DISTINCTIO XXVIII.
Inquirit qualiter sit ille consensus qui est efficiens matrimonii causa, ostendens quod non debet esse defectivus ex aliquo exteriori.
A. Si consensus de futuro cum juramento faciat conjugium ?
Hic quæri debet, Utrum consensus de futuro, addito etiam juramento, conjugium efficiat? ut si quis promittat, vel etiam juret alicui se usque ad tempus placitum illam ducturum, et illa promittat vel juret se illi nupturam : numquid talis sponsio eos conjuges facit ? Si mutato proposito alter vel uterque ad alienam copulam transit, numquid ob priorem sponsionem juramento subnixam, secundæ federationis pactum scindetur ? Considera quia longe aliud est promittere, et aliud facere. Qui promittit, nondum facit. Qui ergo promisit se in uxorem ducturum aliquam, nondum eam duxit in uxorem : et quæ spopondit se nupturam, nondum nupsit. Quomodo ergo conjuges appellari possunt, qui nondum contrahunt, sed in futuro se contracturos jurando promittunt ? Item, Si ex vi juramenti ad futurum pertinentis mox efficiuntur conjuges, cur jurant in futuro se facturos quod in præsenti efficiunt ? Item, Si ex quo jurant, mox efficiuntur conjuges, tunc rem hanc efficiunt, quam 1 jurant se facturos. Ideo dico, quia 2 conjugium tunc non fuit, sed futurum promittitur. Si vero ille post uxorem duxit, et illa marito nupsit, conjugium utrimque fuit, et non potest dissolvi. Præcedens ergo mendacium vel perjurium, pænitetia est corrigendum, sed conjugium sequens non est dissolvendum. Non autem sic est, quando juramentum conjugii præsentis consensus attestatione firmatur, quia post talem consensum si quis alii se copulaverit, etiam prolem procreaverit, et irritum debet fieri, et ipse ad priorem copulam revocari.
<--- Page Split --->
ciendam, et simplex verbum debilius est, quam juramentum : cum igitur simplex verbum efficiat matrimonium, juramentum multo magis faciet ipsum : ergo videtur, quod juramentum cum verbo de futuro faciat matrimonium.
Item, Major est Deus homine : sed in juramento operatur veritas divina, in simplici verbo veritas humana tantum : ergo juramentum potius potest quam simplex verbum : ergo juramentum de futuro facit matrimonium.
Si forte dicas, quod hoc est verum de juramento de præsenti. CONTRA : Quod præsens est, sub oculis est : ergo hoc non oportet jurare : cum igitur faciat matrimonium, de futuro erit : et sic procedunt rationes præhabita. Constat autem, quod simplex promissio de futuro facit sponsalia : cum ergo juramentum majoris sit obligationis, aliquid addit juramentum ultra hoc quam faciunt promissiones simplices : sed nihil est quod adjici possit sponsalibus, nisi matrimonium, quia nihil est medium inter sponsalia et matrimonium : ergo videtur, quod juramentum adjicit ad ipsum matrimonium, et facit matrimonium.
Item, Matthæi, v, 33 : Reddes autem Domino juramenta tua : et hoc est in lege divina : ergo est omnibus modis observandum : et si quis veniat in contrarium, revocandum est in irritum : ergo si quis jurat alicui se eam ducturum in matrimonium, et eam non ducat, sed ducat aliam, sequens revocandum est in irritum : ergo juramentum dirimit matrimonium contractum, non ideo nisi quia prius fecit matrimonium : ergo juramentum cum sponsione futuri facit matrimonium.
Item, Juramentum quod in deteriorem non vergit exitum, ut dicit Beda, servandum est : sed istud juramentum est licitum, et non vergit in exitum mali : ergo omnino servandum est : ergo si etiam postea contrahit cum alia per verba de præsenti, videtur quod debet redire ad primam.
« Hic quæri debet, Utrum consensus de futuro, etc. »
Habito de consensu qui facit matrimonium, hic agit de consensu confirmato, utrum perficiat matrimonium si sit de futuro ?
Dividitur autem distinctio hæc in duas partes : et in prima agit de quæstione ista, Utrum consensus de futuro faciat matrimonium ? In secunda, agit de qua re sit consensus.
In prima quæstione tangit primo veritatem. Secundo, Objicitur in contrarium, ibi B, « Præmissæ autem sententiae, etc.
ARTICULUS I.
An juramentum cum sponsalibus faciat matrimonium ?
