DISTINCTIO XXXII.

De matrimonio secundum causam finalem quantum ad fidem hori.

A. De solutione carnalis debiti.

Sciendum etiam est, quia cum in omnibus aliis vir præsit mulieri, ut caput corpori (est enim vir caput mulieris 1) in solvendo tamen carnis debito pares sunt. Ideo Apostolus utrique pariter præcipit in hac causa sibi invicem subjici, inquiens: Urori vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier 2 : quia nec mulier ad alium virum, nec vir ad aliam mulierem potestatem sui corporis habet : nec vir ad continentum, nec mulier potestatem habet sine mutuo consensu : sed alter alterius potestatem habet corporis, ut poscenti alteri non liceat alteri negare debitum. In hoc enim pares sunt, quia nec viro, nec mulieri corpus suum licet alii tradere : sed sibi invicem debitores sunt in hac causa, ne peccandi detur occasio : per quod non dominium tollitur viro, sed vitium 3. Debent enim sibi conjugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa, quae prima est in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicem excipiendae ad illicitos concubitus devitandos, mutuam quodammodo servitutem : ut et si alteri eorum continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Ad hoc enim neuter habet potestatem sui corporis : quod adeo verum est, ut etiam quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiæ causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa, non sibi alterutrum negent, ne per

<--- Page Split --->

hoc incidant in damnabiles corruptelas. Reddere enim debitum conjugale nullius est criminis : exigere autem ultra generandi necessitatem, culpa est venialis. Fornicari vero vel mechari, puniendi est criminis 1.

ARTICULUS I.

An conjuges matrimonialiter conjuncti, sint inter se aequales ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, « Sciendum etiam est, quia cum in omnibus aliis vir praesit mulieri, etc. »

Videtur enim falsum quod dicit in Littera :

  1. In quocumque actu duorum unum est principale et agens, alterum autem secundarium et patiens, in illo illa duo non possunt esse aequalia : sed sic principalis et agens vir est in actu matrimonii, femina autem secundaria et patiens : ergo videtur, quod non sint aequales.

  2. Item, Hoc accipitur in littera Genesis, u, 18, ubi dicit Dominus : Faciamus ei adjutorium. Ergo ipse est principalis, et adjuvatur ab Heva : ergo non sunt aequales.

  3. Item, Philosophus dicit, quod fecmina desiderat masculum sicut imperfecta, et sicut turpe bonum : constat autem, quod imperfectum et perfectum, turpe et bonum, non possunt esse aequalia : ergo nec vir et mulier in actu matrimonii.

  4. Item, Impossibile est, quod idem secundum idem sit caput ad alterum et aequale : sed in matrimonio vir est caput, ut dicit Apostolus 2 : ergo in eodem non potest esse aequalis.

  5. Item, Discretio sexus est sicut generantis in alio, et generantis ex alio : quia masculus generat in alio ex semine proprio, femina autem ex semine alieno : sed inaequalia haec sunt quantum ad naturae modum : ergo contra naturam esset, quod in matrimonio redigerentur ad aequalitatem.

  6. Item, Sigillatio non est aequaliter cere et annuli, quia annulus totam facit sigillationem, et cera tantum suscipit : sed ita se habent masculinum et femininum, ut dicunt Philosophi : ergo impossibile est, quod sint aequales.

  7. Item, Hoc innuitur ex ipsis verbis Domini, ubi dicitur : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui 3.

In contraRum hujus est,

  1. Quod dicitur, I ad Corinth. vii, k, ut in Littera habetur : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir, etc.

  2. Item, Matrimonium non facit consensus unius, sed duorum, ut supra habitum est : sed quod faciunt duo aequalia, aequaliter efficitur utriusque : ergo matrimonium efficitur aequaliter viri et mulieris : ergo et jura quae consequuntur ex matrimonio, aequaliter sunt mulieris et viri.

R esponsio. Dicendum, quod in jure matrimonii in reddendo debito et exigendo aequales sunt conjuges, sicut ultimo est probatum : sed in dispensatione domus et actibus gubernationis inaequales : quia vir in talibus est principalis, et etiam in actu generationis : et hoc probant objectiones prius inductae.

UNDEADprimum dicendum est, quod hoc verum est in actu generationis, sed

Solutio.

Ad 1.

<--- Page Split --->

quoad exigendum et reddendum sunt aequales.

Ad 2 et 3. Ad ALIUD dicendum, quod adjutorium illud pertinet ad actum generationis, et non ad gubernationem et regimen domus.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod idem quod habet in se multa, aliqua possunt esse aequalia et inaequalia : et hoc est dicere idem,

non tamen secundum idem : et ita est hic.

Ad ALIUD dicendum, quod contra modum naturae esset, si aequaretur in vi generandi : quia duo aequalia in vi generandi numquam generant : quia illa vel essent ambo activa, vel ambo passiva : sed duo in generando inaequalia, in jure matrimonii possunt esse aequalia, ut jam patuit per ante dicta.

Et per hoc patet solutio ad omnia sequentia argumenta.

B. Quod neuter continere valeat nisi ex communi consensu.

Quod vero sine consensu uxoris vir continere non valeat, subditis probatur testimoniis. Ait enim Augustinus: Si dicat vir, Continere jam volo. Nolo autem uxor, non potest. Quod enim tu vis, illa non vult. Numquid per continentiam tuam illa debet fieri fornicaria? Si alii nupserit te vivo, adultera erit. Non vult tali lucro Deus tale damnum compensari. Redde debitum: et si non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi computabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod debes uxori 1. Idem, Secundum verba apostolica, etiamsi vir continere valuisset 2, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur: et illi Deus imputaret continentiam, si non suae, sed tuae concederetur infirmitati, ne in adulterium caderes. Quisquis ergo compatiens infirmitati uxoris reddit, non exigit debitum: aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem plangens potius, quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, securus expectat diem novissimum. Idem 3, Una sola causa esse potest, qua te ad id quod vovisti, non modo non hortaremur, sed etiam prohiberemus implere: si forte tua conjunx hoc tecum suscipere, animi vel carnis infirmitate recusaret. Nam vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu et voluntate communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persolvenda promissio. Non enim Deus exigit si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Idem 4, Aposto-

