DISTINCTIO XXXVII.
De impedimentis quæ omnino faciunt illegitimum matrimonium contrahendum cum omni, propter ecclesiasticam institutionem.
A. In quo ordine nequeat fieri conjugium ?
Sunt igitur quidam ordines, in quibus nullatenus potest contrahi conjugium : et si intercesserit copula, fit divortium, ut sacerdotium, diaconatus, et subdiaconatus. In aliis vero permittitur sortiri conjugium, nisi religionis habitum sumpserint, vel continentiae votum fecerint. Unde Leo Papa : Clericos, lectores, ostiarios, exorcistas, acolythos, si extra votum et habitum inveniuntur, et continentiam profiteri nolunt, uxorem ducere virginem Ecclesia Romana permittit, non viduam vel repudiatam : quia deinceps nec ad subdiaconatum prouehi poterunt, nec laicus uxorem sortitus nisi virginem, vel bigamus ad clericatum i. Item, Ex Carthaginensi concilio : Placuit Episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos etiam ab uxoribus abstinere : quod si non fecerint etiam ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros vero clericos ad hoc non cogit *. Item, Leo Papa : Lex continentiae eadem est ministris altaris, quae E piscopis et presbyteris : qui cum essent laici vel lectores, licite uxores ducere potuerunt, sed cum ad prædictos pervenerunt gradus, cœpit eis non licere quod prius licuit 3. Item, In sexta synodo : Si quis eorum qui ad clericatum accedunt, voluerit nuptiali lege mulieri copulari, hoc ante ordinem subdiaconatus faciat 4. Item, Calixtus Papa : Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, monachis, concubinas habere seu matrimonium con-
<--- Page Split --->
trahere penitus interdicimus : contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi : et personas ad pœnitentiam debere redigi, juxta sanctorum canonum distinctionem judicamus 1. Item, Gregorius : Nullum facere subdiaconum Episcopi præsumant, nisi qui se caste victurum promiserit, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata 2.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Sunt igitur quidam ordines, etc. » Hic agitur de impedimento ordinis : et non sunt in ista distinctione nisi duo parva capitula, quorum primum est de impedimento ordinis : secundum, de interfectoribus suarum conjugum, et incipit ibi, B, « His adjiciendum est de percussoribus, etc. »
Circa primum autem capitulum quaeruntur septem.
Primum est, An Ordo impediat matrimonium contrahendum, et dirimat contractum ?
Secundum, Utrum sit locale et temporale impedimentum, vel perpetuum et generale ?
Tertium, Utrum omnis ordo hoc facit, vel quidam, et quis sit ille ?
Quartum, De eo qui habens uxorem, uxore consentiente, est ordinatus, utrum ipsa uxor teneatur intrare religionem ?
Quintum, De eo qui ordinatus est uxore nesciente vel reclamante, utrum aliquod prajudicium sit factum uxori ?
Sextum, De clericis Orientalibus qui ordinantur, utrum reclamantibus uxoribus possint ordinari ?
Septimum, De uxoribus Orientalium, qui volentibus uxoribus sunt ordinati, utrum post mortem clerici mariti ad perpetuam teneantur continentiam ?
An Ordo impediat matrimonium ?
An PRIMUM sie proceditur :
Sacramentum non est contrarium sacramento : sed nihil impedit aliud, nisi quod est contrarium ei : ergo videtur, quod sacramentum non impedit sacrementum : ergo nec ordo matrimonium.
Item, Aut ordo impedit ex se, aut ex adjunco. Non ex se : quia sic omnis ordo impediret, quod falsum est. Si autem impedit ex adjunco, hoc non est nisi votum castitatis : ergo non debet assignari speciale impedimentum matrimonii, sed sub voto contineri : ergo specialis tractatus non debuit esse de isto impedimento, sed in sequenti distinctione sub impedimento voti debuit contineri.
Item, Typus et veritas sibi respondent : ordo autem veteris legis erat typus ordinis novae legis : ergo respondet sibi : sed constat, quod sacerdotes Veteris Testamenti habebant et ducebant uxores in ordine existentes : ergo et in Novo possunt hoc facere : ergo ordo non est unum de impedimentis matrimonii.
Item, Si ordo impedit matrimonium, aut hoc est ratione prolis, aut ra-
<--- Page Split --->
tione fidei, aut sacramenti, aut ratione concubitus qui est in matrimonio. Si ratione prolis : ergo proles haberet contrarietatem ad ordinem, quod falsum est, cum a Domino sit imperatum, quod crescant homines et multiplicentur 1. Similiter constat, quod nec ratione fidei, nec ratione sacramenti. Si dicatur ratione actus hoc esse, hoc etiam non est, nisi quia contrariatur actus divinus. Sed contra : Maxime divino non contrariatur, scilicet participationi Eucharistiae, quia matrimonio juncti percipiunt Eucharistiam : ergo non contrariatur ei minus divinus : ergo non contrariatur : ergo ordo non impedit matrimonium.
- Item, Videtur quod etiam promoveat : quia ordo constituit in jure Christi qui est sponsus Ecclesiae fecundans ipsam gratia ad bona opera : ergo congruit ipsum exprimere hoc in figura : sed figura hujus est habitus uxoris, ut dicitur, ad Ephes. v, 22 et seq. : ergo videtur, quod congruit ordinatos sacris ordinibus habere uxores : ergo ordo non impedit matrimonium, sed potius matrimonium facit ordinatum meliorem,
obsequiis sunt mancipati : ergo, etc. : ergo non debent habere uxores, quia habens uxorem, sic est divisus, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 33.
