DISTINCTIO XLIV.

De resurrectione quantum ad modum, sive quantum ad qualitatem et quidditatem resurgentium.

A. De aetate et statura resurgentium.

Solent autem nonnulli percontari et quaerere, an in eadem aetate et statura corporis omnes resurrecturi sint ? Quidam putaverunt omnes resurrecturos secundum mensuram aetatis et staturae Christi : ideo quia Apostolus ait, Donec occurramus omnes... in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 1. Sed his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed aetas. Omnes enim in eadem aetate resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscumque aetatis mortui fuerint. Virum autem posuit, non ut distingueret sexum, sed ut significaret perfectionem vitium quam tunc habebunt : sed non omnes eamdem staturam corporis obtinebunt. Unde Augustinus 2 : Non ait in mensuram corporis vel staturae, sed aetatis : quia unusquisque suam recipiet mensuram corporis, quam vel habuit in juventute, etiamsi senex obiit, vel fuerat habiturus si ante est defunctus. Atas vero erit illa ad quam pervenit Christus, scilicet juvenilis, ut circa triginta annos. Triginta enim duum annorum et trium mensium erat aetas Christi, in qua mortuus est, et resurrexit. Non est autem fas dicere, quod in resurrectione accedat corpori magnitudo, quam nec habuit hic, nec erat habiturum diu vivendo : nec majora corpora redigenda sunt ad modum Dominici corporis. Periret enim multum de illis corporibus, cum nec periturus sit capillus, ut ait Dominus : Capillus de capite vestro non peribit 3.

<--- Page Split --->

AD PRIMUM sic proceditur :

  1. Eorum quorum unum est agens specie et numero, et materia æqualiter disposita ad actionem agentis suscipiendam, est productio una secundum figuram et quantitatem : sed resurgentium agens, etc. : ergo eorum est productio una secundum figuram et quantitatem. PRIMA constat in omni natura et arte per inductionem. SECUNDA autem probatur ex hoc, quod agens (ut patet ex praehabitis) est Deus vel Filius resurgens, et cineres sunt actionem suscipientes, ut patuit ex praehabitis.

  2. Item, Quorumcumque productio est ex uno secundum totum suum genus, habent omnia vim illius unius ad figuram et quantitatem, nisi per errorem devietur ab illo : sed omnium hominum productio est ex uno, scilicet Adam : ergo in omnibus est vis una ad figuram et quantitatem staturae, nisi deviatum sit ab illo per natura errorem : constat autem, quod omnis error corrigitur in resurrectione, sicut jam habitum est : ergo relinquitur in omnibus una figura Adæ et statura : non ergo erunt in diversa quantitate et figura.

  3. Item, Philosophus dicit, quod quorum forma substantialis est una, illorum etiam figura est una : ergo et quantitas perfectionis secundum figuram : sed resurgentium omnium est forma una : ergo et figura una : ergo et statura, in quantum est perfectio illius figura.

  4. Item, In II de Anima dicit, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : iste autem terminus habet poni ab aliqua virtute : constat autem, quod illa virtus est forma : ergo quorum est una forma, illorum est una magnitudo secundum naturam, nisi sit error : sed error corrigitur : ergo in resurrectione cum omnium forma sit una, omnium erit statura una.

  5. Si forte quis dicat, quod secundus secundum naturam sit minor primo generante, quia dividitur materia ex

« Solent etiam nonnulli percontari, etc. »

Ista pars quae est de circumstantiis resurgentium in quantitate et qualitate, dividitur in duas partes. In prima tangitur quantitas, et qualitas, et locus. In secunda agitur de suffragiis quae fiunt pro defunctis ante resurrectionem : et haec incipit, distinctione XLV, ibi, A, « Neque negandum, ut ait Augustinus, etc. »

In hac autem distinctione quinque sunt quaestiones speciales in Littera tactæ.

Prima est, De quantitate resurgentium.

Secunda, De veritate humanæ naturae resurgentis.

Tertia, De modo pœnarum tam secundum corpus, quam secundum spiritum.

Quarta, De abortivis fœtibus.

Quinta, De diversis animarum receptaculis.

Et cuilibet potest patere ubi ista incipiunt in Littera, et ubi terminantur.

ARTICULUS I.

An resurgentibus sit statura una vel diversa ?

Incidunt autem circa primum difficultates quatuor.

Prima est, An resurgentibus sit statura una, vel diversa ?

Secunda est, Utrum corpus gloriosum possit esse in minori loco, quam sit quantitas staturae ejus ?

Tertia, Utrum possit esse cum alio corpore non glorioso in eodem loco ?

Quarta, Utrum cum alio glorioso possit esse in loco uno et eodem ?

<--- Page Split --->

qua fit generatio : et iterum tertius minor illo. CONTRA : Constat, quod haec divisio fit per paria, aut per imparia. Si per paria : tunc secundus medietate debet esse minor primo, quod falsum est : jamdudum enim homines nullius vel insensibilis fuissent quantitatis. Si per imparia : tunc illa imparitas aut est secundum partem determinata quantitatis, quae totum mensurat : aut secundum rationem continui, quae semper manet divisibilis. Si prima pars detur : tunc secundus in tota parte debet esse minor quam primus, et tertius quam secundus : et sic sequeretur idem quod prius, scilicet quod divisio stetisset. Si secundo modo dicatur : tunc secundus semper erit minor primo, et tertius secundo, et sic de aliis : et licet non stet divisio, tamen devenit ad insensibile : et hoc est absurdum.

Et haec est responsio aliquorum nihil scientium de natura seminis : quia corpus naturale secundum philosophiam non dividitur in infinita. Et praeterea nullam rationem fingere possunt, quare secundus ex minori parte generetur, quam primus, et tertius quam secundus. Et tertium inconveniens est, quod ex eodem aliquo signato et primus formetur, et secundus, et tertius, quod est absurdum in philosophia naturali. Et ideo haec responsio, licet multorum, ut absurda contemnitur a nobis.

  1. In CONTRAIRUM autem hujus objiciur sic :

  2. Statura omnis generati secundum naturam accipitur ex quantitate caloris extendentis et humidis extensibilis : sed haec inaequalia sunt in omnibus : ergo quantitas eorum inaequalis est secundum naturam : sed in die judicii nihil addetur quantitati naturali uniuscujusque : ergo in die judicii erunt resurgentes inaequales in quantitate.

  3. Item, Ex Littera habetur, quod quaedam sunt minora, et quaedam majora.

Responsio. Dicendum, quod unumQuodque corporum recipiet tunc quantitatem in longo, lato, et spisso, quam habiturum erat in mensura aetatis plenitudinis Christi, si natura non defecisset per mortem vel infirmitatem vel nutrimenti subtractionem, vel erraasset per superfluitatem vel alium errorem. Quantitas autem illa debet mensurari ad duo quae in objiciendo dicta sunt, scilicet calidum extendens, et humidum extensibile secundum perfectionem organorum et quantitatis. Et quia hoc multipliciter impeditur ex parte materia, et ex parte virtutis, et ex parte exercitii sive laboris in quo occupantur juvenes, et in his omnibus modis secundum defectum vel abundantiam : ideo multiplex contingit error in quantitate hominum, de quibus agitur in naturis : et non est hic locus hos errores inquirendi.

DICENDUM ergo ad primum, quod agens est unum, sed dispositio non est una : quia prius habitum est, quod in pulveribus manet relatio ad animam, et ad instrumenta naturalia quibus perficit corpus, quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum complexionabilia : et secundum horum rationem dabitur ei quantitas : quia haec proprie est quantitas sua.

Ad aliud dicendum, quod aliud est deviare naturam, et aliud est eam esse aliam : quia alia et alia est in homine alio et alio : sed deviat, quando non perficit id quod inest jam per principium activum et passivum sufficienter ad quantitatis perfectionem : unde licet hominum productio sit ex uno, quia tamen natura est alia et alia secundum principia proxima, non deviat aliam et aliam constituendo quantitatem, sed potius recte attingit finem secundum principia accepta ad quantitatis operationem : et ideo in hoc non indiget correctione.

Ad aliud dicendum, quod sicut est forma una, ita figura una et quantitas

<--- Page Split --->

una : unde cum forma non sit nisi una specie, non potest haberi, nisi quod quantitas sit una specie et similiter figura.

Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est quod Philosophus dicit : sed ratio magnitudinis sumitur ex principiis quae sunt in semine, et sunt instrumenta virtutis formative, scilicet calidum, et humidum, et hæc sunt diversa in diversis embryonibus et seminibus conceptis : et ideo naturaliter egreditur diversa quantitas et diversa figura.

Ad 5. Ad ALIUD dicendum, quod illa solutio absurda est, ut probatum est.

ARTICULUS II.

An corpus gloriosum potest esse in minori loco quam sit, vel exi gat majorem vel æqualem vel minorem vel etiam nullum ?

Secundo quaeritur, Utrum corpus gloriosum potest esse in minori loco, quam sit, vel exi gat majorem vel æqualem vel minorem vel etiam nullum ?

Videtur enim quod sit in minori loco : quia

  1. Corpora gloriosa (ut dicit Apostolus 1) configurabantur corpori Christi : sed corpus Christi potest esse et est in minori, sicut patet in altari in specie panis parva : ergo et nostra corpora.

  2. Item, Omne subtile applicatum glorioso, est in minori parte grossi corporis : sed gloriosa corpora sunt subtilissima : ergo in loco grossi corporis applicata, poterunt esse in minori parte corporis grossi.

  3. Item, Spiritus non comparatur ad locum divisibiliter, sed indivisibiliter : corpora autem grossa sunt in loco divisibiliter secundum æqualem commensu-

rationem : ergo corpus spirituale quod est medium inter spiritum et corpus, erit in loco quidem divisibiliter, sed tamen secundum minorem dimensionem quam corpus grossum : ergo erit in minori quantitate loci, quam sit ipsum.

Sed ECONTRA videtur, quod sit secunSei. . . . dum majorem dimensionem, quam sit suus locus naturalis : quia

  1. Omne corpus subtile in natura est rarum : et omne rarum plus occupat de loco (ut dicit Philosophus) quam corpus grossum : ergo corpus glorificatum plus occupabit de loco, quam idem non glorificatum : sed non glorificatum occupat locum sibi æqualem : ergo glorificatum occupabit majorem.

  2. Item, Corpus quanto formalius est et spiritualius, tanto majorem occupat locum, ut dicunt Philosophi : et ideo locus aquæ major est quam terræ, et aeris major quam aquæ, et ignis major quam aeris, et locus cœli maximus quantum ad illos cœlos qui sunt in loco : constat autem, quod glorificatum corpus formalius et spiritualius est non glorificato : ergo idem corpus glorificatum occupat majorem locum se non glorificato : sed non glorificatum occupat æqualem suis dimensionibus : ergo glorificatum occupat majorem, quam sine dimensiones sua.

  3. Item, Ex uno pugillo aquæ (ut dicit Philosophus) fiunt decem pugilli aeris : ergo aer in proportione decupla se habet ad aquam : sed major est distantia subtilitatis inter corpus non glorificatum et glorificatum, quam inter aerem et aquam : ergo corpus glorificatum plus quam in decupla proportione occupat majorem locum, quam idem non glorificatum : cum igitur occupet non glorificatum locum æqualem suæ naturali dimensioni, videtur quod gloriosum occupat majorem, quam sint dimensiones quas habuit naturaliter.

<--- Page Split --->

ULTERIUS videtur, quod exigat æqualem :

  1. Omne enim quod est in loco, est in loco sibi æquali, ut dicit Philosophus : sed corpus gloriosum est in loco : ergo est in loco sibi æquali.

  2. Item, Omne quod est in loco, ad eumdem terminum copulantur particulae suæ, et particulae loci : sed corpus gloriosum est in loco : ergo ad eumdem terminum copulantur particulae suæ, et particulae loci.

  3. Inde ulterius sic obiicitur : Omne cujus particulae cum particulis loci ad eumdem terminum communem copulantur, habet locum sibi æqualem : sed sic copulantur particulae corporis gloriosi cum particulis sui loci : ergo videtur, quod suus locus sibi sit æqualis.

  4. Item, Omne locatum per suas dimensiones distare facit dimensiones loci, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum 1, ubi loquitur de distantia lignei cubi : sed omne quod sua dimensione facit distantiam loci, habet locum sibi æqualem : ergo corpora gloriosa locum habent æqualem sibi.

  5. Item, Omne quod circumscribitur a loco, habet principium, medium, et finem, secundum loci principium, medium, et finem : sed omne tale habet locum æqualem sibi : ergo quod circumscribitur loco, habet locum æqualem sibi : sed corpus gloriosum est in loco, et circumscribitur loco : ergo habet locum æqualem sibi.

ULTERIUS videtur, quod non sit in loco aliquo corpus gloriosum, sic :

  1. Omne quod est in loco, habet dependentiam ad locum : sed corpus gloriosum non habet dependentiam ad aliquem locum : ergo ipsum non est in loco.

  2. Item, Ut dicit Philosophus, locus est locati salvativus : sed corpus glorio-

sum nullo indiget salvante : ergo nullo indiget loco : constat autem, quod superfluum non est in natura, nec in operibus Dei : ergo corpori glorioso nullus a natura vel a Deo aptatur locus.

  1. Item, Omne continens nobilius est contento : sed nullum corpus nobilius est glorioso : ergo corpus gloriosum nullum habet corpus continens : sed omnis locus est continens : ergo a superiori negando nullum corpus gloriosum habet locum.

RESPONSIO. Dicendum, quod corpus gloriosum habet locum quodammodo, et quodammodo non. Sunt enim conditiones loci esse ambiens formalius contento, et continens, et salvans, et immobile, ad quod est motus naturalis, et esse principium generationis, sicut dicit Philosophus : et si hæ conditiones loci omnes simul accipiantur, corpus gloriosum non habet locum corporalem : nullum enim est formalius continens, et salvans, nec immobile ad quod sit suus motus in quantum est gloriosum, quod habeat influentiam super ipsum, sicut principium generationis : et hoc modo etiam orbes inferiores non sunt in loco, sicut dicit Commentator super physicam Aristotelis. Si autem accipiatur ambiens quod est magis congruens in genere corporum : tunc etiam locus magis large dicitur : et sic erit corpus gloriosum in loco in cælo empyreo. Si autem largissime sumatur locus : tunc erit tantum ambiens æquale ei quod ambitur : et tunc erit corpus gloriosum in loco ubi voluerit, quandoque circa nos, quandoque in cælo empyreo secundum voluntatem Dei.

Et ideo ultima pars rationum soluta est: quia illa non tenet, nisi de loco physice et proprie accepto. Secundum autem quod mathematicis datur locus et divinis corporibus, non concludunt.

Omnes autem illas quæ penultimæ

2 ARISTOTELES, Lib. IV Physicorum, cap. 3, de

васло.

<--- Page Split --->

sunt, ego plane concedo, quod non potest aliquis negare recte sentiens quin habeant loca æqualia sibi.

Ad 1. Ad primam autem partem rationum dicendum, quod corpus Christi non est sub tanta specie panis vel vini in quantum est gloriosum, sed potius prout est cibus fidelium, fide non dente sumendus, sicut diximus in tractatu de Eucharistia : et ideo non in hoc configurabitur ei corpus nostrum, sed tantum in hoc in quo gloriosum ostenditur.

dinis Christi : sed subtilitas ejus et spiritualitas est per ablationem qualitatum ignobilium, quae sunt grossilies, et materialitas, remanente eadem substantia non rarificata : sicut dixerunt quidam de sole, quod habet partes conglobatas in figura, et tamen est corpus subtile spirituale : et tale corpus grossum et subtile est in una statura, et una figura.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi de subtili quod complicari et comprimi potest in partibus, quia hoc est complicativum partium, ut dicit Philosophus : talis autem complicatio et compressio cum mutet situm partium et corrumpat figuram, non potest esse in corpore glorioso, quia aliter novam acciperet figuram in quolibet loco novo, et comprimeretur sua quantitas : et hoc est absurdum dicere de corpore glorioso.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod corpus spirituale est corpus secundum naturam, et habet tres dimensiones : et hoc non est medium in participando locum inter spiritum et corpus non gloriosum, sed potius extremum : quia quanto est spiritualius secundum Philosophos (nisi aliquid reformet pactum) tanto occupat locum ampliorem et majorem : et ideo supponitur falsum in argumento, scilicet quod sit medium in participando locum : quia ad minus cum gloriosum sit corpus determinatum propria figura et qualitate, per id accidit ei habere locum, per quod accidit hoc corpori grosso : et ideo non oportet, quod sit in loco majori.

Ad objest. Ad aliud partem objectionum dicendum, quod hoc non est verum, licet hoc quidam minus periti dixerint : sed est in loco æquali sibi. Et tria argumenta ibi inducta, non tenent, nisi de corpore, quod sit rarum, subtile, formale, spirituale, per rarefactionem : sed non est sic de corpore glorificato : si enim rarifieretur, tunc non retineret figuram propriam, nec staturam ætatis plenitu-

ARTICULUS III.

An corpus gloriosum cum alio corpore non glorioso possit esse in eodem loco ?

Tertio quaeritur, Utrum corpus gloriosum cum alio non glorioso possit esse in eodem loco ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Joan. xx, 19. legitur, quod ingresssus Dominus januis clausis ad discipulos, dixit eis : Pax vobis. Sed si ingrediebatur januis clausis, aliquando fuit in loco ostii, vel parietis, et non dejecit ipsum. Ergo tunc fuit cum ipso in eodem loco : sed omnia corpora gloriosa erunt suo corpori configurata : ergo corpora gloriosa cum alio corpore non glorioso possunt esse in eodem loco.

  2. Item, Fere ab omnibus subtilitas sive spiritualitas quæ est una dotium corporis, exponitur, quod sit tanta, quod per quodlibet corpus transire possit non dividendo ipsum : constat autem, quod dotem talem omnia corpora gloriosa habebunt : ergo omnia corpora gloriosa cum non gloriosis possunt esse in eodem loco.

  3. Item, Objiciunt quidam dicentes, quod mathematici tradunt corpus solis et aliorum planetarum transire per circulos suos, et tamen non dividere ipsos : constat autem, quod multo nobiliora

<--- Page Split --->

erunt corpora gloriosa, quam cœlestia : ergo et illa possunt haec facere, et faciunt : sed hoc non potest fieri, nisi sint cum eis in eodem loco : ergo corpora gloriosa cum non gloriosis possunt esse in eodem loco,

  1. Item, Corpus dicitur dupliciter, scilicet a corporeitate, et corpulentia. A corporeitate habet dimensiones : a corpulentia autem habet repletionem loci. Ergo corpus habens corporeitatem tantum, non habet replere locum : sed tale est corpus celeste et gloriosum : ergo talia corpora non habent replere locum : ergo cum alio corpore possunt esse in eodem loco.

5, Item, Corpus spirituale quod est lux, cum quolibet alio corpore est in eodem loco : sed constat, quod illa corpora sunt de natura lucis : ergo cum quolibet alio possunt esse in eodem loco.

Ha rationes sunt aliquorum quae de hoc inveniuntur.

d implesn nisi cubus. Si ergo sit aliquid non cubi quantitas, cum hoc non possit esse nisi locus carens omni corpore, illud erit vacuum : ergo vacuum est aliquid, quod est impossibile.

Et hoc ut melius videatur, sit distantia locantis A, distantia autem unius locatorum B, et distantia alterius sit c : si hoc possibile est, quod duo corpora sint in eodem loco, inde sic : Quæcumque sunt uni et eidem eadem, ipsa sunt eadem : sed secundum præcedentem demonstrationem, et Aristotelis verba in IV Physicorum, et expositionem commenti in eodem loco, una et eadem est distantia A et B : et una et eadem est A et c per eamdem rationem : ergo una et eadem B et c per hanc maximam : « Quæcumque uni et eidem, etc. : » sed quoruncumque una est distantia numero et eadem, ipsa sunt eadem : ergo eadem sunt B et c, quod est impossibile : quia sic duo corpora essent unum corpus.

M contra. In contrarium hujus obiicitur sic :

  1. Una distantia quantitatis est inter terminos eosdem : sed idem terminus est locus : ergo inter dimensiones superficiei locantis non est nisi distantia una : si ergo detur, quod sint in eo duo corpora, erunt duo corpora unius et ejusdem distantiae secundum quantitatem, quod est impossibile : et ideo duo corpora non possunt esse in eodem loco.

  2. Item, Immergatur cubus ligneus in aquam : constat, quod tantum distabit aqua, quanta est distantia quantitatis cubi : aut ergo una est distantia loci et cubi, aut duæ. Si una : ergo quidquid est idem uni, est idem et alteri : sed distantia quantitatis locati cubi est idem cum distantia loci cubi : ego si aliquid locatum est in eodem loco, illud etiam erit idem cum distantia loci : ergo locatum illud erit idem cum quantitate cubi : ergo duo locata sunt unum locatum, quod est impossibile.

Si autem dicas, quod non sunt idem, sed duæ distantiæ aquæ et cubi. Contra : Inter distantias aquæ locantis non est ali-

  1. Item. Constat, quod ad eumdem terminum communem loci et locati particulæ copulantur, sicut docet Philosophus in Prædicamentis : si ergo sunt duo locata in loco uno, utrumque illorum copulatur ad unum communem terminum cum illo : sed unum sunt, quorum terminus copulationis et continuationis est unus : ergo duo locata in uno loco corpora sunt unum, quod est iterum impossibile,

Si forte dicas, quod hoc non sequitur : quia etiam loci et locati terminus copulationis est unus : et tamen locus et locatum sunt duo. Contra : Loci terminus et locati est idem, quia secundum Aristotelem, una numero distantia est loci et locati : et non differunt in distantia nec in quantitate, nisi quod unum est terminans, et alterum terminatum : sed secundum hoc etiam duo corpora erunt et unius numero distantiae, et unius termini ad quem copulantur, et non differunt sicut terminans et terminatum, sed utrumque est sicut terminatum : ergo sequitur necessario, quod sint numero unum.

<--- Page Split --->

Ad hoc dixerunt quidam, quod hoc non tenet nisi de corpore grosso, et de illo sunt demonstrationes physicae. CONTRA: Si hoc esset verum, tunc hae demonstrationes non suncerentur ab eo quod est commune grosso et subtili sive formali corpori, sed sumuntur ab eo quod est utrique commune: ergo tenent de utroque: constat autem quod distantia quantitatis utrique communis est: vel si alteri magis convenit, tunc magis convenit formali quam grosso, quia majores habet distantias quanto est formalius.

  1. Item, Avicenna sic objicit: Sint duo corpora quantumcumque vis formalia, A et B: et sint in eodem loco qui sit c: sitque centrum loci illius D: et educantur lineæ ad locum superius, qui sit D G, et ad medium D F, et ad finem D H: et sit locus totusCGFH: aut ergo linea D G est linea una, aut duæ. Si dicis, quod linea una: ergo duorum corporum est linea una, et etiam distantiae loci: ergo distantiae loci et duorum corporum distantiae sunt distantia una: ergo et quantitas una, et quantum unum ergo et res una, et corpus unum, quorum quodlibet est impossibile.

Si autem dicas, quod linea non est una: ergo inter duo puncta sunt plures lineæ rectæ, quam una, quod est absurdissimum. Ad hoc dicunt quidam mirabiles homines, quod istae determinationes tenent de quantitate mathematica, non de quantitate secundum esse physicum: et concedunt, quod duo mathematica non possunt esse in eodem loco, sed duo physica bene possunt esse in eodem loco. Sed multipliciter ostendetur, quod hæc est fatuitas maxima. Uno quidem modo si comparemus dicta istorum, quorum unum est, quod corpus non a corporcitate, sed a corpulentia et grossitie habeat replere locum: et aliud, quod mathematicum non possit esse in eodem loco cum mathematico. Constat autem, quod mathematicum nihil habet de corpulentia vel grossitie, sed tantum corpo-

reitatem. Ergo nihil habet de repletione loci: ergo nullum aliud mathematicum prohibet secum esse in eodem loco. Et nunc dicunt, quod mathematicum cum mathematico in eodem loco esse non potest, sed physicum cum physico. Hæc ergo dicta repugnant, et sequitur contra eos, quod contradictoria sint simul vera, scilicet corpulentiam esse causam, quare duo possunt esse in eodem loco, et eamdem non esse causam ejusdem. Alio autem modo : quia ista physica demonstratio non sumitur penes essentiam quantitatis abstractæ, sed potius penes esse quod habet in quanto: et ideo sumit lineam hujus corporis et hujus distantiæ, et hujusmodi: ergo constat, quod fictio illa nulla est. Tertio autem modo, quia nullus umquam Philosophorum ivit hac via: sed ipsi soli sunt homines, et cum ipsis solis morietur sapientia ista. Quarto autem modo: quia cum omnia quanta sint imaginabilia secundum Philosophos, istud quod dicunt, impossibile est imaginari: cum enim duo corpora sint in eodem loco, aut unum est in parte loci una, et aliud in alia: aut utrumque est diffusum per omnes loci particulas. Si primo modo: ergo non sunt in uno loco proprio, sed communi: et sic centum homines nihil prohibet locari in loco uno, quia in domo una, vel uno theatro. Si secundo modo: tunc utrumque est diffusum per utrumque: ergo partes unius transeunt per partes alterius: et sic utrumque est utrique permixtum, quod est absurdum, cum salva et indivisa sint corpora.

