DISTINCTIO XXVII.

De matrimonio secundum causam efficientem, determinans generaraliter quod consensus sit matrimonii causa.

A. Qua sunt consideranda in conjugio ?

Post hæc advertendum est quid sit conjugium, et quæ sit efficiens causa conjugii, et causa propter quam contrahi debeat, et quæ sint bona conjugii, et quomodo per ea excusetur coitus carnalis, et quæ sint legitime personæ ad matrimonium.

Sunt et alia plura in matrimonio consideranda, quæ sub compendio perstringemus.

B. Quid sit conjugium ?

Sunt ergo nuptiae vel matrimonium, viri mulierisque conjunctio maritalis, inter legitimas personas individuum vitæ consuetudinem retinens. Ad individuum consuetudinem vitæ pertinet, quod absque consensu alterius neuter continentiam profiteri potest, vel orationi vacare : et quod inter eos dum vivunt, vinculum conjugale permanet, ut alii se copulare non liceat, et ut invicem alter alteri exhibeat, quod quisque sibi. Hac autem descriptione legitimorum et fidelium tantum matrimonium includitur.

<--- Page Split --->

mis, continent tam differentias remotas quam propinquas.

Divisio et Expositio Textus.

ARTICULUS I.

« Post hæc advertendum est quid sit ronjngium, etc. »

In hac distinctione tria dicuntur. Prælibat enim primo de his de quibus dicit. Deinde, quid sit matrimonium aperit, ibi, B, « Sunt ergo, etc. » Tertio, dicit de consensu qui est causa efficiens nuptiarum, ibi, C, « Efficiens autem causa. »

Incidit autem quaestio de hoc quod dicit, ibi, B, « Sunt ergo nuptiae vel matrimonium, etc. »

In quo genere sit matrimonium?

Hoc habito, incidunt hic tres quaestiones ad intellectum horum capitulorum pertinentes, quarum prima est hæc, In quo genere sit matrimonium ?

Secunda autem, Quid sit?

Tertia, de consequentibus matrimonium, de quibus mentio fit in Littera.

Videtur enim peccare duo nomina ponens uni diffinito : nominantes enim secundum aliquid nominant : ergo imponentes diversa nomina, aliquid diversum nominant : ergo unica diffinitio non respondet nominibus duobus.

Ab PRIMUM obiicitur sic :

  1. Nullum est vinculum nisi aliquid sit vinciens quod est ligatio qua vincit : sed matrimonium est vinculum quo ligantur legitimæ personæ contrahentes matrimonium : ergo non est ligatio ipsa : ergo est aliquid quod est ante ipsam ligationem : hoc autem est absolutum : ergo matrimonium est in aliquo genere absoluto.

Ad hoc dicendum, quod ipse attendit eandem rem secundum diversas proprietates. Dicuntur enim nuptiae ab actu matrimonii : matrimonium autem dicitur a bonis, quia mulier conjuncta viro munia habet matris in effusione prolis, et aliorum operum in quibus communicat viro.

Sed nunc quaeritur, Quare non dicitur patrimonium ?

Et dicendum, quod vinculum matrimonii magis onerat matrem, hoc est, eam quae efficitur mater, quia in dolore profert et nutrit : et ideo magis est munia matris, quam patris.

Ad in autem quod objicitur, quod una diffinitio sequitur duo nomina, dicendum quod est diffinitio rei potius quam illarum proprietatum a quibus nomina sunt imposita. Vel dicatur, quod proprietas qua nuptiae dicuntur nuptiae, est ad illam qua dicitur matrimonium : et ideo utrumque nomen respondet diffinitioni : unum in differentiis remotis, alterum autem in propinquis et ultimis : cum enim diffinitiones necesse sit incipere a generalissi-

  1. Adhuc. Si quaeratur ab aliquo matrimonio juncto, a quo sit ligatus? ipse dicet, matrimonio : ergo matrimonii essentia diversa est a ligatione ipsa : ergo ut prius.

  2. Adhuc, Numquam est similitudo inter aliquos, nisi sit qualitas absoluta una in eis ambobus : ergo a simili numquam erit conjunctio vel vinculum inter aliquas personas, nisi sit absolutum aliquid conjungens ambas : et hoc est essentia matrimonii : ergo matrimonium est in genere absoluto.

  3. Adhuc, Augustinus in sexto de Trinitate dicit, quod « nullum est relativum quin sit etiam aliud quod non est relativum : » sed conjunctio matrimonii relatio quædam est : ergo matrimonium est etiam aliud aliquid quod non est relativum, sed absolutum : ergo in genere absoluto.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, De essentiali sibi non praedicatur aliquid absolute oblique, nec essentiale de ipso : quia non dicitur, homo est animalis, sed potius animal : sed satis perspicuum est, quod matrimonium oblique praedicatur de conjunctione, quia dicimus, quod haec est conjunctio matrimonii : ergo matrimonium non essentialiter est conjunctio.

  2. Adhuc, Dicit Aristoteles, quod differentes sunt diffinitiones passionum, et subjectorum : quia in diffinitione passionis id quod est essentiale, est sicut genus, et passionis subjectum est ut diffinitio : sicut cum diffinitur simum, et dicitur nasi curvitas, curvitas specificatur et contrahitur a naso : et tamen curvitas est essentia simi, et nasus subjectum : et in omnibus talibus contrahens nihil est de essentia contracti : ergo a simili cum dicitur, conjunctio matrimonii est conjunctio, videtur quod conjunctio trahitur per hoc quod dico matrimonium : ergo matrimonium non est de essentia conjunctionis : ergo videtur, quod sit in aliquo genere absoluto, et non in relatione : et hoc est contra omnes.

Sed contra.

In contrarium hujus sic objicitur :

  1. Matrimonium dividitur per conjunctionem et vinculum : ergo est in ipso tamquam in genere proximo : ergo in genere conjunctionis est sicut in genere primo.

  2. Adhuc, Quando alterum de altero praedicatur ut de subjecto, id quod est genus superioris, etiam est genus inferioris : sed conjunctio hoc modo praedicatur de matrimonio : ergo quod est genus conjunctionis, est etiam genus matrimonii : genus autem omnis conjunctionis est relatio : ergo matrimonium est in relatione ut in genere.

  3. Adhuc, Quidquid est in uno respectu alterius, et e converso in altero respectu istius, est relativum aequiparantiae : sed sic in viro et in muliere est matrimonium : ergo, etc.

Solutio. RESPONSIO. Ad hoc dicendum, quod

matrimonium est in genere relationis, sicut probant ultimae objectiones, et dicit relationem aequiparantiae : quia vir et mulier aequales sunt in his quae sunt matrimonii.

Ad PRIMUM autem quod contra objiciAt 1, 2 et 3. tur, dicendum quod matrimonium est ipsum vinculum : sed sicut dicitur, quod paternitas est ipsa natura relationis qua pater refertur ad filium, et tamen paternitas est relatio : sed quia significatur ut abstracta, ideo non quærit determinari extra : ita matrimonium dicitur abstractum : et ideo dicitur matrimonium vinculum sive conjunctio, sicut paternitas relatio : et non est ibi diversitas, nisi in matrimonio.

Et per hoc patet solutio ad tria prima.

Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus Ad 4 et 5. accipit relativum relatum, et non naturam ipsius relationis : et de ista verum est quod dicit. Sed matrimonium dicit ipsam relationis naturam.

Et per hoc patet solutio ad omnia praeter ultimum.

Et ad illud dicendum, quod non ita Ad 6. conjunguntur cum dicitur matrimonium vinculum, sicut cum dicitur curvus nasus. Prima enim conjunguntur in habitudine formæ ad suum actum, secunda autem in habitudine ad suum subjectum et formam : et ideo non est simile. Cum enim dicitur vinculum matrimonii, simile est ac si diceretur, relatio paternitatis est qua pater refertur ad filium.

ARTICULUS II.

An diffinitiones matrimonii sint bene assignatae ?

Secundo quaeritur, Quid sit matrimonium ? Et accipiantur quaecumque diffinitiones inveniuntur de ipso.

<--- Page Split --->

Prima autem in Littera est haec : « Matrimonium est viri mulierisque maritalis conjunctio inter legitimas personas individuam vitae consuetudinem retinens. »

Juris autem periti diffinium dicentes : « Matrimonium est consortium vitae communis, et conjunctio divini et humani juris. »

Hugo de sancto Victore sic diffinit : « Matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de conjunctione consensus. »

CONTRA PRIMMI SIC OBJECTUR,

  1. Quia dicit : Viri et mulieris : poterant enim aliquando haberi plures mulieres ab uno viro : ergo deberet dicere, Viri et mulieris vel mulierum.

  2. Item, Quæritur de hoc quod dicit : Conjunctio maritalis : sicut enim est maritalis conjunctio, ita et uxorialis : ergo ita bene deberet dicere, uxorialis vel uxoria conjunctio sicut maritalis.

  3. Item, In his quæ pertinent ad matrimonium, vir et mulier æquales sunt : ergo ita bene debet illa conjunctio nominari a muliere sicut a viro.

Item, Conjunctio maritalis non videtur esse nisi in actu mariti : actus autem mariti est copula carnalis : ergo videtur, quod non sit matrimonium nisi in copula carnali : et hoc est ante reprobatum.

  1. Item, Quæritur de hoc quod dicit : Inter legitimas personas : omnis enim persona est legitima, quia quæ non est legitima uni, est legitima alii : ergo videtur, quod hoc superflue sit additum diffinitioni.

  2. Adhuc, Si dicatur, quod legitimæ sunt quæ potentes sunt ad coeundum. CONTRA : Matrimonium nec perficitur nec est per concubitum carnalem : ergo illo non existente non impeditur : ergo videtur, quod etiamsi sint impotentes ad coeundum, adhuc legitimæ sint ad contrahendum.

  3. Item, Legitimæ personæ sunt legibus matrimonii ligatæ : ergo uxor alicu-

jus adhuc legitima est ad contrahendum, quod falsum est : ergo male videtur hoc additum.

  1. Ulterius objicitur de hoc quod sequitur : Individuam vitæ consuetudinem retinens. Videtur, quod sit vita dividua : quia nec in merito nec in actu peccati conveniunt, sed distinguuntur : ergo non habent individuam vitæ consuetudinem.

  2. Item, Fiat divortium vel separatio a thoro in perpetuum, tunc inter eos non est consuetudo vitæ individuæ : ergo non est inter eos matrimonium, quod falsum est.

ULTERIUS QUÆRITUR DE SECUNDA SIC :

  1. Inter socios, ut dicunt Philosophi, Aristoteles et Tullius, est consortium vitæ communis, et etiam inter cives, et similiter inter patrem et natum, et communicatio divini et humani juris : ergo videtur, quod sit matrimonium inter eos, quod falsum est.

  2. Item, Quid vocatur ibi jus divinum ? non enim communicant in divinis. PROBATIO. Divina (ut dicit beatus Dionysius) non dantur nisi per meritum : sed meritum dispar est inter mulierem et virum : ergo non communicant sibi invicem divina.

  3. Item, Contingit sæpe, quod unus conjugum participat et sequitur jus divinum, et alter non : ergo videtur, quod non communicant sibi invicem jus divinum.

  4. Similis objectio est de jure humano : quia humano jure et divino vir est caput uxoris : et hoc jus non communicat uxoris : ergo videtur, quod nec divini nec humani juris communicatio sit matrimonium.

ULTERIUS QUÆRITUR DE TERTIA QUÆ EST Hugonis in libro II de Sacramentis :

  1. Videtur enim instantia contra hoc quod dicit, Duarum personarum, etc., hoc quod Jacob habuit duas uxores, et David decem : non ergo est tantum duarum, sed duarum, vel trium, vel plurium.

<--- Page Split --->

  1. Item, Videtur quod male additur, Idonearum : quia idoneitas est per virtutem, vel gratiam dignitatis : et non tantum illae, sed etiam existentes in peccatis contrahere possunt.

Item, Idonearum aut dicit idoneitatem gratiae, aut naturae. Si gratiae. Contra : Existentes in peccato contrahere possunt, et sunt idonei ad conirahendum : ergo non dicit idoneitatem gratiae. Si autem dicat idoneitatem naturae. Contra : Secundum hoc natura omnes homines aequales genuit : ergo omnes aequaliter idonei sunt ad contrahendum, quod falsum est : ergo male ponitur ibi, Idonearum.

  1. Ulterius, Legitimus consensus est causa efficiens matrimonii : et causa efficiens non est suum cau-atum : ergo legitimus consensus non est matrimonium : videtur ergo, quod diffinitio sit mala.

Resposso. Dicendum, quod ista diffinitiones satis bonae sunt. Prima enim dicit genus, et materiam remotam et proximam, et actum qui est vitae individuitas. Genus autem est sicut forma : et ideo illa omnibus aliis dari potest.

Ad diffin. 1. Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod secundum naturam optime institutum est, ut dicit Magister Hugo, quod non est nisi una unius : proprter quod dixit Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis... : et erunt duo in carne una : non dixit tres vel quatuor. Et quoad hoc, quod secundum naturam optime institutum est, datur haec diffinitio matrimonii. Et hoc est quod dicit Magister Hugo : « Hoc tempore cum una muliere non simul cum pluribus initur conjugium, dicente Apostolo : Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat2. Non dicit uxores. »

Ad 2. Ad aliuo dicendum, quod conjunctio maritalis est unio in maritalem copulam.

Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod maritalis copula vocatur communicatio operationum ea communicatione qua vir et mulier communicant conjugaliter : hoc autem contingit fieri etiam non subsequenti copula carnali. Et ita patet solutio ad objectum contra illam particulam.

Ad idem dicendum, quod a digniori denominatur copula illa, scilicet a marito.

Ad hoc autem quod objicitur, quod aequales sunt, etc., dicendum, quod verum est in dubiti solutione et petitione : sed tamen in aliis pluribus vir caput est mulieris.

Ad aliuo dicendum, quod non omnes persone sunt legitime, sed quaedam sunt legitime simpliciter, et quaedam legitime secundum quid. Simpliciter legitinae sunt quibus non obstat aliquod eorum impedimentorum quae personas faciunt illegitimas. Legitime secundum quid sunt, quibus aliquid obviat. Nec valet, Haec mulier est legitima huic : ergo est legitima : quia est ibi fallacia secundum quid, et simpliciter.

Ad hoc autem quod objicitur de impotentibus ad coendum, dicendum quod haec est una causa illegitimitatis personarum : plures autem esse infra determinantur.

Ad aliuo dicendum, quod legitime persone sunt, quibus nullum impedimentum obviat : sed non sequitur, quod ille semper contrahere possint, quia jam contraxerunt : et tunc essentialiter est inter eas matrimonium.

