propria : et sic intelligitur dictum Apostoli.
Ad ALIUD dicendum, quod natura non operatur forma voluntatis quae communicat bona, nec ars, sed potius dividuntur per materias : sed unum est principium in Ecclesia, quod est Spiritus sancus : et hic etiam communia facit bona per totum corpus quod inspirat, scilicet corpus mysticum : et hoc potius assimilatur operi quo unum membrum juvat aliud in corpore organico, quam operi naturae, vel artis.
Ad ALIUD dicendum, quod peccata non habent unum principium nec unam formam, sicut supra notatum est in distinctione de pœnitentia, quaestione de operibus mortuis et mortificatis : sed opera bona habent et formam communem et principium commune : propter quae omnes boni sunt unum corpus charitate connexum, sed non mali. Et ideo non est simile de bonis et malis operibus.
Ad ALIUD dicendum, quod illud juvamen non est per modum efficiendi per opus, sed potius per modum suffragandi apud auctorem omnis boni, ut ipse merito unius efficiat bonum in alio.
Ad ALIUD dicendum, quod etiam in civilitatibus unus pro alio et liberatur et remuneratur, licet laudabilis vel vituperabilis non fiat : quia quando fit ei aliquid quem diligo, propter me, mihi fieri intelligo.
An suffragia valeant defunctis ?
Secundo "quaeritur, An suffragia valeant defunctis ?
Videtur, quod non : quia
Sicut dicit Philosophus, « Vivorum cum mortuis non est communicatio. » Sed ad valorem suffragiorum oportet esse communicationem. Ergo videtur, quod mortuis non valeant suffragia vivorum.
Item. Mortui non sunt de foro vivorum. Ergo videtur, quod non possunt eis valere ea quae sunt in foro vivorum facta : sed suffragia omnia fiunt inter vivos : ergo videtur, quod nihil valeant mortuis.
Item, Mortui sunt sub necessitate : ergo videtur, quod sit remota ab eis possibilitas adjutorii : ergo et removetur ab eis juvamen suffragii.
Item, Eecli. xiv, 17 : Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. Ergo videtur, quod nullum sit ibi refrigerium per suffragium.
Item, Apocal. xiv, 13 : Opera illorum sequuntur illos. Ergo videtur, cum nihil addant, quod nihil sequatur eos de alieno opere. Ergo nihil percipiunt de solatio refrigerii.
Item, Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitas judicabo. Sed post mortem Deus accipit tempus. Ergo tunc non judicat nisi secundum justitiam. Ergo videtur, quod nihil est ibi de misericordia per suffragia.
IN CONTRARIUM hujus est integer traSed contra status, quem fecit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia, cap. ultimo, de sanctis dormientibus. Et inter caetera quae ibi sunt, sic dicit : « Quia vero justorum
<--- Page Split --->
orationes et secundum hanc vitam et quanto magis post mortem in his qui digni sunt sacris orationibus, operantur, tantummodo eloquiorum nos docent traditiones verae. »
Hoc idem in quarto Dialogorum per plurima exempla probat Gregorius.
Item, Beda in historia Anglorum.
Item, II Machab. xii, 44: Nisi enim eos qui ceciderant, resurrecturos speraret, etc.
Item, Ibidem, 3. 43, dicitur: Judas, facta collatione, duodecim millia drachnas argenti misit, etc., et plurima quae ibi notata sunt.
tera innuitur ex verbis Augustini, nostra sunt opera, ut prius dictum est, etiam illa quae per meritum nostra fecimus, per hoc quod communicamus in charitate, quae est forma operis communia faciens opera talia.
Ad aliud dicendum, quod justitia est ut ei qui communicat Ecclesiae in charitate, bona Ecclesiae communicentur: et ideo dictum illud nihil obstat.
ARTICULUS III.
Responsio. Non est dubium defunctis prodesse Sanctorum suffragia.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Aristoteles loquitur de communicatione, quae in convivendo est per communicationem contractuum et societatum, et non de communicatione charitatis, quae in uno corpore sociat mortuos et vivos, quotquot habent charitatem: et hoc sufficit ad valorem suffragiorum.
An suffragia valeant decedentibus in mortali peccato ?
Tertio quaeritur, Utrum valeant decedentibus in mortali ?
Et hoc est quaerere, Utrum valeant damnatis in inferno ?
Videtur, quod sic : quia
Ad aliud dicendum, quod mortui qui sunt in purgatorio, quodammodo adhuc sunt de foro nostro, scilicet in quantum non sunt in termino : sed secundum quod sunt in securitate, differunt ab his qui sunt in foro Ecclesiae.
Vel dicatur, quod non esse de foro, non impedit suffragia : quia communicatio charitatis causa est suffragiorum, et non identitas fori.
