DISTINCTIO XXXIV.
De matrimonio secundum causam materialem, quae est personarum legitimarum vel illegitimarum.
A. De personis legitimis.
Nunc superest attendere, quae persona sint legitima ad contrahendum matrimonium. Legitima judicantur persona secundum statuta patrum, quae diversa sunt. Alia namque fuerunt legitima ante legem, alia sub lege, alia in tempore gratia. Item in primitiva Ecclesia quaedam erant legitima quae modo non sunt. Earum vero quae modo legitima sunt vel illegitima, quaedam sunt plene legitima, quaedam omnino illegitima, quadam mediae. Plene legitima sunt, quibus non obviat votum continentia, vel ordo sacer, vel cognatio, vel dispar cultus, vel conditio, vel natura fragilitas, et si quid est aliud. Penitus vero illegitima sunt per votum, per ordinem, per cognationem, per disparem cultum. Media vero sunt nec plene legitima, nec omnino illegitima, per frigiditatem, per conditionem. Si enim tales junguntur ignoranter, commanere possunt quibusdam accedentibus causis, et eisdem deficientibus dividi.
menti in genere. In secunda autem de impedimentis ipsis, ibi, B, « De his qua causa frigiditatis, etc. »
AD INTELLECTUM autem prima quaeruntur tria, scilicet quid sit legitimitas personarum contrahentium ?
« Nunc superest attendere, quae personae, etc. »
Hic incidit pars illa quaest de personis legitimis, vel illegitimis : et dividitur in duas. In prima agit de effectu impedi-
Secundo, Penes quid accipitur numerus impedimentorum ?
Tertio, Quare isti sacramento et non alii impedimenta assignantur ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Videtur enim hoc non esse verum :
Matrimonium enim est de moralibus : ergo uno modo se habuit in lege, et ante legem, et post, sicut caetera moralia.
Item, Video quod eædem medicina corporales exhibentur infirmis ex eadem causa in qualibet lege : ergo cum matrimonium sit medicina infirmitatis, ex eadem causa ab initio mundi eisdem legibus matrimonium debuit omnibus dari : ergo non erant aliae personæ legitimæ secundum temporum diversitatem.
Item, Objicitur de alia divisione, qua dicit, quod quaedam plene sunt legitimæ, etc. Si enim legitimitas diffinitur per negationem et privationem, ut dicit in Littera, et negationes et privationes non suscipiunt plus et minus, sive magis et minus, videtur quod omnes sint vel æqualiter legitimæ vel æqualiter illegitimæ : ergo nihil est quod dicit in Littera.
Item, In aliis operibus non dicitur legaliter justus, nisi qui in omni lege concordat : et si discordat in quodam, et concordat in quodam, ipse simpliciter dicitur legaliter injustus, sicut dicit Aristoteles in IV Ethicorum. Fur enim in quodam concordat legibus, quia forte castus est : et tamen suspenditur, quia legaliter est injustus contrectando rem alienam invito domino : ergo videtur, quod etiam in hoc casu quæ non omnibus legibus concordat, est illegitima persona : ergo nulla debet dici medie legitima, vel simpliciter illegitima : ergo sua divisio nulla esse videtur.
Responsio . Dicendum , quodMagisterdatdescriptionemlegitimarumpersona - rumperconsequentemexaffirmationenegationem , eoquodnotiorestnobisexhisquænegat , etipseprincipaliusin - tenditbeneintelligi , quambenediffinire .Difinitiotamenlegitimæpersonæest ,quæsecundumlegeslibertatemhabetcontrahendimatrimoniumcumquocum - quevoluerit . EtexistasequiturnegatioquamMagisterponitinLittera : q u i a
Quid sit legitimitas personarum contrahentium ? et, Qua lege dicitur legitiimum ?
AD PRIMUM objicitur sie :
Dicit Magister in Littera, quod legitimæ personæ sunt, quibus non obviat aliquod impedimentum matrimonii: ergo legitimitas ipsa est immunitas ab impedimentis matrimonii.
Videtur autem, quod male diffinitiur :
Diffinitio enim datur per essentialia : sed negationes nulli sunt essentiales : ergo non debet dari per negationem : sed datur per negationem : ergo videtur, quod non valeat.
Item, Diffinientia sunt essentialia rei prædicata : sed illa numquam de re negari possunt : ergo nulla diffinitio constituitur ex negatis de re : ergo ut prius.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur magis tangendo rem, A qua lege persona dicatur legitima ?
Aut enim a lege universaliter accepta, vel particulariter. Si universaliter, oportet quod legitima persona sit secundum omnem legem legitima : hoc autem falsum est, quia est legitima, quando est secundum unam legem iantum, sicut supra dixit Nicolaus Papa, quod ad matrimonium sufficiat secundum legem eorum qui contrahunt, consensus.
Si autem dicatur a particulari lege legitima. CONTRA : Aut enim est legis naturae, aut Moysi, aut Christi : et quodcumque dicatur, patet quod non est verum, quia non omnis persona ab illa lege est legitima.
ULTERIUS quæritur de divisione quam dat Magister, quod aliquæ fuerunt legitimæ ante legem, etc.
<--- Page Split --->
legitima est, cui non obviat impedimentum, etc.
Et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod a lege quæ est de personis matrimonium contrahentibus secundum quod abstrahit a lege naturae et Moysi et Christi, dicuntur legitima personæ.
Ad in autem quod objicitur primo contra hoc, dicendum quod non valet : quia ista lex est universalis, non universaliter sumpta : et hoc est in genere sumptum quod verificatur secundum quamlibet speciem dividendo : et cum legum species varientur ex temporibus et statibus diversis, ideo bene dicit Magister, quod aliae fuerunt legitimæ ante et post legem Moysi : et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
tio. Aliter potest dici, quod negotio et privatio dupliciter considerantur, in se, et in sua causa. In se non recipiunt magis et minus. In causa variantur secundum causæ variationem. Unde cum falsum sit privatio, non dicit Aristoteles, quod magis mentitur qui dicit quinque esse centum, quam ille qui dicit quinque esse sex.
