DISTINCTIO XXXV.
De divortio quod fit propter adulterium.
A. Eodem jure utitur vir et mulier.
Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus concedat uxorem dimitti causa fornicationis viro '1, eadem licentia non tollitur fecminis. Unde Hieronymus : Præcepit Dominus uxorem non dimitti, excepta causa fornicationis : et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris præcipitur, hoc consequenter redundat ad fecminas. Non enim adultera uxor dimittenda est, et vir mæchus tenendus 1. Item, Apud nos quod non licet fecminis, æque non licet viris, et eadem servitus pari conditione censetur 2. Ex his ostenditur, quod mulier potest super fornicatione virum convenire, ut vir mulierem. Unde Innocentius Papa : Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt. Et ideo mulieribus prodito earum crimine, negatur communio, virorum autem latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus arctur : qui tamen submovebitur, si ejus flagitium delegatur 4.
DIVISIO TEXTUS.
« Hoc etiam notandum est, quod cum Dominus concedat, etc. »
Habitis impedimentis quibusdam, quæ in ipso jure et natura matrimonium impediunt contrahendum, et dirimunt contractum, tangit Magister de separatione a thorø, in qua non est separatio sacramentalis : de qua quærit quatuor.
<--- Page Split --->
Primum est, quod jus utriusque in separatione ista est æquale.
Secundum, quod si sunt in simili crimine, neuter conjugum alium potest dimittere, ibi, B, « Si vero quaeritur an adulter, etc. »
Tertio ostendit, quod dimissus vel dimissa non potest se alteri copulare, dum vivunt ambo dimittens et dimissa, ibi, C, « Si quis autem fornicationis expers, etc. »
Quarto et ultimo, ratione convenienti materiae tangit de his qui se primo polluerunt per adulterium, et postea contrahunt matrimonium, ibi, E, « Sed haec omnia intelligenda sunt de illa, etc. »
Et haec de divisione sufficiant.
ARTICULUS I.
An jus utriusque in separatione est æquale ?
Incidit autem quaestio determinata in primo capitulo, scilicet quod jus utriusque in separatione est æquale.
Videtur enim, quod sic esse non debeat :
Jus enim perficit naturam : sed secundum ordinem naturae vir excellit mulierem : ergo pari jure non debent censeri in dimittendo se invicem propter fornicationem. Parium patet per se. Secunda probatur in libris de Animalibus, ubi dicitur, quod natura particularis numquam intendit mulierem, sed quod potius feminina est mas occasionatus.
Item, Tullius dicit, quod omne jus a natura per rationem profectum est : cum igitur a natura nihil proficiscatur ordinii naturae contrarium, videtur quod numquam potest esse jus quod ad paria judicat virum et mulierem in dimittendo.
Item, Etiam secundum legem Christi vir est caput uxoris 1 : caput autem numquam præciditur salvo corpore, sed membrum aliquod aliud putridum potest abscindi : ergo cum mulier sit sicut membrum, mulier potest abscindi a viro si putrescat per fornicationem, et non e contra vir a muliere.
Item, Unum bonum matrimonii non debet alii præjudicare : sed video, quod mulier fornicaria incertam facit prolem, ut dicit Tullius : ergo non propter bonum sacramenti ipsa debet tolerari, sed potius abjici, ut ex alia certi liberi nascantur.
Item, Si mulier fornicatur, incerti liberi statuuntur ad viri haereditatem et matrimonium, sicut dicitur, Eccli, ni, 3 : si autem vir fornicatur, non propter hoc incerti liberi statuuntur in matrimonio et haereditate : cum igitur impariter se habeant in nocumento, videtur quod impariter se debeant habere in jure dimittendi se invicem.
Item, In Veteri Testamento, Deuter. xxiv, 1 et seq., permittebatur viro dimittere uxorem, et non econtra : ergo videtur, quod etiam in Novo Testamento impariter in hoc jure se habere debent.
In contrarium est quod illud quod seefficitur votis duobus concurrentibus, æqualem in utrisque debet habere causam : sed tale est matrimonium : ergo æqualiter se habent ambo in causa separationis a thor o.
RESPONSIO. Dicendum, quod ea quæ in Littera dicuntur, sine ambiguitate sunt vera.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod vir non in omnibus excedit, sed tantum in regimine et efficacia generationis : sed in constituendo individuitatem matrimonii, et debito, et fide thori, sunt per omnia æquales : quia ista sunt quasi civilia, et efficiuntur utriusque voluntate.
Ad ALIUD dicendum, quod jus omne Ad
<--- Page Split --->
proficiscitur a natura : sed non oportet, quod proficiscatur ab una naturae conditione : est enim in muliere, quod femina est : et hoc est sexus, et propter hoc indiget rectore, et effective generante : et ex hoc proficiscitur, quod non dominetur in virum, quod subdita est, quod sibi docere non permittitur, quod est potius adjutorium generationis quam generans. Est etiam in ipsa, quod homo est habens rationem et liberum arbitrium : et ex hoc proficiscitur, quod est domina suorum actuum, quod consensu suo facit matrimonium, quod habet debitum sibi acquisitum, et quod fidem potest servare promissi. Et sic patet qualiter jus istud proficiscitur a natura.
Per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia non in omnibus est caput, sed in quibusdam, ut patuit.
AD ALIUD dicendum, quod unum bonum alii non præjudicat, sed potius conservat, sicut fides thori certificat liberos. Unde quod objicitur, hoc tenuit, quando paucitas hominum separationis meruit dispensationem : sed postquam boni per prædicationem multiplicari inceperunt, laudatur status continentiae : et ideo non quaeritur fructus ventris in alia muliere.
AD ALIUD dicendum, quod licet peccatum viri non generet dubitatem prolis, tamen peccat in matrimonio, et ideo debitum amittit in corpore uxoris, quod de jure matrimonii acquisierat. Et objectio illa procedit a non causa : quia non est causa separationis a thor o, incertitudo liberorum, sed potius peccatum quod committit in matrimonium.
AD ALIUD dicendum, quod in Veteri Testamento hoc non fuit ut jus, sed potius ut dissimulatio in judicio causarum potius quam in judicio animae, sicut ante dictum est in quaestione de libello repudii 1 : et ideo nihil est ad propositum.
ARTICULUS II.
An viri mulieres suas adulteras debent accusare ad sacerdotes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : « Viri autem liberius uxores suas adulteras apud sacerdotes, etc. »
Videtur, quod hujus contrarium esse deberet : quia
Dicit Chrysostomus, quod propria passio mulierum est luxuria : ergo minus est eis imputandum si fornicentur : ergo minus vituperabiles in accusatione, quam viri.
Item, In sequenti capitulo infra dicit Augustinus, quod tanto gravius viros puniri oportet, quanto magis ad eos pertinet in virtute vincere, et exemplo regere feminas. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
Item, Propter sexus facilem incontinentiam et inclinationem dicit Philosophus, quod non proprie dicuntur continentes, sed potius viri : ergo videtur, quod non adeo vituperabilis sit mulier incontinens sicut vir : ergo non in actione est ita vituperabilis sicut vir.
RESPONSO. Dicendum, quod duæ sunt qualitates quæ conjunctæ faciunt incitationem ad coitum et facultatem coeundi : hæ autem sunt calidum et humidum : mulieres autem activum minus habent quam viri, quia sunt frigidiores viris in communi quantum pertinet ad complexionem, et ita habent minus incitationem ad coitum, quam viri : et ideo magis vituperabilis est earum incontinentia. Sed verum est, quod resistunt tentationi coitus debilius, scilicet in hoc quod humi-
<--- Page Split --->
diores sunt viris, et quod humidum facile recipit impressiones, et citius flectitur quam siccum : sed hoc est materiale : et ideo simpliciter sunt magis vituperabiles, quam viri. Tamen in matrimonio sunt duae causae speciales, quarum una est, quod secundum facultatem unius vir potest in multas generando, et non mulier : et hujus etiam ratio supra explicata est. Secunda est : quia incertitudo liberorum fit ex peccato mulieris, sed non ex peccato viri : et hoc etiam supra explanatum est.
Per idem patet solutio ad dictum Augustini, quia viri resistere habent ex sicco.
Ad ALUD dicendum, quod hoc ideo dicit Philosophus, quia virtus omnis quaerit quemdam summum statum, eo quod virtus est ultimum potentiae in re : sed cum continentia dicatur a resistendo et tenendo passiones praecipue a venereis, et mulieres deficiant in tenendo passiones tales propter humidum abundans, dicit quod non habent virtutem continentiae in summo, quia non sunt agentes, sed potius patientes in venereis. Et propterea dixit Poeta :
Casta est quam nemo rogavit.