Incidit autem hic quæstio circa principale quæsitum : et quæruntur tria.
Primum est, Utrum juramentum cum sponsalibus faciat matrimonium ?
Secundum, Si non faciunt matrimonium, utrum sponsalia et juramentum de futuro cum concubitu subsecuto faciant matrimonium ?
Tertium, Si non faciunt aliquando, quæ pænitentia sit injungenda ei qui decipit ?
Ad PRIMUM objicitur sic :
- Si duo sint ordinata ad idem faciendum, si debilius ipsum potest efficere, tunc etiam fortius ipsum potest efficere : sed simplex verbum et juramentum ordinatur ad obligationem matrimonii fa-
<--- Page Split --->
- Item, Major est obligatio divina, quam humana : sed in humana obligatione si me obligarem uni, non possem me obligage alteri in praejudicium prioris : ergo multo magis hoc est in divina : ergo videtur, quod si etiam postea se obliget alteri per verba de praesenti, redeundum sit ei ad primam.
In contrarium hujus ponit Magister in Littera tres rationes.
Una est : quia quod in futuro promittitur, nondum agitur : sed nuptiae in futurum cum juramento promittuntur : ergo nondum aguntur : sed res fit, quando agitur per causam efficientem : ergo nuptiae nondum fuerunt per causam efficientem : ergo sponsio cum juramento non est causa efficiens matrimonii.
Item, Si ex vi juramenti mox efficiuntur conjuges, non oportet aliquid addere in futurum illi matrimonio : sed quando nihil agendum est in futurum, frustra juratur aliquid faciendum in futuro : ergo tale juramentum quod facit matrimonium, frustra juratur, quod est inconveniens : ergo et illud est falsum ex quo sequitur, scilicet juramentum de futuro facere matrimonium.
Item, Si juramentum facit matrimonium : ergo effectum est quod jurant se facturos : sed quod jurant se facturos, adhuc restat faciendum : ergo jam effectum est quod adhuc restat faciendum, quod est impossibile.
Ideo dicendum est cum Magistro, quod juramentum cum sponsione de futuro non facit matrimonium.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod prima vera est : sed secunda habet calumniam, eo quod sponsio simplex absolute non facit matrimonium, sed sponsio simplex de praesenti : et bene verum est, quod si juramentum etiam fiat de praesenti, fortius obligabit : sed sponsio simplex de futuro et juramentum non sunt ordinata ad matrimonium faciendum, sed sponsa-
lia solum : et ibi iterum juramentum fortiorem facit obligationem.
Ad aliud dicendum, quod si esset de praesenti, tunc teneret juramentum.
Ad in quod contra objicitur, dicendum quod de eo quod est sub oculis secundum quod est sub oculis, non oportet jurare, sed secundum quod non est sub oculis : licet enim vera dicat, dubium tamen est utrum intendat et corde consentiat, et hoc potest confirmari per juramentum, ut firmior sit contractus et hoc modo juramentum cadit super verba de praesenti.
Ad idem dicendum, quod juramentum additum sponsioni de futuro, non facit aliquid, sed idem magis confirmat : nullum enim juramentum fit ad hoc quod aliquid efficiat, quam id quod dicit verbum, licet ad confirmationem est inventum, sicut dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 16 : Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio nihil plus probat nisi quod juramentum tenendum est quamdiu est licitum : et hoc de plano est concedendum : sed dicendum, quod statim quando cum alia contrahit per verba de praesenti, juramentum efficitur illicitum : et ideo tunc non est servandum. Et praeceptum quod dicit, Reddes Domino, etc., intelligendum est secundum quod possibile et licitum est reddere : et ideo fit hoc, quia matrimonium contractum robur contrahit a sententia divina qua dixit : Quod Deus conjunxit, homo non separet 1 : omnes enim personae legitime per verba de praesenti contrahentes, conjunguntur a Deo : et ideo juramentum primum perjurium factum est : et ideo injungenda est penitentia de perjurio, et matrimonium stat : et hoc modo etiam determinant jura, quod longum esset hic interponere.
Ad aliud dicendum, quod juramentum primo est licitum, sed posteriori facto
<--- Page Split --->
illicitum efficitur : quia sententia Domini violaretur, matrimonium enim sequens ex firmitate sententiae divinae roboratum, majus vinculum est quam juramentum primum : et ideo vinculum juramenti rumpitur, et debet pænitentia de perjurio suscipi.
