DISTINCTIO XXXIX.

De impedimentis quæ faciunt omnino illegitimum ad contrahen- dum matrimonium cum quodam et cum quodam non : quod ve- nit ex cultus disparitate.

A. De dispari cultu.

Post hæc de dispari cultu videndum est : hæc est enim una de causis, quibus personæ illegitimæ fiunt ad contrahendum matrimonium. Non enim licet Christiano cum Gentili vel Judæa inire conjugium : quia in Veteri Te- stamento prohibitum est, fideles viros infideles ducere uxores, Domino di- cente : Non accipias uxorem de filiabus alienigenarum filiis tuis, ne tradu- cent eos post deos suos ¹. Juxta hoc Domini præceptum, Judæorum conju- gia cum alienis inita Esdras separavit ². Hoc idem etiam in Novo Testa- mento servatur. Unde Augustinus : Ne nubat fœmina, nisi suæ religionis viro : vel ne vir talem ducat uxorem. Id enim, ut dicis, jubet Dominus ³, docet Apostolus ⁴, utrumque præcipit Testamentum ⁵. Item, Ambrosius : Cave, Christiane, Gentili vel Judæo filiam tuam tradere, cave ne Gentilem vel Judæam vel alienigenam, id est, hæreticam et omnem alienam a fide tua, uxorem accersas tibi ⁶. Item, Si quis Judææ, sive Christiana Judæo, sive Judæa Christiano carnali consortio misceatur, quæcumque ⁷ tantum nefas admiserit, a Christiano cætu protinus segregetur. Ex his aliisque pluribus testimoniis apparet non posse contrahi conjugium ab his qui sunt diversæ religionis et fidei.

<--- Page Split --->

ab altero habet dependentiam essentialem : sed talia duo sunt matrimonium, et fides Christi : ergo, etc. PROBATIO media est, quod ante Christum fuit matrimonium, et hodie est inter infideles, sicut probatur per ultimam partem distinctionis hujus.

  1. Item, Quod nulli bono matrimonii est contrarium, non videtur facere personam illegitimam ad contrahendum : tale autem est infidelitas : ergo, etc. PROBATIO media : quia una unius potest esse infidelis servans fidem thori, et generans filios qui ad religionem Dei nutriri possunt.

  2. Item, Non fuit dictum ab initio, Erunt duo in fide de una, sed potius in carne una 1 : ergo disparitas fidei matrimonium in nullo debet impedire, dummodo possit ibi salvari unitas carnis.

  3. Item, Amicitia matrimonii magis stringit, quam aliqua alia : ergo videtur, quod etiam suadendae sint tales nuptiae, quia hac occasione infideles ad fidem convertentur.

IN CONTRAIRUM hujus multa adducuntur Sed contra. in Littera de Esdra et aliis.

Sed per rationem objicitur sic :

  1. Ubi non est fundamentum sacramentorum, ibi non est aliquid ratum sacramentum : sed baptismus et fides sunt fundamentum sacramentorum : ergo ubi hoc non est, non est aliquid sacramentum : sed in dispari cultu non est : ergo, etc. : ergo nec matrimonium est sacramentum.

  2. Item, Malach. ii, 11 et 12: Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam Dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob. Ergo disperdendum est matrimonium, in quo est filia Dei alieni : ergo dispar cultus personam facit illegitimam.

« Post haec de dispari cultu videndum est, etc. »

Hic agitur de impedimento quod impedit ex parte fundamenti quod destruit.

Magister autem quatuor in hac distinctione tangit, scilicet quare dispar cultus faciat personas illegitimas ?

Secundo, Quid sit fornicatio spiritualis ?

Et tertio, Utrum fidelis dimissus se alteri potest copulare ?

Et ultimo, Utrum inter infideles verum matrimonium possit esse ?

Et per se patet ubi ista incipiant.

CURCA primum autem duo inducit. Prima enim opinio est, quod dispar cultus impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum. Secundo autem contra objicit, et solvit : et iterum patet ubi hoc facit.

INCIDUNT autem hic tria quaerenda.

Primum est, An dispar cultus faciat personam illegitimar ?

Secundo, Quare hoc potius facit oppositum fidei, quam alterius virtutis ?

Tertio, Ratione cujus articuli fides habet personam facere legitimam ?

ARTICULUS I.

An dispar cultus faciat personam illegitimam ?

RESPONSO. Dicendum, quod hoc quod solutio. dicitur in Littera, omnino videtur esse tenendum.

<--- Page Split --->

Ad 1. Ad uoc autem quod primo objicitur, dicendum, quod matrimonium numquam fuit ratum sine fide Christi implicita, vel explicita, ita quod ratum dicatur omnino indissolubile. Unde in naturali lege, Genes. xxvii, 46, dicit Rebecca: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus teræ, nolo vivere. Licet ergo infra dicatur inter infideles verum posse esse conjugium, non tamen est omnino ratum : quia aliquo casu interveniente poterit dissolvi.

