DISTINCTIO XXIX.
(‘onsensus qui est efficiens matrimonii causa, non debet esse defectivus ex aliquo interiori, scilicet voluntate.
A. Coactio excludit consensum conjugalem.
Oportet autem consensum conjugalem liberum esse a coactione. Coactus enim consensus, qui nec consensus appellari debet, conjugium non facit, sicut testatur Urbanus Papa scribens Sanctio, regi Arragonum, in hac verba : De neptis tuae conjugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione confirmasti, hoc aequitate diclante decrevimus : ut si illa virum illum omnino (ut dicitur) renuit, et in eadem voluntate persistit ut viro illi se prorsus deneget nupturam : nequaquam eam invitam ac renitentem ejusdem viri cogas conjugio copulari 1. Idem, Si verum esse constiterit, quod nobis legati Jordanis principis retulerunt, scilicet quod ipse coactus et dolens filiam suam nolentem, flentem, et pro viribus renitentem, Raynaldo desponsaverit : quoniam legum et canonum auctoritas talia sponsalia non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum videatur, ita sententiam temperamus, ut si princeps cum assensu filiae id quod ceptum est perficere voluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nihil fuerit ex parte Raynaldi quod amplius impediat, ab ipso Jordane sacramentum, quo constent haec quae dicta sunt, accipiat. Et nos canonum et legum scripta sequentes, deinceps non prohibemus, quin alii viro si voluerit, praedicta ejus filia tantum in Domino nubat 2. Ex his apparet conjugium fieri inter consentientes et spontaneos, non inter renitentes et invitos.
<--- Page Split --->
Verumtamen qui inviti et coacte conjuncti sunt, si postea ab aliquo temporis spatio sine contradictione et querimonia cohabitaverint, facultate discedendi vel reclamandi habita, consentire videntur : et consensus ille consequens supplet, quod precedens coactio tulerat.
B. In libro Pandectarum.
Consentire autem probatur, qui evidenter non contradicit, secundum illud, in sponsalibus eorum consensus exi^endus est, quorum in nuplis desideratur. Intelligitur tamen semper 1 patri filia consentire, nisi evidenter dissentiat. Item, Sponsalia, sicut nuplire, consensu fiunt contrahentium. Et ideo sicut in nuplis, ita et in sponsalibus patrisfamilias filiam consentire oportet : quae si patris voluntati non repugnat, consentire intelligitur.
agit de consensu interpretativo, ibi, B, « Consentire autem probatur, etc. »
Et per hoc satis plana sunt quae dicuntur in Littera.
DIVISIO TEXTUS.
« (Iporlet autem consensum conjugalem, etc. »
In duabus distinctionibus hic sese consequalibus Magister removet duo impedimenta consensus qui facit matrimonium : seundam enim quod consensus procedii a voluntate, exeludit ipsum coactio, et de hoc hic agit in prima : secundum autem quod procedit a ratione, exeludit ipsum error, et de hoc hic aget in sequenti distinctione.
Item, in ista facit tria. Primo enim ostendit, quod coactio exeludit consensum qui facit matrimonium. Secundo, agit de consensu posterius ad matrimonium accedente, ibi, A, § 2 : « Verumtamen qui inviti et coacti, etc. » Tertio,
Iscitur autem hic quaestio de principaliter quaesito in Littera : circa quod quinque quaeruntur.
Primum est, Quid sit vis sive coactio ?
Secundum, De divisione coactionis.
Tertium, Utrum aliqua coactio cadat in constantem virum vel non ?
Quartum, Utrum coactio vel vis evacuat matrimonii consensum ?
Quintum, Utrum in eo qui vim patitur, aliquod relinquat peccatum, et qualiter illud sit emendandum ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Quomodo definitur vis sive coactio ?
CURCA PRIMUM accipiantur difinitiones auctoritatis. Dicunt autem Aristoteles, Iurgeorius Nyssenus, et Damascenus, quod per violentiam sive per vim fit, cujus principium est in alio, nihil conferante vim passo.
In Digestis autem sive Pandectis ita difiinitur : « Vis est majoris rei impetus, qui repelli non potest. »
Et ibidem dicitur de Metu : « Metus est instantis vel futuri periculi causa trepilatio mentis. »
Item, Tullius, « Vis est impetus dominantis retinens rem infra terminos alienos. »
Objicitur autem de prima. Quia
Cujus principium est omnino in alio, non habet in illo qui patitur, laudem vel vituperationem : sed ea quae fiunt vi sive coactione, quandoque hahent laudem vel vituperationem : ergo videtur, quod non fiant violentia. Prima patet per se, cum in his quae tantum patimur, nec laus sit, nec vituperium. SeCURDA autem probatur ex hoc, quod si quis metu vel violentia coactus perjuret, condemnabitur ab ecclesiastico judice in foro penitentiae, et moritur qui timore mortis negat.
