DISTINCTIO XLI.

De impedimento matrimonii quod venit ex propinquitate carnali, quae est affinitas.

A. De gradibus affinitatis.

Nunc de affinitate videndum est, de qua Gregorius 4 ait : Porro de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifesta ratio est : quia si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus : filius vero ejus secundo gradu erit a me, neptis vero in tertio. Idque utrumque in caeteris agendum est in successionibus. Uxorem vero propinqui cujuscumque gradus sit, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit. Quod nimirum uxori meae de propinquitate viri sui in cunctis cognationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt, Antichristi sunt. Item, Julius Papa : Æqualiter vir conjungatur consanguineis propriis, et consanguineis uxoris 2. Item, Isidorus : Sane consanguinitas quae in proprio viro conservanda est, etiam in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est : quia constat eos duos fuisse in carne una. Ideoque communis est illis utraque parentela 3. Item, Julius Papa : Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris, usque in septimum generationis gradum, uxorem ducere, vel incesti macula copulari : quia sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic nec de consanguinitate uxoris conjugem ducere, prop-

<--- Page Split --->

ter carnis unitatem ‘. Item, Gregorius : De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et haereditas rerum per legales instrumentorum diffinitiones sancita, usque ad septimum gradum haeredum protendit successionem. Non enim eis succederent, nisi de propagine cognationis deberetur ‘. His auctoritatibus insinuatur, et quae sit affinitas, et usque ad quem gradum sit observanda, scilicet usque ad septimum.

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUSI.

An affinitas sit ?

« Nunc de affinitate videndum est, etc. »

Hic agit de affinitate, et quatuor tangit in ista distinctione.

Primo enim docet gradus affinitatis. Secundo quaerit, Utrum matrimonium verum fuerit inter eos qui propter consanguinitatem et affinitatem separantur? Et quaeritur etiam, A quibus accusantibus fiat separatio, et quot? ibi, C, « Et est sciendum, quod Ecclesia, etc. » In tertio, per accidens inducit de fornicatione et speciebus ejus, ibi, D, § 1 : « Hic dicendum est, quod aliud est fornication, etc. » Quarto, tangit nomina propria quarumdum affinitatum, ibi, D, § 2 : « Addendum est etiam illud, etc. »

Circa primum duo inducit capitula, quorum primum inducit jus antiquum de gradibus affinitatis. In secundo autem inducit quaedam quae videntur illis contraria, et solvit, ibi, B, « Sed alii videntur concedere, etc. »

Incidunt autem hic tria quaerenda. Primum est, An sit affinitas? Secundum, Quid sit? Tertium, Quot sint genera affinitatis?

Ad primum autem sic objicitur :

  1. Quae fuerunt unum, postquam separata sunt ab invicem, non sequitur si aliquid uniatur uni, quod uniatur et alteri : sed consanguinei separati sunt ab invicem ex uno : sed si aliqua persona unitur uni, non propter hoc unitur alteri : sed ad hoc quod sit affinitas, oportet esse talem unionem : ergo videtur, quod non sit affinitas.

  2. Item, Nullus unitur alicui, quod non reuniatur illi vice versa : sed nullus de consanguinitate unitur mulieri addita nisi maritus ejus : ergo ipsa non reunitur alicui eorum nisi illi : ergo nulla affinitas contralitur ad aliquem, ut videtur, nisi ad illum.

  3. Item, Si unio sanguinis, ut dicitur in Littera, est causa consanguinitatis, videtur quod ubi est maxima unio personae addite, ibi maxima sit affinitas : sed inter maritum et mulierem additam maxi-

<--- Page Split --->

ma est unio : ergo inter eos maxima est affinitas : sed non est affinitas inter illos : ergo a destructione consequentis nec inter alios et ipsam.

  1. Item, Propter quod unumquodque tale et illud magis, ut dicit Philosophus: sed propter istum qui est maritus additæ mulicris, est affinitas inter eum et omnes alios consanguineos : ergo inter istum et illam est affinitas multo magis : sed non est inter istum et illam : ergo nec inter alios.

  2. Item, Constat, quod si affinitas aliquid est, relatio quaedam est : sed relationes innascuntur ex mutatione aliqua, ut dicit Philosophus : ergo ubi non est mutatio, per locum a causa, ibi non est relatio : sed in tota affinitate praeterque in viro nulla est mutatio : ergo nulla est affinitas nisi in illo, si est affinitas : sed in illo non est affinitas : ergo nec in aliquo alio, ut videtur.

Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum, nisi in causis per se participantibus illud quod causant in aliis, sicut si ignis est causa calidatis per te, erit ignis maxime calidus : alias consuevit fieri instantia in ebrietate et vino, quia propter unum est quis ebrius, et tamen vinum non est magis ebrium.