Responsio . Videturmilidicendum , quod nullo modo est intelligibile, qualiter duo corpora sint in eodem loco: et ideo dico, quod hoc secundum naturam et imaginationem ad intellectum sit impossibile: contrarium autem intellectui et naturae non cogit nos nisi fides ponere: et ideo dico, quod corpus gloriosum per hoc quod est gloriosum, non habet

<--- Page Split --->

posse essendi cum alio corpore in eodem loco.

Ad 1. AdPRIMUMergo dicendum, quod hoc convenit corpori Christi : non per hoc quod gloriosum, sed per hoc quod divinum est, cujus divinitas omni eo quod est utitur ad nutum : unde quando non fuit gloriosum, sic exivit de utero Virginis matris, quod signacula pudoris non aperuit : et tamen aliorum corpora hoc non habent.

ARTICULUS IV.

An duo corpora gloriosa possunt esse in eodem loco ?

Ad alud dicendum, quod non ab omnibus a quibus ita exponitur spiritualitas, male exponitur : sed potius quia non sunt spiritus, habent spiritus proprietates : et ideo replent locum propter distantiam quantitatis quam habent : sed sunt spiritualia subjecta spiritui, a quibus id quod est animale et corporale et ignobile, ablatum est.

Ad alud dicendum, quod illorum mathematicorum libri in quibus illa quae dicunt continentur, ad neminem nisi ad eos pervenerunt, cum Ptolemaeus, Abbatemo, Thebit, Geber, Alpharabius, et alii nihil horum scribant. Unde certum est solito more eos hoc confinxisse, et Philosophis imposuisse ad stabilimentum opinionis eorum.

Ad alud dicendum, quod distinctio valet ad propositum : quia corpus habet replere locum a corporeitate, etiam non existente aliqua corpulentia, sicut probatum est : unde Philosophus dicit, quod mathematicis datur locus.

Ad alud dicendum, quod haec est falsa, lux est corpus, sicut dicunt omnes auctores : et nos aliquid de hoc diximus in secundo Sententiarum 4.

Quarto quaeritur, Utrum corpus gloriosum cum alio possit esse in eodem loco ?

Videtur, quod sic ex dictis Magistrorum : quia

  1. Dicunt antiqui, quod corpus gloriosum habet suam quantitatem ad nutum voluntatis : ergo si vult, per eam replet locum : et si non vult, non replet : ergo cum alio potest esse in eodem loco si voluerit.

Quod autem ad nutum habeat quantitatem, probant sic : quia glorificati sunt beati : ergo habent omnia ad nutum : ergo et quantitatem.

  1. Item, Visibilitatem suam habent ad nutum : ergo et quantitatem : videntur enim quando volunt, et quando volunt non videntur.

In contrarium hujus sic objicitur : sed contra. quia remanente quantitate impossibile est quantitatem sine sui contractione fieri minorem, aut sine extensione fieri majorem : ergo impossibile est quantitatem ita ad nutum habere, quod sit major et minor, et cum alio corpore in eodem loco, et per se in loco.

RESPONSIO. Ad hoc puto dicendum, quod gloriosa corpora non habent ita quantitatem ad nutum, ut eam variare possint quando volunt : sed ita quantitatem et qualitatem habent ad nutum, quod circa eas nihil sit contrarium voluntati eorum.

Ad probationem autem dicendum, quod

1 Cf. II Sententiarum, Dist. XIII, Art. 2. Tom XXVII hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

quando dicitur, quod beati omnia habent ad nutum, intelligitur de his quae sunt de substantia beatitudinis : et alia ita ha-

bere, quod circa ea nihil fiet contrarium voluntati eorum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

B. Quod resurget quidquid fuit de substantia et natura corporis, et in eadem parte corporis.

Non enim perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro : sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, et in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa verlatur, in quorumcumque etiam animalium vel hominum cibum carnemque mutetur, illi animae in puncto temporis redit 1, quae illam carnem primitus ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit 2. Ipsa ergo terrena materies quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias rerum species vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse sit 3. Alioquin si capillus redit, quem tam crebra tonsura detraxit : si unguibus, quos toties depressit exsectio immoderata et indecens, cogitantibus resurrectionem carnis, et ideo non credentibus occurrit infirmitas (alias, informitas 4). Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli igne liquesceret, vel contereretur in pulverem, vel confunderetur in massam : et eam vellet artifex rursum ex illius materia et quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret. Ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra exstiterat, eam mirabili celeritate restituet : nec aliquid altinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues : an quidquid eorum perierat, mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur : curante artificis providentia, ne quid indecens fiat. Indecorum quippe aliquid ibi non erit : sed quidquid 5 futurum est, hoc decebit : quia nec futurum est, si non decebit.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

Quid sit veritas humanæ naturae ?

tur secundum Philosophum Avicennam dicentem, quod « veritas est indivisio actus a potentia :» sed hæc veritas humanæ naturae non est post mortem, quia tunc actus divisus est a potentia : sed veritas humanæ naturae semper manet, et in resurrectione apparebit : ergo veritati humanæ naturae dicta diffinitio non competit.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Non enim perit Deo terrena materies, etc. »

Hic enim necesse est quaerere de veritate humanæ naturae, et quaeruntur ante Litteram tria, scilicet quid sit veritas humanæ naturae ?

Secundum, An una in omnibus hominibus ?

Et tertium, Utrum aliquid de nutrimento convertatur in humanam veritatem ?

AD PRIMUM objiciatur sic :

  1. Dicit Anselmus 4, quod « veritas est rectitudo sola mente perceptibilis : » et cum hæc diffinitio veritatis sit de omni veritate : humana autem veritas sive humanæ naturae veritas sit quaedam veritas, videtur quod non convertatur cum ipsa diffinitio ista.

  2. Item, Veritas dicitur humani generis quae non sola mente perceptibilis est, sed etiam corporaliter : ergo videtur, quod hæc diffinitio ei non conveniat.

  3. Si propter hoc dicatur, quod veritas sumitur secundum quod Augustinus dicit, quod « veritas est vera rei entitas :» sed hoc iterum competere non videtur : quia vera rei entitas est omne id quod modo est in corpore hominis, et tamen hoc non apparebit totum in resurrectione : quidquid autem est de veritate humanæ naturae, totum apparebit in resurrectione : ergo videtur, quod ei non competat prædicta Augustini assignatio.

  4. Si vero dicatur, quod veritas sumi-

RESPONSIO . Dicendum, quod veritas Solutio. humanæ naturae dicitur dupliciter, scilicet abstracte, et concrete. Abstracte secundum hoc est indivisio potentiae et actus : quia hæc facit rem habere veram naturam secundum actum, id est, secundum complementum suæ formæ, sicut veritas lapidis est a quo est verum esse lapidis, et veritas hominis a quo est verum esse hominis. Concrete autem accipiendo, tunc veritas humanæ naturae est vera hominis natura : et hæc est quæ completa est forma naturali hominis, quæ est anima rationalis, completione substantiali, non accidentali, sicut est aliquid in natura hominis per augmentum accidentale, et aliquid decidit a natura hominis per violentiam et detrimentum accidentale, ut infra patebit : et quod quidem inhæret per accidentale augmentum, non est de veritate humanæ naturae. Quod autem habet per violentiam vel detrimentum materiae, virtute et natura adest, licet desit per accidens : et ideo est de veritate humanæ naturae potestate et virtute, ut dicit Augustinus : et hoc modo quaeritur hic de veritate humanæ naturae : et hoc est verum secundum quod opponitur permixto cum natura aliena, sicut dicimus verum aurum alii metallo impermixtum.

Quod autem sic sumatur veritas, patet per Hilarium in libro V de Trinitate, ubi sic dicit : « Nulli dubium est veritatem ex natura et ex virtute esse, ut exempli causa dictum sit : Verum triticum est quod spica structum, et aristis vallatum,

<--- Page Split --->

et folliculis excussum, et in farinam comminutum, et in panem coaptatum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus. » Ex hoc accipitur, quod nonnumquam dicitur verum a vera natura sua perfecta secundum virtutem et operationem. Unde idem : « Non hujus verbi apprehendo rationem si dicalur mihi, ignis est, sed non est verus ignis : aut aqua est, sed non est vera : et quaero, in quo ejusdem generis veritas a generis ejusdem veritate dissentiat ? Quod enim ignis est, non potest esse ne verus sit, nec aqua natura manens eo potest carere quod vera est. Perime aqua, quod aqua est, et per id poteris abolere ne vera sit. » Ex hoc accipitur idem quod pius.

DICENDUM ergo ad primum, quod diffinitio Anselmi non convenit nisi in genere : et ideo oportet addere, quod sit recitudo humanae naturae sola mente perceptibilis.

Ad ALIUD dicendum, quod licet sit in corpore, non tamen est corporea, sed potius spiritualis et formalis : et ideo sola mente perceptibilis, et non sensu vel imaginatione : quia dictio exclusiva posita in diffinitione veritatis, excludit perceptionem sensus et imaginationis.

Ad ALIUD dicendum, quod vera rei entitas sola illa est in qua ut substantiali forma radicatur entitas secundum actum et veritatem : alia autem sunt accidentalia influentia et effluentia.

Ad ALIUD dicendum, quod veritas humanae naturae non est post mortem, nisi sicut ipsa natura humana, scilicet in potentia et ideo illud argumentum nihil inconveniens concludit.

Et per hoc patet solutio ad omnia.

Nec debet hic quæri de diffinitionibus veritatis signi vel orationis : quia nos loquimur hic de incomplexa veritate qua homo dicitur verus homo.

ARTICULUS VI.

An una veritas humanæ naturae sit in omnibus hominibus ?

Secundo quæritur, Utrum una veritas sit in omnibus hominibus ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Quæcumque exeunt ab uno naturaliter, sunt unum in illo : sed omnes homines ab uno exeunt naturaliter : ergo sunt unum in illo : sed illa pars materiae quæ semper apparebit sub natura hominis, vera est veritate humanæ naturae : ergo videtur, quod veritas humanæ naturae sit una in omnibus.

  2. Item, Uno actu non agitur nisi in unum : sed uno actu decimati sunt omnes qui erant in lumbis decimantis 1 : ergo unum fuerunt in lumbis ejus : hoc autem hic dicitur veritas naturae humanae : ergo omnes una materia hominis fuerunt in lumbis ejus : ergo totum genus humanum a simili fuit una natura materia in lumbis Ada : sed per naturam materia fuerunt in lumbis ejus : ergo omnes homines sunt una veritas humana naturae, vel habent unam veritatem humanæ naturae.

  3. Item, Non poterat infici humana natura, nisi ubi tota una fuit : sed una et simplici infectione infecta est in Adam: ergo in Adam tota una et simplex fuit : sed omnes habent illud pro veritate humanæ naturae, quod sic ab Adam descendit : ergo, etc.

In CONTRARIUM est, quod quodcumque Sed coi' 1 signatum naturale non est divisibile in infinitum, licet mathematicum in infinitum dividatur : semen autem signatum fuit naturale : ergo, etc. Et quia nos de hoc multum disputavimus in libro II

<--- Page Split --->

Sententiarum 1, haec ad praesens sufficiant: quia ibi et id discussum est, et opiniones quae circa hoc sunt, scilicet si materia non cointellecta quantitate sit divisibilis, sicut quidam dixerunt, et utrum possibile est eam multiplicari in seipsa sine nutrimenti additione, et hujusmodi alia.

  1. Item, Ibidem, Glossa Bedæ dicit sic : « Quivis tenuissimus humor aut liquens esca, cum in venis et artubus decocta fuerit et digesta, per occultos meatus, quos Græci poros vocant, in secessum emittitur. »

  2. Item, Eadem est ratio de quodam et de omni nutrimento : sed constat, quod aliquod in secessum emittitur : ergo et omne nutrimentum in secessum emittitur.

  3. Item, Anima per se debetur organico corpori : sed organicum non fit ex nutrimento, sed potius ex humido radicali et seminario : ergo anima per se non debetur nutrimentali : sed alia non est humanæ naturae veritas : ergo nutrimentum tale non est de veritate humanæ naturae.

  4. Item, Durum videtur si id quod per substantiam est caro bovis, resurgat : sed hoc sequitur, ut dicunt aliqui, si nutrimentum convertatur in veritatem humanæ naturae. Probatio mediæ. Comeditur enim caro bovis : si ergo nutrimentum convertitur in veritatem humanæ naturae, caro bovis in illam convertitur : sed quidquid est de veritate humanæ naturae resurget : ergo caro bovis comesta resurget.

  5. Item, Secundum id erit resurrectio secundum quod fuimus in lumbis Adæ : non autem secundum nutrimentalem substantiam fuimus in lumbis Adæ : ergo secundum nutrimentalem substantiam non erit resurrectio.

An aliquid de nutrimento vertatur in humanam naturam ?

Tertio quaeritur, Utrum aliquid de nutrimento convertatur in humanam naturam ?

Videtur, quod non :

  1. Matth. enim, xy, 17, dicitur : Omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur. Sed quod emittitur, non convertitur in veritatem humanæ naturae. Ergo, etc.

  2. Item, Unius rationis est modus veritatis humanæ naturae in omnibus hominibus : sed in parvulis recenter natis non est nutrimentalis caro de veritate humanæ naturae : et tamen resurgent in quantitate ætatis triginta annorum : ergo videtur, quod nec in aliis caro nutrimentalis sit de veritate humanæ naturae.

IN CONTRARIUM hujus objicitur sic : sed contra. 1. Super illud epistolæ ad Philip. II, 7 : Et habitu inventus ut homo,

<--- Page Split --->

dicit Augustinus, quod « quidam habitus mutat hominem et mutatur, sicut cibus qui mutatur in corpus et mutat ipsum in robur : » ergo cibus transit in corpus : ergo non totus per secessum emittitur.

  1. Item, Quidquid exhaustibile est fame, et restituibile refectione cibi, substantia corporis manente una et eadem, illud est caro nutrimentalis : multa caro hominis sic est exhaustibilis et restituibilis : ergo multa caro hominis est nutrimentalis. PRIMA patet per se, et ex hypothesi dicentium nihil converti in corpus de cibo, quia si convertitur, tunc erit id in quod convertitur nutrimentale. SECUNDA scribitur in libro XXII de Civitate Dei, per haec verba : « Quidquid enim carnium exhaustis fames, utique in auras est exhalatum : unde diximus omnipotentem Deum posse revocare quod fugit 2. » Ex hoc patet propositum.

  2. Ibidem quaerit Augustinus : « Si quis pascatur carne alterius, et mutet in carnem suam, in quo resurget illa caro ? » quae quæstio nulla est, si nutrimentum non transit in corpus hominis.

  3. Item, Sicut de veritate aquæ est, secundum dictum Hilarii, de quo possum dicere, hæc est aqua vel vera aqua : ita de veritate naturae humanæ est, de quo possum dicere, hæc est natura hominis, vel vera natura hominis : sed talis est caro generata ex hoc nutrimento : ergo caro nutrimentalis est de veritate naturae humanæ. Et MINOR patet ibi per verba Augustini.

  4. Item, Si natura hominis quae est materia, multiplicatur in seipsa, ut dicunt, hoc non potest esse nisi uno modorum trium, scilicet per additionem extranei, et per creationem materiae in qua forma multiplicetur, aut quia seipso sic natum est, quod unum educitur ab alio sicut pars a parte. Si primo modo : tunc non differt utrum addatur cibi substantia vel alia, et sic cibus potest converti

in corpus et in veritatem humanæ naturæ. Si secundo modo : tunc continue crearetur ei materia, et iterum illa esset aliena, et in quantum aliena non differt etiamsi materia cibi jam creata addatur. Si autem tertio modo. CONTRA : Quod ex seipso facit aliquid, semper facit illud : natura humana ex seipsa se multiplicat : ergo semper se multiplicat : ergo multiplicatio sui ex seipsa numquam stabit, quod falsum est, quia si sic esset, etiam augmentum numquam staret, et nos videmus quod hoc stat.

  1. Item, Videtur secundum hoc, quodvehementius debet in tempore esse augmentum quando stat, quam quando incipit : quia quando aliquid educitur ex seipso, minus remanet ibi quam prius fuit, et ita minus resistit actioni multiplicantis : ergo magis erit tunc velox in multiplicando, quod absurdum est.

Si autem dicas, quod multiplicat sine sui diminutione. CONTRA : Quod una pars efficiatur duæ æquæ primæ uon potest esse, nisi per exitum de potentia ad actum : potentia autem nihil agit : ergo poneretur ibi aliquod agens præter id quod jam est, quidquid ibi illud sit.

Si dicatur, quod hoc est calor. CONTRA : Ille non agit nisi rarificando et disgrogando : ergo multiplicatum in se corpus est rarius et subtilius, quam non multiplicatum : ergo rariora et subtiliora sunt corpora senum quam infantium, quod absurdum est.

  1. Item, Quid simile invenitur in tota natura, ubi actus de actu educitur per multiplicationem, id est, caro de carne sine mutatione aliqua, et æqualia quanta multa de uno minora quam ipsa sunt sine additione?

  2. Item, Si aliquid veritatis est in philosophia naturali, tunc generatio fit de superfluo nutrimenti, quod descenditur a quarta digestione : sed nihil talium convertitur in humanam naturam, ut dicit adversarius : ergo ex nullo talium ali-

<--- Page Split --->

quid generatur : frustra ergo philosophatum est, quidquid umquam dictum est a Philosophis secundum istorum mirabilem philosophiam.

  1. Item, In primo de Generatione et Corruptione, in cap. de augmento, dicit Philosophus, quod cibus nutrit in quantum potentia caro, auget autem in quantum potentia quanta caro : ergo oportet, quod convertatur in corpus humanum.

  2. Item, Secundum hoc totum opus naturae esset miraculosum, quod absurdum est.

  3. Item, Ad quid valet calor naturalis in corpore ? Ipse enim secundum istorum mirabilem sapientiam non agit augendo, et cibus non poutur in corpore, nisi ut sit materia caloris, ne comburatur subjectum : melius ergo esset ut calor ibi non fuisset : quia sic nec cibo indigeremus, et tunc breviori compendio perfecisset Deus opus suum, quod ridiculosum est.

  4. Item, Omne quod fit hic ab aliquo activo et calore, non agit augmentum : ergo aliquid aliud agit ipsum : non frigiditas, quia illius motus est ad centrum potius diminuendo per constrictionem intus, quam augendo per multiplicationem ad extra.

Si dicas, quod est a forma substantiali, ista nova philosophia est, quod forma substantialis agat in natura, cum nihil sit ei contrarium.

  1. Item, Si validum dictum Bedæ reputatur, dicentis quod non transit in corpus hominis nutrimentum, quare non ita validum est ut quæratur ab eo remedium contra hydropisim, contempto Galeno? Dicit enim Beda, quod hydropisis est humor subcutaneus de vitio vesicae natus : curans autem vesicam, curat hydropisim. Galenus autem dicit, quod curaudum sit hepar, eo quod de vitio hepatis nascitur. Et miror ego si hi inquirant, curam Bedæ facientes, contempto Galeno.

RESPONSIO. Dicendum est, quod ridiculum est dicere nihil de cibo converti in corpus humanum, et talia dicta quorumdam theologorum derisibilem apud peritos faciunt theologiam.

DICENDUM ergo ad primum, quod ly omne distribuitur pro partibus subjectivis, non integralibus : quia quaecumque species ibi intrat in os, habet multum impuritatis et parum puritatis : et ideo quælibet species in secessu emittitur, licet non tota.

Ad aliud dicendum, quod parum mihi videtur curandum de dictis Bedæ, ubi non loquitur de fide et moribus : quia ipse naturas ignoravit. Ne tamen fugere videamur, dicendum quod ipse loquitur de parte cibi secundum materiam carnis nutrimentalis et non secundum speciem : quia dicit Philosophus, quod quælibet caro augetur secundum speciem, et non secundum materiam quælibet augetur : quia materia similium membrorum influit et effluit, sed non species : et hoc modo post decoctionem quælibet secundum speciem nutritur et augetur, sicut probatur in primo de Generatione et Corruptione.

Ad aliud dicendum, quod non est eadem ratio de uno et de omni : quia unum est secundum naturam per accidens, et unum est complens quantitatem, et alterum est restaurans deperditum tantum : et ideo falsum est, quod eadem est ratio de uno et de alio, sicut infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod anima primo debetur corpori organico, et secundo debetur adjuncto organico ad complementum quantitatis organorum, et tertio debetur restauranti deperditum tantum, et quarto ei quod unitur organico et materiali : et secundum omnes hos modos dicitur esse veritas humanæ naturae, et prima quæ est ex humido radicali, tota apparebit in resurrectione. Secunda autem ibi est actu in viventibus, et potestate in infantibus, et etiam tota apparebit, nisi sit accepta de pastu carnium humanarum, ut infra dicetur.

Soluio.

Ad 1.

Ad .

Ad 2.

<--- Page Split --->

De tertia autem ibi apparebit quantum decebit : et de quarta nihil : quia non nisi accidentalem et innaturalem habet unionem ad animam immortalem.

habitus, auras, aliorum corporum substantiam, elementa, cibum animalium et hominum, et carnem animalium et hominum ?

Ad aliud dicendum, quod hoc imperitis videtur durum, qui ibi dicunt, quod caro asini in quantum asini mutat eos, nescientes dicta sapientium, quod nutrimentum primo est dissimile, et ultimo est simile, et tunc non est caro asini, sed proxima potentia ad carnem hominis. Et est in argumento eorum fallacia figurae dictionis, ut est iste paralogismus : Quidquid comediis, convertitur in nutrimentum : sed carnem asini crudam comediis : ergo caro asini cruda convertitur in tuum nutrimentum.

Ad aliud dicendum, quod in lumbis Ada fuimus non secundum aliquam materiam signatam, sed secundum originalem materiam, ut dictum est.

Ad ultimum dicendum, quod in infantibus est totum nutrimentum, quod ad quantitatis perfectionem deducere debebat, potestate : actum autem, ut dicit Augustinus, supplebit potentia creantis et glorificantis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS VIII.

Quot sunt modi resolutionis? et, In quo resurget costa, an in Adam, vel in Heva? et, Quomodo resurgent qui vescentur humana carne?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post prima verba : « Sed in quenlibet pulverem cineremve solvatur, etc. »

Quæst. 1. Et quaeratur primo, Quare in Littera tot ponat modos resolutionum humani corporis, scilicet pulverem, cinerem,

ULTERIUS quaeratur de costa Ada, Quæst. 1. Utrum in Adam resurget vel in Heva ?

Videtur, quod in Adam per regulam quam dat in Littera : quia scilicet primo eam in humani corporis parte anima Ada vivificavit : ergo in Adam resurget, ut videtur : sed si hoc est verum, tunc Heva non resurget, quia tota sumpta est de costa illa.

ULTERIUS quaeritur gravis quaestio Augustini, scilicet de eo qui nutritur carnibus humanis, in quo resurget illa caro ?

Si dicitur, quod in eo qui eam primo animavit, quia ab altero est quasi mutuata : tunc quaeritur, Quid resurget in illo qui pastus est carne illa ?

  1. Videtur enim, quod ille resurget cum defectu, quod falsum est : quia mortui, ut prius habitum est, resurgent incorrupti 1.