<--- Page Split --->

lusnecadtempusutvacentorationi , nisiexconsensuvoluitconjugemcarnaliinvicemfraudaridebito . I d e m , Manifestumestitavoluisselegem , frominamsubviroesse , utnullaejusvotaquæabstinentiæcausavoverit , reddanturabea , nisiauctorfueritvirpermittendo . Namcumadpeccatumcjusdemviripertinerevolueritlex , sipriuspermiserit , etposteaprohibue - r i t : nontamendixitutfaciatmulierquodvoverat , quiapermissajampriusavirofuerat . Viridixitessepeccatum , quiaabnuitquodpriusconcesserat : nontamenmulieriexhocjussumdedit , utcumpriusvireiconcesserit , posteasiprohibueritcontemnatur 1 . Exhisapparet , quodvirvelmuliercontinentiamDeoofferrenonpotestsinecommuniconsensu , necalteral - teridebitumnegaredebet . Siveroquilibeteorumalterumasuojureabsol - verit , adpræteritamservitutemnumquidrevocarepoterit ? Hocenimvi - deturAugustinussupravoluisse . Quibusdamvidetur , quodmuliernondis - cedensadomoviri , quæviropermittentecontinentiamvoveritvelpromi - serit , eodemprohibentesolverenonvaleat : ethocpropterdignitatemviri , quiestcaputmulieris . Sedmeliushocintelligiturintalicasu , ubivircon - ceditmulierivoverecontinentiam , etantevotumprohibetimplere . Siverohabitummutaverit , nonpotestrevocari , secundumillud : Quiuxoremsuamvelarepermiserit , aliamnonaccipiat , sedsimiliterconvertatur 2 .

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS II.

« Quod vero sine consensu uxoris, etc. »

Hic agitur de debiti solutione in qua sunt conjuges æquales.

An semper et æqualiter contingat reddere debitum ?

Incidit autem primo hic quæstio triplex.

Prima est, Qualiter contingit solvere debitum ?

Secunda est, Utrum solventi hoc computetur pro perfectione sanctitatis, ut dicit in Littera ?

Tertia, Utrum debet solvi debitum non exigenti sive poscenti.

1 S. AUGUSTINUS, In quaest. Numerorum, lib. IV, cap. 39.

2 Ex concil. Remensi ; et habetur, 33, quaest. 5. (Nota edit. Lugd.)

<--- Page Split --->

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Ei cui solvitur debitum, necesse est quod solvatur tempore indigentiae, quia cum sit praeceptum affirmativum, obligat pro tempore necessitatis ad solvendum : hoc autem in conjuge est tempus instantis con cupiscentiae : ergo tunc ei est solvendum. Sed ponamus, quod tunc vir sit impotens propter aliquam causam quam ipse fecit sibi : ergo videtur, quod ipse peccet morta liter tunc non solvendo.

  2. Item, Solutio istius debiti valet in modum medicinae : ergo tempore morbi adhibenda est : sed forte tunc non potest ut prius : ergo si post cognoscat, videtur quod debitum non solvat.

  3. Item, Ponamus, quod vir solvit pluries, donec evaporante calido et fluente humido plus solvere non possit, et mullier adhuc instet ex incitatione concupiscentiae : constat, quod iste non potest solvere : ergo non tenetur, quia inanis est actio quam iuopia debitoris excludit: ergo videtur, quod non semper contingit solvere debitum.

  4. Item, Objicitur de his qui exercitiis exsiceant et infrigidant se, quod non possunt frequenter coire, vel etiam ex ingurgitatione calorem naturalem suflocant, et feminae eorum expelunt coitum: quid sit faciendum ? constat enim, quod jure tenentur solvere : ergo peceant omittentes, ut videtur.

Solutio. Responsio ad hoc, quod contingit reddere debitum.

Ad 1 etalia. Ad m autem quod primo objicitur, dicendum quod tempore indigentiae est solvendum secundum facultatem solventis. De causa autem dicendum, quod illa vel est ex matrimonio causata, aut ex aliis causis. Si primo modo : tunc hoc est, quia aut concubuit, et tunc sufficienter solvit, quia non tenetur ad immoderatum concubitum : quia si mulier post decentem solutionem conqueratur, potius se exhibet meretricem quam conjugem. Si autem ex alia causa est : aut illa est licita, aut illicita. Si licita : tunc

non tenetur solvere, quia Deus cum im potentem fecit. Si autem illicita sit : tunbene puto, quod sequens peccatum uxoris aliquo modo imputetur ei, nisi pemiteat et quantum in se est faciat quod in ipso est, quod contineat uxor ex bona voluntate : propter fragilitatem enim supervenientem matrimonio non solvitur matrimonium.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

ARTICULUS III.

An solcere debitum sit pro perfectione sanctitatis matrimonii ?

Secundo quaeritur, Utrum computetur hoc pro perfectione sanctitatis matrimonii ?

Videtur quod sic : quia

  1. Hoc expresse dicit Augustinus in Littera.

  2. Item, Justitia æque bona est virtus vel melior, quam castitas : ergo suus actus valet actum castitatis : sed solvens exhibet actum justitiae : ergo videtur, quod computetur ei pro perfectione sancititatis.

  3. Item, Tullius probat in primo de Officiis, quod officium justitiæ melius est omnibus officiis aliarum virtutum : ergo suus actus plus valet quam actus aliarum : sed reddens exhibet justitiam : ergo videtur, quod plus facit, quam si perfectam teneret castitatem.

  4. Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod ultimum bonum facit justitia, et est ipsa sicut hesperus in cœlo lucens : hoc autem non facit castitas : ergo videtur, quod justitiae actus plus recompensat etiam, quam castitas : et inde ut prius inferatur.

IN CONTRARIUM hujus est,

  1. Quod dicitur, Eccli. xxvi, 20: Omnis

<--- Page Split --->

ponderatio non est digna continentis aninur. Ergo justitia non potest recompensari.

  1. Item, Supra habitum est, quod sanctiora sunt conjugia pari voto continentium : ergo usus coitus minuit sancititatem : ergo impossibile est, quod coitus alicui imputetur pro perfectione sancititatis.

In contrarium hujus est, quod solutio Sed contra debiti ordinatur contra damnabiles corruptelas mollitiei, et sodomiae, et adulterii : sed quidam conjuges sunt ex verecundia non se revelantes suis conjugibus, et tamen ardent in suis desideriis : ergo videtur, quod illis sit solvendum, etiam non exigentibus.