Ad aliud dicendum, quod affinitas est relatio : sed non oportet, quod relationes innascantur semper ex mutatione utriusque relativi : sed sufficit mutatio alterius, sicut ex nativitate passiva ex patre meo natus efficitur mihi frater, nulla mutatione in me facta, ita est hic : mutatio enim fit in persona addita, et hæc sufficit ad hoc quod relatio affinitatis in tota innascatur consanguinitate.

ARTICULUS II.

RESPONSO. Dicendum, quod affinitas est, et quid sit, patebit in sequenti articulo quaestionis.

An diffinitio affinitatis sit bene assignata ?

A 1.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod est unitas absoluta, et unitas relationis. De unitate absoluta verum est quod objicitur, sed de unitate relationis falsum, sicut patebit in exemplis : quia ego et soror mea sumus divisi ab uno : et ideo filius sororis meæ adhuc respectu sanguinis ad me tenebit : et idem est de affinitate.

A 2.

Ad aliud dicendum, quod unione relationis omnes consanguinei uniuntur personæ additæ, et ipsa reunitur omnibus : et objectio non procedit nisi de unione carnis in coitu.

A 3.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, nisi unio esset causa affinitatis per se : et hoc non est verum, quia relatio non habet causam per se, sed innascitur per accidens, sicut etiam filiatio innascitur genito ex hoc quod ille est generans et alter est genitus. Et est instantia : quia dealbans est causa dealbationis, et similitudo sibi non innascitur necessario, sed potius ad alia alba.

Secundo quaeritur, Quid sit affinitas ?

Et dicitur communiter, quod affinitas est propinquitas personarum ex copula carnali proveniens, omni carens parentela.

Sed contra objicitur :

  1. Nulla est major propinquitas, quam unio carnis ad carnem, sicut est inter virum et uxorem : et ista non potest dici affinitas : ergo nec aliqua alia.

  2. Item, Carnalis copula non intervenit nisi inter duos : ergo nec affinitas.

  3. Item, Carnalis copula est modo fornicario sicut legitimo : ergo affinitas ex illo contrahitur : et hoc videtur esse inconveniens, cum affinitas sit de rebus honeslis pertinentibus ad urbanitates, fornicatio autem de rebus detestandis.

  4. Item, Ponamus aliquem claustra pudoris alicujus mulieris invasisse et aperuisse, sed non pervenisse usque ad ope-

<--- Page Split --->

ris perfectionem : constat, quod ibi fuerit caro unita per contactum alteri carni : ergo affinitas contracta esset secundum hoc : ergo nullus de sua consanguinitate postea habere eam posset uxorem, quae sic fornicario concubitu esset attentata : et hoc non dicunt illi qui sciunt jura.

  1. Item, Ponamus, quod per sodomimiam eam polluerit manu vel proprio instrumento : constat, quod ibi fuit turpis copula carnalis : ergo affinitas esset contracta ad suos consanguineos : et hoc iterum jura non admittunt.

  2. Ulterius objiciturde hoc quod dicit, Omni carens parentela. Videtur enim hoc esse falsum : sit enim aliquis meus frater ex patre solo, et aliqua mea soror ex matre sua sola : constat, quod ille meus frater potest legitime jungi illi meae sorori : et illa soror mea erit mihi consanguinea et affinis : non ergo necessarium est, quod affinitas careat omni parentela.

quod duo sunt in concubitu fornicario, scilicet unio carnis ad carnem : et illa non est turpis, quia est similis illi quae est in matrimonio. Aliud est actus perversus et finis malus : et illa non sunt in matrimonio. Dicendum igitur, quod ex primo fornicarius concubitus facit affinitatem, et non ex secundo : unde turpe in quantum turpe, potest esse causa honesti, præcipue causa per accidens, sicut relationes admittunt causam.

Ad aliud dicendum, quod talis concubitus non facit affinitatem : quia non fit unio carnis ad carnem per contactum, sed potius per seminum commixtionem : et ideo nisi talis fiat, non contrahitur affinitas aliqua.

Ad aliud dicendum, quod in sodomia quando non utitur instrumento debito vel non vaee proprio, seminum commixtio esse non potest, nec etiam affinitas : nec est ibi unio carnis ad carnem, ut prius patuit.

Solutio.

RESPONSIO. Dicendum, quod affinitas convenienter diffinita est : propinquitas enim est genus et personarum subjectum proprium. Causa autem est carnalis copula. Et differentia distinguens a consanguinitate, intelligitur per hoc quod additur, Omni carens parentela : illi enim privationi praenitelligitur affirmatio, quae est in persona addita consanguinitati : quia addi non potest consanguinitati, nisi non consanguinea.

