DISTINCTIO XXXVIII.
De impedimentis quæ omnino faciunt illegitimum ad centrahendum matrimonium cum omni, propter propriam obligationem.
A. De voto.
Nunc de voto inspiciamus. Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneæ, quæ Deo et de his quæ Dei sunt, proprie fieri debet. Sunt tamen et vota stultorum, quæ frangenda sunt.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc de voto inspiciamus, etc. » In hac diffinitione tria inquiruntur, scilicet primo de voto. Secundo, de quantitate reatus adulterii, ibi, D, « Cum vir et mulier, etc. » Tertio, quaeritur de fecminis contrahentibus post longam exspeciationem mariti, qui defunctus esse credebatur, ibi, E, « Hic quaeritur de illis feminis, etc. »
Circa primum duo determinat Magister, scilicet de voto, et differentiis votorum : et hoc secundum incipit, ibi, B, « Sciendum, quod votum aliud commune, etc. »
Incidunt autem circa primum sex inquirenda, scilicet primo quid sit votum?
Secundo, De quo sit votum ?
Tertio, Quis possit vovere ?
Quarto, An licitum votum reddere sit necessitatis ?
Quinto, An votum sit magis obligatorium, quam juramentum, vel e converso ?
Sexto, Quid sit illud ex quo votum habet vim sua obligationis ?
Ad PRIMUM assumantur diffinitiones quaecumque inveniuntur.
Continetur autem haec in Littera : « Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneæ, quæ Deo et de his quæ Dei sunt, proprie fieri debet. »
Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, sic diffinit votum : « Votum est sponsio animi voluntaria 1. »
Et quidam Jurisperiti sic : « Votum est alicujus boni cum deliberatione facta promissio. »
<--- Page Split --->
Antiqui autem Doctores Theologiae sic : « Votum est conceptio boni propositi cum deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se Deo obligat. »
Alii autem sic : « Votum est promissio melioris boni ex deliberatione firmata. »
videtur generaliter convenire voto : quia quidam Jurisperiti dividunt votum dicentes, quod votorum aliud est voluntatis, aliud necessitatis : ergo aliquod votum est exhibitionis necessarie, potius quam promissionis spontaneae : ergo male diffinitur.
- Item, Promissio spontanea est votum : quia promissio spontanea est essentiale prædicatum voti : ergo videtur, quod in recto, non in obliquo debet poni in diffinitione.
ARTICULUS I.
An diffinitiones voti sint bene assignatae ?
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Quae Deo fieri debet. Quia vota frequenter fiunt Sanctis : ergo videtur, quod non semper fiat Deo votum.
Objicitur autem contra primam , sic : 1. Omnis testificatio coram quibusdam est, qui testes esse possunt : sed non omne votum sic est : ergo'non omne votum testificatio est. PRIMA patet ex ratione testificationis, quae nihil aliud est, quam invocatio testium ad veritatis assertionem. SECUNDA autem probatur per hoc, quod quoddam votum est privatum, quod fit tantum coram Deo.
ULTERIUS objicitur contra secundam 2. Quia
Omnis sponsio facta etiam homini est voluntaria, quia non coacta : ergo omnis talis sponsio est votum.
Item, Sponsalia sunt voluntarie sponsiones nuptiarum : ergo sunt vota, quod derisio est dicere : ergo videtur, quod diffinitio sit mala.
Item, Testificatio aut est per signum, aut per testes. Per signum, sicut dicimus, quod verbum est testis cordis. Si per signum. CONTRA : Quoddam votum tantum fit in corde, quod numquam procedit ad signum aliquod. Si autem per testes : tunc non esset votum nisi quod per testes probari posset, quod iterum falsum est.
Item, Aliud est testificatio, et aliud est de quo fertur testimonium quandoque : ergo non est testificatio : ergo male diffinitur per testificationem.
Ulterius objicitur de hoc quod dicit, Promissionis spontaneae. Hoc enim non
ULTERIUS quaeritur de tertia 3. Quia
Aliquod est bonum naturae : ergo promissio illius boni cum deliberatione firmata, est votum, quod est absurdum.
Item, Promissio quae fit homini cum deliberatione firmata, si est alicujus boni, secundum hoc esset votum : et sic multa fierent vota inter socios et concives et amicos tota die, quod falsum est : ergo diffinitio nihil valet.
ULTERIUS quaeritur de quarta 4.
- Conceptio enim boni non processit adhuc in promissionem : cum igitur votum sit promissio, ut dicitur in Littera,
1 Prima diffinitio voti est Magistri : « Votum est testificatio quaedam promissionis spontaneae, quae Deo et de his quae Dei sunt, proprie fieri debet. »
2 Secunda diffinitio est Hugonis : « Votum est sponsio animi voluntaria. »
3 Tertia quorumdum Jurisperitorum, sic :
« Votum est alicujus boni cum deliberatione facta promissio. »
4 Quarta antiquorum Doctorum, sic : « Votum est conceptio boni propositi cum deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se Deo obligat. »
<--- Page Split --->
videtur quod male et imperfecte diffinit per conceptionem.
Item, Conceptio natura et tempore est ante propositum: ergo non est conceptio boni propositi, sed potius propositum bonae conceptionis: ergo iterum male per hunc modum diffinitur. Pronatur autem prima per hoc, quod nihil proponitur, quod non sit corde ante conceptum: multa autem concipiuntur quae non proponuntur fieri.
Item, Non omnis rei est deliberatio secundum Philosophum: sed potius deliberatio est propter consilium dum est in dubiis tantum: ergo et deliberatio est tantum in dubiis: sed votum frequenter est de his quae certitudinaliter sunt bona: ergo non omne votum est firmatum deliberatione, sed potius circa suppositionem boni.
Item, Votum deliberatione non firmatur, sed potius promissione et publicatione et solemnizatione: ergo videtur, quod non bene dicit, Deliberatione firmatum.
ULTERIUS quaeritur de ultima 1.
Videtur, quod votum non semper sit melioris boni, quia votum necessitatis non est melioris boni, sed communis: ergo non bene sic diffinitur.
PRÆTEREA, Cum unius rei sit esse unum, et diffinitio declaret esse diffiniti, quaeritur, Penes quid tot sumantur diffinitiones?
RESPONSIO. Dicendum ad hoc ultimum, quod votum dicitur dupliciter: communiter, et proprie. Communiter autem quælibet promissio facta Deo de his quæ ad religionem Christianam pertinent, votum dicitur, et sic votum est promissio facta in baptismo et in penitentia, et in aliis præceptis divinis sive quibus non est salus, et hoc votum vocatur præ-
cipue a quibusdam Jurisperitis votum incessitatis: quia velit nolit homo, oportet eum servare illa si vult salvari.
Dicitur etiam votum de his facta promissio quæ supra præceptum sunt, quæ Deus non requirit a nobis, nisi nos sponte ad ea obligemus: et de illis dicit Augustinus, quod « vovere est voluntatis, et reddere necessitatis: » et sic dicitur votum proprie.
Dicatur ergo, quod prima diffinitio quæ ponitur in Littera, tangit genus et propriam materiam voti in communi, et cui est faciendum. Secunda autem non tangit nisi formam voti in genere voti communis. Tertia autem proprium efficiens et materiam: quia deliberatio efficit, et bonum est materia. Quarta vero tangit efficiens remotum et propinquum, et cui fit et ad quid, id est, finem, quia fit ad obligandum se Deo. Quinta autem et ultima est data de voto propriissime dicto: quia illud non est nisi de meliori bono: et tangit formam in genere per promissionem et effectivum quod est deliberatio spontanea: et ideo ista ultima melior est inter omnes.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod testiDe. fitt. A d. ficatio hæc est per signum a deliberaAtione procedens, quod est promissio quæ cordis est testis: et ideo potest fieri inter se et Deum: quia tunc promissio sua testis erit vel contra eum si transgressor voti fuerit, vel pro ipso si illud servet.
Ad ALIUD dicendum, quod in corde Ati etiam est promissio, quæ testis est inter se et Deum: et ideo palet solutio.
Ad ALIUD dicendum, quod non diffinit Ati hic Magister nisi votum proprie sumptum. Vel potest dici, quod præceptum divinum dupliciter potest attendi, scilicet in comparatione ad finem qui est salvatio, et sic est necessarium: vel absolute quoad observationem, et sic est voluntarium, quia voluntarie impletum :
<--- Page Split --->
et ita non repugnat aliquid esse voluntarium et necessarium.
Ad ALIUD dicendum, quod votum proprie est confirmatae voluntatis: et ideo promissio proprie loquendo est consequens votum, sicut testificans et confirmans ipsum: et ideo cadit oblique in diffinitione voti: quia tamen promissio materialiter accipitur pro re promissa, quia illa confirmate est volita: ideo materialiter dicitur aliquando votum in recto, sed tamen magis proprie predicatur oblique de voto.
Ad ULTIMUM dicendum, quod votum non fit Sanctis, nisi per hoc quod Deus relucet in eis quoad suffragia: et ideo omne votum refertur ad Deum.
Ad ID quod quaeritur ulterius de secunda diffinitione.
Ad primum dicendum, quod sponsio a Magistro Hugone accommode accipitur, ut sit de his quae pertinent ad religionem.
Ad ALIUD dicendum, quod sponsalia sunt ad matrimonium ordinata, quod non tantum pertinet ad religionem, sed secundum quod est officium naturae.
Ad ID quod opponitur de tertia diffinitione, dicendum quod haec est voti in communi: et intelligitur sponsio facta de his quae pertinent ad religionem.
Et per hoc patet solutio ad utrumque objectorum illorum.
Ad ID quod objicitur de quarta, dicendum quod conceptio dicitur dupliciter. Uno modo quando aliquid quocumque modo cogitatur: et haec improprie vocatur conceptio. Alio modo dicitur conceptio quando clauditur corde, et formatur ad actum et ad opus, sicut dicitur conceptus infans qui formatur. Et hoc modo conceptio ponitur in voti diffinitione. Et patet, quod hoc modo conceptio dicit aliquid perfecte voltum.
Ad ALIUD dicendum, quod conceptio primo modo dicta praeit natura et tempore propositum, sed secundo modo di-
cta subsequitur: quia nihil prædicto modo formatur, nisi quod ante propositum est ad volendum et agendum.
Ad ALIUD dicendum, quod licet materia voti certissime sit bona, tamen modus exsecutionis est dubius, et potestas voventis, et exitus voti: et quoad illa locum habet deliberatio, et est necessaria.
Ad ULTIMUM dicendum, quod deliberatio firmat votum simplex, sed promissio et publicatio et solemnizatio firmat quoad aliud etiam votum quoddam.
Ad ID quod opponitur de quinta, diDe diffin. 5. cendum quod illa est magis propria inter omnes, et datur de voto propriissime dicto, quod semper est melioris boni quam sit aliquod bonum quod cadit sub praecepto.
ARTICULUS II.
An votum est eorum quae sunt sub consilio ?
Secundo quaeritur, De quo fit votum ? Videtur autem, quod de omni bono :
Cum enim omne bonum actibile sit voluntarie factum, et votum sit sponsio spontanea, videtur quod sit de omni bono.
Item, Genes. xxviii, 20 et seq., votum vovit Jacob de his bonis quae erant necessitatis, scilicet quod Deus esset sibi in Deum, et quod decimas hostias pacificas esset oblaturus: ergo videtur cum hoc sit necessitatis, quod votum sit de bono necessario salutem.
In CONTRARIUM hujus est, quod
- Dicit Augustinus, quod « vorere est voluntatis : » ergo votum cadit super bonum, quod Deus non requirit ab homine : hoc autem est bonum consilii : ergo votum est de bono consilii tantum.
A 1 3.
Ad 4.