Item, Videtur quod coactum sive violentum licet non respiciat hominis voluntatem, non tamen ita voluntas vim patitur, quod nihil conferat : sed in ista diffinitione dicitur, Nihil conferente rim passo : ergo videtur, quod non sit circa voluntatem.
Item, Aristoteles vult, quod illa quae fiunt metus causa, sicut projectio mercium de navi tempore tempestatis, sint mixta : simpliciter enim sunt invo-
luntaria, sed secundum quid sunt voluntaria : cum igitur in illis aliquid conferat voluntas ejus qui patitur, videtur quod non sint violenta : ergo a simili cum aliquis cogitur ab homine potente aliquid dare vel promittere, non simpliciter est judicandum esse involuntarium, et per vim sive per violentiam factum.
Quod si concedatur, in contrarium sed contra, est illud quod habetur in Digesto veteri, lib. quarto, de his quae vi metusve causa fiunt, ubi dicit Prætor : « Quod metus causa fit, ratum non habeo : » constat autem, quod omnem aliquo modo voluntariam promissionem Prætor habet ratam : ergo videtur, quod nulla promissio quae metus causa fit, simpliciter sit involuntaria.
ULTERIUS obiicitur de secunda.
Videtur enim, quod non bene dicatur, Majoris rei impetus : quia
Sæpe impetus iste est etiam a minori : sicut servus quandoque cogit dominum, opportunitatem adjutorio amicorum vel aliorum accipiens : ergo vi detur, quod non semper sit impetus majoris rei.
Item, Videtur non bene dici impetus : quia impetu fit, quod sine præmecditatione et subito fit : sed coactiones humanæ non semper sic fiunt, sed frequenter cum deliberatione : ergo videtur, quod non bene dicatur impetus.
Item, Omnis impetus potest repelli ab eo qui non potest cogi : sed voluntas non potest cogi : ergo omnis impetus potest repelli a voluntate hominis.
ULTERIUS videtur, quod illa non sit competens diffinitio metus : quia
- Si quis in possessione existens, venire videt armatos, et fugiat, non potest agere, quod ejectus sit a possessione causa metus : et tamen ibi fuit periculum : ergo videtur, quod metus ille de quo hic agitur qui integrum restituit, non sit futuri vel præsentis periculi causa mentis trepidatio.
<--- Page Split --->
Item, Non est metus aliquis de periculo instanti, sed potius de futuro : ergo videtur, quod male dicitur, Præsentis, vel futuri, etc.
Item, Trepidatio mentis quandoque est in parvis periculis et formidolosis : et tamen illos non excusat, metus, sicut dicit Pedius. Dicit enim sic, lib. 7 : « Si quis meticulosus rem ullam frustra timuerit, per edictum non restituitur, scilicet quod ait Prætor : Quod metus causa fit, ratum non habeo : » ergo videtur, quod non bene diffinit metum civilem.
ULTERIUS objicitur d e i l l a q u æ e s t T u l - l i i .
Non enim semper tantum vim facit dominans, sed etiam repulsum antequam repellatur : ergo videtur, quod non semper sit impetus dominantis.
Item, Termini alieni aut sunt essentiae, aut loci. Si dicatur, quod essentiae : tunc non pateretur vim aliquis manens essentialiter id quod est, quod falsum est. Si autem sunt termini loci, iterum falsum videtur : quia aliquis quandoque in loco proprio vim patitur.
Responso . Dicendum , quodquaelibetistarumdiffinitionumestsatisbona . P r i - maautemquæestAristotelisinIIIEthi - corum , illaestejus , quodsimpliciteretabsoluteestviolentum , qualehomononpotestpatinisisceundumcorpus , sicutestoppressiovirginisincorpore , velablatiopecuniæsineonnitamiterioriquamexterioriconsensuvoluntatis : etideotalemereturapudAristotelemigno - scentiam , siveveniametmisericordiam .
Addiffin . 1 . Adninquodprimoobjicitur , dicendumquodtaleviolentumnumquamvitupe - r i u m , sedverecundiametruboremhabetquandoque , sicutinoppressionefemi - narum : propterquodetiamdicitLeoPapa , q u o d « illævirginesquæoppres - sionebarbaricacorruptæsunt , nonseaudeantsacrisvirginibuscomparare . »
Ad argumentum autem dicendum, quod ecclesiasticus judex tunc considerat
actumavoluntateprocedentem , quihabetprincipiuminjurante , etideononestomninoviolentus : etideotaliterperjuranscondemnaturabipso .
Adaluddicendum , quodtalitercoa - ctumnoncaditsuperhominisvolunta - t e m : sedtamenquiacaditsuperaliquidquodeststatusetdecorvirtutiscastitatisveljustitiæ , propterhoctractaturabethico , etlegesaccipitacivilibus .