Ad aliud dicendum, quod non dicit legitimum medie, quia medie concordat legibus, sicut innuit objectio : sed quia facile ad legem reduci potest : unde patet, quod non est simile, quod pro simili fuit inductum.
ARTICULUS II.
Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod matrimonium licet sit de moralibus secundum suam substantiam, tamen modus contrahendi est judicialis : et ideo variatur secundum leges contrahentium, ut dicit Nicolaus Papa.
Quis sit numerus eorum qui matrimonium impediunt ?
Deinde quaeritur de numero impedimentorum.
Notantur autem his versibus :
Ad aliud dicendum, quod morbus non erat similis nisi concupiscentiae : sed morbi alii multi variabantur secundum tempora, sicut paucitas hominum, et paucitas mulierum et virorum, et unius et ejusdem cultus, et paucitas extrancarum : et ideo lex dabat sororem, cognatam, extraneam, secundum temporis diversitatem.
Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Si sis affinis, si forte coire nequibis. Haec socianda vetant connubia, facta retra- [ctant 1.
Ad aliud dicendum, quod est privatio consequens ex quadam affirmatione praecedente : et ideo non valet argumenta-
Et rursus sunt alii versus per quos accipiuntur impedimenta, quae impediunt
1 Moderni theologi ex concilio Tridentino quindecim numerant impedimenta divimentia his versiculis comprehensa :
Error, conditio, votum, cognatio, crimen, Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Acta, affinis, si clandestinus, et impos, Raptave sit mulier, nec parti reddita tutae : Haec socianda vetant connubia, facta retractant.
<--- Page Split --->
contrahendum, sed non dirimunt contraclum :
quitur eum in Littera : ergo videtur divisio insufficiens.
Ecclesiae vetitum, necnon tempus feriatum, Impediunt fieri, permittunt juncta teneri t.
Quæratur iterum, Quid sit proprie impedimentum, et penes quid singula dignoscantur ?
V idetur autem, quod non omnia ista habent unam rationem impediendi matrimonium : quia
Non omnia dirimunt,sicut patuit in versibus : ergo non est una ratio impediendi.
Item, Conditio non impedit, nisi velit conjunx ingenuus : ergo non est simile aliis.
Quest. 1. Er quia de singulis infra objicietur : quæratur, Utrum impediant ista matrimonium ?
Et videtur, quod non : quia
Quod ordinatur ad majorem conjugii sanctitatem, impedire non debet conjugium : sed plurima ex his quæ excludunt coitum, ordinantur ad majorem conjugii sanctitatem : ergo non impediunt matrimonium. Prima patet per hoc quod tanto perfectiora sunt sacramenta, quanto sunt sanetiora. Secunda probatur per hoc quod supra dixit Augustinus, quod sanetiora sunt conjugia pari voto continentium.
Item, Si aliquid impedit aliquid fieri secundum naturam, ipsum superveniens ei, destruit ipsum : sed haec impedimenta supervenientia matrimonio, non destruunt ipsum : ergo non impodiunt fieri. Prima patet in omnibus naturalibus causis aliquid operantibus : sicut frigiditas impedit fieri calidum, et superveniens ei, destruit ipsum.
Item, Furor non ponitur hic inter impedimenta : et tamen Magister prose-
R esponsio. Dicendum videtur, quod una ratio in communi est impedimenti, quae contracta facit impedimentum speciale : et haec ratio est contraria legibus, quibus conciliatur matrimonium.
Ad obiectum autem dicendum, quod hoc contingit, quia inaequales sunt differentiae quae contrahunt impedimentum in genere : haec enim differentia tam valida potest esse, quod excludat aliquid essentialium matrimonii, et tunc dirimit contractum : quia numquam fuit verum matrimonium. Unde idem est dirimere matrimonium, quod ostendere nullum esse contractum, et ideo nullum esse matrimonium. Aliqua autem non habent tam validam differentiam quae excludat aliquid essentialium, et illa impediunt debere contrahi : sed quia non impediunt contractum, ipsum manet, et etiam essentia matrimonii inviolata ab eis.
Ad aliud dicendum, quod conditio impedit ex parte causae materialis matrimonii : sed potest accipi si velit, quia quilibet potest facere deteriorem suam conditionem.
Ad aliud dicendum, quod non ordinatur ad sanctitatem conjugii, nisi quod conjugium stare permittit: hic autem non stat conjugium : unde nec sanctitas conjugii stare potest : sed si staret conjugium, tunc bene concederem, quod sanctitas esset pari voto continentium.
Ad aliud dicendum, quod hoc in contractibus nihil valet, etiam in contractu
<--- Page Split --->
frumentiemptionisvelvenditionis : quiamultaimpediuntante , quæsupervenien - tianondirimunt : sicutsipejusefficiturfrumentuminsuapotestate . Ethocideofit , quiaistanonfiuntpernecessitatem , sedpervoluntatem : etideopriusfactaquacumquecausa , nonpotestvoluntascontrariumagere : sednaturalescausæpernecessitatemsuæessentiæagunt , etideodestruuntpriusfactasiimpediebantlicnda .
AdALIUDdicendum , quodfurorconti - netursuberrore : quiadiscernerenonpotestutconsentiat .
AdULTIMUMdicendum , quodimpedi - mentumquoddamestvereimpedimen - t u m : quoddamautemsecundumquid .