  2. Item, Esto quod pastus carnibus humanis generet tilium de superfluo illius cibi : tunc constat, quod de humido seminario organica substantia nati formatur. Si igitur hoc restituetur primo, tunc nulla organica substantia resurget in hujusmodi nato : ergo non resurget, quod est inconveniens.

  3. Item, Aggravetur quaestio sic : Esto enim, quod aliquis de membris animatis in quibus nihil est præter organicam substantiam, nutriatur, et de illo superfluo generet : constat enim, quod illud primo modo est de veritate in utroque, scilicet illo qui sumitur in cibum, et illo qui nascitur ex tali cibo. Constat autem, quod non potest in utroque resurgere : igitur alter istorum non resurget, quod est inconveniens.

  4. Ad hoc dixerunt aliqui, quod talem

<--- Page Split --->

modum cibi impedit ordo naturae : quia homo debet cibari vegetabilibus et brutis, et non carnibus humanis : et ideo non potest esse cibus ex tali. Sed hoc nihil esse videmus. Dicit enim Aristoteles in VII Ethicorum de feralibus, quod carnibus humanis pascantur, ut Medea quae duos proprios natos una cena incorporavit : et in Threnis Jeremiae, iv, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum, in contritione filiae populi mei. Ergo positio facta videtur possibilis.

Resposnio. Ad hoc dicendum, quod in veritate, sicut alibi dictum est, duplex est humidum, scilicet radicale, et nutrimentale. Radicale autem est, quod est in substantia seminis quod virtute formativa formatur in organa. Virtus autem formativa est in semine ab anima patris tantum, habens calorem pro instrumento cum triplici calido, scilicet animae, cœeli, et ignis : et a calido ignis est dissolvens et distendens, sed a calido cœeli in speciem movens et speciem inducens, a calido autem animae movet ad vitam et animam. Similiter est ibi etiam frigidum in triplici virtute : frigidum enim elementi est coagulans, et frigidum cœeli terminans ad speciem, et in quantum est instrumentum animae, continet complexionatum vivificabile. Et similiter est de humido et sicco, sicut dicunt Auctores. Hoc autem humidum est nutrimentale superfluum in generante, et radicale sive seminale in generato : et idco substantiale est generato, et accidentale generanti. Nutrimentale autem humidum est duplex. Unum quod vi naturae trahitur ad nutrimentum humidis seminalis, et hoc inter caetera est magis substantiale post humidum seminale. Aliud autem quod extra acquiritur per cibum, et hoc est ad triplicem usum, scilicet ad nutrimentum quantitatis secundum perfectionem staturae, et ad restaurandum deperditum ut continue-

tur esse et vita : et tertium quod est accidentale, quod de nimietate nascitur cibi, et vocatur a Philosopho augmentum innaturale, sicut ventrosi efficiuntur illi qui loca digestionis infrigidant vel frigida habent, in his enim calor naturalis est convertens, non consumens : et multa innascitur eis viscositas et pinguedo praeter naturam. Regula igitur est generalis in resurrectione, quod nutrimentum sumptum ex his humidis, in illo resurget, in quo est nobilius animatum ad vitam.

Et hoc supposito, dicendum ad priAdquest.1 mum, quod tot ponit, eo quod modi resolutionum aut sunt naturales, vel per corruptionem violentam in aliud corpus. Si primo modo : tunc aut resolutio est completa, aut incompleta. Si completa, tunc est in elementa. Si incompleta, ita quod adhuc aliquid remanet, aut quantum ad partes subtiles, aut quoad partes grossas. Si primo modo, tunc dupliciter : aut enim est pars magis propinqua spiritualis, aut remota. Et primo modo, halitus : secundo modo aura, quia utraque pars est aerea vaporabilis propter humidum vaporabile exhalans a corpore et exspirans, et crassum magis dicitur halitus, magis autem tenue et aeri appropinquans dicitur aura. Si autem quoad partes grossas, aut hoc est desiccatione humidii continuantis, aut exsiccatione humidii extrahentis humidum. Et primo modo est pulvis, secundo modo cinis. Si autem est per corruptionem violentam, quae est incorporatio hominis in aliud corpus hominis : aut hoc est quantum ad vegetabile, aut quantum ad sensibile. Si primo modo, est id quod transit in substantiam aliorum corporum sicut vegetabilium, sicut dicit poeta :

Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.

Et rosae plantatae in terra sanguine hominis fimala, citius proferunt rosas, ut dicit Hermes in Alchimia. Si autem

<--- Page Split --->

quantum ad sensibile : aut secundum viam incorporationis, aut secundum terminum. Et quidem primo modo est hoc quod vocat cibum animalium aut hominum : secundo modo est hoc quod vocat carnes hominum aut animalium : et ex hoc etiam accipitur, quod cibus convertitur in carnes hominum.

Adquest. 2. Ad ALIUD dicendum, quod Adam dupliciter factus est, scilicet secundum ea quae exiguntur ad individuum, et secundum ea quae exiguntur ad principium humani generis quod ipse fuit. Et primo quidem modo costa numquam fuit de veritate humanae naturae in Adam, sed secundo modo : et ideo resurget in principiatò ab ipso, et tamen resurget Adam sine diminutione.

Adquest. 3. Ad ALIUD dicendum, quod nutritus de carnibus humanis dupliciter potest nutriri. Uno quidem modo de eo quod de virtute humanae naturae est primo vel secundo vel tertio vel quarto, et hoc totum restituetur primo. Vel potest nutriri de hoc quod quinto modo fuit de veritate, et hoc remanet nutrito, quia numquam fuit de integritate primi nisi per accidens, et ideo nobilius esse habet in secundo quam in primo.

Ad 1. Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod nullus patitur defectum de suo : et si est, Deus supplebit, ut expresse dicit Augustinus de infantibus mortuis.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc resurget in secundo : quia nobilius esse habet in secundo, quam in primo, eo quod in primo est de humido nutrimentali : et in secundo de humido radicali et spermatico sive seminali.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod ille casus est difficilis : tamen sine praejudicio dico, quod cum secundus cibatur talibus puerperiis quorum membra formata sunt et animata, dico quod ibi est duplex hunidum, scilicet seminale, et nutrimentale tractum in matrice : et quia species

non convertitur, sed potius etiam de materia multum abjicitur, videtur dicendum quod de abjecto ut impuro restituitur corpus primi : sed de tracto et seminato restituitur corpus secundi ab omnipotenti Deo, cui moriendo corpora nostra non pereunt, sed in melius transmutantur : et ita patet, quod uterque resurget, et id quod deest, supplet manus divina sapientiae, quae cuncta creavit.

Ad solutioxiM autem inductam videtur concedendum, sicut probatum est in contrarium objiciendo.

ARTICULUS IX.

An homo resurgat idem numero quoad materiam, ita quod materia cujuslibet membri redeat ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Ipsa ergo terrena materies quae discedente anima fit cadaver, etc. »

Videtur enim falsum quod hic dicit : quia

  1. Dicit Philosophus, quod sicut tota anima se habet ad totum corpus, ita pars ad partem : ergo materia perfecitibilis visu, non est perfectibilis auditu : ergo incongruenter ordinabitur si ad auditum revertatur : sed nihil erit ibi incongruum : ergo materia uniuscujusque membri redit in ipsum : ergo falsum est quod dicit in Littera.

  2. Item, Videtur, quod non sit necesse totam redire materiam sicut in Littera dicit : quia corpora spiritualia minus indigent de materia : sed illa erunt spiritualia praecipue quoad bonos : ergo minus habebunt de materia : falsum est ergo quod dicit, quod tota materia redibit.

  3. Item, Actus meritorum diversi, sunt facti per diversa organa : ergo

<--- Page Split --->

justum est materiam illorum organorum in illis membris reiterari, in quibus actus meritorios exceruerunt : ergo necesse est, quod ad eadem membra revertatur.

  1. Item, Sicut est veritas quaedam corporis universalis, ita est veritas membri particularis, de quo potest dici, haec est vera natura manus vel pedis : ergo sicut virtute veritatis universalis tota materia redibit ad totum, ita virtute membri particularis pars media redibit ad partem determinatam.

  2. Item, Unum membrum nobilius est altero : ergo incongrue agitur si nobilius convertatur in ignobilius, vel e converso : ergo videtur, quod necesse sit, quod unicuique membro reddatur sua materia.

apparebit in resurrectione, præcipue est ab animæ immortalitate, et hanc non habet anima a partibus, sed a toto, ex seipsa scilicet, et a Deo : et ideo partes non conferunt hujusmodi veritatem nisi secundum quid, scilicet in quantum sunt unitæ toti : et ideo etiam in quacumque parte quid resurgat, bene agitur cum ipso.

Ad aliud dicendum, quod si maneret harmonia quæ nunc est, et nobilitas perpetuitatis esset ex membris, tunc procederet ratio illa : sed, ut supra patuit, neutrum eorum verum est : et ideo potest variatio fieri in partibus materiae, ut dicit Augustinus plane in Littera.

RESPONSIO. Dicendum, quod quælibet pars entitatem, habet a forma : et ideo quæcumque variatio fiat in materia, sive confusio partium materiae, semper una manet veritas ab actu formæ unius : et hoc intendit Augustinus. Unde licet conversio fieri posset, ego tamen puto, salvo meliori judicio, quod quodlibet ad idem membrum in quo erat, redibit : sed tamen possibile est aliter esse, sicut dicit in Littera.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc non facit nisi congruentiam reditus : sed alia erit harmonia partium in resurrectione : et ideo non tenet hoc quod objicitur.

Ad aliud dicendum, quod sicut prius patuit, non erit per modum subtractionis partium materiae glorificatio, sed potius per modum subtractionis proprietatum pertinentium ad statum ignobilitatis.

Ad aliud dicendum, quod meritum non est membri nisi instrumentaliter : sed sicut actus est totius, ita et præmium : et ideo nulli fiet injuria, in quocumque remuneretur.

Ad aliud dicendum, quod veritas quæ

ARTICULUS X.

An omnes capilli et unques redeant in resurrectione ? et, An veritas humanæ naturæ sit accidens ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Alioquin si capillus redit, etc. »

  1. Videtur enim hoc esse contra Evangelium Luce, XXI, 18, ubi dicitur : Et capillus de capite, etc. 1. Ergo videtur, quod revertentur omnes.

  2. Item, In Littera innuit, quod licet pili ad pilos non revertantur, tamen ad massam corporis revertetur materies pilorum et unguium : et hoc non videtur esse necessarium cum sine hoc salva sit tota integritas.

ULTERIUS quæritur gratia hujus inseparabilitatis, Utrum veritas humanæ nature sit substantia, vel accidens ?

Videtur autem, quod sit accidens : quia

  1. Substantia uniuscujusque est uno

<--- Page Split --->

modo : sed veritas est diverso modo, ut habitum est secundum quinque modos supra : ergo est accidens.

  1. Item, Omne quod est consequens esse hominis, est de genere accidentium, ut dicit Boetius : sed veritas consequitur esse hominis : ergo est de genere accidentium.

ARTICULUS XI.

An resurget idem homo qui mortuus fuit ?

Sed contra. In contrarium est, quod vera entitas rei numquam potest esse accidens : sed veritas est vera entitas rei : ergo, etc.

Responsto. Dicendum, quod pili generantur de fumo sicco nutrimenti, qui exsiccatur quando per poros pertingit ad aerem. Ungues autem de sicco terrestri per calorem cordis ad superticiem expulsi. Et ideo, ut dicit Augustinus, non sunt de veritate secundum se, sed in quantum ad decorem faciunt : et ideo etiam in quantum decorem perficiunt, resurgent, et catera amputabuntur.

Ad alud dicendum, quod non intendit, quod revertantur ad massam, sed est excumplum, quod non est necesse, quod omnes partes materiales in eadem membra revertantur, cum quod minus videtur, etiam quadam partes abjici possunt.

Ad quaest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod veritas dicitur esse duplex, scilicet essentialis, et participata. Essentialis est forma substantialis ratione differens : quia dicitur veritas in quantum est principium cognitionis in actu vel habitu : forma autem in quantum dat esse. Participata autem veritas est, quae habetur a membris a formae partibus perfectis, et haec etiam est substantia vel potentia substantiam formae consequens : et si est potentia talis, tunc quidem est accidens, quod est potentia naturalis, et radicatur ut in sua causa in substantia formae, quae perficit materiam et materiae partes.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post medium : « Nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae, etc. »

Ex hoc enim videtur sequi, quod non idem homo numero resurget qui mortuus est : quia

  1. Non est eadem numero imago quae restituitur.

  2. Adhuc, Quorumcumque substantialis forma non est eadem numero, illa non sunt eadem numero : sed forma substantialis hominis morientis et resurgentis, non est eadem numero : ergo moriens et resurgens, non sunt idem numero. Prima patet per se. Secunda patet per hoc, quod forma substantialis est humanitas, et illa perit in morte, quia homo mortuus non est homo : forma autem quae cessit in nihilum, non revertitur eadem numero, quia dicit Philosophus, quod « non est eadem sanitas in mane et vespere. »

  3. Item, Philosophus in fine libri de Generatione et Corruptione : « Quaeumque habent substantiam corporalem motam, non reiterantur eadem numero : » sed homo sic habet substantiam corporalem motam : ergo non reiteratur idem numero.

  4. Item, Quaeumque sunt generabilia et corruptibilia, non participant esse divinum in individuo, sed in specie : sed homo est generabilis et corruptibilis : ergo, etc. : ergo non contingit eum redire secundum idem individuum, sed tantum secundum identitatem speciei.

Responsio. Dicendum, quod simile quod adducit Augustinus est simile in parte :

<--- Page Split --->

quia in ære non remanet eadem forma, quæ est figura: sed in homine resurgente manet eadem forma, quæ est anima rationalis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod due sunt via ad hoc respondendi. Si enim dicamus cum Avicenna, quod forma totius est alia quam forma partis quæ est anima, sicut forma totius est prædicabilis ut homo et animal de hoc homine et illo: tunc illa forma abstracta significatur, licet improprie, per hoc quod dico humanitas, et illa non manet nisi in potentia post mortem in principiis componentibus totum, cujus ipsa est forma: et ratione illius forme non habet individuum, quod sit idem numero, sed habet speciem tantum quæ indifferens est ad idem numero et diversum: sed ab anima hac sic complente materiam et ab hac materia habet, quod sit idem numero: et ideo non sequitur, si non habet eamdem formam totius quæ est speciei vel generis vel esse, quod non sit idem numero.

Præterca, Eadem species est, licet esse non sit idem quod habuit ante et post in hoc individuo : et ideo idem est numero in specie cum priori homine, nec species destruitur morte nisi per accidens, scili-

cet secundum esse hoc quod habet secundum hunc statum in isto.

Si autem cum Averroe et Aristotele sentiamus, quod forma totius est forma materiae, ratione tamen differens, sicut videtur velle in septimo primæ Philosophiae: tunc planum est, quod sit idem numero, et non destruatur forma secundum se, vel secundum suum esse, sed tantum quoad rationem prædicationis de composito, eo quod compositum est dissolutum.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de his quæ omnino habent substantiam corruptibilem: sed tale quid non est homo, quia anima est perpetua, et ab illa potentiam quamdam ad incorruptionem acquirit corpus.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de his quæ generantur secundum se tota, hoc est, quorum forma secundum se totam educitur per actum naturale de materia: et tale quid non est homo, cujus anima rationalis fit per creationem, sicut dicit Aristoteles in primo de Causis proprietatum elementorum et planetarum, et in libro XVI Animalium dicit, quod « intellectus non educitur de materia, sicut vegetabile et sensibile, sed ingreditur ab extrinseco.»

C. Quod sancti sine omni deformitate resurgent.

Hoc autem in corporibus sanctorum intelligendum est, de quibus consequenter adjungit: Resurgent ergo sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate : in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit : propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus1.

Ex his apparet, quod una erit ætas omnium resurgentium, scilicet

<--- Page Split --->

juvenilis : statura vero diversa, scilicet quam quisque habuerat in juvenili aetate, vel erat habiturus, si ante est defunctus. Nec de substantia de qua hominis caro creatur, aliquid peribit : sed omnium particularum ante dispersarum collectione reintegrabitur naturalis substantia corporis. Sanctorum quoque corpora sine omni vitio fulgida sicut sol 1, resurgent, præcisis cunctis deformitatibus quas hic habuerunt.

ARTICULUS XII.

An latrones mutilati, integri corpore resurgent ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1 : « Hoc autem in corporibus sanctorum intelligendum est, etc. »

Quaeritur enim de his qui primo sunt latrones et mutilantur in latrocinio, et postea convertuntur et efficiuntur sancti, utrum mutilata eis glorificata reddantur ?

Videtur, quod non : quia membrum hoc sanctitati numquam cooperabitur : ergo numquam debet remunerari in glorificatione.

Solutio.

Ad hoc dicendum, quod glorificantur, et ratio per oppositum supra dicta est in malis : quia meritum est totius hominis secundum animam : et ideo voluntas merendi in membro illo si habetur, reputabitur pro facto, ratione cujus vis illa animæ glorificabitur in suo membro sibi reddito.

ARTICULUS XIII.

An post resurrectionem mortuorum sanctorum corpora sint impassibilia ?

Deinde ratione ejus quod dicit, ibi, C, § 1, post initium : « Sine ullo vitio, sine

ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, etc. »

Quæritur de impassibilitate corporum Sanctorum.

Et quaeruntur quatuor, scilicet an sint impassibilia ?

Et secundo, Secundum quem modum sint impassibilia ?

Tertio, Utrum æqualiter omnia sint impassibilia ?

Et quarto, Quæ differentia sit inter vitio carere et deformitate et corruptione ?

Quæ omnia ponit in Littera.

Ad PRIMUM oblìcitur sic :

  1. Quorumcumque una est potentia cum passibilibus, illa sunt passibilia : corporum gloriosorum una est potentia cum passibilibus : ergo ipsa sunt passibilia. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur per hoc, quod gloriosi et non gloriosi sunt ejusdem naturae, quae passibilis est in non gloriosis.

  2. Item, Omne compositum ex passibilibus, est passibile : corpus gloriosum compositum est ex passibilibus : ergo est passibile.

  3. Item, Omne heterogenium in partibus, compositum est ex partibus diversa patientibus : omne corpus humanum gloriosum et non gloriosum heterogenium est in partibus : ergo est compositum ex partibus diversa patientibus : ergo est passibile in suis partibus.

  4. Item, Si quis dicat, quod sint impassibilia ex gratia vel gloria, sed passibilia ex natura. CONTRA : Unumquodque magis denominatum est a dispositione

<--- Page Split --->

naturali quam actuali, et a natura potius quam ab alia forma : ergo potius debent dici passibilia, quam impassibilia.

RESPONSIO. Dicendum, quod corpora sanctorum sunt impassibilia contrariae læsionis.

  1. Item, Cum omne accidens fluat a substantia, non potest fluere a substantia accidens contrarium ipsi substantiae : ergo a substantia passibili numquam fluit accidens, quod facit impassibilem substantiam illam : ergo nullum accidens potest esse in tali substantia, per quod impassibilis esse dicatur : ergo cum gratia et gloria sint accidentalia, videtur quod non possint dici impassibilia corpora illa a gratia vel gloria.

  2. Item, Gratia et gloria sunt perfectiones naturae : sed perfectio numquam repugnat perfecto : cum igitur perfectum sit passibile, a perfectione numquam causabitur impassibilitas, quia passibile et impassibile repugnant.

  3. Item, Philosophus dicit, quod omnis substantia naturalis est passibilis, præcipue composita ex contrariis : si ergo substantia illa maneat, semper erit passibilis : sed illa substantia manebit in resurrectione : ergo in resurrectione semper erit passibilis.

  4. Item, Omne complexionatum est passibilibus qualitatibus informatum et distinctum : ergo manebit passibile.

Med contra. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . In contrarium hujus est, quod dicitur, 1. I ad Corinth. xv, 54 : Absorpta est mors in victoria. Non autem absorbetur mors nisi absorbemur passibilitas. Ergo corpora sanctorum tunc non erunt passibilia.

  1. Item, Apocal. xxi, 4 : Et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Ex hoc accipitur idem quod prius.

  2. Item, I ad Corinth. xv, 42 : Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Sed omne incorruptibile est impassibile. Ergo erunt impassibilia corpora sanctorum.

  3. Item, Matth. xiii, 43 : Fulgebunt justi sicut sol, etc. Sol autem est impassibilis. Ergo et justi.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod potentia passibilitatis est duplex, scilicet disposita, et indisposita. Et indisposita duplex est, scilicet ad utrumlibet se habens, et conjuncta necessitati contrarii actus. Et disposita quidem est in corpore mortali. Indisposita autem aliquo modo fuit in Adam, licet aliqualiter esset disposita ad contrarium, scilicet si non peccaret, quod non pateretur. Conjuncta autem necessitati ad contrarium, est in corpore glorioso, ubi non est potentia patiendi nisi in radice : et impossibilitas patiendi est ex formæ perfectione ad gloriam.

Ad ALIUD dicendum, quod componentia corpus humanum, non retinebunt qualitates activas et passivas, nisi prout sunt constituentes complexionaliter, sed non quoad hoc quod agant vel patiantur complexionis discursiva : et ideo numquam inducent læsionem aliquam. Aliqui autem dixerunt, quod elementa ibi erunt in elementato quoad primum esse elementi tantum. Et qualitates elementales erunt ibi ut in radice et potentia, et non quoad actionem aliquam. Sed primum verius et naturalius est.

Ad ALIUD dicendum, quod corpus illud heterogenium passum est omnia illa quae oportuit pati ad complexionandum et formandum : sed deinceps removetur ab eo passio propter victoriam formæ ex gloria super materiam, quia materia non est possibilis ad receptionem actus violenti alicujus læsivi, sicut nec materia cælestium corporum ex victoria formæ super materiam : omnis enim passio est materiae vel compositi, cujus materia per formam non est remota a passibilitate et ad impassibilitatem formæ deducta.

Ad ALIUD dicendum, quod a naturali quod est forma, debet esse denominationi, nisi ita sit, quod forma materiam in toto perficere et ad se convertere non possit,

<--- Page Split --->

sicut modo forma eorum quae generantur et corrumpuntur, imperfecte obtinet materiam, sed tunc obtinebit per habitum gloriae in toto : et ideo ab actu illius forma erunt impassibilia, eo quod nec agere potest ad separationem forma a materia in toto vel in parte.

ARTICULUS XIV.

Quomodo corpora sanctorum dicantur impassibilia?

Ad aliud dicendum, quod duplex est accidens, scilicet causatum a substantia in qua est, et illud non est perfectio ipsius : et est accidens causatum a superiori substantia ad perfectionem inferioris, sicut est gratia et gloria : et hoc non fluit a substantia in qua est, nec est ei contrarium, sed potius est finalis perfectio ipsius, et convenit cum forma, et non est contrarium nisi materialitati et privationi : et ideo nihil prohibet ab eo fieri denominationem.

Secundo quaeritur, Secundum quem modum impassibilitatis dicantur impassibilia ?

  1. Aut enim impassibilitas dicit privationem actus patiendi, aut privationem potentiae. Si primo modo : tunc hanc dotem etiam habuit corpus Adae in paradiso, quod falsum est. Si autem privat potentiam, cum illa radicetur in natura, videtur quod privat etiam naturam, et sic illa corpora non essent ejusdem naturae cum istis, quod falsum est.

Ad aliud dicendum, quod ut patuit, gratia et gloria non habent contrarietatem ad perfectum ab ipsis, sed potius convenientiam, quia juvant formam ad hoc quod est et non potest ex naturalibus : est enim forma ad tollendam privationem de materia, et tollit eam : sed non potest tollere potentiam reducundi privationem propter dissolventia complexionem, nisi per gratiam et gloriam : et ideo adduntur ei a Deo gratia et gloria : quia levant naturam ad altiorem statum in quo continuitas corporis solvi non potest.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum quoad componentia prima : sed illa numquam vincuntur per mixti perfectionem, ita quod ulterius agere et pati ad mixti destructionem non possunt.

Ad aliud dicendum, quod qualitates complexionales ibi agere non possunt, nisi ad statum mixti, et non ad excessum unius eorum super alterum, ut jam sepius dictum est : et hoc per gratiam et gloriam efficitur in tali corpore.