<--- Page Split --->
Item, Votum poprie est melioris boni, ut habitum est: sed melius bonum est consilii: ergo votum est de bono consilii.
Item, Nos videmus, quod soli illi dicuntur super se habere vota, qui se obligant ad consilia, ut religiosi, peregrini, et hujusmodi: ergo videtur, quod votum sit de bono consilii tantum.
cadunt sub praecepto : et per hoc patet solutio ad primum.
Adsecundumdicendum, quod votum Jacob erat de bono consilii : cum enim dicit, Erit mihi Dominus in Deum, intelligitur per cultum specialem ad quem in communi non tenebantur alii, sicut est erectio altaris, praeordinatio loci ad templi futuram aedificationem. Et cum dicit, Decimas, etc., hoc erat consiliabile : quia ncedum erant ministri, quibus deberentur decimae, nec etiam multi pauperes, eo quod habitatores tunc erant rari : et ideo cadebant sub consilio.
Quaë autem objiciuntur in contrarium, sunt concedenda.
Sediterumulterius videtur, quod sit etiam illiciti, sicut patuit in voto Jephte, qui vovit ut primum offerret Deo quod sibi revertenti de victoria domum occurreret, et obtulit propriam filiam 1 : ergo videtur, quod non sit tantum boni melioris de quo est consilium.
Si dicas, quod fuit stultum votum, et ideo non acceptum. Contra : Ad Hebr. xi, 32, Jepthc numeratur ab Apostolo in catalogo Sanctorum : sed hoc non fieret, nisi Deo votum suum et caetera quae egit, placuissent : ergo votum illud non fuit stultum, nec impium.
Item, Videmus quosdam et praecipue fecminas vovere, quod non pectinent caput tali vel tali die profesto quando licet operari, vel quod non comedant hunc cibum, sicut anguillam, vel aliud simile : et de his neque consilium est, neque praeceptum : ergo videtur, quod votum non semper est de bono de quo est consilium.
Item, Quidam vovent sibi periculosa, sicut jejunia biduana vel triduana, vel cum pane et aqua : et generatur cis periculum in tali vita vel ex infirmitate, vel ex paupertate : constat autem, quod de periculosis neque est consilium, neque praeceptum : ergo videtur, quod non semper sit votum boni melioris de quo est consilium.
Responsio . Dicendum , quodvotumpropriedictumnonestnisidehisquæcaduntsubconsilio : votumautemcom - muniteracceptumestdehisetiamquæ
Ad n d quod ulterius quaeritur, dicendum quod sicut dicit auctoritas, Jepthc stultus fuit in vovendo, et impius in reddendo.
Ad objectionem autem dicendum, quod ratione victoria quam Dei auxilio habuit, ponitur in catalogo tam Sanctorum, quam eorum qui magna virtute fidei fecerunt, et non ratione ejus quod stulte vovit, et impie solvit : quia Isidorus de talibus dicit : « In malis promissis rescinde fidem, et in turpi voto muta decretum. »
Ad aliud dicendum, quod omnia talia vota potius sunt sortilegia quaedam quam vota, et sunt reliquiae vanitatis paganorum, qui ad imagines cœli vel dominos horarum vel dierum hæc vel hæc dicebant non esse facienda. Unde de talibus dixit Apostolus, ad Galat. iv, 10 : Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Et si etiam aliquis hæc fecerit in honore Dei et suorum sanctorum, tamen prohibenda sunt, nec pro votis habenda propter idololatriæ similitudinem : quia ut dicit Hieronymus super Oseam : « Non tantum idololatria fugienda est, sed etiam ejus similitudo. » Et dicitur, I ad Thessal. v, 22 : Ab omni specie mala abstinete vos.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod in periculum suae sanitatis et vitae nullus potest aliquid vovere : et ideo cum est periculum, fugiendum est votum potius, vel pro non voto habendum. Tutum est tamen, quod in talibus quaeratur dispensatio superioris : sed si tarde habeatur illa, etiam sine dispensatione tempore periculi est frangendum. Videtur autem mihi, quod sufficiens causa periculi est paupertas vel infirmitas. Paupertas quidem, ut si vovit non comedere carnes, et cum mendicat, non dantur ei nisi carnes, vel ea quae sunt cum carnibus, quae si non comedat, inedia consumetur, Infirmitas autem, ut si vovit non comedere hoc vel illud, et postea debilitatur nisi comedat, tunc puto posse solvi votum.
Et sic patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS III.
Qui sunt qui possunt vovere?
Tertio quaeritur, Quis possit vovere? Videtur autem, quod quilibet : si enim impediatur, hoc non erit nisi ideo quia tencitur homini in contrario voti.
aliquem habet potestatem, magis prodest spirituale obsequium exhibitum ab inferiori, quam carnale : ergo propter carnale non debet eum retrahere a spirituali : sed votum est spirituale : ergo non debet eum retrahere a voto propter carnale.
- Item, Interest qualiter quilibet re sua utatur, ut dicit lex : constat autem, quod numquam melius uti potest, quam ad obsequium Dei : ergo videtur, quod dominus numquam melius servo uti potest, quam ut impleat votum : ergo voventem impedire non potest.
ULTERIUS quaeritur, Utrum monachus Quaest. 1. vovere potest?
Videtur, quod sic : quia in multis habet propriam voluntatem : quod autem suae voluntatis est in aliquo et arbiter, vivere potest : ergo monachus vivere potest. PROBATUR prima per dictum Bernardi in libro de Dispensatione et praecepto, ubi dicit : « Nihil exigat Praelatus eorum quae non promisi. » SECUNDA autem constat ex hoc, quod nullus monachus omnia bona se servaturum promittit.
IN CONTRARIUM est, quod promittit obeSed contra. dicenter vivere usque ad mortem : ergo in nullo habet propriam voluntatem : ergo nihil potest vovere.
SED CONTRA :
Nullus ita tenetur homini sicut Deo : ergo votum Dei numquam est dimittendum propter obligationem hominis : ergo quilibet potest vovere.
Item, Inferior dominus non potest prohibere obsequium domini superioris : sed omnis homo respectu Dei est inferior : ergo obsequium Dei prohibere vel impedire non potest : ergo votum Dei quod est de divino obsequio, numquam est dimittendum propter hominem : ergo quilibet vivere potest.
Item, Carnali domino qui super
ULTERIUS quaeritur de uxore.
Videtur enim, quod illa multa possit vivere : quia ipsa non est ancilla, et in multis ad paria judicatur cum viro : ergo vivere potest in multis sicut vir.
IN CONTRARIUM hujus est,
Quod dicitur, Numer. xxx, 4 et seq., ubi nulla ejus vota approbantur, nisi quorum auctor est vir.
Ad idem facit dictum Augustini supra positum : « Manifestum est ita voluisse legem, feminam sub viro esse, etc. 1. »
1 Cf. Supra, Dist. XXXII, cap. A, circa medium. Cf. S. Augustinum, In quaest. Numero-
<--- Page Split --->
Quest. 3. ULTERIUS quaeritur de filio et filiafamilias.
Videtur enim, quod nec illi vovere possunt : quia eadem lex prohibet : et quod lex prohibet, fieri non debet : ergo tales nec per se vovere possunt.
Sed contra. In contrarium est, quod videmus filiosfamilias ad religionem contra voluntatem parentum convolare, et rata esse vota eorum : ergo vovere possunt, ut videtur.
Responsio. Dicendum, quod servus in hoc quod servus, et monachus in hoc quod monachus, et uxor in hoc quod uxor, et filius vel filiafamilias in hoc quod hujusmodi, nihil penitus sua aucotitate vovere possunt : sed superioribus suis confirmantibus vota eorum, vel cum sciunt ea et non contradicunt quando possunt, vim accipiunt habere vota talium personarum. Hujus autem haec est causa, quia votum est sponsio voluntaria, et tales personæ voluntatem liberam in talibus non habent, et ideo vovere non possunt.
restringit aliquem ad meliorem usum rei suæ qui esse potest, sed tantum ad licitum : unde dummodo licite utatur, legifer non intromittit se utrum meliori usu utatur, sive minus bono. Et ita facit etiam Deus : quia vult, quod homo gaudeat bonis sibi concessis.
Ad m quod quaeritur de monachis, A i mihi videtur (salvo majorum consilio) quod quamdiu manet in ordine suo, nihil speciale inducere per votum suum potest : quia praejudicium communitati fieret : quia si de abstinentia voveret, non esset qui sibi cibum extra horam pararet, et induceretur abusus scorsum comedendi, qui praecipue in claustris caveri debet, et multa alia inconvenientia.
Ad argumentum ergo dicendum, quod non retinuit voluntatem suam in aliquo quod derogaret vitæ communi, sed forte in orando præter communem cursum ordinis : et hoc modo potest aliquid facere speciale vel vivere.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet omnis homo plus obligetur Deo quam homini, tamen Deus non requirit illud obsequium quod factum est in præjudicium juris hominis : et ideo vult Deus ut reddat homini suum, et in hoc maxime Deo obsequitur.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est, quando sunt contraria obsequia inferioris et superioris : sed quando unum est obsequium utriusque, tunc saepe retrahitur aliquis ab obsequio quod tantum est superioris per obsequium inferioris quod est de ordinatione superioris : et ita est hic in proposito.
Ad ID quod de uxore quaeritur, diAd quiret 1 cendum quod sub viri potestate est : et ideo forte nihil vovere potest, nisi in aliquibus orationibus, præter consensum viri : et bene credo, quod nec vir sine consensu uxoris, nisi in voto favorabili terræ sanctæ.
Ad ULTIMUM dicendum, quod in clauAd quiret 1 stro non debet recipi persona, nisi quæ secundum ætatem est sui juris : et talis non est filiusfamilas ætate, licet sub patris forte sit cura et regimine.
Ad ALIUD dicendum, quod licet magis forte prodesset carnali domino spirituae quam corporale obsequium, tamen Deus non requirit hoc ab ipso, quod carnali careat pro spirituali, nisi libere hoc velit : et ideo potest eum retrahere si vult.
Ad ALIUD dicendum, quod illa lex non
ARTICULUS IV.
An votum reddere sit necessitatis ?
Quarto quaeritur, Utrum votum reddere sit necessitatis ?
<--- Page Split --->
Videtur, quod sic : quia
- Hoc expresse dicit Augustinus.
Item, Proverb. xx, 25 : Ruina est homini devotare sanctos, et post vota retractare.
Item, Deuter. xxiii, 21 : Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus : et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
Item, Ibidem, y. 23, ita : Quod semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate, et oro tuo locutus es.
Item, Super idem, Glossa : « Jure teneris, quia propria voluntate spopondisti : » sed quod aliquis tenetur, oportet reddere : ergo reddere est necessitatis.
Item, Psal. lxxv, 12 : Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui, etc. Ibi dicit Glossa : « Vota quaedam sunt propria singulorum, ut castitas, virginitas, et hujusmodi. Ad haec ergo vovenda nos invitat, non praecipit ut voveamus, sed ut vota reddamus : vovere enim voventi consulitur, sed post voti promissionem necessaria redditio exigitur. » Ex hoc accipitur, quod reddere est necessitatis.
Item, Alia Glossa ibidem : « Si vovetis, reddite : alioquin de voto rei tenentur et damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt. » Ex hoc accipitur idem quod prius. Item, Psal. lxv, 13 et 14 : Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea.
- Item, Promissione firmata deliberatione quae fit homini obligatur aliquis ad reddendum : ergo multo magis obligatur promissione facta Deo : ergo tenetur vovens ad reddendum.
► I contra. In contrarium est, quod
Impossibile est reddere quandoque, sicut cum aliqua vovit virginitatem et corrumpitur : ergo impossibile est reddere : sed nullus tenetur ad imposibile : ergo videtur, quod non tenemur semper vota reddere.