At 1 et 2. DICENDUM ergo ad primum, quod dicium Chrysostomi referendum est ad qualitatem passivam, quae facit resistere receptioni, et haec est secundaria qualitas, et activa est principalis.
B. Quod fornicariam nequit dimittere vir, nisi ipse expers fuerit, et e converso.
Si vero quaeritur, An adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis ? Dicimus quia nequit adultera uxor dimitti a viro, nisi et ipse expers fornicationis existat, et e converso 4. Unde Augustinus : Nihil iniquius est, quam causa fornicationis dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari Occurrit enim illud, In quo quo alterum judicas, felispum condemnas 5. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse fornicatione purgatus : quod similiter et de femina dixerim 6. Idem, Indignantur mariti, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas 7. Ex his apparet, quod adulter adulteram dimittere non valet, et e converso.
<--- Page Split --->
ambo, quam si alter peccaret : ergo videtur, quod se invicem dimittere possunt.
- Item, Ambo in matrimonio jus suum amiserunt : cum igitur hoc eis propter peccatum non acquiratur iterato, videtur quod peccent postea commanentes : ergo tenentur separari.
Au adulteri teneantur se dimittere et separari, vel possint simul habitare ?
Meinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, 11, « Si vero quaeritur, An adulter possit adulteram dimittere, etc. »
Quaeritur enim hic, Utrum teneantur 11 dimittere propter fornicationem, vel possunt adhuc cohabitare si velint ?
Videtur autem, quod teneantur se dimittere : quia
Actus separativus semper dividit, nisi aliquid iterato conjungat : sed fornicatio est actus separativus : ergo dividit, nisi iterata fiat conjunctio : sed non potest ibi esse conjunctio iterata : ergo necessarium est, quod maneat divisio. Probatio assumptae per destructionem consequentis : inter duas et easdem permonas non iteratur conjunctio matrimonialis et legitima : cum igitur prius fuerunt conjuncti, post actum separativum non iterabitur conjunctio, ne injuria fiat sacramento.
Item, Videtur quod adulter adulteram dimittere possit, quia adulterium alterius causat separationem : sed in omni natura sic est, quod quando geminatur causa, tunc confortatur effectus : sed utriusque adulterio geminatur causa dimissionis : ergo effectus confortatur : ergo multo plus adulter adulteram dimittere potest, quam non adulter adulteram.
Item, Majus est peccatum amborum, quam alterius simpliciter : ergo videtur, quod magis peccant contra matrimonium ambo, quam alter : ergo magis dividunt thori cohabitationem peccantes
IN CONTRARIUM hujus est quod dicit DoSed contra, minus, Joan. VII, 7 : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat : et hoc dixit de adultera : ergo adulter adulteram accusare non potest : ergo nec per accusationem deferre judici : sed non potest dimittere nisi per judicium : ergo uxor adultera ab adultero dimitti non potest.
RESPONSIO. Dicendum, quod adulter adulteram non potest dimittere, sicut dicitur in Littera.
AD PRIMUM autem quod objicitur, dicendum quod non simpliciter est actus separativus : quia separat a thorø, sed non a sacramento : et ideo objectio non valet : talis enim unio et separatio sunt personales, et ideo saepius inter easdem personas iterari non possunt.
Ad aliud dicendum, quod adulterium 1 ad 2 et 3. alterius est causa separationis ex merito fidei servatae in reliquo : ideo enim adjudicatur ei, quod adultera miserit debitum quod habuit in corpore alterius, licet reliquus nihil amiserit. Cum autem uterque adulteratur, tunc nihil meretur illa fides, et ideo non possunt separari : quia pro neutro ad poenam alterius judicari potest. Objectio autem procedit ac si merito adulterii solius fiat judicium : et hoc non est verum.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad ultimum dicendum, quod neuter 1 ad 4. amisit jus suum : quia quod unus amittit jus suum, judicatur in favorem fidei servatae ab altero : et hoc non fit hic.
Et sic patet ratio juris assignati hic.
<--- Page Split --->
C. Quod possunt reconciliari qui separantur causa fornicalionis.
Si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest, sed continere oportet, vel ad dimissam redire : sic et de femina. Unde et Apostolus : His qui matrimonio juncti sunt, praecipio non equised Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere in nuptam, aut viro suo reconciliari 1. Et de viro addit : Et vir uxorem non dimittat 2 : Sed Ambrosius 3 ait : Ideo non subdit de viro sicut de mulierquia licet viro aliam ducere. Sed hoc a falsariis in Ambrosii libro positum creditur : supplendum enim esse in viro quod de uxore praemisit, apertedicit Augustinus sic : Quare non addit de muliere, quod praemisit de viro, nisi quod similem formam vult intelligi ? ut si dimiserit (quod causa fornicationis permittitur) maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori 4. Idem, Si nec nubere illi conceditur, vivo viro a quo recessit, nec huic alteram ducere viva uxore quam dimisit : multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere 5. Idem, Ut non facile dimittatur uxor, Dominus solam fornicationis causam excepit : caeteras vero universas molestias, si qua exstiterint, jubet pro fide conjugali et pro castitate fortiter sustineri, et mechum dixit, qui a viro solutam duxit 6. Ex his ostenditur, quod si causa fornicationis fit separatio, non potest vir vel mulier in aliam transire copulam. Possunt autem reconciliari et cohabitare sicut prius, si dimissum alter revocare voluerit.
ARTICULUS IV.
An vir qui fornicationis expers fornicariam dimiserit, potest alii copulari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi,
C, « Si quis autem fornicationis expers, etc. »
Ex hoc videtur, quod in isto capitulo dicitur, quod penitus sit injustum :
- Dicit enim Dominus in Evangelio, quod non omnes capiunt verbum de continentia 7 : ergo nec omnibus debet imponi : aut igitur vir dimittet, aut non dimittet. Si dimittit, tunc cum sit imper-
<--- Page Split --->
fec tus, sibi imponitur perfectio : hoc autem est laqueus imperfecto, sicut innuit Apostolus, I ad Corinth. vii, 35 : Porro hor ad utilitatem vestram dico, non ut luquem vobis injiciam, sed ad id quod humestum est, supple, provocem, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Si autem non dimittat, tunc incentivum praebet delinquendi : quia stultus est, qui tenet merricem, ut dicit in Littera : ergo videtur injustum esse quod hic dicit.
- Item, Ista ex matrimonio non habuit plus quam debitum in corpore viri, et hoc merito fornicationis amisit : ergo cum illo nihil plus habet commune : ergo videtur, quod licet ista non sit soluta ab illo qui non peccavit in matrimonium, tamen ille sit solutus ab ea : ergo ille potest ducere aliam, licet ipsa alium ducere non possit.
tudo concupiscentiae periculosior sit, quam ægritudo corporis, videtur quod ei continue diversa debent parari antidota. Si igitur offendat unus conjugum (quia melius est nubere, quam uri 1) debet facultas dari contrahendi cum altero.
IN CONTRARIUM hujus est, quod omne Sed contra inducens lasciviam et dissolutionem civilitatum Ecclesiae, debet interdici a jure, sicut dicit Philosophus in Politegiis : sed conjungi pluribus successive est hujusmodi : ergo debet interdici : ergo rectum est jus quod hic ponitur. PROBATUR media : si enim separatus conjungitur alteri, nascitur odium parentela ad parentelam, et dissidium domus puerorum contra pueros : ergo constat propositum.
Ad hoc dicendum, quod ea quae in Littera dicuntur, sine ambiguitate sunt tenenda.
Item, Cum tria bona sint matrimonii, video quod per fornicationem duo expresse violantur, scilicet fides, et sacramentum. Et de fide quidem patet. De sacramento autem etiam patet sic : quia sacramentum secundum esse est ipsa individuitas matrimonii, qua unum fuerunt in anima et corpore vir et mulier : sed impossibile est illam unitatem manere in unione ad alium : ergo cum per fornicationem alter unit se alii, ipse dividit se a primo : ergo solvitur individutas : ergo haec bona quae nulla facta sunt, non tenent esse matrimonii inter virum et mulierem. Sed bonum prolis melius et certius in alia quaeritur, et etiam in animalibus : ergo videtur, quod nullum bonorum matrimonii impediat, quin ille qui non est fornicatus, contrahere possit cum alia : ergo falsum est quod dicitur in Littera.