Adaludpatetsolutioperantedicta : quiabeneconceditur , quodtalianonsuntsimpliciterviolenta .
AdndautemquodobjiciturperlegemAdPrætoris , dicendumquodPrætorrespi - citæquitatemnaturalem , secundumquamrespiciturincontractibusetpro - missisadsufficienterinducentemcau - s a m : ethæcquandoqueestvoluntasaliena , etquandoquemetus : ettuncrescinditPrætor , quialicetibisitvolun - tatisactus , tamencausanonestvolun - taria .
AdndautemquodulteriusquæriturAdi - desecunda , dicendumquodillaestPaulicujusdamJurisconsulti , etbona : etaccipitibivimciviliter , proutvisdiciturnecessitascontrariavoluntati , neincidaturinmajuspericulum .
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod omne illud hic dicitur major res, quod fortius est sufficienter ad cogendum : et non dicitur ibi inajus dignitate, vel statu.
Adaluddicendum , quodvoluntasnonpotestcogisufficienter , quodnihilconferatadactum : sedefficientercogi - turmetu , quicaditinconstantemvi - r u m : ethocsufficitinlegecivili .
Adndquodulteriusquæriturdediffi - nitionemetus , dicendumquodipsaestVulpiani , sicutdicitursupraveteri . f f . l i b . quarto , dehisquæcausametusfiunt : etestbona .
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod ille in hoc casu non potest agere : quia adhuc non fuit tem-
<--- Page Split --->
pus metus, quia nescivit ad quid venerint hostes : sed tunc est tempus metus, quando feriunt vel ferire minantur, prohabiliter hoc intendere aestimati.
Colligitur autem ex libro IV Pandeclarum veterum, quod vis aliqua cadat in constantem virum, alia autem non cadit.
Ad aliud dicendum, quod ibi dicitur instans periculum, cujus instrumenta et causa efficiens sunt praesentia, licet adhuc non exerceantur in opere : et de illo bene est metus, quia est praesens secundum quid, et futurum simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur hic periculum alicui periculum, sed quod omnibus periculum esse videtur : hoc enim est quod non contingit avertere : et ideo Pedius Jurisconsultus in legibus suis bene dicit.
Ad id quod objicitur de illa quae est Tullii, dicendum, quod nisi sit a dominante, non est nec dicitur periculum in jure simpliciter : quia non est periculum quod contingit declinare de facili. Unde Vulpianus periculum vocat necessitatem contrariam voluntati : quod enim necessitas est, supra posse nostrum est elevatum, et opprimit patientem : et tollit ab eo liberum consensum ad hoc faciendum.
Ad aliud dicendum, quod terminî alimî dicuntur ibi termini liberæ potestatis ad consentiendum : extra terminos enim libertatis ponitur quis a cogente vel vim faciente : quia liber est causa sui, ut dicit Philosophus : et libere fariens actus suos, causa est suorum actuum.
ARTICULUS II.
Quomodo dividatur coactio ?
Secundo, Quæritur de divisione coaclionis.
Item, Vis sive metus quandoque est oppressionis, quandoque corporis, quandoque rerum, quandoque uxoris, quandoque liberorum.
Item, Metus sive vis quandoque est circa res turpes, quandoque circa honestas.
Item, Metus quandoque est de conditione deteriori circa se vel liberos, quandoque de re aliena.
OBJICITUR autem de prima. Videtur enim, quod nullus metus cadat in constantem virum :
Constans enim non est nisi ex virtute et gratia : sed talis nihil debet facere ex metu mortis : ergo videtur, quod non cadat in ipsum.
Item, Seneca probavit, quod nulla perturbatio cadit in sapientem : ergo nec in constantem : ergo nec perturbatio metus : ergo nihil debet facere causa metus.
Item, Si aliquis metus cadit in constantem virum, ille est metus mortis : praecipit autem Dominus in Evangelio, Matth. x, 28 : Nolite tinere eos qui occidunt corpus. Ergo nec aliquod aliorum periculorum timeri debet : ergo nullus metus cadit in constantem.
Si forte dicas, quod ad cogenda peccata non cadit aliquis metus in constantem virum, sed ad cogenda alia, sicut ad promittendum aliquod temporale, scilicet matrimonium, vel pecuniam, quam si promittit, solvere non tenetur. CONTRA : I ad Thessal. v, 22, dicitur : Ab omni specie mala abstinete vos : mala autem species est promittere et non solvere : ergo ab illa est abstinendum : ergo peccat qui non abstinet : ergo coacrio facit illud solvi, quia aliter accideret peccatum.
Accipiantur autem quaecumque divisiones sunt in jure.
- Item, Aristoteles dicit, quod fortis etiam in magnis periculis, sicut in mor-
<--- Page Split --->
te, non flectitur : ergo videtur, quod nullus excusetur per metum.