Ad 2. Ad alud dicendum, quod contrariatur bono prolis : quia quoad alterum parentem non suscipitur in timore et pietate Christi. Similiter fidem non servans ad Christum, numquam fidem veram servare potest ad hominem. Bonum autem sacramenti est in potentia tantum in talibus, et non ducit actu in conjunctionem fidelis animæ cum Deo, sed tantum potentia. Et ideo omnia illa bona talis matrimonii sunt imperfecta.

Ad 3. Ad alud dicendum, quod licet non sit dictum, tamen est præintellectum, sicut fundamentum præintelligitur ædificio.

Ad 4. Ad alud dicendum, quod talis amicitia est periculosa, ubi Christianus obligatur infideli : quia forte posset perverti, et ideo prohibitum est a Domino tales confæderari.

ARTICULUS II.

Quare hoc potius convenit fidei, quam alteri virtuti?

Secundo quæritur, Quare potius fides habet hoc, quam alia virtus, et infidelitas potius quam aliquod vitium ?

  1. Dicit enim Augustinus, quod quodlibet vitium separat a Deo : ergo contra-

riatur ei quod sua individuitate illam conjunctionem significat : sed hoc est matrimonium : ergo quodlibet vitium facit personam illegitimam ad matrimonium.

  1. Item, Infra in Littera dicitur, quod furtum, avaritia, et alia multa vitia hoc idem faciunt : ergo constat propositum.

  2. Item, Fidos non est unitiva, sed potius charitas : quia sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Ergo oppositum charitatis potius debet facere personam illegitimam, eo quod opponitur conjunctioni et unioni fidelis animæ cum Deo, quam significat matrimonium.

  3. Item, Peccatum in Spiritum sanctum est gravissimum, quod nec in hoc sæculo, nec in futuro remittitur 1 : ergo copulæ animæ cum Deo et in hoc sæculo et in futuro recluctatur : et hoc prætendit matrimonium : ergo potius peccatum in Spiritum sanctum facit personam illegitimam ad matrimonium, quam dispar cultus.

In contrahium hujus sunt :

  1. Ea quæ dicuntur in Littera.

  2. Item, Adhuc per rationem objicitur : Sicut dicit Apostolus, ad Hebr. xi, 1 : Est fides sperandarum substantia rerum : quia, ut dicit Glossa, facit in nobis subsistere res sperandas. Ergo sine fide nihil subsistit in nobis de rebus sperandis : sed nihil est firmum, quod cum rebus sperandis non subsistit : ergo quod subsistit sine fide, non est firmum : ergo et matrimonium subsistens sine fide, non habet firmitatem perfectam. Quod autem nihil firmum sit, quod cum rebus sperandis non subsistit, probatur ex hoc quod res sperandæ sunt æternæ : et quod nec æternum est, nec cum æterno est, hoc est temporale tantum : temporale tantum existens, nullam habet firmitatem.

  3. Item, Quod non placet Deo, non

<--- Page Split --->

debet esse firmum in contractibus humanis : sed quod est sine fide impossibile est placere Deo, ut dicit Apostolus, ad Hebr. xi, 6 : ergo nullam habet firmitatem : ergo et matrimonium infidelis firmitate carere debet.

  1. Item, Nullus contractus posset esse in quo legislator excluditur, et lex contractum rectificans : ergo et in spiritualibus non tenet aliquis contractus, ubi Deus et lex divina excluditur : sed in matrimonio infidelis sic excluditur Deus et lex divina : ergo contractus talis non est ratus ad plenum.

notatum est super secundum Sententiarum : sed quantum ad propositum pertinet, dicendum quod infidelitas maximum peccatum est ratione nocumenti, et ejus contra quod est, et ratione actus : peccatum autem in Spiritum sanctum ratione radicis : et ideo infidelitas est maximum peccatum simpliciter : tamen peccatum non ex magnitudine sua habet impedire matrimonium, sed potius ex contrarietate quam habet ad fundamentum vel actum.

Resposnio. Secundum ultimas rationes dicendum, quod æquissimum est non esse ratum matrimonium, ubi est dispar cultus.

A I I . ADPRIMUMergo dicendum, quod licet quodlibet vitium separet a Deo, non tamen quodlibet vitium dissipat omnino fundamentum boni et sacramentorum, sed sola infidelitas : et ideo nihil stat de ædificio, ubi non est fundus fidei : quia dicit Augustinus, quod « infidelitas est vitium et peccatum, quo cætera omnia peccata tenentur. »

A I 2 . ADALIUDdicendum , quodvitiamo - raliaquænonsuntcontramatrimonium , nonimpediuntmatrimoniumcontra - hendum , necdirimuntcontractum , sedpossuntdissolverecohabitationem : nonenimoportetcohabitarefuri , quinonvultresipiscere , veletiamusurario : etquoadhocintelliguntureaquædicunturinfrainLittera . Supratamenhabitum , e s t , quævitiaimpediantmatrimonium , etquænon .