Ad aliud dicendum, quod in omnibus aliis paribus major est obligatio divina, quam humana : sed hic sunt imparia, quia obligatio divina est in juramento de futuro tantum : in matrimonio autem est contractus de præsenti, firmitatem habens a sententia divina.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
An accedente copula carnali sponsio de futuro faciat matrimonium ?
Secundo quaeritur, Utrum accedente copula carnali sponsio de futuro cum juramento faciat matrimonium ?
Videtur autem, quod sic (De hoc planus textus est, Extra, de sponsalibus et matrimonio, cap. Qui fidem 1) quia
Unumquodque efficitur actu ipsum consummante : sed copula carnalis est actus consummans matrimonium : ergo videtur, quod in talibus matrimonium efficitur.
Item, Sponsio et juramentum de futuro sunt de copula carnali : ergo veniente copula carnali fit id quod sponsum fuit et juratum de .futuro : hoc autem fuit matrimonii perfectio : ergo accedente copula carnali fit matrimonii perfectio.
Item, Aliter copulantur præmittentes pacta sponsalia, et aliter non præmittentes : quia illi servant fidem quam promiserunt, alii vero non : servare vero
fidem promissam honestatis est matrimonii : ergo videtur, quod illi copulantur matrimonialiter : sed copulari matrimonialiter non est nisi matrimonii perfectio : ergo videtur, quod per copulam hujusmodi perficiatur matrimonium.
- Item, Si in aliis rebus fiat contractus, et postea solvatur, perficitur quod prius promissum est : ergo similiter se habet in sponsalibus : ergo copula sequens perficit matrimonium prius promissum, ut videtur.
In contrarium supra habitum est, s. quod
Solus consensus per verba de præsenti facit matrimonium, qui si defuerit, cætera etiam cum ipso coitu matrimonium efficere non possunt : constat autem, quod iste consensus hic deficit : ergo videtur, quod matrimonium non efficiatur.
Item, Ponamus, quod aliquis sponsalia contraxerit, et non intendat consummare matrimonium : constat, quod iste non consentit : sed solus consensus verus vel interpretatus facit matrimonium : ergo ille perficit vel consummat matrimonium.
Item, Præter sponsalia non est hic nisi coitus : sed coitus est fœdus non consummans matrimonium, quia sanctiora sunt conjugia pari voto continentium : ergo per coitum solum non efficiuntur conjugia.
Item, Idem non est consequens aliquid et faciens ipsum : sed coitus est consequens matrimonium : ergo non est faciens ipsum. Probatio mediae : quia prima per se patet. Sicut dicit Augustinus, quod coitus excipitur ab honestate nuptiarum : quidquid autem excipitur ab aliquo dum fit, est consequens id quod excipit ipsum, et sic constat propositum.
In contrarium etiam hujus est pro sosed c. lutione, quod
- Consensus interpretatus non solum expressus facit matrimonium : nullus au-
<--- Page Split --->
ten interpretabilior est illo quo post sponsalia carnaliter conveniunt : ergo ille facit matrimonium, et hic est in coitu ipso : ergo matrimonium aut perficit coitus cum sponsalibus, aut perficitur ipso coitu.
ARTICULUS III.
- Item, Augustinus dicit, quod plus est dicere facto, quam verbo : ergo etiam plus est consentire facto, quam verbo : sed in coitu cum sponsalibus praecedentibus consentitur facto : ergo cum consensus per verba expressus facit matrimonium, multo magis facit matrimonium per factum expressus consensus.
Quæ pænitentia venit injungenda ei qui exprimit verba consensus et non intendit : et ita decipit eum cum quo videtur contrahere ?
Tertio quaeritur, Quæ pænitentia debeat injungi ei qui exprimit verba consensus, et non intendit, et ita decipit eum cum quo contrahere videtur ?
Videtur autem, quod nulla nisi ut ex corde contrahat matrimonium : quia
- Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, ut supra in tractatu de pænitentia est habitum : sed iste abstulit illi matrimonium : ergo oportet ipsum restituere.
Si dicas, quod non : quia potest contrahere cum alia. CONTRA : Ipse forte defloravit eam, et tunc non adeo bene potest contrahere sicut quando fuit virgo : cum igitur virginitatem restituere non possit, videtur quod tenetur eam ducere in matrimonium.
- Item, Dolus nulli debet patrocinari : sed iste commisit dolum : ergo non debet sibi patrocinari : ergo debet condemnari in pænitentiam, ut stet matrimonium.