Illudautemquodestvereimpedimen - t u m , estidquodimpeditcontrahendum , etdirimitcontractum . Ethocpotestessedupliciter : autenimestcontramatrimo - niuminquantumconsistitindispositioneministrorumEcclesiæ : autsecundumquodaccipiturinse . SisecundumquodestindispositioneministrorumEcclesiæ , quisuntlocoDeiinterris , tuncsuntcontramatrimoniumeaquæsuntexinstitutio - neEcclesiæ . Autigiturillainstitutioestdesponsalibus , autdenuptiis . Siprimomodo , tuncestpublicæhonestatisjustitia . Siautemestdeipsisnuptiis , authocestpropterreverentiamsacramentiexcel - lentioriscuinoncompetitactusmatrimo - n i i , autestpropterhabitudinempersona - ruminmatrimonioconjunctarum . Siprimomodo , tuncestordo . Siautempropteripsaspersonas : autestinipsapersonasecundumcomparationemadeosaquibuspropagatur , cumquibusestquasiunacaro , quiaabunocumeisde - rivata : authocestpropterconjugemcumquaefficiturcarouna . Etprimomo - doestcognatiotamspiritualis , quamcorporalis . Secundoautemmodoestaffinitas . Siautemrespicitmatrimoniuminse : autrespicitmatrimoniumsecun - dumcausamefficientemcuicontrariatur : autsecundumactuminquoconsumma -
t u r : autsecundummateriam , quæestle - gitimæpersonæ : autsecundumbona , etpræcipuesecundumbonumprincipale , quodestproles : autexparteformæ : etnonpotestmatrimoniumpluribusmodisconsiderari . Siprimomodo , authocestexoppositovinculo , autcontrarietateadefficiens . Sisecundomodo , hocestdu - pliciter , scilicetautexparterationis , autexpartevoluntatisliberæ . Etprimoqui - demmodoesterror . Secundoautemmodoestvissiveviolentia . Siautemre - spicitipsumsecundumactuminquoconsummatur , tuncestimpotentiacoeun - d i , exquacumquecausacontingat . Siautemrespicitmateriam , hocnonpotestessenisiexmalitiamateriæquæinductaestei , etsicestcrimen . Siautemcon - trariaturprolisoptimædispositioni , sicestconditio , quianullusvultservoslibe - roshabere , etaliisobnoxios , quantumestinse . Siveroexcontrarietatefunda - menti , tuncestdisparitascultus . Etsiestultimomodosecundumformæcon - trarietatemquæestindividuitas , tuncestligatiocumalia , quiaindividuusnonpot - estessealiquiscumduabus .
Aliaautemduopatent : quiaunumsumiturexsimpliciEcclesiæprohibitio - n e , aliudautemexincongruitatetempo - riscausataprohibitione .
ARTICULUS III.
Quarehocsolumsacramentumhabetimpedimenta ?
Tertioquæritur , Quarehocsolumsa - cramentumhabetimpedimenta ?
Videturenim , quodnonsolumdebeathabere : quiaetiampenientiadependetavoluntateetactunostro : ettamenim - pedimentanullaponunturei : ergovi - detur , quodnecisti .
<--- Page Split --->
Responsio. Dicendum est ad hoc, quod duplex causa est quare alia non habent impedimenta : quarum una est, quod consistunt circa unum hominem simplicem, et ille ex alio impediri non potest. Alia causa est quia circa actus spirituales sunt, quos solus Deus operatur in nobis sine nobis, in quibus ipse nullum potest habere impedimentum : quia nihil est
fortius ipso quod impediat ipsum. Utrumque autem horum deficit in matrimonio : quia a duorum dependet voluntatibus, et duobus agentibus : et 'consistit ejus consummatio in actu corporali : et ideo multiplex potest habere impedimentum. Et per hoc patet, quod non est simile de penitentia, quod inductum est pro simili.
B. De frigidis separandis.
De his enim qui causa frigiditatis debitum reddere non possunt, consulit Gregorius ut permaneant 1. Sed si mulier causatur dicens, Volo esse mater, et filios procreare, decrevit ut uterque eorum septima manu propinquorum juret, quod numquam carnaliter convenerint, et tunc mulier secundas nuptias contrahat. Vir autem qui frigidae naturae est, absque spe conjugii permaneat. Ait enim sic : Interrogasti de his qui matrimonio juncti sunt, et nubere non possunt : si ille aliam, vel illa alium ducere possit ? de quibus scriptum est, Vir et mulier, si se conjunxerint, et post dixerit mulier de viro, quod coire non possit cum ea, si potest probari quod dicit per justum judicium, alium accipiat. Si vero ille acceperit aliam, separentur. Item, Requisisti de his qui ob causam frigidae naturae dicunt se non posse invicem operam carni dantes, commisceri. Iste vero si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem. Quod si retinaculum conjugale voluerit rescindere, maneant uterque innupti : nam si huic non potuit naturaliter concordare, quomodo alteri conveniet 2 ? Item, Si vir aliam uxorem vult accipere, manifeste patet ratio, quia suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuerit : et ideo eam dimittere mendacii falsitae molitur. Quod si mulier causatur, et dicit, Volo esse mater et filios procreare : uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis jurejurando dicat, ut numquam per commixtionem carnis conjuncti, una caro effecti fuissent. Tunc videtur mulier secundas posse contrahere nuptias : humanum dico, propter infirmitatem carnis eorum 3. Vir autem qui
<--- Page Split --->
frigidæ naturae est, maneat sine conjuge. Quod si et ille aliam conjugem acceperit, tunc hi qui juraverant, perjuri crimine rei teneantur, et pœninitentia peracta priora cogantur recipere connubia. Hoc servandum est cum uterque idem fatetur. Sed vir si asserit se debitum reddidisse uxori, et illa diffitetur, cui potius fides habenda sit, merito quaeritur. De hoc ita statulum est 1 : Si quis ita acceperit uxorem, et habuerit eam aliquo tempore, et ipsa fœmina dicit, quod numquam coisset cum ea, et ille vir dicit quod sic fecit, in veritate viri consistat, quia vir est caput mulieris 2. Hoc de naturali impossibilitate statutum est.
ARTICULUS IV.
An frigiditas sit impedimentum matrimonii ?
quod est naturale, æqualiter potest evenire utrique conjugi : sed frigiditas non impedit mulierem : ergo nec virum debet impedire : ergo non debet poni pro impedimento.