Ad aliud dicendum, quod duplex est necessitas, scilicet status secundum quantitatem meriti, et puritatis. Secundum primum modum sunt sub necessitate, quia numquam habebunt minus meritum, quam fuit quantitas charitatis in tempore : sed secundum alterum modum non sunt sub necessitate, quia depurari possunt de die in diem.
Ad aliud dicendum, quod loquitur de inferno damnatorum, et non de his qui sunt in purgatorio.
In Littera dicitur, quod quibus valent, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ad hoc ut tolerabilior sit eorum damnatio. Ergo prosunt damnatis ad tolerabiliorem damnationem.
Item, Superexaltat misericordia judicium, ut dicitur, Jacob. ii, 13. Ergo superexaltat omne judicium condemnationis : ergo videtur, quod ex misericordia conceditur aliquod juvamen suffragantibus meritis Sanctorum.
Item, II Machab. xii, 40, dicitur, quod sub tunicis eorum pro quibus oravit et obtulit Judas Machabæus, inventum est de sacrificiis idolorum. Constat autem, quod idolis immolare peccatum mortale est. Ergo ipse oravit et obtulit pro idololatris in peccato mortali damnatis. Et constat, quod non fecisset nisi valuisset eis suffragium : ergo damnatis etiam et idololatris valent Ecclesiæ suffragia.
Ad aliud dicendum, quod ut in Lit-
<--- Page Split --->
inducta 1 dicit, quod magis valet oratio defunctis, quam vivis : sed pro vivis existentibus in mortali peccato oratur, et exauditur saepe oratio : ergo multo magis pro defunctis damnatis debet orari, et valebit eis oratio.
Item, Damnatus qui fidelis fuit, de Ecclesiae numero fuit, licet non merito: ergo aliquid melius debet ei esse post mortem, quam illi qui nec numero nec merito fuit de Ecclesia : sed constat, quod illis qui numero et merito sunt de Ecclesia, valent suffragia ad remissionem, illis autem qui nec numero nec merito, nihil valent : ergo illi qui numero fuit non merito, valent ad tolerabiliorem damnationem.
Item, I ad Timoth. iv, 8 : Pictas ad omnia utilis est, etc. Dicit Glossa, quod etiam si lubricum carnis patitur, procul dubio vapulabit, sed non peribit. Aut enim hoc intelligitur de lubrico veniali, aut mortali. Si de veniali : tunc nihil dicit, quia hoc per se expiabile est, et non tantum merito pietatis : ergo constat, quod loquitur de lubrico mortali : ergo aliquis prius in mortali decedens, potest juvari ab Ecclesia ad totam remissionem : ergo multo magis alii juvari possunt ad tolerabiliorem damnationem.
Item, Judex omnis iniquus reputaretur, qui potius eligeret obstinationem rei, quam emendationem : ergo etiam Deus vult emendari reos : sed si mitigat culpam et poenam per suffragia Ecclesiae, ipsi emendantur : ergo videtur, quod permittat eis valere suffragia.
Item, Homo remediabiliter peccavit, non Angelus : ergo omnis homo remedium aliquod in quolibet statu debet invenire : ergo et damnati : ergo debent eis suffragari merita Sanctorum.
Item, Deus in infinitum magis est misericors, quam homo : sed video, quod homo numquam potest ita peccare in hominem, quin ipse poenam temperaret
si tota Ecclesia intercederet : ergo multo magis ad intercessionem totius Ecclesiae damnatis temperabit Deus poenas : ergo valent eis suffragia Ecclesiae.
IN CONTRARIUM est.
Quod dicit Dionysius ibidem sic : « Propter quod summus sacerdos pro immundis non orat hic dormientibus : quoniam non solum prophetico in hoc averteretur ordine, et quid hierarchicorum superbe auderet a perfectionis principe monendus. » Et sensus est, quod indulgentiam non orat damnatis summus sacerdos : quia divino ordini in hoc adversaretur, et admonerutur sicut superbus a perfectionis principe Deo.
Item, Maximus in commento, ibidem : « Peccatoribus non orat remissionem : quia non audiretur pro illis. »
Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei : « Si scirem patrem meum esse in inferno, non plus orarem pro ipso, quam pro diabolo. » Ergo ut prius.