In CONTRA RUM hujus est, quod
Sed contra.
Dominus, Exod. xxii, 16 et seq., non condemnat eum qui defloravit virginem determinate ad hoc ut habeat eam uxorem, sed quod vel habeat eam, vel provideat ei de nuptiis si libera est. Ergo cum Novi Testamenti minus sit condemnare quam Veteris, videtur quod nec Novum debet determinate condemnare ad hoc quod habeat eam uxorem.
Item, Ponamus, quod ipse post deceptionem primae secundum veritatem contraxerit cum secunda : videtur tunc, quod non possit separari a secunda : er-
<--- Page Split --->
go non semper condemnandus est ut ducat primam quam defloravit.
- Item, Ex distantia conditionis vel fortunae facile innotescit deceptio, sicut si liber promittendo decipiat ancillam, et dives pauperem : facile est enim tunc advertere, quia non intendit corde quod dicit ore : ergo tunc videtur, quod non in toto decipitur : quia per exteriora de interioribus conjicere posset, si vellet, et concupiscentia cor suum non excaecaret : ergo videtur, quod in tali causu non sit condemnandus, nisi sicut pro sinuplici fornicatione et mendacio verbi : neutrum autem illorum condemnatur, quod vel ducat eam, vel provideat ei de nuptii s : ergo videtur, quod dicens verba cum deceptione, non semper tenetur ducere illam vel de nuptiis providere.
Responsio . Dicendumsinepræjudio , quodsisitæqualitasutrarumquepersona - rumetconditionectfortuna , veletexpartepersonædeceptæsitmeliorfortu - n a , etdecipiensnoncontraxitcumalia : debetdeceptoriinjungi , quodexcordecontrahat , veldenuptiisprovideat , sicutprobantprimæobjectiones . Quodsinonfecerit , putoquodpeccetmortaliter . Deceptaautemintalicoituexcusaturperignorantiamfacti , quiautsuumad - misiteum . Siautemsitdistantiaperso - narummulta , videturmihi , quodadneutrumtenetur , sicutultimaprobatobjectio .
Etexhocpatetsolutioadomniaob - jecta .
B. Quæ videntur obviaire præmissis.
Præmissæautemsententiævideturobviareilludquodlegestradunt : SiquistactisdivinisScripturisjuraveritmulieriseamlegitimamuxoremhabiturum , velctiamsiinoratoriotalesacramentumdederit , sitillilegi - timauxor : quamvisnullados , nullaaliascripturainterpositasit 1 . Sedhicostenditurquidfierivelessedebeat , nonquidtuncfiat . Nonenimperilludjuramentumtuncfituxor , sedfieridebet , quiajuratumest . Potestetdeillojuramentohocdictumintelligiubidepræsenticonsentiuntacseinvi - cemsuscipiunt . Illietiamsententiæquadictumest , solumconsensumfa - cereconjugium , videturobviarequodEvaristusPapaait : Aliterlegitimumnonfitconjugium , nisiabhisquisuperfæminamdominationemhaberevidentur , etaquibuscustoditur . Uxorpetatur , etaparentibussponsetur , etlegibiusdotetur , etasacerdote ( utmosest ) benedicatur , etaparanymphiscustodiatur , acsolemniteraccipiatur 2 . I t e m , Italegitimascitoteessecon - nubia : aliterveropræsumpta , nonconjugia , sedadulteriavelfornicationes
<--- Page Split --->
sunt, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrerint legitima 1. Hoc autem non ita intelligendum est, tamquam sine enumeratis non possit esse legitimum conjugium : sed quia sine illis non habet decorem, et honostatem debitam. In hujus enim sacramenti celebratione, sicut in aliis, quaedam sunt pertinentia ad substantiam sacramenti, ut consensus de praesenti qui solus sufficit ad contrahendum matrimonium : quaedam vero pertinentia ad decorem et solemnitatem sacramenti, ut parentum traditio, sacerdotum benedictio, et hujusmodi : sine quibus legitime fit conjugium, quantum ad virtutem, non quantum ad honestatem sacramenti. Sine his ergo non quasi legitimi conjuges, sed quasi adulteri vel fornicatores conveniunt, ut illi qui clanculo nubunt : et utique fornicatores essent, nisi eis suffragaretur voluntas verbis expressa de praesenti, quae legitimum inter eos facit matrimonium. Nam et consensus occultus de praesenti per verba expressus, conjugium facit, licet non sit ibi honestus contractus, sed matrimonium non sanxit consensus qui in occulto fuit. Si enim alter alterum dimiserit, non cogitur judicio Ecclesiae redire, et commanere quasi cum conjuge, quia non potest probari testibus contractus, qui in occulto est factus. Quod si ipsi qui in occulto sibi consenserunt, eumdem consensum voluntarie in manifesto profiteantur, tunc utique propria voluntas suffragatur, et legitima vota succurrunt ad sanciendum conjugium, quod prius occulte fuerat contractum. Voluntas ergo verbis expressa in occulto ad hoc suffragatur, ut fiat conjugium : manifeste vero expressa suffragatur, ut sanciat et roboret, ac liberum sit Ecclesiae de hoc judicare si expedierit.