- Item, Nimia caliditas impedit, sicut et nimia frigiditas : quia nimia caliditas exsiccat humidum : ergo et nimia caliditas debet poni pro impedimento.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « De his autem qui causa frigiditatis, etc. »
- Item, In multis masculis invenitur impedimentum ex nimia caliditate : ergo videtur, quod debuit poni pro uno de impedimentis.
Videtur autem, quod frigiditas non debet impedire : quia
Quod ad conjugii ordinatur continentiam, non impedit matrimonium : sed frigiditas ordinatur ad majorem conjugii continentiam : ergo non impedit.
Item, Constat, quod omnes vetuli sunt frigidi naturaliter : et tamen vetulus cum vetula contrahere potest : ergo frigiditas non impedit.
Item, Si sciunt se esse frigidos et contrahunt, stat matrimonium : ergo frigiditas per se non impedit matrimonium, sed potius concubitum qui consequitur quoddam matrimonium, ut supra est probatum : male ergo ponitur, quod frigiditas impediat matrimonium.
Item, Impedimentum matrimonii
Item, Nimius humor resolvit nervos : ergo impedit vigorem qui exigitur ad coitum : ergo etiam ille debet poni pro impedimento.
ULTERIUS quaeratur hic de his qui habent caliditatem debilem : haec enim sufficit membra movere ad concupiscentiam, sed cito evaporat, et debiliter extendit : habens ergo iste uxorem virginem, cum non habeat nisi primum impetum, deflorare non potest : et tamen cognoscere posset corruptam, si talem haberet uxorem. Quid ergo isti est faciendum ?
Videtur, quod nihil facere possit : quia si alium corrumpere facit, ipse est causa adulterii, et hoc fieri non debet.
Item, Si corrumpat eam manu, hoc est species sodomiae, cum non fiat in-
<--- Page Split --->
strumento debito : ergo videtur, quod ipsum oportet carere debito propter quod contraxit matrimonium.
Resposto est ad hoc quod frigiditas hic ambit omne impedimentum naturale, et perpetuum coeundi ex quacumque sit causa : sed tamen quia frigiditas generalius est, et intenditur semper aetate procedente, propter hoc istud ponitur : si enim esset accidentale impedimentum, scilicet abscissione veretri, vel sectione testiculorum, vel perpetua aetatione mulieris, cui beneficio medicinae subveniri non potest, tunc secundum versus supra positos totum sub illo membro continetur, quod est impotentia coeundi perpetua, et hic continetur sub frigiditate : et hoc ideo quia jus non loquitur de frigiditate in quantum frigiditas, sed in quantum causat impotentiam coeundi : et ideo omnia quae idem causant naturaliter et perpetue, vocat frigiditatem.
Ad primum ergo dicendum, quod consensus conjugalis est in carnalem copulam, et illa supponit potentiam coeundi si debitum exigatur : et ideo excludit maritalem copulam frigiditas in eo quod supponit : nec est continentia conjugalis, ubi talis copula per exclusionem debiti si exigatur, excluditur.
Ad alud dicendum, quod vetuli habent caliditatem sufficientem movere, licet non generare : et ideo conceditur eis matrimonium pro medicina quoad fidem thori : et ideo non est simile.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad alud dicendum, quod in coitu mulier est patiens : propter quod dicit Aristoteles, quod non proprie dicitur mulier continens, quia non competit ei impetus agentis in coitu : ad pati autem sufficit frigiditas, licet non ad agere : quia dicit Avicenna, quod frigiditas sistit motum : et ideo cum masculus se habeat ut agens, si supervenit frigiditas, abscinditur motus, et agere non potest, et ideo ex parte sui impedit matrimonium.
Ad alud dicendum, quod non est \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \ \
Per hoc etiam patet solutio ad ibi sequens.
Ad alud dicendum, quod nimius humor abscindens coitum, non est nisi ex frigiditate humidum illud inducente et inspirante : quia frigiditas est qualitas activa, et humiditas passiva magis : et ideo humidum per se non potest esse causa impedimenti.
Ad m quod ulterius quæritur, salva meliori sententia videtur esse dicendum, quod per applicationem manus via fieri poterit. Ad id autem quod contra hoc objicitur, videtur esse dicendum quod differt applicare manum, ut medicantem, et polluentem. Manus enim applicata ut polluens, inducit mollitiem vel sodomiam : sed manus medicans non inducit : sicut etiam dicimus in mulieribus quibus descendit matrix extra os vulvæ : præcipitur enim ut digitis reponant eam, et tamen non dicimus manus illas polluere eas vel corrumpere, sed potius medicari eis.
<--- Page Split --->
ARTICULUS V.
matrimonii, in quo, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum, parentes etiam proprios filios quos genuerunt testes habere volunt propter impudicam concupiscentiam qua est in coitu.
An mulier volens separari a viro propter impotentiam, debet jurare septima manu amicorum, quod non est cognita a marito ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initum : « Decrevit ut uterque eorum septima manu propinquorum, etc. »
Hoc enim videtur inconveniens, cum
Dominus dicat, quod in ore duorum vel trium testium stat omne verbum 1 : ergo videtur etiam, quod hic sufficiant duo vel tres testes.
Item, Apostolus etiam in accusatione presbyteri dicit sufficere duos testes vel tres 2. Videtur ergo, quod injuste notatur hic manus septima.
Item, Propinqui sunt magis suspecti quam alii, quia libenter juvant suos propinquos, ut suae voluntaris effectum consequantur : ergo videtur, quod melius esset vocare extraneos in juramentum.
Item, Cum opus matrimonii occultum sit valde, qualiter possunt jurare de hoc quod non viderunt.
Ad aliud dicendum, quod nullis ita nota sunt talia familiaria, sicut propinquis, qui si desunt, assumuntur vicini : qui etiam si non sunt, alii sumuntur qui exceptione sunt majores : et illi omnes propinqui esse dicuntur hic, large sumpto vocabulo.