Ad ultimum dicendum, quod per se intelligitur illa locutio, scilicet omni carens parentela, secundum quod affinitas, licet in alio respectu possit esse propinquitas sanguinis ad affinem.

Ad 1.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod affinitas est propinquitas in genere relationis, ut dictum est : et non sequitur, si unio carnis facit eam in aliis, quod faciat eam in carnaliter unitis, ut prius patuit, sed ibi facit aliam relationem quae est individuitas viri et mulieris.

Ad 2.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, nisi esset causa per se et essentialis, ut prius dictum est.

Ad 3.

Ad aliud dicendum, quod fornicario concubitu bene contrahitur affinitas sicut in legitimo.

Ad id quod contra objicitur, dicendum

ARTICULUS III.

Quot sunt genera affinitatis ?

Tertio quaeritur, Quot sint genera affinitatis ?

Videtur enim, quod plura debeant esse quam unum : quia

  1. Si propter sanguinis propinquitatem addita persona mihi efficitur affinis, constat quod meo consanguineo mortuo, manet affinitas in persona addita : ergo qui unitur ei, unitur quodammodo mihi : ergo si tunc ducat maritum, ille efficitur affinis mihi : ergo erunt duo genera affinitatis.

<--- Page Split --->

Eadem objectione probatur de filio qui nascitur ex secunda copula, quod mihi efficiatur affinis.

  1. Item, Sæpe videtur etiam in avibus, quod dispositio præcendentis copulae mancat in secunda, et quod fæmina facit ovum unde egreditur pullus priori masculo similis : et hoc præcipue experimentatur in columbis : ergo sic etiam est in hominibus : ergo propinquitas videtur transire ad sequentem copulam : ergo maritus affinis meæ et natus ex non consanguineo videntur ad me habere affinitatem : ergo plura genera videntur esse affinitatis.

Incontrariumhujusest , quodaffini - tasnoncausaturexaffinitate , sedexconsanguinitate : sedhujusadmenullaestconsanguinitas : ergonullaadmeintalicasucausaturaffinitas .

■■.luito. QUOD CONCENDENDUM est.

Ad 1. Et dicendum ad primum, quod manet ibi affinitas, ut infra habetur in Littera : sed illa non generat aliam affinitatem, quia non est affinitas, nisi ex consanguinitate quæ hic non est.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod tales dispositiones sunt debiles, et fiunt ex longa infusione matricis ex semine unius dispositionis, et tunc non causant in partu, nisi qualitates aliquas, ut colorcm, et non causati substantiam : et ideo in subtantialibus non remanet propinquitas ad primum affinem, licet remaneat ad primum aliqua debilis : et ideo vir mulieris alicujus non potest accipere uxorem filiam illius mulieris ex alio viro.

Notandum ergo, quod licet antiquitus tria fuerint affinitatis genera, tamen modo non est nisi unum in persona addita consanguinitati per connubium carnale : et ideo illa sola interdictur consanguineis, et non soror sua, vel alia consanguinea ejus, vel filia ex alio marito.

ARTICULUS IV.

Quomodo computantur gradus affinitatis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post initium : « Quocirca ego et soror uxoris meæ in uno et primo gradu erimus, etc. »

Quæritur enim hic de computatione graduum affinitatis :

  1. Omnis enim propinquitas habens distantiam propinquiorem et remotiorem, habet gradus in seipsa computandos : sed affinitas est propinquitas hujusmodi : ergo habet gradus in seipsa : ergo non sunt computandi per gradus consanguiritatis, ut dicitur in Littera, sed per gradus proprios.

  2. Item, Communiteo dicitur affinis in primo, et affinis in secundo gradu : ergo proprii sunt aliqui gradus affinitatis.

ULTERIUS quæritur d e regula quamdantJurisperiti , quodpersonaadditacon - sanguinitatiperquamcontrahituraffini - t a s , mutatgenusattinentiæ , nongra - d u : sedgeneratainconsanguinitatemutatgradum , etnongenusattinentiæ : u . doversus :

Matatnuptagenus , sedgeneratagradum .

V ideturenimhocessefalsum : quiapersonaconjunctaconsanguinitati , causatdiversosgradusaffinitatis .

Responsio . Dicendum , quodsicutaffi - nitascausaturexconsanguinitate , itagradusaffinitatisexgradibusconsangui - nitatisinveniunturetcausantur , sicutdi - citurinLittera .