ARTICULUS IV.
. In filiafamilias potest invitis parentibus tradi marito ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi B, post initium : « Aliter legitimum non fit conjugium, nisi ab his qui super facminam dominationem habere videntur, etc. »
Videtur enim hoc esse simpliciter verum :
Res enim in potestate alterius existens, non transfertur ad alterum, nisi illo donante in cujus potestate est : sed filiafamilias est in potestate parentum : ergo non debet dari marito nisi dantibus parentibus.
Item, 30, q. 2, dicit Leo Papa qualis debet esse uxor, quae secundum legem habenda est virgo casta, et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranymphis accipienda. Ex hoc patet, quod non est conjunx nisi a parentibus tradita sit : ergo verum est quod dicitur in Littera.
Item, Ex concilio Carthaginensi : « Sponsus et sponsa cum benedicendi
<--- Page Split --->
sunt a sacerdote, a parentibus vel paranymphis offerantur in Ecclesia sacerdoti.» Ex hoc sequitur idem quod prius.
Si dicas forte, quod verum est quoad solemnitatem, ut dicit hic Magister, sed non quoad esse matrimonii. Contra : Ibidem dicit Gratianus : « His omnibus auctoritatibus occulta prohibentur nuptiae : atque ideo cum contra auctoritatem fiunt nuptiae, pro non factis haberi debent. » Patet ergo, quod si non sint ista in nuptiis quae hic dicit, nuptiae non sunt : non ergo sunt tantum de solemnitate, sed etiam de essentialibus.
Item, Philosophus dicit, quod sperma emissum ab homine, filio assimilatur egredienti de domo patris : quia illud partem habet substantiae a patre, et hanc multiplicat per augmentationem sanguinis menstrui : sicut filius partem substantiae accipit a patre, et hanc multiplicat per lucrum extra domum : constat autem, quod sic egrediens et de potestate patris egreditur, et ea quae patris sunt, asportat secum : ergo oportet, quod hoc sit de consensu patris : talis autem est egressus ad nuptias : ergo videtur, quod oporteat fieri nuptias de consensu patris.
Item, Genes. xxiv, 58, postulata est Rebecca a parentibus : ergo videtur, quod hoc incassum fieret, si parentum consensus non operatur ad conjugium.
Idem patet, Tobiae, ut, 18, ubi Sara a parentibus postulatur.
Item, Aut placet Deo statutum Ecclesiae, aut non : constat autem, quod placet : ergo omittens statutum Ecclesiae, peccat contra Deum : sed statutum est Ecclesiae, ut a parentibus petatur : ergo non petens eam a parentibus, peccat contra Deum : sed nullum omnino peccatum contra Deum est stabile : ergo tale conjugium non est stabile sed omne matrimonium est stabile : ergo nulla coniunctio quae est sine parentum consensu, est matrimonium.
Item, Honesti et inhonesti modus idem esse non potest : sed matrimonium est honestum, et fornicatio inhonesta :
ergo non sunt ejusdem modi : sed fornicationis modus est clanculo fieri sine parentum consensu : ergo ex opposito erit matrimonium cum consensu parentum et benedictione sacerdotis.
IN CONTRARIUM hujus est, quod
Supra habitum est, quod solus consensus de præsenti facit matrimonium : ergo non exigitur parentum consensus.
Item, Licet filia sit in potestate parentum quoad aliquid, non tamen quoad omnia, quia non est ancilla vel serva eorum : constat autem cum non sit eorum serva, quod suum et non alterius est dare id in quo non est alterius nisi suum : hoc autem est corporis communis servitus in oflicio matrimonii, quia sic non est sub patre : ergo ad hoc, quod in hoc efficiatur alterius, solus operatur suus consensus.