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod perfectio conjunctionis animæ cum Deo est in charitate, sed desponsatio est in fide et conjunctio prima: et ideo contrarium fidei totum dissolvit sequens, sed non contrarium charitatis, quia non destructa posteriori parte ædificii destruitur præcedens, sed potius econverso.

A I 4 . ADALIUDdicendum , quodpeccatumdicituraliomajusmultismodis , sicut

ARTICULUS III.

Ratione cujus articuli fides facit persosonam legitimam ?

Tertio quæritur, Ratione cujus articuli fides habeat personam facere legitimam ?

  1. Videtur, quod sit ratione ejus quod est, « Vitam æternam : quia vita æterna erit in conjunctione animæ cum Deo, et illam significat matrimonium.

  2. Sed iterum videtur, quod ratione communionis Sanctorum : quia communio Sanctorum erit in individuitate vitæ et societatis, quam iterum prætendit matrimonium.

ADHOCdicendum , quodrationeilliusarticuliquiest , « SanctamEcclesiam , » fidespersonamlegitimamfacit : quiasicilleintelligitur , idest , CredoinSpiritumsanctum , scilicetsanctificantemetunien - temEcclesiamsicutunaestunius : sicutenimdicitur , adEphes . v , 3 2 : Sacramentumhocmagnumest : egoautemdicoinChristoetinEcclesia .

ADPRIMUMergo sciendum, quod vita æterna non est unio fidelis animæ cum Deo, sed potius visio, et visionem sequitur unio.

ADALIUDdicendum , quodcommunio

<--- Page Split --->

Sanctorum consistit in communione bonorum ad invicem : sed significatum matrimonii potius est in relatione ad Deum : et ideo ratione illius articuli fides non facit personam legitimam.

ARTICULUS IV.

An si quis ducat hæreticam baptizatam quæ nolit dimittere hæresim, debeat eam dimittere ?

zari, et non invenit aquam, vel baptizantem qui eum baptizet, et in isto statu contrahit : videtur, quod stet matrimonium : quia baptismo flaminis etsi non fluminis omnium peccatorum remissionem consecutus est : ergo matrimonio suo quod contrahit cum Christiana nullum peccatum repugnat : ergo stat matrimonium.

IN CONTRARIUM hujus est, quod baptis- : mus est fundamentum sacramentorum : et iste non habet characterem baptismalem : ergo non habet fundamentum : ergo non est firmum ædilicium.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : « Vel alienigenam, id est, hæreticam, etc. »

  1. Ponamus enim, quod aliquis sciat aliquam mulierem esse hæreticam, et tamen baptizatam, et ducat eam in matrimonium, et illa postea nolit hæresim dimittere : videtur quod iste talis secundum ea quæ dicuntur in Littera possit eam dimittere.

  2. Item, Majus est segregari a consortio fidelium, quam a societate mariti : sed mulier propter hæresim segregatur a consortio fidelium : ergo multo magis a consortio mariti.

RESPONSIO ad hoc, quod ut dicit Hugo, in primo casu stat matrimonium propter baptismum, et videtur mihi rationabiliter dicere.

AD OBJECTUM contra, dicendum, quod Ambrosius loquitur in Littera de hæretico non in forma Ecclesiæ baptizato.

Ad ALIUD dicendum, quod licet majus sit segregari a consortio fidelium, quam mariti : non tamen ordinatur ex contrarietate contra fundamentum matrimonii omne segregans a consortio fidelium, et ideo non dissolvit contractum matrimonium : sed verum est, quod contrahi non debet.

Sed contra.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Baptizatus ab hæretico, est baptizatus : ergo matrimonio copulatus hæretico, verum habet matrimonium : ergo non est separandum.

Ad in quod quæritur de secundo casu, dicendum quod non est ratum matrimonium : quia non habet characterem baptismalem, licet rem habeat baptismi.

  1. Item, Baptismus est sacramentorum fundamentum : quidquid autem ædificatur super fundamentum immobile, illud est ædificium firmum : ergo istud est firmum matrimonium : ergo non est dissolvendum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum Ad al. quod immunitas peccati non jacit fundamentum sacramentorum, sed potius impressio characteris. Unde non baptizatus, immunis tamen a peccato, si ordinaretur, nihil reciperet de ordine : et habens characterem baptismalem, et non immunis a peccato, si ordinatur, recipit ordinem.