Quæst. Ulterius quaeritur hic, Utrum eadem divisio sit ista cum illa quæ datur a quibusdam Jurisperitis, quod violentia alia levis, alia violenta.
Et videtur, quod sic : quia violenta cadit in constantem virum, et levis non : ergo est eadem.
Sed contra. Sed contra videtur, quod non sit eadem : quia quaedam cadit in constantem virum, quae non cadit in alium : sed violentia est uno modo respectu omnium : ergo videtur non esse eadem. Proberto majoris : quia dicit Lex, quod non est probabile hominem clarae dignitatis timuisse in urbe, in qua timet homo dignitatis non clarae. Secunda autem probatur ex ratione violenti simpliciter, quod omni homini violentum videtur.
Ulterius quaeritur de secunda divisione.
Ista enim pro prima parte videtur hona esse, et quae cadit in constantem virum : quia
Dicit Hieronymus, quod crudelis est, qui famam negligit : ergo etiam qui facit aliquid metu famae, ipse debet mereri veniam et ignoscentiam.
Item, Aristoteles in primo libro de Requimine dominorum, dicit quod fama a regibus et aliis maxime debet desiderari : ergo denigrans famam, debet timeri maxime : ergo pro periculo famae metus habitus excusat, ut videtur.
Sed contra.
In contrarium hujus est, quod
Dicit Vulpianus, quod metus causa gestum est, sic non timorem infamiae hoc edicto contineri. Pedius dicit idem.
Item, Ridiculum est si aliqua velit sibi a judice de stupro satisfieri, eo quod timens infamia notari, non clamaverit : ergo timor infamiae nullus timor est, ut videtur.
Item, De timore corporis nihil videtur esse : quia dicitur, Job, n, 4 : Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo dabit pro anima sua. Ergo vide-
tur, quod pro periculo corporis non sit dimittenda : ergo si facit aliquid pro corporis periculo, est vituperabile : sed vituperabile non excusat : ergo videtur, quod ille excusationem non mercatur a judice.
- Item, Malum neminem excusat : sed timor humanus, est malus, ut dicunt Beda et Gregorius : ergo nullum excusat : sed timor humanus est, quando aliquis pelli suae timet : ergo talis non excusatur : ergo si tali timore contrahat, ipse non debet excusari.
Ulterius objicitur de timore rerum : quia etiam Aristoteles dicit in III Ethicorum, quod non est fortis magna pati pro parvis rebus : sed res parvae sunt res : ergo pro illis non debet aliquis magna pati : ergo vituperabilis est, qui hoc facit : sed per vituperabile nullus excusatur : ergo videtur quod metus rerum, non excusat aliquem apud judicem.
In contrarium hujus est decretalis set. Alexandri tertii in primo libro, De his quae vi metusve causa fiunt : « Abbas sancti Edmundi a quo R. præsen. lator patrimonium suum tenere dignoscitur, milites et burgenses ad domum prædici R. sicut accepimus, destinavit, qui cum a domo et ab universa possessione expellerent, nisi Ecclesiam suam penitus abjuraret : quod cum idem R. tali modo coactus fecisset, Abbas alii concessit Ecclesiam supra dictam. Unde quia quae metu et vi fiunt, de jure debent in irritum revocari, mandamus quatenus prædicto R. cum integritate restitutas universa. » Ex hoc accipitur, quod ille fecit resignationem illam metu rerum, scilicet expulsionis a possessione et domo : et tamen a Papa in irritum revocatur : ergo metus rerum excusat, et restituit in integrum.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit metum esse uxoris. Videtur enim hoc non esse faciendum : quia
<--- Page Split --->
Legimus, Genes. xii, 11 et seq., et xx, 2 et seq., quod Abraham suam uxorem metu corporis exposuit alii, quando dixit sororem suam esse. Et similiter fecit Isaac 1. Ergo videtur, quod potius uxor sit exponenda, quam aliquid fiat penale : ergo metus uxoris non excusat.
Item, Dicit Augustinus in libro primo de Civitate Dei, quod libido aliena non maculat animam : et ponitur in decreto, causa 13 : sed propter illud quod non maculat, stultum est aliquid pati : ergo qui facit aliquid propter uxoris metum, stultus est : et propter stultitiam nullus excusatur : ergo nec iste metus excusat.
Eadem prorsus est objectio de liberis.
In coxtranum autem est quod dicit lex Pauli : « Quæ metus causa gesta sunt, hæc ut diximus ad edictum pertinere nihil interest, an in se quis veritus sit, aut in liberis suis : tamen pro affectu parentes in liberis magis iterantur. »
Ulterius quaeritur de alia divisione, quod metus quandoque est circa res turpes, quandoque circa honestas.