Ad hoc dicendum, quod Augustinus hic loquitur de reddente invite, cujus tota devotio est ad continentiam, et tantum debito matrimonii, et fide thorí potius ad solutionem cogitur, quam carnali desiderio incitetur.

Ad primas autem rationes dicendum, quod si justitia et castitas comparantur secundum hoc quod valent politegiis et ad alterum, vincit justitia castitatem : si autem comparantur secundum decorem et honestatem quam habent, vincit castitas justitiam.

Et secundum primum modum procedunt rationes primo inductae : secundum alterum autem procedunt rationes secundo inductae.

RESPONSIO. Dicendum mihi videtur, quod discretum est solvere etiam non exigenti, qui signa quandoque habet petulantiae, et etiam illi conjugi qui non contradicit, sed silenter patitur solutionem.

Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod licet non requiratur ex verecundia, tamen jus praeviae petitionis, scilicet quando contrahit matrimonium, adhuc stat, et tunc in contractu primo semper intelligitur petere nisi reclamet aliquando aliqua de causa.

Quod autem objicitur, quod qui tacet, laudat : dicendum quod hoc est verum, quando nihil dixit in contrarium : sed hoc non est in conjugibus qui contrahunt ut debitum eis solvatur.

Et per hoc patet solutio ad utramque partem objectionum.

Ad aliud dicendum, quod non est tutum nisi fiat legitima causa temporis aut infirmitatis : et tunc etiam puto, quod non debet averti cum instantia et pertinacia.

ARTICULUS IV.

An debitum debet solvi non exigenti ?

ARTICULUS V.

Tertio quaeritur, Utrum solvi debet non exigenti ?

Videtur, quod non : quia

  1. Qui tacet, consentit : mulier ergo vel vir non requirens debitum, videtur in hoc consentire, quod non solvatur : cum ergo melius sit abstinere, quam uti coitu, videtur quod talis non debet solvere.

An vir potest vovere non reddere debitum sune consensu uxoris ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, ante medium : « Nam vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu, etc. »

  1. Item, Etiam exigentem precibus potest avertere ne exigat : ergo multo magis non exigenti potest non solvere.

Ponamus enim, quod alter conjugum voveat sine consensu alterius, ut numquam exigat.

<--- Page Split --->

Videtur enim hoc esse licitum votum : quia

  1. Ipse secundum exigere non est in potestate conjugis, sed tantum secundum reddere : ergo ipse potest vovere illud.

  2. Item, Exigere infirmitatis est, reddere autem justitiae et necessitatis : sed quae infirmitatis sunt, abjicienda sunt ab homine quantum potest : ergo videtur, quod etiam bonum sit homini, quod voveat, quod non exigat a conjuge debitum.

conjugis: quia inducit ei verecundiam toties petendi, et quasi invite videtur ei cohabitare : et ideo votum illud est stultum et irrationabile.

Ad aliud dicendum, quod non omnia quae sunt infirmitatis in quocumque statu devovenda et objicienda sunt, scilicet quando destructio talium non est sine praejudicio aliorum, ut prius patuit in casu isto.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod

  1. Interdicitur conjugibus ne discedant ab invicem et de communi consensu, nisi vadant anbo ad religionem : ergo multo magis interdici debet isti ne voveat quod vix aut nunquam poterit observare manens cum uxore.

ARTICULUS VI.

An alter conjugum potest abstinere a reddendo debito ut vacet orationi ?

  1. Item, Proverb. vi, 27 : Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? Quasi diceret, non. Ergo existens in matrimonio non potest conservare se quin ardeat igne : ergo non debet devovere.

  2. Item, Beda dicit, quod « in stulto voto rescinde promissum : » constat autem, quod stultum est votum : ergo rescindendum est : ergo non debet vovere.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Nec ad tempus ut vacent orationi, etc. »

Videtur enim hoc esse falsum : quia

  1. Interdictum Ecclesiae ponit necessitatem : ergo sive consentiât, sive non consentiât, tunc est cessandum a reddendo debito.

  2. Item, Hoc est in canone scriptum, Joel, u, 16 : Egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Ego etiamsi alter conjugum praecipiat manere in thalamo, non propter illum est manendum.

Responsio. Dicendum, quod non debet hoc aliquis vovere : et si voverit, credo quod etiam per Episcopum poterit dispensari : et tunc arguendus est de stultitia, et pœnitentia ei injungenda : et ita debet absolvi a voti obligatione : quia si ante matrimonium melius est nubere quam uri 1, multo magis in matrimonio hoc est melius.

Ad primum autem dicendum, quod in sua quidem est potestate : sed interest qualiter etiam sua re quisque utatur : et hoc pertinet cognoscere ad judicem, et non est sine aliquo praejudicio alterius

Juxta hoc ulterius quaeritur de voventibus peregrinationes sine consensu uxoris.

Videtur enim, quod facere non possunt : quia

  1. Dicit in Littera, quod nec adtempus continere licet nisi de consensu : sed in peregrinationibus magnum tempus abesse est necesse : ergo non licet peregrinationnes vovere nisi de consensu.

  2. Item, Qui sine termino debet, statim debet : sed tale est debitum matrimo-

<--- Page Split --->

nii : ergo statim debetur : ergo non potest se vir subtrahere per peregrinationem quin reddat.

  1. Item, Ponamus, quod mulier velit vovere peregrinationem, et vir reclamet : constat, quod non potest vovere, et vo- tum ejus pro nihilo reputabitur : cum igitur in his quae pertinent ad matrimo- nium sint pares, etiam muliere recla- mante, non potest vir vovere hujusmodi peregrinationem.

ARTICULUS VII.

An si mulier aliquid voverit viro con- sentiente, ipsa teneatur ad observatio- nem viro postmodum repugnante ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post medium : « Nam cum ad peccatum ejusdem viri pertinere, etc.

Videtur enim, quod falsum imponatur hic per Augustinum :

  1. Hoc enim trahitur de Numer. xxx, 11 et 12, ubi dicitur, quod si mari- tus non statim contradixit ut audivit, ipsa mulier voti rea tenebitur 1. Falsum est ergo quod dicit in Littera.

  2. Item, Augustinus dicit, quod « vo- vere est voluntatis, et reddere necessi- tatis : » ergo si ipsa primo consentiente, non contradicente marito, vovit, neces- sarium erit quod reddat.