Item, Sicut patet, Numer. XVII, 8 et seq., Dominus interdixit ne levitate possessionem haberent, sed libere eis ministrarentur aliorum labores, ne laboribus impediti possent minus vacare obsequiis divinis : sed magis abstrahit ab obsequio divino cura uxoris et domus, quam cura colendorum agrorum : ergo cum sit necessitas temporis, magis convenit ministris altaris interdici uxoris curam et domus, quam colendarum terrarum : sed in Novo Testamento non est necessitas se propagandi ulterius, ut supra probatum est : ergo in Novo Testamento convenit legem continentiae indici ministris altaris.
Item, Sicut dicunt Philosophi, studium altarum scientiarum quaerit abstractionem a carne : sed altissima scientia est lex divina : ergo studentes in ipsa debent abstrahi a carne : sed omnes ministri altaris tenentur studere in illa : ergo, etc. : sed nullus est melior modus se abstrahendi a carne, quam per legem continentiae : ergo videtur, quod convenit eis legem continentiae indicere.
hel contra. In contrarium hujus est,
Quod dicitur, Isa. ut, 11 : Mundamini, qui fertis vasa Domini. Si enim hoc in Veteri Testamento imperabatur, multo magis in Novo est tenendum : sed coitus matrimonii est cum immunditia quadam mixtus : ergo ille qui fert vasa Domini et ipsum Dominum, non debet esse obnoxius ad coitum : ergo nec conjunctus debet esse matrimonio.
Item, Cogitare tantum quae Dei sunt, et dividi ad cogitandum quomodo placeat uxori, et quae mundi sunt, et quae dicuntur, simul esse non convenit : sed divinis obsequiis deputatus, debet tantum cogitare quae Domini sunt : ergo non debet ipse esse obnoxius ad cogitandum quae sunt uxoris et mundi : sed existentes in sacris ordinibus, divinis
Item, Augustinus in libro de Civitate Dei, inducit Apuleium dicentem, quod « Deum deorum vix aliquis nisi maxime a carne separatus sit, mente conspicere possit 2 : » constat autem, quod sacerdos maxime mente conspicere debet Deum : ergo per legem continentiae maxime decet eu a carne esse abstractum.
R esp o s sio. Dicendum, quod ultimae rationes probant, quod congruit ordinem sacrum impedire matrimonium : sed tamen non est necessarium : et hoc est concedendum. Unde ordo de se congruitatem habet continentiae : sed necessitas
<--- Page Split --->
continentiae causatur a rationali constitutione Ecclesiae.
Ad 1. AD PRIMUM ergo sciendum, quod ordo in quantum est sacramentum, non impedit matrimonium, sed ex annexo, scilicet immunditia coitus, et distractione ad curam uxoris et puerorum. Unde licet sacramentum sacramento non contrarietur, tamen annexum uni sacramento, potest non convenire actui et officio alterius sacramenti, et ita impedire ipsum.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod ordo habet aliquid rationis impediendi etiam praeter votum, quia incongruitatem habet, ut patet in omnibus rationibus ultimo inductis. Et ita patet, quod est speciale impedimentum, vim trahens ab institutione Ecclesiae. Nec est simile de ordinibus non sacris : quia ratione sanctitatis istius ordinis ordo iste habet incongruitatem ad ea quae sunt matrimonii : licet tamen sanctitas illa sit ordini substantialis, quia est sanctitas officii, et actus qui est circa altare.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod perfectior est veritas, quam typus et figura : et ideo plus invenitur in veritate, quam in typo. Et objectum illud bene tenet de figura perfecta : sed non in omnibus fuit figura, quia ordo in Veteri Testamento tantum fuit figura ordinis Novi, et non fuit ordinatus figura ordinati, quia illi sacerdotes serviebant in propagine carnis tempore paucitatis fidelium : sed isti sunt tempore propaginis spiritualis.
Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod matrimonium non impedit ratione substantiae, aut effectus qui est triplex bonum matrimonii, sed ratione ejus quod dictum est.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod multo minus est communicare, quam consecrando efficere corpus Domini, et sibi commisso populo intendere in divinis : et ideo illa objectio non procedit.
Ad 5. AD ALIUD dicendum, quod non promovet, sed impedit, ut dictum est : et hoc quod objicitur, peccat secundum
æquivocationem : quia metaphorica est similitudo illa, et non ad litteram referenda, et est ac si objiceret, ridens est lætus : pratum ridet : ergo pratum est lætum.
ARTICULUS II.
An ordo sit impedimentum matrimonii locale, temporale, particulare vel universale, ubique et semper?
Secundo quaeritur, Utrum istud impedimentum sit locale, temporale, particulare vel universale, vel ubique et semper generaliter?
Videtur autem esse locale : quia non ubique impedit, sed tantum in Ecclesia occidentali : ergo, etc.
Similiter videtur temporale : quia non semper impeditit, cum Petrus legatur uxorem habuisse, et Philippus et alii quidam Apostoli et Episcopi.
Similiter videtur esse particulare : quia non omnis ordo impedit, sed quidam : quatuor enim primi non impediunt matrimonium : ergo videtur, quod sit locale, temporale, et particulare.
IN CONTRARIUM hujus est :
Quod enim naturale est alicui, ut dicit Aristoteles, ubique convenit ei, sicut ignis in Perside, et in Græcia comburit : sed naturale est ordini impedire matrimonium : ergo ubique debet impedire. PRIMA probata est per Aristotelem in secundo Ethicorum. SECUNDA autem probatur per omnes rationes inductas in præcedenti articulo ad hoc, quod ordo impedit matrimonium.