Item, Una causa assignatur ab antiquis, quod Deus non obligatur promisso, quia non obligatur ex necessario, sed ex sua libera voluntate : ergo a simili cum in votis obligemur ex nostra libera voluntate, videtur quod non tenemur ad redditionem necessario.
Item, Apud homines impium putatur si aliquis ex amicitia promittat alii, et ipse postea angariat eum ad necessario solvendum totum : ergo multo magis hoc est apud Deum, qui totus est ipsa benignitas : ergo videtur, quod Deus non arctat ad necessario solvendum sibi votum, quod ex libera voluntate promissum sibi est.
Responsio. Dicendum, quod necessitas solutio. est duplex, scilicet inevitabilitatis sive coactionis absoluta, et necessitatis conditionis. Prima est necessitas, sicut grave necesse est descendere. Secunda autem, sicut infirmus necesse habet sumere medicinam si a morbo vult liberari : et hoc modo necessitatis necessarium est vota reddere, quia aliter causa damnationis animae incurritur, id est, mortale peccatum.
Et ideo concedatur prima pars auctoritatum et rationum.
Ad idem quod primo objicitur in Adobjecit.1. contrarium, dicendum quod id quod amissum est in quantitate promissi per corruptionem, debet restitui in quantitate doloris in pœenitentia : quia bene redditur, quod redditur per aequivalens secundum reputationem Dei, licet non sit aequivalens secundum valorem rei : ita enim est aequivalens dolor pœenitentiae ad omne id quod amittitur per peccatum : et ideo per pœenitentiam omne peccatum indulgetur.
Ad aliud dicendum, quod non est siAd object 2. mile de Deo et hominibus : quia Deus nec debet homini, nec potest debere : sed homo totum quod est, et potest, et facit, Deo debet, licet Deus hoc totum non requirat ab homine : et ideo quia tamen debet ipse ad necessario solven-
<--- Page Split --->
dum ex promissione Deo facta obligatur, nisi fiat recompensatio quae tunc reputatur voti solutio, sicut infra in voti recompensatione determinatur.
A1o1jec1.3. Ad ultimum dicendum, quod non est simile, sicut jam patuit : quia homo nihil debet homini ex commisso, sed se totum debet Deo : et ideo, si de hoc quod tamen debet de condigno, se obligat per votum, Deus hoc exigit ab ipso, et reus erit, si non solverit.
ARTICULUS V.
An votum sit magis obligatorium quam juramentum ?
Quinto quaeritur, Utrum votum sit magis obligatorium quam juramentum, vel e converso ?
Videtur autem, quod sit magis obligatorium : quia
Si aliquis solenni voto voverit se intraturum religionem, ipse aetatur ad intrandum, nec per matrimonium, nec per alium modum potest absolvi, nisi impleat : sed si jurasset, ipse multis casibus absolveretur, et poenitentia injungeretur de perjurio : ergo votum est majoris obligationis, quam juramentum.
Item, Si duo vincula conjunguntur uni quae in oppositum stringant, et unum frangatur ab ipso, alterum autem non, sed frangit ipsum : constat illud fortius esse quod frangit, quam quod frangitur ab ipso : sed sic se habet votum solemne et juramentum castitatis ad matrimonium, quod juramentum frangitur, et votum frangit ipsum : ergo votum est majoris obligationis, quam juramentum.
Si forte dicas, quod hoc verum est de solenni, sed non de privato. Contra : Communiter dicitur, quod solemne et privatum sunt equalis obligationis quoad Deum : ergo constat propositum de utroque voto.
- Item, Votum proprie ligat ad excellentius bonum : sed juramentum tantum confirmatio est veritaris in dicto, et quandoque ad nihil ligat, sed de prælerito confirmat veritatem : ergo ligare est juramentum accidendale, et voto substantiale : sed cui ligare est substantiale, illud fortius ligat, quam id cui est accidentale : ergo votum est fortioris obligationis, quam juramentum.
In contrarium hujus est, quod
Fortius ligat, quod ligat ex veritate divina, quam id quod ligat ex veritate humana : juramentum autem ligat ex veritate divina, et votum ex humana : ergo juramentum fortius ligat quam votum. Prima constat per se. Secunda autem probatur per hoc quod dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 16 : Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversive eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. Constat autem, quod non per majorem sui vovent.
Item, Simplex promissio et contestatio se habent sicut minus et magis ligans : sed votum est simplex unius hominis promissio, juramentum autem sicut contestatio : ergo juramentum plus ligat quam votum.
Responso. Dicendum, quod juramentum adhibitum sponsioni et votum dupliciter possunt considerari, scilicet quantum ad id ex quo ligant, et quantum ad naturam et modum ipsius vinculi. Si primo modo : tunc non est dubium : quin juramentum plus liget quam votum : quia ligat ex contestatione veritatis divinae. Si secundo modo : tunc votum plus ligat quam juramentum : et hoc ideo est, quia vinculum habet fortitudinem ex bono ad quod ligat, et ex firma deliberatione voventis sive ligantis se, et votum semper est ex deliberatione, et majus bonum quod non semper est juramentum : si tamen quandoque etiam juramentum addatur voto, illud prae omnibus est obligatorium.
<--- Page Split --->
Patet ergo solutio ad primam partem objectionum, praeter ultimam.
Ad 3. Et illam ego concedo : quia illa procedit ex natura vinculi quod juramento est accidentale : et ideo non in omni est juramento, sed tantum in illo quod est de aliquo faciendo in futurum.
Ad o jct. Similiter patet solutio ad duo inducta in contrarium : quia illa procedunt quantum ad id ex quo ligat juramentum : et hoc plane majus est, quam id ex quo ligat votum.
ARTICULUS VI.
Unde votum habeat vim suæ obligationis ?
et deliberatione : ergo et ipsa est incerta.
Item, Promissio facta homini, est incerta in tantum, quod etiam quaerit homo ab homine majorem confirmationem per pignus, vel fidejussores, vel juramentum : ergo et ipsa non est sufficiens ad votum faciendum.
Si autem dicatur, quod a duobus vel omnibus tribus vim habet. CONTRA : Si omnia tria contingentia cum sint, conjunguntur, nihil generatur inviolabile : ergo nec generant inviolabile votum : ergo videtur, quod nulla sit voti firmitas.
In contrarium hujus est, quod Sed contra.
- Omne quod est in effectu, necesse est reduci ad aliquid quod est in causa : sed immobilitas et necessitas redditionis est in voto : ergo necesse est quod aliquam causam habeat, quae causet istam necessitatem.
Sexto quaeritur, Quid sit illud ex quo votum vim habet suæ obligationis ?
Videtur enim illud debilissimum esse : quia in promittente non sunt nisi tria, scilicet propositum faciendi, deliberatio, et promissio. Aut igitur ab uno istorum vim trahit votum, aut a duobus simul, aut ab omnibus tribus. Si ab uno : constat, quod hoc debilissimum est : quia propositum hominis est contingens, ut dicit Philosophus, et a causa contingenti numquam fit effectus necessarius : ergo numquam votum fit inviolabile a proposito hominis solo.
Idem sequitur si dicatur causari a deliberatione sola : quia, sicut dicitur in libro Sapientiae, ix, 14 : Cogitationes mortalium sunt timidae, et incerte providentiae nostra. Constat autem, quod omnes nostrae deliberationes fundantur supra nostras cogitationes. Ergo omnes deliberationes nostrae sunt incerta : ergo nihil certum causatur ab eis : ergo nec immobilitas voti.
Si autem dicatur, quod a promissione. CONTRA : Promissio nostra prima causatur ab aliquo incerto, quia a proposito
- Item, Ubi Apostolus loquitur de immobilitate promissionis divinae, ibi reducit firmitatem nostrae consolationis ad immobilitatem dicti et juramenti divini, sic dicens, ad Hebr. vi, 17 et 18 : Abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus. Ergo a simili si firmitas redditionis sequitur votum, necesse est illud reduci in aliquam firmitatem quae sit in causa voti.
Quod videtur mihi necessario concedentum. Unde dicendum, quod est in causa voti quae est deliberatio : quia firmatur deliberatione, ut supra dictum est, et in diffinitionibus voti duo attenduntur, scilicet ipsa rectitudo deliberationis in se, et relatio ejus ad exemplar quod imitatur. Et in se quidem non habet firmitatem, sed relata ad exemplar quod est rectitudo prima, qua rectum omne quod promittitur deliberare tenetur, et praecipue quod promittitur Deo,
<--- Page Split --->
cui etiam sine promissione numquam possumus respondere unum pro mille. Sic, inquam, relata firmissima est : quia justitia haec immortalis est et manet in saeculum saeculi.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod super omnia illa tria fundatur relata ad exemplar rectitudinis primae, a qua contrahunt illam firmitatem. Et per hoc patet solutio ad omnia.
B. De votorum differentiis.
Sciendum vero, quod votorum aliud est commune, aliud singulare. Commune, ut illud quod in baptismo omnes faciunt, cum spondent renuntiare diabolo, et pompis ejus : singulare, ut cum aliquis sponte promittit servare virginitatem, vel continentiam, vel aliquid hujusmodi. Item, Singulare votum, aliud est privatum, aliud solemne. Privatum est in abscondito factum : solemne vero in conspectu Ecclesiae factum. Item, Privatum votum si violetur, peccatum est mortale : solemne vero violare, peccatum et scandalum est. Qui privatum faciunt votum continentiae, matrimonium contrahere non debent : quia contrahendo mortaliter peccant : si tamen contraxerint, non separentur : quia probari non potest quod occulte factum est. Qui vero solemniter vovent, nullatenus conjugium inire queunt : quibus non solum nubere, sed et velle damnabile est. Unde Augustinus : In conjugali vinculo si pudicitia servatur, damnatio non timetur : sed in viduali continentia, et virginali excellentia virtus muneris amplioris expetitur : qua expetita, et electa, et voto oblata jam non solum capescere nuptias : sed etiamsi non nubatur, nubere velle damnabile est 1. Augustinus 2 : Voventibus enim virginitatem vel viduitatem, non solum nubere, sed etiam velle damnabile est. Quod Apostolus ostendit Timotheo scribens : Adolescentiores viduas devita 3 : cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, id est, cum post votum continentiae in deliciis egerint vitam, non dico nubunt, sed nubere volunt in Christo, quasi tunc non sit peccatum : sed quod sit ostendit, subdens : Habetes damnationem : et quare subdit, quia primam fidem irritam fecerunt, etsi non nubendo, tamen volendo : ut voluntatem quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive sequantur
<--- Page Split --->
nuptie, sive non. Damnatur enim propositi fraus : damnantur tales, quia continentie fidem primam irritam fecerunt, id est, votum vel in voto violato fidem quam in baptismo professae sunt. Si autem pro voluntate nubendi damnantur, constat si eam effectui mancipaverint, revocandum id esse in irritum, easque arcendas redire ad propositum. Unde Gregorius : Viduas a proposito recedentes viduitatis, super quibus nos consului sti, credo te nosse a sancto Paulo, nisi convertantur, olim esse damnatas : quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus Ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant Episcopis suis, et ad bonum quod coeperunt, invite aut voluntarie revertantur1.
ARTICULUS VII.
An votum dicatur de voto secundum unam rationem ?
in communi : ergo sunt unius rationis in nomine voti : ergo votum est unius rationis prout dicitur de communi et de proprio sive singulari.
- Item, Utrumque est sponsio votiva animi de his quae pertinent ad religionem : et haec fuit supra diffinitio voti in communi : ergo una ratione votum praedicatur de utroque.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Sciendum vero, quod votorum aliud est commune, etc. »
Et quaeruntur hic quatuor.
Primum est, Utrum secundum unam rationem votum dicatur de voto communi et proprio ?