Nulla enim videtur esse vis aut metus circa res turpes : quia potius omnia debemus sustinere secundum Philosophos, antequam turpia debemus admittere : ergo videtur, quod hoc nihil sit quod dicit.
In coxtranum hujus est quod dicit Vulpianus : « Vim accipimus atrocem, et eam quæ adversus bonos mores fit. »
pejus : ergo videtur, quod hæc causa non est sufficiens.
In coxtranum est quod dicit Paulus : Sed contra. « Ego puto etiam servitutis timorem similiunque admittendum. » Et ita Paulus libro eodem : « Si is accipiat pecuniam qui instrumenta status mei iterum sumpturus est nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellar, utique si jam in servitutem petor, et illis instrumentis perditis non possim liber pronuntiari. »
Responsio. Dicendum, quod omnis metus divisio proprie reducitur ad tres : quarum una est ex parte inferentium metum, et hæc notatur in hoc versu, scilicet, Stupri sive status, verberum atque necis.
Alia est ex parte eorum circa quæ est metus, sicut circa materiam, et hæc quandoque sunt honesta, quandoque inhonesta sive adversus bono mores existentia : quandoque autem non. Verbi gratia, ut si cogatur aliquis dare vel promittere ne stupretur, vel cogatur promittere ne impediatur a stupro : quia dicit Aristoteles, quod absentia delecationuum in continentibus facit tristitiam.
Tertia sumitur ex parte ejus qui cogitur, scilicet quod alia cadit in virum constantem, alia autem non, sed in formidolosum : et hoc est quod dicit Vulpianus : « Metum accipiendum Labco dixit non quemlibet, sed majoris mali. » Et Paulus, « Metum non vani hominis, sed qui merito in homine constantissimo cadere debeat, ad hoc dictum pertinere dicimus. »
Ulterius objiciatur de ultima.
Quia videtur, quod vanum sit curare de conditione : ergo videtur quod non sit causa metus sufficiens, conditio. Probatur, I ad Corinth. vii, 21, ubi dicitur : Servus vocatus es, non sit tibi curae, etc. Ergo videtur etiam, quod debemus appetere mutari nostram conditionem in
Dicendum ergo ad primum, quod meAt divis. 1. At 1, 2 et 3. tus est respectu boni minoris quam sit id quod minatur metus : sicut minatur metus mortem, vel quod detur pecunia, danda est pecunia vel promittenda. Eodem modo si minetur stuprum, vel conditionis deteriorationem. Sed si minetur mortem pro fidei negatione vel justitiae,
<--- Page Split --->
non est respiciendus metus etiam secundum Philosophos et secundum civiles. Et ita intelligitur lex quae facit integrum restitui, si aliquid fit metus causa : quae restitutio literi non potest in negatione fidei vel justitiae : sapientis enim est eligere minus malum, scilicet mortem quam negationem fidei : vel etiam bonorum perditionem, quam virtutis, vel corporis. Et hoc est quod dicitur, ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantium.
Et per hoc patet solutio ad tria prima. Ad alud dicendum, quod Praetoris lex intelligitur de his quae minora sunt, et potius toleranda, quam id quod minatur metus, sicut dictum est.
Ad m quod objicitur, dicendum quod non est species mala promittere, quia hoc potest fieri male et bene : sed non solvere promissum nisi excusetur, est species mala. Et bene concedo, quod ubi est judicium, inveniri potest defensio. A judice etiam coactus debet solvere promissum : et competit ei actio ex lege et canone, et judex debet eum restituere in integrum. Si autem defectus sit judicis, puto quod non debet solvere, sed aliquam levem propter cautelam facere penitentiam de promisso, praecipue si fides vel juramentum non intervenit : si enim juramentum fecit de solvendo, dicunt multi, quod etiam mihi satis probabile videtur, esse solvendum. Si autem non solvit, et juramentum violavit, et postea venit ad poenitentiam, videtur mihi non esse cogendus ad solutionem, sed tantum ad fracti juramenti emendationem.
Ad alud dicendum, quod Aristoteles loquitur de his qui sustinent pericula gratia boni hominis, vel civitatis, vel gentis : tunc enim sustinendum est, quod minus periculum est, quam id quod extorquere intendit.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod eadem est divisio, licet alia
ratione sit data. Prima enim respicit constantiam patientis, et secunda quantitatem mali inferentis metum.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod illa quae non est violenta, dicitur quae non movet constantem, et haec non est uno modo : et ideo falsum supponitur in objectione.
Ad alud dicendum, quod metus faA\ mae non excusat : non enim intelligitur de fama quae est, sed de illa quae posset oriri de hoc quod minatur metus si fieret, sicut factum fuit in Susanna, Daniel. xii, 21 et seq., cui senes dixerunt, nisi assentiret eis, quod dicerent contra eam testimonium quod fuerit cum ea juvenis : et illa dixit : Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Dictum autem Hieronymi intelligitur de eo qui occasionem infamiae dat proprio faeto, vel negligentia.