Item, Super illud Job, xli, 23 : Estimabit abyssum quasi senescentem, etc., ita dicit Gregorius in libro XXXIV Moralium : « Tanto Sancti in æternum magis divinæ gratiæ debitores se esse cognoscunt, quanto in æternum mala puniri conspiciunt, quæ ejus adjutorio vitare potuerunt. At, inquiunt, et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis quos tunc ardere viderint, non orabunt : quibus utique dictum est : Pro inimicis vestris orate ? Sed citius respondemus : Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possunt ad fructuosam pænitentiam eorum corda convertere, atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait Apostolus, II ad Timothy. 11, 23 et 26 : Ut Deus det illis pænitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur ? Et quomodo pro illis tunc orabitur, quando jam nullatenus possunt ad
<--- Page Split --->
justitiæ opera ab iniquitate commutari? Eadem itaque est causa cur non tunc oretur pro hominibus æterno igne damnatis, quæ nunc etiam est, ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus æterno supplicio deputatis. Quæ nunc etiam causa est, ut non orent sancti pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, quia de eis utique quos æterno deputatos supplicio jam noverunt, ante illum judicis justi conspectum orationis suæ meritum cassari refugiunt. Quod si nunc quoque viventes justi mortuis et damnatis injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua carne se perpeti etiam ipsi noverunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni corruptionis vitio exuti, ipsi jam justitiæ intimius atque arctius inhærebunt 1. » Ex hoc accipitur, quod nihil valet oratio pro damnatis.
Item, Augustinus in Littera inducitur sic dicens : « Animæ quæ sine fide operante per dilectionem ejusque sacramentis de corpore exierunt, frustra illis a suis hujusmodi pietatis officia impenduntur. »
Item, Communiter cantat Ecclesia : « In inferno nulla est redemptio. » Ergo nec relaxatio per suffragia.
Responsio. Dicendum videtur mihi, quod cum in inferno duplex sit pœna, scilicet sensus, et vermis conscientiæ : quantum ad sensum pœnae nihil omnino prosunt suffragia damnatis. Sed vermis conscientiæ remordet de tribus, scilicet de commissis, et omissis, et quod nec dignus habitus est ut alius pro eo aliquod bonum faciat. Quantum ad duo prima non mitigatur vermis : sed quantum ad tertium potest mitigari, quia quando fit bonum pro eo, non potest dicere, quod non sit dignus habitus ut pro eo ab alio saltem bonum fieret.
Infra tamen, sequenti distinctione, re-
vettermur ad hanc quæstionem,et ibi disputabimus de omnibus opinionibus antiquorum, et de Littera.
Concedo ergo inductas auctoritates simpliciter, dicendo ad primum, quod damnatio in Littera large accipitur pro punitione : quia sic valent suffragia his qui sunt in purgatorio, vel ut absolvantur, vel ut non statim absolvantur, sed pœna mitigetur aut brevietur.
Ad aliud dicendum, quod duplex est misericordia, scilicet liberans, et relaxans. Liberantem autem non sentiunt damnati, sed relaxantem, et non in suffragiis, sed in hoc quod citra condignum puniuntur.
Ad aliud dicendum, quod non sicut in idololatris inventum est idolothytum sub tunicis eorum militum, sed potius sicut eorum qui avaritia veniali aurum quod ad decorem idolorum oblatum fuerat, acceperunt ut victores accipiunt jure belli. Et hoc verum esse probat litteræ circumstantia : et quia illi peccaverunt venialiter, eis suffragia Judæ prodesse potuerunt.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius loquitur tantum quantum ad conditionem doni perseverantiæ : quia in hoc melior est defunctus in bono, quam vivus : et ideo non valet quod ulterius infertur, quia vivus emendari potest, et non mortuus, sicut patet in auctoritate Gregorii inducta.
Ad aliud dicendum, quod ex hoc quod fuit in Ecclesiæ numero, multa alia bona consequitur, scilicet originalis dimissionem, et forte multorum aliorum, et retractionem ab aliis peccatis, et præcipue quod est omnium maximum, evitationem infidelitatis : sed non puto, quod aliquis plus habeat de suffragiis, quam alius : et in argumento est fallacia consequentis, sicut si sic argueretur, aliquid consequitur : ergo istud.
Ad aliud dicendum, quod loquitur de lubrico mortali et vapulatione temporali
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
Ad 4.
Ad 5.
Ad 6.
<--- Page Split --->
emendatoria, pro qua oportet pœenitentiam sustinere : et si loquitur de vapulatione futura, tunc loquitur de lubrico veniali : et tunc argumentum contra non valet, quia licet illud remittatur, tamen virtute pietatis remittitur citius et levius.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod tunc erunt impii in statu quo emendari non poterunt : et tunc est eis justa pœena. Unde sicut judici iniquum esset justam pœenam ex sententia meritam mutare, ita iniquum esset tunc mutare obstinatam eorum voluntatem : et ideo sulfragia Ecclesiæ ad hoc non ordinantur.
Ad aliud dicendum, quod remediabilitas peccati valet homini quoad statum emendationis, quem diabolus numquam habuit, et non quoad statum futurae damnationis : et hoc est quod dicit Damascenus quod oportet scire, quod hoc quod in Angelis est casus, est mors in hominibus : quia sicut Angelis post casum non est reditus ad gratiam, ita nec homini est reditus ad pcnitentiam.
