DISTINCTIO XXXVI.

De impedimento conditionis, quod respicit statum legis humanae.

A. Si pro extrema conditione valeat uxor separari a viro et e converso.

Nunc de conditione videamus, an valeat conjugium dividere ? Ad quod dicimus, quia non negatur ingenua posse nubere servo, sed si nescitur esse servilis conditionis,libere potest dimitti cum servitus ejus fuerit deprehensa, secundum illud : Si quis ingenuus homo ancillam alterius uxorem acceperit, et aestimat, quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in servitutem dejecta, si eam a servitute redimere potest, faciat : si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Si vero ancillam eam scierat et collaudaverat, post eam ut legitimam habeat 1. Item ex eodem : Si femina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum,quia omnes unum Patrem habem us in cœelis : una lex erit viro et feminae 2. Cum dicitur sciens illum servum, datur intelligi, quod si nescierit illum servum esse, non cogitur manere cum ipso. Si enim conditionis dolum patitur, non cogitur adhaerere ei cujus fraude decepta est. Si autem scierit vir conditionem mulieris, vel e converso, non valet eam dimittere. Unde Zacharias Papa : Si quis liber ancillam in matrimonio acceperit, non habet licentiam dimittendi eam, si consensu amborum conjuncti sunt, nisi ob fornicationem 3. De illis agit quibus alterutrius conditionata est, quando conjunguntur.

<--- Page Split --->

tus autem est conditio suppositionis, qua persona secundum se et sua est in potestate superioris.

Videtur autem, quod talis conditio non debet esse in humano genere : quia

  1. Dicit Gregorius, quod « natura omnes homines æquales genuit : » ergo contra naturam est unum hominem esse alio inferiorem, et esse in potestate alterius secundum se et sua : sed ea quæ sunt contra naturam, nullo jure statui possunt : ergo nullo jure conditio servitutis inter homines esse potest.

  2. Item, Dicit Gregorius, quod « contra naturam superbire est hominem homini præesse velle : » ergo idem quod prius.

  3. Item, Apostolus dicit, quod in Christo Jesu non est servus neque liber1 : ergo in fide Christi omnes sunt æquales : ergo falsum est, quod unus sit dominus alterius : ergo nulla est conditio servitutis.

  4. Item, In primo ordine humani ge neris dictum est ante peccatum et post peccatum homini, quod coleret terram, et subjiceret eam sibi : nusquam autem, quod dominaretur super alterum : ergo videtur, quod de dignitate naturae hominis sit, ut non sit servilis conditionis.

  5. Item, Tullius dicit in Rhetorica, quod « omne jus a natura est profectum : » ergo quod non est profectum a natura, est injuria : sed istud jus de conditione servitutis, non est a natura profectum : ergo est injuria. Probatio me - diae. Natura est æqualiter digna in servo et in domino : ergo impossibile est, quod unus alteri ex participatione naturae præponatur : et sic constat propositum.

Si forte dicas, quod Tullius mentitur. Contra : Jus positivum necesse est, quod habeat rationem aliquam æquitatis : illa ergo ratio necesse ratiocinatur ex aliquo habitu regente ipsam, et exemplar aliquod habet ad quod adspicit : sed istud exemplar est necessario ante jus positi-

« Nunc de conditione videamus, etc. » In ista distinctione duo determinat. Unum principale, scilicet de impedimento conditionis. Aliud secundarium de aetate contrahentium, ibi, D, « Hoc etiam sciendum est, quod pueri, etc. »

Circa conditionem determinat tria per ordinem in tribus capitulis, scilicet quæ conditio impediat ?

Utrum servus unius potest contrahere cum ancilla alterius ?

Et, An solvatur matrimonium per servitutem supervenientem matrimonio ?

Et hæc plane jacent in Littera.

Ad notitiam autem horum capitulorum trium quæruntur hic quinque.

Primum est, Quid sit conditio impediens matrimonium ?

Secundum, An servitus impediat matrimonium ?

Tertium, Utrum impediat ex jure naturali, vel positivo, vel divino, vel humano ?

Quartum, Quid de servo unius contrahente cum ancilla alterius ?

Quintum, De conditione quæ supervenit matrimonio.

ARTICULUS I.