Secundum, Utrum transgressio voti communis faciat speciale peccatum, vel peccati deformitatem, sicut facit transgressio voti singularis ?
Tertio quaeritur, Quare dicatur commune et singulare ?
Quartum, Utrum commune recipiat dispensationem et commutationem, sicut quandoque facit singulare ?
AD PRIMUM sic objicitur :
- Quaecumque dividunt unum commune, illa sunt unius rationis in nomine illius communis : votum autem commune et singulare dividunt unum votum
In contrarium hujus est, quod
Quando cumque aliqua in una ratione participant genus, unum non magis proprie recipit praedicationem illius generis, quam aliud : sed votum singulare magis proprie recipit praedicationem voti : ergo non univoce dicitur de voto communi et singulari. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur ex hoc, quod commune votum non est de voluntariis, sed de necessariis : votum autem dicitur a voluntate.
Item, De voti ratione est, quod a deliberatione voventis confirmetur : sed votum commune non est deliberatione voventis confirmatum, sed auctoritate praecepti : ergo votum non plena ratione praedicatur de communi, sed de speciali : ergo commune et singulare non sunt univoca in ratione voti.
ULTERIUS autem quaeritur de voto stultorum, de quo ante fecit mentionem in
1 S. GREGORIUS, Ad Bonifacium ; et habetur, 27, quaest. 1, cap. Viduas a proposito (Nota
edit. Lugd.)
<--- Page Split --->
Littera: illud enim omnino videtur æquivoce dici votum cum his duobus: unde actus voti qui est obligare ad faciendum, non est in illo.
In contrarium autem hujus est, quod votum etiam stultorum est deliberata promissio, sicut et singulare votum: ergo videtur, quod una ratione cum singulari voto recipiat praedicationem.
Resposito. Dicendum, quod secundum prius et posterius dicitur votum de communi et de singulari: et est divisio analogi et non pure univoci.
An primum ergo dicendum, quod divisio dicitur dupliciter: quaedam enim dividunt commune per differentias, quae sunt in illo communi potestate: et de illis non est prima propositio. Quaedam autem non dividunt ipsum proprie, sed dicunt diversos modos ipsius: et talia sunt analoga in nomine divisi: et talis divisio est hic.
Ad alud dicendum, quod sponsio non est uno modo in necessaris et voluntariis: et ideo ratio illa etiam secundum diversos modos convenit voto communi et singulari.
Duc autem rationes quae sunt in contrarium, sunt simpliciter concedenda.
Ad autem quod ulterius quaeritur de voto stultorum, dicendum quod illud minus habet inter tria de ratione voti: tamen per posterius et non omnino æquivoce accipit praedicationem voti.
Ad object. Ad objectum dicendum, quod non obligat, ideo quia non vere votum est: sed tamen mutatur votum ex parte voventis.
ARTICULUS VIII.
An transgressio voti communis faciat speciale peccatum?
Secundo quaeritur, Utrum transgressio
voti communis faciat speciale peccatum?
Videtur autem, quod sic: quia
Omnis corruptio boni speciale est peccatum: sed votum commune est bonum: ergo corruptio ipsius est speciale peccatum: sed transgressio est corruptio ipsius: ergo est speciale peccatum.
Item, Sicut dicit Apostolus, ad Roman. vii, 7 et seq., et Glossa ibidem, per legem scriptam peccatum factum est transgressio: ergo a simili per votum appositum mandato, peccatum fit praevaricatio voti: ergo corruptio voti specialem facit deformitatem.
Item, Speciale votum si corrumpatur, apostasia reputatur et est: ergo et votum commune corruptum generat apostasiam: sed apostasia unum est de maximis peccatis: ergo voti communis corruptio est speciale peccatum.
Item, Detestabilius est transgredi hoc ad quod tenentur omnes, quam id ad quod tenentur pauci: sed ad commune tenentur omnes, ut dicitur in Littera, ad singulare autem pauci qui se sponte obligaverunt: ergo detestabilius est transgredi votum commune, quam proprium: sed transgressio singularis specialis facit deformitatem: ergo et transgressio voti communis, et multo amplius.
In contrarium est: quia secundum hoc sed v. omnis homo quolibet peccato peccaret dupliciter vel tripliciter: quia contra bonum moris peccat ipso actu deformi, et contra praeceptum divinum per inobedicntiam legis prohibentis peccatum, et contra votum et apostasiam: ergo pro quolibet peccato esset triplex injungenda poenitentia, quod falsum est.
Resposito. Hoc ultimum est conceAd obadadadadadadadadadadAd obadadadadadadadad-
Resposito. Hoc ultimum est conceAd obadadadadadadadadAd obadadadadadadadad-
Secundo quaeritur, Utrum transgressio
<--- Page Split --->
alia pœnitentia specialis est injungenda. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod quando voti transgressio separata est a præcepli transgressione, et ab eo quod est per se peccatum, tunc tenet illa objectio : sicut est in singulari voto de sine proprio vivere : habere enim proprium non est peccatum nec contra legem Dei : et ideo si devoveatur, erit proprietas peccatum, quod non est nisi contra votum : et tunc apostasia voti est speciale peccatum. Sed non est sic in voto communi, quod semper adjunctum est bono per se et præcepto : et ideo apostasia nullum facit peccatum speciale, licet aliquam rationem deformitatis afferat in actu peccati quæ sine ipsa non esset.
Ad ALIUD dicendum, quod illud nihil probat, nisi quod faciat aliquam deformitatem specialem in actu : et hoc concedendum est. Sed non quælibet specialis deformitas facit speciale peccatum : quia corruptio cujuslibet circumstantiæ facit specialem deformitatem, non tamen speciale peccatum.
Ad ALIUD dicendum, quod non est simile : quia votum speciale est circa actum separatum ab actu qui cadit sub præcepto, sed non votum commune, ut patet ex prædictis.
Ad ALIUD dicendum, quod detestabilitas peccati ex duobus attenditur, scilicet ex vinculo obligante ad aliquid faciendum, vel ex statu obligati. Et si primo modo attenditur detestabilitas peccati, detestabilius est transgredi commune, quam singulare : quia tria sunt ligantia ad illud, scilicet per se bonum, præceptum, et votum. Si autem secundo modo attenditur : tunc detestabilius est transgredi singulare, quia quanto altior status, tanto turpior casus.
ARTICULUS IX.
Quare aliquod votum dicatur commune, et aliquod singulare ?
Tertio quæritur, Quare dicatur commune et singulare ?
Videtur enim, quod nihil sit dicere votum commune : aut enim dicitur commune communitate ejus quod vovetur, aut communitate voventis. Si communitate ejus quod vovetur. CONTRA : Illud commune est, quod singulari voto vovetur, sicut illud quod vovetur communi : ergo videtur, quod hæc non sit ratio nominum istorum. Si autem dicitur commune communitate voventis : adhuc non videtur esse ratio, quia communiter fiunt singularia vota, sicut et communia.
Item, Videtur quod melius diceretur votum universale, quam commune, quia omnes tenentur ad votum illud : ergo universale deberet diei.
Item, Votum est volitum, id est, ad voluntatem electum : sed ad voluntatem electum non recipit communitatem aliquam, sed potius singularitatem : ergo contra rationem voti est, quod aliquod votum dicatur commune.
Responsio. Dicendum, quod votum commune dicit communitatem obligationis : quia communiter omnes obligat id circa quod est votum, hoc enim est id circa quod est fides et decalogus, quia hoc jubemur confiteri in baptismo.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod communitate ejus circa quod est votum, dicitur votum commune.
Ad in quod contra objicitur, dicendum quod falsum est in illo sensu communis, qui dictus est, si est commune quod pluribus convenit : et ideo est ibi locus sophisticus æquivocationis.
<--- Page Split --->
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non ita bene dicitur universale: quia licet debito sit universale, quia omnes differunt : tamen non est universale observantia, sed commune : et ideo melius dicitur commune, in quo salvatur et debitum et observantia.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in voto communi duo considerantur, scilicet obligatio, et impletio. Et obligatio quidem non cadit sub voluntate, sed potius sub necessitate : sed impletio est voluntaria, quia aliter non esset laudabilis. Et quoad hoc dicitur volum : unde falsum est, quod hoc votum dicatur voluntarie electum : hic enim modus interpretationis non competit voto, nisi quando propriissime sumitur.
ARTICULUS X.
An votum commune recipiat dispensalionem ?
Quarto quaeritur, Utrum votum commune recipiat dispensationem ?
Videtur autem, quod sic : quia
Sicut dicit Hugo in libro I Sacramentorum : « Qui bonum quodcumque vovit, sed postea illud aut implere non potuerit, aut pro majori parte implere noluerit, poterit secundum licentiam illorum quibus dispensation in cum credita est, votum ejus aut relaxari, aut mutari, ita ut in ejus arbitrio non constet vel hoc dimittere quod faciendum vovit, vel aliud pro eo facere, etiamsi majus est quod non vovit 2. » Cum igitur generaliter loquitur hic Hugo, videtur quod de omni voto intelligitur. Ergo omne votum recipit dispensationem : ergo et commune.
Item, Videmus etiam quandoque es-
se dispensatum circa id ad quod omnes tenentur, scilicet quod una sit unius, et de hoc fuit dispensatum : ergo cum modo non sit minoris potestatis Ecclesia quam tunc, videtur quod etiam possit circa vota communia dispensare.
Item, Etiam de forma baptismi fuit facta ad tempus commutatio, sicut supra in tractatu de baptismo habitum est : quae tamen est ab institutione divina : ergo institutio divina etiam in aliis non prejudicat, quin possit commutatio et dispensatio fieri : constat autem omnem potestatem esse in Ecclesia quae umquam fuit : ergo hodie quodcumque votum potest dispensari vel mutari etiam commune.
Item, Vicarius regis qui plenæ est potestatis in parte sui regni, totum potest in illa parte regni quod potest rex : sed constat vicarium regis cœlestis in terris in plena potestate esse summum pontificem : ergo ipse potest quod Christus : sed Christus dispensavit in terris cum Israelitis rapientibus aliena, et cum Osea accipiente solutam, ut dicit Bernardus, et cum Abraham cui etiam imperabat immolare filium : ergo videtur, quod vicarius idem possit : ergo in voto communi cadit dispensatio et commutatio.
Item, I Machab. u, 39 et seq., Matthaiias dispensavit de fractione sabbati, ne simul et lex et cultores perirent : et dixerunt, quod omni homini moverent prelium qui pugnarent contra eos : et hoc tamen est de prima tabula : ergo et modo potest dispensari de his quae contintentur in præceptis divinis primæ tabulae : quia constat summum pontificem esse majoris potestatis, quam Mathathias umquam fuit.
Item, Contra Apostolum potest dispensare, ut omnes dicunt : constat autem totam Ecclesiam supponere, quod illud est antecedens fidem nostram, quod recipiatur authenticum quod scri-
<--- Page Split --->
bunt Apostoli : ergo ipse dispensat de antecedentibus fidem : haec autem trahunt robur ab auctoritate divina quae haec promulgavit per Apostolos : ergo potest dispensare contra hoc quod instituit Deus.
■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■ ■
In contrarium hujus est, quod
Par in parem non habet potestatem : ergo multo minus inferior in superiorem : sed Papa est inferior Deo : ergo non potest dispensare vel commutare in his quae instituit Deus.
Item, Si hoc diceretur, sequeretur quod posset commutare totam religionem Christianam, quod est inconveniens : ergo non habet potestatem dispensandi in talibus.
Item, Rex non habuit potestatem reducendi populum in Ægyptum 1 : sed istud esset reducere populum in Ægyptum : ergo rex noster Papa non habet de hoc potestatem.