  1. Item, Passio dicituraTaoeivGraece quod est recipere : illa autem corpora alicujus sunt vel esse videntur susceptibilia, eo quod ad minus alterantur secundum sensus, cum videant, et audiant, et secundum alios sensus afficiantur : ergo videtur, quod non removetur ab eis omnis impassibilitas, sed quaedam.

  2. Item, Passio est duplex, scilicet divisionis continui, et sensus doloris sine divisione, sicut cum calidum laedit tactum. Aut ergo dicuntur corpora illa impassibilia secundum primum modum, aut secundum secundum. Si dicatur, quod primo modo, etiam corpora damnatorum erunt impassibilia : quia scindi non possunt, nec dividi, nec corrumpi. Si autem secundo modo : tunc et corpus Adae in primo statu habuit impassibilitatem dotis, quod falsum est.

  3. Item, Videtur quod iste modus impassibilitatis non potest convenire complexionato corpori : quia tactus non percipit nisi excellentes qualitates tactus : sed excellens agit in id quod tangit, et excessum patitur : ergo si corpus gloriosum sentit secundum tactum, de neces-

<--- Page Split --->

sitate pati potest secundum tactum, si intendatur id quod tangitur.

  1. Item, Aut ista impassibilitas sequitur voluntatem, aut naturae necessitatem. Si voluntatem : tunc est talis sicut Adae, scilicet quod non patitur si peccare noluerit, et si peccare voluerit, patietur. Si autem necessitatem naturae : tunc oportet, quod radicetur in natura impassibili, quod falsum est.

  2. Item, Nobilior est voluntas, quam natura, quia voluntas est libera, et non necessitati addicta : ergo nobilior est impassibilitas quae sequitur voluntatem, quam ea quae sequitur naturam : sed corpus gloriosum nobilissimam habet impassibilitatem : ergo videtur, quod habeat eam quae sequitur voluntatem. Et si sic, iterum ulterius sequitur, quod ejusdem est rationis cum impassibilitate Adae.

  3. Item, Habitus perficiens naturam, perficit eam secundum naturae modum et actum : sed non ita perficit illa impassibilitas corpus gloriosum : ergo non sequitur naturam. PRIMA patet per se. SECUNDA autem ex comparatione quam facit Augustinus statuum liberi arbitrii, et immortalitatis, quae habita est in libro II Sententiarum 1 : quia posse non peccare sequitur posse non mori, et ad necesse peccare necesse mori, et ad non posse peccare non posse mori.

Resposnio. Dicendum, quod omnis passibilitas est ex materia, et impassibilitas ex forma : et ideo habitus exaltantes formam super materiam ad tollendum privationem et dispositiones contrarias formae, perficiunt impassibilitatem, et illi in homine non possunt esse, nisi gratia et gloria, sic continentes agentia et patientia, ut numquam agant ad discursiva complexionis vel divisionem compositionis partium.

Hoc autem qualiter fiat, sic intelligi potest, sicut innuit Aristoteles et Com-

mentator exponit. Elementa sunt salvata in mixto secundum suas formas substantiales : sed proprietates elementales, scilicet activae et passivae primae qualitates sunt in mixto non secundum proprium actum, sed secundum actum mixti : unumquodque enim contrariorum alteratum est ab altero ad actum mixti. Continens autem actum mixti est omne illud quod impedit intensionem unius contrarii super alterum in actu ipsius mixti et unione miscibilium, sicut faciunt medicinalia conservantia sanitatem : sed loco illorum imaginemur poni habitum facientem in corpore alium statum, et non aliam naturam, scilicet in quo statu sic praevalet mixti actus, quod omnino dominetur potentiis miscibilium, ita quod numquam intendi vel remitti possint, nec a causa interiori, nec exteriori : et tunc est mixtum inalterabile et impassibile : et haec est impassibilitas corporis gloriosi.

DICENDUM ergo ad primum, quod dicit privationem potentiae dispositae ad patiendum scilicet, non privationem radicis quae est tantum in hoc quod elementa insunt quoad esse primum, quae paterentur si forma faciens alium statum non impediret. Unde patet, quod nihil valent objecta contra hoc.

Ad aliud dicendum, quod forte non erunt receptibilia secundum sensum corpora. Sed quidquid sit de hoc, infra in quaestione de sensibus corporis gloriosi determinabitur. Sed quantum ad praesens pertinet, si concedantur receptibilia esse : tunc dicendum, quod non recipiunt agens modo naturae, sed agens per intentionem spiritualem ad modum animae : et ex hoc nulla surgit passio laesiva. Et quid sit hoc dictu, infra cum de sensibus agetur, exponetur.

Ad aliud dicendum, quod utroque modo dicitur impassibile, et differt ab illa quae fuit Adae in habitu faciente et in statu. Habitus enim faciens impassibili-

<--- Page Split --->

tatem in Adam fuit gratia innocentiae, sed in gloriosis est gloria. Et status Adae fuit posse non pati : hic autem erit posse pati.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc nisi de his quae agunt in tactum actione naturae : sed tunc qualitates tangentis non percipientur, nisi actione spirituali et animae : et est potius perceptio intentionalis, quam corporalis, ut infra determinabitur.

Ad5, 6 et 7. Ad aliud dicendum, quod ista impassibilitas est naturae, et tamen causatur ex merito voluntatis. Et nihil aliud probat illa objectio et omnes objectiones usque in finem. Sed qualiter differat ab immortalitate Adae, patet ex praehabitis.

Qualiter etiam sit una et qualiter diversa, ad ipsa quae disputata sunt super secundum Sententiarum recurratur, ubi agitur de statu Adae ante peccatum 1.

ARTICULUS XV.

An omnia corpora gloriosa sint aequaliter impassibilia ?

Tertio quaeritur, Utrum omnia corpora gloriosa sint aequaliter impassibilia ?

  1. Privationes non accipiunt intensionem et remissionem : sed impassibilitas dicitur a privatione passibilitatis : ergo non recipit intensionem et remissionem : ergo aequaliter est in omnibus gloriosis.

  2. Item, Non potest esse amplior impassibilitas quam privatio passionis ad interiora et exteriora laesiva : et hoc in omnibus est gloriosis : ergo omnes equaliter sunt impassibiles.

  3. Item, Albius est nigro impermixtius: sed si nullo modo sit permixtus, tunc si-

gnificabit rem suam in termino, et impossibile est fieri intensionem super hoc. Similiter impassibile non videtur posse intendi ultra separationem ab omni passione. Sic autem sunt impassibilia omnia corpora gloriosa. Ergo videtur, quod aequaliter sint impassibilia.

  1. Item, I ad Corinth. 11, 16, dicit Glossa : « Æqualiter omnes habent, quod pati non possint. »

In contrarium est, quod

  1. Impassibilitas est præmium : sed præmia non sunt æqualia : ergo nec impassibilitas corporum sanctorum ac gloriosorum.

  2. Item, Eadem est ratio de una dote et de alia : sed aliae inæqualiter habentur : ergo et ista.

Responsio. Dicendum, quod inæqualiter habetur impassibilitas.

Ad primum ergo dicendum, quod impassibilitas licet secundum nomen dicat privationem, tamen fundatur super habitum facientem illam impassibilitatem, sicut in præcedenti problemate est dictum. Præterea in comparatione ad cansam suam potest intendi, etiamsi in se esset privatio.

Ad aliud dicendum, quod licet plura non privet in uno quam in alio, tamen fortius resistens habitus privat in uno quam in alio, et secundum hoc unus impassibilior est quam alius.

Ad aliud dicendum, quod æqualiter est in omnibus in permixta proportione patiendi : sed tamen ex inæquali non resistit, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Glossa intelligitur quoad exclusionem facientium passionem : sed tamen est inæqualitas ex resistente, ut dictum est.

Tom. XXVII hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

Ad ultimum autem dicendum, quod Ad z. Christi vulnera non apparebunt, nisi in demonstrationem resurrectionis.

ARTICULUS XVI.

An idem sit vitio carere, deformitate, et corruptione ?

ARTICULUS XVII.

Quarto quaeritur, Quæ est differentia inter vitio carere, et deformitate, et corruptione ?

  1. Quia ita dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei 1 : « Nescio autem quomodo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum cordibus videre vulnerum cicatrices, quæ pro Christi nomine pertulerunt, et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit : et quædam quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit : nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est : Capillus de capite vestro non peribit 2. »

  2. Item, In corpore Christi cicatrices apparebunt, ut patet, Joan. xx, 27 : ergo et in corporibus aliorum martyrum.

An agilitas conveniat corporis gloriosis ?

Deinde, Quæritur gratia hujus quod dicit, ibi, C, § 1, paulo post : « Onere, difficultate : in quibus tanta facilitas, etc. »

Quæritur de agilitate corporum gloriosorum, quæ est una dotium beatorum.

Et quaeruntur sex.

Primum est, An agilitas conveniat corporibus gloriosis ?

Secundum est, Quid sit agilitas sive virtus quæ ponitur dos ?

Tertium, A quo causatur virtus illius agilitatis?

Quartum, Utrum uno modo insit sanctis vel diverso ?

Quintum, An corpora gloriosa moveantur ?

Sextum, An moveantur in tempore, an in instanti ?

Solutio.

RESPONSIO. Dicendum, quod vitium dicit mutilationem quæ est in membri diminutione : deformitas autem dicit incongruentem proportionem membrorum ad invicem et coloris ad figuram : corruptio autem dicit potentiam passionis. Et hæc omnia ibi tollentur.

Ad 1.

Ad OBJECTUM autem dicendum, quod cicatrices non apparebunt in quantum sunt corruptivæ continuitatis, sed potius in quantum sunt signa constantissimæ virtutis, qua passi sunt pro justitia et fide : et hoc colligitur ex verbis Augustini inductis.

Ad PRIMUM sic proceditur :

  1. Omnis motus alicujus organi corporei contrarium habens motum ad motorem, inducit lassitudinem et pœnam : talis est motus progressionis omnis hominis : ergo inducit lassitudinem et pœnam : ergo corpora gloriosa numquam erunt ita agilia, quin ex motu graventur et lassentur. PRIMA per se patet : quia causa prædicati est in subjecto. SECUNDA probatur ex hoc, quod ut dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione, in omni corpore mixto terra dominatur : sed hujus motus est ad centrum, et non

<--- Page Split --->

ante, et retro, dextrorsum, et sinistrorum, secundum appetitum voluntatis qui movet in motu processivo.

  1. Item, Omnis motus a principio distare faciens, inductivus est corruptionis: talis autem est omnis motus corporis elementati : ergo omnis motus talis corporis inducit corruptionem : sed corpora gloriosa erunt incorruptibilia : ergo non habebunt dispositionem ad hujusmodi motum : ergo non erunt agilia, quia agilitas dicit dispositionem.

  2. Item, Omnis incorporatio naturae intellectualis deprimit eam : sed post resurrectionem anima rationalis est incorporata : ergo deprimit animam ipsum corpus : ergo retardat : ergo impossibile est, ut corpus habeat dispositionem in qua consequatur velocitatem animae : ergo non est agile, quia talis dos ab omnibus ponitur esse agilitas.

In contrarium hujus est, quod dicitur, : 1 . . . . 1 . 1 . Isa. xl, 31 : Current, et non laborabunt, etc.

  1. Item, In Littera dicitur, quod tanta est facilitas, quanta est felicitas. Felicitas autem illa est agilitas ad motum : ergo habebunt agilitatem : et haec sunt verba non Magistri, sed Augustini 1.

  2. Item, I ad Corinth. xv, 43 : Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Per virtutem autem, ut dicit ibi Glossa quaedam, mobilitas intelligitur quae vocatur agilitas.

  3. Item, De ratione beatitudinis est ca quae sunt de perfectione potestatis habere modo possessionis, id est, ad nutum : sed de perfectione potestatis mobilis in eo quod movetur, est agilitas : ergo corpora gloriosa illam debent habere modo possessionis, id est, ad nutum.

  4. Item, Motus indeterminati termini voluntarius vcl violentus, non est nisi per elementum quod etiam leve est in aliquo, sicut est aer, et aqua, sicut probatur in IV de Cælo et Mundo. Ergo non potest esse talis motus in cælo : ergo frustra ad talem motum daretur agilitas.

  5. Item, Omnis motus voluntarius et violentus in fine remittitur : constat autem, quod remissionis illius est aliqua causa, et non nisi gravitas organi : ergo organum non est umquam sufficienter agile : ergo nec agilitatem habebit pro dote.

  6. Item, Si quis dicat, quod non remittitur. Contra : Cui convenit propria passio, illi convenit subjectum : sed propria passio naturalis motus, est non remitti in fine : ergo ille motus corporis gloriosi est naturalis : ergo naturalis motus ejusdem corporis est ad diversa loca, ante, et retro, dextrorsum, et sinistrorsum, et deorsum, et sursum, quod est absurdum et impossibile.

RESPONSIO. Dicendum, quod corpora erunt agibilia non tantum ad motum localem, sed in omnia opera quaecumque perpetrare voluerit appetitus qui movet organa, sicut infra patebit.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod gravitas quae esset in organo ad depressionem virtutis motivae si non esset glorificatum, est ex materialitate, et cum tunc omnino vincatur materia per gloriam resurrectionis, cessabit omnino illa gravitas, ita quod nullum laborem inducet virtuti moventi.

Ad aliud dicendum, quod motus qui mutat aliquid in subjecto, distare facit mobile a suis principiis : sed in quo subjectum uno modo manens, transit ad locum alium de alio, non est talis motus : et ideo perfectis et immortalibus corporibus convenire potest motus localis, et talis est motus organorum in gloriosis corporibus ad nutum virtutis motivae, et ideo numquam inducet lassitudinem et poenam.

Ad aliud dicendum, quod corpus est cujus motus pertingit ad animam, ita

Solu

Ad I

Ad 1.

<--- Page Split --->

quod ex ipso accipit perfectionem cognitionis et operis, sicut est corpus animale, in quo perficitur anima scientiis et virtutibus : et de tali verum est, quod deprimit animam in modo cogitandi et operandi : et hoc intenditur, Sapient. ix, 13, ubi dicitur : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Est etiam corpus sive quod melius est, status corporis, in quo anima nihil accipit a corpore, sed potius omnis gloria corporis est redundantia quaedam gloriae et fulgoris animae, et illud corpus in nullo deprimit animam, sed obedire aptum erit ad nutum, et illa aptitudo est agilitas ejus.

Ad alud dicendum, quod hoc est verum de motu qui est propter indigentiam cibi vel alterius solatii, quod quaeritur in diversis locis a corpore gravi animato : sed motus qui est in demonstratione gloriae et beatitudinis congruentius est in cœelo, quam in alio corpore vel elemento.

Ad alud dicendum, quod ille motus est ad nutum, et ideo non remittitur, nisi prout nutus voluntatis dictaverit : sed objectum tenet de motu in quo mobile tandem vincit super virtutem moventem : et hoc numquam esse potest in corpore, cujus mobilitas tota causatur a felicitate voluntatis : et hoc est quod dicitur in Littera, quod tanta est in eis facilitas quanta et felicitas.

Ad alud dicendum, quod passio naturalis motus est intendi in fine ex victoria generantis super generatum : quantum enim datur generato de forma generantis, tantum etiam datur ei de motu generantis. Et quia per majorem accessum vincit forma generantis privationem rei generatae, et confortatur forma generantis in generato, ideo plus habet de motu. Sed non sic est de motu organorum corporis gloriosi : quia ille est in principio et in fine intensus et remissus ad nutum virtutis moventis, ut, sibi sua agilitas sit possessio : quia secundum Philosophum nihil est pars felicitatis et modo beatitudinis habitu, nisi hoc quod modo possessionis habetur ad nutum.

ARTICULUS XVIII.

Quid sit dos agilitatis ?

Secundo quaeritur, Quid sit dos ista quae dicitur agilitas ?

Videtur enim, quod non sit sic nominanda : quia

  1. I ad Corinth. xv, 43, dicitur : Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Dicit ibi Glossa, in infirmitate, id est, immobile, et surget in virtute, id est, mobile, vivum, et vegetatum, et potens, cui nihil noceat : ergo videtur, quod ista dos dicenda sit virtus.

  2. Item, Ex illa Glossa ulterius ostenditur, quod eadem sit dos ista cum impassibilitate : quia unus actus unius est habitus : sed unus actus est resistere, et ille est impassibilitatis et virtutis etiam : ergo virtus est impassibilitas.

  3. Item quaeritur, Quare Apostolus vocat hanc dotem virtutem potius, quam aliam ?

Videtur enim, quod virtuti potius assimilatur incorruptibilitas, quam agilitas : quia illa dicit robur naturae, quod est virtus : ista autem non dicit hujusmodi robur : ergo potius illa, quam ista virtus vocatur.

  1. Item, Virtus rem suam dicit in termino : quia, sicut dicitur in primo de Celo et Mundo, virtus est ultimum potentiae in re : sed quod differenter habetur a diversis, non potest haberi a quolibet in termino : ergo videtur, quod illud quod differenter habetur a diversis, non possit dici virtus : sed agilitas differenter habetur a diversis : ergo non potest dici virtus prout convenit unicuique, ut videtur.

  2. Item, Cum agilitas dicat dispositionem sive potentiam naturalem ad motum localem processivum tantum, et

<--- Page Split --->

membra gloriosorum corporum futura sint habilia ad omnes actus, quare potius ista dos nomen accipit a potentia naturali ad motum processivum, quam ad aliud exercitium membrorum officialium ?

RESPONSIO . Dicendum , quodhæcdospropricvocaturagilitas , sicutantiquicamnominaverunt : etbeneconcedo , quodagilitashæcvocaturliberaposses - sioethabilitasomniummembrorumsimiliumetofficialiumadomnemactumanimæexsequendum , utscilicetinomni - buscorpusobediatmotori , etinnulloretardetur .

ADPRIMUMergo dicendum, quod, I ad Corinth. xv, 43, ista dos non vocatur a sua essentia, sed potius a termino quem potest habere secundum statum perfectissimum humanæ naturae : quia sic dicitur virtus hoc modo quo beatus Dionysius dicit, quod « virtutum est habere virilitatem in omnes secundum difformitatem operationes fortem et incommutabilem, et ad nullam indicatam divinarum illuminationum imbecilliter se habere. » Sic enim dicit perfectionem omnium organorum in omnem voluntatem Dei explendam secundum animæ imperium : et ab ista proprietate denominat Apostolus.

ADALIUDdicendum , quoddiffertabimpassibilitate : quiaillaestpotentiaadnonpatiendum , istaautemactivæpotentiæperfectioadagendum . EtquodGlossadicit : « Cuinihilnocæat , » d e - betintelligidenocumentoretrahentepotentiamaboperationeexhocquodorganumnonessetexpeditum .

ADALIUDdicendum , quodnullaalia - rumdicitultimumstatumpotentiæadoperandumquamista , etideodiciturvirtus . Impassibilitasautemnondicitultimumadopus , sedpotiusresistenslæsivisetnocentibus . Virtusautempræ - cipueestultimumpotentiæactivæ , cujusultimuminmaximodeterminatur , utdicitCommentatoribidem , sicutHer -

culisvirtusestinvincendotriginta , sinonpluresvincerepossit : sedpotentiæpassivæultimumdeterminaturinmi - n i m o .

ADALIUDdicendum , quodultimumsimpliciternonpotestconvenirenisiunisoli : sedultimumsecundumstatumconvenitomnibusstatumillumsortien - tibus , ettaleultimumdiciturvirtus , quandodicitur , quodcorporaresurgentinvirtute .

ADALIUDdicendum , quodagilitaslicetdicatexpeditionemtotiuscorporisadoperationesanimæexplendas , tamencognosciturmaximeinmotuprocessi - v o : ctideodosistadenominaturaper - fectionepotentiænaturalisadmotumillum .

ARTICULUS XIX.

A quo causatur dos agilitatis ?

Tertioquæritur , Aquocausaturistadosincorporeglorioso ?

Etobjicitursic :

  1. Omnis potentia naturalis ad actum corporeum, causatur a membrorum dispositione : agilitas est hujusmodi potentia : ergo causatur a membrorum dispositione. Prima probatur ex hoc, quod Deus subtilior est quam natura, et natura ingeniatur quodlibet optimo et convenientissimo modo quo esse potest. SECUNDA autem per se patet : quia agilitas præcipue est in potentia naturali ad motum processivum.

  2. Item, Natura non ejusdem dispositionis instrumenta dat tardo et veloci : ergo videtur, quod nec Deus. Videmus enim, quod tardo dat instrumenta grossa et brevia, scilicet crura, sicut mulieribus : veloci autem dat longa subtilia : ergo videtur, quod sic etiam Deus dat agilitatem.

<--- Page Split --->

  1. Item, Sicut dicit Aristoteles, ambulatio nunquam est sine pedibus : ergo nec dispositio ambulationis sine dispositione pedum : ergo motus velocitatis accipitur in dispositione pedum, ut videtur.

I contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Omnes sic erunt agiles : ergo omnes habebunt dispositionem corporis et crurum ad agilitatem, quod falsum est : quia qui modo habent naturaliter crura grossa, etiam tunc habebunt, quia forma membrorum naturalis etiam tunc manebit.

  2. Item, Agilitas illa causabitur ex merito voluntatis : ergo potius manifestabitur in voluntatis dispositione, quam naturae corporalis.

Responso. Dicendum, quod in voluntate et anima consistit illa agilitas, et non in membrorum dispositione.

Ad primam autem partem dicendum, quod est agilitas ad motum indigentiae naturalis : et de ista procedunt primae argumentationes. Et est agilitas omnium membrorum simul in demonstrationem gloriæ, et quod motor mobile possideat ad nutum : et hæc causatur ex dispositione meriti voluntatis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XX.

An agilitas uno modo sit in omnibus sanctis ?

Quarto quaeritur, Utrum uno modo insit omnibus sanctis ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Unicuique inest, quod est mobile corpus ad nutum esse motoris : et hoc est tota agilitas et tanta quanta esse potest in natura corporea : ergo videtur, quod omnes sancti æqualem cum omnibus habeant agilitatem.

  2. Item, Si motus eorum localis attendatur, quilibet sanctorum movebitur imperceptibili tempore : hoc autem est minimum tempus quoad nos : ergo quilibet sanctorum cum alio æqualiter est velox in motu : ergo ad motum habent agilitatem æqualem.

  3. Item, Licet stella differat a stella in claritate 1, tamen lumen unius æque velociter venit a cælo ad centrum sicut alterius : sed hoc modo est resurrectio, ut dicit Apostolus : ergo licet differant in claritate, tamen non differunt in agilitate.

  4. Item, Mezeallach in libro de Orbibus dicit, quod omnis stella æque velociter movetur cum omni stella : sed quod una tardior alia videtur, hoc, est ex quantitate sui orbis : sicut orbis Solis habet se ad Lunam in proportione multiplici duodecuapla, et orbis Martis ad orbem Solis in sexquialtera, et orbis Jovis ad orbem Solis in duodecuapla, et Saturni ad orbem Jovis decupla sexquialtera, et ad orbem Solis in tricenaria. Ergo videtur, quod cum sic sit futura resurrectio mortuorum, quod omnes gloriosi æqualem cum aliis habent motum, licet differant in claritate.

In contrarium hujus est, quod

  1. Corona mensæ pro panibus propositionis 1 erat interrasilis, et significabat præmium beatorum : ergo cum agilitas sit præmium vel pars præmii, est interrasilis : sed interrasilitas significat quod inæqualiter habetur : ergo agilitas inæqualiter habebitur in Sanctis.

  2. Item, Dotes animæ sunt meliores et nobiliores dotibus corporis : sed dotes animæ habebuntur inæqualiter : ergo

<--- Page Split --->

et dotes omnes corporis : igitur et agilitas.

RESPONSIO. Dicendum, quod inæqualiter erunt agiles sicut ultimo est probatum.

ARTICULUS XXI.

Solutio.

Ad 1.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet tempus imperceptibile sit, tamen quia tempus divisibile est in infinitum secundum incrementum virtutis moventis : quia velox, ut dicit Aristoteles, dividit tempus, tardum autem magnitudinem : et ideo etiam in tempore imperceptibili unus movebitur velocius, quam alius si voluerit.