Quid sit conditio impediens matrimonium ?

AD PRIMUM, scilicet quid sit conditio impediens matrimonium, objicitur :

Dicunt Jura, quod conditio impediens matrimonium, est servitus : servi-

<--- Page Split --->

vum : quod autem est ante jus positivum, non est jus positivum : ergo exemplar quod imitatur ratio inveniens jus positivum, non est de jure positivo : sed nihil est ante, nisi jus naturale et divinum : ergo necesse est, quod istud exemplar sit jus naturale et divinum : sed omne exemplatum perficitur ab exemplari : ergo jus positivum perficitur a jure naturali et divino : et hoc est quod dicit Tullius.

 contra. In contrarium hujus est,

  1. Quod dixit Noe, Genes. ix, 25 : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Si ergo per Patriarchas Dei inspirationem habentes, inducta est servitus : ergo est de jure divino.

  2. Item, De Abraham, Isaac, et Jacob legitur, quod habuerunt servos et ancillas : cum ergo inspirationem Dei habuerunt, et nihil contra naturam vel jus egerunt, servitus est de jure naturali et divino, ut videtur.

  3. Item, In Novo Testamento, I Petr. II, 18, et ad Ephes. VI, 5, et multis aliis locis praecipitur servis, quod in omni timore obeidiant dominis, non tantum bonis et honestis et modestis, sed etiam discolis : ergo conditio servitutis est de lege Christi : et sic nec contra naturam, nec contra divina : ergo nec servitus.

  4. Item, Video quod propter peccatum traditur homo ut sit in potestate daemonis : ergo multo magis tradetur in potestatem hominis : ergo potest justo Dei judicio unus effici servus alterius.

tius tripliciter : dicitur enim quandoque natura ipsa species communicabilis individuis, et participata ab illis, sicut dicuntur omnes homines natura homines. Dicitur etiam natura quandoque ratio naturalis : et hoc dupliciter, scilicet ex naturalibus procedens, et in naturalibus consistens, vel ex naturalibus procedens ad ordinem eorum quae incidunt praeter naturam, quantum illa ordinari est possibile. Et primo quidem modo quod est contra naturam, non potest stare : et hoc modo servitus non est contra naturam, sed potius personalis, et contra statum personae. Secundo autem modo iterum non est naturalis : quia sic non est naturale nisi jus illud, quod natura omnis ea quae sunt illius naturae docet. Sed tertio modo servitus est naturalis : quia per eam ordinatur culpa quae inducta est in natura ex vitio personae.

Et per hoc patet etiam solutio ad'sequens : quia Gregorius vocat contra naturam, quod est contra naturam primo modo dictam, non autem tertio.

Ad aliud dicendum, quod servus consideratur dupliciter, scilicet secundum quod est particeps gratiae vel gloriae, quae sunt maxima perfectiones animae, et in talibus aequatur domino, vel etiam quandoque praeponitur. Consideratur etiam secundum opus et facultatem, et in talibus est in potestate domini. Et primo modo loquitur Apostolus.

Ad aliud dicendum, quod patet solutio ex prius inducta distinctione : quia servitus ex re innaturali inducta est, quae est peccatum : sed tamen ex ratione ordinatur et peccatum et pœna peccati, quae est servitus.

Ad aliud dicendum, quod Tullius accipit naturam pro naturali ratione, cujus habitus regit in omni jure positivo : et ita trahitur ab eo sicut exemplatum ab exemplari, sicut probat objectio : et ita inde trahitur ordo peccati per pœnam quae est servitus : peccatum enim in pœna et per pœnam ordinatur.

Respostio. Dicendum, quod conditio servitutis est in genere humano : quia nisi esset, non impediret matrimonium.

Ad primum ergo dicendum, quod non est derivata servitus ex inaequalitate naturae, sed potius ex inaequalitate operum in pœnam inducta : et ideo non est favorabilis, sed potius eorum quae per se fugiuntur, ut dicunt Philosophi.

Ad hoc autem quod objicitur, quod « contra naturam est, etc. », dicendum quod natura dicitur dupliciter, vel po-

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

An servitus impeditat matrimonium, et quo jure?

Secundo quaeritur, An servitus impediat matrimonium ?