Ad aliuo dicendum, quod individua dicitur vita, eo quod opera communicat ad matrimonium, et ad onera matrimonii sublevanda ordinata, scilicet quia non possunt viventes disjungi, ut aliis copulentur quamdiu ambovivunt : et non vocatur communio in merito vel peccato, quia in talibus persone manent discrete.

Ad aliuo dicendum, quod etiamsi fiat

Ad 2

Ad 1

Ad 5.

Ad 6.

Ad 7.

<--- Page Split --->

separatio a thor o vel ex malitia, vel ex alia causa justa vel injusta, nihilominus adhuc manet individuitas quoad hoc, quod aliis conjungi non possunt.

ARTICULUS III.

An alter conjugum sine altero continere potest ?

Tertio, Quæritur de his quæ consequenter dicit Magister in explanatione diffinitionis, et præcipue de hoc quod dicit, ibi, B, quod absque consensu alterius neuter continentiam profiteri potest, vel orationi vacare : et quod inter eos dum vivunt, vinculum conjugale permanet, ut alii se copulare non liceat, et ut invicem alter alteri exhibeat, etc.

Videtur enim hoc falsum esse : quia 1. Veri conjuges efficiuntur per consensum : sed post illum ante carnalem copulam, alter irrequisito alio potest convolare ad frugem melioris vitæ : et tunc datur alteri licentia nubendi : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.

  1. Item, Minus bonum non præjudicat majori bono : sed majus bonum est votum continentiæ, quam matrimonium : ergo matrimonium non præjudicat voto : ergo matrimonium non excludit votum continentiæ : ergo etiam post contractum et consummatum matrimonium, potest fieri votum continentiæ, etiam alio irrequisito.

  2. Item, In naturis minus lumen non excludit majus, sed e converso : sed matrimonium est sicut lumen, et votum continentiæ perpetuæ est sicut majus lumen : ergo licet votum excludat matrimonium, tamen ipsum non excludit votum continentiæ perpetuæ.

  3. Item, Nulli præcludenda est via proficiendi in melius : ergo nec matri-

Ad hoc quod objicitur de secunda, dicendum quod consortium viri et mulieris est consortium vitæ individuæ et indissolubilis, nisi per mortem : et tale consortium non est inter socios et alias personas inductas : et ideo etiam non est consortium simpliciter, nisi inter conjugæs, sicut dicitur, Esther, vii, 8 : « Consortem regni nostri, Esther, voluit opprimere1. »

Ad hoc autem quod dicitur de communicatione, dicendum quod intelligitur de communicatione animorum et corporum, nisi de pari consensu abstineatur : et hoc ex divino et humano jure confirmatur. Et si ita intelligatur diffinitio, tunc non tenent objectiones : tamen Decretistæ parum solent curare de diffinitionibus vel aliis ad subtilem intellectum pertinentibus.

Ad id quod objicitur de tertia, dicendum quod secundum Hugonem sicut ipse glossat, intelligitur diffinitio illa de matrimonio in Novo et non Veteri Testamento contracto. Si tamen aliquis vellet eam extendere ad omne tempus, dicatur ut prius, quod secundum naturam matrimonii una est unius : sed ex causa possunt accipi plures : et hoc contingit per accidens, scilicet quando pauci sunt Deum colentes.

Ad aliud dicendum, quod idoneitas hic nec est ex natura, nec ex gratia, sed ex causis legitimis : et ideo illa ratio procedit ab insufficienti.

Ad aliud dicendum, quod re vera haec diffinitio datur per causam efficientem : unde non est ibi prædication essentialis, sed potius per causam dicitur, sicut dies est sol lucens super terram.

<--- Page Split --->

monio iuncto : sed per votum continentiae proficit in melius : ergo matrimonium non debet eum ab hoc voto impedire.

  1. Item, In nulla alia virtute status inferior excludit statum altiorem, sicut castitas incipiens, non excludit statum castitatis proficientis et perfectae, et sic est de justitia, fortitudine, et omnibus aliis : ergo etiam in continentia status inferior non excludit statum altioris continentiae : ergo licet aliqua persona matrimonio juncta sit, non tamen potest ei prohiberi per conjugem quin transeat ad continentiam altioris status.

Sed contra. In contrarium est, quod nihil est faciendum cum praejudicio juris alterius personae : sed per matrimonium mulier efficitur juris alterius personae, et e converso : ergo nihil est faciendum cum praejudicio juris illius : votum autem continentiae non potest fieri sine praejudicio alterius conjugis : ergo sine consensu suo fieri non potest. Probatur autem prima per hoc quod dicit Apostolus, ad Roman. ii, 8 : Et non faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est. Secunda autem probatur

per hoc quod dicit Apostolus, I ad Corinth. vi, 4 : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter autem et vir, etc.

Quod est concedendum, dicendo ad primum, quod ante carnalem copulam non est inter eos nisi vinculum spirituale : et ideo ad solutionem illius sufficit mors spiritualis. Unde cum alter convolat ad frugem vitae melioris in claustro, tunc moritur spiritualiter : et tunc alter est absolutus.

Ad aliud dicendum, quod bonum minus quando simpliciter est, tunc non praejudicat bono meliori : sed quando melius non potest fieri nisi cum damno et laesione juris alieni, tunc non est transeundum de minori bono ad melius : quia non est melius quod est injustum.

Ad aliud dicendum, quod non est simile quod inducitur : quia votum continentiae perpetuae in tali casu non est sicut lumen majus, sed potius sicut tenebra injustitiae ex invasione juris alieni, ut dictum est.

Et per hoc etiam patet solutio ad duo ultima.

C. De consensu qui efficit conjugium.

Efficiens autem causa matrimonii est consensus, non quilibet, sed per verba expressus : nec de futuro, sed de praesenti. Si enim consentiunt in futurum, dicentes : « Accipiam te in virum, et ego te in uxorem : » non est iste consensus efficax matrimonii. Item si consentiant mente, et non exprimant verbis vel aliis certis signis : nec talis consensus efficit matrimonium. Si autem verbis explicant quod tamen corde non volunt, si non sit coactio ibi vel dolus, obligatio illa verborum quibus consentiunt dicentes : « Accipio te in virum, et ego te in uxorem, » matrimonium facit.

<--- Page Split --->

Quod autem consensus matrimonium faciat, subditis probatur testimoniiis. Ait enim Isidorus: Consensus facit matrimonium '. Item; Nicolaus Papa: Sufficiat solus secundum leges eorum consensus, de quorum conjuctionibus agitur : qui solus si forte in nuptiis defuerit, caetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur . Item, Joannes Chrysostomus : Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas : et ideo non solvit illud separatio corporis 3. Item, Ambrosius : Non defloratio virginitatis facit conjugium, sed pactio conjugalis '. Ex his apparet, quod consensus, id est, pactio conjugalis, matrimonium facit 5 : et ex tunc conjugium est, etiamsi non præcessit vel secuta est copula carnalis.

DIVISIO TEXTUS.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Efficiens causa matrimonii, etc. »

Harum partium secunda dividitur in tres : in quarum prima tangit opinionem veram : in secunda, falsam cum suis assertionibus, ibi, F, « Quidam tamen asserunt, etc. » In tertia, repugnando solvit, ibi, I, « Iiis autem ita respondemus, etc. »

Et hæc de divisione istius distinctionis sufficiant.

Hæc pars dividitur in quatuor partes : in quarum prima ostendit causam efficientem matrimonii. In secunda, inducit opiniones, quare dicatur conjunx ea quæ conjungitur matrimonio, ibi, E, « Quod enim ab ipsa desponsatione, etc. » In tertia, dicit causam, quare non statim exhibetur conjunx, quando contractum est matrimonium, ibi, M, « De nuptialihus pactis, etc. » In quarta et ultima dicit, quæ conjunx efficiatur vidua, mortuo viro, et quæ non, ibi, N, « Et est sciendum, quod illa sponsa, etc. »

ARTICULUS IV.

An mutuus consensus per verba vel signa expressus, sit causa efficiens matrimonii ?

Incidunt super primam quaestionem Magistri hic quaestiones tres : quarum

<--- Page Split --->

prima est, Utrum mutuus consensus per verba vel signa expressus sit causa efficiens matrimonii?

Secunda, Utrum semper fuerit causa efficiens matrimonii talis consensus, vel non ?

Tertia, Quare in hoc sacramento consensus requiritur pro causa, et non in aliis ?

AD PRIMUM objicitur sic :

  1. Dicit Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, tractatu de matrimonio : « Eos qui conjunguntur, sic oportet consentire, ut invicem se spontance recipiant. » Ergo consensus facit matrimonium.

  2. Ad hoc autem multae in Littera inducuntur auctoritates.

  3. Item, Per rationem objicitur sic : quia de meo non potest fieri tuum, nisi de meo consensu : cum ergo in matrimonio de meo efficiatur tuum, et e contra : ergo oportet mutuum adesse consensum qui hoc efficiat.

Sed contra. SED QUIA hoc ab omnibus dicitur, objiciatur in contrarium sic :

  1. Matrimonium est sacramentum : sed in omni sacramento efficiens est divina virtus, ut dicit Augustinus : ergo in matrimonio causa efficiens est divina virtus : ergo consensus mutuus non est efficiens causa matrimonii.

  2. Item, Diversorum specie sunt diversae causae efficientes : sed sacramentum et contractus justitiae sunt diversa specie : ergo diversae sunt causae efficientes : sed consensus est contractus causa : ergo non est causa matrimonii.

  3. Item, Omne sacramentum Ecclesiae consistit in operatione ministrorum Ecclesiae : ergo et matrimonium : sed contrahentes matrimonium non sunt ministri Ecclesiae : ergo operatio ipsorum non debet esse causa efficiens matrimonii.

  4. Item, Consensus latet : sed causa efficiens debet esse aperta ad minus quoad operationem : ergo videtur, quod consensus non sit causa efficiens.

Si dicas, quod per verba exprimitur. CONTRA : Verbum saepe est nuntius fallax, quia dicitur in Psalmo cx, 11, quod omnis homo mendax : ergo videtur, quod per verba non possit sufficienter certificari.

  1. Item, Ponamus, quod aliquis dicat verba exprimentia consensum ad decipiendum, et non ad consentiendum : constat, quod hic non est consensus : ergo non est matrimonium : ergo mulier admittens illum, fornicabitur, quod grave est dicere, et falsum est.

  2. Item, Matrimonium sicut quaerit consensus in uno, ita quaerit consensus in alio conjuge : ergo oportet esse duos consensus : et isti duo certificari non possunt : ergo semper remanent in dubio, utrum sit matrimonium vel non : sed qui facit in dubium quod timet esse peccatum mortale, peccat mortaliter : ergo quilibet cognoscens uxorem suam, secundum hoc mortaliter peccaret, quod falsum est.

  3. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Per verba expressus : aliqui enim sunt muti, qui verba non formant : ergo illi contrahere non possunt, quod falsum est.

  4. Item, Aliqui sunt sese non intelligentes : ergo isti non possunt contrahere.

  5. Item, Aut consensus habet a verbis quod facit matrimonium, aut e contrario verba a consensu, aut utrumque simul habet facere matrimonium. Si tu dicas, quod consensus habet a verbis. CONTRA : Nihil dat quod non habet : ergo verba habent illud etiam sine consensu : ergo si quis dicat verba, etiamsi non consentiat, ipse efficit matrimonium, quod falsum est. Si e converso verba habent a consensu, similiter objicitur : ergo consensus habet illud ante verba : contingat ergo, quod duae personae silenter in se mutuo consentiant : ergo inter eos erit matrimonium : ergo non possunt aliis copulari, quod falsum est. Si autem utrumque simul habet : tunc male dici-

<--- Page Split --->

tur in Littera, quod solus consensus facit matrimonium.

  1. Item, Videmus quasdam suum consensum non exprimere, sed omnino tacere parentibus eas aliis tradentibus : ergo videtur, quod tale non esset matrimonium : quod iterum falsum est.

  2. Item, Juramentum fortius est, quam simplex verbum. Ponamus ergo, quod aliquis contrahat hodie in facie Ecclesiæ per verbum de præsenti, et cras vel alio tempore juret in facie Ecclesiæ, quod numquam consenserit, magis standum erit suo juramento, quam suo verbo : ergo istum talem non debet Ecclesiæ compellere ad commanendum.

Si dicas, quod Ecclesia testis est de præterito consensu. Contra : Ecclesia non est testis nisi de eo quod vidit : sed non vidit consensum : ergo non potest esse testis de consensu, nisi quantum credit verbo quod tunc dixit : sed iste modo jurat, quod numquam intendit consentire : videtur ergo, quod standum sit suo juramento, quod falsum est : ergo videtur, quod causa efficiens matrimonii non sit consensus.

ULTERIUS quaeritur de hoc quod additur in Littera : Per verba de præsenti : et si consentiant in futuro, quod ille consensus non est efficax ad matrimonium faciendum.

Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. De quacumque alia re potest fieri contractus in futurum : ergo et de ista.

  1. Item, Philosophi locuti sunt de commutationibus et contractibus, et numquam ponunt aliam causam efficientem contractus in futurum, et aliam causam contractus in præsenti : ergo videtur, quod nihil sit quod dicitur in Littera.

  2. Item, Sicut futurum distat a præsenti per exspectationem, ita præteritum per memoriam, ut dicit Augustinus : cum ergo consensus in futurum non faciat matrimonium, videtur quod neque consensus qui fuit in præterito faciat matrimonium : quod falsum est, quia matri-

monium est inter eos qui in præterito consenserunt.

  1. Item, Futurum et præsens non differunt nisi per materiam : sed ea quæ tantum materia differunt, non differunt specie per causam efficientem : ergo non est alia causa efficiens matrimonii in futuro, et in præsenti.

  2. Item, Majus est intrare claustrum, quam contrahere matrimonium : sed in futurum possum consentire de intrando claustrum : ergo etiam possum consentire in futurum de contractu matrimonii : ergo nihil est quod dicitur in Littera, ut videtur.

RESPONSO. Dicendum, quod Magister verum dicit in Littera.

Ad primum ergo quod contra objicitur, dicendum quod istud sacramentum, ut prius determinatum est, non est tantum divinum : et dictum Augustini intelligitur de sacramentis tantum divinis : istud autem cum sit circa actus hominum, ab actibus hominum dependet, sicut et pecnitetia in quibusdam actibus suis.

