DISTINCTIO XXX.
Ionsensus qui est efficiens causa matrimonii, non debet esse defectivus ex parte rationis.
A. De errore qui evacuat consensum.
Nec solum coactio inpedit vel excludit consensum, sed etiam error. Non autem omnis error consensum impedit. Est enim error alius perso- nus 1, alius fortunae, alius conditionis, alius qualitatis. Error personae, quando hic putatur esse homo ille, et est alius. Error fortunae, quando putatur esse dives qui pauper est, vel e converso. Error conditionis, quando putatur esse liber qui servus est. Error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis, conjugii consensum non excludit. Error vero conditionis conjugalem consensum evacuat : de qua conditione postmodum tractabimus. Error quoque personae, consen- sum conjugalem non admittit : ut si quis fœminam nobilem in conjugium petat, et pro ea alia ignobilis tradatur ei, non est inter eos conjugium : quia non consensit vir in istam, sed in aliam. Ut si quis promitteret mihi se venditurum aurum, et pro auro offerret mihi aurichalcum, et ita me deciperet : numquid diceret consensisse in aurichalcum ? numquam volui emere aurichalcum, nec ergo in illud consensi : quia consensus non nisi voluntatis est. Sicut ergo error materiae excludit consensum, ita et in conjugio error personae.
Sed objicitur de Jacob qui pro Rachel septem annis servierat, et supposita est ei Lia 2 : numquid error personae exclusit conjugium, cum non in eum, sed in Rachel consenserit ? Sed quod ibi factum est, in mysterio ge-
<--- Page Split --->
stum non improbe traditur : ibi tamen etsi non præcessit, secutus est consensus, nec ex illo concubitu qui consensum præcessit, fornicarii judicantur, cum ille maritali affectu eam cognoverit, et illa uxorio affectu debitum persolverit, putans lege primogenitarum, et paternis imperiis se illi jure copulatam. Excusatur etiam, quia Dei consilio in mysterio ita actum est. Hodie etiam excusaretur ille, cui inscio uxoris soror lectulum ejus ingressa se subjiceret : quæ cum sine spe conjugii perpetuo manere censeatur, ille tamen qui cognovit eam per ignorantiam, excusatur : quod per simile probatur. Si enim diabolus transfigurans se in Angelum lucis 1, credatur bonus, non est error periculosus. Quod autem vir ille in illam mulierem non consenserit, ex simili ostenditur. Si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii, alicui Catholico se offerret, eumque ad suæ fidei imitationem vocaret, si ille assentiret, in cujus sententiam fidei diceretur consensisse ? Non in haereticorum sectam, sed in integritatem fidei, quam ille haereticus se mentiebatur habere. Error vero fortunæ consensum non excludit. Quæ enim nubit pauperi, putans illum esse divitem, non potest renuntiare priori conditioni, quamvis erraverit. Nec error qualitatis, ut si quis ducat uxorem meretricem vel corruptam, quam putat esse castam vel virginem, non potest eam dimittere.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
Quid sit error ?
« Nec solum coactio impedit, etc. » Hic agitur de impedimento erroris.
Dividitur autem in tres partes. In prima agit de errore personæ qui evacuat consensum. In secunda, de conjugio beate Virginis, ibi, B, « Premissis aliquid addendum est, etc. » In tertia, agit de causis secundariis matrimonii, ibi, C, « Expositio quae sit efficiens causa matrimonii, etc. »
Incidit autem hic quaestio de errore. Et quaeruntur ante Litteram quatuor. Primum, Quid sit error ?
Secundum, Utrum ex sui natura impediat matrimonium vel ex alio aliquo ? Tertium, Quis sit error personæ ?
Quartum, de divisione erroris quam ponit Magister in Littera.
Adhuc prima subdividitur in duas. In prima tangit quis error matrimonii consensum evacuet, et quis non. In secunda, objicit contra hoc, ibi, A, § 2 : « Sed objicitur de Jacob qui pro Rachel, etc. »
AD PRIMUM objicitur sic : Dicit Augustinus, quod « error est cum falsa pro veris approbantur : » ergo error est approbatio falsorum pro veris.
<--- Page Split --->
Videtur autem secundum hoc, quod error non differat ab ignorantia : quia
Ex ignorantia facti falsa pro veris approbantur : ergo ignorantia et error sunt idem, quod est contra Augustinum in libro II de Libero arbitrio, ubi dicit, quod ignorantia est nescentia alicujus faciendorum.
Item, Videtur potius debere poni ignorantia pro impedimento consensus. Cum enim consensus debeat esse voluntarius, id quod est contrarium voluntati, videtur esse contrarium consensui : sed involuntarium per ignorantiam, est contraium voluntati : ergo consensui : ergo videtur, quod istud magis consensum excludat : ergo magis debet poni pro impedimento consensus.
Item Voluntas supponit notitiam voliti : ergo quod omnino privat notitia voliti, magis tollit voluntatem quam id quod relinquit notitiam in parte : sed ignorantia tollit in toto, error autem tantum in parte : ergo videtur, quod ignorantia plus impediat consensum, quam error.
Item, Non dicitur, quod error facti excuset, sed potius ignorantia facti : quod autem in omnibus excusat, eo quod non permittit esse voluntarium, illud magis debet impedire consensum matrimonii, quam illud quod non dicitur ibi : sed ignorantia ab omnibus ponitur excusare factum : ergo videtur, quod magis sit ponendum impedimentum, quam error.
ULTERIUS QUÆRITUR : QUIA
Dicit Aristoteles, quod involuntarium per ignorantiam, consequitur nescientiam singularium, in quibus est actus et pœnitudo in actu : sed errorem non concomitatur omnis ignorantia particularium in quibus est actus : ergo videtur, quod ignorantia magis sit ponenda impedimentum quam error.
Item, Videtur quod in omni men-
dacio et deceptione, falsa pro veris approbantur : ergo videtur, quod in omnibus talibus sit error : ergo omnia talia essent involuntaria, quod falsum est.