Item, II ad Corinth. xm, 10 : Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. Ergo nec Apostolicus habet potestatem in destructionem : sed ista potestas ordinaretur ad destructionem : ergo Papa non habet de hoc potestatem.
Responsio. Dicendum, quod nullo modo habet potestatem de hoc, quod dispenset in voto communi, sicut ultimo est probatum.
Ad primum ergo dicendum, quod Hugo loquitur de voto singulari sive proprio, quod proprie votum vocatur.
Ad aliud dicendum, quod unam esse unius non est de his ad qua tenentur omnes secundum quemcumque statum, sicut nec quod filia patrem non accipiat, nec frater sororem : et ideo in talibus dispensatio divina locum habuit, et homo cujuscumque auctoritatis, qui a Deo specialiter inspiratus non esset, etiam in illis potestatem dispensandi non habuisset.
Ad aliud dicendum, quod de forma baptismi non fuit dispensatum : quia in nomine Christi intelligitur Trinitas : et si dispensatum fuisset, ostensum est supra, quod oportuit ibi esse specialem divinae voluntatis ostensionem : et hoc non negatur cum Deus possit facere quod vult : ipse enim potest tollere et mutare baptismum, si vellet : sed hoc non potest homo facere quantæcumque auctoritatis.
Ad aliud dicendum, quod vicarius non potest totum quod rex : quia rex potest mutare jura regni, quod non potest vicarius. Unde illud fundatur super falsum.
Si autem dicas, quod etiam potest hoc si rex ei daret de hoc potestatem, dicendum quod tunc non est simile : quia rex cœelestis nulli hominum de hoc dedit potestatem, quod mutet jura ab eo posita circa fidem et mores. Unde dicit Urbanus Papa sic : « Sunt quidam dicentes Romano Pontifici semper licuisse novas condere leges : quod et nos non solum non negamus, sed etiam valde affirmamus. Sciendum vero summopere est, quod inde novas leges condere potest, unde Evangeliste et Prophetae aliquid nequaquam dixerunt. Ubi vero aperte Dominus vel ejus Apostoli et eos sequentes sancti Patres, finaliter aliquid diffinerunt, ibi non novam legem Romanus Pontifex dare potest, sed potius quod prædicatum est, usque ad animam et sanguinem confirmare debet. Si enim quod docüerunt Apostoli et Prophetae destruere (quod absit) niteretur, non sententiam dare, sed magis errare convinceretur. Sed hoc procul sit ab eis qui semper Domini Ecclesiam contra luporum insidias optime custodierunt. » Hucusque verba Urbani, et ponuntur in decreto 23, quæst. 1 : et ex his confirmatur ista determinatio.
Ad aliud dicendum, quod determinatio diei septimi non fuit moralis, sed judi-
<--- Page Split --->
cialis vel cerimonialis, licet ipsa sanctificatio moralis fuit : et hoc qualiter sit, expeditum est in tertio Sententiarum, de praeceptis, in notulis illis 1. Et ideo illud non facit ad propositum : quia etiam Papa potest modum mutare vel etiam dispensare de feriando in die dominica, si habeat causam utilitatis vel necessitatis.
Ad ultimum dicendum, quod contra Apostolum ubi ut homo loquebatur, dispensare potest : quia ibi dictum Apostoli est dictum hominis vel consilium : sed ubi dixit recitando in fide et moribus verbum Dei, ipse non potest dispensare : quia sic dispensando contra Apostolum, dispensaret contra Deum, et hoc est absurdum, quod dicatur homo id posse quantacumque auctoritatis.
ARTICULUS XI.
An divisio voti singularis in privatum et solemne sit bona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Item singulare votum, aliud est privatum, aliud solemne, etc. »
Et quaeruntur hic quatuor.
Primum est de ista' divisione, qualis sit, et utrum sit sufficiens ?
Secundum de voto privato, Utrum sit aequalis obligationis cum voto solemni, sicut communiter dicitur ?
Tertium, De modis solemnizandi votum.
Quartum, Utrum votum solemne sit in uno vel in multis votis ?
Ad PRIMUM sic objiciur :
Privatum et solemne non differunt per voti substantiam, sed per accidens : ergo est divisio subjecti in accidentia.
Item, Substantialia non mutantur a se invicem : quia sicut dicitur in ultimo capite libri Meteororum : « Sciant opifices alchimiae species mutari non posse : » sed unum istorum votorum mutatur in alterum : ergo non differunt per substantiam, sed per accidens, ut videtur : ergo videtur, quod haec divisio sit subjecti in accidentia.
Item, Publicum est ad alterius notitiam procedens, et hoc dicitur solemne in Littera : sed esse aliquid in notitia alterius accidit ei : ergo esse solemne accidit voto : ergo ut prius.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Quorum actus substantiales sunt differentes, ipsa per substantiam differunt : sed actus istorum votorum, scilicet voti privati et solemnis differunt per substantiam : ergo ipsa vota differunt substantialiter. MAJON scribitur a Damasceno qui dicit, quod « substantiae differunt propriis operationibus. » SECUNDA autem extrahitur de Littera, ubi dicit, quod « votum solemne dirimit matrimonium contractum, et privatum non facit hoc.»
Item, In omnibus potentis ubi una potentia potest hoc quod antecedens et plus, est differentia secundum speciem, sicut vegetabile, et sensibile, et rationale, et intellectuale, quorum unumquodque est in alio sicut trigonum in tetragono : ergo similiter erit in votis : ergo solemne potest hoc quod privatum et plus : ergo differunt specie et substantia.
Item, In ordinibus video, quod sic est, quod sequens potest quidquid praecedens potest et plus, et secundum hoc differunt specie : ergo similiter erit in votis : ergo substantialiter differunt votum privatum et solemne.
ULTERIUS quaeritur de sufficientia illius divisionis. Videtur enim esse insufficiens : quia
<--- Page Split --->
Inter solemne et privatum est publicum : quod probari quidem potest per testes, sed non est secundum professionem regulae et habitus approbati : ergo videtur, quod tria debent esse vota.
Item, In Littera dicit, quod « privatum est quod probari non potest, et quod non facit scandalum : » sed publicum facit scandalum et potest probari : ergo non est privatum. Similiter non est solemne : quia solemne non solemnizatur per testes, sed per habitum et professionem : ergo videtur, quod tria sint vota : ergo divisio est insufficiens.
quia est specificans et confortans obligationem, quae est genus et natura generalis voti.
Ad iD quod ulterius quaeritur, puto esse Ad quest, concedendum, quod necessario sunt tria vota : primum potentiale ad secundum, et secundum et primum potentiale ad tertium : et in illo completur voti obligatio. Sed in Littera loquitur Magister quantum ad determinationem juris : quia idem jus quoad impedimentum matrimonii est in privato et publico : et ideo unum dicuntur et reputantur.
Incontrariumest , quodomnesJuris - peritidicunt , quodomnevotumdiciturprivatumquodnonestsolemne .
RESPONSIO . Dicendum , quodsolemni - tasadditursupravotumconfirmansobli - gationemvoti . Privatioautemnihilad - ditsupraipsum , quodsitfaciensobliga - tionemfortiorem : etideircodifferuntvotumsolemneetprivatumsicuthabensobligationemsimpliciter , etconfirmatamobligationem . Undesolemnizatioestali - quomododictafaciensspeciemquam - damvotisubhoccommuniquodestvo - t u m : sedprivatumnonfacit ' speciem , quianonadditaliquidhujusmodi . Undedivisiononestgenerisinspeciesproprie , sedestsicutdivisiototiuspotestativiinpartes , sicutprobatumestinobjiciendo .
Adinergoquodprimoobjicitur , d i - cendumquodsolemneadditformamad - dentemsuperobligationemingenere : etideoestsubstantialisspeciesvoti , etetnonaccidens .
AdALIUDdicendum , quodesttransitusprivatiinsolemne , sicuttransituspoten - tieadactumetprivationem , etnonsic - utmutatioperaccidens . Ethabitumest , quodprivatumnondicitpropriespeciemnisisecundummodum : quianihiladditgeneriquodsitconfirmatioveldetermi - natioobligationis .
AdALIUDdicendum , quodnonpropterhocdiciturformasubstantialis , quiapro - ceditadalteriusnotitiam , sedpotius
ARTICULUS XII.
Anvotumprivatumæqualissitobliga - tioniscumsolemni ?
Secundoquæritur , Utrumprivatumæqualissitobligationiscumsolemni ?
Videtur, quod sic : quia 1. Publicum votum obligat ex eodem ex quo privatum, scilicet ex promissione facta cum deliberatione : sed quæ ex eodem obligant, æqualiter obligant : ergo privatum et solemne sunt æqualis obligationis.
Si forte dicatur, quod ipsa publicatio sive solemnitas faciat ad obligationem. CONTRA : Publicatio et solemnitas sunt tantum in comparatione ad proximum : ergo nec auget nec minuunt obligationem, quæ est ad Deum secundum se : sed votum omne obligat ex promissione quæ est ad Deum : ergo votum omne, scilicet privatum et publicum et solemne, æqualis sunt obligationis apud Deum.
- Item, I Regum, xvi, 7 : Homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Ea autem quæ sunt in corde, æqualia sunt in privato, publico, et solemni : ergo ea quæ sunt coram Deo, sunt æqualia : ergo sunt obligationis æqualis.
<--- Page Split --->
- Item, Vinculi obligantis in voto fortitudo est ex quantitate boni quod vovetur. Sit ergo hoc aequale in voto privato, et solemni : ergo videtur, quod tunc aequalis sit obligatio in utroque voto.
ARTICULUS XIII.
Sed contra.
In contrarium hujus est, quod
Votum solemne impedit et dirimit matrimonium, privatum autem non nisi impedit : ergo non sunt aequalis obligationis.
Item, In Littera dicitur, quod transgressor voti solemnis peccat, et scand alum facit : sed transgressor voti privati non scandalizat, sed peccat tantum : ergo non sunt aequalis transgressionis : ergo nec aequalis obligationis.
Responsio. Dicendum, quod simpliciter est inaequalis obligatio in votis his : est enim maxima in solemni, et in publico medio modo, et in privato minima. Quod autem quadam jura dicunt, quod unum non minus obligat quam alterum, quidam glossant, id est, non minori tempore, vel non minus in genere, licet minus in specie. Sed melius est ut dicatur, quod quadam sunt in voto, ex quibus obligat ut substantialibus obligationis : et quaedam sunt in eo, ex quibus obligat ut protestantibus et probantibus obligationem. Et quae quidem primo modo sunt in voto, aequalia sunt in privato et publico, et solemni : et sic intelliguntur jura, quae dicunt, quod ista vota non minoris sunt obligationis. Sed quoad alia sunt obligationis inaequalis : et haec etiam operantur ad obligationem, licet non adeo substantialiter ut prima.
Ad object. 1. Ad in ergo quod objicitur, dicendum quod directio matrimonii causatur ex eo, quod est in voto secundo modo, et non primo modo.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod scandalum est in duplici voto secundum ea quae ordinantur ad notitiam proximi, et non secundum ea quae sunt substantialia promissioni.
Et sic plane patet solutio ad omnia quaesita circa hunc articulum.
Quis sit modus solemnizandi votum ?
Tertio, Quæritur de modo solemnizandi votum ?
Videtur enim, quod multis modis solemnizetur :
Unumquodque enim tot modis solemnizatur, quot modis ei solemnitas adhibetur : multis autem modis adhibetur solemnitas ad votum : ergo multis modis solemnizatur. Proba tur autem prima per diffinitionem solemnitatis. Secunda autem probatur ex hoc, quod auctoritas personæ in cujus manu deponitur votum, est de solemnitate, et susceptio habitus, et professio certæ reguæ, et sic de aliis multis quæ fieri possunt.