Quæst. Item, Ponamus, quod aliquis Judæus, vel hæreticus, vel paganus, velit bapti-

<--- Page Split --->

B. De conjugio fidelis et infidelis, et duorum infidelium.

Huic autem videtur obviare quod Apostolus ait de imparibus conjugiis: Ego dico, non Dominus : Si quis frater uxorem habet infidelem, et hæc consenti hatbiare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier, etc. 1. Sed aliud hoc esse, aliud illud, evidenter ostendit Augustinus 2. Ibi enim agitur de illis conjugiis fidelium et infidelium, quæ contrahuntur ab eis in dispari religione fide manentibus. Apostolus vero agit de illis, qui unius ejusdemque infidelitatis fuerunt, quando conjuncti sunt. Sed cum venisset Evangelium, alter sine altera credidit. Intelligisne quid dicam? Attende, ut rem ipsam diligentius explanem. Ecce conjuges duo unius infidelitatis fuerunt quando conjuncti sunt, nulla de his quæstio est quæ pertineat ad illud præceptum Veteris et Novi Testamenti, quo prohibetur fidelis cum infideli copulare conjugium. Jam sunt conjuges, et ambo adhuc sunt infideles. Tales sunt adhuc quales conjuncti sunt. Venitque Evangelii prædicator, credidit eorum unus vel una, sed ita ut infidelis cum fideli habitare consentiat, non jubet Dominus ut fidelis infidelem dimittat taliter conjunctum. Nec Apostolus jubet ut non dimittat, sed consulit ut si quis aliter agat, non sit transgressor, sicut et de virginibus consulit 3. Monet autem quod est luctandi occasio, cum possit licite relinquere, sed non expedit. Tunc enim non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed ipsius usus aliis affert impedimentum salutis, sicut discessio fidelis ab infideli, quam non prohibet Dominus, quia coram illo non est injusta: sed Apostolus ne fiat, consilio charitatis suadet, ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat 4. Ex his monstratur inter infideles conjugium esse, et consilium Apostoli non obviare præcepto Domini, quo jubet fidelem non jungi infideli: et si conjuncti fuerint, separari. Legitur enim, quod Esdras Propheta 5, imo Dominus per eum jussit

<--- Page Split --->

Israelitis uxores dimittere alienigenas, per quas ibant ad deos alienos, non illæ per maritos acquirebantur Deo. Recte hoc præcipit, quia per Moysen jusserat Dominus, ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt: quia, ut ait Ambrosius: Non est putandum matrimonium, quod extra decretum Dei factum 'est: sed cum cognoscitur, emendandum: ut quando fidelis infideli copulatur. Sed, ut ait Augustinus1, cum cœpisset Gentibus Evangelium prædicari, jam conjunctos Gentiles Gentilibus comperit conjugibus: ex quibus si non ambo crederent, sed unus vel una, et infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec juberi1. Ideo non prohiberi, quia justita permittit a fornicante discedere. Et infidelis hominis fornicatio est major in corde, nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest: quia omne quod non est ex fide, peccatum est2; quamvis veram fidelis habeat pudicitiam, etiam cum infideli conjuge, quae non habet veram. Ideo autem nec juberi, quia nec contra jussionem Domini Gentiles fuerunt ambo conjuncti. Licitum ergo erat per justitiam, fideli infidelem dimittere: sed licitum non erat faciendum, propter liberam benevolentiam. Evidenter apparet et inter infideles conjugium esse, et Apostolum de illis agere, qui in infidelitate conjuncti fuerunt, et post alter ad fidem conversus est: cum quo etiam infidelis habitare consensit, et hunc non dimittere fideli consulit Apostolus: quia forte per fidelem salvabitur infidelis4.

ARTICULUS V.

An dispar cultus matrimonio superveniens dissolvat matrimonium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Huic autem videtur obviare quod Apostolus, etc. »

Videtur enim, secundum ea quae dicuntur in Littera hujus capituli, dispar

cultus matrimonio superveniens dissolvere matrimonium : quia

  1. Dispar cultus superveniens matrimonio, æqualis vel majoris est periculi sicut antecedens : ergo idem vel plus facit ad separationem matrimonii, quam antecedens, ut videtur.

  2. Item, Talis non cohabitat, nisi in contumeliam Creatoris : assignatur autem hæc causa separationis in Littera : propter ergo talem cultum disparem matrimonium est separandum.

  3. Item, Talis peccat contra matrimonii auctorem : et hoc iterum dicitur esse causa separationis : ergo separari possunt tales.

<--- Page Split --->

Lentra. In CONTRARIUM est regula quae dicit, quod

  1. Nullum impedimentorum matrimonio superveniens, dirimit matrimonium contractum : ergo nec istud.

  2. Item, Fides Christiani semel data, firmiter est servanda : sed illi quae fit haeretica, est tides data : ergo irritari non debet : ergo firmum tenendum est matrimonium.

Quod concedendum est, et dicendum ad primum, quod non est periculum : quia potest fieri separatio a thoro, si sit pertinax in haeresi.

AD ALIUD dicendum, quod licet non communicet nisi in contumeliam creatoris, si pertinax est, tamen ex prima susceptione fidei subjacet censurae ecclesiasticae : et per illam potest prohiberi, vel etiam separari a cœtu fidelium, ita ut judicio sæculari liberum sit in talem vindicare.