Videtur, quod non :

  1. Omne enim impedimentum alicujus contrarietatem aliquam habet ad aliud : sed servitus nullam habet contraricatem ad matrimonium : ergo non impedit ipsum. PROBATURautem prima : quia nihil impedit aliud, nisi quod in contrarium operatur vel agit : et agens in contrarium, est contrarium necessario. SECUNDAautem patet : quia servus potest habere fidem, prolem, et sacramentum.

  2. Item, Si impedit : aut impedit ex genere, aut ex differentia addita. Si ex genere : ergo omnis conditio impeditet matrimonium, quod falsum est, cum conditio libertatis non impeditat. Si autem ex differentia contrahente. CONTRA : Ergo omnis servitus impedit, et semper : ergo et servus cum ancilla contrahere non potest, quod falsum est : ergo conditio servilis non impedit matrimonium.

  3. Item, Secundum naturam ita est, si aliquid ex natura sui aliquid impedit, quod illud multiplicatum plus impedit : ergo si servitus impedit matrimonium, multiplicata servitus plus impedit ipsum : sed hoc est falsum, quia servus cum ancilla contrahere potest, cum tamen in eis sit multiplicata servitus : ergo hoc est falsum, quod servitus impedit matrimonium.

  4. Item, Pcena servutitis statui matrimonii ante existenti supervenit ex ultione peccati, sicut et aliae pœena : sed ego video, quod aliae pœena non impediunt : ergo nec ista debet impedire.

  5. Item, In signato matrimonio magis est contractus ancilla cum libero, quam libera cum libero : ergo etiam in signo magis debet esse ratum matrimonium ancilla cum ingenuo, quam ingenua cum ingenuo : ergo conditio non impedit matrimonium, sed etiam promovet. PROBA - T U R prima ex hoc quod Verbum Dei Patris ingenuissimum, nostrae nupsit naturae in una persona Filii in thalamo uteri virginalis, cum tamen dicat Philosophus in primo Metaphysicorum, quod multipliciter natura nostra est ancilla. SECUNDAautem constat.

IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Omnis deceptio et fraus rescindunt contractum : sed si ingenuus cum ancilla ignoranter contrahat, ibi est deceptio : ergo contractus rescindendus est.

  2. Item, Matrimonium est de bonis partim propter se, et partim propter aliud expetendis, ut dicit Philosophus : libertas autem est de per se expetendis, servitus autem de fugiendis : ergo libertas convenit cum ratione boni appetibilis matrimonio, et servitus contrariatur : sed contrarium impedit : ergo servitus potest impedire matrimonium.

  3. Item, Multa sunt onera matrimonii ex seipso : ergo onerans ex alieno non debet addi oneri matrimonii, quia nimis grave efficeretur : sed servitus onerat ex alieno : ergo non debet addi matrimonio : sed potius si ignoranter fiat contractus, pro nullo debet reputari a jure, ne nimis grave onus matrimonii efficiatur.

RESPONSIO . Dicendum , quodexconsti - tutocivilietEcclesiæinfavoremliberta - tisservitusignoratacumoppositacondi - tione , scilicetlibertatis , impeditmatri - moniumcontrahendum , etdirimitcon - tractum , nisivelintspontecommanere , postquamconjunxingenuusscitdecon - ditioneservitutisinalia .

ADPRIMUMergo dicendum, quod hoc habet contrarietatem aliquam non ad essentiam matrimonii, sed potius ad consequentia, scilicet ad debiti redditionem,

<--- Page Split --->

et ad bonum statum prolis : et ideo nimis grave est matrimonium cum illa conditione : propter quod statutum est, quod sit impedimentum ejus.

ARTICULUS III.

Ad aliud dicendum, quod ex diferentia impedit, et argumentum non sequitur : quia differentia non habet contrarietatem ad se in alio individuo, sed potius ad differentiam oppositam : sicut patet, quod rationale in Platone non contrariatur rationali in Socrate, sed irrationali contrariatur. Ita conditio servitutis non opponitur servituti matrimonii, sed potius libertati, et cum illa impedit matrimonium.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de illo ad quod habet contrarium, sed suum simile magis augmentat : et ideo si posset multiplicari servitus contra libertatem in matrimonio, bene concedendum esset, quod magis impediret : sed hoc esse non potest, cum una sit unius tantum : et ideo illud argumentum non cogit.