Ad aliud dicendum, quod ministri Ecclesiæ simpliciter in administratione habent Ecclesiæ sacramenta tantum divina : sed illa quæ sunt humana secundum doctrinam administranda sunt : et ideo talia propter imperfectum eis adjunctum non administrant, sed docent qualiter honeste et secundum Deum fiant : et hoc sufficit in talibus sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod latens omnino consensus non potest facere matrimonium, quia non est nisi unius, eo quod non procedit in alium : et ideo consensus in signis expressus facit cum, et tunc non latet.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod verbum quandoque nuntius fallax est : sed tamen quia Ecclesia non nititur ad impossibile, et impossibile est homini cognoscere cor, ideo judicat secundum faciem : et ideo dicit esse matrimonium, quando est per verba de præsenti contractum,et ideo compellit illum commanere.

<--- Page Split --->

Ad object. 5. Ad aliud dicendum, quod quoad illum qui non consentit, non est matrimonium, nec simpliciter est matrimonium : quia matrimonium non est in uno, sed in duobus, et non claudicat : tamen alter excusatur in coitu, quia secundum faciem in plenum est ei satisfactum de matrimonio : et ideo est ibi ignorantia facti particulares, sed non juris sive universalis : et Ecclesia compellit eum commanere, quia secundum faciem judicat : et si vult evitare gehennam, necesse est quod consentiat.

Sed ponamus talem casum, quod aliquis per verba de præsenti decipiat primam in facie Ecclesiæ, sed cum secunda contraxerit vere, quid illi est faciendum ? Dicendum, quod Ecclesia debet eum compellere ad primam : ipse autem potius debet excommunicationem sustinere, quam commanere cum illa : sed vadat cum secunda in extremas regiones, et ibi commaneat sibi reddendo debitum : quod si non potest, sustineat excommunicationem cum dolore cordis et moriatur in ea.

Ad object. 6. Ad aliud dicendum, quod homini debet sufficere certitudo secundum faciem : quia aliam habere non potest, et illam habet per verba de præsenti consensum exprimentia.

Ad object. 7 et 8. Ad aliud dicendum, quod verba ponuntur ibi generaliter pro quibuslibet signis consensum de præsenti exprimentibus, et præcipue pro coitu si sponsionem de futuro sequeretur.

Ad object. 9. Ad aliud dicendum, quod verba habent de consensu, et consensus solus efliceret si in notitiam alterius procedere posset.

Ad objectum contra, dicendum quod illi tales non habent consensum per verba expressum, et consensus in verbis tantum facit matrimonium, causa dicta : et ideo nihil valet illa objectio.

Ad object. 10. Ad aliud dicendum secundum Hugonem dicentem sic : « Eos qui conjunguntur sic oportet consentire, ut invicem se spontanee recipiant : » quod judicatur

fieri si in desponsatione minime contradicant : consentit enim qui minime contradicit, juxta illud Paudectarum : « Isti filia patri consentire videtur, nisi evidenter dissentiat. » Et alibi, « Quae patriis voluntati non repugnat, cosentire intelligitur. »

Ad aliud dicendum, quod etiamsi cum alitibus juret, dummodo antecedens probari possit, non credetur ei : quia Ecclesia secundum faciem judicat, Deus autem intuetur cor : et ideo ille talis faciat pacem inter se et Deum sicut vult et potest : quia Ecclesia cogit cum redire ad primam.

Ad aliud dicendum, quod solus consensus de præsenti facit matrimonium, et non de futuro.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod alius contractus de futuro, etiam non est contractus, sed erit contractus si in futuro per præsens fiat : sed tamen aliud est contractus de futuro, et aliud exspectatio pretii in futuro de contractu jam facto. Unde patet, quod contractum possibile est esse præsentem, cum pretium recipietur in futuro. Et similiter est in matrimonio, quod sponsalia de futuro non faciunt matrimonium, sed erit matrimonium quando consensus de præsenti intervenerit.

Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophorum est verum et de contractu et de matrimonio, ut patet praehabitis.

Ad aliud dicendum, quod contractus de præterito matrimonium non efficit, sed effecit ipsum : et ita se habet contractus de futuro, quod non efficit, sed efficiet quando convertetur in præsens.

Ad aliud dicendum, quod ea quae differunt specie in rebus, nihil prohibet differre specie in voluntate et desiderio : quia accidens quod accidit rei per se ut finis voluntatis, accipitur ab actu animæ : et ideo differentia accidentalis in re facit quandoque substantialem in voluntatibus, quae differunt penes volita quae ut fines accipiuntur. Et ita est in consensu rela-

<--- Page Split --->

tio ad verbum præsentis temporis et futuri.

Et hæc solutio notanda est in tota materia ista : quia necessaria est.

ARTICULUS V.

An talis consensus semper efficiat matrimonium?

Secundo quaeritur, Utrum consensus talis semper efficiat matrimonium vel non ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Dicit Magister Hugo : « Arbitror, quod sufficiebat in antiquo tempore patrum ad contrahendum conjugium alterna viri et mulieris in rebus necessariis providentia, et de solvendo carnis debito consensus : ita tamen, quod mulier promittebat se fidem thori viro servaturam, vir autem quandoque poterat aliam ducere, et dato libello repudii uxorem dimittere. » Ergo videtur, quod vir tunc non tenebatur consentire.

  2. Item, Si verba de præsenti fuerunt, Accipio te in meum : cum meus non possit esse qui alterius est, videtur quod mulier non possit hoc dicere, quæ conjungitur uni qui plures habet : ergo non potest in eum consentire : ergo videtur, quod tunc consensus matrimonium non fecit.

  3. Item, Meus non est, qui potest me dimittere : sed tunc potuit dimittere dato libello repudii : ergo videtur, quod non suus : ergo nec fuerat ibi consensus, quia consensus facit suum. Et hæc quandoque fuit opinio Hugonis de sancto Victore.


  1. Dicitur, Genes. xxiv, 57 : Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntattem : et quaerebatur consensus puellæ : non quaerebatur autem nisi propter matrimonium : igitur consensus de præsenti, et tunc fecit matrimonium.

  2. Item, Quid faceret matrimonium nisi consensus? Constat autem quod illa quæ matrimonialiter conjuncta est, cognoscitur ut sua : sed suam non potest aliquid facere nisi consensus : ergo videtur, quod etiam tunc consensus fecit matrimonium.

RESPONSIO. Videtur mihi sine præjudicio, quod etiam tunc matrimonium fecit consensus per verba de præsenti expressus. Et dico, quod vir potest esse suus mulieris dupliciter, scilicet simpliciter in omnibus : et sic alii conjugi non posset : et hoc modo suus est in Novo Testamento in quo una est unius. Alio modo poterat esse suus in opere generationis : et hoc modo unus potest esse plurium, sicut dicit Aristoteles in IV primæ philosophiæ, quod unus multas implet. Et consensus Veteris Testamenti quando dicebatur, Accipio te in meam, sic intelligebatur, et ille erat consensus qui tunc effecit matrimonium : et est causa illa quæ dicta est, scilicet paucitas Deo servientium, et multitudo eorum qui ad idololatriam pertrahebant, quando adhuc non erat tempus fecunditatis spiritualis.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod aucotritas inducta intelligitur, quod non omnino consentiebant ut modo.

AD ALIUD dicendum, quod jam dictus est verborum sensus quando dicebant, Accipio te in meum. Et per illam expositionem distinctionis præhabitæ patet solutio ad argumentum illud.

AD TERTIUM dicendum, quod sicut dicit Dominus, Matth. v, 31 et xix, 7, libellus repudii dabatur propter duritiam, et ideo præter jus matrimonii fuit : et ideo dimissa adhuc per jus fuit sua.

Utrum autem hujusmodi dimissio imputaretur tunc vel non, infra erit in quæstione.

<--- Page Split --->

consensum vel dissensum hierarchic, et non secundum consensum inferioris.

ARTICULUS VI.

Quare in hoc sacramento potius quam in alio requiritur consensus ?

Responsio ad hoc est, quod istud sacramentum, ut prius dictum est, consistit in quadam commutatione sive contractu ipsius persone contrahentis : talis autem commutatio non potest fieri sine consensu commutantis sive contrahentis : et ideo in isto et non in aliis requiritur consensus.

Tertio quaeritur, Quare in hoc sacramento potius quam in alio quaeratur consensus ?

Videtur, quod non debeat quaeri : quia 1. Matrimonium est inferiorum de Eeclesia : sed inferioris est moveri secundum dispositionem superioris in sacramentorum perceptione : ergo videtur, quod non debeat quaeri consensus inferioris, sed superioris.

  1. Item, Omnis participatio hierarchicorum derivatur a hierarcha, ut dicit Dionysius 1 : sed omne sacramentum est participatio quaedam hierarchicorum : ergo videtur, quod participatur secundum

Ad in quod contra objicitur, dicendum quod in omnibus quæ pertinent ad hicrarchiam, inferiores debent moveri ad nutum superiorum : sed matrimonium est de his, scilicet quando, et qua forma contrahant, et hujusmodi : sed ipse contractus non subditur obedientiæ, sed consensui contrahentis.

Ad aliud dicendum, quod ex illa parte ubi est circa actus humanos tantum, non est de hierarchicis : sed ex illa parte ubi est sacramentum, et hoc modo dispensatur per ministros habentes potestatem a hierarcha : et hac parte etiam nuptiae benedicuntur, et Ecclesiæ præsentantur.

E. Quando incipiat esse conjugium ?

Quod enim ab ipsa desponsatione in qua pactio conjugalis exprimitur, conjuges sint, Sanctorum testimonia probant. Ait enim Ambrosius : Cum initiatur conjugium, conjugii nomen asciscitur : cum conjungitur viro, conjugium est, non cum viri admixtione cognoscitur 2. Item, Isidorus : Conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur conjugalis concubitus 3. Item, Augustinus 4 : Conjunx vocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu non cognoverat, nec

<--- Page Split --->

fucrat agniturus. Nec pejerat, nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi non fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. Propter quod fidele conjugium ambo parentes Christi vocari meruerunt, non solum illa mater, sed etiam ille pater ejus, sicut conjunx matris ejus, utrumque tamen mente, non carne 1.

Ex his evidenter insinuatur, quod ex tempore quo intercedit consensus voluntarius ac maritalis (qui solus conjugium facit) veri conjuges sunt sponsus et sponsa.

F. Secundum quosdam non est conjugium ante carnalem copulam, sed sponsi et sponsae sunt.

Quidam tamen asserunt, verum conjugium non contrahi ante traductionem et carnalem copulam : nec vere conjuges esse aliquos, antequam intercedat commixtio sexus : sed a prima fide desponsationis vir sponsus, et mulier sponsa est, non conjunx. Sponsos autem et sponsas conjuges frequenter appellari dicunt, non quia sint, sed quia futuri sunt : cujus rei sponsionem invicem fecerunt. Et secundum hoc verba praemissarum auctoritatum intelligenda fore tradunt.

ARTICULUS VII.

An conjugium dicatur consistere in unione animorum vel corporum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Quod autem ab ipsa desponsatione, etc. »

Videtur enim objici pro ista opinione sic :

  1. Debitum habere in corpore alterius, cum ante non sit habitum, non contingit nisi in alio conferente jus illud in illo

corpore : sed jus illud confertur ex primo consensu per verba de prasenti expresso : ergo ex tunc est illud debitum : sed hoc debitum est effectus conjugii : ergo est tunc est matrimonium : ergo conjugium est ex tunc.

  1. Item, Nobilior est anima, quam corpus : ergo unio animarum nobilior est in matrimonio, quam corporum : ergo conjugium magis perficitur ex conjunctione animarum, quam corporum : ergo in tali conjunctione magis est conjugium.

  2. Item, Supra probatum est, quod conjugium magis perficitur per consensum animorum : ergo ex tunc etiam vocatur conjugium, et nec ante, nec post.

<--- Page Split --->

  1. Item, Illud facit rem quo posito ponitur, et destructo destruitur : sed ita facit conjugii consensus : ergo ex tunc vocantur conjuges. SECUNDA patet ex hoc, quod si conjunctio corporum faceret matrimonium, semper faceret : et hoc patet esse falsum : cum ergo non sint in matrimonio nisi consensus, et commixtio corporum, videtur quod ex consensu conjuges vocantur.

  2. Item, Copula non efficit conjugium nisi praecedente consensu, et per consensum : ergo consensus magis efficit matrimonium : et sic iterum habetur propositum.

que : et quodcumque dicatur, habetur quod dicit sequens opinio.

  1. Item, Ubi Moyses prohibet personas quae uxores esse non possunt, ibi tali modo utitur loquendi : Turpitudinem matris tuae non discooperies 1 : constat autem, quod hoc non fit nisi per commixtionem corporum : ergo non fit uxor nisi per commixtionem corporum.

  2. Item, Conjunctio cordium inter multos est non per conjugium : sed conjunc tio corporum precedente pactione matrimonii inter nullos est nisi inter conjuges : ergo videtur, quod conjunctio corporum faciat matrimonium, et non conjunctio animorum tantum.

Sed contra. In CONTRARIUM hujus objicitur pro sequenti opinione, quod

  1. Dicit Augustinus, quod « nuptiae sunt bonum mortalium : » sed mortalitati non subvenitur nisi per commixtionem corporum : ergo nuptiae non sunt nuptiae nisi per commixtionem corporum : ergo nec conjuges vocari debent nisi per commixtionem corporum.

  2. Item, Uxor datur viro in adjutorium, sicut dicitur, Genes. ii, 19: sed non est adjutorium nisi generationis : cum ergo hoc non fiat nisi per corporalem commixtionem, videtur quod a corporali commixtione vocetur uxor.

  3. Item, Non dixit Adam : Erunt duo in anima una, sed potius, erunt duo in carne una : ergo ab unitate carnis dicuntur conjuges : ergo ante corporalem commixtionem conjuges dici non debent.

  4. Item, Quædam personæ prohibentur a matrimonio tam in lege naturae, quam in lege veteri, quam etiam in lege nova : aut ergo hoc fit propter conjunctionem cordium, aut propter commixtionem corporum, aut propter utrumque. Si primo modo, videtur quod hoc sit falsum : quia consanguinitas magis facit ad unitatem cordium confovendam : ergo non deberent tales personæ a matrimonio prohiberi : ergo relinquitur, quod aut propter unitatem corporum, aut propter utrum-

SOLUTIO. Ad haec dicendum, quod prima opinio est vera : secunda autem falsa.

Ad hoc autem quod primo objicitur Adobje 1 pro secunda, dicendum quod nuptiae dicuntur bonum mortalium ratione boni prolis : sed tamen non sunt tantum bonum mortalium, quia etiam essent si mortalitas non esset : et ideo non oportet, quod actu concubitus efficiatur.