AD ALIUD dicendum, quod in veritate talis peccat contra auctorem matrimonii, et ideo punitur in matrimonio quantum ad separationem a thoro : sed tamen merito fundamenti stat matrimonium, quandiu ambo vivunt qui in fide Christi contraxerunt.

ARTICULUS VI.

An aliquis in Paganismo habens plures uxores, si convertatur cum omnibus illis, omnes vel una, et qua possit esse uxor ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post medium : « Merito ergo quas duxerant Domino, etc. »

Esto enim, quod aliquis in Paganismo vel Judaismo habuit uxores plures, et convertatur cum omnibus illis : et quaeratur, Utrum omnes, vel una, vel quae ex omnibus possit esse uxor sua ?

Videtur enim, quod omnes :

  1. Infra enim habetur, quod inter infideles est verum conjugium : ergo cum secundum ritum suum possit habere plures, quælibet istarum est vera uxor : sed, ut dicit Augustinus, « baptismus non dissolvit conjugia, sed peccata : » ergo videtur, quod quælibet istarum adhue remaneat uxor sua : ergo post baptismum potest habere plures.

  2. Item, Majorem libertatem adjicit sibi baptismus, et non tollit aliquam : ergo cum ante baptismum sibi liberum retinere plures erat, erit hoc idem etiam sibi liberum post baptismum.

  3. Item, Si separentur, tunc videtur, quod hoc generaret impedimentum conversionis : quia jam odirent baptismum propter horrorem separationis a suis conjugibus : ergo non debent separari, sed permitti omnes post baptismum.

In CONTRARIUM hujus est, quod dicit InSed contra. noceutius : « Cum ab initio una costa in unam mulierem sit formata, nulli umquam licuit habere plures uxores, nisi ex divina dispensatione et ad tempus pro necessitate : » ergo nec isti licuit ante baptismum, nec post licet ei.

Sed TUNC quaeritur, Quæ istarum sit Quest. 1. uxor ?

Videtur autem, quod

  1. Possit eligere : quia ipse est caput.

  2. Item, Quia conversio sua favore est digna : et ideo debet ei electio permitti.

ULTERIUS quaeritur, Esto enim quod Quest. 2. aliquis in sua lege primæ uxori cum qua contraxit, libellum repudii dederit, et post eam cum alia secundum ritum sua legis contraxit, et cum illa ad fidem Christi convertatur.

Videtur, quod oportet dimittere secundam : quia numquam fuit vera uxor sua : ergo oportet, quod ambo isti conversi separentur.

In CONTRARIUM hujus est, quod hoc Sed contra. genererat turbationem et impedimentum conversionis.

<--- Page Split --->

Responsio. Dicendum, quod in prima parte quaestionis non est dubium plures eum habere non posse, quam unam : nec ante licuit ei habere plures secundum jus divinum, sed potius secundum errorem perfidiae humanae.

Ad primum ergo dicendum, quod id quod infra dicitur, intelligitur de matrimonio licito : et hoc non est contra jus divinum : et hoc unius est cum una.

Ad aliud dicendum, quod non est libertas habere plures, sed servitus : quia qui facit peccatum, servus est peccati. Et Anselmus dicit, quod « etiam potentia peccandi, nec est libertas, nec pars libertatis : quia libertati addita minuit eam, et ablata auget eamdem. »

Ad aliud dicendum, quod id quod est de veritate vita, propter nullius umquam turbationem vel scandalum est dimittendum, praecipue ex amore honestatis Christianae : sed quod una est unius, magis debet ad conversionem tralere, quam illicere valeat amor muliercularum.

Ad quest. 1 Ad secundam partem quaestionis dicendum, quod nulla est uxor nisi prima cum qua contraxit : et ideo omnibus conver-

sis solum illa manebit. Si autem non vellet ipsa converti, tunc puto, quod liberum esset ei eligere de aliis conversis quam vellet, et cum illa contrahere de novo : quia prior contractus non valebat, eo quod inter omnes illas cum quibus secundo contraxit in suo ritu, nulla habet magis quam alia, eo quod nulla earum fuit vere uxor ejus.

Ad objectum autem dicendum, quod vir in regimine est caput, sed non in contractu : quia in illo ad paria judicantur vir et uxor, cum utriusque consensus requiratur.

Ad aliud dicendum, quod favor in viro nullus est, praecipue cum ipse baptismum accipiat, ut a vitiis liberetur.

Ad tertiam partem quaestionis dicendum sub distinctione, quod aut prima cui dedit libellum repudii, vult converti, aut non. Si sic, tenetur eam habere. Si non, tunc potest contrahere de novo in fide Christi cum secunda : et tunc etiam si postea convertatur alia, non habet jus poscendi ipsum, eo quod jus suum merito infidelitatis amisit, cum in nullo ita maritum sequi debeat sicut in conversione ad fidem Christi.