Ad onjecrioc. m autem dicendum, quod gradus proprios habet, sed aliunde cau-

<--- Page Split --->

B. Variae traditiones de affinitate.

Sed alii videntur concedere in quinta generatione inter affines contrahi conjugium, et in quarta etiamsi contractum fuerit, non separari. Ait enim Fabianus Papa : De propinquis qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro in quinta generatione jungantur : in quarta si inventi fuerint, non separentur. In tertia vero propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus. Æqualiter vir jungatur in matrimonio eis qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suæ consanguineis, post mortem uxoris 1. Ecce hic conceditur in quinta vel quarta propinquitate affinium fieri conjugium. Julius etiam Papa ait : Statutum est ut relictam patris uxoris suæ, relictam fratris uxoris suæ, reliclam filii uxoris suæ, nemo sibi in matrimonium sumat : relictam uxorem consanguineorum uxoris suæ usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat. In quarta vero et quinta si inventi fuerint, non separentur 2. Ecce quam varie de affinitatis observatione loquuntur Auctores. Alii enim usque ad septimum gradum eam observari sanciunt. Alii vero in quinto vel quarto matrimonia contracta non dividunt. Sed illi veritatis rigorem, isti misericordiæ dispensationem videntur proponere. Potest enim Ecclesia dispensare in copula affinium usque ad tertium gradum : sicut Gregorius dispensavit in quarto gradu consanguinitatis 3. Illud autem non est praetereundum quod Gregorius Venerio Episcopo scripsit : Sedem Apostolicam consulere decrevisti, si mulier copula nuptiali extraneo viro conjuncta, cognationi ejus pertineat, si eo defuncto cognatio maneat, vel sub alio viro cognationis vocabula dissolvantur, vel si susceptæ soboles possint legitime ad prioris viri cognationis transire copulam. Si una caro fiunt : quomodo aliquis eorum potest propinquius uni pertinere, nisi pertineat alteri ? Hoc minime posse fieri credendum est. Porro uno defuncto, in superstite affinitas non deletur : nec alia copula conjugalis affinitatem copulæ prioris solvere valet : sed nec alterius conjunctionis

<--- Page Split --->

soboles placet ad affinitatis prioris viri consortium transire. Si quis ergo sacrilego et temerario ausu in defuncto quaerit propinquitatem exstinguere, vel sub altero affinitatis vocabula dissipare, vel si susceptas soboles alterius copulae propinquitati prioris credit legitime sociari : hic negat Dei verbum validum esse quod dixit: Erunt duo in carne una '. Ecce hic prohibet, si mortuo primo viro uxor ejus alii nupserit, filios de secundo viro genitos ducere uxores de cognatione prioris viri : quia filii mediante matre, ante 1 cognationem prioris viri pertinent, cum quo mater eorum una caro exstiterat. Haec idem etiam Innocentius Papa ait : Si qua mulier ad secundas nuptias transierit, et ex eis sobolem genuerit, nullatenus potest ad consortium cognationis prioris viri jertingere 3. Hoc autem observandum est usque ad septimum generis gradum : sed maxime usque ad tertium et quartum, sicut supra positum est.

ARTICULUS VI.

An affinitas maneat post mortem illius cujus gratia est contracta ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Illud etiam non est praetereundum, quod Gregorius, etc. »

Videtur enim hoc esse irrationabile : quia

  1. Cessante causa cessat effectus : sed junctura copulae carnalis est causa affininitatis, ut prius est habitum : ergo ipsa cessante cessat et affinitas : cessat autem per mortem : ergo et affinitas.

  2. Item, Nulla persona est affinis, nisi adjecta : sed ista post mortem non est adjecta : ergo videtur, quod non est affinis. PARMA constat ex prehabitis. SECUNDA probatur ex hoc, quod si esset adhuc adjecta isti, non posset a ljici alteri : et hoc

falsum est, quia per secundas nuptias alii potest adjici.

  1. Item, In omnibus relativis ita est, quod cessante mutatione inducente relationem, cessat relatio : sicut si albedo destruatur quae inducta fuit per dealbationem, cessat similitudo ad alba : ergo hic similiter esse videtur : constat autem, quod matrimonium fuit istius relationis causa : ergo cessante ipso, relatio quae affinitas vocatur, destruitur.

RESPONSIO. Dicendum, quod sicut in Littera dicitur, et in Evangelio Matthæi, xiv, 3, permanet affinitas post mortem : et ideo arguit Joannes Herodem propter Herodiadem, uxorem fratris sui Philippi, qui duxerat eam.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in nullo tenet, nisi in causa essentiali et immediata : sed in causa accidentali et remota non tenet, quia destructo ædificatore non propter hoc destruitur ædificium. Ex superioribus autem patet, quod copula carnalis non est hujusmodi causa affinitatis.

