DISTINCTIO XL.
De impedimentis quæ faciunt omnino illegitimum ad contrahen- dum matrimonium cum quodam, et cum quodam non, quod ve- nit ex propinquitate carnali, quæ est consanguinitas.
A. De cognatione carnali et spirituali : et prius de carnali.
Nunc superest de cognatione aliquid dicere. Est autem cognatio alia car- nalis, alia spiritualis. Primum de carnali cognatione et affinitate inspicia- mus. Cognati ergo vel affines in septimo gradu, vel infra, copulari non de- bent. Unde Gregorius: Progeniem suam unumquemque usque ad septi- mam observare decernimus generationem : et quamdiu se agnoscunt affini- tate propinquos vel cognatos, ad conjugalem copulam accedere denegamus : quod si fecerint, separentur 1. Item, Nicolaus Papa : De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post generationem septimam, vel quous- que parentela cognosci potest 2. Item, Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant 3. His auctoritatibus aliisque pluribus consanguineorum conjunctiones prohibentur usque ad septimum gradum.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc superest de cognatione, etc. » In istis tribus distinctionibus quaeritur de impedimento proveniente ex vicini-
tate cognationis : et ideo hic primo agit de cognatione carnali. Secundo, de affinitate, scilicet in distinct. XLI. Et tertio, de cognatione spirituali, sci- licet in distinct. XLII. Quarto, de cogna- tione legali, ibi, Dist. XLII, D, « Quod autem spirituales vel adoptivi filii, etc. »
Adhuc ita distinctio dividitur in tres partes. Primo quaeritur, In quot gradi-
<--- Page Split --->
bus licet alicui conjungi matrimonialiter ? Secundo, Reddit causam quare in tot, ibi, C, § 1 : « Quare vero sex gradus computet, Isidorus, etc. » Tertio, Objicit quaedam et solvit, ibi, C, § 2 : « His autem occurrit, etc. »
In prima sunt duo capitula. In primo ostenditur in quot gradibus attenditur matrimonialis copula. In secundo, Ostendit duplicem modum, Isidori scilicet, et aliorum, qualiter illi gradus sunt computandi, ibi, B, « Quomodo autem gradus consanguinitatis, etc.
ARTICULUS I.
Quid sit consanguinitas?
Circa principium horum capitulorum quinque quaeruntur.
Primum est, Quid sit consanguinitas ?
Secundum, Unde dicatur ?
Tertium, Quid sit linea ?
Quartum, Quaë sit lineë divisio ?
Quintum, Quid sit gradus computationis in linea ?
Alia autem hujus quaestionis infra suis locis quaerentur.
Ad PRIMUM ponatur diffinitio Jurisperitorum haec : « Cognatio carnalis est vinculum personarum ab eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum. »
Objicitur autem contra hoc : quia
Secundum hoc omnes homines viderentur esse consanguinei : quia omnes homines ab uno stipite descenderunt, scilicet ab Adam et Heva, et sibi invicem junci sunt, et per carnalem propagationem ab Adam et Heva seminati : ergo videtur, quod omnes homines sint consanguinei.
Item, Originale peccatum est vincu-
lum personarum, etc. : ergo originale peccatum est cognatio carnalis.
Item, Sicut multorum collectio descendentium ab uno, facit genus unum, sicut vult Porphyrius, ita etiam facit cognationem carnalem : 'ergo cognatio carnalis magis est collectio multorum, quam vinculum.
Item, Constat, quod vinculum æquivocum est ad corporale vinculum, et ad spirituale : ergo non debet ante distinctionem in diffinitione poni.
Item, Sicut infra dicitur ab Isidoro, « consanguinitas se dirimit paulatim, ita quod propinquitas esse desinit : » sed descensus ab eodem stipite numquam se dirimit nec finitur : ergo videtur, quod diffinitio sit insufficiens, quia non ponitur ibi finita consanguinitas.