C. De fornicatione spirituali, ob quam potest dimitti conjunx.

Potest tamen licite dimittere : quia in infideli est fornication, si non corporis, tamen mentis 1. Causam enim fornicationis Dominus excepit . Fornicationem vero generalem et universalem intelligere cogimur, non modo scilicet corporalem, sed et spiritualem, de qua Augustinus ait : Idololatria et quaelibet noxia superstitio, fornication est. Dominus autem permisit ex causa fornicationis uxorem dimitti, sed non jussit. Et sic dedit Apostolo

<--- Page Split --->

locum monendi, ut qui voluerit non dimittat: potest tamen licite dimittere. Si enim fornicatio carnis detestanda, est in conjuge, quanto magis fornicatio mentis, id est, infidelitatis'?

catum, oportet quod ipse habeat charitatem : et hoc esset grave.

ARTICULUS VII.

  1. Item, Ex hoc sequitur, quod omne matrimonium extra charitatem contractum, esset sine fundamento : ergo separabile, ut videtur.

An propter infidelitatem polest uxor dimitti?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Potest tamen licite dimittere, etc. »

Videtur non valere quod dicit : quia

  1. Ipsemet dixit in tertio Sententiarum, quod ex tropicis non est arguendum : constat autem, quod infidelitas non est fornicatio nisi tropice loquendo.

  2. Item, Fides non est fundamentum, nisi quae per dilectionem operatur, ut dicit Glossa super epistolam ad Galatas, v, 6 : ergo ad hoc quod vir objiciat ei pec-

Responsio . Dicendum , quodnonarguitextropicis , licetdictumsittropicum : sedsequiturquoddicit , quiainfidelitascontrarietatemhabetadfundamentum .

Ad aliud dicendum, quod fides fundat duo, scilicet meritum, et sacramentum. Et quoad fundationem meriti intelligitur Glossa illa : quia charitas informat omne meritum. Sed quoad fundationem sacramenti tantum sine re et effectu sacramentali tam in baptismo quam in aliis, sufficit fides informis.

Et per hoc patet solutio ad sequens.

Si autem quaeris, An propter aliud vitium nisi propter infidelitatem vel idololatriam possit dimitti? Attende quid Augustinus ait: Si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo quamlibet illicitam concupiscentiam potest a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est 2 ? Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias non tantum quae in stupris cum alienis viris vel fe minis committuntur, sed ob quasi-

<--- Page Split --->

bet quaen animam a lege Dei aberrare faciunt et perniciose corrumpi, possit sine crimine et vir uxorem suam dimittere, et uxor virum. Item, Rectissime dimittitur, si viro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi mihi de latrocinio divitias congreges: vel, nisi solita lenocinia exerceas, aut si quid aliud facinorosum vel flagitiosum a viro suo expetat. Tunc ille, si veraciter pœenitens est, habetque fidem per dilectionem operantem, membrum quod eum scandalizat amputabit '. Ex his apparet, quod non solum infidelitas, sed etiam quaelibet concupiscentia, quae perniciose tnrpitergue corrumpit, fornicatio spiritualis est, per quam vir uxorem, vel uxor virum dimittere potest. Consulti tamen Apostolus, ne fidelis dimittat infidelem volentem cohabitare, nec a Deo revocare .

ARTICULUS VIII.

An propter mortale peccatum alter conjugum potest alterum dimittere ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Si autem quaeris, An propter aliud, etc. »

Videtur enim totum falsum quod hic dicitur in Littera : quoniam.

  1. Secundum hoc tota die fierent divortia, quod falsum est.

  2. Item, Aut intelligit de istis vitiis ante matrimonium, aut post. Et constat, quod neutro modo intelligit, quia ambobus vel altero existente in mortali peccato, contrahunt, et non separantur, et ad

cohabitandum coguntur ab Ecclesia : ergo falsum est quod dicit.

  1. Item, Contra Evangelium est expresse Matthæi, v, 32 et xix, 9, ubi dicitur, quod qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, etc. Et constat, quod non loquitur nisi de fornicatione corporali et litterali.

Item, In Luca, xvii, 34, ubi dicit, quod duo erunt in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur. Ergo lectus unus est unius boni, et alterius mali.

Responsio. Dicendum, quod si Littera debeat sustineri, ad sponsalia est referendum : quia bene credo, quod illa sciudi possunt propter mortale peccatum in altero desponsatorum existente, præcipue si apponatur in conditione, sicut videtur Littera dicere : et si non velit converti a peccato. Et de hoc supra notatum est in quaestione de sponsalibus.

1 S. AUGUSTINUS, Lib. de Fide et operibus ; et habetur, 28, quest. 1, cap. Uxor legitima (Nota

edit. Lugd.) 2 Cf. I ad Corinth. vii, 13.