2 Genes. II, 24; Matth. XIX, 5 ; Mare. X, 7 ; ad Ephes. V, 31 ; I ad Corinth. VI, 16. 2 Edit. J. Alleaume, ad.

3 Cf. 35, quæst. 10, cap. Si qua mulier (Nota edit. Lugd.)

<--- Page Split --->

M 2. Ad aliud dicendum, quod licet non sit adjecta marito qui non est, manet tamen adjecta consanguinitati.

Ad probationem dicendum, quod adjecta marito non potest adjici alii: sed adjecta consanguinitati et soluta a marito bene potest adjici aliis multis successive per mortes maritorum et alias nuptias.

A 1 3 . Adultimumdicendum , quodnonestsimile : quiaalbedoestformainquafundatursimilitudo , sedmatrimoniumnonestformainquafundaturaffinitas , licetcauseturexcopulacarnali : sedpo - tiusquiaunumfuissetcorpuscumali - quodeconsanguinitate : ethocetiammanetpostmortemmariti : etideostatrelatioaffinitatis .

ARTICULUS VII.

  1. Item, In naturis sic est, quod ex hoc quod aliqua materia fuit inclinata tantum ad recipiendam formam unam, ex hoc non impeditur quin possit jungi alii, et illi vicinae citius quam remotae : cum igitur femina se habeat ad masculum sicut materia ad formam, videtur quod ex sponsalibus quae sunt inclinatio vel dispositio ad matrimonium, nihil inducatur unde ista femina magis prohibeatur a consanguineo sponsi sui, quam ab altero : ergo videtur, quod nulla sit talis propinquitas.

  2. Ulterius quaeritur hic de hoc quod dicit, Robur trahens ab Ecclesiae institutione. Non enim debet institutum Ecclesiae esse irrationabile : ergo fundatur super aliquid rationis : et quaeratur, Quid est illud, et non invenitur, neque in veteri lege, neque in nova, nec etiam in lege civili : ergo videtur, quod potius sit dicendum, publicae honestatis injustitia, quam justitia.

Au diffinitio justitiae publicae honestatis sit bene data a Magistro ?

  1. Item quare dicit, Propter ejus honestatem ? Nulla enim honestas videtur in hoc Ecclesiae generari, sed potius inextricabiles laquei multi ex hoc procurantur animabus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium : « Sed nec alterius conjunctionis soboles, etc. »

Licet illud sit abrogatum per jura nova quod hic dicit de sobole alterius conjunctionis, tamen gratia hujus quaeremus de publicae honestatis justitia, de qua quaeremus tria, scilicet quid sit ?

Et, Utrum habeat gradus, vel non ?

Tertio, Quid sit juris de ipsa ?

Ad PRIMUM dicunt conmuniter, quod publicae honestatis justitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur trahens ab Ecclesiae institutione propter ejus honestatem.

Videtur autem contra hoc objici : quia

  1. Sponsalia non faciunt unionem matrimonii vel carnis : ergo cum omnis propinquitas exeat ab aliquo uno, videtur quod nulla propinquitas derivetur ex sponsalibus.

  2. Item, Cum istud pertineat potius ad continentiam, quam ad justitiam, potius deberet dici : Publicae honestatis pudicitia vel continentia, quam publicae honestatis justitia.

Responsio . Dicendum , quodsatiscon - veniensestdictadiffinitio , ettangitge - n u s , etcausam , etconfirmans , etfinem : ethæcpatentperordinemindiffinitione .

Ad PRIMUM ergo objectum dicendum, quod est ibi unio quaedam, sicut supra in quaestione de sponsali bus dictum est : et ideo contrahitur ibi vinculum quoddam. Et quia etiam Ecclesia per se diligit honestatem castitatis, de facili recipit occasionem non contrahendi matrimonium cum persona aliqua vel aliquibus.

Ad aliud dicendum, quod sponsalia sunt sicut dispositiones propinquae ad matrimonium : unde sicut materia ha-

Solutio.

Ad 1.

Ad 2.

<--- Page Split --->

bens dispositionem propinquam ad formam aliquam, non unitur alteri nisi prius in ea fiat corruptio dispositionis prioris : ita etiam non potest persona desponsata, cum alia contrahere, nisi prius corruptis sponsalibus, quae non sine peccato sive causa corrumpuntur, quia faciunt quoddam vinculum unionis.

Ad 5. An m quod ulterius quaeritur, dicendum quod Ecclesia semper satis habet rationis ordinans vincula amoris et propinquitatis: et hoc habet argumentum Leviticus, xviii, 6 et seq., ubi dicitur, quod turpitudo unius propinquorum, turpitudo alterius est: et ideo non est discooperienda: et ita hic desponsata quodammodo efficitur adjecta consanguinitati: et ideo nullus de consanguinitate illa potest illam habere.