  3. Item, Si de communi consensu vo- vetur aliquid, constat quod tenetur : sed tacens cum audiat, et possit contradi- cere, et non contradicit, consentit sicut dicitur in Digestis. Ergo videtur, quod istud intelligitur esse votum amborum : ergo tenetur mulier hoc observare, etiam- si vir postea contradicat.

RESPONSIO. Dicendum, quod Augusti- nus trahit hoc ex quodam verbo quod dicitur in fine cap. xxx Numerorum, ¥. 16, ubi dicitur : Si autem contradixe- rit postquam resciirit, ipse portabit ini- quitatem ejus. Et forte secundum aliam translationem est expressius.

Ad aliud dicendum, quod semper red- dere est necessitatis : sed non intelligitur esse votum, quod contradicente marito est

RESPONSIO. Dicendum ad primum, quod interdictum Ecclesiae respicit congruen- tiam, et non necessitatem.

Ad aliud de Joel, dicendum quod ipse loquitur de tempore maximi luctus : et tamen etiam in illo non obligat, sicut patet ex dictis in praecedenti.

Ad id quod quæritur ulterius, dicen- dum quod si uxor contradicit ex impo- tentia continendi, et hoc scit maritus, credo quod peccat vivendo peregrina- tionem, et ex dispensatione debet com- mutare votum. Si autem contradicit ex affectu societatis, tunc credo, quod pro- pter necessitatem terræ sanctæ et visita- tionem liminum Apcstolorum potest pe- rægniari: quia pertinaciter tunc non con- tradicit.

Et per hoc patet solutio ad omnia præter ad ultimum : ad quod dicendum, quod ideo fit hoc quia viri habent majus incitans ad libidinem, quam mulieres : et etiam quia peregrinationibus caute va- dunt viri, et cum utilitate Ecclesiae et adificatione : quorum nullum est in mu- licribus.

rit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.

Solutio. Ad 1.

Ad 2 et 3.

<--- Page Split --->

usurpatum. Ad id autem quod dicit, quod maritus primo consentit, dicendum quod intelligitur, quod maritus non consentit, sed potius ante deliberationem dissimulavit : et postquam deliberavit, contradixit : et in tali casu intelligo. loqui Augustinus, quia si expresse conscnsisset, non deberet mulier postea inclinari ad voti fractionem.

Et per hoc patet solutio ad ultimum : loquitur enim in tali casu, quando maritus non tacet, nisi ut deliberans, et non ut expresse consentiens.

sunt quæ præcedentia matrimonim, dirimunt contractum, quæ tamen matrimonio supervenientia non dirimunt ipsum : sed istud supervenit, et non est adhuc solemnizatum : ergo non dirimit matrimonium jam ante contractum : ergo iste non potest cogere uxorem ad debiti solutionem, sicut prius.

  1. Item, Votum illud non est nisi privatum : ergo non dirimit matrimonium contractum : sed istud est contractum et consummatum : ergo non dirimit ipsum : ergo ista opinio dicit verum.

ARTICULUS VIII.

An mulier quæ permittente viro continentiam voverit, viro postea prohibente, teneatur reddere debitum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : « Quibusdam videtur, quod mulier non discedens, etc. »

Videtur enim, quod hæc opinio non sit vera , quia

  1. Licet votum præcedens matrimonium impediat contrahendum, non tamen dirimit contractum, nisi sit solemne : ergo multo minus dirimit superveniens matrimonium : quia multa impedimenta

Responsio. Dicendum, quod opinio illa falsa est : illa autem quam consequenter ponit pro sua, est vera.

Ad primum autem quod objicitur, dicendum quod hoc intelligitur de matrimonio quod votum antecedit : quia tunc semper supervenit majus vinculum, et frangit matrimonium : sed nunc votum continentiae de communi consensu sequitur, ideo non dirimit matrimonium, sed suspendit debitum exigendi et reddendi : quia hoc est in potestate conjugum, et voluntate, vovere et non vovere.

Per idem patet solutio ad sequens.

Et ideo patet, quod mortaliter peccant frangendo votum.

Utrum autem votum illud recipiat dispensionem vel non, infra habet determinari in quaestione de voto.

C. Quibus temporibus cessandum sit a coitu ?

{. Et licet debitum poscentisemper sit solvendum, non licet tamen qualibet die poscere. Unde Augustinus : Christiano cum uxore sua aliquando licet convenire, aliquando non. Propter processionis enim dies, et jejuniorum aliquando non licet convenire : quia etiam a licitis abstinendum est, ut fa-

<--- Page Split --->

cilius impetrari possit quod postulatur 1. Idem, Quoties enim vel dies nativitalis, vel reliquae festivitates advenerint, non solum a concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinere. Item, Ambrosius: Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum: quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus juxta legem cessare usum et 2 carnis his debere temporibus demonstrant 3.

ARTICULUS IX.

. In in matrimonio debitum semper sit reddendum, non autem poscendum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, 1, « Et licet debitum poscenti semper sit solvendum, etc. »

Quæruntur autem hic tria.

Primum autem est de Littera, quare potius sit semper solvendum, quam posecundum debitum matrimonii?

Secundo, Quare potius ista quae in Littera enumerat, quam alia tempora poscunt?

Terlio, Utrum iste obligatur ad quamlibet horam illius temporis æqualiter, vel in aliqua obligatur, et in aliqua non, et in aliqua plus, et in aliqua minus?

Ad PRIMUM objicitur :

  1. Ad Roman. 1, 32, super illud : Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus : dicit Glossa, quod consentit, qui cum possit, non contradicit : et consentientes et facientes pari pæna digni sunt. Cum igitur debitum reddens consentiat petenti in sacro tempore, tantum peccat reddens, quantum petens : falsum est ergo, quod semper sit redden-

dendum debitum, et non semper sit petendum.

  1. Item, Non debeo ego peccare venialiter ut alius evitet peccatum mortale : sed constat, quod omnis circumstantiae corruptio facit peccatum : ergo et reddere debitum quando non debet, peccatum est : ergo iste non debet reddere, etiamsi aestimaret quod alius caderet in mortale peccatum : ergo videtur, quod falsum dicat in Littera.