Item, Sicut dicit Glossa super epist. I ad Corinth. vi, 12 : « Statuta Ecclesiae habent auctoritatem a generalitate : » sed istud est statutum Ecclesiae habens auctoritatem : ergo est generale : non ergo est locale : propter hoc enim dicit
<--- Page Split --->
Apostolus, I ad Corinth. xiv, 33 : Sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
- Item, Boetius in prologo libri de Trinitate dicit, quod « Ecclesia dicitur Catholica ab universalitate, eo quod ubique sit diffusa : » ergo videtur, quod etiam id quod impedit in una parte et uno tempore, semper et ubique debeat impedire matrimonium.
verum, sed mysticum, et quantum ad energumenos, qui non sunt vere de corpore mystico, sed in potentia. Et similiter lectores recitant prophetias, quae sunt lumen veritatis obumbratum figuris. Et ideo non oportet eis indicere legem contintentae.
ULTERIUS videtur, quod omnis ordo debeat impedire : quia etiam exorcistae accipiunt vim expellendi daemones, et lectores potestatem exponendi prophetias : sed ad primum horum requiritur spiritualitas, cui non convenit carnalitas debiti matrimonialis : et ad secundum requiritur studium, cui non competit cura domus et uxoris : ergo videtur, quod talibus non licet contrahere : et eadem est ratio de aliis.
ARTICULUS III.
An omnis ordo sacer impediat matrimonium ?
Tertio quaeritur, Utrum omnis ordo sacer impediat matrimonium contrahendum, et dirimat contractum ?
Videtur autem, quod non : quia
RESPONSIO. Dicendum ad primum, quod quantum est de congruitate, est impedimentum illud ubique et semper : sed quia congruitas ista non dicit nisi aptitudinem et non necessitatem, sed potius necessitas ista causatur ab Ecclesiæ instituto, ideo quantum ad necessitatem separandi matrimonium, illud est locale et temporale.
Et sic patet solutio ad omnia objecta præter ultimum : quia argumenta non probant nisi aptitudinem. Quod autem Ecclesia particulariter hoc, et post tempus primitivæ Ecclesiæ instituit, causa est, quia particulariter et temporaliter et non a tempore primitivæ Ecclesiæ subditi quidam elegerunt, et se deinceps ad hoc adstrinxerunt.
Ad ultimum dicendum, quod illi ordines non impediunt de maxima congruitate, sed de congruitate remota.
Ad objectum dicendum, quod exorcistæ magis hoc faciunt vi exorcismorum, quos memoriter tenent, quam vi sanctitatis quæ sit in officio ordinis : quia non est actus eorum super corpus Christi
Sicut se habet ordo ad sanctitatem, ita se habet ad matrimonium impediendum : sed differenter se habet ad sanctitatem : ergo differenter se habet ad matrimonium impediendum. PRIMA probatur ex hoc quod ordo non habet rationem quare impediat matrimonium, nisi ex sanctitate sui actus et officii. SECUNDA autem patet per se : quia ad majorem sanctitatem tenetur sacerdos quam diaconus, et diaconus quam subdiaconus : cum igitur sacerdotium impediat contrahendum et dirimat contractum, videtur quod diaconatus impediat contrahendum, et non dirimat contractum, et subdiaconatus non impediat, nec dirimat.
Item, Omnis sanctitas quæ est in sacramentis, est ex forma : sed subdiaconus et diaconus non accipiunt ordinem ad formam Eucharistiae, sed tantum super materiam accipiendam a populo subdiaconus, et ordinandam in altari diaconus : ergo nihil attingunt de sancitate sacramenti : ergo non oportet, quod impediant propter hoc matrimonium.
Item, Nulli magis indigent medici-
<--- Page Split --->
na contra concupiscentiam, quam ministri altaris : sed matrimonium est medicina contra concupiscentiam : ergo maxime indigent matrimonio : ergo maxime debet eis concedi matrimonium.
- Item, Non pertinet ad subdiaconum legere Evangelium, sed Epistolam : ad diaconum autem pertinet legere Evangelium, et non conficere sacramentum : sed ad sacerdotem pertinet conficere sacramentum : habent ergo se isti ordines in gradibus altioris et inferioris potestatis : haec igitur potestas debet ascendere quibusdam gradibus sanctitatis : sed haec sanctitas non bene exprimitur nisi impar continentiae modus eis indicatur : ergo videtur, quod non tres isti ordines impediant matrimonium contrahendum et dirimant contractum.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod omnes isti ordines dicuntur sacri a sanctitate excellenti super communem populum : ergo ad aliquid tenentur, ad quod non omnis populus : sed hoc non potest esse nisi continentia perpetua : ergo ad perpetuam continentiam tenentur.
Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod de congruitate omnes isti tres ordines impediunt matrimonium contrahendum, et dirimunt contractum : et haec congruitas ad actum reducitur per Ecclesia institutionem, ut prius dictum est.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod differens illa sanctitas non est in removendo se a delectationibus venereorum, sed potius in attingendo perfectionis altiorem modum : unde quilibet tenetur ad continentiana : sed continentia in subdiacono est sicut virtus simpliciter, in diacono sicut virtus purgatoria, et in sacerdote sicut virtus purgati animi : quia etiam intentio virtutum non est principaliter in recessu a malo, sed in accessu ad bonum.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod est sanctitas in sacramentis dupliciter. Una est quasi forma ipsius sacramenti. Alia est quae non est forma in sacramento, sed potius
in anima in qua efficitur. Dico igitur, quod sanctitas quae formalis est in sacramento, est in materia sacramenti ut dispositio quaedam, et in loco, et in nutu, et in verbis, et in caeteris hujusmodi, et non est tantum ex forma sacramenti. Sed sanctitas quae est effectus sacramenti in eo qui percipit ipsum, illa est a forma sacramenti in tali materia. Unde cum sit sanctitas ut dispositio in materia sacramenti, et loco, et verbis, et ritu qui theleta a beato Dionysio vocatur : oportet omnes cultui sacramenti appropinquantes, perfecte separari a contagione incontinentiae : et ideo omnibus illis indicitur continentia perpetua.