Item, In Littera habetur, quod privatum non dirimit contractum : quia probari non potest quod occulte factum est : ergo per contrarium quidquid valet ad voti publicationem, valet ad solemnitatem : sed multa sunt talia : ergo multa sunt quæ votum solemnizant.
Item, In omnibus aliis sacramentis illa dicuntur esse de solemnitate sacramenti, quæ ipsum decorant, et non sunt de substantia : ergo in voto videtur, quod omnis decor voti sit de voti solemnitate, et non de substantia, sicut invitatio multorum in die voti, et confessio voti coram multis, et sic de aliis.
Si forte dicatur, quod secundum Jurisperitos non solemnizatur votum, nisi uno modo, vel tribus, secundum diversas opiniones : quæratur de illo dicto : quia quod Jurisperiti præter rationem dicunt, non est tenendum, quia est potius injuria quam jus, cum omne jus rationi innitatur, quæ prima regula juris est. Dicunt ergo quidam, quod non solemnizatur
<--- Page Split --->
votum per habitus susceptionem, nec per ingressum religionis, nec per hoc quod fit in manus authenticae personae, sed per solam professionem ad certam regulam, sive hanc faciat cum sumit habitum, sive ante habitus susceptionem, sive etiam post.
Videtur autem hoc nihil esse : quia
Constat ab initio votum fuisse solemne : professio autem certae regulae non fuit ab initio, quia ante regulas Basilii, Benedicti, Augustini, non inveniuntur regulae certe : ergo votum non semper solemnizatur per certae regulae professionem.
Item, Accidit voto, quod sit ad regulam certam : nihil autem perficitur per hoc quod sibi accidit : ergo nec votum per certae regulae professionem : solemnitas autem perficit ipsum, ut prius habitum est : ergo solemnitas non fit per certae regulae professionem.
Item, Sit quod aliquis voveat continuam continentiam in ingressu religionis, constat enim quod hoc liberum est ei, ille secundum hoc numquam posset votum suum solemnizare, quod videtur inconveniens, cum solemnitas sit de confirmantibus votum.
lemnizat votum : sed non est hoc authentica persona, neque habitus : ergo nihil faciunt ad votum solemne.
RESPONSIO. Dicendum, quod, ut communiter dicitur, nihil facit votum solemne, nisi ipsa professio ad certam regulam, in qua approbatus ab Ecclesia continetur modus vivendi. Et hujus causa est, quia sola illa facit impossibilem regressum ad vitam saecularem.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod solemnitas quae ab Ecclesia est approbata et faciens votum fortius, est sola professio. Alia autem non faciunt solemnitatem, nisi solemnitas æquivoce accipiatur, scilicet ad festivitatem coram hominibus.
Ad aliud dicendum, quod est publicatio et probatio duplex. Quædam enim est ex substantialibus voto, et confirmantibus ipsum sive perficientibus : quædam autem ex accidentalibus. Et primo modo non probatur nisi solemne : quia illud probatur ex professione confirmante et perficiente ipsum. Secundo autem modo probatur per accidentalia, id est, quia in notitiam aliquorum processit, quæ tamen notitia non facit ipsum votum majoris confirmationis et perfectionis.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de sacramentis, et voto : quia sacramenta habent virtutem a divina operatione quæ fit in ipsis, sicut sæpius supra probatum est : et ideo facta hominum solemnia sunt accidentalia sacramentis. Sed votum trahit robur ab auctoritate hominis : et ideo solemnitas addita quæ dicit modum expressæ voluntatis approbatum ab Ecclesia, est substantialis ipsi voto et perficit ipsum.
solutio.
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
V. 2. ULTERIUS quaeritur de alia opinione, quæ dicit, quod tria sunt votum solemnizantia, scilicet manus personæ authenticae in qua deponitur, susceptio habitus, et regulæ certæ professio : ista divisa solernizant votum, aut conjuncta.
Si divisa : tunc
- Quicumque voveret in manus alicujus abbatis, et postea contraheret, matrimonium dirimeretur : et hoc non est verum.
Ad in quod objicitur de opinione Jurisperitorum, dicendum quod illa judicanda videtur vera, quæ dicit quod uno modo solemnizatur.
Ad objectum contra, dicendum quod ab initio fuerunt modi jure approbari a synagoga vel Ecclesia, sicut modus juris Nazareorum, qui votum vovebant per-
Ad 1.
<--- Page Split --->
petuum, et Rechabitarum : et hujusmodi illi modi erant loco regulae certae.
Ad alud dicendum, quod non accidit voto per accidens, sed potius accidit ad ipsum, sicut perfectio confirmans et corroborans votum, ut prius dictum est.
Si autem quaeritur, Quomodo Ecclesia potest statuere illum modum solemnitatis ?
Dicendum, quod sollicitudo omnium Ecclesiarum et personarum incumbit summo Pontifici, et omnis potestas ordinandi in Ecclesia illa quae excludunt haereses et schismata et scandala : et ideo statuit modos vivendi certos, quia si quilibet posset facere conventicula, tunc cum quilibet nitatur defendere facta sua et verba, ut dicit Philosophus, generarentur schismata et haereses. Si autem quodlibet votum solemne reputaretur, essent voto solemni obligatae personae inter saeculares degentes, et a prava et perversa natione corrumperentur, et scandalum oriretur, et pejus damnum induceretur in communi ex tali professione, quam posset aliqua sanctitas personalis prodesse : et ideo rationabile est hoc statutum.
lemnizari : ergo votum solemne in pluribus potest fieri.
Item, Professio non fit de uno, sed de pluribus, scilicet de obedientia, de castitate, de paupertate, de sine carnibus vivere, et hujusmodi : ergo votum illud solemnizatur pluribus modis.
IN CONTRARIUM hujus est, quod matrised monium dirimit : hoc autem ratione nullius facit, nisi ratione voti castitatis : ergo videtur, quod solum votum castitatis solemnizatur.
RESPONSIO. Dicendum, quod omne votum perpetuum solemnizari potest primo modo supra dicto : temporale autem votum non potest solemnizari, quia professio vult esse perpetua, et per solam professionem solemnizatur : tamen potest major confirmatio adhiberi, sed numquam accidit perpetuitas, quamdiu manet temporale.
Ad in autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod iste effectus non est voti solemnis in genere, sed in specie, scilicet voti castitatis solemnizati.
Ad 3. An alud dicendum, quod sine professione non reputatur votum solemne propter causas dictas : et haec argumentatio nihil habet inconveniens.
ARTICULUS XV.
Ad quest. 2. Ab in quod objicitur contra aliam opinionem, puto plane esse concedendum.
An votum privatum continentie impediat matrimonium ? et, An sic contrahentes possunt reddere debitum ?
ARTICULUS XIV.
Utrum votum solemne fiat uno modo vel pluribus ?
Quarto quaeritur, Utrum votum solemne fiat uno modo, vel pluribus?
Videtur autem, quod pluribus modis : quia quodlibet bonum melius praecepto, cadit sub voto, et quodlibet potest so-
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Qui privatum faciunt votum continentiae, etc. »
Videtur enim falsum : quia si stat matrimonium, tunc oportet quod rumpatur vinculum voti : sed hoc non rumpitur : ergo non stat matrimonium. Probatio minoris. Vincula Ecclesiae non ligantur nisi ratione quantitatis boni quod est in eis : sed majus est bonum in voto, quam in matrimonio : ergo plus ligat : ergo si alterum habet frangi a reliquo, matrimo-
<--- Page Split --->
nium frangetur a voto potius, quam e converso.
Si forte dicas, quod matrimonium est majus bonum. CONTRA : Hoc est haeresis Joviniani, ut dicit Augustinus quod matrimonium virginitati et viduitati æquare voluit : ergo multo magis est haereticus, qui vult anteponere : sed qui dicit matrimonium esse majus bonum, anteponit : ergo est condemnatus haereticus, qui ita dicit.
Quart. 1. ULTERIUS quaeritur de sic contrahente, Utrum postea potest reddere debitum ?
Videtur autem, quod non : quia
Qui nihil de se sibi retinuit, nulli in se aliquid dare potuit : sed iste per votum nihil sibi de se retinuit : ergo nulli aliquid in se dare potuit : ergo nulli aliquid tenetur reddere.
Item, Constat, quod iste totum se dedit Deo per votum : quaeratur ergo, Per quid absolvitur ab illo ? Videtur, quod per nihil : ergo adhuc tenetur.
Si dicatur, quod per matrimonium. CONTRA : Ipse per actum matrimonii in carnali copula mortaliter peccavit : sed ex peccato non debet reportare commodum : ergo ex hoc non debet absolvi a voto : ergo adhuc tenetur non reddere.
Quart. 2. ITEM ulterius quaeritur, Si potest exigere ?
Videtur autem, quod non : quia
Quantum est in se devovit carnalem copulam : ergo non potest eam exigere postea.
Item, Exigere est velle coitum : et hoc directe est contra votum : ergo cum illo stare non potest : ergo non potest exigere.
Quart. 3. IN CONTRARIUM hujus est, quod votum ita repugnat dationi qua alii dat jus in corpore suo, sicut exigenti debitum : sed primum stat et tenetur ei reddere cui jus in corpore suo dedit : ergo videtur, quod etiam exigere potest.
quod votum privatum minoris obligationis est, quam solemne, ut prius satis rationabiliter est probatum. Et bene concedo, quod matrimonium minus vinculum est secundum se, quam votum, et ideo impedit contrahendum : sed matrimonium cum solemnitate ab Ecclesia institutum efficitur potentius, quam votum : et ideo non dirimit contractum illud quod est votum privatum. Licet enim bonum melius sit castitas, tamen minus bonum in genere, quando fit commune Ecclesiae, praejudicat meliori bono privato : est autem hujusmodi bonum Ecclesiae justitia quae in facie est pro matrimonio coram Ecclesia, et cautela aliarum personarum viventium et aedificatio, quod teneatur promissum.
Ad n quod ulterius quaeritur, dicenAdquæst.1. dum quod sic contrahens reddere tenetur.
Ad objectum contra, dicendum quod Ad 1. persona quælibet dupliciter consideratur, scilicet in se, et prout est commune cumbrum Ecclesiæ. Prout in se consideratur, ipsa de se potest facere quidquid vult, quod non cedit in præjudicium sui in quantum est membrum Ecclesiæ : quia hoc cederet in præjudicium communitatis. Unde dicendum, quod illa fecit de se quod voluit, in quantum in se consideratur, sed non in quantum est membrum Ecclesiæ : sic enim adhuc cadit ordinatio Ecclesiæ super eam, et sic jure institutionis pro communi utilitate factæ dat se alteri, licet peccet mortaliter hoc faciendo : sæpe enim hoc contingit, quod contrahendo quis peccat mortaliter, et tamen stat contractus : et hoc ideo quia vitium nullum est in ipso contractu, sed potius in ipso contrahente, qui se ad oppositum obligavit.
Ad aliud dicendum, quod absolvitur Ad 2. per jus quod alii est acquisitum virtute ecclesiasticae institutionis, et contra hoc non procedit objectio, quia bene conceditur, quod per coitum non absolvitur.
<--- Page Split --->
ut peregrinatio, vel jejunium, vel aliud hujusmodi, et hoc de levi in aliquid utilius potest commutari. Votum autem perpetuum dupliciter potest commutari : aut enim commutatur in contrarium actum redditioni voti, aut in non contrarium, qui tamen est præter illum quo votum redditur.