Item, Matrimonium est medicina : sed nulla ars medicinae est, quae aegro parat tantum unum electuarium vel antidotum, sed potius si offenditur in uno, paratur alterum : ergo a simili cum aegri-
AD PRIMUM autem quod contra objicitur, dicendum quod permittitur et consulitur ei, quod cautione habita uxori parcat, et sic secum remaneat : quia non est meretrix quae pœenitens est : et si non vult, sibi imputet : nec per hoc praestat incentivum delinquendi, quia vir jure potest eam disciplinis arcere et sacerdotibus, quod de lapsu secundo non timebit.
Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad ALIUD dicendum, quod bonum sacramenti non violatur : quia talis separatio non est sacramentalis : quia licet alii sit unita corporaliter, non tamen sacramentaliter : et unio corporalis cum alio non contrariatur unioni sacramentalicum marito, et ideo non scindit eam.
Ad ALIUD dicendum, quod matrimonium medicina est : si tamen infirmus abhorret medicinam, quae sola valet contra morbum, non potest ei fieri alia, sed eadem aliter disposita erit salutaris : ita est de muliere primo meretrice, et postea pœenitente.
<--- Page Split --->
ergo non est a falsariis libris Ambrosii impositum, sed potius ex ratione decretum vel dictum.
ARTICULUS V.
An vir potest fornicariam dimittere, et alteri copulari, sicuti falso imponitur Ambrosio quod hoc senserit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Ambrosius, ibi, C, post initium : « Quia licet viro aliam ducere, etc. »
Hoc enim videtur esse verum : quia
Sicut ante dictum est, viri habent magis incitativum, quam mulieres : ergo amplius debet eis subveniri ex statutis matrimonii : ergo aliquid debet eis concedi, quod non mulieribus : sed hoc non potest esse, nisi ut alias ducat : ergo licet vel licere debet viris alias ducere.
Item, Vir multas implet, ut supra probatum est : ergo secundum sexus sui naturam debet ei permitti cum multis contrahere : ergo licitum est quod dicit :
RESPONSIO, quod a falsario Ambrosii libro appositum est, et falsum aperte.
. Ad PRIMUM autem dicendum, quod lex continentiae indicitur dimittenti : aut si non continet, reconciliari, et hoc competit perfectioni Novi Testamenti : nec Deus gratiam negabit, dummodo se pecnitendo praeparet ad receptionem, ad quam si se non praeparaverit, sibi imputet et non alii.
Ad ALUD dicendum, quod hic Philosophus loquitur de natura quae est sexus ex genere : quia omnis masculus sic se habet : et hoc non est natura propria hominis, sed potius illa quae est ex differentia. Et quid sit hoc dictum, ex superioribus patet. Hic autem loquitur jus patrum de jure hominis in quantum homo, id est, in quantum utens ratione et intellectu per considerationem praemii castitatis.
D. Quæ prædictis videntur obviare.
Dicit tamen Joannes Chrysostomus : Sicut crudelis et iniquus est, qui castam dimittit : sic fatuus est et iniiquus, qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est, qui celat crimen uxoris 1. Item, Hieronymus 2 : Cum mulier unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione a marito separaverit, non debet teneri : ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura : Qui tenet adulteram, stultus est et insipiens 3. Idem 4 ad Amandum presbyterum scribens de quadam, quae viro suo vivente alii nupserat,
<--- Page Split --->
sic ait : Rem novam loquor, imo non novam, sed veterem, quae Veteris Testamenti auctoritate confirmatur : Si reliquerit secundum virum mulier, et reconciliari voluerit priori, non potest 1.
ARTICULUS VI.
1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Dicit autem Joannes Chrysostonius, etc. »
Hoc enim confirmatur per rationem : quia
Facilitas veniae parit incentivum delinquendi : sed saepe recipere facilitas est veniae : ergo parit incentivum delinquendi : ergo non est saepe recipienda.
Item, Super illud epistolae ad Roman. 1, 32 : Non solum qui ea faciunt, etc., dicit Glossa, quod « consentit, qui dum possit arguere, tacet : » sed vir dimittendo mulierem per hoc quod objicit ei fornicationem, potest arguere : ergo peccat tacendo et dissimulando : sed receptio fit ex culpae dissimulatione : ergo peccat saepe recipiendo.
Item, Patronum esse turpitudinis et lenocinii, est peccatum mortale : sed tenere fornicariam est esse patronum turpitudinis et lenocinii, ut dicitur in Littera : ergo fornicariam tenere et non abjicere, est peccatum mortale.
In contrarium hujus sic objicitur :
- Sapiens sibi cavet ne medicinam irrecuperabilem sibi amittat : sed uxor est medicina concupiscentiae irrecuperabilis dum vivit : ergo sapiens non abjicit
eam : ergo non vult separari ab ipsa, quamdiu vivit, etiam quidquid faciat.
Item, Hieronymus dicit super Oseam, quod « bonum est inducere meretricem ut ad continentiam invitetur : » ergo multo majus bonum est tenere jam ductam : ergo malum est dimittere uxorem etiam exercentem meretricium.
Item, Si infidelis esset, moneretur tenere eam spe penitentiae : ergo multo magis fidelem, sed in moribus aberrantem debet moneri, quod teneat : ergo nullo modo est dimittenda.
Item, Quamdiu est cum viro, habet aliquod retinaculum turpitudinis : quando autem dimittitur, nullum habet : ergo videtur, quod melius sit eam tenere, quam dimittere.
RESPONSIO. Dicendum, quod quamdiu solutio. habetur spes et facultas correctionis, tamdiu monendus est vir ne dimittat uxorem : sed si neutrum istorum sit, potius consulendum est viro, quod subtrahat se turpitudini : quia patronus judicatur turpitudinis, quando commoratur nolenti recedere a fornicatione.
Et per hoc patet solutio ad primam partem objectionum.
Ad PRIMUM autem quod in contrarium Adobject.1. objicitur, dicendum quod sapiens aliquid habet de timore Dei et amore honestatis : et ideo libentius caret medicina quae non directe medicatur, quia gratia naturae medicina est contra concupiscentiam, quam ipse cum infamia et peccati participatione debito suo utitur in muliere nefaria.
Ad aliud dicendum, quod verum est, Adobject.2.
1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 1.1.1.1.1.1.1.1.1.1 Deuter. xxiv, 2 et seq. : Cumque egressa alterum virum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de
domo sua, vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, etc.
<--- Page Split --->
ubi est spes pœenitentia: sed si non sit spes, tunc stultus est, qui talem ducit mulierem.
Adobject.3. Ad aliiud dicendum, quod verum est de infideli qua cohabitat non in contumeliam auctoris matrimonii : meretrix autem talis in qua non speratur pœenitentia, cohabitat cum contumelia honc-
statis matrimonii et blasphemia castita tis.
Ad aliud dicendum, quod si vir posset eam retinere a turpitudi ne, tunc absque dubio monendus est, quod teneat eam : si autem non potest, tunc tutius est dimittere, ne et ipse vir pereat in scelermulicris.
E. Determinatio.
Sed haec omnia intelligenda sunt de illa quae ab adulterio recedere noluit, nec per pœenitentiam peccatum delere. Quod si vir scienter patitur, consentire videtur. Si enim in adulterio perseverare eligit, patronus turpitudinis, et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere voluerit. Si autem a peccato recesserit, et per pœenitentiam illud purgaverit, poterit viro reconciliari 1. Unde Augustinus : Quid tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjugus : si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus pœenitentia esse sanatos 2 ? Idem, Non erit turpis nec difficilis, etiam post patrata et purgata adulteria reconciliatio conjugii, ubi per claves regni cœelorum, non dubitatur fieri remissio peccatorum : non ut post viri divortium adulterarevocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur 3. Item, Gregorius : Debet recipere peccatricem, quae pœenitentiam egit, sed non saepe 4. Item, Hermes : Si vir sciverit uxorem suam deliquisse, et non egerit pœenitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et vivit cum illa, vir reus erit et particeps peccati ejus. Quod si mulier dimissa egerit pœenitentiam, et voluerit ad virum reverti, debet recipere peccatricem quae pœenitentiam egit, sed non saepe 5.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VII.
Qualiter debeat fieri adulterii accusatio?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Sed haec omnia intelligenda sunt, etc. » Et quaeruntur hic novem.
Primum est, Qualiter debeat fieri acrustio ?
Secundum, Quando maritus admittitur ad accusationem uxoris adulteræ, vel e converso ?
Tertium, Quis sit effectus ejus separationis ?