Ad aliud dicendum, quod non jurant synodales sive testes, quod non commixti sunt, sed potius quod credant illos verum jurasse : unde illi quorum matrimonium ab eis denuntiatur, primi jurant, quod numquam carnaliter convenerunt, et alii postea jurant, quod credunt eos verum jurasse.
Ad ultimum dicendum, quod jurare debet vir in hunc modum, quod continuos tres annos fideliter sine fraude operam dederit, ut talem N. tunc cognosceret carnaliter, et numquam eamdem N. cognoscere potuit. Illa autem jurat, quod ipsum fideliter juvit ut cognosceretur, et non impedierit sine fraude, et tamen ab eo cognita non sit : et alii postea jurant, quod credunt eos verum jurasse.
- Item, Per quem modum dandum est eis juramentum ?
ARTICULUS VI.
■ ■ ■
Responsio. Dicendum, quod in favorem matrimonii et propter horrorem separationis ut caeteri terreantur, inductum est de testium multiplicatione.
Quod autem Dominus dicit, ipse intelligit in causis quae non sunt adeo favorabiles, et possunt ad notitiam melius venire quam ista.
Ad aliud dicendum, quod presbyteri crimen melius sciri potest quam actus
An separatione facta propter impotentiam, et postea compertum est per justum judicium non fuisse impotentiam, si contrazerint cum aliis, an debeant separari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, ante medium : « Si vero ille acceperit aliam, separentur, etc. »
<--- Page Split --->
Hujus autem, Extra, de frigidis et maleficiatis, redditur ratio : quia tunc patet, quod frigiditas non fuit causa quam allegeverunt, sed potius instinctu diaboli quia odio se habuerunt, separationem quaesiverunt : unde cum Ecclesia ex post facto se viderit deceptam, revocat priores nuptias quae verae nuptiae fuerunt : secundas autem separat quae apparebant in adspectu hominum tantum.
Sed contra.
Sicut probatum est in naturalibus, aliquis in juventute impeditur a coitu, et procedente aetate coire incipit : ergo allegatum viri impedimentum potest esse primo verum, et postea tamen redit facultas : videtur ergo, quod cum vero impedimento ipsius matrimonium separatum fuit, debeant manere separati.
Item, Una mulier amabilior est quam altera : ponamus ergo, quod aliquis est qui non habet calorem ex complexione sufficientem ad coitum : potest tamen excitari accidentibus animae quae sunt amor, concupiscentia, et hujusmodi : hoc enim possibile est secundum naturam : quia accidentia animae etiam transmutant corpus in infirmitates et sanitates, ut dicunt naturales : et sic videtur, quod talis esset sterilis in perpetuum ad abominabilem mulierem, et tamen cum amabili coiret. Si ergo iste separatur a prima, et permittitur ei contrahere cum secunda : et iterum quando coit cum secunda, redditur primae, videtur esse injustum : quia perpetuum habet impedimentum ad illam, et non ad istam.
Ad aliud dicendum, quod forte in tali casu consultatio habenda esset a responsis sapientium : et sine praejudicio videtur esse dicendum similiter sicut demaleficiato : quia etiam quoddam genus maleficii est abominatio quam concipit ad mulierem : unde monenda est illa, quod se exhibeat mundam et ornatu et affabilitate amabilem viro : et ipse est monendus, quod excogitet causas quibus amabilior feminae efficiatur : et si hoc non prodest, videtur esse simile maleficio : et ideo separari possunt, et aliis conjungi.
ARTICULUS VII.
Si vir cui imputatur impotentia, asserit se debitum reddidisse, mulier vero negat, an sit standum assertioni viri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : « Sed vir si asserit se debitum reddidisse, etc. »
Videtur hoc esse injustum, quando probari potest corporis inspectione : et tunc judicio multitudinis praevalet mulier assertioni viri, sicut dicitur, Extra, de frigidis et maleficiatis. Ergo non statur semper assertioni viri.
Item, Videtur causa nulla esse quam dicit : quia pares sunt in matrimonio : ergo nihil est dictum, quod ideo viro credendum sit, quia ipse sit major.
Solutio. Ad object.1.
Responsio . Dicendum , quodhoccon - tingerenonpotestnisiexnimiocalore : etquiatalisdebitumpotestreddere , licetnonspermatizetvelgeneret : ideotaliscasusnonaccidit . Sedomnimodaimpotentiacoeundicausaturexfrigidi - tatequaesemperintendituratatepro - cedente : etideosipertrienniumope - ramdedit , etnonpotuitcoire , praesu - miturperpetuumesseimpedimentum .
Item, Matrimonium est medicina : si autem subtrahitur medicina, aeger incidit in periculum : sed si vir mentitur mulieri, subtrahitur medicina : ergo ipsa exponitur fornicationi : ergo videtur, quod judicium sit injustum.
Item, Mulier quae sola jacens continere posset, si cogatur jacere cum viro, ex continua viri imaginatione et contactu, efficitur incontinens : si ergo vir non cocat cum illa, sequuntur aliae cor-
<--- Page Split --->
ruptele multæ : et ita videtur, quod toIrabilius judicium esset, si separarentur.
RESPONSO. Dicendum ad hoc est, quod statutum hoc justum et æquissinum est, tum propter viri constantiam, tum etiam propter hoc quod ipse caput intelligitur mulieris, tum caeteris paribus præter hoc solum, quod mulier neget, et vir affirmet.
- AD PRIMUM autem dicendum quod si per inspectionem probatur, tunc mulier prævalet oculata fide : et tunc caetera non sunt paria.
Ad aliud dicendum, quod vir est caput mulieris in regimine, sed in reddendo debito est ei æqualis.
Ad aliud dicendum, quod medicina non subtrahitur mulieri, sed ipsa deficit in probatione : et ideo judex qui non adspicit occulta, non potest intromittere se de causa.
Ad aliud dicendum, quod non est dubium, quin mulier talis magis ad libidinem incitetur : et ideo provideat sibi, scilicet seorsum jacendo : hæc enim talis vir non negabit : et si negaret, non puto quod mulier annuere teneretur.