Ad 4. Ad alud dicendum, quod non est injustitia: quia Deo placet ut confederentur homines et confirmentur per affinitates quascumque.

Ad 5. Ad ultimum dicendum, quod omnis virtutis opus secundum quod lege ordinatur, est opus justitiae quam legalem vocat Aristoteles. Et quia istud non habet robur, nisi a lege Ecclesiae, ideo potius dicitur: Publicae honestatis justitia, quam pudicitia.

ARTICULUS VIII.

An propinquitas haec habeat aliquos gradus, et qui sint illi?

Secundo quaeritur, Utrum haec propinquitas habeat gradus?

Et videtur, quod non : quia

  1. Est debilis: ergo salvatur in una persona: ergo videtur, quod non habeat gradus in personis aliis.

  2. Item, Affinitas habet gradus per accidens, scilicet per consanguinitatem, ut prius dictum est: consanguinitas autem

habet gradus per se : cum ergo propinquitas publicae honestatis justitiae sit utraque debilior, videtur quod nec per se nec per accidens habet gradus : ergo nullo modo habet gradus.

In contra rum hujus est, quod

  1. In quoto gradu ille est, per quem contrahitur in sponsalibus hujus propinquitas, toto gradu videtur conjuncta sponsa sua: sed diversi sunt gradus consanguinei desponsantis: ergo in diversis gradibus sponsae adjiciuntur.

  2. Item, Gradus potius respicit contrahentes sponsalia, quam contractum : sed contrahentes diversorum sunt graduum in consanguinitate: ergo et sponsa est in diversis gradibus propinquitatis publicae honestatis justitiae.

Responsio. Dicendum, quod diversi sunt gradus istius propinquitatis sicut affinitatis: quia quoto gradu jungitur consanguineus contrahens sponsalia, toto gradu jungitur sponsa in publicae honestatis justitia: et ideo prohibetur ei contrahere cum aliquo de consanguinitate illa. Unde etiam quidam antiqui dicebant, quod haec propinquitas esset affinitas, licet in veritate non sit afinitas, sed fere similis illi.

Ad primum ergo dicendum, quod si gradus protenderetur a persona adjecta ut adjecta, tunc valeret quod objicitur : sed hoc non est verum, quia non habet gradus nisi consanguinitatis, et illius gradus nunquam multat, sed multat genus altinentiae sicut et affinitas.

Ad alud dicendum, quod non sequitur: quia est medium inter affinitatem et consanguinitatem magis conveniens cum affinitate, quia cum eo convenit quod non mutat gradum, sed genus attinentiae: sed cum consanguinitate, quia quodammodo gradus habet. Etiam formaliter argumentum non valet, si hoc est debilius illo, quod in hoc determinato sit debilius: sed valeret e converso, et incidit fallacia consequentis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IX.

Quid juris est de hac propinquitate ?

Tertio quaeritur, Quid sit juris de hac propinquitate ?

Et dicitur communiter, quod persona desponsata non potest esse conjunx alicujus de consanguinitate desponsantis, nec e converso potest sponsus aliquam ducere de consanguinitate sponsae. Sed tunc quaeritur,

  1. Esto enim, quod sponsalia sint contracta ante septennium, tunc enim non valent sponsalia : ergo tunc non impediunt quin aliis de sua consanguinitate

possint conjungi si sponsalia frangantur. 2. Item, Sit quod spado habens aetatem contrahat sponsalia cum habente aetatem, vel perpetuo frigidus, vel perpetuo maleficiatus : constat, quod iste habet impedimentum matrimonii : ergo et sponsalium : ergo non impeditur desponsata quin valeat alii de sua consanguinitate conjungi matrimonialiter.

RESPONSIO . Dicendum , q u o d primus casusdeplanoestconcedendus : d e s e - cundodicunt , q u o d e x t a l i contractu sponsae generatur impedimentum c o n - trahendicumalio consanguineo sponsi : q u i a adhuc n o n e r a t impedimentum i n a c t u impediendi propter etatem : c t i d e o separatur talis sponsus a b habente hujus - m o d i impedimentum .

Et per hoc patet solutio ad omnia quasita.