RESPONSO. Consentendum est his ultimis rationibus, et præcipue secundæ : quia illa dicit totam causam ejus quam Magister determinando dicit in Littera.
AD PRIMUM ergo quod contra hoc est, dicendum quod non est in potestate parentum ad possidendum, sed ad educandum et dirigendum usque ad ætatem adultam.
Ad ALIUD dicendum, quod decretalis inducta intelligitur de matrimonio, de quo judicat Ecclesia, et non de matrimonio secundum sui primum esse : sed potius prout cadit sub judicio Ecclesiæ secundum maximam sui honestatem.
Ad ALIUD dicendum, quod Gratianus loquitur secundum judicium Ecclesiae : quia Ecclesia pro non matrimonio habet, nisi ei consensus innotescat : quia aliter censura ecclesiastica tamquam fornicatores eos ab invicem discedere compelleret.
Ad ALIUD dicendum, quod in parte simile est, et in parte dissimile : non enim potest habere substantiam filius quam non dat ei pater, et in hoc est simile : sed tamen quia habet in se potestatem quoad
<--- Page Split --->
debitum corporis dandum cui vult, in hoc est dissimile.
multis aliis vitiis et virtutibus : sicut idem est modus largitatis et avaritiae in retinendo retinenda.
Ad hoc quod ulterius objicitur, dicendum quod sicut dicitur in fine ejusdem capituli, vocata fuit puella, et quaesitus ejus consensus : unde consensus parentum facit de bene esse.
Ad aliud dicendum, quod secundum dictum Magistri Hugonis per legem Pandectarum confirmatum, Sara consensit, quando patri non contradixit : et hujusmodi saepe fit per parentes, quia pucile per se talia facere verecundantur.
Ad aliud dicendum, quod Deo placet omne factum Ecclesiae quod vere Ecclesiae est : et iste peccat clam contrahens, sed non peccat contrahens : et ideo hoc quod peccatum est, non manet, quia publicatur : sed hoc quod non fuit peccatum, scilicet contractus ex utriusque conjugis consensu procedens, manet firmus et ratus.
Ad aliud dicendum, quod non est idem modus substantialis honesti et inhonesti : quia in fornicatione non est contractus et consensus matrimonialis, sed in matrimonio : et sic modus substantialis non est idem. Modum autem accidentalem nihil prohibet esse eumdem, sicut et in
ARTICULUS V.
An consensus qui fit in occulto, sanctat matrimonium, vel solum ille qui fit in publico ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : « Sed matrimonium non sanxit consensus, qui in occulto fuit, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia illud sanxit matrimonium, quod efficit ipsum : sed consensus facit ipsum : erga etiam sanxit.
Ad illud dicendum, quod Magister loquitur de confirmatione in judicio Ecclesiae, non in judicio pœnitentiali : quia in illo satis sanctum est per consensum in occulto factum, sed de judicio fori causarum loquitur Littera.
C. De qua re sit consensus ille : an de carnali copula, an de cohabitatione, an de alio ?
Hic quaeritur 1, Cum consensus de praesenti matrimonium faciat, cujus rei consensus sit ille : an carnalis copulae, an cohabitationis, an utriusque ? Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore, pater cum filia potest contrahere matrimonium. Si carnalis copulae : tunc inter Mariam et Joseph non fuit conjugium. Proposuerat enim Maria in virginitate manere, nisi Deus aliter facere juberet 2 : secundum quod vi-
<--- Page Split --->
detur Angelo dixisse : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco 1, id est, me non cognituram proposui. Neque enim quia virum tunc non cognoscebat, necesse erat inquiri quomodo posset habere filium : sed quia se numquam cognituram proposuerat. Dicit enim Beda 2, quod in virginitate manere disposuerat. Si ergo contra suum propositum post consensit in carnalem copulam, videtur facta voti rea, mente, etsi non opere violata. Dicamus ergo, quod consensus cohabitationis vel carnalis copulae non facit conjugium : sed consensus conjugalis societatis, verbis secundum praesens tempus expressus : ut cum vir dicit, Ego accipio te in meam, non dominam, non ancillam, sed conjugem. Quia enim non ancilla vel domina datur, ideo nec de summo, nec de imo a principio formata est, sed de latere viri, ob conjugalem societatem : ne si de summo fieret, ut de capite, videretur ad dominationem creata. Si vero de imo, ut de pedibus, videretur ad servitutem subjicienda. Sed quia nec in dominam, nec in ancillam assumitur, facta est de medio, id est, de latere : quia ad conjugalem societatem assumitur. Cum ergo sic conveniunt ut dicat vir, Accipio te in meam conjugem : et dicat mulier, Accipio te in meum virum : his verbis vel aliis idem significantibus exprimitur consensus, non copulae carnalis vel cohabitationis corporalis, sed conjugalis societatis : ex qua oportet eos cohabitare, nisi forte causa religionis pari volo corporaliter separentur vel ad tempus, vel usque in finem.