Ad ALIUD dicendum, quod matrimonium est medicina indirecta, potius excipiens morbum quam curans. Ministri autem Domini curati debent esse a concupiscentia : et ideo aliam veram et direetam curam accipiunt, quae est spiritualis gratia refrigerans aestum concupiscentiae, et exercitium spiritualium quod abstrahit animum a cogitatu concupiscibilium.
Ad ALIUD dicendum, quod differens ille gradus pro minimo suponti perfecctum recessum ab immunditiis rationem sub carne deprimentibus : sed in exaltatione differunt sicut purgatores et illumiinatores et perficientes, sicut dicit Dionysinus. Quod enim ipse refert ad ordinem diaconi et sacerdotis et Episcopi, vocans diaconum purgatorem, eo quod ejicit immundos a loco sacro : et sacerdotem illuminatorem, propter doctrinam : et Episcopum perfectiorem, propter consummatam potestatem in confirmando et consecrando, hoc nos possumus referre ad subdiaconum et diaconum et sacerdotem, dicendo subdiaconum purgare per doctrinam Epistolarum, diaconum illuminare luce Evangelica, et sacerdotem perficere conferendo Eucharistiam.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
An habens uxorem, si uxore consentiente sit ordinatus, ipsa uxor teneatur intrare religionem?
Quarto, Quæritur de eo qui habens uxorem, uxore consentiente est ordinautus, utrum ipsa uxor religionem intrare teneatur?
Videtur autem, quod non : quia
In ea est consentire quantum vult : sed iste ordinatus non tenetur ad castitatem, nisi dum vivit ipse : ergo si illa consentit caste vivere dum vivit maritus, videtur quod hoc sufficiat ad hoc quod maritus ordinetur : ergo post mortem illius viri ipsa potest nubere alteri : ergo non tenetur intrare religionem.
Item, Si fornicatus esset vir, et dimissus propter fornicationem, ipsa non teneretur continere, nisi dum viveret vir : ergo videtur, quod hoc sufficiat viro ordinato, quod ipsa contineat dum ille vivit : ergo non tenetur intrare religionem.
Item, Ista mulier non tenetur ad castitatem ex hoc quod ille suscipit ordinem, nisi eo vinculo quo ipsa subjacet legi viri : sed sicut Apostolus dicit, I ad Corinth. vii, 39 : Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit : quod si dormierit vir ejus, liberata est, scilicet a lege. Cui vult nubat, tantum in Domino 1. Ergo cum illa parte vitæ quæ vivit post mortem viri, non subjaceat viro, videtur quod in illa non obligatur ad castitatem ex hôc quod maritus recipit ordinem : ergo non tenetur intrare religionem.
IN CONTRARIUM est, quod
Votum castitatis viri per ordinem quodammodo solemnizatur : sed non possunt perpetuo vir et mulier separari, nisi per votum ex utraque parte solemnizatum : ergo mulier talis tenetur ad votum continentiae perpetua solemnizatum, vel quasi solemnizatum.
Item, Quamdiu ista non perpetuam vovit continentiam, tamdiu timor est de castitate sua, quia votum hoc faceret, si de castitate non timeret : sed quamdiu talis est timor, non potest ille vovere continentiam : ergo nec potest ordinem suscipere cui est annexum : sed suscipit ordinem : ergo non timet amplius de castitate uxoris : ergo vovit continentiam perpetuam, quasi solemniter.
RESPONSO. Dicendum, quod talis mulier tenetur ad castitatem dum vivit, hoc est, ad castitatem perpetuam : sed si juvenis est, de cujus lapsu timetur, tenetur intrare religionem : si autem non est talis, debet esse in loco honesto in castitate perpetua.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in ea vovere vel non vovere est voluntatis : sed tamen eo modo quo dat licentiam viro, intelligitur etiam ipsa vovere. Votum autem viri solemnizatur et perpetuatur per ordinem : et ideo etiam ipsa perpetuat et solemnizare intelligitur votum suum. Et hoc ideo est, quia sunt æqualis vinculi : et ideo de simili etiam communi consensu oportet quod se invicem absolvant.
Ad ALIUD dicendum, quod non est simile : quia vir tunc amittit jus quod ipse habet in corpore mulieris propter peccatum suum : mulier autem est econtra retinens jus in corpore viri, et ideo remanet libera. Hic autem non amittit nisi per votum voluntarium consimile in utroque : et ideo necessarium est perpetuare votum suum.
Ad ULTIMUM dicendum, quod mulier eo vinculo impedit, quo subjacet legi viri quoad debitum carnis : sed illud debitum non absolvitur quocumque voto, sed
<--- Page Split --->
tantum voto perpetuo quod intelligitur solennizari.
tum nullum et stultum fuit : quia de alieno nullus vovere potest, et fuit alienum quoad id quod uxor habuit in corpore suo.
Ad aliud dicendum, quod non esset vatum, sed potius stulta quaedam promissio de alieno.
ARTICULUS V.
ARTICULUS VI.