Item, Cum dicitur, Carnali propagatione, etc., aut intelligitur de propagatione activa, aut passiva, aut utraque. Si primo modo : tunc pater erit consanguineus filii, et non e converso. Si secundo modo : tunc . dictione semel posita in diffinitione oportet uti æquivoce : et hoc est contra artem secundum Auctores.
Responsio. Dicendum, quod dicta diffinitio est conveniens de consanguinitate, de qua hic agitur. Quia de ea hic agitur prout generat impedimentum matrimonii : et ponitur ibi vinculum ut genus : personarum autem ponitur ut materia. Differentia autem contrahens materiam, est ab eodem stipite descendentium : sed per hoc quod dicitur, Carnali propagatione contractum, ponitur efficiens proprium. Et sic realis est ista diffinitio tangens tres causas consanguinitatis, formalem, efficientem, et materialem. Finalis autem quæ est nexus amicitiæ, est extra essentiam ipsius, et ideo non ponitur in diffinitione.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnes qui sunt in linea ascendentium et descendentium directe, consanguinei dicuntur secundum hanc diffinitionem :
<--- Page Split --->
sed in linea transversali licet quilibet referatur ad stipitem, tamen propter variationem lineae, variatur etiam ejus stipes proximus : et ideo consanguinei non dicuntur hic ultra quartum gradum : sed ibi variatur.
pagatis ex habitudine substantiae a qua fit decisio ad ea quae deciduntur.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod originale peccatum non est unum existens diversarum personarum vinculum, sed tantum unum specie existens : sed cognatio carnalis est una relatio in toto genere uno. Praeterea, Originale peccatum per accidens, scilicet ex natura corrupta, sequitur propagationem : sed consanguinitas est effectus propagationis per se per ipsam carnem propagatam.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod collectio ad unum non dicit nisi habitudinem inferiorum ad superiorem : sed consanguinitas aequaliter est in habitudine inferioris ad superiorem, et inferiorum ad se invicem : et ideo melius diffinitur per vinculum quam per collectionem.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod licet vineulum sit æquivocum, tamen determinatur per sequens adjunctum, sicut si dicitur canis latrabilis : et ideo non generat confusum intellectum in diffinitione.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod se consanguinitas dirimit : sed hoc non est ex consanguinitate, sed ex gradus distantia, ut infra dicitur : et ideo direptio ipsa potius ponenda est in determinatione numeri graduum, quam consanguinitatis. Quod autem direptio non sit essentialis consanguinitati, patet : quia si esset essentialis, tunc in omni linea dirimeretur : et hoc non est verum, quia in linea ascendentium et descendentium numquam dirimitur : et hujus causa infra dicitur.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quo carnalis propagatio activa hic sumitur : sed non sequitur quod infertur : quia consanguinitas non est essentia actionis, sed potius effectus qui consequitur tam in propagante, quam in propagato, et aliis pro-
ARTICULUS II.
Unde dicitur consanguinitas ?
Secundo quartur, Unde consanguinitas dicatur ?
Et dicitur communiter, quod ex compositione vocabuli dicitur, quasi societas sanguinis propter propagationem ex uno.
Videtur autem, quod hoc nihil sit, cujus una ratio est : quia
Generatio sive propagatio non fit ex sanguine, ut dicunt Physici, sed potius ex superfluo quartae digestionis : ergo nec propter sanguinem potest dici consanguinitas.
Item, Genes. xxix, 14, dixit Laban de Jacob : Os meum, et caro mea es. Et Judas fratribus suis de Joseph : Frater et caro nostra est 1. Ergo potius debet dici concarnalitas, quam consanguinitas.
RESPONSIO . Dicendum, quod optime dicitur consanguinitas : quia propinquissinum potentiae ultimae ad corpus et ad naturam hominis, est sanguis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illud materialiter et per dispositiones vicinas est sanguis bene deputatus, sed per digestionem ampliorem albescit, et per immixtionem spiritus efficitur ampullosum, et apparet magis album.