Ad aliud dicendum, quod aliae pœenae in utroque sunt conjugum, et non augent onera matrimonii, nec faciunt ipsum violioris conditionis in bonis suis : sed haec omnia facit servitus : et ideo non est simile.

Praeterea, Aliae pœenae secutae sunt originale, et ista secuta est vitium personale : et ideo non est aequaliter in omnibus : et ideo iterum non est simile.

Ad ultimum dicendum, quod natura nostra ancilla est in hoc quod suorum operum non est tota causa : sed ancillatio illa non tradit eam in potestatem contrarii domini : et ideo æquivocatio est in argumento : quidquid tamen in nobis sit qui frequenter peccavimus, et ideo servi peccati secundum aliquem modum sumus. Nostra tamen natura prout assumpta est a Christo, liberrima fuit : et ideo falsum supponit objectio : et patet qualiter intelligitur dictum Philosophi.

An impediat ex jure naturali vel positivo ?

Tertio quaeritur, Utrum impediat ex jure naturali, vel positivo, vel divino ?

  1. Videtur autem, quod non ex naturali : quia hoc, ut dicitur in Digesto veteri, est quod natura omnia animalia docet : constat autem, quod natura non docet servitutem : ergo videtur, quod ista conditio non est de jure naturali : ergo nec matrimonium impedit de jure naturali.

  2. Item, Si impediret per vim juris naturalis, oporteret quod contrariaretur alicui eorum quae sunt matrimonii in conjunctione maris et feminae : sed hoc non invenitur de facili : ergo per vim juris naturalis non impedit.

  3. Videtur autem, quod nec ex jure divino : quia hoc potius persuadet humilitatem, quam exaltationem. Unde etiam dicitur, I ad Corinth. vii, 21 : Servus vocatus es ? non sit tibi curve : sed et si potes fieri liber, magis utere. Ergo de servitute etiam de jure divino persuasum est, quod liber maneat cum ancilla, vel e converso : ergo non impedit matrimonium ex jure divino.

Videtur, quod nec ex humano jure positivo : quia totum jus humanum oritur a divino, vel a naturali : sed istud nec a divino oritur, nec ab alio : ergo non est impediens de jure positivo.

Responsio. Dicendum, quod impedimentum istud vim habet a jure positivo, quod est statutum Ecclesiæ habentis Dei auctoritatem et inspirationem ad ordinationem peccati per pœenas, ut prius habitum est.

Ad objectum autem contra, dicendum

<--- Page Split --->

quod quoad hoc est naturale, quod natura insurgit et punit nocivum : et ideo penea peccati naturali jure stabiliuntur : et hoc modo reducitur ad naturam : sed non oportet, quod sit naturale vel divi-

num sicut unum praeceptorum naturalium vel divinorum, sed potius judiciale statutum in poenam peccantium, et in favorem libertatis, quae primo ex animi libertate ex nobilitate virtutis exorta est.

B. De copula servi et ancilla diversorum dominorum.

Quæritur etiam, Si servus unius ancillam alterius acceperit, an sit inter eos conjugium ? De hoc etiam ita statutum est 1 : Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam præsumptione dirimant : non attendentes illud, Quod Deus conjunxit, homo non separet 2. Unde nobis visum est, ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno conjugio permanentes dominis serviant suis. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis conjunctio fuit, et per voluntatem dominorum. Attende finem hujus capituli, ubi videtur innui præter voluntatem dominorum inter servum et ancillam non posse contrahi conjugium : vel si contrahitur, non esse ratum. Quibusdam tamen videtur inter eos posse fieri conjugium, dominis ignorantibus.

C. De viro qui se facit servum ut dimittatur ab uxore.

Illud etiam notandum, quod si mulier virum liberum acceperit, et ille ut causam praestet dissidii, se alicujus servum fecerit, nec ille uxorem dimittere, nec illa ob vinculum conjugii in servitutem redigi poterit. Unde illud, Perlatum est ad sanctam synodum, quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione divortii, cujusdam servum se fecerit, utrum et mulierem necessario tenere debeat : et si tenuerit, an illa etiam servituti subjici debeat, quaesitum est. Judicatum est

<--- Page Split --->

uxorem minime debere dimitti : non tamen ob Christi legem mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat 1.