An ordinatus uxore reclamante tenetur reddere debitum non obstante ordine ? Quinto, Quaeritur de eo qui ordinatus est uxore reclamante, utrum aliquod praejudicium sit factum uxori ? Videtur autem, quod sic : quia
Ille omnimode habet ordinem : ordini autem est annexum votum castitatis solemne : ergo iste ad perpetuum tenetur castitatem : sed non potest teneri ad castitatem, nisi illa perdat debitum in corpore viri : ergo uxori factum est praejudicium in corporali debito mariti.
Item, Fortius praejudicat minus forti : sed fortius est solemne votum in ordine, quam matrimonium : ergo prajudicat illi : ergo dirimit contractum matrimonium : ergo mulieri fit praejudicium.
Sed contra
Vir quando ordinem accepit, in potestate sua carnem suam non habuit : ergo de ipsa nihil facere potuit per votum : ergo iste adhuc uxori reddendus est.
Adhuc, Si sine consensu uxoris in religione esset tonsoratus, ipse ei redderetur : ergo multo magis reddetur ei, quando tantum ordinem sacrum sine consensu uxoris accepit.
Solutio.
RESPONSIO. Dicendum, quod talis est uxori reddendus, sed non habet potestatem petendi debitum, sed tantum reddendi. Et mortaliter peccavit hoc modo accipiendo ordinem : et etiam post mortem uxoris ad perpetuam etiam si supervixit, tenetur castitatem.
Ad 1.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod vo-
An clerici Orientales reclamantibus uxoribus possint ordinari ?
Sexto quaeritur, Utrum clerici Orientales reclamantibus uxoribus possint ordinari ?
Videtur, quod sic : quia
Non eis fit praejudicium, cum post ordinem possint reddere debitum et commanere sicut prius.
Item, Cum tria sint in conjugio, scilicet essentia conjugii, et actus debiti carnalis, et bonum, nullum horum impedit ordo Orientalium : ergo videtur, quod non possit impediri per uxoris contradictionem. Et PRIMA quidem patet per so.
Item, Contradicente uxore non impeditur vir a voto terræ sanctæ, ubi contingit eum pluribus annis abesse ab uxore : ergo multo minus inter Orientales, uxore contradicente, impeditur ab ordine ex quo ipsa numquam privatur debito suo.
Item, Reclamatio emendationis salvo jure uxoris nulla est si fiat ab uxore contra virum suam vitam emendantem : sed per ordinis susceptionem emendatur maritus, quia major gratia confertur ei : ergo videtur, quod reclamante uxore fieri possit, dummodo salvum sit jus matrimonii.
IN CONTRARIUM est.
- Quod dicit Apostolus, I ad Corinth. VII, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus. Ergo si non sit
<--- Page Split --->
par utrobique consensus, nec ad tempus possunt se a debiti solutione absolvere : sed Orientalis tempore suae vicis tenetur ad castitatem, quam non potest tenere, nisi uxore consentiente : ergo videtur, quod non potest in ordinem suscipiendum consentire, ad cujus susceptionem sequitur talis obligatio castitatis.
- Item, Ordinati uxor secundum multos in Orientalibus post mortem ordinati tenetur ad perpetuam castitatem : ergo suae libertatis fit ei praejudicium per ordinem susceptum a viro : ergo non potest suscipi ordo, nisi de uxoris voluntate.
nem suorum maritorum, teneantur perpetue continere post mortem virorum ?
Videtur, quod non : quia
Mulier post mortem a lege viri est soluta : ergo cui vult nubat, secundum Apostolum, I'ad Corinth. vn, 39, tantum in Domino.
Item, Quæ esset causa, quod non posset nubere ? vir enim suus de cætero ex quo defunctus est, non contrahit bigamiam, nec ista mulier tenebatur ei nisi ratione matrimonii : ergo videtur, quod soluto matrimonio ipsa se jungere possit cui voluerit.
RESPONSIO. Hoc ultimo probatum videtur mihi esse conveniens, licet antiqui quidam dixerint contrarium.
AD PRIMUM ergo dicendum videtur, quod licet in substantia debiti non fiat ei praejudicium, tamen in tempore quodam fit ei praejudicium, scilicet tempore vicis, et in statu futurae libertatis fit ei praejudicium, sicut probant ultimae objectiones.
AD ALIUD dicendum, quod contrariatur quodammodo actui : quia in tempore privat eam, licet non simpliciter.
AD ALIUD dicendum, quod hoc votum necessarium est pro liberatione terrae sancta : si tamen sciret probabiliter periculum uxoris futurum, credo quod melius faceret non peregrinando.
AD ALIUD dicendum, quod non totum uxoris jus remanet salvum, sicut patuit ex prædictis.
ARTICULUS VII.
An uxores Orientalium consentientes ordinationi suorum maritorum tenentur continere post mortem eorum ?
In CONTRARIUM est, quod ad paria vir sed contra. et mulier in continentia et debito matrimonii judicantur : ergo quale est votum viri, tale necessario est etiam votum mulieris : sed votum viri est, ut post suam aliam ducere non possit : ergo a simili mulier post mortem viri alium virum ducere non potest.
RESPONSO. Dicendum, quod uxor post solutio. mortem sacerdotis (ut dicunt) alium virum ducere non potest : quando enim consensit in ordinem viri, consentit etiam vel consentire intelligitur consequens ordinem : et hoc est votum continentia perpetua, quod quidam dicunt causari ab Ecclesia institutione, quidam autem a vi voti, quod melius credo, quia intelligitur eo modo solemnizatum quo solemnizatum est votum viri, ut scilicet post mortem mariti numquam alium accipiat : sicut nec ille post mortem uxoris aliam ducere potest.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod soluta est a lege viri post mortem ejus, sed non a voto, quod intelligitur solemnizasse, quando consensit, quod vir susciperet ordinem.