Ad alud dicendum eodem modo : et ideo aliter loquitur lex, aliter Philosophus.
Ad duo alia quae objiciuntur de timore corporis, dicendum secundum supra habitam regulam, quod timor cruciatus corporis vel metus facit excusari, quando est respectu minoris mali, quam sit id quod minatur metus : et sic patet, quod non valent objectiones illae.
Per idem patet solutio ad id quod objicitur de timore rerum : tamen ille timor non continetur in versu supra habito, sed secundum regulam praebatiam timet in omnibus timoribus : quia, sicut probat Aristoteles, « Non est sapientis et fortis majus periculum sustinere pro re parva vel minori, quam sit periculum illarum. »
Ad m quod ulterius objicitur de metu uxoris, scilicet ne adulteretur, dicendum quod illa causa sufficientissima est : quia dicit lex Pauli, quod si dederit ne stuprum patiatur vir sive mulier, hoc
<--- Page Split --->
edictum habet locum, cum viris bonis iste metus major quam mortis esse deheat.
Ad id autem quod objicitur de Abraham, dicendum quod facta Patriarcharum in consequentiam non sunt trahen. da : quia ipsi omnia in figura futurorum et instinctu Spiritus sancti agebant. Nihilominus tamen potest dici quod Abraham uxorem non exhibuit, sed sibi cavit, certificatus per inspirationem, quod non posset maculari. Unde in Psalmo civ, 14 et 13 : Et corripuit pro eis reges. Nolite tangere christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari.
Ad aliud dicendum, quod libido aliena quamdiu aliena est, mentem non maculat : sed quae primo est aliena, per consensum efficitur propria, et tunc maculat. Et ideo si aliquis etiam coactus diceret se consentire in stuprum uxoris suae, ipse peccaret mortaliter : quia jam turpitudini quae gravior est, quam quod minatur tyrannus aliquatenus permittendo cooperaretur.
est quod dicit lex sic, « Si per injuriam quid fecit populi Romani magistratus vel provinciae prases, Pomponius scribit hoc edictum locum habere. Forte, inquit, si mortis aut verberum terrore pecuniam extorsit alicui. »
Secundum dubium est, si pono, quod aliquis adulterium commisit quem ego prodere possum, et ne prodam eum ad mortem, dat pecuniam, utrum hic edictum Prætoris locum habeat an non ?
Videtur autem, quod non habeat locum : quia pro turpi re dat : ergo non debet restitui quod vi factum est.
Responsio. Dicendum, quod locum habet edictum : quia non habet judex respicere ad causam dandi, sed potius ad modum extorquendi : et hoc est quod dicit Paulus in eodem casu loquens : « Prætor ut restituat, intervenire debet : nam etsi gestum est malo more, Prætor non respicit an adulter sit qui dedit, sed hoc solum quod hic accepit metu mortis illato. »
Ad aliud dicendum, quod Vulpiani dictum intelligitur quando violentia tyranni cogit facere aliquid contra bonos mores, sicut injuste promittere vel dare, vel consentire matrimonio, vel stupro, vel alicui tali : tunc enim id quod metus causa factum est, in irritum revocatur. Sed quando compellit ad id quod est secundum bonos mores, ut restituere, vel aliquid tale : tunc non judicatur violentia.
ARTICULUS III.
An metus cadat in constantem ? et, Quis sit constans ?
Tertio quaeritur, Utrum aliqua vis vel metus cadat in constantem virum vel non ?
Et per hoc patet solutio ad totum.
Habet tamen hoc ultimum duas dubitationes.
Ponamus enim, quod judex qui habet potestatem, compellat aliquem ad injuste promittere, numquid in irritum revocabitur ?
Videtur, quod non : quia res facta per judicem rescindi non debet. Contra : Hic nihil fit nisi metus causa.
Ad hoc dicendum, quod revocari debet in irritum per superiorem : et hoc
Videtur autem, quod non : quia de ratione constantis est non trepidare in periculo : ergo nullum periculum infert ei metum.
- ULTERIUS hic quaeratur, Quis sit vir constans, utrum vir dicatur constans ab animi virtute, vel a natura ?
Videtur autem, quod non ab animi virtute : quia qui habet unam virtutem, habet omnes : ergo qui habet animi constantiam, habet omnes virtutes : si
<--- Page Split --->
igitur dicatur constans a virtute animi, non erit constans nisi qui habet onnem virtutem : ergo peccator numquam excusaretur per metum : et hoc falsum est, cum etiam adulter quandoque per metum excusetur a promisso, ut ante habitum est ex sententia Pauli Jurisconsulti.