Ad 2.

AD ALIUD dicendum, quod quilibet habet quantum vult, in hoc quod non plus vult quam habet et quam Deus vult eum velle : tamen non habet tantum unus, quantum alius. Et est simile quia sint duo æqualiter justi, uterque habet quantum vult, quia non vult plus quam habet : sed non tamen æqualiter habent, quia unus potest esse ditor quam alter.

Ad 3.

AD ALIUD dicendum, quod hoc non est simile : quia ille motus est illuminationis, et non illuminantium : et nos loquimur de motu ipsorum luminosorum.

Ad 4.

AD ALIUD dicendum, quod hoc ideo est, quia secundum naturam nullum corpus movetur in proprio loco, sicut idem Philosophus dicit, quod motus orbis est potius motus sapientis, quam naturae : si enim secundum naturam moveretur, impossibile esset, quod motus illius naturae non velocius moveretur, sicut major ignis velocius ascendit quam minor. Cum ergo sic stella moveantur jussu sui motoris, sive ille Deus sit, sive non, possunt habere motum æqualem, licet diversum spatium faciat diversas mobilium distantias. Sed in Sanctis tota vis motus erit ex quantitate sancitatis : et cum illa sit differens, sic erit differens agilitas.

Tamen in verbo inducto Philosophi dubium est, nec ab ipso, nec ab alio est hoc verbum sufficienter probatum.

An corpora gloriosa movebuntur ?

Quinto quaeritur, An gloriosa corpora movebuntur ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Omnis motus fit propter indigentiam : sed nulla est ibi indigentia : ergo nullus est ibi motus.

  2. Item, Nullum locum inveniet in quo aliquid novi inveniat quod non habuit in alio : sed ubi nulla potest esse renovatio, ibi nullus potest esse motus : ergo nullus motus potest esse in gloriosis corporibus.

  3. Item, Aristoteles in VII Ethicorum dicit, quod omnis motus est propter malitiam : nulla est ibi malitia : ergo nullus motus.

  4. Item, Aristoteles dicit, quod bonitatem participare sine motu, nobilius est quam cum motu : sed optimum dandum est corporibus gloriosis : ergo videtur, quod sine motu participabunt beatitudinem gloriae.

  5. Item, Mobilissimorum cœlorum quod est empyreum, ponitur non moveri propter statum contemplationis qui in ipso est, cui magis competit quies quam motus : ergo cum in se nobiliora et melius ad contemplationem ordinata sint sanctorum corpora, videtur quod ipsis debeat dari immobilitas potius quam motus.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Dicitur, Sapient. III, 7 : Fulgebunt justi, et tamquam scientiliae in arundineto, etc., in quo, ut omnes fere dicunt, notatur agilitas motus Sanctorum, qui erit ad velocitatem luminis : ergo movebuntur tunc.

  2. Item, Minus videtur, quod pure spirituales creaturae moveantur localiter,

<--- Page Split --->

quam corporales : et illae moventur, sicut probatur per motum Angelorum : ergo et corporalis creatura movetur : ergo Sancti movebuntur in patria.

  1. Item, De perfectione rei mobilis est motus : constat autem, quod omnis substantia animata habens vim motivam, est mobilis : ergo de perfectione illius est motus : ergo cum omnes habeant perfectiones sancti in patria, videtur quod sancti movebuntur.

essent beati, oporteret quod in actu et motu suo demonstrarent sapientiam conditoris.

ARTICULUS XXII.

An motus corporum gloriosorum erit in tempore, vel in nunc ?

■.■.■.■.■.■.■.■.■.■.■

Responsio. Dicendum videtur, quod Sancti movebuntur quando volent, et quocumque volent, absque omni indigentia. Est enim motus duplex quantum ad finem motus : quidam enim est propter indigentiam sublevandam, et quidam ad motivam potentiam demonstrandam, sicut cursores frequenter currunt ut ostendant habilitatem suam ad currendum, et absque omni indigentia : et ita movebuntur sancti, ut laudetur sapientia divina in tanta agilitate eis collata. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod ibi est renovatio situs ad minus : sed verum est, quod nihil invenitur de Deo in loco uno quantum ad participationem beatitudinis, quod non inveniatur in alio, licet plus refulgeat in uno quam in alio : sed motus fit in demonstrationem potentiae motive, ut laudetur sapientia Creatoris sic ordinantis membra ad motum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de motu naturali qui fit propter indigentiam.

Ad 4 Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de bono quod contingit acquirere per motum : res enim quae acquirit bonitatem per motum, non est perfecta, sed indigens. Corpora autem glorificata non acquirunt talem bonitatem per motum : sed quam jam habent, per motum demonstrant.

Ad 5. Ad ultimum dicendum, quod hoc ideo est, quia motivam virtutem non habent : sed si haberent virtutem motivam et

Sexto quaeritur, Utrum motus ille sit in tempore, vel in nunc ?

Videtur autem, quod in nunc : quia 1. Demonstrat Jacobus Benalchindi in libro de Diversitate adspectus lunæ, quod omne cujus motus est æque imperceptibiliter ad remotum et propinquum, movetur in nunc : sed hoc modo, ut dicunt, est motus corporum gloriosorum : ergo est in nunc.

  1. Item, Constat, quod differens est agilitas in sanctis : ille autem qui minorem habet agilitatem, movetur in tempore imperceptibili : ergo ille qui habet duplam, movetur in tempore subduplo : et ille qui habet quadruplam, in tempore subquadruplo, et sic de aliis. Ergo contingit, quod tandem aliquis movebitur in nunc.

  2. Item, Velocior est agilitas gloriosi, quam alicujus corporis non beati : sed motus luminis non beati est in nunc, ut dicit Philosophus : ergo et corporis gloriosi.

In contrarium hujus est, quod omne sed contra. corpus quantum si movetur, movetur commensurando se spatio per quod transit secundum terminum a quo et ad quem, et accipit primum et ultimum in spatio : sed a primo et ultimo in spatio (ut dicit Philosophus) causatur prius et posterius in tempore : ergo movetur in tempore composito ex priori et posteriori : ergo non potest moveri in nunc.

Responsio. Dicendum, quod movetur Solutio. in tempore imperceptibili.

<--- Page Split --->

Ad 2 et 3. Ad duo ultima ergo dicendum, quod talis processus non valet, nisi contingeret devenire ad corpus quod infinitam haberet agilitatem : hoc enim moveretur in nunc secundum documenta quae tradit Aristoteles ante finem VIII Physicorum : sed quia non contingit ad aliquod tale venire, ideo quodlibet quod est majoris velocitatis, citius movebitur : quodlibet tamen movebitur in tempore, quia augmentum velocitatis est divisibile in infinitum, ita famen quod quodlibet movetur in tempore.

Ad 1. Ad 1D quod objicitur de auctoritate Jacobi Benalchindi, dicendum quod ipse loquitur de illuminatione : haec enim fit in nunc, ut vult Aristoteles : et hujus causam reddit Commentator, quia non est motus, sed finis motus : sicut et generatio secundum quod est mutatio tantum, et non motus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XXIII.

An corpori glorioso conveniat subtilitas?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, in fine § 1 : « Propter quod et spiritualia dicta sunt, etc. »

Quæritur de tertia dote, quæ est subtilitas, sive spiritualitas.

Et quæruntur quatuor.

Primum est, An corpori glorioso conveniat subtilitas?

Secundum, Utrum idem sit cum spiritualitate, vel quid sit?

Tertium, Quanta sit?

Quartum, Utrum æqualis sit in omnibus gloriosis?

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Grossum in natura non fit subtile, nisi per materiae rarefactionem : corpus humanum de natura est grossum : ergo

non fit subtile, nisi per materiae rarefactionem : sed materia non rarefit, sicut supra probatum est : ergo corpus humanum in futura resurrectione non erit subtile.

  1. Item, Subtilo non invenitur in corporibus, nisi dupliciter, scilicet a dispositione materiae, aut bene commiscibile. Et a mixtione non potest dici corpus gloriosum subtile : quia non erunt corpora illa commiscibilia. A dispositione autem materiae etiam non dicitur : quia hoc est rarum, et illa corpora rara non erunt, quia sic ultra propriam staturam et naturalem membrorum figuram extenderentur.

  2. Item, Philosophus dicit, quod subtile est partium repletivum, et partis partium : hoc autem subtili non convenit, nisi in quantum quærit terminum alienum : sed omne corpus quærens terminum alienum, male tenet proprium : sed corpora gloriosa optime tenent terminos suos, melius etiam quam naturalia : ergo corpora gloriosa non erunt subtilia.

  3. Item, In vita beati Gregorii Papae legitur, quod ipse missus fuit apocrisarius ad confutandum patriarcham Constantinopolitanum, qui dogmatizaverat corpora nostra in resurrectione futura tenuia sicut venti : ergo hoc dicere est hæreticum : sed constat si sunt adeo subtilia, quod spiritualia dicantur, quod sint tenuia sicut venti et vapores : ergo dicere hoc modo tenuia fore corpora sanctorum, est hæresis.

  4. Item, in libro de Crepusculis scribitur, quod subtile corpus spirituale non potest esse actu fulgidum vel lucens : sed corpora sanctorum erunt fulgida et lucentia : ergo corpora sanctorum non erunt subtilia.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 44 : Seminatur corpus animale, surget corpus spirilale : sed omne corpus spirituale est subtile : ergo corpora sanctorum erunt subtilia.

<--- Page Split --->

  1. Item, Ad Philip. ut, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae : sed suum corpus adeo subtile fuit, quod clausis januis intravit 1 : ergo et nostra ita subtilia erunt.

ARTICULUS XXIV.

  1. Item, Corpora gloriosa visui non subjacent, nisi miraculose, ut communiter dicitur : hoc autem non potest habere causam, nisi subtilitatem : ergo adeo sunt subtilia sicut aer, vel plus.

An talis subtilitas sit eadem cum spiritualitate ?

Secundo quaeritur, Utrum idem sit quod spiritualitas, vel quid sit ?

RESPONSO. Dicendum, quod corpora gloriosa absque dubio erunt subtilia : sed haec subtilitas alia est, quam subtilitas elementorum. Est enim duplex subtilitas, scilicet materiae, et rarefactionis. Materiae est, quando corpus componitur de partibus subtilibus nobilibus : sicut dicimus subtilem esse solem, et stellas, et caetera corpora aetherea : et isto modo corpora gloriosa erunt subtilia. Secundo autem modo subtile est, quod rarefactum est vel subtiliter conminutum : et hoc modo non erunt subtilia.

Et per hoc patet solutio ad primam partem objectionum : quia omnes illae concludunt de subtili per rarefactionem, vel per comminutionem dicto : et hoc modo bene conceditur, quod subtilia non erunt.

LICEt autem objectiones in contrarium factae verum concludant, non tamen nisi prima valet : non enim puto esse concedendum, quod januis clausis corpora nostra ingredi possint : et hoc habuisse divinum corpus in quantum divinum est : et hujus ratio supra est expedita.

Videtur enim, quod non sint futura spiritualia : quia

  1. Spirituale non est, quod nullam habet spiritus proprietatem : sed illa corpora nullam habebunt spiritus proprietatem : ergo non erunt spiritualia. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur : Proprietas subtilitatis est non replere locum : et hoc non convenit corporibus gloriosis : sicut nec aliae proprietates spiritus.

  2. Item, Si secundum Glossam quae est super epist. 1 ad Corinth. xv, 44, ideo dicuntur spiritualia, quia cibis non egent : ergo etiam corpora damnatorum erunt spiritualia, quia non egent cibis, quod est inconveniens.

  3. Item, Corpora puerorum in limbo etiam cibis non indigent : ergo secundum illam Glossam, essent spiritualia.

  4. Item, Si secundum Augustinum 2, aliquis dicat, quod ideo erunt spiritualia dicta, quia spiritui per omnia subjacentia. CONTRA : Hic Sanctorum corpora obediunt spiritui : ergo habent dotem quae dicitur spiritualitas, sive subtilitas. PROBATIO primae. In Psalmo LXII, 2 : Sitivit in te anima mea : quam multipliciter, etc. Et, I ad Corinth. IX, 27 : Castigo corpus meum, etc.

Ad aliquid dicendum, quod non ex hoc sunt invisibilia, sed potius ideo, quia oculus non gloriosus secundum suam potestatem non gloriosam, non potest in corpus gloriosum et beatum, nisi quantum permittit Deus.

  1. Item, In corporibus sanctorum manebunt partes heterogeniae et homogeniae : ergo manebunt ibi ossa : ossa autem, sicut dixit Empedocles, componun-

<--- Page Split --->

tur ex octo partibus, quarum quaedam sunt vulcani, et aliae terræ : ergo numquam erunt spiritualia si remanent ossa : et ossa manebunt : ergo numquam erunt spiritualia.

  1. Si autem dicatur secundum Aristotelem et alios Philosophos, spirituale, vaporabile corpus. CONTRA : Tale corpus non est tentivum figuræ : sed corpora gloriosa tenebunt suam figuram naturalem : ergo non sunt taliter subtilia vel spiritualia.

rituale hic dicitur secundum inductas auctoritates, non a proprietate spiritus, sed quia perfecte a spiritu ad usum possidetur nihil reluctans, sed omnibus modis obediens.

Ad ALIUD dicendum, quod non indigentia cibi in damnatis non causatur ex aliqua forma nobili, sed potius ex justitia divina etiam inter pœnas continente corpora secundum se grossa et ignobilia, ne pœna in eis finiatur. Unde si exterius continens cessaret, ab interiori continenti non sustentarentur sine cibis.

Sed contra In contrarium hujus est, quod dicitur, 1. Matth. xxii, 30, quod in resurrectione homines erunt sicut Angeli Dei in caelo : ergo spirituales in corpore.

  1. Item, I ad Corinth. xv, 44 : Surget corpus spirilale.

Item, Ibidem dicit Glossa, quod erunt spiritualia.

Item, Augustinus in libro XXII de Civitate Dei 1 dicit hoc : ergo ita est.

Sototio. RESPONSIO. Secundum Glossam super epistolam I ad Corinth. xv, 44, corpus dicitur spirilale, eo quod cibis non egeat. Idem etiam secundum modum loquendi innuit Apostolus, eo quod spirituale opponitur animali : et animale est, quod cibis eget ad sui sustentationem. Iiuc autem addendum est quod dicit Augustinus in libro XXII de Civitate Dei, scilicet quod « spirituale est, quod regimini spiritus non contradicit : » et hoc ex quadam habilitate corporis fit, quia stimulus libidinis est in eo exstinctus, et forma spiritualitas inducta, quae est subtilitas hoc modo dicta, prout in antecedenti problemate dictum est. Unde si quis eam diffinire velit, puto quod sic convenienter dici potest : Subtilitas est dos corporis habile faciens corpus ut moveatur a spiritu, ex omnimoda fomitis remotione, et grossitie partium materiae.

Ad ALIUD dicendum, quod pueri hoc non habent ex dote, sed ab interiori continente : quia aliter in eis deficeret pœna damni, quae est carentia visionis Dei secundum quod visio est merces beatorum.

Ad ALIUD dicendum, quod boni in via non habent perfectam carnis ad spiritum obedientiam : quia caro tum ex fomite, tum ex debilitate remurmurat : sed dos ista dat spiritui corpus ad usum, qui merito possessio nominatur.

Ad ALIUD dicendum, quod sine praejudicio bene concedo, quod os semper grossius erit quam caro : sed tamen remotis dispositionibus ignobilibus, quae modo sunt, sicut est grossities nimia partium, et indigestio, et non bene commisceri, magis habebit naturae subtilitatem : sicut dicimus solem esse subtilis naturae, et aurum esse subtilis naturæ, cum tamen magis sit compactum quam aliquod metallum, eo quod subtiliores habet partes quam metallum, et subtilius sit commixtum melius digestum.

Et notandum, quod directe contra dicta Sanctorum est, si dicatur subtile prout parvum corpus subtile vocatur et rarum : quia tale corpus in veritate non est organicum, nec animari potest anima rationali.

Ad ULTIMUM bene concedo, quod sic subtile non vocatur.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod spi-

<--- Page Split --->

et corpora terrestria : sed alia quidem coelestium gloria, alia autem terrestrium. Ergo cum coelestia sint dicta spiritualia subtilia ex ablatione repletionis ab ipsis, videtur quod sic erunt spiritualia et subtilia etiam corpora Sanctorum.

  1. Item, Hæc dos meritorie acquiritur per spiritum nullum locum replentem : ergo videtur, quod talis similitudo spiritus in corpore relinquitur : ergo corpus tunc repletione loci carebit.

In contrarium hujus objicitur sic : Sed contra.

L u c æ , x x i v , 3 9 , dicitur : Palpate , etvidete , quiaspirituscarnemetossanonhabet , sicutmevidetishabere . Sedcor - pusnonhabensreplerelocum , nonre - sistittactui , quodprobaturperhocquodetiamreplenstenuenonresistittactui , sedcedit , sicutaer . Cumergocorporagloriosafuturasintpalpabilia , videturquodnoncausandasitfuturaeorumsubtilitasexhoc , quodtollaturabeisre - pletio .

Solutio. Ad hoc dico sine præjudicio aliorum, quod non possum aliquo modo intelligere, qualiter aliquod corpus sit corpus, et non repleat locum: secundum enim rationem omnem et philosophiam certus sum, quod absurdum reputatur a Philosophis, qui ex ipsa quantitate dant corpori replere locum, sicut et oportet secundum rationem. Unde videtur mihi, quod licet a multis dictum hactenus sit, et etiam a me quandoque, quod subtilitas corporum gloriosorum tanta sit, quod non repleant locum, eo quod tollatur ab eis vis replendi locum: tamen falsum est. Et dicendum videtur, quod repleant locum, sicut supra est probatum, et spiritualitatem habent corpora potius ablatione fomitis et proprietatum ignobilium materiæ, quæ sunt præcipue tres causantes sua ablatione et oppositorum positione subtilitatem in omni eo quod naturaliter est subtile, quarum una est grossities partium commixtarum, non obedientium commixtioni et continuationi corporis. Alia est imperfectum

Tertio quæritur, Unde causetur hæc subtilitas?

Et hæc quæstio est necessaria propter diversa opinantes de ista dote.

  1. Causetur per ablationem repletionis a materia : quia subtile est, ut dicunt, quod montem sine montis divisione transibit : et constat, quod tunc corpora gloriosa (ut dicunt) movebuntur in cœlo sine cœli divisione : et hoc non posset esse, nisi essent adeo subtilia, quod cum corpore quolibet possent esse in eodem loco : et hoc ulterius esse non posset, nisi tolleretur ab illis corporibus repletio : ergo videtur, quod subtilitas ista causetur ex ablatione repletionis.

  2. Item, Omne ignobile tolletur ab elementis : ergo et ab homine, et multo plus : sed ex ignobilitate habet replere : ergo repletio tolletur ab ipso : ergo ex ejus ablutione habet subtilitatem, ut videtur.

  3. Item, Locus et locatum erunt proportionata : sed locus corporum gloriosorum est cœlum empyreum : et hoc est subtilissimum corporum, minime (ut dicunt) replens locum : ergo ita etiam erit corpus gloriosum : ergo ut prius.

  4. Item, Avicenna dicit, quod homo ideo accipit animam quae particeps est luminis intelligentiae, quia ex naturali commixtione maxime accedit ad cœli æqualitatem : sed iste accessus cum natura non possit eum perficere, a Deo in gloria debet perfici, quia tunc nihil imperfectum relinquetur : ergo tunc habebimus corpora cœlestia : ergo ut prius.

  5. Item, Hoc dicit Apostolus, I ad Corinth. xv, 40 : Sunt et corpora cœlestia,

<--- Page Split --->

agens ad digestionem et continuationem commiscibilium. Et tertia est imperfecta commixtio et continuitas. Unde corpora gloriosa partes habebunt subtiles a Deo ipso commixtas et continuatas, et optime commixtas ad æqualitatem complexionis. His enim de causis aliquo modo potest intelligi poni corpus humanum subtile: quia sic dicitur caro subtilis, aurum subtile, et alia corporalia animata, et inanimata quae nobilia sunt.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod argumentum innititur falso, scilicet quod vis replendi locum sit grossities materiae. Et ratio hujus supra patuit.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod non est conditio ignobilitatis replere locum : sed potius est conditio quantitatem consequens illius corporis, quod continetur in alio corpore ut in loco.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod cœlum empyreum ideo non implet locum, non est in aliquo : sed si contineretur, repleret locum : et ideo non habet hoc ex natura, sed quia non ambitur alio corpore : et ideo non oportet, quod suum locatum ei in hoc conformetur.

Ad 4 et 5. AD ALIUD dicendum, quod cœlorum orbes inferiores implent locum, et suppositio falsa est, et contra Philosophos, ut supra est ostensum.

Per hoc patet etiam solutio ad sequens.

Ad 6. AD ALIUD dicendum, quod meritoric acquiritur corpori, non ita quod mutetur corpus in non corpus, et secundum suam naturam non possit esse humanum corpus : sed ita quod efficitur spirituale in sequendo spiritum, sicut mobile obediens per omnia suum sequitur motorem, non retractum aliqua corporis gravitale.

ARTICULUS XXVI.

An æqualis sit hæc dos in omnibus corporibus gloriosis ?

Quarto quæritur, Utrum æqualis sit hæc dos in omnibus corporibus gloriosis?

  1. Omnibus enim perfecte caro subdetur, et nullum eorum cibis egebit : ergo videtur, quod omnia corpora æqualiter erunt spiritualia.

  2. Item, Defectus naturae corrigitur a Deo in resurrectione : sed defectus quidam naturae formalis est, quod materiam non satis potest facere subtilem et spiritualem : ergo tunc corrigetur : ergo quod naturale est, omnibus æqualiter inest : ergo subtilitas omnibus inerit æqualiter.

  3. Item, In opposito modo sunt æquales, quia æqualiter sunt corpora nostra animalia : ergo et in spiritualitate corpora tunc erunt æqualia.

IN CONTRARIUM est,

  1. Quod in nulla alia dote sunt æqualia corpora gloriosa : ergo nec in ista.

  2. Praeterea, Dos hæc est pars præmii : sed præmia omnia differenter et non æqualiter habentur a Sanctis : ergo et dos ista.

RESPONSIO. Dicendum, quod hæc dos söldt. sicut et aliae inæqualiter habentur, sicut ultimo est probatum.

DICENDUM ergo ad primum, quod licet in omnibus posset dos ista perficere ad actus prædictos, non tamen illi actus ex æquali progrediuntur habitu : et ideo actus in bonitate et virtute non sunt æquales.

Ad ALIUD dicendum, quod non est defectus naturae, sed natura quaedam quae propter meritum exaltabitur, sicut et in

<--- Page Split --->

aliis natura exaltatur : animæ enim humanæ non est nimis subtile habere corpus.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod etiam in opposito non sunt æquales : quia unus est animalior, quam alius, si animalitas ad actum animalitatis comparetur. Vel posset dici, quod animalitas in homine potius est privatio et defectus, quam habitus : et tunc non sequitur, si aliquid sunt æquales in privatione, quod etiam sint æquales in habitu : qui enim æquales sunt in cæcitate, non oportet æquales esse in visu, si visum contingat recipere.

ARTICULUS XXVII.

An luminositas possit convenire corpori humano ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, in fine § 2 : « Sanctorum quoque corpora sine omni vitio fulgida sicut sol, resurgent, etc. »

De luminositate enim quæ est quarta dos, quæruntur hic quinque, scilicet an luminositas possit convenire corpori humano ?

Secundo, Quid sit illa luminositas ? Tertio, Quanta sit ?

Quarto, Unde causetur?

Et quinto, Utrum æqualiter vel inæqualiter eis conveniat ?

Ad primum sic obiicitur:

  1. Nullum corpus in quo natura opaca dominatur, potest fieri excedens in lumine : corpus hominis est hujusmodi : ergo nequaquam potest fieri excedens in lumine. Prima probatur : quia lumen impeditur ex natura opacitatis. Secunda scribitur in secundo de Generatione et

Corruptione, ubi dicitur, quod in omni corpore complexionato commixto dominatur terra.