AD ALIUD dicendum, quod votum interpretatum ponitur pro causa : et sic patet solutio.
Septimo quaeritur, Utrum uxores Orientalium consentientes in ordinatio-
Tamen Hugo dicebat contrarium, scilicet quod licet ei ducere alium : sed dicta opinio est celebrior.
<--- Page Split --->
ibi, A, post initium : « Uxorem ducere virginem, etc. »
Videtur nihil esse : quia potest accipere virginem, vel non virginem, sicut sibi videtur.
RESPONSIO. Loquitur ex hypothesis, si clericus sacerdos fieri intendit : quia si non virginem duceret, bigamia obstaret ne sacerdos efficeretur.
ARTICULUS X.
An aliquis talium potest ducere viduam aut repudiatam ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post : « Non viduam vel repudiatam, etc. »
In Novo enim Testamento nulla est repudiata : ergo pro nihilo videtur illud dicere.
RESPONSIO. Dicendum, quod repudiata est dimissa qualitercumque, licet uxor non fuerit, quia bigamiam inducit quocumque modo ducitur corrupta.
ARTICULUS IX.
An aliquis talium tenetur ducere virginem ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit,
B. De interfectoribus suarum conjugum.
His adjiciendum est de occisoribus suarum conjugum, de quibus Nicolaus Papa scribit Radulpho Bituricensi Archiepiscopo : Interfectores suarum conjugum sine judicio (cum non addis adulterarum vel aliquid hu-
<--- Page Split --->
jusmodi) quid aliud habendi sunt quam homicidae? ac per hoc ad pœenitentiam redigendi, quibus penitus denegatur conjugium 1. Hic videtur Nicolaus permittere maritis pro adulterio aut alio hujusmodi uxores suas interficere : sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali criminosos ferire jubet. Unde idem Nicolaus : Inter haec vestra sanctitas addere studuit, si cujus uxor adulterium perpetraverit, utrum marito ejus secundum mundanam legem interficere liceat ? Sed sancta Dei Ecclesia numquam mundanis constringitur legibus : gladium non habet nisi spiritualem. Item, Pius Papa : Quicunque propriam uxorem absque lege et sine causa interfecerit, aliamque duxerit, armis depositis publicam agat pœenitentiam : et si contumax exstiterit, anathematizetur usquequo consentiat 2.
ARTICULUS XI.
An crimen impedimentum sit, et quantae virtutis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « His adjiciendum est de occisoribus, etc. »
Quæritur enim hic de impedimento criminis.
Et quæruntur quatuor.
Primum est, Quantæ virtutis sit istud impedimentum ?
Secundum, Quæ et quot sunt crimina matrimonium impedientia ?
Tertio, De tribus casibus, in quibus per crimen commissum dividitur matrimonium cohtractum.
Quartum, Utrum licet maritis uxores adulteras interficere, sicut Littera videtur dicere, vel non ?
Ad PRIMUM sic proceditur :
- Nullum impedimentum adeo dignum
est pæna sicut crimen : ergo nullum adeo efficaciter debet impedire matrimonium : ergo crimen debet impedire contrahendum, et dirimere contractum.
Item, Crimen directe contrarium est conjunctioni animæ cum Deo : cum ergo matrimonium sit hujusmodi conjunctionis signum, crimen frustrat signatum matrimonio : ergo aufert a matrimonio bonum sacramenti : sed sublato illo aufertur matrimonium, ut supra habitum est : ergo videtur, quod crimen impediat contrahendum, et dirimat contractum.
Item, In omnibus aliis sacramentis crimen impedit effectum : ergo et in isto : ergo videtur, quod dirimat contractum.
Item, Nullum est impedimentum quod adeo directe contrariatur matrimonio sicut crimen : sed alia quaedam minus contrariantia dirimunt contractum : ergo et istud dirimet ipsum. Probatur autem prima : quia alia sunt frequenter sine peccato personæ quæ matrimonium contrahit : istud autem numquam. Secunda autem patet per se.
IN CONTRARIUM est, quod
- Matrimonium est medicina : sed
4 Cf. 32, quæst. 2, cap. Interfectores (Nota edit. Lugd.)
2 Cf. 33, quæst. 2, cap. Quicumque propriam (Nota edit. Lugd.)
<--- Page Split --->
quanto aliquis est infirmior, tanto paratior debet ei esse medicina : ergo cum crimen sit infirmitatis, quanto aliquis est criminosior, tanto minus impediri debet a matrimonio, ne per concupiscentiam ruat in praeeps.
Item, Ponamus, quod istud superveniat matrimonio : constat, quod non impedit propter periculum : ergo nec etiam tunc debet impedire, cum idem periculum sit de incontinentia.
Item, Alia impedimenta impediunt frequenter quoad unam, et non quoad aliam, et in illis non tollitur medicina : sed istud impedit quoad omnia : ergo tollit medicinam : ergo nisi temperetur, desperabit aeger : ergo ab Ecclesia temperandum est, ita quod licet impediat contrahendum, non tamen dirimat contractum.
Quod concedendum est : quia nullum impedimentum criminis ita impedit contrahendum, quod etiam dirimat contractum praeter adulterium in triplici casu, sicut partim supra dictum est, et iterum infra dicetur.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod ex ratione reatus maxime impedit, sed ob hoc non contrahit fortitudinem impedicendi, sed potius ex hoc quod destruit essentialia matrimonio, sicut consensum, vel debiti redditionem, vel aliquid tale : nullum autem horum destruit crimen : et ideo non est adeo violenter impediens sicut alia.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod contrariatur conjunctioni ex eo quod destruit causam conjunctionis quae est meritum, et non ex hoc quod destruat signum. Unde non est verum, quod id quod contrariatur signato, contrarietur signo, nisi per se et formaliter intelligatur, scilicet quod contrariatur signato, in quantum est signatum illius : hoc autem modo crimen crimen non contrariatur conjunctioni fidelis animae cum Deo : unde non valet argumentum.