Ad 9. Ad ultimum dicendum, quod si juste dicta esset pœena, nisi judex justitiam suam negare vellet, ipse pro toto mundo non mutaret : et ita Deus se negare non potest vel justitiam suam, sicut dicit Apostolus, II ad Timothy. n, 12 et 13 : Si negaverimus, et ille negabit nos :si non credimus, ille fidelis permanet : negare seipsum non potest. Et ideo non recipit pro illis aliqua Ecclesiæ suffragia.
ARTICULUS IV.
An suffragia prosint his qui sunt in purgatorio ?
pœenam juste inflictam : sed pœena purgatorii juste est inflicta : ergo relaxari non debet.
Item, Ad hoc quod aliquid agat in aliud, oportet quod pertingat usque ad usum : sed virtus vivi non pertingit ad mortuum : ergo videtur, quod non agit in ipsum : ergo non valet ei suffragium.
Item, Non sunt de foro Ecclesiæ : ergo opera Ecclesiæ non valent ipsis si pro eis fiant.
In contrarium est totum, quod dicitur sed contra, in Littera.
Item, Quorum una est charitas uniens in uno corpore, horum est communicatio bonorum ad invicem : sed una charitas Ecclesiæ militantis est his qui sunt in purgatorio : ergo est communicatio bonorum : ergo necessario bona communicantur eis in purgatorio per modum suffragii.
Item, Minus videtur, quod illi qui sunt in purgatorio suffragentur vivis, quam e converso : et suffragantur illis : ergo, etc. Probatur prima ex hoc, quod vivi sunt in statu merendi majorem coronam, et illi non. Secunda scribitur in quarto Dialogorum Gregorii, qui dicit, quod « Paschasius cum esset in inferno, adhuc fecit miraculum, sanando quemdam ad se clarnantem, et feretrum ejus tangentem. »
RESPONSO. Absque ambiguitate tenendum est, quod suffragia prosunt eis qui sunt in purgatorio, sicut in Littera dicitur.
Ad PHIMUM ergo dicendum, quod illa pœena non est ita confirmata ut in alium dividi non possit : et ideo relaxari potest in toto et in parte.
Ad aliud dicendum, quod pertingit virtute, non actu, et faciens pertingere est charitas communicans omnia bona quaecumque sunt in corpore mystico.
Ad aliud dicendum, quod hoc non impedit, sicut supra in secundo hujus quaestionis articulo dictum est.
Quarto quaeritur, Utrum prosint illis qui sunt in purgatorio ?
Videtur enim, quod non :
- Justi enim judicis est non relaxare
<--- Page Split --->
trum in vita hujusmodi indigentiam suffragiorum excessit : unde potius alios qui erant in purgatorio juvare poterant, quam juvarentur ab ipsis.
ARTICULUS V.
An suffragia profuerint patribus in limbo ?
Quinto quaeritur, Utrum profuerunt patribus in limbo ?
Videtur, quod sic: quia
Non valde mali fuerunt, et illis prosunt : ergo et patribus tunc profuerunt.
Item, Dum viverent, seipsos dignos fecerunt, ut haec eis prodesse possent : ergo profuerunt eis.
Item, In loco fuerunt ubi indiguerunt, et digni fuerunt ut talia eis prodesse possent : ergo crudele fuisset non recipere suffragia pro eis.
Ad aliud dicendum, quod est duplex Ad 3. indigentia, scilicet naturae, et personae. Naturae indigentia fuit impossibilitas solutionis pretii pro tota natura quam Adam vitiavit et perdidit : et hanc indigentiam nullus nisi Christis mediator Dei et hominum auferre poterat, et in illa fuerunt patres, et contra hanc non ordinabatur suffragium Ecclesiae, quia impossibile erat hoc homini puro. Alia ponitur indigentia personae a personali defectu et insufficientia meriti proprii : et ad ejus adjutorium ordinatur Ecclesiae meritum et suffragium : et in tali indigentia non fuerunt patres, sed potius in abundantia ingressi sunt sepulcrum, et defossi securi dormierunt usque ad Christi adventum, ut dicitur, Job, ii, 21 et 22.
Sæd contra.
IN CONTRARIUM est: quia
- Impossibile est eos purgari : quia nihil habuit purgari, qui nihil habuit purgandum quod sit peccatum personale : sed in talibus nihil erat purgandum : ergo non purgabantur per suffragia Ecclesiae.
ARTICULUS VI.
An prosint suffragia pueris non aptizatis?
- Item, Non oportet illi suffragari, qui nullam propter se experitur poenam judicis : sed tales fuerunt patres in limbo : ergo non profuerunt eis suffragia.
Sexto quaeritur, Utrum prosint pueris non baptizatis ?
Solutio.
Quod concedendum est : et hujus causa est, quia in omnibus satisfecerunt, quae ab homine fieri poterant : sed tamen quia non erat solutum pretium pro debito Adae, spe felici solutionem ipsius pretii exspectabant, sicut in principio istius libri, tractatu de circumcisione dictum est '
Ad 4.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod verum est, quod non sunt valde mali, quia fuerunt valde boni, qui talibus non indigebant.