Si autem dicatur a natura constans : ergo omnium quorum una est natura, est una constantia : sed omnium homimum una est natura : ergo una est constantia : et hoc iterum falsum est.
Item quæritur ulterius, Quare non similiter dicatur de constanti mulicre, cum mulier fortis laudetur, Proverbr. xxxi, 17, de qua dicitur : Accinrit fortitudine lumbos suos, etc.
Item ulterius quæritur, Utrum uno modo sit constantia in omnibus constantibus ?
Et videtur, quod sic : quia
Perfectio consequens speciem hominis, aequaliter est in ipsa : honestum autem, ut dicit Avicenna, naturaliter participat homo : ergo videtur, quod aequaliter participet et honestum et partes honesti : sed de partibus honesti una est constantia : ergo videtur, quod aqualiter est in omnibus constantibus.
Item, Humilitas, misericordia, et hujusmodi, non differunt in magno et parvo, nisi secundum meritum : ergo videtur, quod nec constantia : ergo ubi parvus dicetur constans, ibi et magnus, et e converso : et ubi timet parvus, et magnus.
In contrarium est responsum sapientium, quod hoc timere potest parvus homo et constans, quod si timet homo clare dignitatis, formidolosus vocabitur : ergo non uno modo dicta est constantia in omnibus constantibus.
Resposito. Dicendum, quod constans vir est, qui non timet non timenda. Et dicitur a parte fortitudinis civilis con-
stans. Et accipitur intellectus constantis principaliter ex quatuor, scilicet animi virtute, statu, tempore, et loco. Animi virtute, quod habeat fiduciam multam vincendi pericula sibi proportionata, et non dejiciatur statim, ut vir vanus et formidolosus, de quo dicitur in Psalmo xiii, 5 : Trepidaverant timore ubi non erat timor. Et, Job, xv, 21 : Cum pas sit, ille semper insidias suspicatur. Ex statu : quia princeps non habet timere hoc quod habet timere plebeius. Ex tempore : quia alind est tempore desolationis, et adjutorii timendum. Ex loco : quia aliud timetur in campo, et aliud in urbe ubi adjutores parati sunt. In omnibus tamen his si adsit probatio sufficientis metus, potest vir constans clare dignitatis in urbe tempore pacis habere metum rescindentem omne promissum. Sed istae conditiones sunt constantis ut frequenter.
Ad primum ergo dicendum, quod de ratione constantis non est, ut nihil timeat, sed potius ut non timeat non timenda, sicut etiam est de ratione fortis : sed nihil timens, et in audendo superabundans, praesumptuosus et audax nominatur.
Ad alibi dicendum, quod dicitur ab Ad. animi virtute constans : sed illa virtus est civilis : et ideo non oportet, quod qui habet unam, habeat omnes, scilicet quod non sit peccator : quia Herculæ, Hector, et alii quidam, habebant hujusmodi virtutem excellenter : et tamen peccatores fuerunt. Quod enim dicitur, « Qui habet unam, habet omnes : » intelligitur de virtutibus infusis, et non cardinalibus secundum omnem sui statum, sed potius secundum statum perfectissimum, ut probatur in Vt Ethicorum, versus linem.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi diceretur esse virtus naturalis, id est, naturale animi robur, non sequeretur, quod in oinibus esset cqualiter : quia non sequitur speciem, sed potius com-
<--- Page Split --->
plexionem, scilicet melancholiam. Cum enim melancholia sit terrae frigida, hahet evaporationes nigras ad cerebrum lucidum, quibus imprimuntur terribilia phantasmata : et est in eis calor non sufficiens ad calefactionem cordis et sanguinis, ut faciat cordis motum secundum diastolen, et exsuflationem sanguinis et spirituum in membra exteriora et corpus : et ideo manent destituta frigida et timida, refugiente sanguine ad cor et stante ibi. Et cum haec complexio non sit in omnibus, non oportet quod omnes aequaliter sint constantes.
AD ALIUD dicendum, quod mulierum complexio est multum timida propter debile calidum et vincens humidum, in quo cito profundantur terribilia : et calidum debile non sufficit calefacere cor et sanguinem, ut prius dictum est : unde omnis mulier naturaliter est timida, nisi sit per accidens, ut virgines quae non timent.
Et quod objicitur de Proverbiiis, dicendum quod intelligitur de fortitudine in spiritualibus, et non interioribus et exterioribus.
AD ALIUD dicendum, quod constantia non est uno modo in omnibus constantibus, et variatur ex duobus, scilicet ex complexione, et studio virtutis, ut dictum est. Et hoc quod dicit Avicenna, non intelligitur nisi ad capacitatem honesti relatum, et non quod aequaliter participetur.
AD ALIUD dicendum, quod etiam aliae virtutes in actibus suis inaequaliter habentur propter supra dictas causas : et ideo de quolibet sancto verificatur illud : Non est inventus similis illi, etc. 4.