Ad 3. AD ALIUD dicendum. quod impedit
effectum matrimonii qui est gratia : sed tamen non impedit matrimonii effectum, id est, quod matrimonium efficiatur : sicut etiam crimen in aliis sacramentis sacramentum non impedit, sed effectum sacramenti, qui est gratia.
Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa : quia nullum impedimentum ita contrariatur matrimonio sicut crimen, ut patet ex prædictis.
ARTICULUS XII.
Quot et quæ sunt crimina matrimonium impedientia ?
Secundo quaeritur, Quæ et quot sint signa criminis matrimonium impedientia ?
Et consueverunt poni sex, scilicet interfectio propriæ conjugis, incestus, raptus sponsæ alterius, insidians juri vel debito uxoris, sicut ille qui proprium filium levat a fonte, ut per hoc uxoris suæ compater effectus, non teneatur ad debitum : occisio presbyteri, et pœnitentia solemnis.
OPJICITUR autem de primo : quia interficiens propriam conjugem, non peccat nisi in matrimonium quod fuit inter cum et conjugem suam : ergo non debet puniri nisi in illo matrimonio : ergo videtur, quod liceat ei contrahere aliud matrimonium, contra quod non peccavit.
Similiter etiam objicitur de incestu : in illo enim apparet æstuans concupiscentia : cum ergo medicina illius sit matrimonium, videtur quod ille maxime debeat per Ecclesiam ad matrimonium invitari : ergo non debet constitui ab Ecclesia, quod hoc crimen matrimonium impediat.
Eodem modo de tertio objicitur. Videtur enim, quod rapiens sponsam debet eam habere : quia inter eam et primum
<--- Page Split --->
non sunt nisi sponsalia, et inter eam et secundum intervenit carnale commercium : et per hoc solvuntur sponsalia, ut supra habitum est : ergo videtur, quod ex hoc ipso, quod rapit eam, efficiatur non sponsa alterius : ergo non impedit matrimonium ex hoc, quod rapuerit sponsam, sed eam potest habere uxorem.
- Ulterius de quarto : quia ille nullo modo peccat contra omne matrimonium, sed tantum contra suam conjugem : sicut ergo peccans in contractu unius matrimonii, non propter hoc impeditur ab alio, ita nec iste impediri debet ab alio matrimonio contrahendo post mortem conjugis suae.
venes sunt talia crimina committentes, Ecclesia debet cum eis dispensa e etiam de matrimonio contrahendo, ne aliqua occasio ruinae detur eis ex incendio concupiscentiae.
DICENDUM ergo ad primum, quod in peena est hoc statutum : satis enim æquum est ut interficiens conjugem, conjugem de cætero non inveniat, licet non peccaverit nisi in unam : timetur enim, quod similis furor eum etiam debeat concitare in aliam, ut etiam interficiat illam. Unde hoc fit, non ideo quia peccaverit in secundum matrimonium, quia adhuc non est, sed in criminis detestationem, et propter timorem similis in matrimonio sequenti.
De quinto autem videtur, quod sit penitus irrationabile : quia presbyter non est persona pertinens ad matrimonium : ergo occidens eum, nihil peccat contra matrimonium : ergo injuste punitur in matrimonio.
Sextum etiam nihil rationis habere vidatur : quia solemniter pœnitens est laudabilis : quia nec apertum vituperium eum retrahit a pœnitentia : sed nihil habet rationis, quod aliquis puniatur in eo in quo est laudabilis : ergo pro illa pœnitentia non debet pœnitens solemniter puniri : sed magna pœna est impediri a matrimonio : ergo solemniter pœnitens a matrimonio non debet impediri.
Ad ALIUD dicendum, quod licet incestus significet nimium æstum concupiscentiae, tamen reddit etiam personam aliquo modo illegitimam ad matrimonium, in quantum non attendit vel timetur non debere attendere matrimonii honestatem, qui naturae gradus non atteudit : sed præcipue tamen Ecclesia attendit, ut magis vitentur ista crimina propter timorem pœnae adjunctæ.
Ad TERTIUM dicendum, quod raptor sponsæ alterius dicitur, non quod sponsa remaneat si ille voluerit, sed quia ille rapuit eam quæ fuit sponsa : propter matrimonii enim inchoationem aliquam quæ fit in sponsalibus (ut supra habitum est) vult Ecclesia, quod hoc crimen quilibet detestetur, et ideo pœnam talem adjunxit.
ULTERIUS quæritur, Cum hæresis et apostasia a fide et ipsa infidelitas, sint graviora crimina quam ista, quare non ponuntur inter impedientia matrimonium ?
Videtur enim, quod debeant poni : quia enormia sunt, et contra fundamentum matrimonii peccant : ergo impedire debent matrimonium.
Ad QUARTUM dicendum, quod non est simile de contractu matrimonii : quia ibi fit damnum temporale tantum, sed hic fit damnum et insidiatio etiam spiritualium, sicut fidei, et hujusmodi : et ideo istud est detestabile.
Ad QUINTUM dicendum, quod enormitas criminis exigit longam et asperrimam pœnitentiam : et ideo interdicitur ei matrimonium, ut nullo alio occupatus possit deflere peccata sua : tali enim consulendum est ut intret religionem : et hæc est ratio ecclesiasticae institutionis.
Ad 2
Ad 3.