Responsio. Dicendum, quod illa diffinitio erroris est bona: error enim non est Ad 1. ignorantia vel nescientia: quia nescientia est privatio scientiæ cujuscumque rei speculativæ, et ideo non est pecatum: sed ignorantia est nescientia operandorum quæ debent sciri, et ideo pecatum est: sed error non tollit totam scientiam, sed quandoque fit ex eo quod supponuntur opposita principiorum, et tunc vocatur a Philosophis ignorantia malæ dispositionis, et tunc contingit in majori propositione: quandoque autem contingit in minori propositione, et tunc est error qualitatis, vel personæ, vel alicujus alterius enumeratorum in Littera. Et ex hoc patet, quod error semper præsupponit aliquam notitiam cjus circa quod erratur, scilicet per famam, vel visum, vel opinionem, sicut dicunt Jurisperiti: et ideo patet, quod non est privatio pura: et hoc est quod dicit diffinitio, vera pro falsis approbare: quia ignorantia vel nescientia nihil approbatur pro aliquo, sed simpliciter privatur scientia ab ignorante: sed error in majori propositione est sicut error juris, et error in minori est sicut error facti, sicut error Nicolai, Apocal. 1, 6, qui ideo quod dixi Deus: Crescite, etc. 4, dixit non esse pecatum mulieri quocumque modo commisceri in sexu quem Dominus creavit, et cujus commixtionis præcepit et fructum benedixit. Error autem Jacob, Genes. xxix, 23 et seq., fuit sicut error facti, qui factum ad non factum revocat.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad omnia alia præter ultimum est unaAdalia . solutio, quod in ignorantia et nescientia nullus est omnino consensus : quia de ignorato nulla est cognitio, et ideo numquam contingit fieri consensum matri-
<--- Page Split --->
monii : et ideo non evacuat eum : sed errans cogitat de eo quod secundum quid novit et non perfecte : et ideo alium pro eo accipit, sed in eum quem secundum quid novit, consentit : et ideo evacuat consensum in istum : licet non simpliciter evacuet consensum in eum qui secundum quid notus est.
Ad ultimum dicendum, quod in omni mendacio est intentio decipiendi : sed non decipitur qui mentitur : quia non approbat quod dicit : sed audiens circa dictum errare et decipi potest : et ideo circa audientem mendacium bene potest error attingere.
ARTICULUS II.
An error ex sui natura evacuet et impediat matrimonium ?
Secundo quaeritur, Utrum ex sui natura evacuet consensum matrimonii ?
Videtur autem, quod non :
Quod enim ex sui natura evacuat matrimonium, videtur peccare contra aliquod bonorum matrimonii : sed error talis non peccat contra aliquod bonorum matrimonii : ergo videtur, quod ex sui natura matrimonium non evacuet. PRIMA patet per se. SECUNDA autem probatur ex hoc, quod matrimonium non faciunt honestum nisi bona quæ ipsum efficiunt.
Item, Quod ex sui natura impedit matrimonium, secundum totum sui ambitum suæ communitatis impedit matrimonium : sed error non secundum totum ambitum suæ communitatis impedit matrimonium : ergo non ex sua natura impedit ipsum. PROBATUR autem prima ex hoc, quod quidquid convenit homini secandum suam naturam, convenit omni homini. SECUNDA autem scribitur in Littera : quia ibi dicitur, quod error quali-
tatis vel fortunæ, matrimonium non impedit.
- Item, Quod convenit alicui secundum suam naturam, illi maxime convenit, in quo est natura illa maxime : sed erroris natura magis est in errore universalis propositionis sive juris, quam in errore minoris propositionis sive facti : ergo ille error magis evacuat matrimonium : sed hoc est falsum, quia sicut ignorantia juris neminem excusat, ita nec error : ergo videtur, quod et hoc falsum sit ex quo sequitur, scilicet quod error ex sui natura evacuat matrimonium.
In CONTRARIUM hujus est, quod
1 Dicit Gralianus, 29, quaest. 1, sic : « Consensus est duorum vel plurium sensus in idem. » Qui autem errat, non sentit nec consentit, id est, simul cum aliis sentit : patet igitur ex diffinitione erroris et consensus, quod error est contrarius consensui : ergo et secundum naturam : quia hoc rei maxime convenit per naturam, quod convenit ei ex diffinitione.
Item, Omnis error excludit voluntarium : sed omnis consensus est voluntarius : ergo omnis error excludit consensum circa hoc circa quod erratur : ergo hoc convenit ei naturaliter, quia generaliter.
Item, In Digestis, de jurisdictione judicum, lib. II veterum pandectarum, sic dicit Vulpianus : « Si per errorem alius pro alio Prætor fuerit additus, nihil valebit quod actum est : nec enim ferendus est qui dicat consensisse eos in præsiden, cum ut Julianus scribit, non consentiant qui errant : quid enim tam contrarium est consensui quam error qui imperitia detegitur ? » Ex hoc accipitur quod nihil adeo contrarium est consensui sicut error : ergo de natura sua evacuat consensum.
Item, 39, quaest. 1, Gralianus : « Si quis enim pacisceretur se venditurum agrum Marceilo, et postea veniret Paulus dicens se esse Marcellum, et emeret
<--- Page Split --->
agrum ab illo, numquid cum Paulo convenit ille de pretio ? » Quasi diceret, non : ergo error de se excludit pactum communicationis in contractu quocumque : ergo de sua natura etiam excludit consensum.
- Item, Aristoteles, Gregorius Nyssenus, et Damascenus dicunt communiter, quod voluntarium est, cujus principium est in seipso consciente singularia in quibus est actus : sed errans in persona, principium singularium ignorat : ergo ipsius actus non est voluntarius : ergo nec circa hoc est consensus, quia omnis consensus est voluntarius : et sic habetur idem quod prius.
Et quod infert, quod error juris non excludit, ipse dicit falsum : sed verum est, quod non excusat eum a peccato sicut error facti.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
Quid sit error personae ?
Tertio quaeritur, Quid sit error personae ?
RESPONSIO . Dicendum , quoddesuina - turaerrorpersonæevcaucatconsensum , etperconsequensmatrimonium , itaquodetiamsiEcclesianonitadetermina - retetstatueret , tamenæquitatenaturaliconsensuspererroremexcluderetur .
Videtur enim, quod hoc sit personam pro persona approbare : sicut si intendam consentire in Petrum, et exhibeatur mihi Marcianus.
Videtur autem, quod iste non excludit matrimonium : quia
ADPRIMUMergo quod contra hoc est, dicendum quod error peccat contra ipsam matrimonii essentiam, quam est individuitas animorum et corporum, individuam vitæ consuetudinem retinens : et ideo postea non habent locum bona matrimonii, quia statim evacuat fidem consentienter contrahentium.
ADALIUDdicendum , quodsecundumtotumambitumspecieiimpeditmatrimo - n i u m , etdirimitcontractum , quianonestcontractum : ethocideocontingit , quiavisimpeditivaconsensusinhuncconsequiturspeciemetnongenus : etideoerrorpersonæimpedit , nonautemerrorqualitatis .