C. De his qui maleficiis impediti coire non possunt.
De malefìcii autem impedimento hoc tenendum decernitur : Quod si per sortiarias et malefìcas concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus illa eveniunt, ut spiritu contrito ethumiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis confessionem faciant, et lacrymis, orationibus, et jejuniis Domino satisfaciant : et per exorcismos ac cætera ecclesiasticae disciplinae numimina ministri Ecclesiæ tales sanare procurent. Quod si non potuerint, separari valebunt. Sed postquam alias nuptias expetierint illis viventibus quibus post junctæ fuerint, prioribus quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt 1. Quod in fine hujus capituli continetur, ex rigore magis dictum intelligendum est, quam ex canonica æquitate. Vel intelligendum est non posse reconciliari prioribus, nisi judicio Ecclesiæ, quo divisio facta fuerat.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
- Item, Opus diaboli non potest nec debet destruere opus Dei : sed maleficium est opus diaboli, matrimonium autem opus Dei : ergo maleficium non potest impedire vel destruere matrimo-
An malefici impedimento aliquis potest impidiri a potentia coeundi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « De malefici autem impedimento, etc. »
Quaruntur autem hic tria.
Primum est, Utrum malefici impedimento aliquis potest impediri a potentia coeundi ?
- Item, Si maleficatur aliquis, necesse est fieri aliqua operatione quae fit circa corpus maleficiati, vel circa animam : dæmon ergo operabitur. Quæratur ergo modus : non enim potest operari per contactum, quia ipse non habet corpus. Similiter non potest operari per imperium, quia supra nihil est constitutus : et non sunt plures modi operationum : ergo dæmon non potest impedire aliquem.
Secundum, Utrum maleficium potest impediri vel medicari per aliud maleficium ?
Tertium, Quid sit statutum juris de maleficiatis ?
- Item, Dæmon magis vult aliquem esse in concupiscentiis fœminarum et coitu, quam continentem : cum igitur maleficium aliquem faciat continentem, videtur quod nullum maleficiat.
Ad PRIMUM obiicitur sic :
Diabolus non habet potestatem in porcos, sine permissione divina : ergo ad hoc quod accipiat potestatem in porcos, non potest compelli per maleficium : ergo multo minus compelli potest ad hoc quod accipiat potestatem in hominem.
Item, Si per maleficium aliquis impeditur, oportet quod hoc sit operatione dænonum qui ad hoc compelluntur, sed Deo permitente : constat autem, quod Deus per nullum opus potestatem alicujus relaxat, nisi illud sit bonum et meritorium : sed maleficium non est meritorium : ergo per hoc non datur potestas alicui : ergo non datur potestas ad impediendum aliquem a coitu.
Item, Potestas dæmonis non legitur data fuisse nisi Sanctis : sed ille qui facit maleficium, habet in potestate dæmonem : ergo ipse est sanctus : ergo videtur, quod maleficium sit sanctum : ergo non fit per incantationem.
Ad noc dicendum, quod nulli dubium esse debet multos esse maleficiatos vi et potestate dænonum : quia hoc sancti Patres dicunt, et Ecclesia super hoc jura promulgavit : et hoc patet etiam omnibus illis qui de necromantia et de factis imaginum aliquid noverunt.
Ad PRIMUM ergo dicendum est, quod diabolus istam accipit potestatem permissus propter peccata patientium, vel ad exemplum aliorum. Qualiter autem hoc fiat per maleficium, dicendum secundum Theologos, quod virtute divina fit compulsio, et est potius vindicta quadam et pœna gravissima peccati, quam exauditio malefiici, scilicet ut qui in sordibus est, sordescat adhuc 1, et accipiat cooperationem erroris, qui noluit credore veritati. Unde compulsio fit per Deum et per sanctos Angelos, sed operatio per dæmonem.
Ad ALIUD dicendum, quod non est opus meritorium, sed pestiferum, et sequitur effectus Deo permittente. Unde
<--- Page Split --->
«liam quandoque non sequitur effectus : «t puto, quod hoc ideo fit, quia Deus ex sua misericordia restringit dæmones hujusmodi. Necromantici aliam assignant causam de qua nihil ad præsens.
Ad aliud dicendum, quod potestas dæmonum, id est, super dæmones, coercens a maleficiis, non legitur data nisi Sanctis : sed potestas dæmonis ad operationem erroris sæpe legitur dari infidelibus, et malis hominibus, sicut dabitur Antichristo, et necromanticis quotidie datur.
Ad aliud dicendum, quod opus dæmonis propria auctoritate non destruit opus Dei, sed Deo permittente, et homine hoc pati merente : sed sæpe destruit diabolus opus Dei, scilicet charitatem, fidem, et effectus aliorum sacramentorum.
Ad aliud dicendum, quod dæmonum operatio est diversa circa talia : præcipua tamen est per imperium, sicut invenies notatum super secundum Sententiarum, ubi agitur de operatione dæmonum.
ARTICULUS IX.
An maleficium sit excludendum per maleficium ?
Secundo quaeritur, Utrum maleficium sit excludendum per maleficium ?
Necromanticienim docent unum maleficium per aliud excludi : sicut patet in libro Hermetis, qui de secretis Aristotelis intitulatur. Ergo videtur, quod hæc via possit inquiri.
Item, In medicinis corporalibus ejusdem artis est facere infirmitatem, et curare eamdem : ergo et in spiritualibus erit eodem modo : sed necromantici est
conferre maleficium : ergo ejusdem etiam erit auferre : ergo videtur, quod ad ipsum possit recurri pro medicina maleficii.
In contrarium est, quod sed contra.
Lex Dei præcipit, quod interificatur, qui magos consulit, et quaerit a mortuis veritatem 1 : ergo ad ipsos nullus debet recurrere.