Illi non habent nisi peccatum alienum : ergo debet etiam eis prodesse alienum meritum : hoc autem fit per suffragia Ecclesiae : ergo suffragia debent prodesse talibus pueris.
Item, Minus peccatum est alienum, quam proprium quantumcumque parvum : et proprium veniale non obstat suffragio : ergo nec alienum : ergo talibus prosunt, qui non habent nisi alienum : tales autem sunt pueri : ergo suffragia prosunt pueris.
Ad 2.
Ad aliud dicendum, quod dignitas pa-
- Item, Illi nullo modo possunt dici
<--- Page Split --->
valde mali : talibus autem prosunt : ergo et illis prosunt.
augeatur eis præmium in patria : ergo valent eis intercessiones.
Sed contra.
In contrarium est, quod decedunt sine gratia : sed decedens sine gratia, imperceptibilis est ad gratiae perceptionem : ergo numquam de caetero gratiam percipere poterunt : sed numquam dimittitur peccatum sine gratia : ergo peccatum illorum non dimittitur propter aliquod suffragium.
Si dicas, quod non indigent. Contra : Præmium eorum crescere potest, quia non est in summo : ergo hoc majus fieri potest suffragiis bonorum.
Item, Plus est in naturis dare esse substantiæ, quam augere quod datum est : ergo similiter est in divinis, si aliquis alicui impetrat primam gratiam quæ dat esse spirituale, potest etiam in patria hujusmodi gratiæ impetrare augmentum : ergo locum habet suffragium Ecclesiæ etiam in Sanctis.
Er hoc est concedendum.
Er ad primum dicendum, quod quamdiu sunt in statu merendi, tunc potest eis prodesse meritum alienum, et præcipue meritum Christi in sacramento regenerationis : sed in alio statu confirmati sunt : et ideo peccatum efficitur immobile, non ex magnitudine peccati, sed ex statu et sententia divina.
Ad aliud dicendum, quod ut dictum est, peccatum non facit hoc, sed sententia divina et status.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur de his non valde malis, qui dum viverent,se dignos fecerunt ut talia eis prodesse possent : et hoc non fecerunt illi parvuli, qui nihil omnino fecerunt boni vel mali.
ARTICULUS VII.
An suffragia prosint Sanctis in patria ?
Septimo quaeritur, Utrum prosint Sanctis in patria ?
Videtur, quod sic : quia
- Quanto aliquis dignior est ut prosit ei, tanto magis valet intercessio ab alio pro se facta : sed Sancti dignissimi sunt : ergo maxime valet eis intercessio Ecclesiæ.
In contrarium hujus est, 1. Quod dicitur in Littera : quia Sancti qui sunt in patria, non indigent : ergo talibus non juvantur.
- Item, Minor non juvat majorem, sed e converso : cum ergo minimus in regno cælorum, major sit maximo qui est in Ecclesia militante, videtur quod in nullo suffragatur existenti in ipso.
Et hoc est concedendum : et causa est, quia confirmati sunt et crescere etiam merito proprio de cætero in substantiali præmio non possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod licet dignissimi sint, non tamen accipiunt suffragium Ecclesiæ, sed potius ex dignitate habent, quod aliis impendere possunt suffragia.
Ad aliud dicendum, quod hoc facit humana pictas : quia nullum filiorum sufficienter dotare potest, quin indigeat pluribus : sed quilibet in regno cælorum ita est dotatus, ut non amplius velit quam habet, et confirmatus est in illo.
Ad aliud dicendum, quod non indiget : et hoc est quod dicitur, quod substantiale præmium crescere non possit : quia licet majus possit esse, non tamen majus esse potest in isto qui confirmatus est.
- Item, Humana pietas intercessionem recipit pro augenda hæreditate amici vel filii : sed amor est pietas divina : ergo citius recipit intercessionem Ecclesiæ ut
Ad aliud dicendum, quod utrumque cadit sub merito alieno in statu viæ, sed post hunc statum neutrum cadit sub merito alieno.
Solutio.
Ad 4.
Ad 7.
Ad 3.
Ad 4.
<--- Page Split --->
ideo jejunia non habent multum fieri pro ipsis, sed ea quae dicta sunt: oratio enim est ad Deum, et eleemosyna ad pauprerem, in quo consolatur Deus et pascitur : et sic inductus Deus relaxat pœenas defunctorum.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia hoc facit de potestate clavium potius, quam virtute suffragii : et ideo thesauros suos tunc derivat ad defunctos, ut fideles citius ad votum inducantur.
Et de hoc plura requirenda sunt supra in quaestione de Indulgentiis 1.
ARTICULUS IX.