  2. Item, Comparticipantes actum unum, æqualiter agunt vel patiuntur in actu illo : sed isto matrimonio comparticipant coitum reddens et poscens : ergo æqualiter agunt et patiuntur : sed æqualiter agentes et patientes quoad substantiam actus, æqualiter merentur vel demerentur, aliis paribus : ergo videtur, quod poscens et reddens tali tempore, æqualiter demerentur : sed quod est demeritum, non est faciendum aliquo modo : ergo iste non debet reddere debitum pro aliquo.

  3. Item, Non est dandus gladius furioso ut interficiat seipsum : sed peccatum plus interficit quam gladius : ergo non est sibi concedenda facultas peccandi : sed reddens dat talem facultatem peccandi : ergo non debet reddere.

  4. Item, Aristoteles dicit, quod i^Tt^K^m melior est justo, quia considerat quid in particularibus est agendum : sicut si lex dicat pignus ei qui redimit, esse reddendum, vel depositum ei qui accommoda-

<--- Page Split --->

vit : ienixiçs tamen non reddit ei, praesentibus latronibus, nec tempore in quo esset in periculo perdendi ex stultitia propria vel violentia aliena. Ergo similiter debet esse in matrimonio : sed reddens seit, quod non expedit, quod illi modo reddatur debitum : ergo in tempore illo reddere non debet.

  1. Item, In talibus temporibus quiescitur ab operibus necessaria servitutis, et operarius conductus ab aliquo tunc non tenetur ei operari, cum interdicatur censura ecclesiastica ut non operetur ei : ergo multo fortius quiescendum est ab operibus libidinosis : et debens ei debitum reddere, non debet reddere tunc, et d.bet compresi per censuram ecclesiasticam ille qui tunc reddit, ut videtur.

et fine. Et patet, quod haec non sunt eadem : quia in uno est informans libido, et in altero justitia et fides : in uno finis refrigerium libidinis, in alio meritum secundum justitiae exercitium.

Ad aliud dicendum, quod non datur ei gladius, sed medicina furie : sicut si alicui memoria incipit rapi, ad cerebrum perforatur caput : licet detur ei vulnus, tamen hoc ipsum ei est medicina : sed si daretur ei occasio mortalis peccati, tunc daretur ei gladius.

Ad aliud dicendum, quod reddens tempore libidinis est ienixiç, quia tunc illi cui redditur, maxime valet ad ruina praeservationem : et patet per antedicta, quod inducta nihil valent, quia non sunt similia.

Sed contra. In contraium hujus est, quod dicit Philosophus, quod unumquodque in quo tempore magis valet, magis est eligendum : sed medicina maxime valet tempore aqritudinis : ergo tunc maxime est eligenda : sed medicina libidinis est matrimonium : ergo in tempore libidinis eligendus est usus ejus, et tunc maxime exhibendus : ergo debetur redditio debiti tempore festi si alter petat ex timore incontinentiæ.

Ad aliud dicendum, quod non est talis instantia tentationis aliarum concupiscentiarum sicut libidinis, quae cito hominem praecipitat : et ideo contra hunc morbum magis paratam oportet esse medicinam, quam contra alium.

ARTICULUS X.

Solutio. Resposso. Dicendum, quod tenetur reddere tempore cujuscumque festi, sicut in Littera dicitur, et ultima probat objectio.

An liceat in temporibus in Littera nominatis conjuges convenire ?

Ad 1. Ad primum autem dicendum, quod non consentit, sed potius moleste dat ei quod suum est : unde dolet de libidine, sed praebet remedium tale, quale esse potest ne usque ad mortales corruptelas infirmitas aggravetur.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non peccat venialiter reddendo, sed potius fortiter meretur ex actu fidei et justitiae thori.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod falsa est propositio de actu naturae, sed de actu moris est vera : sed in tali casu conjugati non participant unum actum moris, sed naturae : quia actus moris causatur ex omnibus suis circumstantiis et forma

Secundo quaeritur, Quare potius ista festa quam alia determinantur?

  1. Dies enim processionum secundum veritatem non sunt nisi tres, quando ipse Christus processionem tenuit, scilicet dies Ipapanti, quando cum processione parentum ad templum Dominus venit, et cum processione Simeonis et Annae et eorum qui redemptionem Israel exspectabant, receptus est in templo : et dies Palmarum, quando cum magna turba venit Jerusalem; et receptus est cum palmis et olivis: et alius dies est Ascensionis, quando duxit discipulos in montem, et ascendit in coelum. Sunt autem

<--- Page Split --->

dies alii æquales istis, sicut annuntiationis, passionis, resurrectionis, epiphaniae : quare ergo illi dies non determinantursicut isti ?

  1. Item, Jejuniorum dies non sunt nisi quadraginta, et quatuor temporum, et alia jejunia non sunt authentica in Ecclesia : videtur ergo, quod non oporteat abstinere in aliis jejuniis.

  2. Item, Infra' determinat tres hebdomadas ante festum Joannis, et adventum, et alia : quaeratur igitur, quae sit ratio istorum ?

individuo, quod repleatur sagina voluptatis ordinantis ad salutem speciei. Et per hoc patet solutio omnium quae quaeruntur in isto capitulo.

Quod enim in auctoritate Ambrosii dicitur de tempore conceptus et partus, supra habuit quaestionem 3.

De temporibus autem nuptias contrahendi infra quaeretur.

ARTICULUS XI.

RESPONSIO. Dicendum, quod Sancti loquuntur de temporibus contrahendi nuptias ultimo capitulo 2 : sed hic loquuntur de tempore exigendi debitum nuptiarum jam contractarum.

Unde dicendum, quod optime determinat processionis dies, et jejuniorum sed processionis dies sunt duplices, scilicet statuti ex processionibus Domini, sicut inductum est in objectione : et illi qui causantur ex communi et legitima necessitate, sicut dies rogationum pro peste, et hujusmodi etiam fiunt in particularibus Ecclesiis ad hoc pro voluntate Prælatorum instituentium, eo quod in talibus diebus ascendit in Domino spiritus, quia oratio est ascensus intellectus in Deum, ut dicit Damascenus, et inconveniens est ut una hora ascendat in Deum spiritus, et in fine sub carne deprimatur. Eadem ratio est de festis magnis, præcipue beatissimæ Virginis, et Christi : quia tunc commemoratio fit illibate castitatis et floris ejus Domini nostri Jesu Christi, et incongruum est tunc membrum Christi incontinentiae et voluptati et corruptioni operam dare.