  1. Item, Inter corpus luminosum et opacum, est duplex medium, scilicet vicinius luminoso, et hoc est diaphanum, quod secundum Aristoteles, lumine in superficie et in profundo coloratur : et est vicinius opaco, quod est coloratum colore albo, et nigro, et mediis coloribus. Constat autem, quod corpus hominis in natura materiae plus accedit ad opacum. Ergo numquam potest esse luminosum, sed semper remanebit coloratum. Ergo non est ejus dos luminositas, ut videtur.

  2. Item, Avicenna dicit in libro VI de Naturalibus, quod omne corpus luminosum constat ex partibus pervitis tantum : corpus autem hominis numquam constabit ex partibus pervitis tantum : ergo numquam erit perfecte luminosum.

  3. Item, Sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. xy, 41 1, resurrectio eorum erit sicut claritas stellarum : sed secundum probabilierem opinionem, quae est Aristotelis, Avicennae, Ptolemaei et Commentatoris sui, et Mezeallach, corpora stellarum non secundum se sunt luminosa, sed colorata : ergo nec corpora sanctorum resurgentium : ergo numquam habebunt dotem quae est luminositas.

  4. Item, Diversorum corporum genere et natura, diversae sunt proprietates : sed corpora cœlestia et humana sunt genere et natura diversa corpora : ergo diversæ erunt eorum proprietates : ergo cum cœlestia sint luminosa, impossibile est humana fore luminosa. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod dicit Aristoteles in X prime Philosophiae, quod « cœlestia et terrestria non sunt in eodem genere proximo. »

  5. Item, Corpus unius qualitatis et proprietatis in superficie, est homogenium : sed corpus humanum numquam est homogenium : ergo numquam est in toto luminosum.

<--- Page Split --->

Sed contra. In contrarium hujus est, quod dicitur Matth. xvii, 2, super id: Resplenduit facies ejus sicut sol: ubi Glossa sic dicit: « Non substantiam carnis amisit, sed gloriam futurae resurrectionis ostendit. » Ergo Sancti tunc sicut sol lucebunt.

Item, Judicum, v, 31: Qui diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.

Item, Matth. xiii, 43: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum.

Item, Sapient. ii, 7: Fulgebunt justi, et tamquam scintillat in arundineto discurrent.

Item, I ad Corinth. xv, 40: Alia calestium gloria, alia autem terrestrium, etc.

genere et etiam natura, unam esse proprietatem, unius naturaliter, et alterius per meritum.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de corpore cujus accidentia de sua manant substantia sicut subjecto et causa: sed ita non est in lumine corporum gloriosorum, sed potius splendor dabitur eis a Deo.

ARTICULUS XXVIII.

Quid sit luminositas in corporibus humanis? et, An interiora membra lucebunt?

Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod Sanctorum corpora erunt luminosa.

Ad 1. An PRIMUM ergo dicendum, quod opacitas a terrestri natura tolletur per meritum quod claret in voluntate: et tunc natura terrestris erit splendore plena.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc tenet in distantia corporum, quam potest facere natura: sed meritum est amplioris potentiae, quam natura: et ideo de opaco remota opacitate facit superexcedens in lumine, et ultra hoc quod de natura sua est luminosum, et nullum habet meritum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Avicenna loquitur de corpore quod de natura partium componentium habet luminositatem, et non de illo cui miraculose datur per meritum.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod stella in veritate meo judicio naturaliter colorata sunt, sed receptiva sunt luninis a sole: et Apostolus non loquitur de claritate quam habent naturaliter, sed potius de illa quam habent a sole: quia in illa similia erunt eis corpora beatorum, licet excedant in lumine.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod hoc verum est si ab eadem causa insit proprietas: sed nihil prohibet diversorum corporum

Secundo quaeritur, Quid sit illa luminositas?

In corporibus enim inferioribus luminositas est forma luminis immutans pervium in superficie et profundo, et terminatum in profundo tantum : sed non talis videtur luminositas in corpore glorioso, quia

  1. Sic corpus gloriosum videretur sicut luminosum : et hoc non est verum : ergo videtur, quod non est luminosum lumine corporali corpus gloriosum.

  2. Item, Omne corpus luminosum facit actu videre se, et alia corpora circumjacentia: corpus gloriosum non ita facit: non ergo est luminosum lumine corporali.

Si forte dicas, quod luminosa et nobilissima visui non subjacent, sicut dicit Alpetragius : sicut primum nobile secundum naturales, et cœlum empyreum secundum Theologos : et ita est de beatis corporibus. Contra : Causa hujus, quod alicujus luminosi lumen visui non subjacet, sicut in libro de Crepusculis redditur, est quod hujusmodi luminosum est pervium et rarum : sed talia non erunt corpora gloriosa, ut supra patuit ex praehabitis : ergo hoc non impedit, quin debeant videri.

<--- Page Split --->

  1. Item, Ulterius videtur, quod non universaliter lumine corporali futura sint luminosa : quia proportio membrorum ad lumen non est una, quia unum est magis terrestre, ut os, et unguis, et ad minus ut caro : ergo non aequaliter erunt luminosa, sed secundum terrestre minus, et secundum aereum plus.

  2. Item, Elementa extra corpus humanum non aequaliter fulgebunt in lumine : ergo nec intra aequaliter fulgebunt ipsa membra in quibus plus vel minus dominantur elementa opaca vel pervia.

  3. Item, De pulchritudine corporis organici est, quod una pars umbrosior sit alia : sed quidquid est de pulchritudine, non subtrahitur in resurrectione : ergo et ibi una pars plus quam alia lucebit.

ULTERIUShicquæratur , Utruminte - rioramembralucebunt , utcor , ethepar , velnon ?

quando voluerint, sicut in potestate habent videri et non videri a non glorioso : a glorioso autem videntur semper. Et hoc quidem dixerunt ante me quidam antiqui, et bene ut puto : quia secundum hoc dictum pauciora inconvenientia videntur sequi. Habent autem hoc in potestate propter hoc quod causatum est a merito voluntatis : et ideo cum volunt, videntur, et cum nolunt, non videntur, et immutant corpora cum volunt, et cum nolunt non immutant, sive in profundo, sive in superficie tantum.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est cujus lumen agit secundum naturae necessitatem : et hoc non est verum de corpore glorioso, sicut mihi videtur.

Ad aliud dicendum, quod bene concedo, quod illa solutio ad minus non concordat philosophiae, licet quidam diligentes figmenta, quandoque eam dederint.

Si sic. Contra : Omne actu lucidum, sicut visus probat in sole, stellis, et flamma ignis, et Philosophus dicit, tegit corpora post se existentia : sed exterior superficies corporum gloriosorum lucebit actu : ergo teget interiora : ergo luminositas eorum erit inutilis.

Si autem non lucebunt : tunc non lucebit corpus universaliter in omnibus membris. Præterea hoc est inconveniens : quia interiora principaliora debent esse in præmio, sicut principaliora sunt in merendo : ergo magis debent lucre, quam exteriora.

  1. Item, Secundum naturam spiritus animales debent esse lucidi, et sanguis rubeus, et venæ albæ, et sic de aliis : ergo non debent se æqualiter habere in lumine.

Resposuio. Dicendum, quod lumen illud est corporea forma, a qua corpora gloriosa erunt luminosa.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Sanctorum corpora in potestate habebunt lumen suum continendi et emittendi

Ad aliud dicendum, quod bene puto concedendum esse, quod æqualiter fulgebunt in omnibus membris propter proportionem servandam : et plus non potest haberi vi argumenti.

Ad aliud dicendum sicut ad antecedens immediatum.

Ad aliud dicendum, quod nullum membrorum erit umbrosum, nec modo umbram quærit membrorum, nisi propter sui actus inhonestatem : et hæc inhonestas tunc non est.

Ad 11 quod ulterius quæritur, sine praejudicio dicendum videtur, quod differentem lucem habebunt interiora : erit enim sanguis sicut politum aurum rubeum, et spiritus lucidi modo luminis, et nervi modo politi argenti, et corpus exterius pervium sicut porosum, et non sicut diaphanum : esse enim pervium sicut porosum non opponitur luminoso.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

Ad 2.

Ad 3.

Ad 4.

Ad 5.

<--- Page Split --->

habuit majora nota hominibus, quibus comparet.

Et per hoc patet solutio ad totum, præter id quod de sapientia est dictum : ad quod puto dicendum, quod scintillis comparat propter fervorem charitatis elevantis Sanctos sicut ignis elevat scintillas. Et fere eodem modo exponit Gregorius illud Ezechielis, 1, 7 : Scintillæ quasi adspectus æris candentis.

ARTICULUS XXIX.

Quanta sit luminositas gloriosorum corporum ?

Tertio quæritur, Quanta sit luminositas ista?

Videtur autem, quod sicut solis : quia ita dicitur, Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol, etc.

ARTICULUS XXX.

Item, Apocal. xii, 1 : Mulier amicta sole, etc. : ergo erit sicut lux solis, et lunae, et stellarum.

Unde causetur illa luminositas in corporibus gloriosis ?

Item, Sicut scintillæ videtur esse lux illa, sicut dicitur, Sapient. ut, 7.

Item, Videtur hoc velle Apostolus, 1 ad Corinth. xv, 41 : Alia claritas solis, etc.

sed contra. In contrarium hujus est, quod dicitur, Isa. xxx, 26 : Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum. Ergo videtur, cum homo melior futurus sit, quod lux hominis excedet lucem solis plus illumí- nati quam modo.

Solutio. Responsio. Dicendum, quod in veritate communiter tenetur, quod sol redibit ad lucem septem dierum primorum, quando magis luxit quam modo, antequam Adam peccasset, et propter mundi innovationem septempliciter adhuc excedet, et luna plena stabit : et tunc homo qui impedimentum peccati non habebit, adhuc septempliciter solem excedet in lumine : quid tamen de hoc sit verum, puto neminem diligenter scire, nisi qui tunc merebitur videre quod continget.

Quarto quæritur, Unde causetur ?

Videtur enim Philosophus dicere in secundo de Anima, cap. de visu, quod omne luminosum sive lucidum habet lucidum esse ex convenientia cum perpetuo superius corpore : ergo et corpora gloriosa videntur ita lucem habitura : sed

  1. Constat elementatum complexionatum et compositum ex heterogeniis non posse convenire cum superius perpetuo corpore, quod est quintum ab elementis, et simplex, et homogenium : ergo videtur, quod non ex hoc lucem accipient corpora nostra.

  2. Item, Nos videmus, quod inter elementa quaedam lucem accipiunt propter partes ignis, quæ sunt in ipsis, sicut nocticula, et squamæ et spinæ quorumdam piscium, et etiam ipsa flamma ignis : et iterum videtur, quod hoc non potest esse causa lucis in homine, quia in homine sic non abundat ignis.

Ad ea tamen quae primo inducuntur, dicendum quod Glossasuper illud Matthæi, xvii, 2 : Et resplenduit facies ejus sicut sol, non comparat soli, ideo quod non sit futura major gloria resurrectionis, et similiter stellis et lunæ : sed quia non

  1. Item, Sicut dicit Avicenna, ex partibus diaphani congregantis secundum bonam commixtionem causatur aliquid lucens, sicut apparet in crystallo, berillo, adamante, rubino, et quibusdam aliis : et iterum constat, quod homo non

<--- Page Split --->

congregatur ex hujusmodi partibus : ergo nec ista est in eo causa lucendi.

  1. Item, Nos videmus in natura inferiori, quod quanto major est distantia corporum a centro, tanto plus habent diaphaneitatis et luminis : constat autem, quod corpus humanum numquam absolvetur ab eis quæ sunt circa centrum : ergo nullam umquam in se habebit causam luminis.

  2. Item, In libro qui de sententiis Græcorum in cælo et mundo, sedecim capitulis distinguitur, videtur dici, quod sol majoris sui luminis quam aliæ stelle habeat quatuor causas, scilicet puritatem partium, magnitudinem corporis, constantiam sive compressionem partium in continuitate, et nobilitate : constat autem, quod quatuor has causas numquam habebit homo : ergo numquam habebit causam lucendi septempliciter super solem.

quod corpus quintum alicui misceatur complexionato per substantiam, sed tantum per virtutem : ideo videtur aliter dicendum, scilicet quod tota lux illa causabitur a merito voluntatis, et ideo etiam voluntati subditur : sunt enim dotes corporum causate a dotibus animarum : et lux divinae cognitionis in anima, in corpore causat clarilatem, in qua videbitur etiam affectu mentis, sicut nodo in vitro cognoscitur color vini, sicut dicit Gregorius super illud Job, xxvii, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum.

Quid tamen de hoc verum sit, infra inquiretur.

DICENDUM ergo ad primum, quod per immutationem gloriae qua immutabuntur corpora gloriosa, accipient convenientiam cum corpore perpetuo superius, non tamen ita, quod mutentur in stellas vel in cælum, sed quod dispositiones ignobiles detrahentur ab ipsis quae sunt ex inferioribus elementi, et superiorum dispositiones quantum possibile est salva natura assument.

In contrarium hujus est, quod

  1. Justi fulgebunt sicut sol, etc. 1. Ergo justitia est causa luminis.

  2. Item, Apocal. xxi, 23, dicitur de sancta civitate, quod charitas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Ergo ille splendor est divinus causatus a Deo.

Isaie etiam, ix, 2, dicitur : Super te orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Ex quo accipitur idem quod prius.

Ad aliud dicendum, quod Dominus tunc intercidet flammam ignis, sicut dicit Basilius, et separabit fulgidum lucens a calido urente : et quantum ad tale fulgidum, nihil prohibet in homine tunc magis manifestari partes ignis.

Ad aliud dicendum, quod corpora humana non erunt umquam meo judicio perspicua : quia sic oporteret, quod destrueretur in eis compositio ex elementis aliis. Sed erunt splendentia sicut porosa clara refulgent, in quibus exterius sua interiora patent : et ideo non est in eis talis causa lucendi.

Responsio. Fere omnes subtiliores antiquitus de ista quaestione consueverunt dicere, quod homo constat ex quatuor elementis, et quinto corpore quod est cælum : et in resurrectione quatuor elementa non erunt in ipso in actu suarum qualitatum activarum et passivarum, sed tantum in actu quinti corporis qui est lucere : et tamen dicunt nobis proventuram esse lucem in resurrectione. Sed quia hoc absurdum est tam in mathematicis, quam etiam in naturalibus,

Ad aliud dicendum, quod in nobilitate et luminis calcatione convenient cum sole, sed in aliis non.

Ad aliud dicendum, quod in nobilitate conveniunt cum superioribus, licet non in natura materiae.

1 Matth. xii, 43.

<--- Page Split --->

rum, ipsa claritas resurrectionis : et tamen alius alio magis, alius autem minus fulgebit. »

ARTICULUS XXXI.

An corpora gloriosa erunt æqualiter lucida ?

Quinto quaeritur, Utrum æqualiter erunt lucida ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Quaecumque reformantur ad unum per similitudinem, æqualiter reformantur, nisi impediat natura reformatorum : sed omnia corpora gloriosa reformantur ad unum, scilicet corpus Christi, ut dicitur, ad Philip. iii, 21 : Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae : et natura reformatorum non impedit, quia omnia sunt ejusdem naturae : ergo videtur, quod æqualia erunt in lumine.

  2. Item, Hoc lumen sequitur naturam corporis humani : sed haec natura convenit Sanctis æqualiter : ergo sequela lucis est in eis æqualis.

  3. Item, Meritum Sanctorum est in anima : ergo et differentia meriti : igitur et in præmio debent differre in anima tantum : sed lumen istud est in corpore : ergo in lumine non debent habere differentiam.

  4. Item, In opposito est æqualitas, quia damnati æqualiter habebunt corpora opaca : ergo et in proposito, scilicet lumine Sanctorum debet esse æqualitas.

RESPONSIO. Dicendum, quod Sancti differentem accipient claritatem secundum differens meritum voluntatis.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ad idem reformantur inæqualiter, sed similiter non impediente natura æqualitatem reformationis, sed impediente merito voluntatis.

Ad ALIUD dicendum, quod sequitur naturam corporis humani sicut subjectum, sed meritum voluntatis sicut causam.

Ad ALIUD dicendum, quod meritum differens facit effectum differentem tam in anima, quam in corpore.

Ad ALIUD dicendum, quod dubium est, utrum damnati differant in opacitate vel conveniant : sed magis credo, quod differant secundum plus et minus. Si tamen conveniunt, tunc non sequitur argumentum : quia Deus pronior est ad miserendum, quam ad puniendum : et ideo abundanti merito confert etiam in corpore lucem abundantiorem, licet majori iniquitati non infligat caliginem ampliorem.

ARTICULUS XXXII.

An convenienter in corporibus gloriosis sint quatuor dotes ?

Sed contra. In CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Dicitur, I ad Corinth. xv, 41 et 42 : Alia claritas solis, alia claritas luna, alia claritas stellarum : stella enim differt a stella in claritate. Sic et resurrecrio mortuorum. Ergo erit ibi differens claritas.

  2. Item, Glossa ibidem sic dicit : « Denario utique id significatur, quem omnes communiter habebunt, sicut est ipsa vita æterna, ipsum regnum cœlo-

Post omnia prædicta præter Litteram necesse est quaerere de numero harum quatuor dotium.

Videtur autem, quod non sit nisi una : quia

  1. Tantum una dos confertur sponsæ : cum igitur transferentes se secundum aliquam similitudinem se transferant, videtur etiam, quod in spiritualibus debeat poni dos una tantum.

<--- Page Split --->

  1. Item, Videtur quod duæ tantum : quia duo sunt quæ dotari possunt, scilicet corpus, et anima : ergo et duæ dotes.

  2. Item, Videtur quod tres per apprcpriata trium personarum.

  3. Ulterius, Videtur quod plures, quam quatuor : quia ita dicit Anselmus in Prosologio, ante finem : « Quid amas, caro mea, quid desideras,. anima mea ? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis. Si delectat pulchritudo, fulgebunt justi sicut sol 1. Si velocitas, aut fortitudo, aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit, erunt similes Angelis Dei : quia seminatur corpus animale, et surget spirituale 2, potestate utique non natura. Si longa et salubris vita, ibi sana æternitas, et æterna sanitas : quia justi in perpetuum vivent 3, et salus justorum a Domino 4. Si satietas, satiabuntur cum apparuerit gloria Dei 5. Si ebrietas, inebriabuntur ab ubertate domus Dei 6. Si melodia, ibi Angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quælibet non immunda, sed munda voluptas, torrente voluptatis tuæ potabis eos, Deus 7. Si sapientia, ipsa Dei sapientia ostendet eis seipsau. Si amicitia, diligent Deum plus quam scipsos, et invicem tamquam seipsos, et Deus plus illos quam illi seipsos : quia illi illum, et se, et invicem per illum, et ille se, et illos per seipsum. Si concordia, omnibus illis erit una voluntas : quia nulla illis erit nisi sola Dei voluntas. Si potestas, omnipotentes erunt suæ voluntatis ut Deus suæ : nam sicut poterit Deus quod volet per seipsum, ita illi poterunt quod volent per illum : quia sicut illi non aliud volent quam quod ille, ita ille volet quidquid volent illi : et quod ille volet, non poterit non esse. Si honor et divitiae, Deus suos servos bonos et fideles supra multa constituet 8 : imo

filii Dei et dii vocabuntur et erunt 9 : et ubi erit Filius ejus, ibi erunt et illi, hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi 10. Si vera securitas, certe ita certi erunt numquam et nullatenus ista vel potius istud bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectis. Deum illud invitis dilectoribus ablaturum, nec aliquid Deo potentius invitos Deum et illos separaturum. Gaudium vero quale aut quantum est, ubi tale aut tantum bonum est. » Ex hoc patet quod plurima sunt quæ sponsa tam in corpore quam in anima æternitate percipiet : ergo non sunt tantum quatuor dotes corporis.

Responsio . Dicendum , quodnonsuntnisi quatuor dotes corporis, et videtur assignari posse ab intendentibus numerus ipsarum. Sed sufficiat acceptio duplex : aut enim accipitur dos corporis ex parte formæ, aut ex parte materiae, aut ex parte conjuncti, aut ex parte ejus quod sequitur conjunctum ex forma et materia, quod est potentia naturalis. Et primo quidem modo sumitur luminositas. Secundo autem modo subtilitas, quæ consistit in subtillatione partium materiae. Et tertio modo impassibilitas. Quarto autem modo agilitas. Possunt iterum assignari et melius penes motum in Deum : et tunc aut est dos inclinans ad motum, aut dicens terminum motus, aut motum ipsum. Et primo modo est subtilitas. Secundo autem modo dupliciter potest sumi, scilicet terminus in conjuncto, et terminus in forma. Et primo modo est impassibilitas accepta ad similitudinem Dei per immutationem qua Sancti immutabuntur ad gloriam : et secundum hoc est claritas : sed penes motum ipsum est agilitas.

<--- Page Split --->

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod non probatur per hoc argumentum, nisi quod una dos est in communi : sed tamen in speciali multa dantur pro dote.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod per hoc probatur, quod homo secundum duo dotatur : sed non sequitur, quod dos sua sit in duobus tantum.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod quartum requiritur quod est esse consequens, sci-

licet propria passio : quia aliter non esset plena perfectio : et tunc erunt quatuor dotes, sicut patuit in prima assignatione.

Ad ALIUD dicendum, quod Anselmus potius enumerat materias gaudiorum in regno, quam dotes : quia hoc dicitur dos, nisi quod datur sponsæ ad perficiendam conjunctionem suam cum sponso, ut patuit in secunda assignatione numeri dotium.

D. Si mali tunc habeant quas hic habuerunt deformitates ?

De reprobis autem quaeri solet, An cum deformitatibus hic habitis resurgant? Hoc autem Augustinus' non asserit, sed dubium reliquit, ita inquiens: Quicumque ab illa perditionis massa quae per Adam facta est, non liberantur per Christum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne : sed ut cum diabolo ejusque Angelis puniantur 2. Utrum vero ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum resurgant, quaecumque in eis gestarunt, inquirendo laborare quid opus est ? Non enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Ecce non diffinit, an tunc habeant deformitates quas hic habuerunt reproborum corpora.

ARTICULUS XXXIII.

An in damnatis maneant defectus naturales ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « De reprobis autem quaeri solet, etc. »

Videtur enim, quod maneant in eis defectus naturales sic :

  1. Corpus compositum ex contrariis a talis corruptionibus non continet, nisi gratia : sed gratiam numquam habebunt: ergo talibus defectibus subjacebunt.

  2. Item, Nullum bonum meruerunt damnati : sed injuste datur, quod praeter meritum datur : ergo nullum bonum datur eis : sed unum de praecipuis bonis, est incorruptio : ergo illa non datur eis :

<--- Page Split --->

ergo erunt in corporibus corruptibiles ex complexionis corruptione : et ita ut prius.

  1. Item, Quod ex peccato est inductum, non debet minui per peccatum : sed corruptiones hujusmodi inductae sunt ex peccato : ergo cum multa peccata sint addita originali peccato in damnatis, non debet in eis minui hujusmodi corruptio humorum, quae inducti corporales infirmitates et deformitates.

  2. Item, Hoc videtur, Isa. xiv, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Et, ibidem, y. 19 : Quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus, etc.

Aet contra.

In contrarium hujus est, quod

  1. Omne corpus habens hujusmodi corruptiones, tandem destruetur: sed corpora damnatorum numquam destruentur: ergo non subjacent hujusmodi corruptionibus.

  2. Item, Tales corruptiones sunt a defectu naturae: omnem enim defectum naturae auctor naturae corriget: ergo et illum: ergo non permittet eum in damnatis.

  3. Item, Apostolus, I ad Corinth. xv, 52, dicit, quod omnes mortui resurgent incorrupti, sed soli electi immutabuntur, ut supra habitum est: ergo nulla corruptio est in damnatis.

Quod est concedendum, quod damnati nullam habebunt ex vitio complexionis corruptionem febrilem, nec ex vitio compositionis corporis membrorum defectum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod justitia Dei in pœnis continet eorum corpora: unde quod objicitur, verum est de bonis, vel objectio fundatur super falsum.

Ad ALIUD dicendum, quod licet nullum bonum meruerunt, tamen esse, vivere, et sentire, et ratiocinari habent, quae sunt bona: et ita habent incorruptam substantiae permanentiam, quae bona est: sed ad augmentum suae pœnae est: et ideo licet sit bonum, non tamen datur eis ad bonum, nisi hoc modo quo bonum justitiae est bonum simpliciter, licet malum pœnale sit latroni.