ADALIUDdicendum , quoderrorinjurematrimoniicircamatrimoniumcon - tractumnonpossetessenisihocmodo , quoddicereturmatrimoniumessesinonlegitimoconsensucontraherctur , etinterlegitimaspersonas : ettuncbeneeva - cuaretur , quianonessetibiconsensusmatrimonii , etimputaretureisinpecca - tumquisicconvenirent . Etideoillaob - jectiononestadpropositum .
Omnia quae requiruntur ad bona matrimonii, ita inveniuntur in uno sicut in alio : ergo videtur, quod tantum valet exhibere unum, quantum alium.
Item, Si aurum intendam emere aliquod, et alius exhibeat mihi aliud aurum æquivalens illi, non possum me dicere deceptum : ergo si mulier consentit in alicujus dignitatis et conditionis virum, et exhibeatur ei vir æque bonæ conditionis, videtur quod non potest dicere se esse deceptam : ergo nec matrimonium quod contraxit, impedietur.
Item, Ponamus, quod illa quæ erravit in persona, multis annis sederit cum eo, et post filiorum partus primo sciat, et poscat eum in quem consensit : videtur quod tunc grave sit recedere ab isto : ergo videtur, quod non semper error personæ excludat consensum matrimonii.
Item, Ponamus, quod frater ei pro fratre supponatur, et in primum consensit per verba de præsenti : cum secundo autem commixta est carnaliter. Videtur igitur quod melius sit, quod maneat cum secundo, licet per errorem illi sit
<--- Page Split --->
conjuncta, quia propter affinitatem primum videtur non debere habere.
- Omnis consensus de se facit voluntarium, et omnis error de se facit involuntarium : ergo omnis error de se excludit consensum.
Ad noc dicendum, quod ubi est error, ibi est nulla voluntas, ut dicit jus : et ideo error personae totum excludit consensum, et nullum ibi patitur esse matrimonium.
- Praeterea, Videtur quod error evacuet voluntatem per illud Aristotelis supra inductum : quia voluntarium conseit singularia : sed errans non conscit : ergo omnis error excludit consensum.
Ad primum ergo bene videtur esse concedendum, quod talis est error personae prout ibi exponitur.
Ad aliud dicendum, quod licet eum alio possit esse fides thori, proles, et sacramentum, tamen non est matrimonium, quia non est consensus in ipsum : et ideo ibi nulla est matrimonii essentia.
Ulterius, Videtur quod error conditionis non evacuet : quia non est contrarius bono matrimonii : ergo videtur, quod non debeat excludere.
Item, Plus depravat cohabitationem et prolem error cujusdam qualitatis, ut leprae, quam error conditionis : et primus error non excludit : ergo nec secundus.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod non est simile, quia in contractu cunplionis et venditionis potest esse recompensatio per aequivalens : et hoc non potest esse in matrimonio : non enim aequivalentem pro suo mulier recipere potest, quia illius alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 39.
Ad aliud dicendum, quod si consensit cum primo per verba de prasenti, secundus non potest esse vir ejus, etiamsi liberos habeat per ipsum, et sit frater prioris : et ideo debet separari ab eo, et reddi primo.
ARTICULUS IV.
An erroris divisio quam ponit Magister in Littera, sit bene assignata?
Quarto, Quæritur de divisione erroris quam ponit in Littera, scilicet quod est error conditionis, personæ, fortunæ, qualitatis, etc.
Ulterius, Videtur quod error qualitalis quandoque excludit consensum : quia impotentia cocundi est qualitas : et excludit, ut infra habebitur : ergo error qualitatis quandoque evacuat matrimonium.
Item, Magis fugienda est mala qualitas animæ quam corporis : sed aliqua mala qualitas corporis excludit, ut probatum est : ergo etiam mala dispositio animæ : ergo si credatur bonus, qui malus est, videtur quod error ille excludat consensum.
Ulterius, Videtur quod etiam error fortunæ consensum evacuet : quia multa sunt onera matrimonii, propter quod indiget dote et paraferna : sed pauper haec onera sublevare non potest : ergo cum consentitur in pauperem qui dives esse creditur, videtur quod error fortunæ matrimonii consensum excludere debeat.
Ulterius quæritur, Cum multæ sint qualitates ut et illæ quas in Littera enumerat, sicut juventus et senectus, sanitas et infirmitas, et alia plura quæ onerosam vel jucundam conjugum faciunt cohabitationem, quare ipse omnes illas in Littera non tangit sicut istas qualitates?
<--- Page Split --->
R esponsio. Dicendum, quod nullus error evacuat consensum matrimonii, nisi ille qui est circa rem illam super quam cadit consensus, sicut super materiam : quia illam debet scire si consentit, sicut patet in exemplis in Littera indutis. Et hoc patet expresse in errore personae. Sed quia conditio immobilis est circa personam, ideo impossibile est ut idem ingenuus sit et servus : et ideo quando consentitur in ingenuum, et exhibe tur servus, non est tantum error conditionis, sed etiam personae : et ideo isti duo errores evacuant consensum.
Ad in ergo quod primo objicitur, quod omnis error evacuat consensum matrimonii, dicendum quod non omnis error evacuat consensum matrimonii, nec facit consensum involuntarium de persona, sed de aliquo quod creditur in persona per accidens et mobiliter, sicut divitiae, bonitas, et hujusmodi : et ideo cum non directe facit involuntarium consensum, non excludit matrimonium.
Ad aliud dicendum, quod conscit singularia sub aliquo actu : quia scit in quo sive in quem consentit : sed aliquid est circa illum per accidens, quod ignorat, et hoc non obstat matrimonio.
alia autem est sicut cujusdam substantialis matrimonii privatio.
Ad aliud dicendum, quod qualitas mentis aliter potest curari, quam per exclusionem conjugii, scilicet si mulier non imitetur virum : quia in tali casu etiam utile est quandoque conjungi malum virum cum bona femina, vel e converso : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 14, quod unus conjugum frequenter sanctificatur per alium bonum.
Ad in quod ulterius quaeritur de errore fortunae, dicendum quod ilfa mobilis est circa personam, et ideo non excludit.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod hoc fit ad bene esse matrimonii, et non ad esse : et ideo non valet objectio.
Ad aliud dicendum, quod tales qualitates frequenter subjacent oculis contrahentium, scilicet senectus, juventus, infirmitas, et sanitas : et ideo tales non oportet ponere : quia cum vident esse, possunt consentire vel dissentire. Sed istae quas hic enumerat, sunt magis latentes, et posset alicui videri, quod excluderent consensum nisi exprimerentur.