Ad aliud dicendum, quod de carne non fit generatio : sed ponitur ibi caro et os pro materia habente in se virtutem formativam carnis et ossis : hanc enim filii unius patris accipiunt ab uno.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
Quid sit linea consanguinitatis ?
Tertio quaeritur, Quid sit linea ?
Et dicitur communiter, quod linea est ordinata collectio personarum consanguinitate conjunctarum, ab eodem stipite descendentium, diversos gradus continens.
Objicitur autem,
De hoc quod dicitur, Ordinata collectio : quia hoc oportet intelligi de uno ordine : et hoc non convenit, quia tres ordines sunt in linea.
Item, Linea est etiam inter personas non consanguineas, sicut affines, et adoptatas, et spirituali vinculo conjunctas : ergo male dicitur, Consanguinitate conjunctarum.
Item, Male dici videtur, Ab eodem stipite descendentium : quia illi qui sunt in transversalibus secundum quod in transversalibus, sunt in linea non relata ad stipitem : ergo non semper ibi attenditur descensus a stipite uno.
Item, Cum omnis linea sit infra duos terminos tantum, videntur esse diversi duo gradus tantum : et hoc iterum falsum est.
dum Alpharabium in commento super Geometriam Euclidis, motus puncti facit lineam, ita motus et quaedam quasi multiplicatio stipitis hic facit lineam, de qua hic agitur : hoc autem quod dicitur, Diversos gradus continens, est ultima differentia complens esse lineae civiliter sumpte.
Ad PRIMUM autem quod contra objicitur, dicendum quod ordo sumitur hic pro generali habitudine ad unum, hoc est, ad stipitem : et illa habitudo salvatur in omnibus lineis : nec oportet in diffinitione generis descendere in differentias speciei : quia illae sunt posterius quam genus, et non diffiniunt ipsum.
Ad ALIUD dicendum, quod linea consanguinitatis diffinitur hic, et non linea in genere, nisi sumatur genus proximum, scilicet consanguinitatis.
Ad ALIUD dicendum, quod nulla esset linea transversalis, nisi esset descensus ab uno stipite : quia ille qui est in linea transversalis in parte una, nullo modo respiceret eum qui est in linea alia, nisi mediante stipite a quo ambo descendunt : unde falsum supponitur in objectione.
Ad ALIUD dicendum, quod linea ista est sicut signata linea in geometria quae divisa est in partes : et ideo potest continere diversos gradus.
ARTICULUS IV.
Quaë sit lineaë divisio ?
Quarto quaeritur, Quaë sit lineaë divisio ?
Et dicitur communiter, quod dividitur in tres, scilicet descendentium, ascendentium, et transversalium. Et ascendentium est sicut pater mater, avus avia, atavus atavia, abavus abavia, subavus subavia, etc. Descendentium autem sicut
M. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1.
RESPONSIO. Dicendum, quod non est magna vis in istis, dummodo virtus juris circa lineas attendatur.
Dicendum tamen primo, quod linea satis communiter est diffinita : et hoc quod dicitur, Ordinata collectio, est genus secundum quod hic sumitur linea. Materia autem sive subjectum forme generis tangitur per hoc quod dicitur : Personarum consanguinitate, etc. Efficiens autem tangitur per hoc quod dicitur : Ab eodem stipite descendentium : quia, sicut in mathematicis secun-
<--- Page Split --->
pater mater, filius filia, nepos neptis, abnepos abneptis, subnepos subneptis, trinepos trineptis. Transversalium autem sicut pater mater, frater soror, filius fratris filia sororis, qui patrueles et consobrini dicuntur : nepotes fratrum vel sororum fratruelium vel consobrinorum abnepotes, et eorum trinepotes, et sic de aliis.
Videtur autem insufficiens haec lineae divisio : quia
Sicut est habitudo transversalis ad stipitem, ita est habitudo ejusdem ad se descendentem : ergo duae lineae sunt in transversali, scilicet una transversalis, et alia descendens.