Tempora autem jejuniorum, sicut quadragesimæ, et quatuor temporum, et vigilie, sunt instituta ad macerandam carnem, et inconveniens est ut cum caro abstrahitur a necessariis

An in qualibet hora dictorum festorum semper sit abstinendum ?

Tertio quaeritur, Utrum quælibet hora illius temporis est inconveniens ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Non totum illud tempus est orationi institutum : ergo quando non dicuntur laudes in horis vel missis, videtur quod aliquis possit exigere : quia ex hoc in divinis non impeditur.

  2. Item, Per matrimonium summa spiritualitas significatur, tam in persona Christi, quam etiam in conjunctione fidelis animæ cum Deo : sed talibus signis in festivitate præcipua maxime est utendum : ergo videtur, quod tunc instandum sit usui matrimonii.

RESPONSIO. Dicendum, quod minime, sed potius abstinendum, sicut dicitur in Littera, quia incongruum est valde.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet non in omni hora horum dierum orationi possimus et laudibus divinis interesse, tamen semper nos idoneos tenere debemus : et ideo vacandum est ab amplexibus, qui deprimunt mentem ne surgere possit ad ecclesia.

AD ALIUD dicendum, quod non tenet : quia actui adjuncta est fœda concupiscen-

Solutio.

Ad 1.

Ad 2.

<--- Page Split --->

tia subjugans in delectationis impetu rationem multo plus quam signum istud

exigere possit : et ideo interdictur proter congruentiam temporis ab Ecclesia.

D. Hieronymus viditur dissentire a praemisisi.

Illi autem quod dictum est reddere debitum non esse peccatum, videtur obviare quod ait Hieronymus : Quicumque uxori debitum reddit, vacare non potest orationi, nec carnes Agni edere 1. Item, Si panes propositionis ab his qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant 2 : quanto magis panis qui de cœlo descendit, non potest ab his qui conjugalibus paulo ante hæsere complexibus, violari atque contingi : non quod nuptias condemnemus, sed quod eo tempore quo carnes Agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debeamus. Hoc capitulum maxime ad ministros Ecclesiae pertinere videtur, quibus non licebat sacra officia celebrare atque mysteria tempore conjugalis amplexus : quo etiam præsentia Spiritus sancti non datur. Unde idem ait : Connubia legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo quo conjugales actus geruntur, præsentia Spiritus sancti dabitur, etiamsi Propheta esse videatur, qui officio generationis obsequitur 3.

E. Quibus temporibus non sunt celebrandæ nuptiae ?

Nec 1 solum in opere carnali observanda sunt tempora, sed etiam in celebrandis nuptiis, secundum illud : Non oportet a Septuagesima usque in Octavam Paschae, et tribus hebdomadibus 3 ante festum sancti Joannis, et ab adventu Domini usque post Epiphaniam celebrare nuptias 6. Quod si factum fuerit, separentur. Item, Nicolaus Papa : Nec uxorem ducere, nec conjugia facere quadragesimali tempore convenire posse ullo modo arbitror.

<--- Page Split --->

sed positum est, quod ipse non consentiat, sed exigat.

ARTICULUS XII.

An quando vacandum est orationi, possit aliquis reddere debitum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Illi autem quod dictum est reddere debitum non esse peccatum, etc. »

Et quaeruntur hic duo.

Primum est, Quando vacandum est orationi, an. possit eadem hora alius debitum petere ?

Secundum, Utrum debitum reddens, possit carnes Agni edere eodem die ?

Et gratia hujus etiam quaeritur, Utrum possens debitum, carnes Agni debeat manducare ?

Ad PRIMUM sic obiicitur :

  1. Orare praeceptum est affirmativum : ergo obligat ad aliquando implere : detur ergo tempus quodcumque sit, et in eodem tempore alter conjugum petat debitum : aut solvet debitum, aut non. Si sic : cum igitur simul orare non possit, nec aliquid spiritualium agere, ut dicitur in Littera, ipse non implebit praeceptum de orando : ergo ipse omittit in tempore quo facere debet : sed omittere in tempore quo facere debet, est peccatum mortale : ergo iste peccat mortaliter. Si autem non solvit debitum : tunc fraudat ægrum medicina tempore periculi : ergo ipse est occasio mortis suæ : sed talis etiam peccat mortaliter : ergo ipse perplexus est, quod falsum est, quia secundum Theologos nullus est perplexus.

Si forte dicas, quod ipse absolvitur a solutione debiti ratione temporis ad orandum constituti. CONTRA : Apostolus dicit, I ad Corinth. VII, 5 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu, etc. Ergo etiam in illo tempore non absolvitur nisi ex consensu alterius conjugis :

  1. Idem omnino objicitur de sacro loco, si in sacro loco petatur debitum. Videtur enim, quod negandum sit : quia si reddatur, læditur locus sacer : sed locus sacer non est contaminandus : ergo est negandum debitum.

  2. Ad idem : quia minus videtur, quod Ecclesia lædatur per hoc, quod ibi comeditur et venditur, quam per hoc quod ibi concumbitur : sed patet, quod per hoc læditur in primis duobus : ergo et in coitu. PROBATIO minoris, I ad Corinth. XI, 22 : Numquid non habetis domos ad manducandum et bibendum, etc. Matth. XXI, 12, Jesus expulit ementes et vendentes de templo.

Sed contra hoc videtur esse, quod sed contra. in quibusdam terris propter insultus bellantium multis noctibus et multis diebus necesse est cum pueris et uxoribus in Ecclesia confugientes manere : cum ergo non multo tempore debeant carere debito, videtur quod in Ecclesia possit exigere et reddere.

Rusposio. Dicendum, quod semper Solutio. petenti debetur debitum matrimonii, et in omni hora solvendum secundum opportunitatem et facultatem. Opportunitatem autem voco : quia tamen cum coitus verecundiam quamdam habet annexam, non oportet quod solvatur in publico coram hominibus, sed omni hora dimisso negotio in quo est, si scit alterum esse in periculosa concupiscentia, tenetur captare secretum cubilis et reddere debitum.