Ad ALIUD dicendum, quod uxor datur Adobje tviro in adjutorium generationis, et secundum Aristotelem etiam datur in adjutorium aliarum operationum : quia homo est animal conjugale, eo quod non sufficit sibi in suis operationibus, et ideo etiam est animal gregale, ut dicit Philosophus. Sed tamen si concedatur dari in adjutorium generationis, non oportet propter hoc, quod efficiatur conjunx ipso concubitu, sed potius per pactionem conjugalem praecedentem : quia aliter in primo concubitu non cognosceret ut suam.

Ad ALIUD dicendum, quod Adam dixit Adobje t. 3 hoc de matrimonio ratione boni principalis, et non dixit hoc ratione essentialis causæ matrimonii : bonum autem principale matrimonii est bonum prolis.

Ad ALIUD dicendum, quod illæ personæ Adobje t. 1 prohibentur ratione bene esse matrimo-

<--- Page Split --->

nii : quia cum consanguinitas sit sufficiens causa fœderis humani, voluit Deus dare fœdus, quo alligerantur etiam remotiores : et ideo excipit propinquiores, ut necessitatem faceret se conjungendi aliis in fœdere matrimoniali. Unde hic non tangit essentiam matrimonii : et ideo istud non ostendit proprium essentiale matrimonii.

Ad ultimum dicendum, quod alia est Ad ob ject. 6. societas in genere, et alia societas conjugalis. Prima enim potest esse inter multos non matrimonio conjunctos. Secunda autem non : quia etiamsi numquam cognosceret corporaliter, adhuc vir non posset habere pactionem conjugalem cum personis prohibitis.

Et sic patet solutio ad totum.

Ad aliud dicendum eodem modo.

G. Qua ratione nituntur ?

Quia 1 vero inter sponsam et conjugem plurimum intersit, ex eo adstruunt, quia licet sponsae ante carnalem copulam inconsulto vel nolente sponso monasterium eligere : quo facto, sponso etiam licet aliam ducere. Conjugatus vero vel conjugata, nec continentiam nisi ex 2 communi consensu servare valet, nec monasterium petere, nisi uterque continentiam pariter profiteatur.

Quod vero liceat sponsae monasterium eligere, auctoritatibus Sanctorum probatur. Ait enim Eusebius Papa : Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere : tamen licet sibi monasterium eligere 3. Item, Gregorius : Decreta legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo penitus censuerunt damno mulctari. Refert etiam Hieronymus, quod Macarius inter Christi eremitas praecipuus, celebrato nuptiali convivio, cum vespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit. Beatus etiam Alexius similiter ex nuptiis divina gratia vocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari cœpit.

His auctoritatibus et exemplis liquet, licere sponsis sine consensu suarum sponsarum, et e converso continentiam profiteri.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

Utrum et quando necesse est reddere debitum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, post initium : « Quia licet sponsae ante carnalem copulam, etc. »

Quaeritur enim hic, Quando necesse sit reddere debitum si petatur ?

Videtur, quod statim : quia

  1. Per verba de præsenti unusquisque potestatem habet et jus in corpore allerius : sed jus meum possum statim exigere : ergo videtur, quod statim post matrimonium uterque debitum tenetur solvere.

  2. Item, Si quis facit contractum cum aliquo simpliciter non determinans tempus, statim solvere tenetur : sed in contractu matrimonii sic fit contractus, quod non determinatur tempus : ergo statim tenetur solvere.

  3. Item, I ad Corinth. vn, 3 : Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus. Ergo non potest negari debitum nisi ex consensu : ergo statim tenetur solvere si petatur.

  4. Item, Ponamus, quod sibi immineat periculum tentationis quod præcævens contrahit : cum ergo debeat cavere suo periculo, statim debet petere debitum : ergo et ille statim tenetur reddere.

Sed contra.

In contrarium hujus est, quod infra habebitur, quod

  1. Non statim sponsa exhibeatur, ne vilem habeat maritus datam, quam suspiravit dilatam : ergo videtur, quod non statim debeat reddere.

  2. Item, Tob. vn et vnn, passim, Tobias junior non statim reddidit debitum : sed prius tribus noctibus Deum invocabant ambo, ipse et uxor sua secundum doctrinam Angeli : ergo videtur, quod et aliis sic sit faciendum.

Solutio. Dicendum, quod secundum quod dicunt Jurisperiti, infra mensem tenetur debitum reddere. Hoc enim tempus præfigitur ei propter tres causas. Una et præcipua causa est, ut deliberationem habeat convolandi ad altiora vota si voluerit. Secunda est præparatio eorum quae exiguntur ad solemnitatem matrimonii. Tertia est, ut desiderium dilatum affligat animos eorum, et ex hoc amplius postea in sui invicem perseverent dilectione.

Ad primum ergo dicendum, quod statim habet jus, sed non habet ad statim usum : quia interest Legislatoris qualiter quisque suo utatur jure : et ideo statuit lex qualiter matrimonium honeste consummetur.

Ad aliud dicendum, quod secus est in emptione alterius rei : quia illi non est adjectum onus et individualis societas, sed usus tantum qui nulli displicere potest : et ideo non oportet, quod suspendatur desiderium emptoris ad hoc ut habitam rem amplius diligat : sed utrumque illorum est in matrimonio.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus loquitur de matrimonio jam consummato.

Ad aliud dicendum, quod qui contrahit propter tentationem, potest apponere conditionem ut statim fiat copulatio per carnalem copulam. Est tamen nimis debilis, qui tentationi usque in tam parvum tempus resistere non potest.

<--- Page Split --->

II. Quod conjugatus vel conjugata nequeant continentiam profiteri sine alterus consensu.

Hoc autem conjugatis nullatenus licet. Non enim potest vir melioris vitae propositum sumere sine uxoris consensu, et e converso. Unde Gregorius scribens Theotistae patritiae 1 : Sunt qui dicunt religionis gratia conjugia debere solvi. Verum sciendum est, quia etsi hoc lex humana concessit, tamen lex divina prohibuit 2. Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare ? Sic enim multos Sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et post ad sanctae Ecclesiae regimina migrasse. Si vero continentiam quam vir appetit, mulier non sequitur : aut quam uxor appetit, vir recusat : conjugium dividi non potest : quia scriptum est : Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir : similiter et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier 3. Idem, Agathosa, latrix praesentium, questa est virum suum contra voluntatem suam in monasterium esse conversum. Quapropter experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutias, ne forte ejus voluntate conversus sit, vel ipsa mutare se promiserit. Et si hoc repereris, et illum in monasterio permanere provideas, et hanc sicut promisit, mutare vitam compellas. Si vero nihil horum est, nec quondam fornicationis crimen propter quod licet uxorem dimittere 4) praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxoris relicte in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus ut maritum suum illi, etiamsi jam tonsuratus est, rudere debeas, omni excusatione cessante. Quia nisi fornicationis causa virum uxorem dimittere nulla ratio concedit. Postquam enim copulatione conjugii viri et mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte remanere in saeculo. Item, ex synodo VIII 5 : Si quis conjugatus converti ad monasterium velit, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus 6. Tales ergo tunc sine

<--- Page Split --->

culpa sequuntur Christum relicto saeculo, si habent ex pari voluntate castitatis consensum. Item 1, Si vir et uxor divertere pro sola religiosa inter se consenserint vita, nullatenus sine consensu Episcopi fiat : ut ab eo singulariter proviso constituantur loco. Nam uxore nolente, vel altero illorum, etiam pro tali re matrimonium non solvitur. Item, Augustinus : Si abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam : et peccatum illius tuae imputabitur abstinentia 2. Item, Nicolaus Papa : Scripsit nobis Thaberga regina, regia se velle dignitate vel maritali copula exui, et sola vita privata esse contentam desiderare. Cui scripsimus, non hoc aliter fieri posse, nisi eamdem vitam vir ejus Lotharius elegerit 3.

Ex his patet, quod conjugati sine communi consensu monasterium eligore, continentiam profiteri, vel habitum religionis sumere non valent : et si fecerint, revocari debent. Sponsi vero possunt sin: communi consensu monasterium eligere. Unde videtur inter sponsum et sponsam conjugium non esse. Ideoque asserunt a prima fide desponsationis conjuges appellari, non re praesentium, sed spe futurorum : quia ex fide quam ex desponsatione sibi invicem debent, postea efficiuntur conjuges.

Praemissas autem auctoritates, quibus asseritur quod consensus matrimonium facit, ita intelligi volunt, ut consensus vel pactio conjugalis non ante coitum faciat matrimonium, sod in coitu. Sicut enim defloratio virginitatis non facit matrimonium, nisi praecedat pactio conjugalis : ita nec pactio conjugalis, antequam adsit copula carnalis. Ex patcione ergo conjugali sponsi et sponsae fiunt ante coitum, in coitu vero efficiuntur conjuges. Facit enim pactio conjugalis, ut quae prius erat sponsa, in coitu fiat conjunx.

ARTICULUS IX.

An vir potest uxorem suam dimittere?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, paulo post initium : « Et si hoc lex humana concessit, tamen lex divina prohibuit, etc. »

Videtur enim, quod lex divina hoc prohibere non debuit : quia

  1. Perfection est lex divina, quam humana : ergo magis debet concordare perfectis : sed perfectorum est esse sine conjugio : ergo hoc lex Dei debuit concedere.

  2. Item, Lex humana exemplata est a lege divina : aut ergo lex humana est justa, aut injusta. Si justa : cum igitur omne justum justo concordet, non debuit lex divina prohibere quod lex humana

<--- Page Split --->

concessit. Si autem est injusta : ergo sic fuit exemplata a lege divina, quod est contra hypothesim.

  1. Item, Aliqui sunt steriles ex altero conjugum, aut ex utroque: sed ille qui sterilis est, utilius circa vitam contemplativam occupatur : cum autem nihil deperiret si daretur ei licentia nubendi alteri : ergo videtur, quod cum hoc perfectius esse videatur, quod lex divina hoc suadere debuit vel permittere.

  2. Item, Hoc lex humana concessit. Unde Marcia Catonis ab ipso separata propter sterilitatem Catonis alii ad tempus conjuncta fuit : et hoc etiam Philosophi scribunt esse justum : ergo videtur, quod exemplatum sit a divina justitia : ergo divina justitia in Evangelio promulgata, debuit hoc suadere et concedere.

do hoc non erat, solvebant : sed divina lex considerat ipsum ex tribus bonis : et ideo licet desit bonum prolis, tamen praecipit non dissolvi propter duo bona residua.

ARTICULUS X.

An post introitum religionis et votum continentiae emissum potest vir redire ad uxorem, et an uxor teneatur eum recipere?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, II, § 1, ante medium : « Quapropter experientiae tua praecipimus, ut diligenti inquisitione discutias ne forte ejus voluntate conversus sit, etc. »

RESPONSO. Dicendum, quod injustum est, quod uxor dimittatur post matrimonium consummatum, nisi consentiant uterque conjuges ad vota continentiae : et semper fuit injustum.

Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod perfectorum nihil est quod cum injuria fit : sed amissio vel ablatio juris alterius eo invito numquam potest fieri sine injuria : et ideo cum fieret si invita dimitteretur, prohibuit lex divina ob religionem uxorem dimittere, nisi ipsa velit effici religiosa.

Ad aliud dicendum, quod lex humana quae sine errore est, exemplatur a lege divina : sed ista fuit cum errore, et causa erroris, ut infra in hac solutione determinabitur.

Ad aliud dicendum, quod etiamsi sint steriles ambo, vel alter : tamen propter fidem federis et sacramenti, dum vivunt separari non possunt, ita quod aliis valeant copulari : quia dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 39, quod mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit, etc.

Ad ultimum dicendum, quod Philosophi gentiles non considerabant matrimonium nisi ex bono prolis : et ideo quan-

Videtur enim non valere : quia

  1. Statutum est tempus probationis, in quo potest ad sæculum et ad sæcularia redire : ergo sine uxoris voluntate si non habitum assumpsit, in aliquo casu potest eum recipere et tenetur.

  2. Item, Ponamus, quod ejus voluntate sit factum, et ambo intraverint religionem, et ante tempus professionis velint exire, videtur quod habeant potestatem : quia non intraverunt nisi ad probandum : ideo jam probaverunt, quod nolunt, vel non possunt amplius sustinere.

  3. Item, Demus alium casum, scilicet quod prima die proflteantur, et postea pœnitetant, et velit alter exire, videtur quod teneatur eum recipere : quia a Papa et sanctis Patribus tempus probationis institutum est propter bonum communitatis, ne omnino infames remaneant illi, qui exeunt propter violentiam tentationis a religione. Quod autem propter communitatem introductum est, ab uno renuntiari non potest. Ergo videtur, quod non sit professio talis professio : ergo si vult redire ad sæculum, tunc etiam alius exire compellendus est ut reddat debitum.

<--- Page Split --->

  1. Item, Hoc præcipit Papa Innocentius quartus dicens, quod « professio quæ ante annum fit, irrita et inanis habeatur: » sed quod est irritum et inane, non impedit reditum ad matrimonium: ergo videtur, quod talis rediens uxorem suam debet recipere, etiamsi sit in alia religione.

  2. Item, Pono, quod in domo emiserint votum continentiae perpetuæ, et alter eorum velit frangere, quaeritur, utrum aller sibi debeat consentire?

Videtur, quod sic: quia votum religionis majus est, quam simplex votum continentiae: et ab illo potest redire: ergo et ab isto.

contra. CONTRA :

Frangendo votum peccat mortaliter, sed consentiens peccanti mortaliter, peccat etiam mortaliter, ut dicit Glossa super illud epistole ad Roman. 1, 32: Non intellecterunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, etc. Ergo si mulier consentiat ei, ipsa peccat mortaliter: sed pro nullo debet peccare mortaliter: ego pro nullo debet consentire: ergo nec reddere debitum.

Solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod ibi loquitur in illo casu quando votum continentiae emisit cum susceptione habitus pertinentiis ad professionem: quia aliter non præciperet ut provideret cum in monasterio permanere.

Ad 2. Ad alium dicendum, quod tales nisi obstet eis votum aliud quam probationis, sicut est votum continentiae perpetuæ, bene sana conscientia propter infirmitatem ad priores amplexus redire possunt: nec de talibus loquitur in Littera.

Ad 3. Ad alium dicendum sine præjudicio, quod nisi obstet eis præceptum superioris, qui hoc prohibeat vel prohibuerit, primo die bene facere possunt professionem: et tunc de licentia superioris tempus probationis renuntiaverunt. Et tunc non valet objectio: quia licet pro communitate sit inductum, tamen de licentia superioris potest revocari.

Ad 4. Ad alium dicendum, quod illud prae-

ceptum et constitutio Papæ Innocentii liberat illum ab impeditione qua impediret eum religio, si ante tempus constitutum profitere tur: tamen quia Papa se de corde non intromittit, ipse videat qualiter sit inter se et Deum.