Qui sunt illi, per quos debent fieri suffragia ?
Nono quaeritur, Per quos fieri debeant?
Videtur, quod per existentes in charitate : quia
Dicitur, Joan. ix, 31 : Seimus, quia Deus peccatores non audit. Si ergo eleemosyna datur ab eo qui non existit in charitate, vel oratur a tali, videtur quod non valet suffragium.
Item, Gregorius : « Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati judicis animus ad deteriora provocatur. » Ergo videtur, quod cum tales suffragantur, potius crescat eis pœena, quam diminuatur.
In contrarium est, quod secundum sed contra. hoc oporteret q uaerere quando datur eleemosyna pauperibus ut orent pro aliquo, utrum sint in charitate, vel non : et hoc esset difficile.
RESPOSsio. Dicendum, quod suffragium licet exsecutive sit vivi, tamen ut causae inductivae est mortui opus : et ideo puto,
Solutio. Ad 1 ei 2.
Ad 3. Ad in ergo quod objicitur de jejunio, dicendum quod jejunium potius praecidit pestes in corpore jejunantis : et quia mortui non habent plus domare carnem,
RESPOSsio. Dicendum, quod suffragium licet exsecutive sit vivi, tamen ut causae inductivae est mortui opus : et ideo puto,
<--- Page Split --->
quod secundum charitatem mortui informatur : et ideo si fit ab eo qui non est in gratia, valet: sed tamen melius esset, quod factum esset ab eo qui est in gratia.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatores non audit pro se orantes.
Ad aliud dicendum, quod loquitur Gregorius in alio casu, quando aliquis ex confidentia propria et proporrium actuum nititur intercedere, et non quando est sicut instrumentum quasi ab alio motum, ut dictum est prius.
B. De officiis sepulturae.
De pompis vero exsequiarum idem Augustinus ita dicit : Pompa funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adjutoria mortuorum. Quia si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis, vel nulla. Præclaras exsequias in conspectu hominum purpurato illi diviti exhibuit turba famulorum : sed multo clariores in conspectu Domini, ulceroso illi pauperi ministerium exhibuit Angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahæ gremium 3. Sit tamen cura mortuos sepleiendi, et sepulcra construendi ; quia hæc in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt : nec solum in corporibus patriarcharum 3 aliorumque sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore qui ista fecerunt, laudati sunt 4. Impleant igitur homines erga suos officia postremi muneris, et sui humani lenimenta mæroris. Verum illa quae adjuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, orationes, multo observantius procurent.
ARTICULUS X.
Utrum peccent illi, qui pompas exsequiarum faciunt ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit,
ibi, B, « De pompis vero exsequiarum, etc. »
Et quaeritur, Utrum peccent illi qui tales pompas faciunt ?
Videtur, quod non : quia
- Sancti viri hoc fecerunt, sicut dicitur, I Machab. xiii, 27 et 28, Simon ædificavit super, sepulcrum parentum suorum ædificium altum visu. Et statuit septem pyramidcs, etc.
1 S. AUGUSTINUS, serm. de verbis Apostoli, et Lib. I de Civitate Dei, cap. 12, et Lib. de cura pro mortuis gerenda, cap. 2. 2 Cf. Luc. xvi, 22. 3 Cf. Genes. xxiii, 7 et seq. ; xxv, 9 ; xxxv,
<--- Page Split --->
Item, Isa, xi, 10, dicitur: Et erit sepulcrum ejus gloriosum. Ergo videtur, quod hoc fieri debeat etiam circa sanctorum corpora.
Item, Circa sepulcrum Domini facta sunt talia : ergo etiam debent fieri circa sepulcra aliorum.
Quæst. ULTERIUS quæritur, Utrum peccatum sit talia faceré malis, scilicet sepelire eos in loco sancto, et ornare eorum sepulcra?
Videtur, quod sic : quia
Corpus profanum non est ponendum in loco sacro : ergo peccat qui ponit.
Ad idem narrat Gregorius in libro Dialogorum, quod quidam malus in loco sancto sepultus, per dæmones ejectus est.
Item, Iste est immundior quam cænum : et constat si quis ibi poneret cænum, quod ipse peccaret : ergo et ille qui ponit ibi impium.
Item, Impiiis etiam non debetur secundum jura nisi sepultura asini : ergo peccant qui eos aliter sepeliunt.
Item, Isa. xiv, 20, dictum est de rege Babylonis malo, quod non habebit cum regibus consortium etiam in sepultura : ergo ut prius.
IN CONTRARIUM est, quod
Eleemosyna danda est omnibus propter sustentationem naturae : sed sepultura est species eleemosyna, sicut dicitur, Job, vii, 21 : ergo nulli est neganda.
Item, Dignitas quædam naturalis inest corpori humano : ergo ad horrorem non est inhumatum dimittendum : ergo sepeliendus est omnis homo quantumcumque indignus.