Item, Videtur esse quaedam lateralis recta : sicut esse habitudo in arbore filiorum duorum fratrum, illi enim directe se respiciunt : ergo debuit mentio fieri de illa linea.
Item, Videtur quod sit divisio abun dans : transferentes enim (ut dicit Philosophus) secundum aliquam similitudinem se transferunt : sed in mathematicis ubi sunt proprie sumpte lineae, non sunt nisi duae species linearum, scilicet simplex quae est recta, et composita quae est curva, eo quod simplex est simplicis forme, curva autem aliam habet formam in concavo, et aliam in convexo : ergo jus transferens lineas, deberet duas ponere ad similitudinem aliarum, et non tres.
curva : aut enim esset regulariter curva, aut irregulariter curva. Si primo modo, sic non potest esse nisi circularis, et sic rediret matrimonium a ramis ad stipitem : et hoc non potest esse, quia succus descendit in ramos a stipite, et non e converso. Si autem irregulariter, tunc nec subjacet arti in mathematicis, nec hic : quia irregulare non obedit arti. Et sic patet, quod non potest fieri translatio nisi a lineis rectis relatis ad unum : et hoc non potest esse nisi in ascendendo, vel in descendendo, vel lateraliter, non quidem ad rectum angulum, quia filius et filia non aeque alte stant parentibus, sed ad medietatem anguli recti, sicut patet in arbore consanguinitatis.
ARTICULUS V.
Quid sit gradus ?
Quinto quaeritur, Quid sit gradus, secundum quod computatur in linea ?
Et dicunt, quod gradus est habitudo distantium personarum, qua cognoscitur quanta cognationis distantia personae inter se differant.
Videtur autem inconveniens esse diffinitio : quia
Responsio, quod haec divisio secundum quod ad propositum spectat, est bona.
Ad 1 et 2. Ad n d ergo quod contra objicitur, dicendum quod linea omnis referenda est ad terminum suum, et ille est stipes in parte una : et sine respectu ad ipsum non reperitur habitudo aliqua inter personas : et ideo nulla est descendentium in latere : quia oportet dirigì ad stipitem, et tunc erit transversalis.
Et per idem patet solutio ad sequens. Ad 3. Ad ultimum dicendum, quod in arbore consanguinitatis non potest esse linea
Gradus sonat habitudinem inferioritatis et superioritatis distantium personarum, etc. : ergo male diffinitur per simplicem habitudinem personarum distantium, etc.
Item, Ex gradu in quantum gradus, non cognoscitur quanta sit distantia, etc. : sed potius ex gradu in quantum est aliquotus, vel secundus, vel tertius : ergo male attribuitur hoc gradui in genere.
Item, In gradibus materialibus de ligno vel lapide non cognoscitur quanta sit distantia ab inferiori vel superiori loco, nisi sciatur quotus sit gradus ab
<--- Page Split --->
inferiori vel superiori : ergo nec in gradibus istis scitur distantia ex gradu in quantum est gradus, sed potius scitur ex eo in quantum est aliquotus.
- Item, Non idem est cognitum et principium cognitionis, ut dicit Philosophus : sed gradus est cognitum in his : quaerentes enim de consanguinitate oportet gradum cognoscere qui est inter personas : ergo gradus non est principium cognitionis : ergo male attribuitur ei esse principium hujusmodi cognitionis ex modo loquendi, cum dicitur : Qua cognoscitur.
RESPONSIO . Dicendum , quodsatiscon - venientergradushicdiffinitur : estenimhabitudogeneralisforma , cujuspro - priumsubjectumetmateriasuntper - sonædistantes : sedpropriusactusestdifferentiaquacognoscitur , e t c . : e t c o - gnitumexprimiturperhocquoddicitur , Quantacognationisdistantia , e t c .