ARTICULUS IV.

An servus unius potest contrahere cum ancilla alterius ?

Quarto, Quæritur de servo unius contrahente cum ancilla alterius. Et hoc quæritur propter ea quæ dicuntur in capitulo B, Quæritur etiam, si servus, etc. »

Videtur autem, quod hoc esse non possit : quia

  1. Servitus unius onerosum reddit conjugium : sed hic est triplex servitus, vel etiam quadruplex : ergo nimis onerosum efficitur conjugium : est enim hic duplex servitus dominorum duorum conjugum, et servitus viri ad uxorem, et e converso.

  2. Item, Matth. vi, 24 : Nemo potest duobus dominis servire. Ergo nec hic : ergo non possunt duobus dominis serviles conjungi.

Si forte dicis, quod hoc verum est quando jubentur contraria. CONTRA : Sit quod uxor petat debitum, quando dominus postulat servitium : tunc enim jubent contraria : ergo iste est in perplexitate : sed nullus debet esse perplexus : ergo nullus debet tale conjugium contrahere.

  1. Item, Sit quod dominus præcipiat illi, quod numquam reddat ei debitum, sed semper in domo domini maneat ut invigilet actibus domini : et similiter dominus ancillæ præcipiat : constat, quod tenentur obedire, quia Apostolus hoc præcipit 2 : ergo videtur, quod numquam est tempus exigendi vel reddendi debi-

tum : ergo nec maritalis societas; potest esse inter tales : ergo nec conjugium.

  1. Item, Esto quod dominus præcipiat ei ne consentiat in matrimonium : constat, quod debet esse obediens,alias dominus puniret eum : ergo videtur, quod consentire non potest : ergo nec matrimonium contrahere.

  2. Item, Quidquid est rei quæ in me est, meum est cum re mea : sed iste servus domini sui est : ergo et domini est, quidquid est servi : sed uxor servi est servi : ergo uxor servi est domini : sed una mulier non potest esse duorum, nihil commune habentium : ergo uxor servi debuit esse illius domini ancilla, cujus ancilla fuerat ante. Objectio eadem est de servo in comparatione ad dominum ancillæ. Cum igitur hæc omnia sint inconvenientia, videtur quod nullum conjugium sit cum servo et ancilla diversorum dominorum.

  3. Item, Pueri talium servorum dubie generantur : licet enim secundum leges quasdam partus sequatur ventrem, tamen consuetudines diversarum terrarum de hoc dubiæ sunt : quia sicut supra probatum est, homo est animal cujus uterque sexus pro educatione filiorum sollicitatur, sed substantia patris magis principalis est in generatione filii, quam etiam matris : ergo videtur, quod plus pertinet de partu ad patrem, quam ad matrem : si ergo isti generant unum infantem, ille erit duorum dominorum, et forte contraria præcipientium, quod esset magna absurditas. Cum ergo multa inconvenientia sequantur ex tali conjugio, videtur quod tale conjugium sit illicitum.

<--- Page Split --->

solutio.

Responsio. Dicendum, quod talia conjugia licet sint difficilia, tamen sunt licita.

est servus suspendi a redditione debiti. Sed verum est, quod bene potest impediri imperio domini a cohabitatione continua.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod servivitus viri in uxorem, et e converso, æquivoca est ad servilem conditionem : quia uxor non est ancilla viri, nec vir est servus uxoris : et ideo illa objectio non concludit inconveniens.

Ad ALIUD est distinguendum : quia aut servus contraxit matrimonium consentientibus dominis, suo, et uxoris, aut dissentientibus, aut altero consentiente, et altero dissentiente. Si autem primo modo, tunc solvendum est debitum conjugale : quia qui consentit principale, intelligitur consensisse accessorium. Et ita quando matrimonio consenserunt, concessisse intelliguntur et tempus ad solvendum debitum. Si autem ambo dissentiunt, tunc adhuc distinguendum videtur, scilicet aut quia non est hora solvendi debitum maritale, aut serviendi dominis. Si primo modo, si est nox, et in cubili secreto est cum uxore, puto quod tenetur solvere debitum. Si secundo modo, tunc puto quod debent servire dominis. Si autem tertio modo, tunc sub eadem distinctione serviendum non consentienti.