Ad primam partem harum objectionum, dicendum, quod bonorum et sanctorum sepulcra; sunt ornanda propter ostensionem gloriae resurrectionis eorum : et ideo bene concedo inducta.
Ad alteram partem dicendum, quod Ad quest. omni homini conceditur sepultura asini vel hominis, sicut dicunt jura : et bene concedo, quod nisi fiat propter terrorem omnis hominis corpus debet humari : propter horrorem enim non humantur latrones, et hujusmodi scelerati homines.
Et sic intelliguntur aliae objectiones inductae.
Etiam excommunicati non humantur in loco sacro, licet propter fœtorem sepeliantur sepultura asini.
Et per hoc patet solutio ad totum.
C. De duobus æque bonis, quorum alter plura post mortem habet auxilia.
Solet moveri quaestio de duobus, uno divite, altero paupere, pariter sed mediocriter bonis, qui prædictis suffragiis indigent, et meruerunt pariter post mortem juvari : pro altero vero, id est, pro divite, speciales et communes fiunt orationes, multæque eleemosynarum largitiones : pro paupere vero non fiunt nisi communes largitiones et orationes. Quæritur ergo, an tantum juvelur pauper paucioribus subsidii, quantum dives amplioribus ? Si non pariter juvatur, non ei redditur secundum merita. Meruit enim pariter juvari : quia pariter boni exstiterunt. Si vero tantum
<--- Page Split --->
suffragii consequitur pauper, quantum dives : quid contulerunt diviti illa specialiter pro eo facta ? Sane dici potest, non ei magis valuisse generalia et specialia, quam pauperi sola generalia suffragia. Et tamen profuerunt diviti specialia, non quidem ad aliud vel majus aliquid, sed ad idem ad quod generalia, ut ex pluribus et diversis causis unum perciperetur emolumentum. Potest tamen dici aliter, illa plura subsidia contulisse diviti celeriorem absolutionem, non pleniorem.
D. Quibus suffragiis juvabuntur mediocriter boni, qui in fine inveniuntur ?
Sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono, qui talibus indigens suffragiis in ipso consummationis articulo cum reliquis migrabit, si salvus fuerit, pro eo non offertur ulterius sacrificium, vel oratio, vel eleemosyna : nec habebat tante perfectionis merita, quae his suffragiis non egerent. Numquid ergo salvabitur ? Existimo eum quasi per ignem transeuntem , salvari meritis et intercessionibus coelestis Ecclesiae, quae pro fidelibus semper intercedit voto et merito, donec impleatur Christus.
facere suffragia communia, quam specialia ?
Videtur, quod melius sit communia facere : quia
ARTICULUS XI.
An potior sit conditio divitis quam pauperis ? et, An melius sit facere suffragia communia quam specialia ?
Suffragia particularia trahunt vim a charitate, eo quod charitas communicat bona : ergo quanto communiora, tanto meliora.
Item, Hieronymus dicit, quod « meliora sunt communia, quam privata. »
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Solet moveri quaestio, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod potior sit conditio divitis quam pauperis : et hoc falsum est, quia paupertas laudatur, et divitiæ vituperantur.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Gregorius instituit orationes speciales pro famulo et famula : ergo magis valent illæ, quam communes.
Item, In Littera dicit specialia valere ad specialiorem redemptionem, licet non ad pleniorem : ergo magis valent.
Quæst. ULTERIUS quaeritur, Utrum melius sit
<--- Page Split --->
Ad hoc dicendum, quod cum suffragia sint per modum satisfactionis pro peccato, et peccata sint propria non communia, videtur mihi quod magis valeant suffragia specialia et propria: et ideo etiam in Littera dicit, quod citius liberatur qui habet multa specialia.
Ad praemum ergo dicendum, quod comparatio intelligitur inter eos qui caetera habent paria. Et nihil, prohibet conditionem divitis secundum quid esse meliorem, quam pauperis, licet simpliciter sit e converso.
Ad aliud dicendum, quod charitas ad 1. est forma omnis boni sive communis sive privati : et ideo in objectione illa non probatur, quod meliora sint communia.
Vel dicendum, quod communia sunt meliora quoad coronam æternam, sed privata sunt meliora quoad emendationem delicti.
Ad aliud patet solutio : quia dictum Ad s. Hieronymi intelligitur quantum ad adepitonem coronæ.