Ad ALIUD dicendum, quod non diminuitur in præmium peccati, sed in pænam, et hoc justitiae congruit: sed quod diminueretur ut est præmium quoddam, esset inconsonum justitiae.

Ad ALIUD dicendum, quod Isaias loquitur de pœna temporali Nabuchodonosor, qui in confusionem suam de sepulcro ejectus fuit, et vermibus datus ad devorandum: sed secundum mysterium refertur ad pœnas spirituales, non corporales.

E. Quod non consumuntur corpora quae tunc ardebunt.

Si vero quaeritur de corporibus malorum, quomodo in igne ardeant et non consumantur ? Augustinus 1 variis exemplis adstruit, et sempiternis ignibus ea ardere, et non consumi illa combustione : sicut animus 2 cujus

<--- Page Split --->

præsentia corpus vivit, et dolorem pati potest, mori autem non potest. Hoc enim erit tunc in corporibus damnandorum 1, quod nunc esse scimus in animis omnium (alias, hominum 2).

ARTICULUS XXXIV.

An corpora damnatorum ardeant, et non comburantur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Si vero quaeritur de corporibus malorum, etc. »

Videtur esse impossibile quod dicit, quod corpora ardeant, et non consumantur.

  1. Dicit enim Philosophus, quod omnis passio magis facta, abjicit a substantia : sed illa passio est maxime facta, quia agens omnem excellit passionem : ergo maxime abjicit a substantia : ergo tandem consumet substantiam.

  2. Item, Idem dicit, quod omnis actio est per assimilationem, quia agens vult assimilare sibi patiens : sed actio est inter ignem et corpus damnati : ergo tandem ignis assimilabit sibi corpus : ergo videtur, quod convertetur in ignem.

  3. Item, Constat, quod ignis movet corpus : sed motus ignis finitus est : ergo ille motus motus tandem veniet ad finem : sed nullus potest esse finis, nisi motum assumat speciem et formam moventis : ergo quandoque damnatorum corpora accipient speciem ignis : ergo quandoque erunt ignis et non humana corpora.

  4. Item, Omne recipiens qualitatem alicujus agentis disponentem aliud ad speciem, si ultimabitur in eo qualitas illa, de necessitate recipiet speciem : sed

corpora damnatorum recipiunt caliditatem, quae est qualitas disponens ad speciem ignis, et ultimabitur in eis qualitas illa : ergo necessario mutantur in ignem : ergo mutantur a specie et natura humana.

  1. Item, Omne agens dividens corpus physicum, de necessitate corrumpet ipsum, si confortatur actio : calor ignis agit dividendo corpus physicum hominis : ergo si confortatur actio, de necessitate corrumpet ipsum. PROBATUR prima ex hoc, quod nullum corpus physicum est divisibile in infinitum, quin dividatur a forma physica. SECUNDA autem supponitur : quia aliter non læderet intus ignis, nisi divideret corpora : et constat, quod actio ignis confortata est vehementer : ergo consumet substantiam corporum damnatorum.

  2. Item, Corpora damnatorum sunt materia ignis inferni, aut propria, aut aliena. Si propria : tunc corpora damnatorum sunt ignis, quia propria materia ignis habet speciem ignis pro forma. Si aliena : tunc objicitur sic, Omnis aliena materia ignis transmutatur ab igne si agat in ipsam : sed ignis inferni agit in corpora : ergo transmutat ea : ergo corrumpendo agit in ea.

  3. Item, Omne agens tantum agit, quantum dat passivo de specie : sed ignis inferni maxime agit : ergo plurimum de specie sua dat damnatis : ergo maxime transmutat eos a specie propria, id est, humana : ergo non remanebunt homines.

IN CONTRARIUM est, quod sed contra. 1. Dicitur, Apoc. ix, 6 : Desiderabunt homines mori, et mors fugiet ab eis.

<--- Page Split --->

Ergo videtur, quod numquam possint consumi ad mortem : ergo videtur, quod corpora eorum incorrupta semper teneantur.

  1. Item, Bernardus dicit, quod « sic moriuntur damnati, quod numquam permoriuntur. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.

  2. Item, Isa. Lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur. Ergo ipsi sine consumptione semper cremabuntur in igne.

Responso. Dicendum, quod in veritate ea quae dicuntur in Littera, fidelia et vera sunt, et absque dubitatione tenenda. Conservans autem damnatorum-corpora, est justitia Dei in pœenis : et haec credenda sunt potius, quam discutienda. Ne tamen omnino nihil videamur dicere, sciendum quod sensibilia dupliciter agunt in organa sensuum, scilicet actione naturae, et actione animae. Actio naturae est cum consumptione et contrarietate : et puto bene, quod talis non potest esse in aliquod corpus, nisi ipsum corpus consumatur. Sed actio animae est per receptionem intentionis ad affectum doloris vel delectationis : et de hoc dicemus secundum possibilitatem nostram in quaestione de sensibus corporum resurgentium infra : et talis est actio in inferno, quae est ad sensus immutationem, sine consumptione substantiae.

Ad aliud dicendum, quod recipiunt intentionem qualitatis prout ipsa est excitatio doloris et tristitie ex calore : sed non prout est forma transmutans materiam ad speciei abjectionem, et alterius forme inductionem.

Ad aliud dicendum, quod agens actione animae, non agit dividendo, sicut patet in omnibus sensibilibus agentibus in organa sensuum, si actio animae ab actione naturae dividatur.

Ad aliud dicendum, quod impii sunt materia aliena dissimilis speciei agentis, sicut sensus in potentia suscipit speciem objecti ad tristitiam, vel delectationem : et ex hoc non sequitur aliqua commutatio corporum.

Ad aliud dicendum, quod dat speciem secundum actionem animae, et non naturae : et ideo non sequitur, quod convertat in ignem. Haec autem solutio melior est secundum rationem, quae in hac materia potest esse : et ideo diligenter est notanda.

ARTICULUS XXXV.

An anima patiatur in corpore, vel a corpore ?

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Philosophus loquitur de actione naturae, quae non est tantum actio ad sensus immutationem : et non de actione animae, quae nihil abjicit a substantia.

Ad aliud dicendum, quod ibi fit assimilatio talis, qualis est inter sensum et sensibile, hoc est, quod species sensibilis sit in sensu per intentionem contristantis, sed non per esse quod habet in materia.

Ad aliud dicendum, quod motus fit ad impressionem intentionis, et est finitus, sed non ad formam dantem esse: quia aliter illa corpora in ignem converterentur.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, in medio : « Sicut anima cujus potentia corpus vivit, etc. »

Ex hoc enim simili videtur Augustinus innuere praebatium modum solutionis.

Ut tarnem melius intelligatur, quaerantur hic duo, scilicet qualiter animus patiatur in corpore ?

Et secundo, Quare corpori damnato non potest attribui nisi alter modus passionis, cum duo sint modi passionis animati corporis ?

Ad PRIMUM sic objicitur : 1.Omne agens fortius est patiente : sed

<--- Page Split --->

nullum corpus fortius est animo patiente qui est spiritualis : ergo nullum corporale potest agere in animum. PRIMA harum scribitur ab Augustino in libro XII super Genesim ad litteram : et secunda, et etiam conclusio.

  1. Item, Corpus et animus se habent ut motor et mobile : et animus est motor, corpus autem est mobile : sed omnis motor agit in mobile, non patiens ab ipso secundum quod hujusmodi : ergo animus agit in corpus, non passus ab ipso secundum quod hujusmodi : ergo non potest pati in corpore, ut videtur.

  2. Item, Quod nullius est susceptibile transmutationis, nullius est susceptibile passionis : sed anima nullius susceptibilis est transmutationis : ergo nullius susceptibilis est passionis : ergo nec a corpore patitur, nec ab aliquo alio. PRIMA constat : quia omnis passio est secundum aliquam transmutationem. SECUNDA scribitur in primo de Anima, ubi Philosophus reprobat dicta Platonis.

  3. Item, Quod nullum omnino habet contrarium, impossibile est pati omnino: sed anima nullum habet contrarium : ergo impossibile est eam pati, sive in corpore, sive extra corpus.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Nos experimur timores et tristitias quas non experiuntur non habentia animas sensibiles : ergo anima subjacere videtur passionibus.

  2. Item, Damascenus dicit, quod « anima compatitur corpori, licet non commoriatur corpori : » ergo patitur.

  3. Item, Vult Philosophus, quod in quibusdam corporis motus perveniunt ad animam et transmutant ipsam : ergo etiam corpus imprimit passiones animabus.

Solutio. Ad I.

RESPONSIO. Dicendum quod in veritate ita est, et Augustinus videtur ita determinare, quod anima non patiatur a corpore in corpore : sed passione facta in corpore anima punit seipsam affectu doloris et compassionis.

Quod qualiter sit ad intelligendum, sciendum quod nullus motus, vel passio affectionis alicujus sit in anima, nisi fiat prius apprehendio de re faciente illam passionem, sive affectionem : apprehensio autem per acceptionem speciei est sensibilis per sensum vel imaginationem : et ideo in corpore non fit passio doloris, nisi per sensum vel imaginationem : hoc autem quod est in sensu, sive in imaginatione animae, est species spiritualis simplex et non forma corporalis : unde immediatum faciens dolorem in anima, est intentio spiritualis rei contristantis accepta in vi aliqua animae : et ideo dicit Augustinus, quod non patitur a corpore, sed a seipsa accipiente hujusmodi speciem rei contristantis.

Et per hoc patet solutio ad primum : quia licet primum agens sit corpus, tamen proximum est intentio spiritualis ab anima apprehensa.

Ad aliud dicendum, quod anima a corpore ut est corpus non movetur : tamen motus corporis pertingunt ad ipsam per animae operationem, hoc modo quo operatio quaedam est apprehenderre rerum circumstantium formas.

Ad aliud dicendum, quod anima secundum se accepta, id est, denudata a corpore,naturaliter non habet transmutationem aliquam : sed in corpore transmutatur per accidens, scilicet transmutatione facta in corpore. Transmutatur autem modo praedicto : et hoc modo non negat Aristoteles, sed potius probat, quod anima movetur per se.

Ad aliud dicendum, quod anima secundum se non habet contrarium, neque secundum se patitur, in quantum tamen est forma et motor conjuncti, accipit ut contrarium id quod dissolvit conjunctum : et in illius specie apprehensa punitur et dolet.

Ejus autem quod objicitur in contrarium, patet solutio per se. Tamen sciendum, quod licet ista solutio sit secundum Augustinum, est tamen aliquantulum contra dicta Aristotelis : quia ipse non

<--- Page Split --->

vult, quod apprehendere sit agere, sed potius pati : et secundum eum addendum est, quod motus qui fit per corpus, materialiter se habet ad animam, et non ut agens : sed quia ministrat materiam cognitionis, et anima adhibet formam, ideo verum est quod dictum est in solutione per totum. Hoc etiam supra notatum est.

ARTICULUS XXXVI.

Quare non potest attribui corporibus damnatorum alius modus passionis ?

Secundo quaeritur, Quare non potest attribui corporibus damnatorum, nisi alter modus passionis ?

Videtur enim, quod uterque : quia

  1. Corpora damnatorum sunt calida : sed si calidum ageret tantum actione animae, et non actione naturae, non posset dici, quod essent calida : ergo calidum agit in ea actione naturae. PROBATUR prima ex fide. SECUNDA autem constat per philosophiam : quia non dicitur anima calida ex apprehensione calidi, vel etiam ex affectu calidi : et sic constat propositum.

  2. Item, Si non ageret nisi actione animae : tunc esset passio illorum corporum, sicut est passio in somno ad imaginationem terribilium praesentialiter affligentium hominem : et sic non in veritate paterentur, sed phantastice solum, quod est absonum, quia hoc generaret haeresim : ergo patiuntur actione nature.

  3. Item, Si paterentur actione animae et non naturae : cum actio animae aequaliter fiat praesente re et absente, non oporteret ibi ignem esse ubi patiuntur, sed sufficeret ignis imaginatio : et hoc iterum est absurdum : ergo videtur, quod actione naturae patiuntur.

In CONTRARIUM hujus sunt objecta sused contra pra inducta : quia illa necessario videntur concludere, quod actione naturae non patiantur, vel etiam si utraque actione, naturae scilicet et animae, patiantur.

RESPONSIO. Sine praejudicio dicendum, quod veritatem hujus quaestionis neminem puto scire, nisi cui Deus revelaverit, sicut in sequenti capitulo dicitur ex verbis Augustini. Sine praejudicio tamen dico, quod actione animae tantum patiantur, actione dico, quae est sensus : quia ibi oportet organum actualiter immutare, et etiam speciem sensibilis in anima fieri.

Et hoc qualiter sit, possumus imaginari per simile : sicut si ponamus per impossibile separari modo actionem animae in qualitatibus tactus ab actione naturae : si enim tunc calidum agat in tactum, necessario erit praesens tangens : quia aliter non esset tactus, et oporteret fieri immutationem organi : quia aliter non deferretur species ad vim animae, quae est tactus, et oporteret speciem ut contrariam conjuncto recipi ab anima : et tamen quia agens esset spirituale, nihil abjiceret a substantia, et uno modo substantia sua remaneret si passio remaneret.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hoc esset verum, si non esset hic actio per sensum : in illa enim quae est per sensum, corpus disponitur qualitate sensibilis, et denominator ab ipsa, praecipue in tactu : sed si fieret imaginando tantum, quae imaginatio non exigit tactum praesentis rei quae facit passionem, tunc valeret objectio.

Ad ALIUD jam patet solutio, quod somnium non est per sensum : et in hoc differt positio ista fidei a dictis quorumdam Philosophorum qui talem somnialem passionem dederunt animabus et peccatoribus.

Ad ULTIMUM etiam patet solutio, quia sensus rei exigit experientiam et praesentiam.

<--- Page Split --->

F. Si dæmones corporali igne cremantur.

Quæri etiam solet, An dæmones corporali igne ardeant? Ad quod Augustinus 1 respondens ait: Cur non dicamus (quamvis miris, veris tamen modis) etiam spiritus incorporeos posse pœna corporalis ignis affligi, si spiritus hominum etiam ipsi 2 incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari. Gehenna illa, quæ stagnum ignis et sulphuris dicta est 3, corporeus ignis erit: et cruciabit damnatorum corpora hominum, vel dæmonum: sed solida hominum, aerea dæmonum. Unus enim utrisque ignis erit, ut veritas ait 4. De quo igne si quæritur, qualis vel ubi sit? Augustinus sic respondet: Ignis æternus cujusmodi sit, et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus divinus ostendit 5.

ARTICULUS XXXVII.

An ignis corporeus cruciat dæmones ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Quæri etiam solet, An dæmones igne corporali ardeant ? »

Videtur autem, quod non : quia

  1. Dicit Damascenus 6, quod ignis ille non est corporeus, sed qualis utique Deus novit : ergo non ardent igne corporeo.

  2. Item, Boetius dicit in libro de Dua-

bus naturis in una persona Christi, quod nulla est actio et passio eorum, quorum non est materia una : sed ignis corporei et dæmonum in corpore eorum non est materia una : ergo ille ignis non agit in dæmones.

  1. Item, Omnis actio est per contactum, ut dicit Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione, et in sextodecimo Animalium: sed inter ignem et dæmones non est contactus: ergo ignis non agit in dæmones. Probatio medica. Contactus est eorum, quorum ultima sunt simul: sed dæmones cum sint spiritus, non habent ultima: ergo constat propositum.

1 S. AUGUSTINUS, Super Genesin, et lib. XXI de Civitate Dei, cap. 10.

2 In edit. J. Alleaume additur, sunt.

3 Cf. Apocal. XXIX, 20; XX, 9, 14 et 15; XXI, 8.

4 Matth. XXV, 41 : Discedite a me, maledicti, in

ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.

5 S. AUGUSTINUS, Lib. XX de Civitate Dei, cap. 16.

6 S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. IV de Fide orthodoxa, cap. ult.

<--- Page Split --->

  1. Item, Contactus physicus est, quando utrumque tangentium immutatur ab alio : et constat, quod ignis a daemone non immutatur.

  2. Item, Actio omnis est inter contraria : sed inter ignem et daemones nulla est contrarietas : ergo nulla actio : ergo inter eos nulla erit actio, vel passio.

  3. Item, Quod insusceptibile est speciei agentis, nihil recipit de actione ipsius, et nihil patitur ab ipso : sed daemon cum sit spiritus, non est susceptibilis speciei agentis, quia numquam potest dici spiritus calidus : ergo nihil suscipit de actione ignis, et nihil patitur ab ipso.

Incontrariumhujussunteaquædi - cunturinLittera , etsufficiant : quiainLitteradicitur , quodstagnumignisetsulphuriscorporeusigniserit , e t c .

non est secum communicans in materia.

Ad aliud dicendum, quod contactus ad 3 et 4. duplex est, scilicet per modum diffinitionis, et per modum conjunctionis corporalis. Et primo modo dicitur contingi quod conjungitur essentialiter, et praesentialiter continetur in aliquo : et hoc modo contingunt daemones ignem, quia in ipso praesentialiter includuntur : sed non secundo modo.

Aliae autem probationes secundo modo supponunt fieri tactum.

Ad aliud dicendum, quod est contra- rietas hic ad ignem secundum quod est instrumentum justitiae Dei: quia sic suum contrarium est justitiae divinae contrarium, sicut furtum ponitur esse contrarium furcis vel patibulo.

Responsio. Absque dubietate corporeus ignis cruciat daemones : quod fide teneo : quamvis non plenarie sit intelligibile, tamen sic potest dici ad intellectum, quod ignis ille corporeus potest accipi dupliciter, scilicet ut instrumentum divinae justitiae vindicantis peccatum commissum contra Deum : et ut elementum corporeum. Et primo quidem modo habet corporeus ignis vim incorpoream affligendi etiam naturam nobiliorem se, dummodo sit sub peccato. Secundo autem modo non habet. Et prima quidem vi quae datur per justitiam divinam, agit in spiritus daemonum.

Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus intelligit de affligente immediato, de quo, ut ante est dictum, affligens est in corpore species, quae est intentio recepta in spiritu apprehendente suam afflictionem : tamen agens primum est corporeum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate subстанта intellectualis non proprie dicitur calida, sed magis proprie dicitur adusta etiam quam calida, nisi dicatur calida per intentionem calidi apprehensam : et hoc est improprie dictum, quia illa intentio est spiritualis. Vel forte potest dici, quod ut ignis est instrumentum divinae justitiae, potest imprimere qualitatem suam in substantiam intellectualem. Sed primum melius est, quod non sit calida, sed potius adusta per ignem, prout est instrumentum justitiae vindicantis in pœenis : quia cum caliditas forma sit corporalis, non potest intelligi, qualiter sit in substantia pure spirituali : et forte hac necessitate constrictus dixit Augustinus in Littera, quod daemones in igne habent corpora aerea : quod tamen non tenet Ecclesia : et ideo primo modo est dicendum.

Ad aliud dicendum, quod verum est de agente secundum vim elementi tantum, vel secundum vim simplicis corporis naturalis : sed agens in vi divina quae est vis instrumenti divinae justitiae ad vindictam iniquitatis, est amplioris virtutis : et ideo aget etiam in illud quod

ARTICULUS XXXVIII.

An ignis infernalis sit corporeus?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit,

<--- Page Split --->

ibi, F,in fine: « Ignis æternus cujusmodi sit, etc. »

Videtur hoc esse falsum ratione primæ partis et secundæ.

  1. Ratione quidem primæ partis : quia statim in sequenti capitulo dicet, quod constat animas igne materiali corporalibus flammis esse cruciandas : ergo scitur cujusmodi sit.

Pro secunda autem parte dicitur, Isa. xiv, 9 : Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui. Ergo infernus est subtus : ergo est in terra.

  1. Item, Ibi dicit Glossa, quod « infernus est locus pœenarum, et est subtus : » ergo ut prius.

  2. Item, Eccli. xxiv, 13 : Penetrabo omnes inferiores partes terra, et inspiciam omnes dormientes. Et loquitur de descensu ad inferos : ergo est in inferioribus partibus terra.

  3. Item, Isidorus in libro Creaturarum : « Sol et luna ad occasum non venient, ne impii sub terra positi sua luce fruantur. » Ergo impii positi sunt sub terra : sed impii sunt in inferno : ergo infernus est sub terra.

  4. Item, Job, xvii, 16 : In profundissimum infernum descendent omnia mea, etc. Ibi Glossa : « Quantum ad celsitudinem coeli acr iste inferius est, quantum ad aeris altitudinem terra inferius jacet, quantum vero ad altitudinem terra illa loca inferni quæ superiora sunt aliis receptaculis inferni, hoc loco profundissimum infernum dicit. » Ergo limbus patrum est sub terra, et adhuc inferius illo est infernus, et sic iterum habetur propositum.

  5. Item, Omnis ignobilitas debet locum infinum retinere : sed omnis ignobilitas est in inferno : ergo infernus debet esse in loco infimo : ergo in medio terra esse debet.

  6. Item, Contraria merita sunt in Sanctis et inpiis : sed Sancti per merita ascendunt ad locum altissimum : ergo impii per contrarium descendere debent ad locum infimum : hoc autem est terra

medium : ergo quoad medium terrae debent disponi damnati.

  1. Item, Terram dilexerunt mali, sicut Sancti cœlum : ergo æque justum est, quod isti ponantur in medio terra, sicut quod Sancti ponantur in medio cœli.

In contrarium hujus est, quod ad desed cunctacorem justitiae pertinet, quod in eodem loco quis puniatur, ubi peccavit : sed peccaverunt hic : ergo videtur, quod infernus hic esse debeat.

Responsio. Dicendum, quod in ista Subd. questione ultra dicta Sanctorum nihil est dicendum : quia ratio nihil omnino facit hic, sed in toto standum est dictis illorum qui revelationem a Spiritu sancto acceperunt. Illi autem dicunt, quod ignis sit corporeus, et infernus in terra : et hoc ideo tenendum et credendum est.

Ad dictum autem Augustini dicendum, quod ipse dicit non asserendo, sed tamen ipsemet magis putat ita esse, quam aliter: et forte quod Augustino non fuit plene revelatum, aliis Sanctis plene revelatum fuit. Et secundum hoc non est contradictio in Littera.

Vel dicatur, quod Augustinus dicit non esse dubitandum de specie ignis, sed de modo et virtute qua affligit animas : quia illa est valde latens.

Ad aliam partem bene concedo, quod est sub terra, sicut probatum est : sed dictum Augustini intelligitur de loco determinato, utrum in centro vel extra centrum sint loca illa : quia etiam secundum poetas de hoc dubium est. Et Isaac videtur velle, quod peccatores deprimentur sub orbe tristi, et gravabunt eos ibi peccata sua. Tristis autem orbis vocatur a Philosophis pars orbis sinistra, quæ expanditur supra quartam partem terrae, quæ supponitur quarta habitabili : et de hac sententia videtur Isaias, sicut infra patebit.

Ad m quod contra objicitur, dicendum quod non potest esse : quia omnis habitatio Sanctorum tunc purgabitur : et ideo mundus quoad habitationem istam in

<--- Page Split --->

qua Sancti meruerunt, innovabitur 1 : et ideo abjicientur ab ipso cadavera foetida damnatorum, ut etiam profundetur ju-

stilia in loco qui congruit peccato ipsorum damnatorum, sicut probatum est in objectione.