Ad in quod ulterius objicitur de errore conditionis, dicendum quod evacuat consensum ex causa prius dicta.
Ad objectum contra, dicendum quod est contra liberum statum matrimonii, et contra omnia jura conjugis et prolis, et deturpat totam honestatem et conjugum et liberorum, et ideo libertas favorabilis est, et ideo excludit error conditionis consensum.
ARTICULUS V.
An Lia conjungens se Jacob qui consenserat in Rachel, mortaliter peccavit, et adulterium commisit ?
Ad aliud dicendum, quod non est ex hoc quod excludit consensum, sed potius ex hoc quod error conditionis implicat errorem personae, licet adjiciat deturpationem conditionis in conjugibus et liberis, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non accipitur hic qualitas large, sed specialiter pro illa quae non est contraria actui matrimoniali : quia illa etiam qualitas est :
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Sed objicitur de Jacob, etc. »
Videtur enim falsum dicere in Littera, quod Lia excusetur per hoc, quod uxorio affectu debitum reddiderit, putans lege primogenitarum et paternis imperiis se jure copulatam : hoc enim videtur falsum : quia
- Ignorantia juris neminem excusat :
<--- Page Split --->
sed haec est ignorantia juris, quod aliquis eo ipso credat se esse conjugem sponsi sororis, quia est primogenita : ergo videtur, quod Lia non excusetur.
- Adhuc, Sine consensu puellae non potest fieri matrimonium : consensus autem est sensus duorum, ut habitum est ante : et hoc bene scivit Lia, quod ipsa non fecerit : ergo scivit se non esse conjugem : ergo peccavit mortaliter se Jacob conjungendo.
loco Christi adorat, ergo videtur, quod ipse peccat : ergo simile non valet.
Sed quia de hoc super tertium Sententiarum est notatum, dicendum quod ipse loquitur in tali casu, quando sufficiens cautela de probatione spiritus est adhibita : tunc adhuc debet dicere cum Bartholomaeo : « Adoro, sed non idolum, sed Deum adoro, non daemonem, sed Jesum Christum : » et si tunc etiam est deceptus, non nocet.
Solutio.
An uoc dicendum, quod Laban peccavit mortaliter, sed non Lia : quia consensus matrimonii non tantum fit per se, sed per alium mediatorem existentem, et ita per patrem ut mediatorem consentit Lia.
Et sic patet solutio objectorum.
ARTICUL’S VII.
An suscipiens haereticum nomine Catholici peccet mortaliter ?
ARTICULUS VI.
An aliquis adorans diabolum transfiguratum in Angelum lucis mortaliter peccet ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, §, 2, sub initio : « Si enim diabolus transfigurans se in Angelum lucis, etc. »
Videtur enim, quod falsum dicit : quia dicitur, I Joan, iv, 1 : Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint. Ergo peccat, qui non probat : sed non probat, qui diabolum
Ulterius quaeritur de alio simili quod tangit, ibi, A, § 2, paulo post : « Si quis haereticus nomine Augustini, etc. »
Hoc enim videtur nihil valere : quia ille suscipit haeresim : sed qui suscipit haeresim, non excusatur etiamsi per An gelum suscepisset eam : ergo ipse peecat : et sic simile nihil valet. Quod autem minor vera sit, patet, ad Galat. 1, 8 : Licet nos, aut Angelus de cælo evangelizet vobis præter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Resosso . Loquiturhicdedeceptionehominis , nonerroris : licetenimdecep - toreshaereticorumcondemnentur , tamenrecipienshaereticumnomineCatholici , noncondemnabitur . EthocintenditinLittera . Etperhocpatetsolutio .
B. De conjugio Mariae et Joseph.
Premissis aliquid addendum est de modo illius consensus, qui inter Mariam et Joseph intercessit. Sane credi potest, non solum Mariam, sed
<--- Page Split --->
tiam Joseph apud se disposuisse virginitatem servare velle 1, nisi Deus aliter juderet : eosque sic consensisse in conjugalem societatem, ut uterque de altero, revelante Spiritu sancto, intelligeret, quod virginitatem servare vellet, nisi Deus aliter inspiraret : sed illam voluntatem verbis non expresserant, postea vero expresserunt, et in virginitate permanserunt. Consensusit ergo Maria in maritalem societatem, sed non in carnalem copulam, nisi de eadem specialiter Deus praeciperet : cujus etiam consilio in maritalem consensit copulam, quia virginitatem servare volebat : et ideo non aliter consensisset in conjugalem societatem, nisi familiare Dei consilium habuisset : de qua Augustinus sic ait : Beata Maria proposuit se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum non expressit in ore. Subjecit se divinae dispositioni, proposuit se perseveraturam virginem, nisi Deus aliter ei revelaret. Committens ergo virginitatem suam divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinae inspirationi in utroque obediendo : postea vero simul cum viro habuis expressit, et uterque in virginitate permansit 2.
C. Quod perfectum inter eos fuit conjugium.
Inter quos, ut ait Augustinus, perfectum fuit conjugium, perfectum quidem non in significatione, sed in sanctitate. Sanctiora sant enim conjugia pari voto continentium 3. Unde Augustinus : Quod Deo pari voto et consensu voveratis, ambo perseveranter reddere debuistis : a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem persevera. Non quia pariter temperabatis a romixtione carnali, ideo maritus tuus esse destiterat : imo vero tanto sanctius conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita servabatis 4. Perfectum ergo fuit Maria et Joseph conjugium in sanctitate. Perfectum etiam fuit secundum triplex bonum conjugii, fidem scilicet, prolem, et sacramentum. Omne enim nuptiarum bonum, ut ait Augustinus 5, imple-
<--- Page Split --->
tum est in illis parentibus Christi, fides, proles, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum. Fidem, quia nullum adulterium. Sacramentum, quia nullum divortium. Solus ibi nuptialis concubitus non fuit : quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, quae accidit ex peccato : sine qua concipi voluit, qui sine peccato futurus erat. Et licet non intercesserit conjugalis concubitus, conjuges tamen vere fuerunt mente non carne, sicut et parentes : quamvis Ambrosius dicat perfectum fieri conjugium per carnalem copulam 1. In omni, inquit, matrimonio conjunctio intelligitur spiritualis : quam confirmat et perficit conjunctorum commixtio corporalis. Sed intelligendum est conjugium perfici commixtione corporali, non quantum ad veritatem vel sanctitatem conjugii, sed quantum ad significationem, quia perfectius unionem Christi et Ecclesiæ tunc figurat.