Quartum, In quibus casibus vir non potest agere ad thori separationem ?
Quintum, Utrum post latam sententiam de separatione thori recipere tenetur adulteram si et ipse adulteratur ?
Sextum, Utrum mulier post latam sententiam debet reconciliari viro revocanti eam, etiamsi non vult ?
Septimum, Utrum mulier adultera post pœnitentiam adulterii potest repellere virum ab accusatione ?
Octavum, Utrum vir adulteratus occulte potest sine peccato agere contra mulierem manifeste adulteram ad thori separationem ?
Nonum, Utrum reconciliata adultera debitum quod habuit in corpore viri amiserit, ita quod non possit sine peccato petere debitum, sed tantum reddere ?
AD PRIMUM obiicitur sic :
Accusatio est proprie de crimine per inscriptionem facta, obligante se accusatore ad legem talionis coram judice si defecerit in probatione.
Videtur autem, quod hoc non possit observari in accusatione adulterii : quia
Accusatio debet esse de scito : illud autem peccatum in occulto fit. Ergo non potest accusari.
Si dicas, quod per suspicionem debet accusari. CONTRA : Sæpe humanum fallitur judicium : ergo suspicio non facit ad certitudinem judicii : ergo nec judex procedet ad sententiam diffinitivam.
Item, Qualiter facienda est inscriptio? Non enim postest intelligi inscribi id quod est probandum : actus autem commixtionis probari non potest, quia rarissime accidit coram tot fieri illud peccatum, quod sufficiant ad probationem.
Item, Videtur non posse salvari, quod se obliget ad legem talionis : quia si detur, quod non probat, tunc ipse separabitur a conjuge, quia hoc tantum est ac si uxor separetur ab eo : ergo ipse sive probaret sive non probaret, consequeretur propositum suum : et hoc non est jus : ergo non potest fieri modus accusationis in ista causa.
RESPONSIO. Dicendum, quod accusatio matrimonii propter adulterium manifestum duplex est : una ad pœnam legalem, altera ad thori separationem. Illa vero quæ est ad pœnam legalem, fit coram judice sæculari per inscriptionem et pœnam talionis : quia tunc eadem pœna debet fieri viro si in probatione defecerit quæ fieret mulieri si probare posset quod dicit. Illa autem quæ fit ad thori separationem, fit per inscriptionem coram judice ecclesiastico et sine lege talionis : quia non habet locum lex talionis : quia sicut objectum est, vir consequeretur propositum, sive probaret quod objicit, sive non.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod judicatur scitum secundum quod violenter est præsumptum ad minus secundum rhetorem, qui ex signis violentis procedit, ut si solum cum sola in lecto vel in tenebris latitantem inveniat. Quandoque etiam tam viri quam mulieres quando sciunt adulteras, insidiantur eis, et cum
<--- Page Split --->
vestibus deprehendunt in facto, et tunc judici de facto constare potest.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod suspicio dicitur levis et violenta, secundum quod etiam in dialecticis quandoque signum profundatum invenitur, quod quasi cum causa convertitur, et hoc quandoque facit scientiam quasi demonstrativam sicut causa, et talis est presumplio in rhetoricis, et hoc bene facit lidem judici : levis autem non debet admitti.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod inscriptio facienda est sic : « Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi MCCXLI X, praesidente Domino N. »
Ad 4. Ad aliud dicendum ut patet in principio solutionis.
. ARTICULUS VIII.
Quando nam admittitur maritus ad accusationem uxoris adulterre? et, An potest fieri per sodomiam? et, An de hæresi et reliquis casibus?
Secundo quaeritur, Quandonam maritus admittitur ad accusationem uxoris adulterre, vel e converso?
Videtur autem, quod quando fornicatio vel adulterium est commissum : quia
Dicit Dominus, Matth. v, 32 et xix, 9, quod non potest iieri dimissio excepta causa fornicationis : ergo si sit forniciato, tunc videtur fieri posse accusatio.
Item, Accusatio est de crimine peccante in matrimonium : hoc autem est forniciato : ergo illo perpetrato potest fieri accusatio.
Sed contra. In GONTRARUM lujus est, quod
Secundum Dominum, Matth. xvii, 17, quilibet prius monendus est, quam accusatur apud Ecclesiam : ergo videtur, quod statim existente fornicatione uxor non est accusanda, sed monenda ut resipiscat. ,
Item, In tali fraterna correptione homo tenetur extranco : ergo multo plus in talibus tenetur uxori : ergo non est statim accusanda.
ULTERIUS quaeritur hic, Cum turpior modus sit abutendi se in sodomia, utrum per sodomiam potest fieri accusatio ad thori separationem ?
Videtur autem, quod sic : quia
Magis est peccare contra naturam, quam contra matrimonium : sed sodomimia est contra naturam, forniciato autem sive adulterium est contra matrimonium tantum : ergo sodomia est majus peccatum quam adulterium : ergo magis debet fieri separatio propter sodomiam, quam propter adulterium.
Item, Genes. xxxvii, 7 et 10, eum qui fundebat semen in terram Dominus interfecit : ergo multo magis interficiet cum, qui et contra naturam operatur et annihilat semen : ergo videtur, quod pro eormitate sceleris separandum sit quantum ad thori conjugium.
In GONTRARUM hujus est, quod non : dividit se in alium : ergo servat fidem thori in hoc quod non communicat se alii, et ad aliud non obligat fides thori : ergo videtur, quod non peccat contra matrimonium : ergo nec punieudus est ia matrimonio quoad thori separationem.
ULTERIUS quaeritur hic de fornicatione spirituali :
Illa enim major est, quam corporalis : igitur cum illa per haeresim vel judaismum vel paganismum suscepta peccet contra matrimonii auctorem, videtur quod puniendus sit ille qui peccat taliter in matrimonio, quoad thori separationem.
Item, In tali fornicatione magis tinetur malum prolis, quam etiam in corporali : ergo magis est separanda talis uxor a thor o, quam fornicans corporaliter, ne proles haeresi inficiatur.
<--- Page Split --->
■ ■ ■ contra.
In contraRium est : quia
Talis nullo modo peccat contra matrimonium : ergo injuste agitur secum, si punitur in matrimonio.
Item, Ponamus, quod non cohabitet in contumeliam Creatoris, nec doceat hæresim alium conjugem vel filios, videtur quod tunc non sit separatio facienda.
■ ■ ■ luctio. Responsio. Dicendum, quod in his tribus casibus accusatio potest fieri eorum qui tacti sunt in obiiciendo.
■ ■ ■ ject.1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod multiplex est modus accusationis, per accusationem, per denuntiationem, et per inquisitionem. Objectio autem tenet de modo denuntiationis, sed non de modo accusationis : quia in'modo accusationis potius agitur ad pœenam accusati, quam ad correctionem : sed in modo denuntiationis est e converso. Et est instantia : quia in furto possum agere ad rem meam, et furem accusare coram judice ecclesiastico, non tamen teneor ad admonendum eum primo.
■ ■ ■ ject.2. Ad ALIUD dicendum, quod hoc est verum quando homo agit ad personae correctionem : et tunc modus accusationis non est iste qui fit per accusationem inscriptam.
■ ■ ■ ject.1. Ad ALIUD quod ulterius quaeritur, dicendum quod, ut puto, pro sodomia violenter praesumpta et probata uxor potest dimitti, et e converso, nisi praesumatur quod concubitu muliebri exhibito a vitio sodomitico purgetur.
■ ■ ■ ject. Ad 1D autem quod contra objicitur, dicendum quod non servat fidem thorii : quia castitatem commaculat, ad cujus custodiam fides thorii est servanda : sed verum est, quod non unit se alteri, sed potius amittit castitatem, quam si se alteri uniret.
■ ■ ■ ject.2. Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum quod sine dubio pro hæresi vel alia pertinaci infidelitate potest dimitti uxor,
quando objicit carnalem fornicationem : sed quando objicit spiritualem, tunc oportet consuetudinem allegare, quia aliter non judicaretur pertinax in suo sensu.
Ad 1D quod contra objicitur, dicendum ■ ■ ■ ject.1. quod peccat contra fundamentum matrimonii et auctorem : et hoc pejus est, quam si contra matrimonium directe peccaret : et ideo superveniens2 matrimonio, causat separationem a thor.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc ipsum ■ ■ ■ ject.2. est contumelia : quia in hæresim a Christiana fide est lapsa, et minus est spes de ea, quam si numquam fidelis fuisset : et ideo non est simile, quia Apostolus loquitur ibi de his qui in gentilitate contraxerunt, et postea alter eorum conversus est : sed hic loquitur de eo qui ante in christianitate existens contraxit, et postea in hæresim lapsus est.