Ad DICTUM autem Evangeliste dicendum, quod interest qualiter aliquis sua re utatur : et ideo leges sunt, quid debeant facere servis domini eorum. Unde Apostolus dicit, ad Coloss. iv, 1 : Domini, quod justum est et æquum servis præstate, scientes quia Dominum habetis in cælo.

Ad dictum autem Apostoli patet responsio per antedicta.

Ad ALIUD dicendum, quod quoad hunc consensum non est servus in potestate domini : quia ille consensus habet conditionem libertatis ex seipso, ut supra patuit in quaestione de impedimento violentiae sive coactionis. Et causa hujus est, quia quod ad naturae permanentiam in solatium mortalitatis natura concessit, non debet poni in potestate cujusquam : et ideo etiam domino contradicente, dummodo alias velit servus, potest libere consentire in matrimonium.

Ad ALIUD dicendum, quod illud decipit secundum æquivocationem ejus quod est suum, vel meum : quia aliter est vir uxoris, et e converso, et aliter servus domini, ut patet ex præhabitis : extraneissimus enim modus habendi est ille quo vir habet uxorem, et habetur ab ea, et propinquissimus ille quo habetur servus a domino, sicut possessio : et ideo non valet ratio illa.

Ad ULTIMUM dicendum, quod si plures tales generarent filios, tunc dividuntur a dominis in quibusdam Alemanie partibus : si autem unus solus, tunc dividi non potest, sed unus ab alio accipit pretium, et tunc est unius tantum.

Ad ALIUD dicendum, quod non potest præcipere dominus, ut numquam sibi ipsi intendat servus : quia hoc esset contra curam et providentiam naturalem. Unde sicut non potest prohibere, ne intendat sustentationi speciei, est enim tempus operandi et quiescendi in uno die naturali, sicut venit nox, quando nemo potest operari, sicut dicitur, Joan. ix, 4. Et similiter est in una septimana, sicut tempus feriarum : et tunc non pot-

ARTICULUS V.

An vir potest se dare in servum alteri sine consensu uxoris, et absolvi per hoc a redditione debiti ? Et simile quæritur de muliere.

Quinto, Quæritur de conditione quæ supervenit matrimonio : et hoc ratione tertii capituli, ubi hoc movetur in Littera,

<--- Page Split --->

Videtur autem, quod non sit secundum rationem jus quod determinatur in Littera.

  1. Dicit enim Bernardus : « Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. » Ergo a simili quod pro libertatis favore institutum est, contra libertatem non debet militare : sed quod ille se servum facit, est contra liberum usum uxoris, quo uti debeat viro suo : ergo videtur, quod debeat rescindere matrimonium, ut ipsa libera contrahat cum alio, cujus possit liberum habere usum.

  2. Item, In omni natura ita est, quod idem impedit rei generationem, et destruit generatam, sicut patet in frigido, et calido, et in omnibus mixtis, et simplicibus : sed servitus impedit matrimonii generationem sive contractum : ergo etiam destruit jam contractum si ei superveniat : ergo male determinatur in Littera.

sed in matrimonio sunt libertas personarum, et matrimonium, quorum utrumque est favorable : et servitus est tertium, quod non est favorable : ergo debent jura esse pro libertate, et honestate matrimonii : ergo non debet concedi, quod ille se possit facere servilem in praejudicium matrimonii, et libertatis.

  1. Item, Sicut dicit lex in Digesto veteri, libro quarto, De his quæ vi metusve causa fiunt : « Si metus cadat in uxorem vel liberos, reputatur cadere in constantem virum : quia viri boni est magis velle pati in seipso, quam turpia pati in uxore vel liberis. » Ergo a simili cum uxor quæ remanet libera, multo magis horreat servitutem in prole, quam in seipsa, non debet in jure aliquid admitti, quod sibi prolem ponat sub servitute, cum ad hoc contraxit cum ingenuo ut ingenua proles permaneret. Cum igitur servitus prolis causatur ex servitute viri in pluribus terris, videtur quod non debeat admitti in jure, quod vir se possit dare in servum.

Quart. 1. ITEM quaeritur, Utrum ille possit se dare servum alteri ?