E. Quomodo Sancti glorificati audiunt preces supplicantium ? et, Quomodo intercedunt pro nobis ad Dominum ?
Sed forte quaeris, Numquid preces supplicantium sancti audiunt, et vota postulantium in eorum notitiam perveniunt 4 ? Non est incredibile animas sanctorum, quae in abscondito faciei Dei veri luminis illustratione lætantur, in ipsius contemplatione ea quae foris aguntur intelligere, quantum vel illis ad gaudium, vel nobis ad auxilium pertinet. Sicut enim Angelis, ita et sanctis qui Deo assistunt, petitiones nostrae innotescunt in verbo Dei quod contemplantur. Unde et dicuntur Angeli orationes et vota nostra offerre Deo 5 : non quia eum doceant, sed quia ejus voluntatem super eis consulunt. Unde Augustinus 3 : Angelis qui sunt apud Deum, innotescunt petitiones nostrae, ut quodammodo offerant Deo, et de his consulant : et quod Deo jubente implendum esse cognoverint, hoc nobis evidenter vel latenter reportent. Unde et Angelus hominibus ait : Cum oraretis, orationem vestram obtuli Deo 4. Ad omnia quidem scienda sufficit Deo sua perfectio 5 : habet tamen nuntios, id est, Angelos, non qui ei quae nescit annuntient (non enim sunt ulla
<--- Page Split --->
quænesciat ) sedbonumeorumestdeoperibussuisejusconsulereve - ritatem : ethocestquod 1 dicunturnonnullanuntiare : nonutipseabeisdiscat , sedutabeoipsiperverbumejussinecorporalisononuntientetiamquodvolueritabeomissiadquosvoluerit , totumabilloperilludverbumejusaudientes , idest , inejusveritateinvenientes , quidsibifa - ciendum , quibusetquandonuntiandumsit . Nametnosoranteseum , noneumdocemus 2 : quianovit ( utaitverbumejus 3 ) patervesterquidvobisnecessariumsitpriusquampetatisabeo . Necistaexpartecognovit : sedfuturaomniatemporalia , atqueineisetiamquidetquandoabillopetiturifueramus : etquos , etdequibusrebusvelexauditurus , velnonexauditurusesset , sineinitioantepræscivit 4 . NonergodiciturAngelusorationesnostrasofferreDeo , quasiDeustuncnoveritquidvelimusetquoindigeamus : quæomniaantequamfiant , sicutetpostquamfactasunt , novit : sedquianecessehabetrationaliscreaturatemporalescausasadæternamveritatemreferre , sivepeteudoquidergasefiat , siveconsu - lendoquidfaciat .
F. Quod dictum de Angelis, attribuit sanctis animabus.
Si autem Angeli a Deo per verbum ejus discunt petitiones nostras, et quid de his implendum sit, et quid non : cur non credamus et animas Sanctorum Dei faciem contemplantium, in ejus veritate intelligere preces hominum, et quae implendae sint vel non ? Inde est quod Deus dicitur exaudire preces quorumdam, non solum quando effectui mancipat, sed etiam quando innotescit curiae Angelorum et sanctorum animarum quid inde futurum sit vel non : et quod cognoscunt in Dei voluntate esse, volunt et ipsi. Adeo enim supernae voluntati addicti sunt, ut nihil praeter ejus voluntatem queant velle. Intercedunt ergo ad Deum pro nobis Sancti : et merito, dum illorum merita suffragantur nobis : et affectu, dum vota nostra cupiunt impleri : quod tamen non faciunt, nisi in voluntate Dei,
<--- Page Split --->
implenda didicerint. Oramus ergo ut intercedant pro nobis, id est, ut merita eorum nobis suffragentur, et ut ipsi velint bonum nostrum, quia eis volentibus Deus vult, et ita fiet. Ex praemissis constat, quod cum quibusduam misericordius agit Deus quam eorum peccata merucrint, scilicet cum mediocriter malis, qui suffragiis Ecclesiae juvantur.
percipiunt, quaeratur, quae sit illa cognitio ? Scientia enim acquisita non manet in eis, ut habitum est super tertium Sententiarum, et organa quibus fiet abstractio, non habent : ergo videtur, quod vota hominum eis per naturam innotescere non possunt.
ARTICULUS XII.
An Sancti audiant preces supplicantium ?
. Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Sed forte quaeris, Numquid preces supplicantium, etc. ? »
Videtur enim, si non audiunt Sancti preces hominum naturaliter, sed tantum per revelationem verbi, quod imperfectiores sunt nobis : quia nos audimus vota aliorum et per revelationem, et naturaliter : animae autem in purgatorio existentes non audiunt, nisi per revelationem, ut dicit in Littera.
Item, Si naturaliter audiunt sive
Responsio. Dicendum sine præjudicio, quod animæ exutæ corporibus, habent formas creationis sicut Angeli, et illis loquuntur et audiunt sicut Angeli. Et quid sit hoc, super secundum Sententiarum est notatum. Magister tamen in Littera non facit mentionem de illo modo : quia non est gloriæ actus, nec sublimissimus in anima, sed naturalis : quod autem anima non est modo in illa cognitione, est propter sensuum cognitionem, circa quam occupatur, ut dicit Augustinus.
<--- Page Split --->