ARTICULUS IX.
An effectus separationis sit præcisio a thor o ?
Tertio quaeritur, Quis sit effectus separationis ?
Et dicitur communiter, quod est præcisio a thor o.
Videtur autem, quod non debet esse : quia
Nulli de quo timetur, et custodiri potest, danda est libertas peccandi : sed mulier ita egrediens, majorem accipit peccandi libertatem : ergo non debet ei concedi a marito : ergo non est separanda a thor o.
Item, Osee, ii, 6, loquitur de adultera dicens : Ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet. Ergo sepienda est adultera, et non separanda a thor o.
Item, Hieronymus in procemio
<--- Page Split --->
Prologi galeati Osee, describit mulierem adulteram in cubiculo viri clausam, et multo tempore sedere viduam, et reditum viri ad se praestolari : ergo et hoc modo potest hic fieri.
- Item, Furiosus seipsum volens interficere, ligatur et bene agitur cum eo : sed mors animae periculosior est quam mors corporis : ergo videtur, quod volens sibi facere mortem animae, non debet dimitti, sed ligari.
Sed contra. IN CONTRARIUM est quod dicit Papa, quod nulli injuriatur, qui suo utitur jure : sed iste dimittens, utitur suo jure : ergo nulli injuriatur : ergo hoc licite facere potest.
Solutio. Responsio. Dicendum, quod dimitti potest etiam pro simplici fornicatione : sed etiam dimitti debet, quando saepius iterat, et non vult pœenitere, causis superius assignatis.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non potest fieri ei vis : quia coacta servitia Deo non placent, et, ut dicit Damcsecnus, nec compellit virtutem, nec suadet malitiam : et etiamisi exterius ligaretur, cor ligari non posset : et ideo non est liganda.
Ad 2 et 3. Ad nro sequentia dicendum, quod sepienda est spinis a Domino via fornicatoriae animae, qui potest hoc modo convertere : sed vir non potest convertere, et propter favorem viri permittitur ei, quod agat ad separationem, ut sic mulier confusa revertatur ad seipsam, sicut etiam medicinalis est excommunicatio.
Ad 4. Ad ultimum dicendum, quod non est simile de furioso : quia ille non praevidet suum periculum, sed mulier adultera bene videt.
ARTICULUS X.
In quibus casibus vir non potest agere ad separationem thori ?
Quarto quaeritur, In quibus casibus vir non potest agere ad thori separationem ?
Et dicuntur septem.
Primus casus est, si ipse similiter fornicari convincitur.
Secundus, Si ipse uxorem prostituit.
Tertius, Si ipsa propter longam viri absentiam virum defunctum credebate.
Quartus, Si latenter cognita est ab aliquo in specie proprii viri lectulum subintrante.
Quintus, Si fuit vi oppressa.
Sextus, Si reconciliavit eam sibi post adulterium perpetratum.
Septimus, Si in infidelitate matrimonio contracto, alter conversus dat libellum repudii non volenti cohabitare, et ille recedens nupserit alii, et post illo dimisso convertatur : tunc enim tenetur eam recipere, non obstante eo quod in infidelitate ab alio cognita fuerit.
Obicitur autem de primo casu : quia
Duplex culpa auget reatum : ergo et poenam : cum ergo poena fornicationis uxoris sit separatio a thoro, propter duplicem fornicationem debent separari.
Item, Uterque istorum peccat contra matrimonium : ergo uterque istorum in matrimonio puniri debet : ergo ab invicem separari debent.
Item, Fides utriusque laeditur ad alterum : ergo periculose cohabitant : ergo videtur, quod concedendum sit eis, quod agant ad sui invicem separationem.
De secundo autem opponitur : quia 1. Tunc maxime videtur vile contuber-
<--- Page Split --->
nium inter virum et mulierem : ergo dandum est jus ut ab invicem separentur.
- Item, Circumstantia turpior est a viro prostitui, quam ab extraneo : videtur ergo, quod aliquod jus introducendum sit per quod a viro separetur : et hoc non potest esse nisi detur accusatio ad separationem : ergo talis non debet impediri 'quin agat ad thori separationem.
De tertio objicitur similiter :
Ponamus enim, quod sequentis amorem praeferat praecedenti, et non velit redire admonita : ergo videtur, quod ipsa adulterii rea, efficitur, ut infra in Littera dicetur : ergo potest agi contra eam ad thori separationem.
Item, Dubia in meliorem et securiorem partem sunt interpretanda : sed marito diu absente non potest esse certum de sua morte : ergo videtur, quod ipsa tenetur securius eligere, scilicet continenter exspectare : quia in illo nullum est periculum : si ergo non exspectaverit, videtur quod hoc possit ei opponi : ergo contra eam potest agere vir ad thori separationem.
nem, quia concedit corpus, licet invita : ergo non est omnino vis.
- Item, Violenter corruptæ non velantur : ergo a simili ab actione viri etiam non ex toto absolvuntur : ergo vir in tali casu potest agere ad thori separationem.
De sexto etiam quaeritur sic :
- Aut intelligitur reconciliatio per judicium Ecclesiae, aut quia petivit ab ea debitum, et illa reddidit. Si primo modo : tunc nullus est casus : quia jam judicatum est ab Ecclesia, quod illud adulterium non pro adulterio est habendum, et tunc nullum est ibi dubium. Si autem secundo modo. CONTRA : Ponatur quod lite pendente ante sententiam datam ab Ecclesia, illa petat debitum : aut negabitur, aut non. Si negaverit : ergo facit injuriam : quia adhuc non est absolutus ab ea per sententiam Ecclesiae : ergo non reddit ei quod adhuc suum reputatur : ergo peccat mortaliter. Si autem reddit : tunc reconciliatur ei post adulterium : ergo non potest postea agere ad thori separationem : et hoc nihil est : ergo iste casus nullus est, ut videtur.
De quarto similiter objicitur : quia
De facili notabilis est vir a viro in tactu et loquela et aliis signis : ergo si ipsa non discernit, videtur quod non facit quod in se est : ergo rea efficitur : ergo peccatum illud potest ei opponi ad thori separationem.
Item, Ignorantia non excusat a toto, sed a tanto : ergo non tota accusatio contra eam tollitur a viro.
2 Item, Pro beneficio nullus amittit actionem quam habet adversus aliquem : sed iste reconciliando se illi bene facit : ergo ex hoc non amittit actionem : ergo videtur, quod etiam post reconciliationem possit agere ut prius ad thori separationem. PRIMA probatur : quia si detur oppositum, tunc sequitur, quod aliquis punitur pro beneficio : quia amittere actionem quae sibi a jure in favorem conceditur, est maxima pCena. SECUNDA autem per se constat.
De quinto etiam opponitur, si est oppressa :
Nullo enim metu debet fornicari, quia quoad hoc nullus metus cadit in constantem virum, quia hoc est mortale peccatum : ergo per hoc non absolvitur, quin vir posset agere contra eam.
Item, Ipsa aliquid confert ad actio-
De septimo objicitur : quia
- Dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 13 : Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater aut soror in hujusmodi. Ergo similiter qui separatur ab infideli conjuge, in nullo est sibi obnoxius : sed per conver-
<--- Page Split --->
sionem non fit ei obnoxius nova servitute : ergo non tencitur eam recipere : ergo videtur, quod iste casus sit nullus.
- Item, Si debet eam recipere, hoc non est, nisi ex vinculo matrimonii quod remansit etiam post abscessionem illius : sed ponamus, quod fidelis contrahat cum alia antequam illa convertatur quae prima uxor fuit dum infidelis esset : ergo si prima postea convertitur, tenetur recedere a fideli, et recipere eam, et hoc est contra Apostolum.
Sedcontra , IncontrariumhujusestquoddicitIn - nocentiusII , Extra , dedivortio , c a p . Gaudemus . Etinfra , q u o d « siconver - sumadfidemetillaconversasequatur , antequamproptercausasprædictaslegi - timamilleducatuxorem , eamreciperecompelletur : quamvisquoquesecundumevangelicamveritatemquiduxeritdimis - s a m , mæchatur , nontamendimissorpo - teritobjicerefornicationemdimissæproeoquodnupsitaliipostrepudium , nisialiasfueritfornicata . »
toresifueritdenuntiatum : sedactiodictadecausacessatpermodumaccusa - tionis .