Dicendum ergo videtur, quod illud votum quod non potest mutari, nisi in actum contrarium redditioni voti, non potest dispensari : quia hoc est venire directe contra votum, et frangere votum : et hoc nulli unquam licuit, neque licebit : et tale est votum solemne de continentia quod numquam mutari potest : et hæc est causa dicti Ecclesiastici, xxvi, 20 : Omnis ponderatio non est digna contineutis amime. Votum autem cujus mutatio non adducit voti fractionem, sed tantum mutationem, potest dispensari, sicut dicit Magister Hugo : sicut quod religiosus habeat proprium, quia non habet nomine suo, sed nomine Ecclesiæ vel capituli : et hoc non est contra votum, quia etiam prius talem in ordine suo poterat habere potestatem : similiter quod accipiat curam pastoralem, qui monachus est, quia in cura pastorali etiam est custodia unius a qua dicitur monachus. Nec approbo solutionem illam Jurisperitorum, qui dicunt, quod non potest dispensari, quod religiosus possit habere proprium : sed potius dispensatur ut non sit religiosus, et tunc licet ei habere proprium. Quia non sunt nisi verba : qui enim potest quod est majus, potest et id quod est minus : sed magis est religiosum fieri non religiosum, quam religiosum habere proprium : ergo si Papa potest primum, potest et secundum. Unde licet sit ibi sophisma compositionis et divisionis in solutione tali, mihi tamen videtur potius contrarium dicendum, quod religionem frangere non licet, sed mutare in id quod est præter illud, et non contrarium, ut dictum est.
dere salvatur in æquivalenti simpliciter, vel secundum tempus. Dico autem æquivalens dupliciter, scilicet in genere boni, vel in recompensatione. Æquivalens in genere boni voto, quando mutatur in aliud bonum æque bonum, sicut si jøjunium mutetur in eleemosynam. Æquivalens autem in recompensatione voto, sicut personale majus bonum, mutatur in commune minus, quod sua communitate recompensat personale bonum, sicut contemplatio unius mutatur in actionem communitati servientem, cum tamen status contemplationis melior sit, quam status actionis. Æquivalens autem secundum tempus, sicut quando votum majus in genere, mutatur in id quod utilius est secundum illud tempus Ecclesiæ, licet in se sit minus, sicut votum terræ sanctæ mutatur in votum alterius crucis.
Ad aliud dicendum, quod non est simile, quia præcepta decalogi sunt de jure naturali : et ideo illa etiam a Deo, sicut dicit Augustinus, non possunt mutari : quia Deus faciendo contra hoc quod fecit ipse rectum, faceret contra suam propriam rectitudinem : sed votum non facit rectum nisi voluntas : voluntas autem est causa variabilis, et effectus ejus etiam aliquo modo magis est variabilis, quam exemplum et imago justitiæ divinæ.
Ad aliud dicendum, quod secundum quid illa tria sunt similia in redditione, quia scilicet obligant ad reddendum : sed in modo reddendi non sunt æqualia, quia quædam illorum in æquivalenti cum auctoritate superioris reddi possunt, quædam autem non, ut dictum est.
Ad m quod ulterius quæritur de voto continentiae, dicendum quod non recipit dispensationem ratione supra dicta : quia dispensation ejus cederet in voti fractionem, non commutationem.
Ad objectum contra, dicendum quod matrimonium fuit in præcepto divino, et in tali casu adhuc posset licentia dari nubendi : quia in tali casu esset votum
<--- Page Split --->
irrationale promissum : quia nihil potest voveri, quod est contra praeceptum divinum : sed ab homine hoc fieri non potest.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod hoc nihil esset : quia non sunt facienda mala, ut eveniant bona 1. Unde temporibus beati Matthæi noluit Iphigenia virgo nubere regi, cui se Christianum cum omni populo fore promisit, ad quod etiam beatus Matthæus consentire noluit, ita quod etiam potius mortem sustinuit 2.
ARTICULUS XVII.
A quo possit fieri dispensatio ?
Secundo quaeritur, A quo possit dispensari ?
Videtur autem, quod a quolibet Prælato : quia
In auctoritate prædieta Magistri Hugonis dicitur, quod « ab his quibus dispensatio credita est in Ecclesia : » est autem dispensatio credita cuilibet prælato : ergo quilibet prælatus potest dispensare.
Item, Prælatus ad hoc est ut cogitet ea quae utilitati proximi expediunt : ad hoc autem est necessitas dispensandi : ergo quilibet prælatus dispensandi debet habere auctoritatem.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod
In corpore humano quaedam officia ita retinet caput in corpore naturali, quod non ea committit aliis membris : ergo in corpore mystico ita debet esse : sed hoc præcipue videtur debere esse in dispensationibus : ergo potestas dispensandi debet esse penes caput, id est, Papam tantum.
Item, Vis regitiva vitæ, ratio est, et non habet sedem nisi in capite : ergo similiter debet esse in corpore mystico : cum ergo principalius sit in regimine dispensandi potestas, videtur quod non sit nisi penes Papam.
Responsio. Dicendum, quod absque Soluti. dubio omnis potestas plenarie dispensandi est in capite Ecclesiae, sicut probant ultimæ rationes, et in aliis prælatis tantum quantum eis conceditur : et ideo in his dispensare possunt, in quibus expresso jure non prohibentur. Prolibentur autem dispensare in voto terræ sanctae, et non in aliis votis temporalibus : et ideo in omnibus temporalibus votis, pensata qualitate personarum et necessitate vel utilitatis causa, dispensare possunt Episcopi et Archiepiscopi. In votis autem perpetuis quæ sunt religionis, et hujusmodi, non credo quod dispensandi habeant potestatem.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Magister Hugo intelligit, quod potestas dispensandi sit penes superiores : sed non negat, quin differenter sit penes eos, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod regimen est duplex, scilicet universale, et particulare : et ideo in magnis non committitur potestas dispensandi habenti regimen particulare : quia ex hoc contingeret, quod quandoque surgeret deformitas membrorum contra caput : oportet enim in membris ordinem servare ad caput : et ideo statuitur in jure, quod in aliquibus omnium membrorum recursus sit ad caput Ecclesiae, sicut omnium membrorum quantum ad vim motivam et sensitivam recursus est ad caput in caput in corpore organico physico.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XVIII.
- Item, Deus in beneficiiis suis et dispensationibus non distinguit inter personas : ergo nec homo judex ecclesiasticus in talibus debet distinguere.
An cum omnibus potest dispensari ?
Tertio quaeritur, Cum quo debeat dispensari ?
Videtur autem, quod cum nullo religioso : quia
Status contemplationis nihil habet securius et melius : et talis est status omnis religionis : ergo numquam potest dispensari cum aliquo illorum.
Item, Omnis potestas, ut dicit Apostolus 1, est in ædificationem, et non in destructionem : sed nulla est ædificatio quando melius destruitur, ut minus bonum ædificetur : fit autem hoc cum de religione sumitur aliquis in officium actionis : ergo videtur, quod talis dispentio numquam fieri possit.
Hed contra.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Sancti patres in pluribus decretis faciunt et concedunt, quod monachi quando digni sunt, etiam in plebanos et in parochos constitui possunt : ergo multo magis ad minora officia.
Item, Genes. xlvii, 6, dicit Pharao ad Joseph, quod si nosceret fratres suos industrios viros, constitueret eos super pecora sua. Ergo et in spiritualibus multo magis homines industrii et boni, ubicumque sunt, accipi debent ad custodiam gregis Dominici.
QUIEST. ULTERIUS quaeritur de votis temporalibus, Utrum ejusdem speciei votum eodem modo dispensandum sit, sicut votum abstinentiae ?
Et videtur, quod sic : quia
- Unius boni in specie recompensatio fit per unum : sed votum abstinentiae idem est in specie in quocumque fiat : ergo uno modo compensandum est.
SED CONTRA : Aliquis dives plus affligitur abstinentia, quam maxima eleemosyna collatione, et aliquis pauper e converso : sed diversae qualitates in dispensando sunt respiciendae : ergo non per idem debet compensari abstinentia divitis et paupris.
RESPONSIO. Dicendum ad primum, quod dispensatio fieri potest, ita quod votum commutetur et non frangatur, ut dictum est : et bene concedo, quod ubicumque sit homo, si utilis est ad regimen, quod assumi debet et obedire tenetur : quia bonum commune melius est, quam aliquod bonum particulare. Unde quod objicitur, verum est statu ad statum comparato : sed quando additur boni communitas in altero statu, efficitur ille status melioris boni, quam sit alter qui est boni singularis hominis.
AD ALIUD dicendum, quod ædificatio magna est, quando non abrumpitur bonum ejus, sed intermutatur aliquando ut possit prodesse multis, sicut dictum est Jeremie, Jerem. 1, 10 : Ecce constitui te hodie super gentes et super regna.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de votis temporalibus, dicendum, quod vota peregistrationis satis etiam possunt de facili dispensari : quia non est peregrinationibus talibus magna peregrinantium emendatio : sed in voto abstinentiae est caute agendum, et non ita cum divite sicut cum paupere est dispensandum : quia pauper non habet unde sibi satisfaciat, sed dives in his abundat nimis. Unde si cum divite dispenseitur, magna debent imponi eleemosyna, vel
<--- Page Split --->
aliquod magnum quid injungi, quod compenset dolorem famis quam oportuisset sustinere in abstinentia.
Ad 1. Ad objectum autem contra, dicendum quod ceteris paribus est hoc verum quod objiciur : sed hac conditiones sunt dispares valde.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Deus corda
intuetur, et ideo corda diversimodo praeparata diversis infundit donis, quandoque diviti dando plus, et quandoque minus pauperi : sed judex ecclesiasticus non videt nisi faciem, et ideo diversae circumstantiæ in faciei diversitate debent apud eum dispensationem diversificare.
C. De virginibus non velatis.
De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a praedecessore nostro Innocentio Papa tale decretum habemus : Hæ quæ necdum sacro velamine tectæ, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere : licet velatæ non fuerint, tamen si nuperint aliquo tempore, his agenda pænitentia est : quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonæ fidei contractus nulla ratione dissolvi : quanto magis ista pollicitalio quam cum Deo pepigit 1, solvi sine vindicta non poterit 2 ? Item, Si virgines nondum velatæ taliter publica pænitentia puniuntur, et a cætu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur : quanto magis viduæ, quæ perfectioris ætatis, et maturioris consilii existunt, et habitum religionis assumpserunt : et deinde apostataverunt, atque ad priorem vonitum sunt reversæ : a nobis et ab omnibus fidelibus, a liminibus Ecclesiæ, et a cætu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandæ, et carceribus tradendæ. Ex his apparet, virgines vel viduas voto continentiae adstrictas, sive fuerint velatæ, sive non, nullatenus conjugium sortiri posse. Quod itidem de omnibus intelligendum est, qui continentiam voverunt. Quod enim ante erat licitum, post votum fit illicitum. Non est igitur prætermittendum quod Innocentius Papa de viduis et puellis decrevit 3, quæ Christo spiritualiter nubunt : si postea publice nuperint, non eas admittendas esse ad pænitentiam, nisi hi quibus se junxerant, de mundo recesserint. Si enim de omnibus hæc ratio custoditur, ut quæcumque vivente viro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendæ pænitentiæ licentia .
<--- Page Split --->
conceditur, nisi unus de illis fuerit defunctus : quanto magis de illa tenenda est, quae ante se immortali sponso conjunxerat, et post hoc ad humanas nuptias transmigravit ? Attende ' quod non solum conjugium talibus negare videtur, sed etiam locum pœnitentiae. Sed non ita intelligendum est, ut aliquando excludantur a pœnitentia, quae digne pœnitentiam agere volunt : sed illae non sunt admittendae ad pœnitentiam, quae ab incestus copula discedere noluerint : quia post religionis propositum non potest Deo reconciliari per pœnitentiam, quae ad habitum suae professionis redire neglexerit. Tunc ille qui se conjunxerat ei, defunctus erit, cum ab ejus illicitis amplexibus haec penitus recesserit. Cum ergo dicitur eas non esse admittendas ad pœnitentiam, nisi hi quibus se junxerant, de mundo recesserint, subaudiendum est eis. Tunc enim eis viri de mundo recedunt et defunguntur, cum ab eorum concupiscentia istae se alienant : quem sensum similitudo subdita declarat et confirmat.