ARTICULUS VIII.
An erat verum matrimonium inter Joseph et gloriosam Dei genitricem Virginem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Premissis aliquid addendum est de modo, etc. »
Quaeruntur autem ibi quinque, quorum primum est, Utrum fuerit conjugium ?
Secundo, Utrum fuerit perfectum ?
Tertio, Utrum votum contrariatur consensui facienti matrimonium ?
Quarto, Utrum bonum prolis illius matrimonii fuit bonum ?
Quinto et ultimo, Utrum fuerit ibi individuitas vitæ ?
Ad PRIMUM horum sic objiciur :
- Altissimus status matri Dei competebat : sed altissimus status est extra matrimonium : ergo mater Dei matrimonio
ligata non fuit : ergo non fuit matrimonium inter eam et Joseph.
Adhuc, Perfectius est votum quod absolute fit, quam id quod fit sub dubio : sed optimum et perfectissimum imponendum est matri Dei : ergo videtur, quod suum votum fuerit tale : sed hoc impedit matrimonium : ergo ipsa postea non contraxit matrimonium.
Adhuc, Genes. xv, 16, dicitur, quod generatione quarta revertentur huc : et haec est contraria secundae : quia prima fuit viri de terra. Secunda mulieris virginis de viro virgine non desponsato. Et tertia de commixtione sexuum matrimonio consueta. Ergo quarta debuit esse viri de femina non conjugata : ergo beata Virgo conjugium cum Joseph non habuit : quia ego relinquo pro constanti, quod ipsa fecit quidquid debuit.
Si forte dicas, quod voluit Deus, quod esset conjugata ut solatium viri haberet in procuratione, CONTRA : Majoris meriti est non habere virum nec procurationem viri, quam non habere quidem per commixtionem, sed habere sui procurationem : sed ipsa fecit semper quod fuit majus meritum : ergo videtur, quod
<--- Page Split --->
ipsa nullo modo habuit virum : ergo videtur, quod ipsa nullo modo habuit virum : ergo inter eam et Joseph non fuit conjugium.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Summa sapientia summe cavere dehuit matri suae et ab infamia, et a periculo : sed non esset cautum nisi per desponsationem, quia aliter credita fuisset adultera, et lapidata : ergo Christus qui est summa sapientia, ordinavit quod esset conjugata : ergo fuit conjugium inter eam et Joseph.
Adhuc, Altior status est virginitatis, quanto magis habet impugnans, dummodo in perfecta munditia perseveret : sed talis impugnatio praecipue est in conjugiorum sanctissima continentia : ergo in talibus altissimus est status virginis : sed status altissimus decebat natrem Christi : ergo decebat matrem Christi ut esset conjugata, dummodo in concupiscentia non esset conjuncta conjugi suo.
ULTERIUS quaeritur de causis desponsationis beatae Virginis quas tangit Origenes in homilia de vigilia Nativitatis Domini sic dicens : « Quae fuit necessitas ut esset Maria desponsata Joseph, nisi propterea quatenus hoc sacramentum diabolo celaretur? et ille malignus fraudis commenta adversus desponsatam virginem nulla penitus inveniret? Vel ideo desponsata fuit Joseph, ut nato infanti et ipsi Maria curam videretur gerere sive in Egyptum iens, sive inde denuo veniens. » Et infra, « Si enim non fuisset desponsata, omnium bonorum incredibiles et inimici Judaei lapidibus eam occidissent. » Ex his colliguntur tres causae quare de conjugata voluit Christus nasci, ut diabolo sacramentum celaretur, ut solatium et obsequium matri et sibi exhiberetur, et non mater tamquam adultera a Judaeis infamaretur et lapidaretur.
VIDETUR autem prima nulla esse : quia 1. Daemones naturalia dona, sicut dicit Dionysius, non amiserunt, sed per naturam sciunt et cognoscunt Deum : ergo
per naturam deitatem in Christo cognoverunt : ergo hoc sacramentum non fuit celatum daemonibus per conjugium.
Adhuc, Daemones vident omnia naturalia : ergo cognoscunt signa virginitatis et corruptionis : ergo per haec signa cognoverunt matrem Christi esse virginem post partum : ergo sciverunt Christum esse filium Virginis : ergo per hoc non fuit eis celatum sacramentum.
Adhuc, Ipsi cognoverunt Christum non habere peccatum per hoc quod de suo nihil invenerunt in ipso : ergo sciverunt eum aut esse mundatum, aut praeter legem communem natum : sed non sciverunt ipsum esse nundatum, quia numquam habuit peccatum : ergo sciverunt eum esse natum praeter legem communem : ergo non de viro, nec de femina, sed de virgine natum : ergo non fuit eis celatum sacramentum. Quod autem sequatur, probatur per Augustinum in libro de Nuptiis et concupiscentia contra Julianum Pelagianum, et per Anselmum in libro de Conceptu virginali, qui multis rationibus persuadere contendunt, omnem illum contrahere originale qui per legem communem nascitur ex viro et femina : et ideo beatam Virginem non potuisse transfundere originale, quia praeter legem communem peperit.
ULTERIUS quaeritur de secunda : quia cum venerit pati paupertatem pro nobis, videtur quod magis debuit tali solatio matrem velle destitui, quam juvari.
Similiter de tertia objicitur : quia Judaei legerant Scripturam Isaie, vii, 14, in qua dicitur : Ecce virgo concipiet, etc. : sed tunc exspectabant redemptionem : ergo videtur, quod si sine desponsatione peperisset, non lapidasset eam, sed cum gaudio suscepissent.
Item, Videtur quod conjugium fuit eis impedimentum credendi : quia sciverant, quod de Virgine Christus nasci debuit, et ipsa per conjugium virginitatem suam occultavit : ergo eis impedimentum credendi per hoc videtur generasse.
<--- Page Split --->
Responso. Dicendum, quod verum et perfectum matrimonium fuit inter gloriosam Virginem, et sanctum Joseph, testem et oeconomum virginalis castitatis ejus.