Adinquodobjiciturdesecundo , d i - cendumquodverumest , quodmajusestibipeccatumsivirprostituatuxoremsuam , quamsinonprostituereteam : tamenquiajusilludinfavoreminnocen - tiæintroductumest , nonmereturvirprostituensuxoremtalijuregaudere . Objectioautemproceditacsijusinde - testationemcriministantumsitindu - c t u m .
Etperhocpatetetiamsolutioadse - quens .
Adinquodobjiciturdetertio , dicen - dumest , quodsinedubiosimuliernonvultredireadpriorempostquamscivitcumvivum , etfugitcum , amoremse - quentiseipraferens , reputabiturtuncadulteriirea . Etpotesthocvireiobjice - recoramjudiceecclesiasticoadthorise - parationem : etinhoccasunonexcusa - t u r , sedtantumquandoputansvirummortuumcumaliocontraxit .
Adalluddicendum , quodmeliorparsestrationabilior : etcumrationo - straintalibusparticularibusnonpotestprocedere , nisiexjudiciissensibilibus , dicitursatistutaparssecundumhuma - numjudicium , quandosufficienterhabetsensibilia , exquibusratiocausetur , sicutestfamaperauditum , etexspectatiolongaultraterminumcondictumdere - d i t u , ethujusmodi .
Solutic , casus 1 .
Responso . Dicendumadprimumca - s u m , quodilletenetsecundumsenten - tiamDominiinEvangelioMatthæi , v , 3 2 etxix , 9 .
A d 1 . Abprimumautemquodcontraobjici - t u r , dicendumquodmajuspeccatumestinutroqueexduplicifornicatione , quamexuna : quiatamenactioistainfavoremilliusindulgeturajure , quinonestmec - chatus , quandonetermereturfavoremillum , cessabitactioadthoriseparatio - n e m .
A d 2 . Adalluddicendum , quoduterquepec - catcontramatrimonium , ettamenneu - terpotestagerc , quiatrabemhabetinoculo : etideononfitjudiciumnisiin - quisitionisetprenitentiae , etnonaccusa - tionisadthoriseparationem : quiadeillomodoagendiintelligiturhocquoddicitur , J o a n . v i i , 7 : Quisinepeccatoest , e t c .
Adalluddicendum , quodprolasafideutriqueinjuagendaestpenitentiainforoconfecsionis , veletiamavisita -
Adinquodobjiciturdequartocasu , dicendumquodquandopræsumiturma - lamachinatio , tuncpossetdiscernidefacili . Sedquandonihilmalipræsumi - t u r , tunctaliscautelanonadhibtur , necteneturadhibere : quiainlococonsuetofrequentationisuimaritiethoraconsue - taseexhibet , etadampliusnontenetur .
Adalluddicendum , quodhocintel - ligiturdeignorantiajuris , nonfacti : ignorantiacamfactiatotoexcusat : e t
<--- Page Split --->
talis est ista ignorantia, quando alius recipitur pro alio, sicut Lia recepta est a Jacob pro Rachel 1.
Ad id quod objicitur de quinto, dicendum quod iste casus intelligitur de vi absoluta, quae licet non cadat in animum, tamen cadit in corpus : et non intelligitur de metu honoris, vel parentum, vel alicujus alterius : et haec vis dicta est oppressio, potius quam metus vel violentia timoris.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quoniam constat, quod nihil confert, sed tantum patitur.
plex 'tribulatio 2 : nec idem peccatum potest esse indultum et punitum ac si non sit indultum. Si autem reddit secundo modo : tunc non obstat ei quin eam adhuc accusare possit.
Et per hoc patet solutio primae objectionis.
Ad aliud dicendum, quod de beneficiis nullus de jure suo aliquid amittit: sed ex beneficio quandoque sequitur amissio, sicut si tu debes mihi centum, et ego remitto tibi propter Deum ex beneficio eleemosynae, amitto jus petendi a te centum : et hic est ita, ex remissione enim iste amittit jus accusandi.
Ad aliud dicendum, quod non velantur taliter oppressae propter cautelam : tamen si omnimoda fit eis vis, possunt meo judicio velari, sicut notatum est in quaestione de velo virginum, et probatur per rationes satis congruas, et etiam per auctoritates, licet solus Leo Papa aliquid videatur dicere contrarium, quod propter cautelam dictum est amplioris humilitatis. Si tamen aliquis vellet tenere contrariam opinionem, scilicet quod non debent velari, ille potest dicere ad istud, quod non est simile : quia velum requirit signum potius quam virtutem et gratiam : sed jus illud in favorem virtutis et detestationem vitii inductum est, et cum non inveniat majorem in uno conjugio virtutem, quam in alio, nec vitium quod praecipue in mente est, non 'datur licentia alteri objiciendi hujusmodi fornicationem.
Ad id quod quaeritur de sexto, dicendum quod utroque modo potest intelligi : si enim reddit ei debitum, aut reddit ut reconciliatae cui culpam dimisit, aut reddit sicut ei a cujus debito est nondum absolutus per judicium ecclesiasticum. Si primo modo : tunc tenet casus : quia non est jus ut semel dimissum iterum repetatur vel objiciatur in crimen : quia, sicut dicit Propheta, non consurget du-
Er ad quod ulterius objicitur de septimo, dicendum quod ultimo inducta Decretalis totum jus dicit quod est in casu isto.
Ad primum autem quod contra opponitur, dicendum quod hoc verum est quod dicit Apostolus, quod in hujusmodi non est frater aut soror subjectus servituti : sed in alterius modi est subjectus, hoc est, si alterius modi efficitur, id est, fidelis sicut maritus.
Ad aliud dicendum, quod si aliam duxerit ante sua conjugis conversionem, tunc favore fidei absolvitur : quia fortius est vinculum matrimonii, quod fundatur super fidem Christi, quam id quod in infidelitate contrahitur : et ideo secundum stat matrimonium, et etiamsi illa convertatur quam prius habuit. Sed quando nullum vinculum stringebat in oppositum, secus fuit, sicut patet in vinculis corporalibus, quod debile per se stringit : quod si veniat fortius in oppositum stringens, rumpitur primum, quod cum solum erat, non rumpebatur.
Sed tamen notandum est, quod in eadem Decretali parum ante dicitur, « scilicet si plures uxores ille intuitu sua infidelitatis habuit, cum nulli umquam nisi ex divina dispensatione plures habere licuerit, quod unam de pluribus eligat,
<--- Page Split --->
si omnes secum convertuntur, quae sibi magis congruit: et aliis datur licentia nubendi, quia uxores verae numquam fuerunt. Illa autem quam eligit, per contractum novum fidei Christianae vera uxor ejus efficitur. »
ARTICULUS XI.
Au post latam sententiam de separatione, teneatur vir recipere adulteram si ipse adulteratur?
ad criminis vitationem : sed alter non potest si iste fornicans est in crimine : ergo pertinet ad ecclesiasticum judicem eum compellere ut vitet crimen illud : sed congrue vitare non potest nisi suscipiendo uxorem adulteram : ergo pertinet ad eum, ut cogat talem suscipere primam quam dimiserat.
IN CONTRARIUM hujus est, quod dicitur sic :
Quod bene semel diffinitum est, nulla debet iteratione retractari : sed separatio illius semel est diffinita : ergo non debet retractari : ergo non debet cogi, ut amplius eam recipiat, quam semel per sententiam dimisit.
Quinto quaeritur, Utrum post latam sententiam de separatione thori, teneatur recipere adulteram, si et ipse adulteratur?
Videtur autem, quod sic: quia
Tunc non habet quod ei objiciat : ergo videtur, quod tenetur eam recipere.
Item, Jus istud in favorem continentiae inductum est: sed cadens in crimen, favorem juris non meretur: ergo iste amplius non debet gaudere illo jure : ergo tenetur eam recipere, ut videtur.
Item, Extra, de divortio, scribit Alexander tertius, Ex litteris. Et infra : « Sane tu convocato capitulo tuo, cum ex eorumdem consilio utrisque privatis continentiam injunxeris observandam, ita quod caste viverent ab invicem segregati, memoratus V. furtim cum alia sponsalia et nuptias temere celebravit : verum cum factum inquirere laborares, supra dictus V. seriem rei explicans et exponens ad audientiam nostram fertur appellasse. Unde fraternitati tuæ mandamus qualenus si ita processit, dictum virum ad uxorem legitimam redire compellas. » Ex hoc arguo, quod cum propter nuptias cogatur redire et recipere primam, multo magis propter fornicationem.