ARTICULUS VI.
An consensus sit in carnalem copulum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Hic quaeritur, Cum consensus de presenti matrimonium faciat, etc. »
Videtur enim, quod consensus sit in copulam carnalem :
Consensus enim matrimonii rati obdinatur ad consummans matrimonium : sed matrimonium consummatur per copulam carnalem : ergo videtur, quod sit consensus in illam.
Item Genes. n, 24, dicit Adam : Erunt duo in carne una : sed hoc non fit nisi per carnalem copulam : ergo secundum prophetiam inspirationis divinae consensus est in copulam carnalem.
Item, Praecipuum inter bona matrimonii, est bonum prolis : hoc autem principaliter intenditur : ergo ad hoc principaliter consentitur, sicut probatur, Tobiae, vni, 3, ubi dicit: Et nunc, Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritutis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum : sed non potest fieri proles nisi per copulam carnalem : ergo videtur, quod ad illam principaliter consentitur.
Item, Nuptiae sunt bonum morta-
<--- Page Split --->
lium : sed mortalitati non subvenitur nisi per coitum : ergo consensus matrimonii est principaliter ad coitum.
Item, Significatio imperfecta reducitur ad perfectam, sicut omne imperfectum ad perfectum necesse est reduci : sed matrimonium in quo tantum est consensus animorum, est significationis imperfectae, ut supra habitum est 1 : et matrimonium commixtionis corporum est significationis perfectae : ergo illud ordinatur ad istud sicut perficiens et complens : sed primum est in consensu, et secundum in concubitu : ergo consensus est ad concubitum : et sic habetur propositum.
Item, Detur, quod ordinetur tantum in societatem conjugalem, ut dicit Magister in Littera : sed societas conjugalis non impedit convolutionem ad frugem melioris vitae : ergo post cohabitationem societatis conjugalis alter conjugum invito altero ad religionem transire posset, quod falsum reputant multi.
Item, Instantia quam fert in Littera, nulla esse videtur : quia ab omnibus dicitur et creditur beata Virgo commisisse Deo votum suum servandum, vel non servandum : ergo ipsa consensu suo ordinavit se in potestatem viri, si debitum vellet petere : ergo instantia nulla videtur.
In contrarium horum est, quod dicitur in Littera.
Et praeterea quod dicit Augustinus, quod « sanctiora sunt conjugia pari voto continentium : » ergo etiam meliora sunt : sed unumquodque ordinatur ad melius sui : ergo potius ordinatur matrimonium ad continentiam, quam ad concubitum : ergo consensus ad concubitum non ordinatur.
RESPONSIO. Dicendum, quod Magister dicit verum. Tamen quidam dicunt, quod consensus in communi fit ad carnalem copulam, et ad cohabitationem, non
quamcumque, sed maritalem : et bene puto, quod illi expressius dicunt. Sed pro Magistro est, quod copula carnalis nisi impediat votum utriusque, includitur in maritali societate, et ita duae solutiones revertuntur in idem : sed prior est expression.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod coitus non est consummans matrimonium in esse primo, sed in esse secundo, quod consistit in habenda thori conjunctione, ut patet ex dictis supra 2.
Ad ALIUD dicendum, quod Adam dixit hoc ratione status qui tunc fuit, et non propter essentialia matrimonii : quia tunc non erant nisi duo homines, et necessaria fuit multiplicatio : non tamen voluit dicere, quod non esset matrimonium sine hoc.
Ad ALIUD dicendum, quod bonum prolis est effectus consequens ex quodam actu matrimoniali, et non consequens matrimonium immediate, sed post opus et actum ejus quemdam, ut dictum est : et ideo hoc non ostendit, quod consummetur per illud in esse, nec quod ad hoc fit, sed potius est ad suum optimum, quod est significatio unionis duplicis de qua habitum est supra : haec enim multo melior est, quam bonum prolis.