Ad 1. Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod matrimonium ratione consensus conjugalis non deprimit statum virginitatis, sed potius ratione coitus : et ille in illo matrimonio non fuit : quia ut dicit Origenes, « licet esset despensata, non tamen fuit in concupiscentia juneta. »
Ad ALIUD dicendum, quod votum est conceptio melioris boni : bonum autem melius est duplex, scilicet simpliciter, et secundum tempus in quo magis valet. Dicit enim Philosophus in III Tropicorum, quod unumquodque in tempore in quo magis valet, magis est eligendum : et ideo optimum fuit beatae Virginis votum, quia simpliciter fuit de optimo, id est, de virginitate : sed bonum quod tunc plus valuit, commisit dispensationi : unde non dubitavit utrum vellet virgo permanere, sed potius utrum deberet permanere quod volebat, eo quod tunc fructus ventris secundum tempus plus valuit Ecclesiae, quam virginitas : quia multi ad idololatriam pertrahebantur, et pauci verum Deum colebant. Et hoc est quod praeceperat Dominus, Levit. 11, 13, quod in omni sacrificio sal offerretur : quia nullum votum debuit fieri, nisi discernendo voluntatem Dei circa bonum quod tunc magis voluit.
Ad ALIUD dicendum, quod quarta generatione revertuntur, sicut dicit objecetio : sed non oportet, quod per omnia sit similis secundae : et hoc ideo, quia status temporis non fuit idem : solus enim existens uxorem habere non potest, sed formabatur ei uxor, et beatae Virgini non nascebatur maritus, sed dulcissimus filius, qui sua generatione omnes genuit filios, ut reduceret ad patriam aeternae salutis.
Ad ALIUD dicendum, quod quia meritum est in voluntate, et indiscretio est
carere solatio necessitatis, procuravit Deus matri solatium necessitatis, et solatium voluptatis exclusit : et ideo illa objectio supponit falsum, quod scilicet majoris meriti sit carere solatio necessitatis, quam ipsum habere : sed si dicat de solatio voluptatis, tunc non est ad propositum.
Ad ALIUD quod objicitur de causis quas assignat Origenes, dicendum quod bona sunt.
Ad id quod objicitur contra primam, potest responderi dupliciter. Uno quidem modo : quia licet daemones naturalem cognitionem habeant divinitatis, tamen non unionis : et ideo non sequitur, quod noverunt deitatem ut unitam : et sic celatum fuit eis, quia si filius fuisset non conjugatae virginis, habuissent certiores conjecturas. Alio modo potest dici, quod de diabolo loquitur Origenes in membris suis, et non in se. Sed primum melius est : quia Glossa super epist. I ad Corinth. 11, 8, super illud : Quem nemo principum hujus saeculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent: exponitur de daemonibus qui nescierunt sacramentum Incarnationis : quia si scivissent, numquam persuasissent crucifixionem : scivissent enim se per hoc amissuros potestatem.
Et si objicitur contra illud, quod dicitur, Matth. VIII, 29 : Quid nobis et tibi, Jesu, Fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nns ? Dicendum, quod hoc dixerunt daemones per conjecturas miraculorum et sanctitatis vitae, et non ex certa scientia.
Ad ALIUD dicendum, quod bene potest esse, quod voluntate divina impediti non considerare audebant aliquid circa matrem Dei : et ideo scientia eorum de naturalibus ejus fuit quasi in habitu et sopita, sicut aliquis scit aliquid in universali, quod tamen in particulari non considerat.
Ad ALIUD dicendum, quod de Filio
<--- Page Split --->
Dvi bene cognoverunt, quod nihil juris habebant in ipso : sed hoc poterat multis aliis de causis voluntate divina fieri : et idco ex hoc non habebant nisi conjecturam. Et ideo, Matth. iv, 1 et seq., et lucae, iv, 2 et seq., multum instat tentationi diabolus, ut verum experimentum divinitatis accipiat.
Ad aliud dicendum sicut prius, quod solatium necessitatis refutare est perversum et non meritorium, et praecipue in virgine cujus, cum sola est, non est discurrere per terras, et per diversa negotia vagari.
Ad ultimum dicendum, quod amantes primatum, cæci facti erant, et ideo testimonio Scripturæ non credidissent, sed lapidassent, sicut postea compertum fuit in opere, ubi magna et evidentia miracula eos flectere non poterant. Unde licet Scripturam habuissent, tamen non credidissent beatam Virginem fuisse illam, de qua hoc prædictum fuit.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia non fuisset eis impedimentum, sed potius credulitatis argumentum per sancti viri Joseph testimonium confirmatum.
ARTICULUS IX.
An sacramentum matrimonii inter Mariam et Joseph fuit perfectum ? et, An juste Joseph voluit Mariam dimittere ?
Secundo quaeritur, Utrum sacramentum hoc fuit perfectum ?
Videtur autem, quod non, et hoc tripliciter.
- Primo ab ipsa causa efficiente : consensus enim simpliciter causat matrimonium simpliciter : ergo consensus conditionatus, non causat matrimonium simpliciter, sed secundum quid : sed consensus beatae Virginis fuit conditionatus : ergo non causabat matrimonium
nisi secundum quid : sed matrimonium secundum quid, est imperfectum : ergo matrimonium beatae Virginis fuit imperfectum.
Item, Ex parte boni fidei videtur fuisse imperfectum : quia aliud est voti absoluti, et aliud fidei thori : votum enim absolutum custodit castitatem absolutam ab omni viro, et in omni hora : sed fides thori nec omni hora nec absolute, et hæc custodia non fuit in beata Virgine : ergo suum matrimonium quantum ad fidem thori fuit imperfectum.
Item, Etiam quantum ad prolem videtur fuisse imperfectum : quia proles non fuit causata a matrimonio : ergo non fuit bonum ejus : ergo non accipit ab ipsa aliquam perfectionem.
Item, Quantum ad bonum sacramenti : perfectum enim in bono sacramenti, est perfectum in signando : sed istud imperfectum est in signando, ut dicit Littera : ergo est imperfectum sacramentum : ergo etiam imperfectum videtur.
Item, Quantum ad essentiam matrimonii videtur imperfectum : quia individuitas est perfectio essentialis matrimonii : sed quæ numquam perfecte fiunt unum, illa numquam habent perfectam individuitatem : sed beata Virgo et Joseph numquam perfecte fuerunt unum : ergo patet propositum. Probatio minoris est, quod unitas animorum ordinatur ad unitatem corporum : finale autem in omnibus est complens : cum igitur numquam fuerunt unum unitate corporis, numquam perfecte fuerunt unum.
Item, Omne illud in quo deficit ultimum complens, est imperfectum : sed in matrimonio beatae Virginis et Joseph deficit ultimum complens : ergo est imperfectum. Probatio minoris est : quia ultimum consummans matrimonium est commixtio sexuum.