ARTICULUS IV.
An vis evacuet matrimonii consensum ?
Quarto quaeritur, Utrum vis evacuet matrimonii consensum ?
Videtur autem, quod non : quia
In aliorum sacramentorum perceptione si extrinsecus consentiat, non oportet eum interius consentire : ergo nec in isto.
Item, Matrimonium super judicium cadit hominum : sed hoc non est ex corde : ergo etiamsi metu dissentiat interius, dummodo extra se dicat consentire, videtur stare matrimonium.
IN CONTRARIUM est quod dicitur, Extra, sed contra de sponsalibus, Cum locum, ubi scribit Alexander tertius : « Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est ut ubi assensus cujusquam requiritur, coactionis materia repellatur. » Matrimonium autem solo consensu contrahitur : et ubi de ipso quaeritur, plena debet securitate ille gaudere, cujus est animus indagandus, ne per timorem sibi dicat placere quod odit, et sequatur exitus qui de invitis nuptiis solet provenire, etc.
RESPONSIO. Dicendum, quod metus qui cadit in constantem virum, excludit matrimonii consensum, ut contractus in irritum revocetur.
AD PRIMUM dicendum, quod non est simile de aliis sacramentis et de isto : quia alia non habent obligationem nisi forte divinam, istud autem efficitur in quadam obligatione humana, quae metu fieri potest.
AD ALIUD dicendum, quod judicium Ecclesiæ est de viso et audito : et licet
solutio.
Ad 1.
Ad 2.
<--- Page Split --->
metus in corde sit, tamen per signa propalatur extra, sicut quando videntur arma, gladii, et hujusmodi, et quando minæ audiuntur : et ideo tunc Ecclesia judicare potest.
ARTICULUS V.
An metus in eo qui vim patitur, aliquod relinquat peccatum ?
Quinto quaeritur, Utrum metus in eo qui vim patitur, aliquod relinquat peccatum ?
Videtur autem, quod non : quia
Quod ab alio fit, nobis non debet imputari : sed metus ab alio fit : ergo nobis imputari non debet : ergo nullum in nobis relinquit peccatum.
Item, Justitia humana non imputat id quod fit per metum : ergo nec divina : ergo non est inde peccatum aliquod.
Item, Si esset peccatum, tunc malo faceret judex absolvendo vel restituendo illi qui fecit aliquid propter metum : sed constat, quod non male facit : ergo videtur, quod nullum in eo qui vim patitur, relinquat peccatum.
Sed contra.
IN CONTRARIUM est, quod
Ille qui metu promittit, mentitur : quia dicit verbum, et aliud intendit : omne autem mendacium est peccatum : ergo metus relinquit peccatum in eo qui patitur.
Item, Species mali est promittere, et non solvere : ergo ab illa est abstinendum, sicut dicitur, I ad Thessal. v, 22. Ergo solvere tenetur : et si non solvit, peccat, ut videtur.
Item, Promissio et juramentum quae in deteriorem non vergunt exitum, sunt tenenda, sicut dicit Beda : sed in nullum malum exitum vergit observatio istius promissi vel juramenti : ergo videtur, quod debeat observari.
Item, Ad hoc, Judicum, xxi, 23, ubi filii Benjamin rapuerunt filias Silo : et tamen stetit matrimonium : ergo videtur, quod etiam aliis injungendum sit, quod servent, quod vi cogente vel promiserunt, vel permiserunt.
RESPOSIO . Dicendum, quod non est injungendum semper quod servetur : sed quando utile est servare propter timorem futuri periculi, tunc possunt moneri, sed non debent cogi, nec hoc eis debet in pcnentientia injungi.
Ad in autem quod contra objicitur, Ad.1.1. dicendum quod pro illo mendacio potest injungi pcnientientia, vel etiam de perjurio, et induci potest ut teneatur : sed non puto, quod debeat injungi.
Ad aliud dicendum, quod species mali Ad.1.1. est non solvere promissum quod voluntate fit : sed non est ita de promisso coacto, quia hoc obsest multis si observaretur : et ideo non est injungendum.
Ad aliud dicendum, quod istud vergit Ad.1.1. in deteriorem exitum : quia illi augetur macula peccati per hoc quod recipit alienum : et etiam dictum Bedae intelligitur de votis et juramentis non coactis, in quibus firmatur voluntarius consensus. Sed in hoc casu pro perjurio debet injungi pcnientientia, et non injungi quod fiat, licet possit induci et moneri, ut prius dictum est.
Ad hoc quod objicitur de filiis BenjaAd.1.1. min, dicendum quod Magistratus populi fecit vim illam licite, ne ulla tribus periret : et illa vis tenet, sicut dicit Vulpianus in lege supra inducta.
<--- Page Split --->