<--- Page Split --->

Hic quæritur, Si fidelis dimittat infidelem, vel infidelis a fìdeli discedat, an liceat fìdeli aliam ducere? Videtur auctoritas testari, quod illa vivente alteram ducere non valeat 1. Ambrosius enim verba Apostoli exponens ait : Alioquin si disceditis ab invicem, et volentes cohabitare dimittitis, et aliis vos copulatis, adulteri estis : et filii vestri qui de hac copula nascuntur, immundi, id est, spurii sunt 2. Idem 3, Si quis habuerit uxorem virginem ante baptismum, vivente illa post baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in baptismo solvuntur, non conjugia 4.

F. Que praemissis contraria videntur.

Sed contra Ambrosius 3 testatur : Si infidelis (dicit Apostolus 4) discedit, discedat. Non enim est servituti subjectus frater aut soror in hujusmodi : quia non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem conjugii. Non est enim ratum matrimonium, quod sine devotione. Dei est : et ideo non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se copulaverit. Contumelia enim creatoris solvit jus matrimonii circa eum qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens, et in Deum peccat, et in matrimonium : nec est servanda ei fides conjugii, qui ideo recessit ne audiret Christum esse Deum Christianorum conjugiorum. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium.

<--- Page Split --->

G. Determinatio.

Attende haec praedictis contraria posse videri, ita ut sibi Ambrosius contradicere videatur. Sed distinguendum est hic aliud esse dimittere volentem cohabitare, aliud dimitti propter Deum ab illo qui horret nomen Christi. Ibi lex benevolentiae non servatur, hic veritas custoditur. Et ideo cum liceat dimittere volentem cohabitare, non tamen ea vivente aliam ducere licet. Discedentem vero sequi non oportet, et ea vivente aliam ducere licet 1. Sed hoc non est intelligendum, nisi de his qui in infidelitate sibi copulati sunt. Sed si ad fidem uterque conversus est, vel si uterque fidelis matrimonio conjunctus est, et post alter eorum a fide discesserit, et odio fidei conjugem reliquerit, dimissus discedentem non comitabitur : nec tamen illa vivente alteram ducere poterit : quia inter eos fuerat ratum conjugium, quod non potest dissolvi.

II. Quidam dicunt conjugium non esse inter infideles, et quare?

Sunt tamen nonnulli qui inter infideles asserunt non esse conjugium : quia nec rata, nec legitima est eorum copula 2. Rata non est, quia solvi potest : nec legitima, quia Apostolus ait : Omne quod non est ex fide, peccatum est 3. Eorum autem conjunctio non est ex fide, et ideo peccatum est. Non est ergo conjugium : quia nullum conjugium peccatum est. Augustinus 4 etiam dicit : Quia non est vera pudicitia infidelis cum infideli 5. Sed vera negatur esse pudicitia : non quod infidelium conjugium non sit verum, sed quia non habet illud triplex bonum, quod excusat coitum et meretur praemium. Item, Illud Apostoli : Omne quod non est ex fide, peccatum est,

<--- Page Split --->

non ita intelligendum est, ut quidquid fit ab infidelibus peccatum sit : sed omne quod fit contra fidem, id est, conscientiam, male fit, et ad gehennam ædificat. Vel in omni eo quod infidelis facit, peccat : non quia illud facit, sed quia non eo modo illud facit quo debet, non referens ad debitum finem.

ARTICULUS IX.

An unus conjugum fidelis potest alium dimittere ante mortem alterius ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Hic quæritur, Si fidelis dimittat infidelem, etc. »

Videtur enim non esse vera determinatio Magistri sic :

  1. In omni vero et legitimo matrimonio uterque conjugum obligatur alteri usque ad mortem : sed inter infideles est verum et legitimum matrimonium : ergo uterque conjugum alteri obligatur usque ad mortem. PROBATUR prima. I ad Corinth. vn, 39, ubi dicitur, quod mulier alligata est legi, scilicet viri, quanto tempore vir ejus vivit. SECUNDA scribitur in Littera.

  2. Item, Matrimonium infidelium est perfectum in significando et causando : sed perfectum obligat usque ad mortem.

  3. Item, Minus vinculum est inter dominum et servum, quam inter virum et uxorem : sed primum non solvitur per conversionem alterius : ergo nec secundum.

  4. Item, Ambrosius 1 dicit, quod in baptismo peccata solvuntur, non conjugia : ergo per baptismum non deobligatur viro uxor : ergo ante mortem ejus contrahere non potest.

  5. Ulterius videtur, quod si infidelis dimissus contrahat, teneat matrimonium.

Aut enim fidelis contrahere potest, aut non. Si non, hoc erit contra Litteram. Si sic, non potest contrahere nisi solutus a matrimonio quo prius fut obligatus : sed cum matrimonium sit relatio quadam, et relatio non solvatur in uno nisi solvatur in utroque relativorum, erit infidelis absolutus a matrimonio : solutus autem contrahere potest : ergo infidelis sic dimissus potest contrahere.