Item, Causa quam in Littera dicit, videtur esse nulla, quia castitas non perficit conjugium, licet aliquo modo perficiat meritum : ergo nihil est quod dicit.
<--- Page Split --->
- Item, Hoc perficit conjugium in quod exercendum consentiunt conjuges: hoc autem non est castitas: ergo castitas non perficit. PRIMA per se patet. SECUNDA autem probatur per hoc, quod si castitas perficeret matrimonium, frustra excluderentur a matrimonio mater, soror, et filia, et hujusmodi personae.
Sed contra.
IN CONTRARIUM est quod
Dicitur in Littera, et idem est in decreto 31, per totum.
Item, Adhuc objicitur per rationem sic: Dei perfecta sunt opera: ergo praecipue illa sunt perfecta qua facti circa se et suos: matrimonium autem istud fecit circa se et suos: ergo est perfectissimum.
Item, Ipse Angelus dicit, Matth. 1, 20: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Non autem dicuntur conjuges, ut supra est probatum, nisi ex quo matrimonium inter eos est perfecctum: ergo fuit ibi perfectum matrimonium.
Quæst.
Sed st hoc secundum veritatem conceditur, quaeritur tunc, quare Joseph, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam 1 : non enim licuit ei eam dimittere et aliam ducere, nec in saeculo manere, si erat matrimonium perfectum : sed licuit cum esset justus, justus enim nihil injuste molitur : ergo non fuit matrimonium perfectum, ut videtur.
Solutio.
RESPONSIO. Dicendum, quod perfectissimum fuit, incontaminatum, et immaculatum matrimonium : quia, sicut supra ostensum est, concubitus carnalis consequens est matrimonium, et non perficit ipsum, sed potius consensus per verba de præsenti expressus.
Ad 1.
Dicta igitur non repetentes, dicimus ad primum, quod consensus sufficiens fuit ad matrimonium, qui erat in matrimonialem copulam sub dispositione
divina permissam : charitas enim per se vult meliora : sed nonnunquam cogitur operari circa ea quae inferiora sunt et magis necessaria tali tempore, sicut dicit Glossa super epist. ad Titum : « Charitas veritatis vult semper quod melius est simpliciter : sed veritas charitatis illa cogit facere velle ex tempore. » Et ideo dicendum, quod argumentum non procedit nisi de conditione conjugalem consensum diminuente, et talis non est ista.
Ad aliud dicendum, quod fides custodit castitatem propter se, et exhibet se maritaliter conjuncto propter infirmitatem vel bonum prolis. Unde quod exhibet se, hoc est propter aliud : sed custodia castitatis est sicut per se desideratum : et ideo in primo est perfectio boni fidei, et non in secundo.
Ad aliud dicendum, quod duo faciunt bonum matrimonii, scilicet susceptio prolis per matrimonium, et educatio in ipso. Dicendum igitur, quod Christus habet alterum expresse, quia educatur pietate parentum, et præsentatur Patri in templo, ut sisterent eum Domino : et loco primi habet quod susceptus est in matrimonio, licet non per ipsum, et ideo dicitur bonum matrimonii, non omnino sicut alii infantes.
Ad aliud dicendum, quod significatio est de essentia sacramenti in quantum convenit veteri sacramento : et ideo consequitur genus sacramenti, et non speciem : et ideo a significatione essentialem perfectionem sacramentum non contrahit.
Ad aliud dicendum, quod nulla unio est essentialis matrimonii ratio, nisi maritalis in consensu animorum fundata : illa autem quae est carnis, est consequens ipsum : et ideo prima non ordinatur ad illam sicut ad essentiale, sed sicut ad effectum qui potest consequi si volunt conjuges : et ideo argumentum falsum supponit.
Ad aliud dicendum, quod actus con-
<--- Page Split --->
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod matrimonium sufficiens non fuisset ad tantum effectum, sed aliquid effecit circa ipsum, scilicet protectionem matris, et sui educationem.
cum igitur excludat aliquid de his quae non sunt sub praecepto, videtur quod excludat matrimonium : ergo videtur, quod consensui matrinonii contrariettur.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod Christus non est filius adoptatus alicujus, sed naturalis matris filius, et per ipsam pertinens ad matrimonium.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod comparatio illa non valet: quia Christus dupliciter potest comparari ad matrimonium, scilicet per matrem, et Joseph: sed Joseph ad Christum non comparatur, nisi sicut pater putativus et nutriens: et ideo non procedit argumentatio.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod ante colabitationem conceptus est Christus: sed non dicit Evangelium, quod conceptus sit ante pactionem conjugalem, sed innuit, quod post, cum dicit: Cum esset desponsata, etc.: sed quidquid fit post pactionem conjugalem quae ibi desponsatio vocatur, totum pertinet ad matrimonium.
ARTICULUS XI.
Au votum castitatis beatae Virginis contraiebatur consensui matrimoniali?
Quarto quaeritur, Utrum votum illud consensui matrimoniali contrariebatur?
Videtur autem, quod sic : quia
Quorum actus sunt contrarii, et ipsa sunt contraria, ut dicit Philosophus: sed actus voti castitatis et matrimonii, sunt contrarii: ergo votum et consensus matrimonialis sunt contraria. PROBATIO minoris est, quod votum vult continere ab omni, sed non consensus matrimonii.
Item, Votum non est de his quae subsunt praecepto, quia ad haec omnia tenetur quilibet sine voto: ergo votum non excludit ibi fornicationem carnalem:
Item, Voventi paupertatem voluntariam non licet redire ad divitias habendas ad usum, etiamsi subjiciat eas, sed oportet abjicere: ergo a simili voventi statum virginitatis ad statum conjugii non licet redire, etiamsi contineatur in conjugio: ergo videtur cum sic voverit beata Virgo, quod ipsa non potuit postea consentire in matrimonium.
Si autem hoc dicatur, CONTRA hoc est quod dicitur in Littera, et in Evangelio, et ab omnibus Patribus.
RESPONSIO. Dicendum, quod numquam vovit absolute esse et permanere virgo: sed hoc semper voluit absolute, et numquam voluit carnalem copulam, nisi si hoc melius esse pro illo tempore revelaret Deus: propter quod, ut in Littera dicitur, virginitatem suam propter statum temporis divinae commisit providentiae et dispositioni: eo quod omnis qui tunc temporis de stirpe David per rectam lineam descenderat, participem se esse illius promissionis desiderabat, et posteritatem ex qua Christus nasceretur relinquere affectabat, et in hac spe in matrimonium consensit.