Ad ultimum ego de plano concedo, quod post votum etiam simplex perpetuæ continentiae, mulier peccat mortaliter recipiendo eum, nec tenetur reddere debitum.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod est simile nisi in voto religionis cointelligatur votum continentiae perpetuæ, Si autem sit votum probationis tantum, tunc non est simile: quia æternum præjudicat temporali: nec votum est, sed experimentum sui, an vovere velit, an non.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, in medio: « Non potest ex parte converti, et ex parte manere in sæculo, etc. »

Secundum hoc enim non posset mulier esse sancta, et vir non esse sanctus, nec e converso.

Respostio. Dicendum, quod conversio dicitur hic in transitu ad religionem per habitus susceptionem, et votum continentiae perpetuæ.

ARTICULUS XI.

An impotentia coeundi vel aliud impedimentum possit dirimere matrimonium?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, ante finem, ex verbis Augustini: « Si abstines sine uxoris voluntate, etc. » Videtur enim a simili: quia 1. Illi qui efficiuntur impotentes ad

<--- Page Split --->

cocundum, occasionem dant uxoribus adulterandi : ergo videtur, quod tales sint separandi, et danda sit uxori licentia conjungere se alii.

  1. Item, Dicit Beatus Bernardus : « Quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. » Ergo a simili quod pro medicina institutum est, contra medicinam non debet militare : sed contractus matrimonii pro medicina institutus est : ergo non debet militare contra medicinam : sed militat contra medicinam isto facto impotente ad coeundum : ergo in talibus non debet matrimonium amplius observari.

  2. Item, In omnibus agendis istud est, quod cessante fine rationabilis actionis, cessat actio et observatio actionis : ergo et in contractu et observatione matrimonii. Pono ergo, quod ista tantum propter infirmitatem suam contraxerit, et ad hoc quod sit matrimonium : sed superveniens impotentia coeundi tollit utrumque : ergo videtur, quod matrimonium debet dirimi sicut fine carens intento.

Item, Auferens rem alienam meretur amittere propriam : sed iste impotens non solvit alienum, id est, debitum uxoris : ergo demeretur suum, id est, debitum quod ei uxor debet : sed si nihil sibi debet, tunc absoluta est ab ipso : et absoluta ab ipso, potest se alii conjungere :

ergo isto facto impotente ad coeundum, alii se potest conjungere.

RESPONSIO, quod nullum impedimentum superveniens matrimonio, dirimit matrimonium.

UNDE DICENDUM ad primum, quod non est simile : quia in illo qui negat debitum cum possit reddere, causatur injuria iniqua voluntate hominis : et ideo illi imputatur, et cogitur reddere et satisfacere petenti : sed quando impotentia coeundi matrimonio supervenit, tunc causatur a justo Dei judicio occulto : et ideo tunc inopia debitoris excludit actionem mulieris.

Ad aliud dicendum, quod non militat contra matrimonium, sed potius pro ipso : quia matrimonia sanctiona sunt sine coitu, quam cum ipso : et ideo non est simile, quia nihil militat contra charitatem nisi malum : sed non est ita, ut patet ex dictis.

Ad aliud dicendum, quod finis est duplex, scilicet matrimonii, et matrimonium contrahentis. Finis autem matrimonii salvatur adhuc in bono fidei, et bono sacramenti : sed ad finem contrahentis matrimonium non est respiciendum, quia contrahentium intentio saepe est vitiosa, matrimonium autem numquam est vitiosum, sed semper honestum.

I. Responsio ad prædieta cum determinatione superiorum.

His autem ita respondemus : Fit aliquando desponsatio, ubi est compromissio viri et mulieris de contrahendo matrimonio : non est autem ibi consensus de præsenti. Est et desponsatio habens consensum de præsenti, id est, pattionem conjugalem, quæ sola facit conjugium. In illa ergo desponsatione, ubi est pollicitatio contrahendi matrimonium, sponsi tantum et sponsæ fiunt, non conjuges, et talibus sponsis licet sine communi consensu continentiam profiteri, et monasterium eligere. In ea vero desponsatione

<--- Page Split --->

ubi est consensus de præsenti, conjugium contrahitur, et ab illius desponsationis prima fide veri conjuges appellantur.

Secundum hanc distinctionem desponsationis, de sponsis varie loquuntur Doctores.

K. Quomodo accipiatur sponsa in subditis capitulis ?

Aliquando enim sponsas vocant, quæ talem habuerunt desponsationem, ubi fuit pactio conjugalis de præsenti : et illæ vere conjuges sunt. Unde Gregorius : Si quis uxorem desponsaverit vel subarхраverit, quamquam postmodum præveniente die mortis ejus nequiverit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate ejus licet accipere eam in conjugio : et si inventum fuerit factum, separetur omnino 1. Item, Julius Papa : Si quis desponsaverit uxorem vel subarхраverit, et vel præveniente die mortis, vel irruentibus quibusdam causis eam non cognoverit, nec frater ejus, nec ullus de consanguinitate ejus eamdem sibi tollat in uxorem ullo umquam tempore 2. Item, Gregorius 3 : Qui desponsatam proximi sui puellam ceperit in conjugium, anathema sit ipse, et omnes consentientes ei: quia secundum legem Dei mori decernitur. Nam divinæ legis mos est sponsas appellare conjuges : ut in Evangelio, Accipe Mariam conjugem tuam 4. Et in Deuteronomio : Si quis alterius sponsam in agro vel quolibet loco oppresserit, vel abduxerit 5 in domum suam, moriatur : quia uxorem proximi sui violavit 6 : non quæ jam uxor erat, sed quæ a parentibus uxor fieri debebat.

Ex his colligitur, quod sponsæ quaedam conjuges sunt ante commixionem sexuum. Sed forte illud movet quod in fine capituli dicitur: « Non quæ jam uxor erat, sed quæ uxor fieri debebat. » Quod non ita intelligi debet, quasi uxor vere non fuerit, ex quo pactio conjugalis intercessit : sed quia nondum traducta fuerat, nec res uxoria intercesserat, scilicet concubitus conjugalis.

<--- Page Split --->

detur, quod propter vitæ incertitudinem sponsio talis non sit simpliciter facienda.

ARTICULUS XII.

An diffinitio sponsalium bene sit assignata ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, 1, « His autem ita respondemus, etc. » Quaeritur enim hic primo, Quaë sint sponsalia ?

Secundo, Quorum sint ?

Tertio, Cujus sint effectus ?

Quarto, Quibus modis contrahantur ? Et quinto, Quibus modis dirimantur ?

AD PRIMUM :

  1. Accipiatur diffinitio sponsalium a Jurisperitis quaë est haec : « Sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio. » Et haec diffinitio trahitur a verbis Nicolai Papaë 1. Et infra : « Sed post sponsalia quaë futurarum nuptiarum sunt promissio, fœdera quoque consensu eorum qui hoc contrahunt, et horum in quorum potestate sunt, celebrantur, etc. »

  2. Item, Ratione probatur : quia sponsalia a verbo spondendi derivantur : sed spondere respicit futurum : ergo sponsalia sunt nuptiaë promissaë in futurum.

IN CONTRARIUM hujus obiicitur :

  1. Quod incertum est, certitudin aliter promitti non potest : copula autem futura est incerta : ergo videtur, quod promitti non potest sine conditione : ergo sponsalia numquam absolute contrahuntur, quod falsum est : ergo et hoc falsum est, quod sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio.

  2. Item, Jacobi, iv, 13 : Quaë est vita nostra ? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit, et : Si vixerimus, faciemus hoc aut illud. Ergo vi-

  3. Item, In aliis rebus sponsio facta et firmata obligat ad solvendum, ita quod compellitur ad solutionem, etsi alii postea oppositam fecerit sponsionem : ergo multo magis in ista sic etiam est faciendum : ergo quidquid promittatur post sponsalia alii viro, videtur quod compellitur ad hoc quod contrahat matrimonium cum illo primo : ergo etiamsi contrahat cum alio per verba de præsenti, videtur quod tenetur redire ad eum qui primo spopondit.

  4. Item, Aut ei cui promittuntur sponsalia aliquid juris acquiritur in puella, aut nihil. Si sic : ergo cum ipse nullo suo peccato id perdit, debet in omni statu puella compelli ut hoc solvat : ergo etiamsi contrahat cum alio, adhuc debet compelli ut solvat primo, quod falsum est : ergo sponsalia non sunt promissio, etc. Si autem nihil juris ei acquiritur : ergo sibi nullo modo conjungitur vel unitur : ergo nulla ratione prohibetur ab acceptione suaë consanguineaë, quod iterum falsum est : ergo diffinitio nulla, ex qua sequitur istud.

  5. Item, Nuptiæ futuræ, aut ad determinatum tempus sunt futuræ, aut ad indeterminatum. Si ad determinatum, tunc videtur, quod tempus esset apponendum in diffinitione, sicut solet fieri in aliis contractibus venditionis et emptionis : et non apponitur : ergo diffinitio diminuta est. Si autem promissio fit ad tempus indeterminatum : ergo videtur, quod numquam aliquo tempore determinato solvere tenetur : et ita si ad annos pubertatis venerit, non potest compelli ad solutionem promissi, quod falsum est: ego videtur, quod diffinitio sit inconveniens.

RESfONsIO. Dicendum, quod diffinitio Soluio. Nicolai Papaë conveniens est : hoc enim quod dicit, Promissio, est ut genus. Hoc

<--- Page Split --->

autem quod dicit, Futurarum, excludit matrimonium quod contrahitur per verba de praesenti. Hoc autem quod dicit, Nuptiarum, facit differre ab aliis promissionibus, in quibus sibi homines communicant.

ponderunt, nisi legitimum prætendant impedimentum.

DICENDUM ergo ad primum, quod in promissione intelligitur id quod facit necessitas : quia dicit Hieronymus, quod maledictus est, qui dicit Deum requirere impossibilia. Et Deus si impossibilia non requirit, etiam homo non debet ea requirere : quia si moriatur, tunc per ipsam impossibilitatem solvendi absolvitur.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod Jacobus in communi sermone docet caute loqui : sed in contractibus ipso jure intelligitur, quod legitimum impedimentum solvit contractum de futuro, sicut etiam mors, vel hujusmodi.

Ad ALIUD dicendum, quod ista sponsio ligat, sicut et alia : sed ligat ad contrahendum matrimonium : et compellitur solvere nisi legitimum habeat impedimentum. Legitima enim impedimenta sunt, si aliquid post factum primo praejudicat : tunc enim non cogitur : et hoc ideo, quia conjugia invita malos sortiuntur eventus : propter quod etiam in Veteri Testamento Dominus dari libellum repudii permisit.

Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod aliquid juris in ea acquisivit quam desponsavit : sed hoc non est jus debiti in corpore, sed potius dispositio ad debitum illud : et propter parvitatem illius in quo damnificatur, et quia in alia recuperare potest, deobligatur puella in aliquibus casibus propter sequens factum, etiam sine aliquo peccato alterius sponsi qui secum sponsalia contraxerat.

Ad ALIUD dicendum, quod nulla sponsio fit ad tempus infinitum : sed tempus aliquando verbo, aliquando rebus determinatur. Tempus dico reddendi quod promissum est. Rebus autem determinatur, scilicet quando discretione et quantitate corporis puberes efficiuntur : et tunc compellendi sunt solvere quod spo-

ARTICULUS XIII.

Quorum sunt sponsalia ?

Secundo quaeritur, Quorum sunt sponsalia ?

  1. Videtur, quod omnium qui possunt in futurum conjungi matrimonialiter : taliter autem conjungi possunt pueri ab incunabulis : ergo pueri recenter nati possunt contrahere sponsalia.

  2. Item, Contractus qui per alium et per me potest fieri, potest fieri, sive ego possum discernere, sive non : sed talis est contractus sponsalium : ergo vidctur, quod in omni aetate contrahi possunt.

  3. Item, Videtur quod septennium non sit tempus in quo debeant contrahi sponsalia : quia aliqui pueri in septennio minus sunt discernentes nuptias, quam alii in quinto anno : ergo videtur, quod non generaliter omnibus sit praefigendum septennium.

  4. Item, Narrat beatus Gregorius in libro quarto Dialogorum, quod quidam in quinto fuit tantillus puer, et tantus peccator, ita quod etiam propter peccatum blasphemiae diabolus ipsum interfecit : cum igitur nulli indiscreto peccatum imputetur, videtur quod ille puer quinquennis discretionem habuit : ergo ipse contrahere potuit ad minus sponsalia.

  5. Item, Videtur nulla esse causa illa quae assignatur : quia sponsalia tunc placent. Aut enim hoc accipitur a signis, aut a complexionis incitatione. Si a signis, videtur nihil esse : quia pueri etiam ante hanc aetatem turpes ad invicem ludos exercere videntur frequenter : ergo etiam ante hanc aetatem placent eis

<--- Page Split --->

sponsalia, ut videtur. Si autem ab incitatione complexionis. CONTRA : Semen non distillat ante secundum septennium, ut dicit Philosophus : ergo videtur, quod ex parte qualitatis passivae in concubitu, scilicet ex parte humoris, ante secundum septennium non incitetur : ergo ratione hujus non debet poni aetas in septennio primo.

Si forte dicatur, quod hoc fit ratione incitantis ex parte qualitatis activae. CONTRA : Activa qualitas quae est calor, etiam ante septennium extendit membra : ergo incitatio ex parte qualitatis activae est ante septennium : ergo irrationabiliter ponitur primum septennium aetas contrahentium.

  1. Item, Ætas contractus matrimonialis in puero et puella non est una : quia puella duodennis potest contrahere, et puer quartuordecim annorum : cum ergo puer et puella ita se habeant ad matrimonium contrahendum sicut ad sponsalia contrahenda, videtur quod aetas sponsalium contrahendorum in puero et puella non debet esse una.

  2. Item, Natura non format uno tempore puerum et puellam, sed puellam tardius : ergo etiam major aetas debet dari puellae ad contrahendum sponsalia, quam puero : ergo si puero septem anni assignantur, puellae debent plures assignari ad contrahenda sponsalia.

  3. Item, Ponamus, quod adultus cum juniore annis septem contrahat sponsalia : et quaeratur, quid dicatur ? Si dicas, quod sic. CONTRA : Sponsalia non possunt contrahi ante septennium. Si autem nihil. CONTRA : Sponsalia sunt promissiones futurarum nuptiarum.

  4. Item, Pro una parte est ibi plus quam legitima aetas ad contrahenda sponsalia : ergo quoad illum ad minus aliquid potest fieri.