Videtur, quod non : quia

  1. Non habet potestatem sui corporis, ut dicit Apostolus 1 : sed qui non habet potestatem, non potest se dare alteri : ergo iste non potest se dare alteri in servum.

ULTERIUS quaeritur, Utrum mulier similiter se possit dare in ancillam ?

Et videtur, quod sic : quia ad paria judicantur vir et mulier : ergo et quod potest facere vir, potest facere mulier.

  1. Item, Quod fit cum praejudicio alterius, de jure fieri non potest : sed istud fit cum praejudicio mulieris, quia impeditur vir a solutione debiti mulieris, quod quæsivit in viro : ergo de jure fieri non potest : ergo se non potest dare alteri.

  2. Item, Ipse non potest se Deo dare ad serviendum in claustro sine consensu uxoris : ergo minus se potest dare homini : quia favorabilior est servitus divina, quam humana.

  3. Item, Cum duo sint favorabilia, et tertium non favorabile, jura debent esse pro duobus favorabilibus contra tertium :

IN CONTRARIUM est, quod 1. Ex hoc expressa sequitur servitus prolis : quia secundum leges partus sequitur ventrem.

  1. Item, Vir est caput mulieris : ergo non potest aliquid facere, ad quod non dirigitur a viro : ergo nec sine consensu viri potest se facere ancillam.

RESPONSIO. Sine praejudicio dicendum, quod si vir se dat in servum contra voluntatem mulieris, in nullo debito quo tenetur uxori, dominus potest eum impedire : quia hoc in quo fuit uxoris, se alii domino, ea vivente, dare non potest :

<--- Page Split --->

et ideo etiam conceditur stare matrimonium : hoc enim modo conjunxit eos Deus, et homini non licet separare propter aliquam molestiam, quaecumque supervenire potest.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod istud non militat contra libertatem : quia mulier remanet libera, et in libero usu viri in omni debito suo.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc ideo est in natura, quia per necessitatem naturae agunt naturalia et patiuntur. Sic autem non est in moralibus : unde culpae in moribus frenantur penis, qua nullam habent cum eis contrarietatem, licet contraherente delectationibus peccantium et appetitibus : et ideo etiam propter institutum Ecclesiae aliquid impedit contrahendum, quod non dirimit contractum.

Supra hoc tamen supra habita est alia solutio qua melior est, quam ista, et ibi respiciatur.

Ad aliud dicendum, quod iste potest A se dare in servum salvo omni jure uxoris, tam in corpore, quam in bonis, et in liberis : aliter puto, quod sit peccatum mortale dominis si ipsum recipiunt : et ideo cessat objectio, quia nullum praejudicium incurrit uxor.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod obsequium A divinum in claustro annexum est voto continentiae, quod praejudicat debito matrimonii, et ideo sine consensu uxoris fieri non potest : sed tale non est obsequium domini carnalis : et ideo non valet argumentum.

Ad aliud sine praejudicio videtur mihi, quod sine peccato mortali non subjugantur pueri servituti, si mater antequam pariat eos, non consentiat servituti.

Ad aliud dicendum, quod mulier meo Ad judicio se in ancillam dare non potest : quia in hoc non ad paria judicantur.

D. De aetate contrahentium.

Hoc etiam sciendum est, quod pueri ante quatordecim annos et puellae ante duodecim annos secundum leges matrimonium inire nequeunt. Quod si ante praedicta tempora copulam inicirint, separari possunt, quamvis voluntate et assensu parentum junci fuerint. Qui vero in pueritia copulati post annos pubertatis nolunt se relinquere, sed in conjunctione permanere, jam ex hoc efficiuntur conjuges, et deinceps nequeunt separari. Item, Sponsalia ante septennium contrahi non possunt: solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest, nisi ab alterutra parte intelligatur quod inter eos agitur 1. Duo illa exsecuti sumus cum aliorum quorumdam adjectione quibus conjugium solvi potest, nec tamen solvi semper necesse est.