Ad hoc autem quod quaeritur de praecepto orationis, dicendum quod numquam est tempus reddendi ex necessitate, nisi in quo si non faciat, omittat : et hoc est ex duobus causatum, scilicet ex institutione Ecclesiæ, et ex impossibilitate recuperandi. Ex institutione autem Ecclesiæ non obligantur, nisi personæ ecclesiasticae quæ castæ esse debent quamdiu tractant divina sacramenta :

<--- Page Split --->

alias autem non obligat Ecclesia, sed monet. Impossibilitas autem recuperandi non potest hic fieri : quia et si modo reddat debitum, postea potest recuperare orationes vel in crastino : et ita patet, quod non est perplexus : quia non habet necesse alterum facere, eo quod determinate orandi non est institutum aliquod tempus conjugato. Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad 2. An id quod quaeritur de loco, dicendum quod non tenetur in loco sacro debitum solvere, si aliquis alius locus haberi potest : si autem non potest, tunc solvat cum dolore cordis, et etiam si exigit cum planctu, quod sine usu matrimonii esse non potest, non credo quod peccet mortaliter.

Ad 3. Ad hoc autem quod objicitur, quod locus contaminatur, dicendum quod contaminatio loci est duplex, scilicet ex incongruitate operis quod fit in ipso ad consecrationem et actum loci, et ex contrarietate procedens. Illa quae procedit ex incongruitate tantum, non ita contaminat locum quod indigeat reconciliatione, sed potius illa quae procedit ex contrarietate : et illa lit ex magnis facinoribus, scilicet stupro, homicidio, et hujusmodi.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod Apostolus non vult, quod per hoc locus sit contaminatus, sed incongruitas quaedam fuit : et ideo correxit eam cum praeter necessitatem fieret.

Ad id autem quod objicitur de Matthæo, dicendum quod illi negotiationi conjuncta erant latrocinia, et furta, et simoniae : et ideo expulit de templo. Et ideo non est simile, quia in oratorio, ut dicit Augustinus, « Nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. »

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XIII.

An alter conjugum solvens debitum, eodem die edere possit carnes Agni? et, An exigens possit accipere corpus Domini? et, An eodem die quando acceptum est, possit reddi debitum?

Secundo quaeritur, Utrum solvens debitum, carnes Agni eodem die edere possit? vel etiam eodem die quo carnes Agni comederit, solvere debeat debitum?

Videtur autem, quod non : quia

  1. In Littera hic dicitur, quod panis qui de cælo descendit, non potest ab aliis qui conjugalibus paulo ante adhæsere amplexibus, violari atque contingi : ergo habetur propositum.

  2. Item, Minus incongruus actus sacramento Eucharistiae est comedere, quam coire, et peccat mortaliter qui accipit corpus Domini post comestionem : ergo et post coitum : sed nihil est faciendum, quod est peccatum mortale : ergo solvens debitum, non debet carnes Agni contingere vel sumere.

  3. Item, In lactucis agrestibus pænitentiae et doloris est sumenda Eucharistia : sed impossibile est simul esse in voluptate coitus et dolore : ergo videtur, quod post voluptatem coitus non sit accipienda Eucharistia. Quod autem impossibile sit, patet per Glossam super epist. I ad Corinth. vi, 13, ubi dicit, quod nihil interim fieri vel cogitari aliquid potest, eo quod totus spiritus sub carnem descendit.

  4. Item, Gregorius scribit ad Augustinum, Anglorum Episcopum, et ponitur in decreto, distinctione 6, quod etiam post nocturnam pollutionem a carnibus Agni temperandum est. Ergo multo magis post coitum in vigilia perpetratum.

<--- Page Split --->

  1. Item, Summae spiritualitatis rem accipere in maxima carnalitate, est perversitas : sed Eucharistia summae est spiritualitatis : ergo videtur quod in maxima carnalitate post coitum non est accipienda.

. In contrarium est hoc, quod in praecredenti distinctione habitum est a Gregorio : « Si quis sua uxore utitur non cupidine voluptatis raptus, sed tantum procreandorum liberorum gratia, ille profecto sive de ingressu Ecclesiae, sive de corpore Domini in ministerio sumendo, suo est judicio relinquendus : quia prohiberi non debet a nobis accipere, qui in igne positus nescit ardere. » Ex hoc patet, quod qui solvit propter justitiam vel liberorum gratia, ille post talem concubitum potest accipere corpus Domini : quia non refert utrum solvat propter justitiam vel fidem thori, an propter pietatem liberorum procreandorum.

  1. Item, I Reg. XXI, 4, dixit Achimelech : Si mundi pueri sunt, maxime a mulieribus, manducent. Ergo si non sunt mundi, non licebat comedere etiam figuram istius sacramenti. Ergo multo minus licebit accipere rem : ergo post tale debitum exactum non licebit comedere carnes Agni.

In contrarium hujus est, quod

  1. Talis concubitus non est nisi venialis, sed propter venialia non debet dimitti : quia sic omnis homo deberet dimittere, cum in multis offendimus omnes 1 : ergo non oportet, quod iste dimittat propter hoc sumere corpus Domini.

  2. Item, A beato Bernardo arguitur Petrus, quia dixit: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine 2 : quia a peccatore magis vocandus est Deus, sicut a Zachao, dummodo doleat de peccatis : sed iste dolet : ergo debet Deo appropinquare quantum potest per Eucharistiae perceptionem.

  3. Item, Matth. IX, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Constat autem, quod summa medicina et medicus est ipse Dominus in sacramento perceptus : ergo debet accipi ab ipso qui male habet in concupiscentia propter quam exigit debitum.

Item quaeratur ulterius, Utrum exigens causa infirmitatis possit accipere corpus Domini ?

Videtur, quod non : quia

  1. In praecedenti distinctione ex verbis Gregorii habitum est, quod etiam ab ingressu Ecclesiae est tali abstinendum : ergo multo fortius a communione Eucharistiae erit sibi abstinendum.

  2. Item, Augustini dictum est : « Cresec, et manducabis me : » sed iste adhuc pusillus est cui periculose sapiunt carnalia : ergo non debet carnes Agni velere.

  3. Item, In figura dicitur de hoc sacramento, Exod. xii, 11 : Rencs vestros uccingetis. Dicit autem Gregorius, quod « lumbos præcingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus : » ergo qui non accingit lumbos, non debet carnes Agni edere : sed petens debitum ex infirmitate, non accingit lumbos : ergo non debet carnes Agni edere.