Item, Hic in Littera non docetur medicina, nisi per jejunia, et orationes, et hujusmodi : ergo alia medicina non est requirenda, cum dæmon nihil operatur, nisi Deo permittente : si ergo placetur Deus, operatio dæmonis amovebitur.
Item, Isa. viii, 19 et 20, dicitur quod non debent ire ad divinos, qui strident in incantationibus suis, sed ad legem magis et prophetias . Ergo medicina a necromanticis non debet requiri.
RESPONSIO, quod nullo modo quaerenda est per incantatorem medicina : sed potius semper tolerandum est maleficium.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod illi ut pestiferi docent noscere : et cum cessant dæmones a læsione, tunc curare videntur, sicut dicitur in vita S. Bartholomæi.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia medicina est ars salutaris, et ratione utens per operationes creaturae, cui Deus dedit virtutem faciendi curas. Unde dicitur, Eccli. XXXVIII, 1 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. Et ibidem, y. 4 : Altissimus de terra creavit medicamenta, etc. : sed necromantia est ars pestifera quoad suas operationes, et magis utitur experimentis, quam ratione, et vi dæmonis utitur pro antidoto : et ideo Ecclesia condemnavit hanc omnino.
<--- Page Split --->
ita et maleficiatus : ergo sicut frigidus curatus primis nuptiis redditur, ita maleficiatus, ut videtur.
ARTICULUS X.
An maleficiati debent separari?
Incontrariumest, quod maleficiatus quando contraxit, persona fuit illegitima: ergo contractus nullus est: ergo non debet restitui contractui qui nullus est.
Tertio quaeritur, Quid juris super hoc sit statutum ?
Quod autem hic dicitur in Littera, et etiam, Extra, de frigidis et maleficiatis dicitur, et ab universa Ecclesia tenetur, scilicet quod maleficiatus ad unam, non est maleficiatus ad aliam : et ideo si juvari non potest orationibus bonorum, separatur, et datur utriusque licentia alii nubendi, nec umquam ista licentia revocatur.
Sedcontrahocopponitur : quiainli - broImaginumdoceturfieriimagoquæmaleficiatsimpliciter : facitenimamarecastitatem , etuniversaliterabscinditcoi - t u m : ergovidetur , quodaliquispotestessemaleficiatusadomnes : ergosiillecontrahit , etpropterimpotentiamcoeun - diseparatur , etposteaaliamcognoscit , videturquoddebetredireadprimamcomodoquofrigidus , utsuprahabitumest .
- Item, Sicut frigidus potest curari,
Responsio . Dicendum , quoditaestte - nendumutdicitLittera .
Etadprimumdicendum , quodmale - ficiamultasunt : sedsinedestructionecorporis , etmagnainfirmitatenonpot - estdeduciadhoccorpus , quodinnullammoveatur : sedhocverumest , quodbeneinducituramorcastitatispernecroman - t i a m , etabominatiocoitus , sedtamenmanetmotusinaliquampropterfomitisincendium , nisiomninoinfrigidetur .
Adaliuddicendum , quodcuraripot - estmaleficiatussisetotumadDeumcon - feratinoratione , compunctione , etsatis - factione : sedtamenquiatuncillegiti - maadcontrahendumpersonafuitquandocontraxit , ideoabsolviturabilla . Sedinfrigidocuratopræsumitur , quodquiacontraxit , nonomninofrigidusfuit , sedfixit , quandocontraxit : etideopriori - busnuptiisrestituitursecundumjudi - ciumEcclesiæ , quodmaximesequiturexteriorespræsumptiones .
D. De furiosis addit.
Furiosi quoque dum in amentia sunt, matrimonium contrahere non valent. Unde Fabianus : Neque furiosus, neque furiosa matrimonium contrahere possunt : sed si contractum fuerit, non separentur 1. Item, Nicolaus Papa : Hi qui matrimonium sani contraxerunt, et uni ex duobus vel ambobus amentia, vel furor, vel aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmi-
<--- Page Split --->
tatem talium conjugia solvi non possunt 1. Similiter est etiam sciendum de his qui ab adversariis excecantur, vel membris truncantur, vel a barbaris exsecti fuerint.
ARTICULUS XI.
An furia impediat matrimonium ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Furiosi quoque dum in amentia sunt, etc. »
furiosus non potest habere voluntarium consensum : ergo non potest contrahere matrimonium. PROBATUR autem prima ex prehabitis de causa efficiente matrimonii. SECUNDA autem ex tertio Ethicorum, ubi scribitur, quod involuntarium dicitur dupliciter : quia quoddam est per ignorantiam, et quoddam per violentiam. Et involuntarium per ignorantiam est, cujus principium est in ipso non sciente singularia in quibus est actus.
Videtur enim, quod non debeat impedire, quia
Non est contra aliquod bonum matrimonii : ergo videtur, quod non debeat impedire.
Item, Aliqui sunt furiosi, qui habent lucida intervalla, et tunc discernere possunt : ergo contrahere possunt : ergo non est generaliter verum quod hic dicitur.
Item, Habitum est supra, quod de jure naturali est maris et feminae commixtio : sed hoc naturaliter est in furioso sicut in aliis : ergo ipse potest contrahere matrimonium.
Item, In Littera dicit, quod si contractum sit matrimonium, non separetur : sed quicumque contractus stat, valuit in ipso contractu : ergo quando furiosus contraxit, contractus valuit : ergo furiosi possunt contrahere.
RESPONSO. Dicendum, quod furiosi quamdiu sunt in actu furiae, contrahere non possunt : et hujus rationem reddit ultima objectio.
AD PRIMUM dicendum, quod contrariatur bono fidei : quia talis nescit quid sit fides, et ideo non servat eam : contrariatur tamen principaliter causae efficienti matrimonium.
Ad aliud dicendum, quod aliqui habent lucida intervalla, et tunc non habent furiam secundum actum : et ideo contrahere possunt.
Ad aliud dicendum, quod de jure naturali est matrimonium eo modo quo supra dictum est ex verbis Aristotelis et Aspasii, scilicet secundum resolutionem ad finem hominis : quia aliter non esset jus, quia jus considerat rationem æqui et iniqui, et ideo supponit discretionem rationis.