UNDEdicendumadprimum , quodgra - dusingenerenonsonatinferioritatemvelsuperioritatem , sedabstrahitabutro - q u e , etitadiffiniturhic : etperhocpa - t e t , quodestgradusinferioretgradussuperior : ethæcdivisioestinspeciesgradus : etideogradusingenereutabs - trahensabutroque , estanteutrumque : tamenstatusvelsitussuperioritatiset
inferioritatis importatur in genere per modum distantiae personarum.
ADALIUDdicendum , quodexgraduinquantumgradus , cognosciturhabitudoingenere , sedhabitudoinspeciecogno - sciturexgraduinspeciedeterminato : etquiacognitioingenereestcognitioimperfecta , ideononstaturinilla , sedquæriturdespecie : tamenquandodiffi - niturgradusingenere , nondebetdiffi - nirinisipercognitionemquamfacitingenere .
ADALIUDdicendum , quodidemestingradibusmaterialibus : sedquianonstaturibi , ideoprocessusvideturesseadspeciem .
ADALIUDdicendum , quodgradusutgradusnumquamestquæsitum , necco - gnitum , utquoderatantequæsitumautdubitatum : sedpotiusansitconsangui - nitas , velnon , illudquæritur , etinveni - turexgradu . Undequodgradusquæri - t u r , hocnonestnisiinquantumestprincipiumconcludendiconsanguinita - t e m , sicutetiaminsyllogismisettheo - rematibusunumconcluditurperacci - d e n s , utposteaperilludconcludaturconclusiointenta : nonenimsemperpro - cediturexpersenotis , sedetiamexilisquæperprimaetveraacceperuntfidem .
B. De computatione graduum consanguinitatis.
Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isidorus ostendit sic : Series consanguinitatis sex gradibus dirimitur, hoc modo : Filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus. Illis seorsum sejunctis, ex radice illius trunci egrediuntur isti ramunculi, nepos et neptis, primus : pronepos et proneptis, secundus : abnepos et abneptis, tertius : adnepos et adneptis, quartus : trinepos et trineptis, quintus : trinepotis ne-
<--- Page Split --->
pos et trinepotis neptis, sextus 1. Attende, quod sex gradus tantum ponit Isidorus, quia truncum inter gradus non computat. Alii vero qui septem gradus ponunt, truncum inter gradus computant. Varie namque computantur gradus consanguinitatis. Alii enim patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt : alii primum gradum filios appellant, negantes gradum cognationis inter patrem et filium esse, cum una caro sint pater et filius. Auctoritates ergo quae consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu. Illi vero qui usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant. Atque ita fit, ut caedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto et septimo gradu. Patrem vero in primo gradu ponit, qui fratres dicit esse secundum gradum. Hoc modo computat Zacharias Papa, inquiens : Parentelae gradus taliter computamus : Ego et frater meus una generatio sumus, primumque gradum efficimus. Rursus, filius meus et fratris moi filius secunda generatio sunt, et secundum gradum faciunt : atque ad hunc modum caeterae successiones 2. Inter illos vero qui sex computant gradus, et illos qui septem computant gradus, nulla in sensu existit diversitas, quamvis in numero graduum varictas videatur. Ultima enim generatio, si a fratribus sumat initium numerandi, septima invenitur.
ARTICULUS VI.
An sunt tres modi computandi gradus ? et, Quis sit potior inter illos ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, etc. »
Sunt enim hic tres modi computandi : et quaeremus, Quis rationabilior sit modus ? et, De consonantia et contrarietate inter illos.
Et duo quidem modi graduum sunt secundum canones, quorum uterque di-
citur in Littera. Zacharias enim Papa sic computat, dicens : « Parentele gradus « taliter computamus : Ego et frater « meus una generatio sumus, primum- « que gradum efficimus. Rursus, filius « meus et fratris mei filius, secunda ge- « neratio sunt, et secundum gradum ef- « ficiunt, etc. » Et haec via celebrior habetur.
Isidorus autem sic : « Filius et filia, « quod est frater et soror, sit ipse trun- « cus. Illis seorsum sejunctis, ex radice « istius trunci egrediuntur isti ramuncu- « li, nepos et neptis, primus : pronepos « et proneptis, secundus, etc. » Et sic de aliis.