Ad ALIUD dicendum, quod nuptiae sunt bonum mortalium secundum statum matrimonii post culpam : tamen etiamsi non esset culpa, adhuc nuptiae bonum essent hominum : et ideo accidit matrimonio. Nihil autem est ad hoc quod ei accidit, sed potius ad finem suum substantialem.
Ad ALIUD dicendum, quod ibi fit fallacia figurae dictionis : perfecte enim significat hoc, quod significat matrimonium perfectum, sed non tot, quot consummatum : et ideo mutatur ibi discretum in continuum, et ideo non valet processus.
Ad ALIUD dicendum, quod non reputatur hoc inconveniens, quod transeat ad religionem : quia tunc moritur spiritua-
<--- Page Split --->
liter, et alter absolvitur a vinculo matrimonii : tamem postquam cohabitavit, Ecclesia compellit eum stare cum alio, nisi etiam ille consentiat : et hoc ideo, quia non est certa, quod continuerunt cohabitantes de pari consensu.
Ad ALIUD dicendum, quod instantia bona est : quia probabile est, quod fuit ei revelatum de Joseph, quod etiam ipse fuit in simili voto. Et quod dicunt Sancti, quod commisit Deo virginitatem : dicendum quod hoc fecit propter statum legis et divinum inoperium, si forte aliud juberet Deus.
ARTICULUS VII.
Au vir sit dominus suae uxoris ?
justitia dominativa non proprie est inter virum et uxorem : ergo non proprie est dominus : ergo nec caput : ergo videtur, quod ex aequali parte vel terra vel corporis sumpta esse debuit.
Item, Quorum utrumque habetur ab alio, illa sunt aequalia : sed inter virum et mulierem sic est : ergo utrumque est aequale utrique : ergo de aequaliter altis partibus sumi debuerat.
Item, In his quae matrimonii sunt, sunt aequales : ergo etiam in factura corporali aequales esse debebant.
In contrariumest quod dicit Dominus, se t Genes. iii, 16 : Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Et, I ad Corinth. xi, 3 : Caput mulieris vir. Et, I ad Timoth. ii, 12 : Mulieri non permitto dominari in virum. Ergo videtur, quod non de altiori parte corporis debuit assumi.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post medium : « Quia enim non ancilla vel domina datur, ideo nec de summo, nec de imo a principio formata est, etc. »
Videtur enim, quod de excellentissimo loco sumpta sit : quia
- Sicut dicit Basilius et Aristoteles, « Corest principium vitae et generationis in homine. » Cum igitur sumpta sit de eo quod est juxta cor, videtur quod traditum sit ei dominium.
Si dicas, quod non de corde, sed de costa sumpta est. Contra : Coste munimenta sunt cordis et ventris : ergo videtur, quod mulier debet esse munimentum viri : et non est, sed potius e converso : ergo videtur, quod ex mala parte sit sumpta.
- Item, Philosophus dicit. quod extranеissimus modus habendi est, quo vir habet uxorem : ergo videtur, quod non proprie habet eam : sed omne superius ad aliquid gubernans ipsum, proprie habet illud : ergo vir non est superior ad mulicrem : ergo non est caput ejus, sicut caput est caput lateris et gubernaculum.
Item, In II Ethicorum dicitur, quod
Resposto. Dicendum, quod Magister bene dicit in Liltera, et est ratio Augustini.
Ad PRIMUM ergo quod contra obliciatur, dicendum quod non consideratur hic dignitas primi moventis sive influentis vitam, sed potius dignitas altitudinis in situ membrorum quae manifeste apparet hominibus.
Ad ALIUD dicendum, quod causa dicti Philosophi est, ut ipse in quinto Ethicorum exponit, aequalias juris in dominio et juribus matrimonii inter virum et mulierem, cum nihil proprie habeatur nisi quod ut proprium possidetur : habetur tamen quoad usum regiminis et debitum in corpore. Ad hunc usum etiam mulier habet virum : et iste modus etiam est extranexus.
Ad ALIUD dicendum, quod licet uterque conjugum habeatur ab alio, non tamen uterque gubernatur ab alio : et ideo gubernans capitis dignitatem solus retinuit.
Ad ALIUD dicendum, quod verum est, quod in his quae pertinent ad debitum matrimonii, sunt aequales : sed in gubernatione domus et familiae sunt inaequales.
Et sic patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->