C. Si conjugium sit inter eos, qui nota consanguinitate dividuntur ?

Et est sciendum, quod Ecclesia intra prædictos gradus consanguinitatis conjunctos separat. Si autem ignorantor conjuncti fuerint in conspectu Ecclesiæ, et postmodum probata consanguinitate ejusdem judicio separati : quaeritur, Utrum copula illa conjugium fuerit ? Quibusdam2 videtur non fuisse conjugium, quia non erant legitimæ personæ : sed tamen de crimine excusantur per ignorantiam, et quasi conjugium reputatur, quia bona fide et per manum Ecclesiæ convenerunt. Unde et filii eorum legitimi habentur. Alii vero dicunt fuisse conjugium, licet non essent legitimæ personæ : quia talium conjunctiones vocant canones conjugia, ubi de personis agitur, quarum testimonio consanguineorum sit dirimenda conjunctio. Unde Urbanus Papa : Si duo viri vel tres consanguinitatem jurejurando firmaverint, vel ipsi forte confessi fuerint, conjugio ' dissolvantur. Si vero neutrum contigerit, Episcopi eos per fidem Christi obtestentur,

<--- Page Split --->

quatenus palam fateantur, si se recognoscunt consanguineos. Si se judicio Episcoporum segregaverint, alia matrimonia non prohibeantur contrahere 1. Idem 2, Notilicamus tibi, ut cum tres vel duo ex propinquioribus ejus qui accusatur, hanc propinquitatem juramento firmaverint : vel si duo vel tres ex antiquioribus Januensibus, quibus haec propinquitas est nota, qui bona famae et veracis testimonii sint, remoto amore, timore, pretio, et omni malo studio, praedicta firmaverint, sine mora conjugia dissolvantur. Consanguineos vero extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in synodo computet, sed propinqui ad quorum notitiam pertinet. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus, quibus propinquitas tota nota fit, Episcopus canonice perquirat : et si inventa fuerit, separentur 3. Ecce quibus accusantibus vel testificantibus dirimenda sit consanguineorum conjunctio quae conjugium vocatur.

ARTICULUS X.

Utrum et qui filii sint legitimi?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : « Utrum copula illorum conjugium fuerit, etc. »

Quaeritur enim hic, Qui filii sint legitimi?

Et quaeruntur tria, scilicet qui filii sint legitimi?

Secundo, Qualiter legitimantur?

Et tertio, Quid valet eis legitimatio?

AD PRIMUM communiter dicitur, quod legitimus filius est, qui de legitimo matrimonio est natus, vel de eo quod in facie Ecclesiae legitimum reputatur.

CONTRA hoc autem objicitur :

Videtur enim, quod omnis filius sit legitimus : quia

  1. Lex naturae potior et fortior est, quam lex positiva : sed lege naturae omnis filius est legitimus : ergo, etc.

  2. Item, Esto, quod in facie Ecclesiae contrahant scientes impedimentum, et hoc taceant : videtur quod propter hoc non debeant dici filii legitimi, quia dolus nulli debet patrocinari.

  3. Item, Esto, quod clam contrahant ignorantes matrimonii impedimentum : videtur quod eorum filii sint legitimi, quia ignorantia excusat, sicut habetur, Genes. xx, 2 et seq., de Abimelech qui rapuit uxorem Abraha, et se excusavit per ignorantiam : et Dominus recepit ejus excusationem.

Ad hoc dicendum, quod secundum jura quadruplex est status filiorum, scilicet naturales, et legitimi de uxore legitima procreati : naturales tantum, ut filii concubinarum quae uxores esse possunt si ducerentur. Alii legitimi tantum, ut adoptivi. Alii nec naturales nec legitimi, ut spurni, scilicet de adulterio vel de incestu nati.

1 Cf. 3:1, quaest. 9, cap. Si duo viri (Nota edit. Ungd.) 2 EURANUS PAPA Ricardo Januensi episcopo.

Ubi supra, cap. Notificamus. 3 FABIANUS PAPA. Ibidem, cap. Consanguinitus.

<--- Page Split --->

A 1. DICENDUM ergo ad primum, quod natura est duplex, ut supra dictum est, scilicet generis hominis, et differentiae. Et filii communiter non nascuntur lege naturae, nisi primo modo dictae : et illa est pecorina : et ideo ad bonum hominis quod est bonum rationis, ex illa lege non reputantur legitimi.

A 2. AD ALIUD dicendum, quod in illo casu non sunt legitimi.

A 3. AD ALIUD dicendum, quod talis contractus est contra interdictum Ecclesiae : et ideo si ignorat, talis reputatur ignorantia affectata quae non excusat : et filii eorum reputantur illegitimi : quia nec matrimonium legitimum reputatur. Nec est simile de Abimelech : quia in illo non fuit ignorantia juris, sed facti, quia credidit esse solutam quae fuit conjugata.

ARTICULUS XI.

Quis sit modus legitimandi?

Secundo, Quæritur de modo legitimandi : quia

  1. Contra rationem est illegitimum reputare legitimum : ergo secundum jura fieri non debet, quia secundum jus nihil fit contra rationem.