Ulterius quaeritur hic, Utrum postquam acceptum est corpus Domini, eodem die parum vel multum post exigi vel reddidi possit debitum ?

Videtur, quod non : quia

  1. Contrarii sunt motus concupiscentiae, et sacramenti : quia unum movet in summum spiritum, et alterum in immu carnalium voluptatum : ergo motus unius excludit alterum, quia contrarii motus se invicem excludunt : ergo motus concupiscentiae in concubitu excludit motum nutrimenti spiritualis : ergo perditur effectus sacramenti : sed omnibus modis cavendum est, ne effectus sacramenti perdatur : ergo omnibus modis cavendum

<--- Page Split --->

est, ne debitum exigitur vel petitum exsolvatur.

  1. Item, Ego video, quod etiam cibi convenientes qui etiam ejusdem generis sunt, si subito unus post alium sumatur, secundus evacuat primum, et erit distemperantia ex indigestione: ergo multo magis hoc facient cibus spiritualis et intensissima voluptas corporalis immediate sibi succedentes: ergo voluptas coitus evacuat effectum sacramenti: ergo cavendum est omnibus a voluptate coitus post Eucharistiae sumptionem.

  2. ULTERIUS quaeritur hic, Utrum a menstruata sumi debeat corpus Christi?

Videtur, quod non: quia secundum legem immunda est hujusmodi mulier, ut patet, Levit. xii, 4: ergo de sanctis nihil debet contingere: ergo nec Eucharististiam.

Eodem modo sequitur, quod nec vir pollutus, nec seminifluus, sicut Ievit. xv, 1 et seq., expresse prohibetur.

Sed contra. In contrarium hujus est, quod hujusmodi penea sunt, non culpae secundum se: punitus autem non debet amplius puniri: ergo nec in hoc debet iterum puniri, quod abstrahatur ei cibus salutaris.

Et quia multum de his quaesitum est in tractatu de Eucharistia 1, sufficiant ista nunc quaesita.

Resposso ad primum, quod reddens debitum propter fidem thori et justitiam, vel etiam exigens propter bonum prolis, non debet prohiberi a carnibus Agni, sed suo judicio circa hoc est relinquendus, utrum ex humilitate, quia tale negotium sine voluptate non fuit, velit abstinere, vel ex devotione velit accipere.

nimii amatores, id est, nimis ardentcs, de quibus supra habitum est, quod sunt adulteri.

Ad aliud dicendum, quod est propter Ecclesiae institutionem quae repugnat : sed hic non est aliqua Ecclesiae institutio in contrarium, sed potius concessio Apostoli dicentis, Nolite fraudare invicem, etc. 2.

Ad aliud dicendum, quod non sunt simul dolor et voluptas secundum actum, sed dolor secundum habitum potest esse cum voluptate secundum actum, et post voluptatem coitus, quando vadit ad communionem, potest dolere secundum actum et excludere voluptatem quae fuit prius tempore coitus.

Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de sacerdotibus conficientibus Eucharistiam in missa: quia illis imponitur major sanctitas, sicut in Littera exponitur dictum Hieronymi: unde si generaliter accipiatur dictum, dicendum quod pollutio est signum culpae praecedentis: et ideo cum bonarum mentium sit ibi culpam timere, ubi culpa non est, multo magis est eis timendum ubi signum praecedentis culpae invenitur: sed redditio debiti non est signum nec effectus alicujus culpae: et ideo non est simile quod inductum est. Tamen de hoc respicienda est nostra quaestio in tractatu de Eucharistia 3 : et ita fiet manifestatio solutionis.

Ad aliud dicendum, quod unum accipere cum alio secundum actum existente esset perversitas: sed nihil prohibet post carnalitatem cum qua est spiritualitas secundum habitum, accipere id quod est summae spiritualitatis: quia jam carnalitas cessavit.

Ad 11 autem quod objicitur ex Littera, Magister respondet in Littera. Potest tamen aliter dici, quod Hieronymus loquitur de his qui suarum uxorum sunt

Ad 11 autem quod ulterius quaeritur Ad 11 de exigente, dicendum quod ille monendus est ne accipiat, non suo judicio relinquendus ut primus: si tamen omnibus

<--- Page Split --->

modis ex devotione se ingerat, non est prohibendus.

Ad in autem quod objicitur contra, dicendum quod sicut dictum est in praecedenti distinctione, per hoc non ostenditur nisi incongruitas invitans ad humilitatem, et non intendit Gregorius imponere necessitatem.

Ad aliud dicendum, quod aliud est accipere effectum Eucharistiae, et aliud percipere. Primum est palati infirmi : secundum palati sani. Et quoad hoc dictum Augustini fuit, quod cresceret, et non quoad primunt : quia quilibet qui contritus est, potest Eucharistiam accipere.

Ad aliud dicendum, quod omnis habens continentiam concessionis conjugalis, habet renes accinctos : et dictum Gregorii intelligitur de accinctione ab illicito concubitu.

Ad aliud dicendum, quod puerorum mundatio quaerebatur ratione idoneitatis, quia panes erant sacerdotales, et non ratione necessitatis.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod illo die non est poscendum debitum, nec etiam reddendum, nisi alter conjunx multum instet : si tamen fiat, non credo quod sit mortale peccatum.

Ad objectum autem contra, dicendum

quod licet actu sint contrarii, non tamen habitu : quia unus est sacramenti unius, et alter alterius : et unus charitatis, et alter continentiae conjugalis, quae nullam inter se, habent contrarietatem : unde actus coitus non est contra spiritualitatem, nisi sicut dispositio permanens ad tempus et transiens.

Ad aliud dicendum, quod hoc ideo fit, quia opprimit naturam, et suffocat sequentem calorem digestivum : sed non fit sic hic, quia ut jam dictum est, delecatio quae est in coitu, non profundatur ut habitus, sed transit sicut dispositio temporalis.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicenAd quest.3. dum quod talia sunt infirmitate potius quam culpae.

Et ad objecta competens satis habetur solutio in tractatu de Eucharistia 1.

Deinde ratione hujus ubi dicitur, ibi, D, in fine : « Nec tamen tempore illo quo conjugales actus geruntur, praesentia Spiritus sancti dabitur, etiamsi Propheta esse videatur, etc.

Tractanda est quaestio de prophetia, ut perfecte videatur quare sit hoc quod dicitur in Littera.

<--- Page Split --->