  5. Item, Ponamus, quod talis contrahat per verba de praesenti, cum ipse sit plenae aetatis, quia ipse facit quod in se est : ergo ligat se isti, licet ista non lige tur ipsi : ergo quoad hunc est matri-

monium. CONTRA : Matrimonium non est in uno, sed in duobus, ut supra habitum est : ergo nisi agatur matrimonium ab utroque conjuge, nihil agitur : sed hic non agitur ex utroque : ergo nihil agitur.

  1. Item, Pono si adultus contrahit per verba de praesenti cum septenni vel minore septem annis, videtur quod ad minus ibi efficiantur sponsalia : quia natura quando non potest facere majus intentum ab ipsa, facit tamen quod fieri potest : ergo etiam hoc est in operibus hominum : possunt autem inter tales contrahi sponsalia : ergo sponsalia tali contractu efficiuntur. Sen CONTRA : In voluntariis dicitur ab Ambrosio, quod intentio nomen operi imponit : sed iste per verba de praesenti intendit contrahere matrimonium, et non sponsalia : ergo non efficiuntur ibi sponsalia, nec matrimonium inter tales effici potest : ergo nihil efficitur inter eos.

  2. Ulterius pono casum alium : ponamus enim, quod pueri ante septennium contrahant sponsalia quantum possunt, et post septennium contrahant per verba de praesenti ante tempus pubertatis, videtur quod inter eos nihil efficiatur : quia sponsalia ante septennium contrahi non possunt : et quae non sunt contracta, numquam possunt esse consummata : ergo per sequentem contractum sponsalia non consummantur.

Item, Per verba de praesenti non intendunt sponsalia efficere, sed matrimonium : et hoc inter eos ante annos pubertatis esse non potest : ergo nec sponsalia, nec matrimonium efficiunt : ergo nihil efficiunt.

In CONTRARIUM hujus est, quod sponsalia ante septennium contracta, et post approbata certo signo placentiae, tenent, ut dicunt jura : sed sequens contractus per verba de praesenti est certum signum placentiae sponsalium ante annos contractorum : ergo videtur, quod perficiant sponsalia.

  1. Ulterius pono, quod adultus vel-

<--- Page Split --->

juxta adultam aetatem existens, contrahat cum puella minore aetate pubertatis, vel fere juxta pubertetam, et contrahat per verba de praesenti, et quaeratur, utrum iste efficiat matrimonium vel sponsalia ? Videtur, quod non matrimonium : quia non sunt ambo in aetate legitima : ergo matrimonium non efficiunt. Econtra videtur, quod nec sponsalia : quia nec forma verborum quae est in sponsalibus servatur, nec etiam sponsalia intendunt perficere : ergo neutrum perficiunt : ergo nihil agunt. SED CONTRA : Extra, de sponsalibus, sicut dixit Alexander tertius de istis qui in minori aetate desponsantur : « Si ita fuerint aetati proximi, quod potuerunt copula carnali conjungi, minoris aetatis intuitu non debent separari, si unus in alium visus fuerit consentire, etc. : » ergo videtur, quod tales inter se matrimonium efficiant.

Responsio. Dicendum, quod septennium ponitur tempus in quo placent connubia : licet aetas impotens sit ad carnalem commixtionem. Haec autem sufficiens est auctoritas, quia sic placuit Patribus Spiritu sancto inspiratis : tamen quia hoc in naturis fundatur, ratio a philosophia est trahenda.

Dicit autem Aristoteles in libro XVIII de Animalibus, quod omnes impraegnationes et maturationes partium sunt secundum orbis revolutiones. Scribunt autem hi qui de naturalibus loquuntur, scilicet Ptolemaeus et Albumasar, quod revolutio circuli in nato pro quolibet signo dat annum. Prima autem computatio circuli est in signum ascendenti oppositum, et hoc est ab ascendente septennium. Et secunda computatio est in septennium ab illo, et hoc est ascendens. Et tertia iterum in septennium quod est oppositum. Et quarta iterum in ascendens secundum circulum iteratum. Et secundum hoc est mutatio complexionis in nato. Unde post primos septem annos in pluribus residet fluens humidum,

quod in pueris propter vicinitatem spermatis dominatur : ita quod tunc capaces sunt eorum quae audiunt, praecipue ad corpus pertinentium. Unde ex tunc incipiunt subdi disciplinis, et ex tunc tradi litteralibus studiis : et ideo tunc dicuntur esse capaces placentiae nuptiarum vel displicentiae, et ideo sponsalia promittere possunt. In secundo autem septennio incipinnt jam vaporare genitalia, et lanugines ibi contrahunt propter tractum seminis ad loca illa : et ideo tunc potest esse matrimonium inter eos. In tertio autem septennio quando circulus dimidius est jam completus, secundum Philosophos semen tendit ad maturitatem quae completur in secundo circulo perfecto, et tunc est in statu usque ad tertium circulum, et postea incipit esse in declinatione : hoc tamen variatur secundum dominium planetarum qui praesunt figuris nativitatis : quia sicut dicit Augustinus in libro quinto de Civitate Dei : « Non est inconveniens, quod afflatus siderum ad immutationem corporum valeant, licet non possint super liberum arbitrium nisi caetnus quatenus trahitur a corpore. »

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ante septennium ut in pluribus non sunt capaces disciplinae, nec boni nuptiarum : et ideo tunc nihil promittere possunt, quia promissio est actus rationis, et oportet quod sit ratio in aliquando statu, quando promittere potest. « Sedendo autem et quiescendo, ut vult Philosophus in VII Physicorum, anima fit sciens et prudens, et dum residet fluens humidum, et incipit quiescerevirtus animalis : » quia, tunc fortificatur conversio animae super apprehensum : et hoc incipit post primum septennium, ut jam habitum est.

Ad ALIUD dicendum, quod si per alium fiat contractus, pueri ambo vel alter ante annos pubertatis potest reclamare, et nihil actum est : ita etiam quod alter puerorum non vetatur accipere consanguineam alterius, co quod nihil factum est

<--- Page Split --->

inter eos : sed hoc quod dicitur, quod parentes promittunt quandoque pro pueri, sic intelligitur, si pueri aetatem venientes ratam habent parentum promissionem.

Ad aliud dicendum, quod licet quidam in quibus humidum minus est naturale, in septennio minus sunt discreti, et capaces boni nuptiarum, tamen ut in pluribus in septennio efficiuntur capaces disciplinae, et eorum quae audiunt et vident : et ideo id quod accidit in pluribus considerat lex : cum enim particularia accidentia quae sunt secundum unumquemque sint infinita, lex non poluit dari secundum unumquemque singulariter, sed secundum hoc quod accidit ut in pluribus.

Ad aliud dicendum, quod ego sine praejudicio magis hoc puto fuisse factum ad terrorem parentum : et puerum non nisi hoc punitum in corpore, qui sicut brutum animal loquebatur ea quae a parentibus audivit, cum in illa aetate quasi nihil adhuc appareat rationis.

Ad aliud dicendum, quod placentia illa accipitur a signis discernendi inter ea quae audiunt pueri, ut prius dictum est quod primo incipit in aetate septennii.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod sicut dicit Aristoteles, membra genitalia multorum sunt vaporum, et ideo pruritum excitantia : et ideo puto, quod motus minorum aetate puerorum quam septem annorum, procedit a natura corrupta : sed post septem annos incipit admisceri ratio, ut prius est ostensum. Unde signum proprium hujus est, quia tunc actibus humanis ratio incipit admisceri.

Ad aliud dicendum, quod aetas contractus matrimonii non est una : quia in puella caro est mollis et extensibilis : et ideo humidum facile digestibile ad maturitatem : et ideo citius maturatur ad recipiendum, quia recipere causatur ex humido frigido, ut humidum sit recipiens et frigidum tenens. Sed humidum pueri digeritur ad imprimere et sigillare :

et hoc causatur ex calido sicco, quia contingit ex calido vincente super humido. Et ideo plus temporis requiritur ad maturationem masculi quam feminae : sicut plus exigitur temporis ad hoc quod calidum vincat humidum exsiccando, quam quod dirigat ipsum tantum et extendat ad recipiendum. Et ideo alia est aetas coeundi masculi, et alia feminae. Sed in admixtione rationis ad actus non est sic : quia haec causatur ex hoc, quod incipit residere humidum, et non impedire conversionem rationis super audita et visa : et hoc contingit aequaliter in masculo et femina.

Ad aliud dicendum, quod animatio puella est longioris temporis, quam pueri : sed tamen quia humidum nati jam pueri aequaliter incipit residere, vel non residere, aequaliter datur eis tempus sponsalium : sed inaequale tempus contrahendi, quia frigiditas in femina quando est cum humido, operatur ad bonam feminae dispositionem, ut dictum est : et hoc est quando calidum non plene vincit humidum.

Ad aliud dicendum, quod secundum multos et magnos in tali casu potest quis duplicibus uti verbis : si enim dicat, Ego accipio te in meam : et illa respondeat, Et ego te in meum, vel verba æquipollentia, nihil agitur : quia matrimonium agi non potest, et sponsalia contrahere non intendunt. Si autem quis dicat, Verba mea etsi matrimonium contrahere non possint, valcant quod valere possunt : tunc sponsalia contrahuntur, quia haec contrahi inter tales possunt, et bene potest esse, quod verum dicant.

Ad hoc autem quod objicitur, quod ante septennium non contrahuntur, dicendum quod hoc verum est nisi post septennium placeant. Si autem puella est septennis et alius pubes, sponsalia contrahuntur, et tenetur eam sponsus exspectare, donec veniat ad annos pubertatis.

Ad aliud dicendum, quod quoad unum nihil potest ibi fieri : quia oportet, quod

<--- Page Split --->

omne id quod fit in matrimonio, de communi utriusque fiat consensu : unde nihil ibi efficitur.

Ad 10. Ad ADIUD dicendum, quod ille qui ita contrahit, etiam nihil efficit, ratione prius dicta. Et objectio in contrarium facta, tenet et solvit.

Ad 11. Ad ALIUD dicendum, quod secus est de natura, et de isto opere : quia natura operatur ad intentum, iste autem nec intendit sponsalia, nec operatur ad ea : et ideo non est simile.

Ad 12. Ad ALIUM casum dicendum, quod talia sponsalia tenent, quia nihil ante fecerrunt : tamen per factum post intelliguntur approbasse factum quod præcessit : et hæc approbatio facit inter eos sponsalia.

cum complere inciperet decimum annum. Et Philosophi dicunt, quod quidam dentati nascuntur et lanuginosi et pilosi in locis genitalibus, et citius maturantur ad coitum quam alii. Et puto, quod hoc etiam variatur in regionibus calidis et siccis : sicut et ipsa imprægnatio et corporis incrementum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XIV.

Quis sit effectus sponsalium? et, An sponsalia possunt solvi?

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod approbatio præteriti quæ certissime supponitur in verbo præsentis temporis, facit sponsalia : et falsum est, quod ante omnino nihil factum : sed verum est, quod nihil sponsalium fecerunt, sed fecerunt aliquid ad sponsalia, quia dispositionem, quæ si etiam per alios ante facta fuisset, per approbationem eorum sequentem posset consummari.

Tertio, Quæritur de effectu sponsalium.

Videtur autem, quod effectus sit obligare ad contrahendum matrimonium : quia

  1. Effectus generis salvatur in specie : sed genus sponsalium est promissio : ergo videtur, quod sicut promissio obligat ad solvendum, quod ita sponsalia obligent ad solvendum.

Ad id autem quod objicitur, quod matrimonium non efficiunt, de plano concedo, præcipue si multum distant ab anno pubertatis.

Ad 13. Ad ULTERIOREM casum dicendum videtur, quod tales contrahere possunt, præcipue si dispositione corporis et sagacitate ingenii ætas deficiens suppleatur. Dispositionem autem corporis intelligo præcipue in locis genitalibus, scilicet ut agere et pati possint in opere carnali. Dicunt tamen quidam tempus distantiae ab ætate debita non debere protendi ultra sex menses : sed mihi videtur potius, quod secundum plus et minus determinandum est, etiam secundum diversam dispositionem membrorum et sagacitatis : quia ego vidi puellam de qua perhibebatur, quod annorum existens novem, concepit et peperit puerum

  1. Item, Extra, libro IV de sponsalibus, Ex litteris, dicit Alexander tertius Pictaviensi Episcopo : « Eum admoneas : et si non monitis acquiescat, ecclesiastica cum censura compellas, ut ipsam in uxorem recipiat, et maritali affectione pertractet. » Et loquitur de quadam quam ante desponsavit : et loquitur, quod compellendus sit ducere eam quam desponsavit : ergo sponsalia obligant ad contrahendum.

In contrarium hujus est, quod

  1. Obligatio quæ fit de jure, non solvitur nisi solutione facta : sed sponsalia in multis casibus solvuntur solutione non facta : ergo sponsalia non obligant.

  2. Item, Si sponsalia obligarent, tunc peccatum mortale esset non solvere : sed pastor Ecclesiæ tenetur arcere a peccato mortali : ergo per censuram

<--- Page Split --->

ecclesiasticam tenetur compellere ad contrahendum semper illos qui sponsalia contraxerunt : hoc autem falsum est, ut patet, Extra, libro quarto de sponsalibus, Praeterea hi, ubi dicit Innocentius secundus : « Si autem se ad invicem admittere noluerint, ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat, quam odio habet : videtur quod ad instar eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eamdem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari. »

Responsio . Dicendum , quodeffectussonsaliumestligareadmatrimoniumcontrahendum , quamdiumanentspon - salia , sicutprobantprimærationes : sedverumest , quodquibusdamdecausissolvuntur , utinfrapatebit , ettuncnonligant , quiasolutasunt : nechocestmirum , quianonligantquandosolutasunt .

Abidergo quod contra objicitur, diAd object.1. cendum quod quamdiu manent, tamdiu ligant : sed solvuntur in casibus in quibus ligarent cum nocumento majori : ideo secundum jus commune reputantur soluta : quod enim pro utilitate contrahentium et honestate Ecclesiae constitutum est, destituitur quando contra utilitatem contrahentium et Ecclesiae honestatem observatur.

ULTERIUSquæriturdealioeffectuspon - salium , quiestquædamaffinitas .

Videtur enim quod istam non faciant sponsalia : quia

  1. Quod spondetur in futurum, non est : sed in sponsalibus nuptiae spondentur in futurum : ergo adhuc non sunt : sed quod non est, nihil facit : ergo tales nuptiae nihil faciunt : ergo nec affinitatem.

  2. Item, Non potest fieri affinitas nisi unum sit genus, ut infra habebitur : sed sponsi non uniuntur generi : .ergo inter eos non sit affinitas. Probatio minoris. Non unitur generi secundum carnem, qui carnaliter nulli de genere copulatur : sed sponsalia tantum contrahens, nulli de genere copulatur carnaliter : ergo generi non unitur : et sic habetur propositum.