  2. Item, In actibus illegitimus non fit legitimus : quia illegitimus actus est vitiosus, et legitimus est ordinatus civili virtute : ergo nec in natis fieri debet.

  3. Item, Contra naturae ordinem esse videtur, quod natura illegitimum naturae lege, umquam faciat legitimum, nec e converso : quoniam monstra semper reputat peccata, et bene nata decorat et ornat : ergo nec in civilibus illegitimum debet legitimari.

  4. Item, Sicut est motus de uno contrariorum in aliud, tam in naturis quam

in motibus, ita est e converso : sed numquam fit de legitimo illegitimus : ergo nec e converso fieri debet de illegitimo legitimus.

IN CONTRARIUM hujus est, quod Sed contra.

  1. Tam secundum canones, quam secundum leges illegitimi legitimantur.

  2. Item, Sine omni culpa nati ipse nascitur illegitimus : sed in his quae fiunt ex necessitate (secundum Philosophum et legislatores) innocentiam et misericordiam merentur : ergo talis error misericorditer corrigi potest : possunt ergo legitimari.

QUOD CONCENDENDUM est, et dicendum, quod sex modis illegitimi legitimantur : duobus secundum canones, et quatuor secundum leges. Primus secundum canones est per subsequens matrimonium cum matre illegitimorum contractum. Secundus autem est per specialem indulgentiam et dispensationem Domini Pape. Et hi duo modi habentur, Extra, Qui filii sint legitimi, cap. Conquestus est nobis.

Primus autem secundum leges est, si pater filium naturalem curiae offerat Imperatoris : tunc enim propter curiae honestatem filius legitimus efficitur, sive pater legitimos habeat filios, sive non. Secundus est, si pater decedens in testamento nominet eum haeredem legitimum, et ipse postea offerat testamentum principi volens fieri legitimus. Tertius est, si nullo filio legitimo existente patreque defuncto, ipse naturalis filius seipsum offerat principi. Hi tres modi habentur in Authentico : Quibus modis naturales efficiuntur legitimi sui? § Quoniam de suis. Quartus modus est, si pater eum in publico testamento vel cum trium virorum testantium susceptione legitimum nominet, nec adjiciat naturalem : tunc enim efficitur legitimus, ut in Authentico, Non liceat, etc.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod non est contra rationem de substantia, id

<--- Page Split --->

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc non fit in poenam filii, sed in poenam patris, ut in filio puniatur : et tamen est poena filio bona, si ea ad humilitatem utatur : sicut etiam dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 21 : Servus vocatus es? non sit tibi

curæ : sed et si potes fiei liber, magis utere.

Ad aliud dicendum, sicut prius dietum est, quod non est simile in naturalibus et voluntariis : et causa est superius assignata.

D. Distinctio utilis, quid sit fornicatio, stuprum, adulterium, incestus et raptus ?

Hic dicendum est, quod aliud est fornicatio, aliud stuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus 1. Fornicatio, licet sit genus omnis illiciti coitus qui fit extra uxorem, tamen specialiter intelligitur in usu viduarum, vel meretricum, vel concubinarum. Stuprum proprie est virginum illicita defloratio. Adulterium est alieni thori violatio : unde adulterium dicitur quasi alterius thori accessio. Incestus est consanguinearum vel affinium abusus. Unde incestuosi dicuntur, qui consanguineis vel affinibus suis abutuntur. Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris educitur, ut corrupta in uxorem habeatur : sive puella, sive parentibus vis illata constiterit, hic morte mulctatur. Sed si ad Ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio Ecclesiae mortis impunitatem meretur.

Addendum est etiam illud Alexandri, qui ait : Quod frater sororve uxoris tuæ cognati dicuntur, æquivocationis jure fit, et necessitate vulgaris appellationis potius, quam ulla cognationis causa. Uxor enim fratris, fratrissa potius quam cognata vocatur. Mariti frater, levir dicitur. Duorum fratrum uxores, janitrices vocantur, quasi eamdem januam intrantes. Viri soror, glos appellatur. Sororis autem vir non habet speciale nomen, nec uxoris frater.

« Hic dicendum, quod aliud est fornicatio, etc., » quæratur de luxuria et speciebus ejus omnibus et filiabus 2.

Deinde ratione ejus quod dicit, ibi, D,

1 Hoc totum usque ad §. 2 : Addendum, habetur, 36, quæst. 1, cap. Lex praeteritorum, § Sed non omnis (Nota edit. Lugd.)

Cf. etiam et præcipue Partem II Summa theologia B. Alberti, Quæst. CXXII. Tomo XXXIII hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->