Ad 4.
SOLUTIO. Dicendum, quod sex dicta ab antiquis sunt posita crimina impedientia matrimonium contrahendum ex intertdico Ecclesiæ, sed non dirimunt contractum, quinimo dixerunt, quod si ju-
<--- Page Split --->
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod solemniter pœnitens non potest de cætero vacare deliciis : quia solemnis pœnitentia non fit nisi pro crimine quod totam commovit patriam vel urbem, ut supra in tractatu de Pœnitentia dictum est: et ideo non est congruum illi amplius vacare deliciis cum uxore : et ideo interdictur ei matrimonium contrahendum.
Ad 11D quod ulterius quæritur, dicendum quod multis aliis criminibus posset Ecclesia adjungere hoc in poenam, quod non contraherent si vellet : sed tamen in præhabitis fecit : quia magis contra matrimonium peccabant vel enormitate sua perpetuum luctum exigebant, sicut duo ultima. Et bene credo, quod hoc infideli et apostate esset consulendum : tamen quia talia peccata cum errore et ignorantia sunt mixta, licet enormia sint in se, facilius tamen apud Ecclesiam impetrant veniam : quia non tantum ex malitia, quantum ex ignorantia processerunt. Unde, I ad Timothy. I, 13 : Misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Act. iii, 17 : Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
ARTICULUS XIII.
enim, quod ex ira vel ex inimicitia machinetur in mortem conjugis prioris, et non ad hoc quod contrahat cum adultera, videtur tunc non impedire : quia tales irae non faciunt aliquod speciale periculum conjugi, eo quod etiam s'^e adulterio talia possunt accidere : ergo videtur, quod hoc sit generale.
Similiter ponamus, quod quando dedit fidem de contrahendo vel etiam contraxit, illa nescivit istum esse conjugatum, sed putavit solutum : tunc enim ignorantia excusat totum peccatum : ergo illa injuste puniretur, si post mortem alterius conjugis non liceret ei contrahere secum.
Item, Pono, quod non fuit verum matrimonium, sed tamen ante separationem per judicium Ecclesiæ fidem det vel contrahat cum alia : videtur enim, quod non impeditur : quia cum non sit impedimentum nisi ex matrimonio, et illud nullum sit, illud nullum faciet impedimentum : ergo fiet contractus secundus.
Item, Ulterius pono, quod det fidem de contrahendo vel contrahat, antequam eam polluat per adulterium, et postea polluat eam per adulterium. Videtur, quod hoc non impedit : quia jus non est nisi de eo qui duxit in matrimonium eam quam prius polluit per adulterium : sed iste non fecit : ergo hoc non impedit.
An in tribus casibus qui polluit aliquam per adulterium, post mortem uxoris eam non potest ducere in matrimonium ?
Tertio, Quæritur de tribus istis casibus in quibus ille qui polluit aliquam per adulterium, post mortem suæ conjugis eam non potest ducere in matrimonium : sicut enim supra patuit, illi sunt, si machinatus est cum effectu in mortem conjugis, si fidem dedit de contrahendo, si contraxit de facto.
- ОБЖИГУР ацтем де primo : sit
Responsio. Dicendum, quod in omnibus istis casibus præter ultimum habent instantiam illi casus tres qui inducti sunt.
Sed de ultimo dicendum, quod ex novo jure determinatum est, quod sive fidem ante adulterium daret, sive post, quod impedit contrahendum cum illa cui fidem dat, et dirimit contractum : quia similes invidia per utrumque fiunt matrimonio primo : et ideo similiter determinant de utroque.
In aliis autem tenendum est sicut probant objecta.
<--- Page Split --->
divinis, videtur quod secundum legem divinam idem fieri debeat: ergo si interficiat eam, debet ei ignosci.
In contrarem est quod dicitur, Ezesed contra. chiel. xxxm, 11 : Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Ergo homo debet eam exspectare ad pœnitentiam, et non statim interficere.
ARTICULUS XIV.
An liceat maritis uxores adulteras interficere ?
Quarto quaeritur, Utrum liceat maritis uxores adulteras interficere, sicut in Littera videtur dicere in decreto Nicolai Papa ?
Videtur, quod sic: quia
Lex præcipit adulteram lapidari 1 : quod autem lex divina præcipit, homo exsequi tenetur : cum ergo nullus sit adeo offensus ab adultera sicut maritus, ipse potest eam lapidare.
Item, Lex dicit : Maleficos non patieris vivere 2 : sed malefica maxime est adultera : ergo peccatum etiam est marito, si patitur eam vivere : ergo tenetur eam interficere.
Item, Legibus humanis ignoscitur marito, si uno vulnere confodit utrumque, et adulterum et adulteram : cum igitur leges humanæ exemplatæ sint a
RESPONSIO. Dicendum, quod Ecclesiastico judicio nullus interficitur : si autem adulter per judicium civile fecerit eam interfici, ipse videat : bene enim puto, quod si lex humana in talibus servetur, non est peccatum.
Ad primum ergo et secundum dicendum, quod lex timoris fuit lex vetus : et ideo crimina atrociter puniebat, et adulteros condemnabat et alios criminosos : sed lex nova lex amoris est : et ideo Dominus, Joan. vim, 3 et seq., adulteram liberabat.
Ad aliud patet solutio per dicta : quia si lex civilis servetur, peccatum, ut puto, nullum incurritur : sed tamen ex misericordia dissimulandum est, sicut ipse Dominus sua misericordia exaltat judicium, dissimulans peccata hominum propter pœnitentiam.
1 Deut. xvn, et xix, 13.
1 Exod. xm, 18.
<--- Page Split --->