  3. Item, In aliis contractibus ubi promittitur aliquid de futuro, si rescindatur, non impedit quin cum alio ejusdem generis possit facere contractum illum : ergo nec in isto debet impedire, ut videtur,

AdALIUDdicendum , quodhocdicitAlexanderincasuinquosolvunturspon - saliaproptermatrimoniumsupervenienscumalio : quiaminusvinculumceditmajori , etrumpiturillosuperveniente .

Abidautemquodobjicitur , quodAdobject . 2 . Ecclesia debet arcere a peccato mortali : dicendum, quod sic facit : quia pro peccato indicit et injungit pænitetiam, sed non compellit complere promissum : quia jam de jure communi sponsalia soluta sunt.

Abidquodquæriturdeulteriorieffe - c t u , dicendumquodfaciuntaffinitatem , utdictumestsecundumPatruminstitu - tiones .

Abidautemquodposteaobjicitur , d i - cendumquodidquodnonest , nonfacit , sedidquodest : sedsponsaliasunt , etsuntaliquidmatrimonii , scilicetdisposi - tioadipsum , utsupradictumest .

AdALIUDdicendum , quodestinspon - salibusconjunctioadgenussecundumquid , licetnonsimpliciter : sicuteniminnaturisaliquidperdispositionemignisefficiturigniaffine , etiamante - quamhabeatspeciem : itaetinmorali - busperdispositionemacceditaliquisadgenusalterius , quandocumipsocontra -

155

1 5 5

1 5 5

1 5 5

<--- Page Split --->

hit sponsalia, licet cum ipso non efficiatur una caro : et ideo sancti Patres statuerunt, quod inter tales affinitas contraheretur.

ARTICULUS XV.

Quibus modis sponsalia contrahantur ?

Quarto quaeritur, Quibus modis sponsalia contrahantur ?

Dicunt autem Jurisperiti, quod dupliciter sponsalia contrahuntur, scilicet absolute, et sub conditione.

Absolute autem contrahuntur quatuor modis, scilicet nuda promissione, ut Accipiam te in meam, vel e contrario datis arthis sponsaliüis, ut aliqua pecunia, vel aliis rebus, annuli subharratione, et interveniente juramento.

Sub conditione dupliciter contrahuntur, scilicet sub conditione honesta, vel sub conditione inhonesta. Honesta ut si sic dicat : Contraham tecum si placuerit parentibus : et tunc dicunt, quod stante conditione stat promissio, et non stante non stat, nisi sequatur consensus per verba de praesenti vel copula carnalis. Conditio autem inhonesta duplex est, scilicet contraria matrimonii bono et honestati, et non contraria. Exemplum primi est, ut sic dicat : Tecum contraham, si venena procures sterilitatis, vel procures aborsum, vel sodomitice mecum conjungaris, vel adulterando mihi victum lucreris, vel aliquid hujusmodi : et tunc non stat promissio facta de matrimonio. Exemplum conditionis secundae est, ut si dicat : Contraham tecum, si in futuro mihi lucreris, vel usuris, vel hujusmodi aliquo peccato involutis : et tunc renuntiandum est conditioni, et tenent sponsalia, juxta illud Bede : « In turpi voto

rescinde fidem, et in malis promissionibus muta decretum. »

Item, Quando absolute contrahuntur, si sine juramento contrahantur, nomendi sunt ut consumment, sed non cogendi si nolunt. Si autem cum juramento contraxerunt, cogendi sunt propter jusjurandum per censuram ecclesiasticam : et hoc intelligo de illis qui sunt ambo septem annorum, quia minores ambo vel alter contrahere non possunt sponsalia, ut patet ex ante habita disputatione.

Et hoc est totum quod jura diffiniunt de sponsalium contractione.

IN CONTRARUM autem hujus objicitur : se!

  1. Et primo quidem de divisione quae dicit, quod quatuor modis sponsalia absolute contrahuntur. In promissione enim non obligatur homo nisi ex seipso : sed dicunt sancti Patres, quod Deus promittens non obligatur ex nobis, sed ex se tantum, et non esset injustus, si non solveret : ergo a simili contrahens nuda promissione, non erit injustus si non solvat : ergo videtur, quod alter agere non possit, quod falsum est : ergo sponsalia non nuda contrahuntur promissione.

  2. Item, Videtur falsum quod dicit jus, quod nuda promissione contrahens non sit cogendus ad consummandum matrimonium. Qui enim promittit et non solvit promissum, mentitur : os autem quod mentitur, occidit animam 1 : ergo ille peccat mortaliter : sed arcendus est quilibet a mortali peccato : ergo quilibet arcendus est ad consummationem promissi.

  3. Item, In minori decipit qui decipit alium in pecunia, quam qui decipit eum in matrimonio et in seipso : sed decipiens in pecunia, cogitur a judice ad solutionem : ergo multo magis debet compelli ad solutionem ille qui decipit alium in matrimonio et in seipso : ergo nihil videtur esse quod dicunt jura.

<--- Page Split --->

ULTERIUS objicitur de secundo modo.

Videtur enim, quod ille modus sit illicitus : quia

  1. Matrimonia debent esse libera : sed non est liberum, quod est appretiatum : ergo matrimonia non debent esse appretiata : sed artha est pars pretii, ut dicit Glossa super Apocalypsim : ergo non debent esse sponsalia subarhata.

  2. Item, Matrimonium, ut infra prohabitur, est in genere honesti ratione duorum bonorum suorum, et in genere utilis ratione tertii : honestum autem omne spirituale est : ergo sub pretio poni non debet matrimonium : ergo nec datis arthis contrahitur, quia artha est pars pretii, ut jam habitum est.

  3. Item, Contingit solvi sponsalia illa aliquo de casu : aut ergo redduntur arthae, aut non. Si non reddantur, contra : quia secundum hoc injuste videtur agi cum illo cujus pars pretii retinetur : et tamen contractus rescinditur. Si autem reddantur : tunc videtur, quod matrimonium positum fuit sub pretio : quia non videtur esse causa redditionis, nisi quia contractus rescinditur quem pretium efficiebat.

De tertio modo similiter objicitur : quia

  1. Annulus significat fidem maritalem: sed haec est consequens matrimonium : cum igitur in sponsalibus matrimonium non contrahatur, videtur quod annuli subarhatio non pertineat ad sponsalium contractionem.

  2. Item, Monile, ut dicit Isidorus, dicitur quasi munile, eo quod munit sinum ne adulter insertam manum : ergo videtur, cum sponsalia ligent ad unum potius quam ad alium, quod potius debeant fieri per monile quam per annulum.

  3. Item, Genes. xxiv, 22 et 47, Eliezer dedit Rebecca inaures, et annulos : quaeratur ergo, Quid in sponsalibus significent inaures, et quid monilia, et quid annuli, et quare his tribus frequentius fiant quam aliis?

Ulterius objicitur de quarto modo qui fit interposito jurejurando.

Videtur enim, quod ille modus sit illicitus : quia

  1. Multis de causis potest juramentum fieri illicitum : nemo autem jurare potest id quod potest fieri illicitum : ergo ad sponsalia non debet fieri juramentum.

  2. Item, Videtur quod in aliquo casu perplexitatem inducat juramentum. Verbi gratia : ponamus enim, quod odiat eam antequam contrahat per verba de praesenti : tunc periculum est complere matrimonium, quia matrimonia invita malos exitus sortiuntur, et quod cum periculo fit, non est faciendum : ergo istud matrimonium non est consummandum.

E CONTRARIO autem juramentum licitum est observandum : et juramentum est de matrimonio : ergo est consummandum, et non consummandum, quod est impossibile : ergo videtur, quod juramentum non sit interponendum.

Ulterius objicitur de modis illis qui fiunt sub conditione.

Et objiciatur primo de conditione honesta : haec enim est duplex secundum Jurisperitos, scilicet simpliciter honesta quae spectat ad bonos mores, ut, Contraham tecum si placet parentibus, aut paedagogis, aut sacerdotibus, aut Ecclesiae, sive aliquid hujusmodi. Et conditio utilis propter onera matrimonii, ut, Contraham tecum si dederis marcas centum.

Objiciatur ergo de prima conditione quae simpliciter est honesta.

Videtur enim, quod apponi non debet : quia

  1. Matrimonium unus non potest contrahere pro alio, nisi ipse consentiat : ergo nihil est dicere, Contraho tecum si placet illi, aut illi.

  2. Item, Si placet parentibus et non filiae non fit ibi matrimonium, nec etiam sponsalia : si ergo in negando consensus filiae non dependet ad parentes ; ergo nec in affirmando dependet: ergo nullo modo

<--- Page Split --->

dependet : quia consensus est vel afirmando, vel negando : ergo pro nihilo apponitur conditio de consensu parentum, vel etiam quorumlibet aliorum.

  1. ULTERUS objicitur de alia conditione quæ etiam non inhonesta reputatur, scilicet quæ est cum adjunctione pecuniae.

Videtur enim, quod illa non teneat : quia libera debent esse matrimonia. Dicit autem Philosophus, quod liberum est quod causa sui est : ergo matrimonium debet esse causa sui : ergo non debet esse conditio pretii vel pecuniae.

  1. Item, Aristoteles dicit, quod quaedam sunt mixta inter voluntaria et involuntaria, scilicet quae non volumus simpliciter, sed tamen ne alia deteriora contingant, eligimus ea, sicut projicere merces in tempore tempestalis ne navis submergatur : et haec in moribus non sunt laudabilia. Cum igitur in moribus secundum omnes Philosophos matrimonii honestas sit de numero laudabilium bonorum, videtur quod non debeat esse sic partim voluntarium et partim involuntarium. Est autem sic mixtum si additur pœna pecuniaria : ergo non debet esse conditio pœnae pecuniariae.

  2. Item, Coactio excludit consensum qui est causa efficiens matrimonii : unde dicit Prætor : « Quod vi vel metus causa fit, ratum non habeo. » Sed est metus duplex, scilicet personæ, et naturae : et uterque cadit in constantem virum, quem civilis constantem reputat : ergo videtur, quod excludat consensum matrimonii : cum igitur talis lit metus damni, quando fit pœnae pecuniariae adjectio, videtur quod consensus evacuatur : ergo non debent tali modo contrahi sponsalia.

  3. ULTERUS objicitur de conditione turpi, non contraria matrimonio.

Videtur enim, quod illa matrimonium evacuet : quia sunt quaedam, ut dicit Augustinus, quae non possunt fieri bono fine, eo quod essentialiter conjuncta sunt fini malo, ut furtum, adulterium, et hujusmodi : sed matrimonium est bonum : ergo si sumatur ut finis, ipsum erit finis

bonus : ergo non potest esse finis talis mali : ergo videtur, quod annihilatur matrimonium, quando tali fine contrahitur, vel quando efficitur finis talis mali.

JUXTA hoc quaeritur. Utrum pejus sit contrahere tali fine, sive conditione, vel non contrahere, et uii muliere ad hoc sine contractu more lenonum qui prostituunt meretrices ?

Videtur enim, quod secundum sit pejus, quam primum : quia ad minus excusatur in coitu suo qui cognoscit suam : sed cognoscens non suam et prostituens, nec in suo, nec in alieno excusatur : ergo secundum pejus est, quem primum. CONTRA : In priori est adulterium in quod consentit maritus : in secundo autem tanlum fornication : ergo primum pejus est, quam secundum.

ULTERIUS quaeritur de conditione ultima, quae turpis est et matrimonio contraria.

Videtur enim, quod illa non dirimat contractum, quia de quolibet tenendum est bonum quod idem potest elici : sed duo sunt contractus, et est conditio contractus bona,et conditio mala: ergo tenendus est contractus, et refutanda conditio. CONFIRMATUR autem prima ex hoc quod dicitur, I ad Thessal. v, 21 et 22 : Omnia probate, quod bonum est tenete. Ab omni autem specie mala abstinete vos.

SOLUTIO. Dicendum, quod supra dicti modi sunt quibus sponsalia contrahuntur, sicut dicunt docentes jura. Reducuntur autem ad duos, scilicet promissionis simplicis, et promissionis confirmata. Confirmata autem est duplex, per conditionem, sive per ulterius vinculum. Et conditio dicitur tunc eo modo quo supra dictum est. Vinculum autem amplius ligans, quam promissio : aut est signum approprians sponsam, aut confirmatio promissionis. Signum autem aut est de pertinentibus ad datum propter nuptias, aut ad ornatum sponsa. Et primum vi-

<--- Page Split --->

dtur arrha nuptialis : secundo autem modo annuli subarhatio. Si autem est confirmatio promissionis : tunc est juramentum. De hac tamen reductione ad artem non curant Jurisperiti : quia intendunt grossis pro vulgaribus, circa quae sunt casus et particularia.

IIIsHABITIS , respondendum est ad id quod objicitur de primo modo, et dicrudum, quod secus est de Deo, et homine : quia Deus promittens nec causam promissionis habet in nobis, nec utilitatem, nec finem, et ideo non obligatur obligatione debiti : quia, ut dicunt sancti, Deus nihil debet homini, sed homo omnia sua debet Deo. Sed quando homo promittit, causam promissionis et utilitatem habet in eo cui promittit : sicut hic in contractu unus conjugum promittit, et causa est in alio qui repromittit sibi, et utilitas quae est debitum in corpore ejus cum qua contrahit, quod etiam jure matrimonii exigere potest : et ideo iste obligatur.

niam aliam non contingit eum de facili recuperare : et ideo istud ad judicium non deducitur sicut illud.

Adinquod objicitur ulterius de secundo modo, dicendum quod ille est quædam confirmatio promissionis, eo quod per donaria sponsa quodammodo sponso appropriatur, vel e converso, sicut innuitur in Genesi, xxx, 16, ubi dixit Lia ad Jacob : Ad me intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei.

Ad primum autem quod contra objiAd 1 et 2. citur, dicendum quod artha hic aliter sumitur quam pro pretio, vel pro parte pretii : sicut enim per artham res empta emptori appropriatur, ita sponsa sponso per subarrationem nuptialem : et ideo prima argumentatio fallit per æquivocationem. Si tamen concederetur, quod esset pars pretii, tunc dicendum quod matrimonium non ponitur sub pretio : sed id quod datur, est ad onera matrimonii sublevanda.

Ad ALIUD dicendum, quod promittens tenetur solvere quantum in se est, nisi stet per alium : et bene concedo, quod peccat non solvens si solvere possit.