Secundum leges autem computatur sic : « Pater et mater truncus, frater et soror, primus gradus. Et secundus, filius
<--- Page Split --->
fratris et filia sororis, quæ sunt nepos et neptis. Tertius gradus et quartus, pronepos et proneptis. Et quintus gradus et sextus, abnepos et abneptis. Septimus gradus et octavus, subnepos et subneptis. Nonus gradus et decimus : et sic de aliis. »
Ex his facile est videre, quod illa persona quæ secundum primam computationem est in quinto, id est, extra gradum prohibitum hodie : secundum secundam est in quarto, id est, intra gradum prohibitum hodie : et secundum leges in decimo in parte una, et in nono in parte alia. Ergo videtur esse maxima contrarietas inter ista jura, quæ sic loquuntur.
ObJicitur autem contra primum modum computandi et pro ultimo sic :
- Sicut descensus est generationis in parte una per filium, ita in parte alia per filiam : sed duplex descensus duplicem exigit gradum : ergo in duobus gradibus sunt nepos per filium, et neptis per filiam : ergo prima opinio quæ dicit, quod sunt in uno, falsum dicit : et ultima quæ dicit, quod sunt in duobus, dicit verum.
Iitudinem ramunculi et gradus, quam trunci : sed filius et filia, quæ sunt frater et soror, per generationem descenderunt ab uno, sicut ipso nomine importatur, quoniam non est filius nisi patris filius : ergo filius et filia, qui sunt frater et soror, non faciunt truncum vel stipitem, sed gradus : et inde ut prius.
ObJicitur autem pro prima et secunda contra tertiam sic :
Diversitas materialis tantum in nullo facit speciem gradus diversam : sed generatio per duos, est diversitas materialis tantum : ergo ,non facit speciem gradus diversam : ergo isti in uno gradu distant a trunco, licet materialiter sint duo.
Item, In naturis quæ uno modo motus moventur ab uno, æqualiter distant, et unum habent gradum distantiæ : sicut ab A movetur B, et eodem modo motus ab eodem A movetur c : sed frater et soror uno modo motus moventur ab uno trunco : ergo distant uno gradu tantum, et non duobus : ergo prima et secunda opiniones sunt veræ, et tertia falsa.
Item, In naturis, si duo contrariis motibus moveantur a se invicem, erit necessario ibi duplex distantia, et duplex gradus, sicut si A moveatur sursum, et B deorsum : sed duplex descensus est ut duplex in natura motus : ergo in generatione filiorum vel filii et filiæ est duplex distantia et duplex gradus : ergo prima computatio est falsa, et secunda et tertia tantum vera.
ObJicitur autem specialiter contra secundam sic :
Filius et filia, quæ sunt frater et soror, in nullo sibi intrinseco materiali vel formali uniuntur : ergo non potest poni truncus unus, sed potius pater et mater qui sunt caro una : ergo prima est vera, et secunda et tertia est falsa.
Item, Omne quod per generationem distat ab aliquo uno, magis habet simi-
Responsio. Dicendum, quod omnes ista opiniones habent aliquid rationis : sed tamen prima rationabilior est : et ideo illi adhæsit Ecclesia. Illa enim considerat, quod aliam habet habitudinem persona a qua est descensus, et non descendit secundum rationem sui nominis, sicut pater et mater : quia nomina illa dicunt a quibus est alius, et non dicunt, quod ipsi sint ab alio, licet quandoque secundum rei veritatem sint ab alio. Considerat etiam, quod aliam habet habitudinem descendens descensus uno, et aliam descendens descensibus pluribus : et secundum hoc locat truncum et gradum primum et secundum et tertium et quartum, ut primus dicatur descensu uno, secundus duobus, tertius tribus, et quartus quatuor : et in illo finitur consanguinitas hodie.