DICENDUM igitur ad primum, quod votum castitatis fuit conditionale, et ideo matrimonio non contrariabatur: vult enim Augustinus in Littera, quod sic consenserit in matrimonium, quod nisi oppositum juberet Deus, etiam debitum reddidisset.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc sequi videtur, si solemniter et sine conditione votum emississet.
Ad ALIUD dicendum, quod non est simile: quia qui vovit abjicere divitias, non abjicit, sed utitur eis quando habet: sed vovens virginitatem et tenens eam cum viro, non utitur actu qui est in copula carnali.
<--- Page Split --->
ARTICLUS XII.
In contrarium est, quod individuitas Sed contra causatur a consensu : constat autem plenissime eos sibi consensisse : ergo videtur, quod plenissimam habuerunt individuitatem.
An inter beatam Virginem et Joseph fuit individuitas vitæ ?
Quinto quaeritur, Utrum inter beatam Virginem et Joseph fuerit individuitas vitæ ?
Videtur autem, quod non : quia
Individuitas est, quando impossibilis est separatio : sed hoc non fit nisi per carnalem copulam : ergo videtur cum hoc non fuerit inter eos, quod non fuit ibi plena individuitas.
Item, Alia est individuitas charitatis et amicitia et matrimonii : sed ego video, quod individuitas spiritus est inter diligentes et amicos : ergo illa non est propria matrimonii : cum igitur non habet aliam, videtur quod propriam matrimonii individuitatem non habuerunt inter se.
RESPONSIO. Dicendum, quod individuitas animorum maxima fuit in illo sacramento, quae numquam fuit inter alios conjuges.
Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod unio ponit separationem possibilem per mortem, et illa est inter tales in morte spirituali : quia hoc non erat ibi nisi vinculum spirituale : et hujus ratio patet ex supra dictis. Unde falsum est, quod sit divisio possibilis, quamdiu perdurant in vita matrimonio possibili ipsa unita.
Ad aliud dicendum ut supra, quod hic specificatur individuitas per formam et differentiam contrahentem, quae conjuncti o est maritalis : talis enim non est inter diligentes vel inter amicos.
223
Solutio.
Ad 1.
Ad 2.
D. De causa finali conjugii.
Exposito quæ sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Est igitur finalis causa matrimonii contrahendi principalis procreatio prolis : propter hoc enim instituit Deus conjugium inter primos parentes, quibus dixit : Crescite, et multiplicamini, etc.1. Secunda est, post peccatum Adæ vitatio fornicationis : unde Apostolus, Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat2. Sunt et aliae causæ honestæ, ut inimicorum reconciliatio, et pacis redintegratio. Sunt etiam et aliae causæ minus honestæ, propter quas aliquando contrahitur, ut viri mulierisque
<--- Page Split --->
pulchritudo, quae animos amore inflammatos saepe impellit inire conjugium, ut valeant suum explere desiderium. Quæstus quoque et divitiarum possessio frequenter est conjugii causa, et alia multa, quae cuique diligentiam adhibenti facile est discernere. Nec est assentiendum illis, qui dicunt non esse conjugium, quod propter has causas minus honestas contrahitur. Constat enim ex praemissis conjugium fieri ex communi consensu verbis de præsenti expresso, quamvis amor ad hoc attraxerit. Cujus rei documentum præstat Jacob, qui Rachel decoram facie et venusto adspectu amavit, eamque multum diligens ait: Sereiam tibi pro Rachel septem annis'. In Deuteronomio etiam legitur: Si videris in medio captivorum mulierem pulchram, et adtmaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam, etc. 2.
E. Quod malus finis non contaminat sacramentum.
Et licet fine non bono contrahatur conjugium, quando species contrahentis movet animum, conjugium tamen bonum est: quia vita mala vel intentio perversa alicujus, sacramentum non contaminat.
Habuit autem conjugium Mariae et Joseph alias causas speciales, scilicet ut virgo solatio viri sustentaretur, et ut diabolo partus celaretur, ut Joseph esset testis castitatis, defendens eam ab infamia suspicionis, ne ut adultera damnaretur.
ARTICULUS XIII.
An matrimonium potest fieri pluribus de causis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Exposito quæ sit causa efficiens matrimonii, etc. »
- Videtur enim, quod unum et idem
non debet habere plures causas finales : sed proles, et infirmitas, et pulchritudo, et divitiae, et amicitia, et reconciliatio inimicorum sunt plura non ejusdem generis : ergo videtur, quod non possunt esse causa unius matrimonii.
Item, Si aliquid causatur a pluribus causis non existentibus in uno genere, impossibile est ipsum esse simplex : sed matrimonium est simplex : ergo videtur, quod non causatur pluribus causis genere differentibus, sicut sunt illæ quas in Littera enumerat.
Item, Boetius : « Cujus causa est
<--- Page Split --->
hona, ipsum quoque est bonum : » ergo cujus causa est bonum et malum, ipsum est bonum et malum : ergo ulterius a simili, cujus causa est honesta et minus honesta, ipsum est simul minus honestum et magis honestum, quod falsum est.
Item, Nullum sacramentum requiritur sub inhonesta causa : ergo nec istud : falsum ergo dicit in Littera.
Item, Ecclesia non judicat vel ordinat de inhonestis, vel de his quae fiunt inhonestis causis : sed judicat de matrimonio : ergo numquam fit causis minus honestis.
RESPONSIO. Dicendum, quod duplices sunt causae matrimonii, scilicet per se, et per accidens. Per se causae matrimonii semper sunt honestae, sed causae per accidens non semper : per accidens autem sunt causae, quae non sunt directae causae matrimonii, sed
potius causae inclinantes ad contrahendum : et ideo sunt potius causae contrahendi, quam matrimonii, sicut expresse dicit Magister in Littera.
Dicatur ergo ad primum, quod hoc intelligitur de causa per se.
Ad aliud autem dici potest, quod hoc verum est de causis essentialibus : sed jam ostensum est, quod istae non sunt tales.
Ad aliud dicendum, quod hoc optime Ad 3, 4 et 5. sequeretur si æquali causalitate essent causæ : et ideo cum honestæ sunt essentiales matrimonio, ipsum est similiter honestum, sicut dicit in Littera : sed cum inhonestæ non sunt essentiales causæ ejus, sed potius quare contrahatur inclinantes, non ponunt suam inhonestatem circa matrimonium, sed potius circa matrimonium contrahentes.
Et per hoc patet intellectus omnium eorum quae dicuntur in hac distinctione.
<--- Page Split --->