G. Si animæ sine corporibus sentiunt ignem corporalem ?

Cum autem constet animas igne materiali in corporibus cruciandas, quæri solet, an interim ante resurrectionem corporum animæ defunctorum reproborum materiali igne crementur ? De hoc Julianus Toletanæ Ecclesiæ Episcopus, Gregorii dicta secutus 2, ita scripsit : Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem etiam corpore igneo teneatur ? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Quod autem non solum videndo 3, sed etiam experiendo anima ignis tormenta patiatr, ex Evangelio colligitur, ubi veritatis voce dives mortuus dicitur in inferno sepultus : cujus anima, quod in igne teneatur, insinuat, cum Abraham deprecatur dicens : Mitte Lazarus, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma 4. Dum ergo peccatorum divitem damnatum in ignibus veritas perhibet, quis sapiens reproborum animas teneri ignibus neget ? Præcipue cum humanam animam corporis similitudinem habere doceat Augustinus ita inquiens 5 : Profiteri animam habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis renuit, potest negare animam esse quæ in somnis videt vel ambulare se, vel sedere, vel huc atque illuc gressu vel etiam volatu ferri : hoc sine quadam similitudine corporis non fit. Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similitudinem 6 : ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus sive in requie, sive in doloribus. In Cassiani etiam voluminibus legitur, quod non sint

<--- Page Split --->

otiosæ, neque nihil non ' sentiant, cum dives ille in inferno se flamma cruciari clamat. Unde probatur animas defunctorum non solum suis sensibus non privari, sed nec istis affectibus, scilicet spe, tristitia, gaudio, ac metu carere : et ex his quæ sibi in illo generali examine reservantur, eas quiddam ' jam incipere prægustare.

ARTICULUS XXXIX.

An ignis corporeus sic esse possit, ut non destruatur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, post initium : « Teneri autem per ignem spiritum dicimus, etc. »

Et quaeruntur duo, scilicet an ignis corporeus sic esse possit, quod non destruatur ?

Et secundo, An hoc verum sit, quod hoc sit eis tormentum, quod ignem videant et sentiant ?

AD PRIMUM sic obiicitur :

  1. Locus est conservativus locati, ut dicit Philosophus : ergo omne quod naturaliter est in loco aliquo, si diu est extra suum locum, ubi sit, destruetur : sed ignis inferni est verus ignis, et est a principio mundi extra suum locum : ergo destruetur.

  2. Item, Avicenna dicit in prima Philosophia, quod nulla causa est, quod hæc pars materiae facta est terra, et hæc pars aer, et alia pars ignis, nisi quod frigiditas tali vel tali loco naturalis vel caliditas invenit ipsam, et convertit in aerem vel in terram : sed constat, quod nulla frigiditas terra est ita naturalis sicut illa quæ est in medio terra : ergo convertet in terram, quidquid est in medio : et per consequens ignem inferni convertet in terram.

  3. Item, Elementa convertuntur ad

invicem, et convertuntur in virtutem et speciem dominantis : sed constat, quod in centro terrae nullum elementum ita dominatur sicut terra : ergo omne quod ibi est, terra convertet ad naturam et speciem suam : ergo ignis inferni necessario in terram convertetur.

  1. Item, Aristoteles probavit necessario, quod quantum datur alicui de natura speciei, tantum datur ei de loco illius naturae et de motu ad locum illum: ergo et e converso quantum datur alicui de loco alicujus naturae, tantum datur ei de specie et natura locati et in loco illo : sed nullus locus est ita naturalis terrae sicut locus mediae terrae : ergo quidquid est ibi, naturam et speciem terrae accipiet : ergo in terram convertetur.

  2. Item, Violentia nulla est perpetua, quia aut liberabitur res, aut corrumpctur : constat autem, quod ignis violenter est deorsum : ergo non perpetuo est ibi, quia vel corrumpetur, vel evolabit si cessaverit prohibens : et ex hoc sequitur idem quod prius.

  3. Si forte dicas, quod non est ibi violenter, sed naturaliter : quia duplex est motus ignis. Unus quem habet secundum naturam forma : et ille est ascendere sursum. Et alius quem habet natura materiae : et ille est, quandoque deorsum, et tunc etiam ignis movetur deorsum, quia sequitur suam materiam, sicut lignum inflammatum movetur deorsum. CONTRA : Illa non est propria materia ignis, sed aliena : quia propria materia ignis ascendit : ergo ipsa incipit vincere, quando venit ad centrum : et ita iterum ignis peribit.

<--- Page Split --->

Juest.

ULTERIUS etiam hic videtur, quod ille locus in capacitate non sufficiat : quia

  1. Quanto elementum est rarius, tanto majorem quærit locum : sed ignis est rarissimum elementorum : ergo quærit locum majorem omnibus elementis : sed medium terræ est locus minimus : ergo videtur, quod ibi non possit esse ignis.

  2. Item, Cum sit minimæ capacitatis locus ille, videtur quod non possit capere hominum partem majorem : et ita nihil esse videtur, quod dicitur de loco illo.

Qualiter autem ignis ille in animas agere possit, ante est habitum in simili, qualiter possit agere in dæmones.

Solutio.

RESPONSO. Dicendum, quod ignis est ibi in fortissima caliditate, cui caliditati nihil est comparabile : et hoc intelligendum est sic : Ignis cui naturale frigus circumponitur et est in materia solida, semper simul colligitur, et habet caliditatem calcatam et congregatam magis quam ille qui est in materia rara : et talis est ignis inferni.

UNDE dicendum ad primum, quod Deus ipse conservat ignem secundum quod est instrumentum justitiae vindicantis. Et hoc est quod dicitur Isaiæ, xxx, 33 : Flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod ignis ille non naturaliter ibi generatur, sed potius materia omnis ignobilitatis mundi congregatur ibi virtute divina.

Ad 3 et 4. Ad ALIUD dicendum, quod sequeretur, quod hoc esset verum, si virtus justitiae divinae ignem illum non conservaret.

Ad 5. Ad ALIUD dicendum, quod violentia non potest fieri alicui creaturæ a Deo : quia omni creaturæ innata est obedientia sui Creatoris : et taliter ignis ille stat in medio.

Ad 6. Ad ALIUD dicendum, quod ignis ille secundum quod consideratur ut instru-

mentum justitiæ divinæ vindicantis peccata, tunc propriissima materia ignis sunt damnati : et ideo etiam efficacissime convalescit in eis, et non exstinguitur : et hæc est propria consideratio conservationis ipsius.

Ad hoc quod ulterius quæritur, dicendum quod hoc non est verum, nisi de igne secundum naturam elementi considerato : ille enim qui habet virtutem vindicandi in peccatores, magis quærit materiam in qua constent partes ejus et congregentur, ut calidior fiat, sicut dictum est : et ideo quærit locum strictum.

Ad ALIUD dicendum, quod in amplitudine necessaria numquam deficiet infernus : quia dilatavit animam suam absque ullis terminis : sed tamen bene credo, quod constricti et commissati jacebunt damnati in ipso, et hanc capacitatem bene sufficit terræ concavitas.

ARTICULUS XL.

An idem sit damnatis ignem videre et in igne cruciari ?

Secundo quæritur, An verum sit quod dicit, quod idem sit eis in igne cruciari, quod ignem videre et sentire ?

Videtur autem, quod non :

  1. Intentio enim non habet urere hoc cui inest : quod patet quando videmus ignem, quia species ignis in oculo non urit oculum. Similiter quando intelligimus ignem, species ignis non urit intellectum. Et similiter est de imaginatione. Ergo videtur omnino nihil dicere, quod hoc sit eis in igne cruciari, quod ignem videre.

  2. Item, Si intentiones animæ solum sint et per se non relatae ad res, non

<--- Page Split --->

movebunt ad dolorem vel tristitiam, sicut dicit Aristoteles : sed istae intentiones ad res referri non possunt sine sensibus corporalibus, qui non sunt ibi : ergo videtur, quod non movent animas ad dolorem vel tristitiam.

  1. Item, Sensus in actu non fit nisi per harmoniam complexionantium : sed illa non sunt in anima exuta a corpore : ergo non habent sensum in actu : ergo nec visum : ergo non vident ignem.

  2. Si forte dicas, quod de intellectuali visione intelligitur. CONTRA : Visio intellectualis fit per species abstractas ab omni consideratione et appenditiis materiae : tales autem species non transmutant aliquid : ergo tali visione numquam anima transmutatur : ergo videtur, quod nec patitur nec dolet de tali visione : et sic nihil est quod in Littera dicere videtur.

exuta a corpore est sensus, nisi in radice potentiae sensitivae : sed sumitur penes experientiam afflictionis quae est per ignem, sicut etiam daemones qui non habent sensibilem animam, ignem sentiunt, id est, experiuntur, ut prius habitum est.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de intellectu speculativo, sed non de practico sive affectivo, qui accipit ut triste speciem apprehensam rei habentis virtutem tenendi spiritum, et agendi in contrarium spiritus est factus : quia ad illam visionem sequitur afflictio maxima.

ARTICULUS XLI.

An anima sit effigjata ut corpus ?

Responsio. Dicendum, quod istud meo judicio intelligitur de visione intellectuali cum praesentia rei in qua videns teneatur. Et dico, quod apprehensio ignis duplex est, scilicet ut talis naturae sive elementi, et haec non punit : et ut instrumenti justitiae vindicantis, et sic apprehenditur ut contrarium iniquitati : et cum teneatur virtute Dei in igne, affligitur in ipso.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod intentio non comburit, sed potius affligit spiritum secundum quod est accepta ignis praesentis et continentis spiritum, quam vim habet ignis in quantum est instrumentum justitiae divinae, ut dictum est : sicut etiam materiam quamdiu anima est in corpore, intentio non affligit : sed intentio agentis praesentis et irruentis in corpus, affligit animam, ut supra dictum est.

Ad aliud dicendum, quod intentio ista refertur ad rem, scilicet ad ignem, qui praesentialiter tenet et agit in spiritum per virtutem supra dictam.

Ad aliud dicendum, quod sensus non sumitur hic proprie : non enim in anima

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : « Profiteri animan habere posse similitudinem corporis, etc. »

Videtur mentiri et haeresim dicere : quia

  1. Tertullianus propter hoc damnatus est, quia dixit animam esse effigiata m ut corpus, et interiorem hominem esse figuratum ut exteriorem : et hoc expresse videtur hic dici : ergo videtur hic esse haeresis Tertulliani.

  2. Item, Videtur impossibile : quia sive corpus sumatur naturaliter, sive artificialiter, sive mathematicae, figura semper est forma ipsius : et omne figuratum est corpus : ergo si anima habet figuram corporis, ipsa est corpus.

  3. Item, Nullum corpus est perfectio corporis : sed omnis anima est perfectio corporis : ergo nulla anima est corpus : sed figura est terminus superficiei vel corporis : ergo nulla anima habet figuram corporis : ergo falsum dicit in Littera.

<--- Page Split --->

  1. Item, Probatio nulla est in Littera : quia anima non videt hujusmodi somnia, sed homo : et non est inconveniens si ille de se videt corporales actus, cum ipse sit corporeus. Quod autem anima hoc non videat, non latet aliquem aliquid scientem de philosophia naturali. Præterea, Si anima talia videret, tunc etiam separata talia somnia videret : et hoc ridiculum est dicere, quod animæ separatæ somnient.

Solutio. Ad L. Responsio. Augustinus in veritate istud non asserit : quia dubie dictum est, et magis apparet absurdum et falsum quam verum. Si tamen quis sustinere velit, dicere poterit, quod figuram corporis habere contingit dupliciter, scilicet per esse, et per intentionem. Primo quidem modo non habet figuram corporis nisi corpus : et ideo erravit Tertullianus, qui tali modo figuram corporis attribuit animæ. Per intentionem autem in potentia quæ imaginaria vocatur, anima sensibilis habet figuram corporis quando imaginantur corpora, sicut dicit in Littera : et ita intelligitur Littera : figura enim omnium quantorum in formali sive imaginaria describuntur.

ARTICULUS XLII.

An spiritus sint in locis non corporalibus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, paulo ante finem : « Ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, etc. »

Hoc enim videtur absurdum : quia sic nec infernus nec cœlum empyreum locus corporalis esse videtur, quod horret fides nostra.

Responsio. Dicendum, quod non intelsolutio. ligt de loco secundum suam substantiam, sed potius secundum actum locandi : quia non corporaliter in loco contineri potest spirititus, sed potius diffinitive, sicut dicit Damascanus : et hoc est quasi spiritualiter contineri.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad 2 et 3. Ad aliud dicendum, quod figura secundum esse consideratur in illa objectione, et etiam in sequenti, sed per intentionem convenit animæ.

ARTICULUS XLIII.

An verum sit, quod animæ priventur sensibus et affectibus ?

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod animæ secum ferant imagines acceptas a rebus prout sunt in sensibus interioribus, sed potius infectiones vel merita contracta ex talibus ferunt secum : et hæc infra melius patebunt, et per tales infectiones pænis subdentur.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, sub fine : « Unde probatur animas defunctorum non solum sensibus suis non privari, sed nec suis affectibus, etc. »

Videtur enim esse falsum sic :

  1. Quorum actus essentialis corrumpitur, et ipsa necessario corrumpuntur : sed sensuum in morte actus essentialis corrumpitur : ergo et ipsi sensus corrumpuntur. Prima patet per Damascenum dicentem, quod nulla res propria et essentiali destituitur operatione. SECUNDA

<--- Page Split --->

patet per se : quia post mortem nec videt, nec audit, nec aliquid aliorum facit quae per sensus exercentur.

  1. Item, Aristoteles in IX primae philosophiae dicit sic : « Si posterius quid manet perscrutandum : nam in quibusdam nihil prohibet, ut scilicet anima talis, non omnis, sed intellectus : omnium enim impossibile forsan. » Ex hoc accipitur, quod anima sensibilis secundum nullam vim post corpus manet : ergo falsum est quod dicit in Littera.

  2. Item, Aristoteles in primo de Anima : « Siquidem est aliquid animae operum aut propria passio, contingit utique ipsam separari : si vero nulla propria ipsius, non erit separabilis. » Constat autem, quod nulla operatio vel passio sensibilis est propria animae sine corpore. Ergo nulla pars animae sensibilis separatur : ergo post mortem non manet.

  3. Item, Eustratius dicit in Commento libri VI Ethicorum sic : « Post rationalem animam, non natura confestim, sed vitae quaedam alterae, scilicet sensibilis, et vegetabilis, quae est entelechiae, sunt inseparabiles a corpore existentes, et propriae ipsorum advenientes complexionibus, et his dissolutis coabscedentes. » Ex hoc expresse accipitur quod dictum est.

  4. Item, Aristoteles in libro XVI Animalium sic dicit : « Si operatio aliquorum principiorum non potest esse sine corpore, non erunt talia principia sine corpore. Verbi gratia : non fit ambulatio sine pedibus : et ideo vis ambulativa non est umquam sine pedibus. » Et loquitur de operatione sensuum. Cum ergo ipsi non sint operantes sine organo corporali, non possunt manere sine organo corporali : ergo illo dissoluto, et ipsi annihilantur.

  5. Item, Quaecumque exigunt subjectum quantum ad suum esse, post subjecti corruptionem non habent permanen-

tiam : omnis potentia organica sic exigit subjectum quantum ad suum esse : ergo subjecto corrupto non habet permanentiam : sed omnis vis animae sensibilis est potentia organica : ergo videdetur, quod omnis vis animae sensibilis corrupto subjecto nullam habeat permanentiam.

  1. Item, Videmus quod debilitato sub-jecto omnis vis animae sensibilis debilitatur : ergo et destructo destruitur.

IN CONTRARIUM est, quod

  1. Si aliquid non destruitur secundum substantiam, nulla pars ejus substantialis destruitur : sed anima rationalis non destruitur secundum substantiam : ergo pars ejus substantialis non destruitur : sed haec est anima sensibilis, quia dicit Philosophus, quod sicut trigonum est in tetragono, sic sensibile est in rationali : ergo anima sensibilis non destruitur post mortem.

  2. Item, Constat, quod in resurrectione corpus quantum ad naturam organorum resurget : sed organa non erunt sine suis potentiis perficientibus ea : ergo et potentiae tunc erunt : sed non erunt nisi maneant : ergo potentiae animae sensibilis manebunt : ergo non destruuntur.

  3. Item, In Littera nominat linguam et digitum 1 : et constat, quod non fuerunt ibi illa membra corporaliter : ergo oportet, quod virtutes sive potentiae animae ad minus ibi fuerint : ergo et in anima manent post mortem.

RESPONSIO. Dicendum, quod virtutes Salutio. animae sensibilis et ipsa anima sensibilis possunt tripliciter considerari, scilicet in actu, in esse, et in radice. Et primo quidem modo non manent post mortem, scilicet quoad audire, videre, et imaginari, et hujusmodi. Secundo modo iterum non manent : quia esse virtutis organicae est in organo : unde non est visus in esse, qui non est in oculo se-

<--- Page Split --->

cundum habitum ad minus : et sic est etiam in aliis viribus animae sensibilis. Tertio autem modo manent : quia substantia animae rationalis est radix omnium suarum virium rationalium sensibilium et vegetabilium, et ex ipsa oriuntur et procedunt sicut proprietates de subjecto. Et quia illa manet, ideo etiam vires istae manebunt : et sicut modo processerunt ab ipsa in organa quoad esse et agere, ita et post resurrectionem procedent.

Et per hoc patet solutio ad omnia fere dicta.

tire et imaginari est actus essentialis sensuum secundum esse acceptorum, et non prout sumuntur in radice : et bene conceditur, quod secundum hoc esse destruuntur.

Ad omnia alia est idem modus solutionis.

Nota tamen, quod quidam volunt novam philosophiam inducere, quod anima exuta videt et audit et imaginatur, et secum defert imaginationes corporis quas recipit in corpore : quod qualiter probant, non oportet dicere, quia potius derisio est, quam sententia veritatis.

Ad 1. Ad PRIMUM enim dicendum, quod sen-

II. De abortivis fœtibus et monstris.

Illud etiam investigari oportet, si abortivi fœtus et monstra resurgent, et qualia. De quo Augustinus ' ita ait : Occurrit de abortivis fœtibus quæstio, qui jam nati sunt in uteris matrum, sed non ita ut jam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus : de his qui jam formati sunt, tolerari potest utcumque quod dicitur 2. Informes vero quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quæ concepta non fuerunt ? Scrupulose quidem inter Doctores quæri ac disputari polest, quando incipit homo in utero vivere, an sit quædam vita occulta quæ nondum motibus viventis appareat ? Negari enim vixisse puerperia, quæ ideo membratim exsecantur, ut ejiciantur ex uteris prægnantium : ne matres etiam, si mortua ibi relinquantur, occidant : impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest : mortuus vero ubicumque illi potuit mors evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat, reperire nequeo 3. Neque enim et monstra quæ nascuntur et vivunt, quantumlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, aut ita resurrectura credenda sunt : sed potius correcta eorum emendataque natura. Absit enim ut illum

<--- Page Split --->

bimembrem, quem nuper natum in Oriente fratres fidelissimi qui eum viderunt, retulerunt, et sanctus Hieronymus scriptum reliquit, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos : quod futurum erat, si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita et caetera quae nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram in resurrectione revocabuntur.

ARTICULUS XLIV.

  1. Item, Cum isti conserventur a laesivis, videtur quod corpus compositum ex contrariis conservari a laesivis non possit nisi per gratiam : ergo isti tales gratiam habebunt, ut videtur.

An fœtus abortivi et monstra resurgent, et an tales habebunt dotes ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Illud etiam investigari, etc. »

Videtur enim, quod tales non resurgent : resurrectio enim regeneratio quaedam est : sed regeneratio non est, nisi jam nati : cum ergo isti non sunt nati, videtur quod non renascantur : ergo nec resurgunt.

Quaest.

ITEM ulterius quaeritur, Utrum tales habeant dotes ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Erunt immortales : ergo habebunt dotem immortalitatis sive impassibilitatis.

RESPONSIO . Dicendum, quod duplexSoluto , est nativitas, scilicet in utero, et ex utero. In utero est animatio, quae dicitur hic formatio perpuerii. Ex utero autem nativitatem non habent. Sed resurrectio sequitur primam nativitatem, et non secundam tantum.

AD ALIUD dicendum, quod tales pueri Ad quor. dotes non habebunt : tamen in aetate triginta annorum resurgent.

AD OBJECTUM autem dicendum, quod, ut puto, nullo agente lædi possunt : et hoc consciente eis divina bonitate sic resistet compositio materialis corporalis, sicut in Adam restitisset, si peccatum non admississet : et tamen dotem non habuit ad eam.

Et per hoc patet solutio ad totum.

I. De diversis animarum receptaculis 1.

Præterea sciendum est, quod omnes animæ (ut ait Augustinus 2) cum de hoc sæculo exierint, diversas habent receptiones : bonæ habent gaudium, malæ vero tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gau-

<--- Page Split --->

dium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur.

Ex his ostenditur, quod majus erit gaudium Sanctorum in resurrectione et post, quam fuerit ante : et quod diversa receptacula habebunt animae Sanctorum. De quibus idem Augustinus ait : Tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne dum viveret 1.

ARTICULUS XLV.

An sint quinque receptacula animarum postquam separantur a corpore ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, « Praeterea sciendum est, quod omnes animae, etc. »

  1. Item, Iste aer secundum Petrum, est carcer caliginosus daemonum 2 : ergo est unum receptaculorum : ergo sunt plura quam communiter ponuntur.

  2. Item, Constat, quod diabolus ubique sit, est in pennis et in igne : ergo et hic in carcere isto : sed habitum est, quod ille ignis corporeus est : ergo hic est ignis corporeus : sed ignis corporeus praecipue calidissimus, calefacit et exurit corpora vicina : ergo iste ignis comburere debet domos et vicinos homines : et hoc non videmus.

Videtur enim, quod haec receptacula sint quinque : quia

  1. Secundum numerum et modum meritorum debet esse modus et numerus receptaculorum. Est autem peccatum mortale, et originale, et veniale, et meritum charitatis. Constat autem quod primo respondet infernus, secundo limbus puerorum, tertio limbus patrum ante Christi adventum, et modo regnum cœelorum. Ergo aliqua loca receptaculorum specialia debent respondere quarto et quinto.

  2. Item, Est receptaculum cum tenebra et sensibili piena purgans, et cum tenebra tantum non purgans : ergo est aliquod cum tenebra tantum et purgans, et cum sensibili tantum et non purgans : ergo erunt sex differentiae istorum receptaculorum.

Ad hoc dicendum, quod diversa sunt receptacula animarum, et sic diversificantur. Aut enim sunt ut terminus, aut ut via. Si terminus : tunc sunt duo, scilicet secundum malum meritum infernus, et secundum bonum meritum regnum cœelorum : sed terminus secundum malum meritum sive infernus est duplex, secundum meritum proprium, et alienum contractum cum natura : et primo respondet inferior infernus damnatorum, secundo autem limbus puerorum qui est infernus superior : et de horum piena quaerere est super secundum Sententiarum, tractatu de originali peccato. Si autem est secundum viam : aut hoc est ex defectu proprii meriti, aut ex defectu solutionis pretii : quia ista duo requiruntur ad perfectam satisfactionem, sicut notatum est supra tertium

<--- Page Split --->

Sententiarum 1. Si primo modo : tunc est purgatorium. Si, secundo modo : tunc est limbus sanctorum patrum ante adventum Christi.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod mortale et veniale puniuntur in inferno : quia veniale per accidens habet poenam æternam, scilicet propter conjunctionem ad mortale, sicut notatum est super secundum Sententiarum 2. Originalis autem et venialis, meo judicio, conjunctio est impossibilis : quia omittendo mortaliter peccabit, quando venialiter peccare potest : aut etiam veniale non reputatur. Et de hoc etiam ibidem invenies.

AD ALIUD dicendum, quod poena sensibilis non potest esse sine tenebris : quia tenebræ sequuntur ad aversionem, et sensibilis poena ad conversionem : et

ideo nullus est locus sensibilis poenæ tantum, sicut nullum est peccatum mortale habens conversionem tantum. Similiter non potest esse tenebra purgans : quia non facit purgatorium, nisi in eo qui habet lucem gratiae, et per poenam sensus. Et patet per prædieta, quod etiam aliae differentiæ non sunt possibiles.

AD ALIUD dicendum, quod iste aer non est locus poenæ, nisi comparative, scilicet respectu cæli, sed est locus excercitii : et de hoc invenies in secundo Sententiarum, tractatu de casu diaboli.

AD ALIUD dicendum, quod non calefacit corpora vicina : quia sicut dictum est, ignis ille non agit nisi virtute instrumenti justitiae divinae : et ideo non urit nisi hoc in quod dirigitur a justitia divina, ut condemnatum pro peccato.

1 Cf. III Sententiarum, Dist. XIX. Tom. XXVIII hujusce novæ editionis.

2 Cf. II Sententiarum, Dist. XXX. Tom. XXVII hujusce editionis.

<--- Page Split --->