SED CONTRA :
Voluntarius debet esse matrimonii consensus, ut supra est ostensum : sed
Ad aliud dicendum, quod intelligitur de illo qui contraxit non tempore furiae.
1 Cf. 32, quest. 7, cap. Hi qui matrimonium
(Nota edit. Lugd.)
<--- Page Split --->
E. De his qui cum duabus sororibus dormiunt.
De his etiam qui cum duabus sororibus, vel quae cum duobus fratribus dormiunt, videndum est quid censeant canones. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante fuerit uxor, neutram ex ipsis habeat, nec ipsi adulteri umquam in conjugio copulentur 1. Item, Nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem ejus cognoscendo. Nec post mortem uxoris licet ei vel adulterae copulari in conjugium. Item, Zacharias Papa : Concubuisti cum sorore uxoris tuae, si fecisti, neutram habeas : et uxor tua si non fuerit conscia sceleris, et continere non vult, nubat in Domino cui vult. Tu vero et adulterae sine spe conjugii maneatis, et dum vivitis, pœnitentiam agite 2. Quod ait, Cui vult nubat, intelligendum est post mortem viri. Unde Gregorius : Qui uxores suas in adulterio deprehendunt, nec ille, nec illa aliam uxorem accipiat, vel alium virum, quamdiu ambo vivunt. Si vero adultera mortua fuerit, vir ejus, si vult, nubat : adultero vero numquam, etsi mortuus fuerit vir ejus, sed omnibus diebus pœnitentiæ lamenta persolvat 3. Hic de illo adulterio agitur, quod cum cognato viri, vel cognata uxoris committitur.
ARTICULUS XII.
An ille qui cognovit unam sororem, potest aliam ducere in uxorem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « De his etiam qui cum duabus sororibus, etc. »
Videtur iniquum quod hic dicitur : quia
Licitum fuit matrimonium, et supervenit concubitus cum sorore uxoris suae : sed impedimentum superveniens matrimonio, non solvit ipsum : ergo videtur falsum hoc dictum in duobus decretis Sanctorum.
Item, Uxor non est conscia sceleris : ergo videtur, quod injuste secum agitur, scilicet quod ipsa privatur suo debito in corpore viri : ergo iniquum est quod dicit in Littera.
Item, Deus conjunxit eos primo cum essent personae legitimae : ergo non debent separari : ergo non est danda licentia nubendi uxori vivente marito :
<--- Page Split --->
ergo inique loquitur Zacharias Papa in Littera.
ARTICULUS XIII.
An adulter potest contrahere cum adultera?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo ante finem : « Adultera vero nunquam, etsi mortuus fuerit vir ejus, etc. »
Videtur enim falsum : quia
Videmus multos adulteros contrahere.
Item, Jura dicunt, quod etiam adulter potest contrahere cum ea quam prius polluit per adulterium, nisi in tribus casibus qui in Littera habentur : ergo multo magis contrahere potest cum alia.
Responsio. De rigore juris est quod dicit hic : unde tangit Gregorius quid facere debeat de contrarietate sui criminis, sed non quid facere oporteat si continere non velit.
ergo inique loquitur Zacharias Papa in Littera.
Responsio. Licet Magister in Littera solvat hoc ultimum, tamen puto, quod Sancti Patres loquuntur hic de impedimento criminis, quod praevenit matrimonium : et tunc planum est, quod si fornicarie cognovit unam sororem, aliam non potest ducere in matrimonium. Vel si loquitur de sequenti crimine : tunc intelligendum est, quod loquitur secundum rigorem juris, scilicet quod non debet : sed tamen si periculum est de incontinentia, etiam mortua vel viva uxore, datur ei licentia in sua petendi debitum : et etiam post mortem suae uxoris cum alia contrahendi.
Per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod uxor non amisit potestatem petendi, sed ille : et sic loquitur decretum : unde sibi illicita est ad petendum, sed non solvendum : et non debet jure petere. Puto tamen, quod licentia debet sibi dari ab Ecclesia, si illa non petat separationem a thor o : quia aliter esset in periculo.
F. Non est dimittenda uxor pro aliqua macula seu deformitate corporis.
Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate vel macula corporali, non licet viro uxorem dimittere, et e converso : sed debet alter alteri subsidia providere. Unde Augustinus : Si uxorem quis habeat sterilem, sive deformem corpore, vel debilem membris, vel caecam, vel claudam, vel surdam, vel si quid aliud, sive morbis, vel laboribus doloribusque confectam, et quidquid, excepta fornicatione, excogitari potest vehementer horribile, pro societate fideque sustineat 1.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIV.
An aliquis potest dimittere uxorem quantulacumque causa, dempta sola fornicatione?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Illud etiam sciendum est, quod pro aliqua infirmitate, etc. »
Videtur enim injustum : quia
Concitat odium, et frequenter inducit adulterium : ergo ab Ecclesia caveri debet : ergo videtur, quod possit in tali casu dimitti.
Item, Multa sunt gravamina matrimonii, etsi conjunx sit delectabilis : ergo
non oportet ut etiam gravetur ex conjuge : ergo videtur, quod in tali casu dimitti debet.
- Item, Quædam infirmitates derivantur ad pueros, sicut lepra, et hujusmodi, et tunc bonum matrimonii destruitur : ergo videtur, quod tunc matrimonium sit separandum.
RESPONSIO. Dicendum generaliter, quod nihil superveniens matrimonio, separat ipsum, sicut dicitur in Littera.
AD OBJECTA autem dicendum, quod A. fides thori et charitas Christi debent retrahere ab odio, et gravamina facere sustinere libenter propter Christum.
AD ULTIMUM autem dicendum, quod A. proles ex talibus non destruitur, nisi in corpore, et ostensum est supra, quod secundum corpus non est bonum matrimonii, sed potius secundum animam.
<--- Page Split --->