Item, Ad ecclesiasticum judicem pertinct per censuram ecclesiasticam cogere
Responsio. Dicendum, quod de rigore juris non tenetur eam recipere, sicut ultimo probatum est : sed tamen judex ecclesiasticus de suo officio compellere eum debet, quod recipiat.
Et per hoc patet solutio ad duo ultima qua non probant, nisi quod judex de suo officio debet talem compellere, ut recipiat eam quam dimisit.
Ad PRIMUM dicendum, quod licet ex post facto non habeat quod objiciat, tamen quando in judicio fuit causa, tunc habuit. Et quia tunc res definita fuit, non debet aliqua de causa retractari. Juris autem istius haec potest esse causa : quia cum mulier primo fornicatur, non habet causam, cum non sit exacerbata per virum, et matrimonio possit uti in medelam concupiscentiae : et ideo fornicatio sua detestabilis est, et non habens excusationem. Cum autem vir postea fornicatur, quando nullam habuit concupiscentiae medicinam, et exasperatus est ab uxore, majus habet pallium excusationis : et ideo de rigore juris conceditur, quod non propter hoc conveniri possit ab uxore ad reconciliationem. Et idem est e converso de uxore si tenuerit fidem thori, viro adulterante.
Ad ALIUD dicendum quod favor ille respicit statum personae trahentis in causam adulterium, et non statum futurum :
<--- Page Split --->
cum enim futuri casus incerti sint, in favorem futuri status non potest aliquod introduci jus, sed potius in favorem status præsentis.
ARTICULUS XII.
An mulier adultera teneatur viro eam revocanti reconciliari post sententiam de separatione thori, etiamsi noluerit?
Sexto quaeritur, Utrum mulier adultera teneatur viro eam revocanti reconciliari post sententiam de separatione thori, etiamsi noluerit ?
Videtur autem, quod sic : quia
Vir in ea nullum jus amisit : sed ipse jus in corpore uxoris habuit : ergo illa ei reddere tenetur : ergo et reconciliari : sed vir eam revocavit. PROBATUR autem prima ex hoc quod nullum jus amittitur, nisi per peccatum : et vir non peccavit, et sic constat propositum.
Item, Ipsa non separatur nisi ad viri actionem : ergo si vir cesset ab actione, ipsa tenetur commanere : ergo etiamsi cesset ab effectu actionis, ipsa tenetur redire : ergo si revocata a viro fuerit, redire tenetur.
Item, Unusquisque potest illi juri renuntiare, quod in suum favorem est inductum : sed hoc jus in favorem viri non fornicantis est inductum : ergo illi renuntiare potest : ergo si renuntiat, tenetur ille ad debitum solvendum sicut prius tenebatur.
Item, Si non teneretur ad servitutem pristinam, tunc recuperaret libertatem et commodum ex suo peccato : sed hoc est inconveniens : ergo tenetur redire si revocet eam vir.
*•• contra. In contrarium hujus est, quod
- Per sententiam separatus est ab ipsa : quod autem persententiam juris fit,
juste fit : ergo separatio est justa : sed quilibet potest uti eo quod per sententiam juste adeptus est : ergo ipsa potest licite manere separata, etiamsi ille eam revocet.
- Item, Ipsa timere potest de odio et de malo corporis : quia, Proverb. vi. 34, de tali viro cujus uxor est fornieta, dicitur : Quia zelus et furor viri non parcer, etc. : quilibet autem potest sibi cavere : ergo et ista potest manere separata, etiamsi revocata fuerit.
RESPOSSO. Dicendum secundum legem quod dicit : Quod favore meo inductum est, in damnum meum retorqueri non debet. Unde vir potest eam petere etiam invitam, sicut probant primae objectiones.
An m autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod si illa sententia fundaretur supra veritatem causae, tunc teneret objectio : sed non est ita : sed potius inducitur in favorem illius qui servat fidem thori.
Et per hoc patet solutio.
ARTICULUS XIII.
An mulier adultera post pænitentiam adulterii possit repellere virum ab accusatione ?
Septimo quaeritur, Utrum mulier adultera post pænitentiam adulterii potest repellere virum ab accusatione ?
Videtur autem, quod sic : quia
Dicit Ambrosius, quod pænitentia est res optima et perfecta, quæ omnes defectus revocat ad perfectum : » ergo revocat etiam defectum istum ad perfectum, pro quo accusari poterat : ergo de cætero non potest accusari.
Item, In Littera dicit Gregorius, quod non debet reputari quæ erat, sed
<--- Page Split --->
qua est modo sancta et justa: ergo non debet ei objici adulterium.
3 Item, Judicium humanum non debet esse strictius, quam divinum: sed Deus in suo judicio non objicit praeterita, quae deleta sunt per poenitentiam: ergo nec homo debet objicere: ergo videtur, quod mulier non debet accusari pro adulterio per poenitentiam deleto.
Sed contra. In contrarium hujus est, quod
Poenitentia alterius non tollit mihi jus quod in favorem meum inductum est: sed jus istud, scilicet accusatio ad separationem thori, in favorem meum inductum est: ergo per poenitentiam alterius non deletur, nec tollitur mihi.
Item, Si dimittitur ante poenitentiam, ego non teneor eam recipere poenitentem: ergo nec poenitens potest me ab accusatione impedire.
Item, Poenitentia delet culpam, sed non poenam, quia in poenitentia poenam oportet sustinere: sed separatio est poena: ergo non tollitur ab eo separatio: ergo accusari potest ad separationem thori.
Solutio.
Resposuo. Dicendum, quod poenitentia debet inducere virum, ut voluntarie cesset ab accusatione: sed tamen non cogitur si noluerit: monendus est tamen ut cesset, et durus est si induci non poterit, quia sibi debet sufficere, quod Deo sufficit.
Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia revocat defectus quoad immunitatem culpae, sed non quoad immunitatem indignitatis et cujuscumque poene.
Praeterea, Poenitentia valet in foro Dei sive confessionis: sed non in foro judicii sive contentionis, quia hoc judex videre non potest, sed solus Deus.
Ad aliud dicendum, quod dictum Gregorii consilium est, non praeceptum.
Ad aliud dicendum, quod judicium humanum non est strictius, nec rectius, quam divinum: sed est per alia, quia per exteriora quae certificari possunt actitis hominum: et hoc non est poenitentia:
sed Deus solus videt poenitentiam in corde: et ideo quod sufficit Deo, non sufficit homini: et quandoque quod sufficit homini, non sufficit Deo.
ARTICULUS XIV.
An vir adulteratus occulte, sine peccato potest agere ad thori separationem contra mulierem adulteram manifeste?
Octavo quaeritur, Utrum vir adulteratus occulte, sine peccato potest agere ad thori separationem contra mulierem adulteram manifeste?
Videtur, quod sic: quia
Quod occultum est, objici non potest: et nihil potest eum impedire ab accusatione, nisi objectio similis criminis: ergo videtur, quod vir agere potest ad thori separationem.
Item, Qui est in mortali peccato occulto, necessitate instante potest praedicare: sed praedicare majus est multo, quam agere ad thori separationem: ergo qui est in adulterio occulto, potest etiam agere ad thori separationem.
Item, Nullum est scandalum de peccato viri: sed de peccato mulieris est scandalum: ergo ipsa debet publice puniri, sicut dicit Apostolus, I ad Timoth. v, 20: Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Ergo mulier ista publice debet puniri: est autem pœen a ista in eo in quo peccavit, scilicet in matrimonio: ergo cum non possit puniri nisi separatione a thor o, videtur quod vir agere potest sine peccato ad thori separationem.
In contrarium hujus est, quod
- Mulieri ad exceptionem contra virum non deficit nisi probatio: sed veritas etiam non probata per testes prodest ei et sufficit coram Deo: ergo mulier coram Deo habet exceptionem contra vi-
<--- Page Split --->
rum : ergo coram Deo peccat, quando accusat eam.
- Item, Occultum et manifestum circumstantiæ sunt similis adulterii secundum speciem : sed circumstantiæ non alienant peccatum nec infinite gravant unum super aliud : ergo videtur, quod peccatum idem in specie simile jus faciat in utrisque : sed hoc est separationis : ergo unus habet idem jus contra alterum, quod e converso, licet in alia circumstantia : ergo mulier potest excipere coram Deo contra virum.
Responsio. Dicendum, quod ultimo probatum verum est et probabile.
Unde dicendum est ad primum, quod in judicio humano potest objicere sine obstaculo : sed hoc non quaeritur, sed potius, utrum sine peccato id facere possit vel non ?