ARTICULUS XIX.
An votum conditionale debet implerisimpliciter vel solum stante conditione ?
Deo grata : sed conditionata est mercenaria : ergo non est Deo grata : ergo vel est conditio non apponenda, vel apposita non attendenda.
In contrarium est, quod votum non 1 sed contra. obligat ex necessitate, sed ex voluntate : ergo non obligat amplius, quam sicut promittit voluntas : sed voluntas non promittit nisi sub conditione.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « De virginitus autem non velatis, etc. »
Hic enim quaeritur de voto conditionato et interpretato.
De primo quidem sic :
- Sit quod aliquis voveat cum conditione apposita, sicut videtur Jacob fecisse, Genes. xxvii, 20, quando dixit : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, etc. : videtur quod etiam conditione non obstante debeat votum solvi. Domino enim debemus esse et posse sine conditione : ergo sive conditio apponatur, sive non, videtur quod debeat solvi Domino quod promittitur.
Quod concedendum est : et ideo nisi velit ille qui vovit, conditione non existente, ipse ad votum non obligatur.
Ad primum ergo dicendum, quod licet Domino totum quod sumus debeamus, non tamen hoc totum requiritur a nobis : et ideo non obligamur nisi cum conditione vel promissione absoluta.
Ad aliud dicendum, quod non est servitus mercenaria : quia hoc intelligitur de his qui etiam ea quae sunt necessaria ad salutem, non faciunt nisi propter mercedem temporalem. Haec autem conditio ponitur ad id quod non est necessarium ad salutem.
- Item, Mercenaria servitus non est
<--- Page Split --->
personae hac intentione, nisi ut servent quae inveniunt : cum ergo non amplius profiteantur, videtur quod ad amplius non obligentur.
ARTICULUS XX.
De voto interpretativo. An aliquis intrans religionem et manens ultra tempus professionis, sit professus ? et, An sit compellendus ut maneat et profiteatur ?
In contrarium hujus est, quod consueSed contitudines et institutiones Ecclesiarum sine superioris auctoritate immutari non possunt: sed scimus illas Ecclesias ordini sancti Benedicti esse assignatas, et a nullo majorum esse mutatas: ergo ad observandum ordinem sancti Benedicti tenentur, ut videtur.
Secundo, Quæritur de voto interpretativo, scilicet quando aliquis habens ætatem, votum in religione non facit, sed moratur amplius quam sit probationis tempus, utrum possit exire si verbo non profitetur, vel ibi manere sit compellendus ?
Videtur autem, quod possit exire : quia
Votum fit verbi promissione : ille autem verbo nihil promittit : ergo potest exire.
Item, Multas fœminas hoc modo in partibus Alemaniae exire permittit Ecclesia, et maritos ducere : quod non fieret, si per ipsum tempus votum esset solemnizatum.
Item, In quibusdam claustris nigri ordinis non exstat memoria, quod umquam servata ibi fuerit regula ex integro, sed tantum quaedam partes, sicut officium nocturnum et diurnum, et non modus abstinendi : et non intrant aliquæ
RESPONDEO sine præjudicio, quod vosolutio. tum et professionem interpretativam omnis homo facit, quando stat ultra tempus communiter probationi assignatum, habens libertatem recedendi si voluerit : sed hoc in quibusdam claustris potest prolongari, secundum quod communitati pro temporis conveniens videtur expedire. Unde tutum etiam videtur mihi, quod in claustris in quibus in periculo castitatis vivunt moniales, multum protelatur donec desperent de hoc quod aliquis eas legitimo ducat matrimonio : et ideo dissimulatur protelatio in claustris Teutoniæ.
Ad in ergo quod contra est, dicendum Ad objet quod tales Ecclesiae sunt ordinis sancti Benedicti, et mutatio inducitur in observantiiis ex dissimulatione Prælatorum : quod enim vident Prælati, et tamen dissimulant, concedere vel indulgere videntur.
D. Quam 1 grande malum sit adulterium.
Cum vir et mulier legitime conjuncti sunt, constat alterum altero vivente ad aliam non posse transire copulam : alioquin adulterium committitur, de quo Clemens Papa ait 2 : Quid in omnibus peccatis adulterio est gravius ?
<--- Page Split --->
Secundum namque in poenis tenet locum, quem primum illi habent qui aberrant a Deo. Gravisime ergo peccant adulteri, graviter fornicarii, sed cunctis his gravius incestuosi : quos omnes transcendunt contra naturam delinquentes. Unde Augustinus ' : Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur ab incestu. Pejus enim est cum matre, quam cum aliena uxore dormire : 'sed horum omnium pessimum est, quod contra naturam fit : ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso utatur, hoc exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius fit in uxore.
ARTICULUS XXI.
An adulterium homicidio et aliis peccatis sit gravius ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : « Quid in omnibus peccatis adulterio, etc. »
Videtur enim falsum : quia
Homicidium in genere moris, gravius est adulterio, et infidelitas gravior est simpliciter.
Item, Adulterium est peccatum ex infirmitate carnis exortum : sed illo gravius est peccatum in Spiritum sanctum : ergo adulterium non est in omnibus peccatis gravius.
ITEM quaeritur, Quare in poenis secundum tenet locum ?
Si enim dicas, quod secundum tenet locum, quia secundum praeceptum transgreditur. CONTRA : Tria praecepta sunt in prima tabula, ex quibus nullum transgreditur.
Si dicas quod tenet transgressionem secundam in secunda tabula. CONTRA : Secundum praeceptum est : Non occides, et non contra hoc est adulterium.
Si forte dicas, quod habet transgressionem secundam in negativis. CONTRA : Hoc erit contra Litteram : quia dicit, quod primum locum habent hi qui aberrant a Deo : quod non diceret, si prædicto modo intelligeret, sed potius, quod primum locum tenerent homicidæ.
Si vero dicas, quod secundum locum tenet in poenis : quia lapidantur sicut aberrans a Deo. CONTRA : Jus majus peccatum debet magis punire : sed homicidium est majus peccatum, quam adulterium : ergo lege juris magis debet puniri.
Item, Illa quae fornicatur in domo patris sui, lapidatur, sicut dicitur, Deutel. XXII, 23 et 24.
Item, Filius contumax lapidatur : quia non vult audire monita patris 2.
Ergo videtur, quod nullo modo secundum locum tenet in poenis.
RESPONSO. Sine præjudicio dicendum, quod aberrans a Deo frangit fidem unitatis spiritus quam habet cum Deo in significato matrimonii quantum ad bonum sacramenti. Adulterans autem frangit fidem thori et individuitatis matrimonii, quæ significat societatem animæ cum Deo : et ideo exemplariter et quoad quantitatem reatus est in secundo loco aberrans a fide : et ideo Dominus per Isaiam aberranti loquitur per modum adulteræ, Isa. XXVIII, 20 : Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat : et
1 S. AUGUSTINUS, Lib. de adulterinis conjugiis ; et habetur, 32, quæst. 7, cap. Adulterii
matum (Nota edit. Lugd.) 2 Cf. Deutel. XXI 18 et seq.
<--- Page Split --->
pallium breve utrumque operire non potest. Et, ibidem, LVII, 8: Juxta me discoperuisti, et susceptisti adulterum.
Et similiter, Ezechiel. xvi, 1 et seq., et Osce, in, 1, et in aliis multis locis. Et per hoc patet solutio ad totum.
E. De illis qui post longam captivitatem redeunt.
Hic quaeritur de illis feminis, quae putantes viros suos interemptos, velin captivitate, vel ab iniqua dominatione numquam liberandos, in aliorum conjugia transierunt : si illi qui putabantur periisse remeaverint, utrum eis reddi debeant, et an secundi fornicati sint, et ipse reae adulterii. De hoc Leo Papa sic ait 1 : Necesse est ut legitimarum fo<dera nuptiarum reintegranda credamus : et remotis his quae hostilitas intulit, cuique id legitime reformetur quod intulit, procurandumque est, ut recipiat quisque quod proprium est: Nec tamen culpabilis judicetur, et quasi alieni juris pervasor habeatur, qui personam ejus mariti qui jam non esse existimabatur, assumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus alienum transire poterunt 2, et tamen plene justitie est, ut eisdem reversis reformentur. Ideoque si viri post longam captivitatem reversi, ita in dilectione suarum conjugum perserverant, ut eas cupiant in suum redire consortium, dimittendum est, et inculpabile judicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Sin autem aliquae mulieres ita virorum posterorum 3 amore sunt captae, ut malint his cohaerere quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priventur, quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt. Redeant ergo in suum conjugia statum : quia sicut mulieres quae ad viros suos reverti noluerint, impiae sunt habendae : ita illae quae redeunt, merito sunt laudandae. Ex his ostenditur, illos qui taliter junguntur, ut credant virum interceptum, per ignorantiam, aliquam excusationem habere de peccato, et tantum primam copulam esse legitimam, non secundam : veniam tamen habere, si careat opprobrio malae voluntatis. Sed si quis relicta in patria sua uxore in longinquam abiens regionem, aliam ducat uxorem, deinde poenitentia ductus eam dimittere velit, asserens se aliam ha-
<--- Page Split --->
buisse quæ vivit, nec Ecclesia permittat, quæ quod ille asserit ignorat, quæritur an in hac secunda copula sit conjugium 1 ? Sane dicit potest non esse conjugium, et mulierem de crimine excusari per ignorantiam, virum autem adulterium admisisse. Sed ex quo ad primam redire volens nec valens, cogitur Ecclesiæ disciplina hanc tenere, incipit excusari per obedientiam et timorem, de hoc quod poscenti mulieri debitum reddit, a qua ipse numquam poscere debet 2 : et sic de aliis hujusmodi sentiendum est.
vivit potius in concupiscentia quam matrimonii honestate.
Ad aliud dicendum, quod bonum prolis in sui ratione habet, quod honestate matrimonii suscipiatur : et cum hoc hic esse non possit, non potest per coitum tale bonum prolis procurare.
ARTICULUS XXII.
Quid faciendum sit mulieribus quæ putant viros interemptos, vel in captivitate, vel ab iniqua dominatione numquam liberandos ?
ARTICULUS XXIII.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Hic quæritur de illis fæminis, etc. »
Videtur enim illis fæminis esse concedendum, ut interim alios ducant : quia
Matrimonium est in medicina, et morbus concupiscentiæ medicina tamdiu carere non potest.
Item, Impeditur bonum naturae quod est proles : ergo videtur, quod cum secundo concedi debeat matrimonium.
N. latic. RESPONSO. In praecedentibus satis est de hoc habitum : quia omnes molestie matrimonio supervenientes propter fidem thori sunt tolerandæ : et ideo longa captivitas cum patientia est exspectanda.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod est medicina indirecta, quia gratia magis medicatur : unde si convertatur ad fidem thori, magis juvabitur quam in matrimonio : et si illa fides postponatur, tunc
An redeunte marito alter potest manere cum ea quam putat uxorem propter scandalum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in fine distinctionis, ibi E, paulo ante finem : « Ex quo ad primam redire volens nec valens, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia propter nullum scandalum est aliquid faciendum contra vitæ veritatem : sed esse cum alia postposita sua, est contra vitæ veritatem : ergo non debet esse cum illa propter scandalum vel etiam metum excommunicationis.
Ad hoc respondeo, quod Magister hic errat, et falsum est quod dicit : quia iste debet potius mori excommunicatus, quam commaneat illi quæ non est uxor ejus.
<--- Page Split --->