Nunc de illis quae personas illegitimate penitus faciunt, addendum est, et primum de ordine.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

An masculi ante quatuordecim annos, et puellæ ante duodecim annos inire possint matrimonium ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Hoc etiam sciendum est, quod pueri ante quatuordecim annos, etc. »

Videtur enim hoc esse inconveniens : quia

  1. Secundum leges tutorem accipiunt usque ad vicesimum quintum annum : ergo videtur, quod usque ad illud tempus non sit ratio confortata ad consensus discretionem : ergo videtur, quod constitutio debet tempus contrahendi ponere in viginti quinque annis.

  2. Item, Qui religionem ingrediuntur, non possunt facere professionem usque ad decimum octavum annum, sicut dicit nova constitutio : ergo cum magis sit obligari Deo, quam homini, etiam ad obligationem quae fit homini in matrimonio, videtur quod exspectandi sint undeviginti anni.

  3. Item, Ad officium prædicationis et sacerdotii non debet assumi aliquis ante trigesimum annum : cum igitur vinculum matrimonii sit perpetuum dum vivit conjunx, et habet multas tribulationes adjunctas, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 28, videtur quod exspectandum sit tempus triginta annorum. .

ITEM, Quare aliter in viro determinatur tempus, quam in puella, ut duo anni resecentur.

RESPONSIO. Dicendum, quod hic quæsita partim determinata sunt supra, ubi de sponsalibus agebatur.

Ad omnium ergo harum determinationem habendam sciendum, quod vis

augmentativa ut in pluribus stat perfecta in trigesimo anno : et hoc contingit, quia calor naturalis debilitatur ex multa ingestione extranei humidi acquisiti ex nutrimento. Calor autem debilitatur ex evaporatione in quantum secum trahit humidum naturale, et remanet corpus siccum, non extensibile radicalibus membris supra quam extensum est : et ideo stat augmentum secundum causam physicam. Causa autem mathematica est, quia movens cœleste quod movet singulariter ad perfectionem individui, completur non minus quam in triginta annis. Si enim motus planetarum ultimus accipitur, tunc completur in triginta annis : quia Saturnus complet cursum suum in totidem annis, cum quo alii junguntur omnes, et ipse cum nullo diorum, sicut dicunt Philosophi, et omnes alii Doctores astrorum.

Adhuc, Motus capitis draconis perficitur in minori. Similiter conjunctio minor Saturni et Jovis perficitur in triginta annis octava parte anni minus : et conjunctio magna Saturni et Martis in signo Cancri perficitur in triginta annis. Conjunctio autem Jovis et Saturni de triplicitate in triplicitatem, et conjunctio eorumdem de circulo in circulum, fiunt in majori tempore : sed illæ causant accidentia generalia mundi et provinciarum, et non personalia nisi secundum quid. Et ideo ultimum spatium perfectionis humanæ est in triginta annis, et citra incipit declarari incrementum, et similiter sibi conjungi motus superior, ita quod intellectus incipit dominari perfecte ad regimen vitæ et corporis : et hoc per quinque annos : et ideo alius terminus ponitur a legibus super annos triginta quinque. Motus autem perfectus capitis et caudæ est in octodecim annis, in quo complentur omnes conjunctiones, et præventiones, et eclipses solis et lunæ, quæ inter omnia astra majorem habent effectum supra corpora nostra : et ideo tertius terminus ponitur in quatuordecim annis. Modus

<--- Page Split --->

autem periodi sive datoris vitæ quam hismalite mathematici vocant, est secundum numerum signorum circuli nati quì est duodecim anni, ut dicit Albumasar : et ideo quartus terminus ponitur in annis duodecim et in quatuordecim. Et quia in periodo nativitatis septem signa se vident, ut dicunt Abraham et Albumasar, et ideo quintus terminus ponitur in sponsalibus septem annis.

Dicendum igitur, quod ordinantur isti actus placere sponsalia, et generare posse, et discernere spiritualia, et vim

eorum, et regere se posse sufficienter et familiam, et posse habere perfectam notitiam ad instructionem aliorum : quia semper unus est altior quam alius : ideo sponsalium terminus ponitur in septem et matrimonium in duodecim in puella, et pueri in quatuordecim : cujus ratio est supra assignata : et introitus religionis in anno decimo octavo, et regiminis familiæ et provisionis in vicesimo quinto, et auctoritatis docendi in trigesimo.

Et per hoc patet solutio omnium objectorum.

<--- Page Split --->