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod talis potest praedicare in necessitate, quia praedication est animabus necessaria : sed non est ita de thorí separatione, quae est potius ad turbationem, quam ad consolationem.
Ad aliud dicendum quod verum est, quod talis potest accusare, licet nullum sit scandalum : tamen ipse in conscientia constringitur peccato suo : et ideo propria conscientia magis debet eum inclinare ad uxoris compassionem, quam ad abjectionem.
ARTICULUS XV.
An mulier post reconciliationem amisit jus petendi debitum a viro ?
Nono quaeritur, Utrum post reconciliationem amisit jus poscendi debitum ? Videtur autem, quod sic : quia
- Nisi vir esset a debito illo absolutus, ipse teneretur reddere etiam post
separationem : hoc autem cum falsum sit, videtur quod mulier nullum jus habet in corpore viri : ergo cum non restituatur ei jus illud, videtur quod etiam reconciliata petere non possit.
Item, Jus illud non confert nisi matrimonialis consensus : sed ille non repetitur post reconciliationem : ergo jus non confertur ei : ergo non habet jus petendi debitum.
Item, Per quæ quis peccat, per hæc et punietur : sed ista peccavit in fide et jure thori : ergo in illo puniri debet : non autem punitur nisi amittendo jus quod habuit : ergo videtur, quod numquam de cætero habebit aliquod jus petendi.
Is contrarium est, quod
Alia est reconciliatio mariti, quam alterius cujuscumque amici : ergo aliquid speciale confertur in illa : hoc autem in quo distinguitur ab aliis amicis, non est nisi jus petendi debitum, quia omnia alia prius habuit : ergo jus petendi debitum restituitur ei in reconciliatione.
Item, Si detur, quod non restituitur : ergo ipsa si se ei post reconciliationem neget, non potest repetere : ergo etiam post reconciliationem ea invita posset intrare religionem, quod falsum et absurdum est : ergo et falsum est, quod jus poscendi debitum ei non restituatur.
Responsio. Videtur ultima pars esse concedenda, scilicet quod debitum potest petere post reconciliationem, et accipit potestatem in corpore viri sicut prius habuit.
Ad primum ergo dicendum, quod jus illud dupliciter consideratur, scilicet in habitu sive sacramentaliter tantum, vel secundum ordinem ad actum, qui est potius juris usus vel exsecutio. Et primo quidem modo numquam amittit illud jus mulier adultera dum vivit, sed secundo modo : et hoc restituitur ei, quando fit reconciliatio.
Ad aliud dicendum, quod matrimonia-
<--- Page Split --->
lis consensus facit jus illud sacramentaliter et habitualiter : et hoc non iteratur, sed propter culpam potest aliquis suspendi ab usu sui juris et exsecutione : et hoc relaxatur in reconciliatione.
Ad aliud dicendum, quod sufficienter punita est in matrimonio, quando suspenditur ab usu et solatio mariti, etsi non sacramentaliter et habitualiter a viro separetur.
F. De illis qui se ante polluerunt per adulterium.
Solet etiam quaeri, An valeat duci in conjugium, quae prius est polluta per adulterium ? De hoc Leo Papa ait : Nullus ducat in matrimonium, quam prius polluit adulterio 1. Item, Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse, et insuper maechae juramentum dedisse, quod post legitimi mariti mortem si superviveret, duceret eam in uxorem, quod et factum est. Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus 2. His aliisque auctoritatibus vetantur in conjugium copulari, qui se prius adulterio maculaverunt. Sed econtra Augustinus ostendit dicens : Denique mortuo eo cum quo fuit verum conjugium, fieri potest conjugium cum qua praecessit adulterium 3. Idem, Posse fieri sane licitas nuptias ex personis illicite conjunctis, honesto placito subsequente manifestum est 4.
G. Determinatio.
Sed haec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum, si castitatem et fidem servare velint 5. Prima vero auctoritas Augustini de illis agit qui de peccato pœnituerunt, et nihil in mortem viri machinatae sunt, nec vivente viro
<--- Page Split --->
fidem adulteræ dedit mœchus, quod eam in conjugio duceret si superviveret. Qui vero hæc faciunt, aliis præmissis auctoritatibus prohibentur copulari.
ARTICULUS XVI.
An adultera valeat duci in conjugium ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Solet etiam quæri, An valeat duci in conjugium, etc. »
Videtur enim non esse jus quod hic dicitur : quia
Ecclesia rejicere non habet, quod Deus licitum demonstravit : sed Deus demonstravit illicitum adulteros conjungi posse : ergo Ecclesia non habet hoc rejicere : ergo nec interdicere. Prima patet per se. Secunda per hoc quod in Glossa dicitur super epist. I ad Corinth. ix, 4 et seq., sic : « Licitum est quod nullo præcepto prohibetur. » Ergo constat propositum.
Item, Quibus nullum obstat impedimentum, contrahere possunt, cum legitimæ sint personæ : sed istis nullum obstat : ergo invicem contrahere possunt. Prima constat ex ante dictis. Secunda autem probatur ex hoc, quod adulterium non obstat, ut planum est, nec etiam homicidium : ergo si ambo conjunguntur, nihil obstabit : ergo si etiam in mortem viri cum effectu machinata sit, ipsa potest contrahere cum adultero : et sic constat propositum.
Item, In aliis sacramentis si servetur forma, et materia adsit, fit sacramentum : ergo et in isto similiter : ergo hæc verba contractum de præsenti facientia, et vir et mulier pronuntiant : ergo videtur, quod efficiant verum matrimonium.
Item, Alia peccata sunt majora
quia dicit Gregorius, quod spiritualia sunt majoris ponderis, quam corporalia : et tamen non impediunt, quia superbus cum superba, invidus cum invida contrahere potest : ergo adulter cum adultera : ergo videtur non esse jus quod hic dicitur.
Item, Ponamus, quod aliqua occidat virum suum, ut cum alio indeterminate possit contrahere, videtur quod illa secundum istud jus cum nullo possit contrahere : sed hoc falsum est : ergo et hoc quod inducit.
Item, Magis est tolerandum unum malum, quam duo : sed adulterium est unum malum, et separatio ab altero est secundum malum : ergo videtur, quod propter primum non est præcipiendum secundum.
Item, Pono, quod primo machinati sunt in mortem, et postea pœnituerint : et quæratur, Utrum tunc possint contrahere ?
Videtur, quod sic : quia pœnitentia delevit id quod obstabat, scilicet crimen : ergo contrahere possunt post pœnitentiam.
RESPONSIO. Dicendum, quod tres casus sunt, quorum si aliquis est, non potest contrahere cum ea quam prius polluit per adulterium, scilicet si propter hoc ut cum ista contrahat, machinatur cum effectu in mortem conjugis : si enim tantum facere cogitaret, et ad opus non procederet, non propter hoc impediretur. Secundus est, si fidem dedit ei de contrahendo post mortem conjugis. Tertius, si secum contraxit de facto. Hoc autem ordinatur rationabiliter ab Ecclesia, ut plurima homicidia et adulteria evitentur, qua illius familiaritatis causa fierent, vel fieri possent.
<--- Page Split --->
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod Dominus ideo dedit Ecclesiae claves et inspirationem Spiritus sancti, ut in talibus ordinet expedientia: et haec non sunt tam statuta humana, quam etiam divina.
Ad IDEM dicendum, quod istis obstat impedimentum criminis.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod licet divisim non impediant, tamen conjuncta impediunt : quia plus possunt conjuncta, quam divisa, sicut est videre in multis aliis : quia duo movent lapidem quem neuter solus movere posset, et sic de aliis facere est videre.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod hic non est materia sub debita dispositione, et hoc excigitur in omni re generanda : quia malitia criminis obstantis est in materia.
Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod licet alia quaedam majora possunt esse, tamen non
ita directe peccant contra matrimonium : et ideo non impediunt sicut istud.
Ad ALIUD dicendum, quod talis mulier habet impedimentum criminis, quod contrahendum impedit, sed non dirimit contractum : quia nullus vir secum fuit in culpa : et ideo propter viri innocenttiam qui secum contrahit, permittitur stare contractum.
Ad ALIUD dicendum, quod non est malum quod dirimitur tale matrimonium, quia nullum est, ut dicit Augustinus. Si tamen esset malum, non esset malum commune, sed personale, et tale recompensaretur communi utilitate quae est in timore aliorum, ne facile perpetrarent adulterium.
Ad ULTIMUM dicendum, quod pœenitentia potest delere culpam : sed tamen remanet aliqua pœena justa, et illarum ista est una.
<--- Page Split --->