<--- Page Split --->
Secunda autem considerat, quod truncus oritur a quodam alio quod est radix, et ideo locat truncum fratrem et sororem super unam radicem patris et matris : et non est diversitas, nisi in ratione, sicut dicitur in Littera, inter primam opinionem et secundam.
Tertia vero considerat illas duas rationes, quae posita sunt pro ipsa, et contra primam opinionem et secundam : et has repetere non oportet.
Et sic planum est respondere omnibus objectis : quia ultimo inducta solvunt duas primas : et id quod objicitur contra secundam, plane solvitur per ea quae considerat secunda opinio : quia aliam accipit rationem trunci, quam prima.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VII.
An omnes gradus prohibiti sunt ad contrahendum matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Attende, quod sex computat Isidorus, etc. »
Inveniuntur enim hic tres causae assignatae de numero graduum, in quibus licet vel non licet contrahere : secundum enim computationem Isidori, et secundum antiqua jura, sextus gradus est prohibitus, et septimus concessus : et ille assignat causam, quia sex sunt aetates mundi, et sex status hominis, scilicet infantia, pueritia, adolescentia, juventus, virilis aetas, senectus et senium, quae Isidorus pro uno accipit, eo quod tunc siccari et putrefieri incipiunt corpora, et usui matrimonii fieri inhabilia.
Secundum Zachariae computationem septimus gradus est prohibitus, et octavus concessus : et ille assignat causam,
quia septem diebus omne tempus agitur, post quod et Ecclesia in corpore et anima sponso Christo jungetur.
Secundum autem nova jura, per quaomnibus antiquis abrogatur, quartus gradus est prohibitus, et quintus concessus : et illius Innocentius assignat causam, Extra, de consanguineis et affinibus, quia quatuor sunt elementa, ex quibus componuntur humores quatuor, ex quibus constituitur et complexionatur corpus humanum.
Videntur autem ista causae ridiculosse, et nihil facere ad propositum, co quod nulla habitudo causati ad causam esse videatur.
Item, Quae est causa, quod Innocentius assignat potius quatuor elementa, quam Evangelia, vel quatuor angulos celli, vel quatuor Evangelistas, vel quatuor Ezechielis animalia ? In omnibus enim his eadem videtur esse affinitas ad causatum. Unde dicitur, quod non sine verecundia Ecclesiæ Papa illud pro causa allegavit, cum a tanto homine non nisi rationabilia fieri debeant.
Item, Quid assignabimus pro causa, quod secundum consonantiam legum ad canones hodie octavus gradus secundum leges est prohibitus, et nonus et decimus concessi ? Nisi enim assignentur octo homines qui fuerunt in arca Noe, vel octo beatitudines enumerata, Matth. v, 3 et seq.
Similiter in causa Isidori de sex mundi aetatibus : non enim videntur plus facere sex mundi aetates, quam sex hydrie posita in Cana Galileae ad purificationem Judaeorum 1.
Similiter septenarius dicrum in computatione Zachariae Papae non plus videtur valere, quam septem dona, vel septem stella habentes motum aplanes in cœlo.
Videtur autem, quod melius esset tales causas non assignare : quia litterati talia legentes, vilipendunt, et super nihil vel modicum judicant Ecclesiam fundare sua instituta.
<--- Page Split --->
Ad.
RESPONSIO. Dicendum, quod in veritate in talibus non magna vis est : quia non habent vim nisi a positione Ecclesiae : nec Sancti hujusmodi numerum assignant pro causa, sed pro indicio quod tali numero utitur Scriptura : et ideo habilior est ad instituendum aliquid in ipso.
Si quis tamen vellet hic subtilizare, tunc pro causa assignari posset prohibitio quarti gradus : quia usque ad quartum gradum homines multi se vident et suam successionem, et abominabile est, quod suam successionem videat homo direptam : sicut etiam Dominus dixit secundum expositionem Sanctorum, Exod. xx, 3 : Visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.