  1. Item, Injustum est si debeat aliquis ex jure alieno et non debeatur ex eodem : ergo nullum jus matrimonii obligat infidelem ad debitum, ita quod non debeatur ei ex eodem : sed non debetur ei, ut dicitur in Littera : ergo nec ipse debet aliquid, ut videtur : ergo licet ei contrahere sicut fideli.

  2. Item, Ponamus, quod convertatur : tunc enim merito fidei non debet privari libertate contrahendi : esto ergo, quod alter jam contraxit cum alia : ergo et ista post conversa cum alio potest contrahere.

  3. Item, Pœnitentia restituit in integrum, sicut supra habitum est : ergo restituit etiam libertatem contrahendi : et inde ut prius.

  4. Item, Si non liceret post conversis contrahere, multi retraherentur a fide : ergo videtur, quod non debuit institui ab Ecclesia, quod postea non liceat eis contrahere.

IN CONTRARIUM autem hujus est, quod Sed contra. 1. Dicit Apostolus, I ad Corinth. vn, 13 : Si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi. Et non dicit, quod infidelis non sit servituti subjectus : ergo

<--- Page Split --->

innuit infidelem adhuc servitute matrimonii teneri.

  1. Item, Nullum matrimonium non ratum sufficientem habet stabilitatem : sed matrimonia infidelium sunt non rata : ergo, etc. : ergo dissolvi possunt.

Ad aliud dicendum, quod haptismus non dissolvit conjugium, sed confirmat, dummodo sit persona legitima : unde quod solvit, hoc est ex defectu persona sive materiae.

Ad m quod ulterius objicitur, dicendum quod infidelis contrahere non potest de jure : quia in poenam infidelitatis manet sub servitute.

Et ad argumentum contra, dicendum quod vinculum non manet : sed in poenam infligitur ei id quod suum jus amittit in libertate contrahendi.

Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : quia quilibet ex peccato potest jus suum amittere, et exlex fieri.

Ad aliud dicendum, quod si convertatur, adhuc in poenam obstinationis ligatur poena non contrahendi. Credo tamen, quod Ecclesia cum tali in favorem aliorum potest et debet dispensare.

Ad aliud dicendum, quod poenitentia restituit quoad immunitatem culpae, sed non quoad immunitatem omnis poena.

Solutio.

Ad 1.

Ad 2.

Ad 3.

Responsio. Dicendum, quod ea quae dicuntur in Littera, juris habet firmitatem. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod matrimonium infidelium non est usquequaque legitimum, eo quod non est omnino inter legitimas personas : et ideo aliquo casu interveniente potest dissolvi.

Ad aliud dicendum, quod non est perfectum causando et significando nisi potentia, sicut supra dictum est : fides autem Christi est a qua trahit firmitatem.

Ad aliud dicendum, quod licet vinculum sit unius servitutis, non tamen fundatur supra fidem Christi : et ideo a fide nec contrahit robur, nec debilitatem a contrario : sed matrimonium in quantum est sacramentum, supra fidem Christi fundatur, et illa deliciante ratitudinem perfectam non habet.

Ad aliud dicendum, quod poenitentia restituit quoad immunitatem culpae, sed non quoad immunitatem omnis poena.

<--- Page Split --->

infidelem non dimittere 1 : quod non faceret, si non esset inter eos legitimum conjugium. Legitimum est, quod legali institutione, vel provinciae moribus, non contra jussionem Domini contrahitur.

monium : et illa non possunt esse sine fide et baptismo : ergo nec istud.

INCONTRARIUMhujusest , quodsinonSedcontra , essetverummatrimoniuminterinfideles , omniactuconcubitusfornicariiessent : ethocgraveessetdicere .

ARTICULUS X.

Au inter infideles sit verum matrimonium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, I, « Copula igitur maritalis, etc. »

Videtur enim, quod non sit verum conjugium : quia

  1. Nulla superædificatio est sine fundamento : sed matrimonium est superædificatio quædam : ergo non est sine fundamento : sed illud est fides : ergo sine fide Christi nullum est matrimonium verum.

  2. Item, Majoris spiritualitatis et efficaciae sunt alia sacramenta, quam matri-

RESPONSIO. Dicendum, quod verum est matrimonium, sed non habens ultimam firmitatem : quia habet dispositionem contrariam in materia.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dicitur verum ab honestate contractus, sed firmum a fundamento : unde fides non fundat conjugii veritatem, sed immobilitatem.

Ad ALIUD dicendum, quod est potius causa quare possit esse sine fide, quam quod semper exigat ipsam quoad suam veritatem : quia in quantum humanum officium est, et non spirituale tantum, effici potest contractu, et obtinet veritatem ab humano consensu.

<--- Page Split --->