AD CAUSAM autem Innocenti di cendum, quod in qualibet generatione nova fit mixtio sanguinis cum sanguine alieno, et in quantum miscetur alteri, in tantum
recedit a primo, et ab invicem. Elementa autem sunt facile et difficulter miscibilia : maxime enim subtile (ut Philosophus dicit) est bene miscibile, et hoc est ignis, qui alienatur quasi in mixtura prima, et in secunda aer, et in tertia aqua, et in quarta terra : et ita componentia corpus humanum recedunt a praeviis dispositionibus, et per consequens a consanguinitate : et hoc patet etiam in seminibus, quae seminantur in terra sibi non naturali : quia in quarta generatione transeunt ad aliam speciem omnino : et hoc intendit Papa.
Ad hoc autem quod Isidorus et Zacharias dicunt, dicendum quod non est causa, sed adaptatio, ut dictum est.
Ad m autem quod objicitur de legibus, dicendum quod idem est octavus secundum leges, et quartus secundum canones : et ideo non oportet in illo aliam assignare causam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
C. Quare sex gradus computantur ?
Quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit dicens : Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum protraxerit, et propinquitas esse desierit, tunc primum lex in matrimonii vinculum eam recipiet, et quodammodo incipiet revocare fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur. In his sex gradibus omnia propinquitatum nomina continentur : ultra quos nec affinitas inveniri, nec successio potest amplius prorogari 1. Secundum alios, septem gradus ideo computantur, ita ut post septem gradus sponsus sponsae jungatur : sicut post hanc vitam quae septem diebus agitur, Ecclesia Christo jungetur.
<--- Page Split --->
His autem occurrit illud quod Gregorius Augustino Anglorum Episcopo, a quo requisitus fuerat quota generatione debeant copulari, rescribit sic: Quædam lex Romana permittit, ut sive fratris, vel sororis, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus ex tali conjugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi conjungattur 1. Sed post multum temporis idem Gregorius a Felice Messinae Sicilia praeside requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia non solverentur, inter caetera talem reddidit rationem: Quod scripsi Augustino, Anglorum Episcopo, ipsi etiam Anglorum genti quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod ceperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me agnoscas scripsisse. Nec ideo haec eis scripsi, ut postquam in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitattis lineam, id est, usque ad septimam generationem jungantur 2.
ARTICULUS VIII.
Unde habeat Ecclesia audaciam prohibibendi a matrimonio secundum istos gradus?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2: « His autem occurrit illud, etc. »
- Cum enim Dominus non prohibuerit a matrimonio nisi duodecim personas 3, quae omnes vel sunt truncus, vel in primo, vel in secundo gradu: unde venit tanta audacia Ecclesiae, quod super hoc prohibere audeat, quoniam usque ad octavum exclusive vel inclusive, et modo usque ad septimum exclusive?
Cum enim secundum legem Domini illi qui sunt in tertio, sint legitimae personae, videtur quod si contrahunt, quod Deus conjunxerit eos: ergo prohibetur homini ne separet.
- Item, Videtur hoc facere ad pacem et societatem et vitam jucundam: quia duae rationes dilectionis erunt inter tales, scilicet conjugium, et consanguinitas: ergo potius debet promoveri matrimonium, quam prohiberi.
Ab noc dicendum, quod Ecclesia fecit hoc Spiritu sancto inspirata, ut amicitia diuturnior esset, et plures essent rationes nectentes homines in amore et pace, quando multi infra consanguinitatem reputarentur. Et sic patet solutio ad primum: Deus enim numquam conjunxit illos, qui conjunguntur contra Ecclesiam inspiratam.
Ad aliud dicendum, quod hoc erat quando propagatio fidelium erat carnalis, et parva gratia dilectionis erat hominibus ostensa: sed modo dilectio magna Filii Dei ostensa est, et aliena natura a divina desponsata: et ideo vincula amoris ad eos extenduntur diversa et lata in consanguinitate.
Et sic patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->