Ad hoc autem quod objicitur, quod sit cogendus, dicendum quod non : quia frequenter dissimulatur minus malum, ne accidat majus. Dissimulatur, inquam, ita quod non deducitur in faciem Ecclesiae ad judicium, licet non dissimuletur in confessione. Et hoc est quod dicitur, Extra, libro quarto de sponsalibus, Praeterea hi qui, etc., ubi dicit Innocentius secundus : « Si autem se ad invicem admittere noluerint, ne forte deterius inde contingat, ut talem scilicet ducat quam odio habet : videtur quod ad instar eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eamdem sibi remittunt, hoc possit in patientia tolerari. »

Ad TERTIUM dicendum, quod si daretur Ad 3. dolis nomine, vel promitteretur, et non sequeretur matrimonium, restituere teneretur. Si autem alia donaria sunt potius amorem indicantia, quam magnam afferentia utilitatem, non credo quod tenetur ad restitutionem : sed tamen non sequitur, quod matrimonium sub pretio ponatur ratione supra dicta.

Ad n quod ulterius objicitur de tertio Tertius mod u s . modo, dicendum quod annulus ille significat fidem sponsalium in præsenti, scilicet ne alii promittat, et fidem thori in futuro servet : et ideo ponitur in digito sinistræ manus, qui annularis dicitur, quia in illum vena quædam pulsatilis, sive arteria venit a corde, quæ circulo ligatur ad amoris signum.

Ad TERTIUM dicendum, quod licet in majori decipiat, tamen est damnum recuperabilius, quam pecuniae : quia cum multis aliis potest contrahere : sed pecü-

Et per hoc patet solutio ad primum : Ad 1. quia ex falso, vel ex insufficienti causa annuli procedit : et ideo non concludit.

Ad ALIUD dicendum, quod nihil prohiAd 2.

<--- Page Split --->

bet monili subarhationem fieri, sed magis congrue fit per annulum : quia cum fides sponsalium obliget ad duo, unum illorum est principale, et alterum est consequens : et principale quidem est ad servandum fidem sponso : consequens autem est ad custodiendum se ab alio : annulus autem significat principale, et monile significat consequens : et ideo magis congrue fit per annulum, quam per monile.

Ad 3. Ad tertium dicendum, quod in tribus se habet sponsa ad sponsum : in quantum enim caput mulieris est vir, tenetur eum audire, sequi, et obedire. Ex matrimonio enim tenetur ad fidem, et custodiam ab altero : nec sunt plura adeo substantialia sponsae in quantum est sponsa. Primum autem horum significat inauris : secundum autem significat aunudus, et tertium monile. Et ideo his tribus antiquitus pucilla subarhabantur.

sed debet facere penitentiam de perjurio.

Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum sit cogendus? Dicendum, quod licet quidam dixerunt, quod sit cogendus propter juramentum : tamen videtur sapientibus, quod non : sed dissimulandum est si ex odio sponsae non vult perficere quod juravit, quia posset majus malum sequi : et iste casus expresse scriptus est, Extra, libro quarto de sponsalibus, Requisivit, ubi sic dicit Lucius tertius : « Requisivit a nobis tua fraternitas, qua censura mulier compelli debeat quae jurisjurandi religione neglecta nubere renuit cui se nupturam interposito juramento firmavit. » Et infra, « Ad quod breviter respondeo, quod cum libera debeant esse matrimonia, monenda est potius quam cogenda, cum coactiones difficiles soleant exitus habere frequenter. »

Ad m autem quod objicitur de condide ctione simpliciter honesta, dicendum quod Aii illa merito est apponenda, ita quod vituperari possunt contrahentes, si non apponant : quia contrahentes aut sunt maturæ aetatis, aut infantuli. Si sunt adulti, adhuc licet in eis sit confortata ratio, tamen unus solus non potest videre quid expediat, sicut vident plures fideliter consuientes. Si autem sunt infantes, non possunt discernere nisi doctrina et consilio aliorum seniorum : et ideo cum discretio faciat ad libertatem et honestatem consensus, talis conditio potius facit ad liberum matrimonium, quam ancillare vel servile : non enim dicitur liberum apud sapientes, quod quasi vinculum vel velamen malitiae habet libertatem, sed id potius quod secundum virtutem libere fit : et ideo talis conditio tenet, et est favorabilis.

Et sic patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod duplex est Aii consensus, scilicet matrimonium faciendi, et iste non dependet ad alium in matri-

Ad noc autem quod ulterius objicitur de juramento, dicendum quod bene potest fieri, si aliter non credant sibi invicem contrahentes : quia sicut dicit Apostolus, ad Hebr. vi, 16 : Homines per majorem sui jurant, et omnis controversive eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.

Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod in talibus casibus, ut infra patebit, solvuntur sponsalia : et tunc deobligatur a juramento, eo quod ipse juramento non tenetur, nisi modo sponsalium : et ideo sponsalibus fractis, non tenetur juramento amplius : sed bene concedo, quod incautum est in talibus jurare.

Ad aliud dicendum, quod in talibus non est perplexitas, quia potest complere juramentum : alioquin peccat mortaliter. Si autem matrimonium aliud supervenit : tunc peccat mortaliter contrahens cum alio, sed tamen non tenetur ad sponsalia perficienda, quia soluta sunt :

<--- Page Split --->

monio. Est etiam consensus conditionatus, quando de voluntate propria apponit conditionem, eo quod sibi homo non suflicit ad consilium, et ille dependet ratione prius inducta.

Ad 10 quod ulterius quaeritur de conditione utilitatis quae est pecunia, dicendum videtur, quod illa dupliciter apponi potest, scilicet aut ut in modum dotis, aut ut in modum penea si non consummantur matrimonia. Si primo modo apponatur, dico quod stat et exigi potest : et si non stet conditio, non tenetur ad consummationem promissionis. Et hoc contingit propter onera matrimonii, ut dictum est supra Si autem adjiciatur per modum penea, ut si sic dicatur : Nisi contraxero tecum, ego dabo tibi centum marcas : dico quod non tenet conditio nec exigi potest si non consummetur matrimonium. Argumentum autem ad hoc est in decretali prius inducta, Requisivit : quia scilicet matrimonia debent esse libera.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod matrimonium non ponitur sub pretio, ut patet ex supra dictis.

Ad ALIA duo est concedendum : quia illa procedunt in sensu illo quo conditio pecuniaria adjicitur in modum penea, et sunt bona contra illos qui aliter sentiunt, quam hic est determinatum.

Ad 10 quod ulterius objicitur de conditione turpi et contraria matrimonio, dicendum quod matrimonium numquam est finis mali, nec etiam ad malum finem. Est enim duplex finis, sicut et super secundum librum Sententiarum notatum invenies, scilicet finis operis, et finis operantis. Finis operis matrimonii numquam est ad malum finem, vel finis mali. Finis autem operantis sic potest esse in malo : et dictum Augustini intelligitur de fine operis, non operantis. Et quia finis operantis non est essentialis finis matrimonii, ideo dicit jus, quod cessat conditio quae est turpis finis intentio ex parte contrahentis, non contractus : et tenet contractus sponsalium.

Et per hoc patet solutio et ratio juris.

Ad aliud dicendum, quod unus plus peccat in actu, et alter plus in circumstantia trahente in id genus peccati, hoc est, in adulterium : nihil enim prohibet utrumque plus peccare consideratione diversa.

Si autem quaeritur, Quis simpliciter plus peccet ? Videtur, dicendum, quod ille qui prostituit uxorem propriam, ex hoc peccat majori peccato quod est adulterium, et contra plura : quia contra quaecumque peccat leno, peccat et iste, et insuper contra bonum matrimonii.

Ad hoc quod objicitur de conditione ultima, dicendum quod illa annihilat contractum : quia non est consensus in talibus in matrimonium secundum intellectum, sed secundum vocem tantum : sed secundum intellectum consentiunt in vile contubernium, quia non potest esse matrimonium, ubi renuntiatur bonis omnibus matrimonii.

Et per hoc patet solutio ad objectum : quia in tali contractu nihil boni est : et ideo nihil boni inde potest elici quod teneatur, sicut fuit in aliis contractibus conditionatis.

ARTICULUS XVI.

Quibus modis sponsalia dirimantur ?

Quinto quaeritur, Quibus modis sponsalia dirimantur ?

Accipiatur autem primum illud, quod determinatum est a jure.

Sunt igitur octo in quibus sponsalia dissolvuntur : quorum primus est si alter sponsorum transeat ad religionem, quod potest facere etiam invito et reclamante altero ante carnalem copulam : et tunc ille qui remanet in saeculo, absolvitur a vinculo sponsalium, etiamsi fuerint sponsalia per verba de praesenti.

<--- Page Split --->

Secundus est, quando sponsus non invenitur, quia transfert se ad aliam regionem : si tamen per eam non steterit, quod matrimonium non fuit consummatum : si enim per eam steterit, tunc aget pœnitentiam de promissione, et etiam de perjurio si juramentum intervenit.

Tertius est, si alter sponsorum post contracta sponsalia incurrerit lepram, aut paralysim, aut epileptiam, aut turpiter naso aut oculo fuerit mutilatus.

Quartus est, si superveniat affinitas, scilicet si sponsus cognovit consanguineam sponsae, vel e converso : et hoc sufficit probare sola fama.

Quintus est, si mutuo se absolverunt : quem tamen casum quidem non recipiunt.

Sextus, si alter eorum fuerit fornicatus.

Septimus, quando supervenit matrimonium per verba de praesenti cum alio contractum : quia tunc solvitur minus vinculum propter majus superveniens : sed tunc debet agere pœnitentiam de fide vel juramento vel promissione mentita.

Octavus, quando minor venit ad aetatem adultam, et petit absolvi a vinculo sponsalium, et dari sibi licentiam nubendi alii.

Dicunt insuper Jurisperiti, quod in duobus casibus solvuntur ipso jure, scilicet quando alter intrat religionem, et quando alter contrahit cum alio per verba de praesenti. In aliis autem omnibus casibus solvenda sunt per judicium Ecclesiae.

Ecce quid jus determinat de isto articulo.

debitum : cum igitur ita debitus efficiatur sponsus per sponsalia, et sponsa vice versa, videtur quod Deo se non potest immolare : ergo non potest intrare religionem.

  1. Item, Si pecuniae aliquis mihi efficeretur debitor, istam pecuniam qua efficeretur mihi non solvendo, immolare vel offerre non posset : sed majus est debitum matrimonii : ergo multo minus offerri potest per quod efficitur alteri non solvendo : sed si intrat religionem, propter votum continentiae efficitur impotens ad solvendum debitum matrimonii : ergo videtur, quod non debeat intrace religionem.

Ix contrariumhujusestquoddicitur , s e l . . . Extra, de convcr. conjugulali, lib. III. Dicit enim Alexander tertius, Ex publico instrumento, etc., ita : « Caeterum quia licet a praefato viro desponsata fuit, adhuc tamen (sicut asserit) ab ipso est incognita, mandamus quatenus si praedictus vir ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem ad religionem transire voluerit : recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam a sententia qua tenetur absolvas : ita quod si ad religionem transierit, uterque restituat alteri quod ab eo noscitur recepisse, etc. » Et infra : « Sane quod Dominus in Evangelio dicit, Non licere viro nisi ob causam fornicationis dimittere uxorem suam 1, intelligendum est secundum interpretationem sacri eloquii de his quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua confirmari non potest. » Ex his patet, quod jus verum dicit in hoc primo casu.

SED OBJECTUR contra primum casum : 1. Immolantis enim ex iniquo oblatio erit exsecrabilis : sed ex iniquo immolat, qui immolat alienum : ergo non est Deo accepta. Alienum autem est, quod est alteri promissum, et per promissum

ULTERIUS quaeritur de secundo.

Videtur enim quod ille sit injustus : quia

  1. In dubiis tutior pars est accipienda vel tenenda : sed tutius est quod exspe-

<--- Page Split --->

tet : quia in exspectando nullum fit alteri praejudicium : ergo videtur, quod non sint sponsalia soluta ex illa absentia.

  1. Item, Absentia corporum in nullo repugnat vinculo spirituali : quia ex consensu contractum est inter sponsos : ergo videtur, quod propter absentiam corporum non solvetur vinculum, quod est inter eos : ergo nec sponsalia.

t. 1. In contrarium hujus objicitur : quia, Extra, libro quarto de sponsalibus, sic scribit Alexander tertius Panormitano Episcopo : « De illis autem qui praestito juramento promittunt se aliquas mulieres ducturos, et postea eis in cognitis dimittunt terram, se ad partes alias transferentes : hoc tibi volumus innotescere, quod liberum erit mulieribus ipsis (si non amplius in facto est processum) ad alia se vota transferre : recepta tamen de perjurio pœnitentia, si per eas steterit, quominus matrimonium fuerit consummatum. »

ULTERIUS quæritur de tertio.

  1. Videtur enim quod corporalis necessitas non debet facere, quod aliquis cadat a suo jure : sed iste jus acquisivit de contrahendo matrimonio : ergo videtur, quod per corporalem infirmitatem illud perdere non debeat.

  2. Item, Involuntarium quod hominem compellit, secundum Aristotelem meretur ignoscentiam et veniam : ergo multo magis id quod intulit Deus : sed talis est necessitas istius infirmitatis : ergo videtur, quod sponsa talia debet ignoscere.

  3. ULTERIUS quæritur, Quare non ita dirimit febris vel quid tale, sicut infirmitates supra memorata ?

    1. In contrarium hujus objicitur per id quod dicit Urbanus secundus, libro quarto de conjugio leprosorum, Litteras. Et infra : « Quia postulasti utrum si post sponsalia de futuro inter legitimas personas contracta, antequam a viro mulier traducatur, alter eorum leprae morbum incurrat, alius ad consummandam copulam maritalem compelli de-

beat. Respondemus, quod ad eam accipiendam cogi non debet, cum nondum inter eos matrimonium fuerit consummatum. »

ULTERIUS quæritur de quarto casu.

Ille enim videtur omnino injustus :

  1. Ex peccato enim alterius non debet alius ab ipso puniri : ergo si alter sponsorum per fornicationem faciat affinitatem, non debet ille puniri qui non fornicatur : ergo non debet perdere jus sibi per sponsalia acquisitum.

  2. Item, Ponamus, quod ad hoc aliquis fornicetur cum consanguinea sponsae, ut solvat sponsalia : constat enim, quod dolus nulli debet patrocinari : ergo nec isti : ergo nec iste per dolum suum debet consequi absolutionem a sponsalibus.

In contrarium autem objicitur per hoc quod dicitur, 27, quæst. 2, ex concilio Tiburciensi : « Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius ejus eam duxerit : pater postmodum non habeat uxorem, nec mulier virum : filius qui patris facinus ignoravit, aliam accipiat. »

Ulterius quæritur de quarto casu isto, utrum sufficit probare per solam famam ? quia

  1. Cum potius semper judicandum sit pro matrimonio, videtur quod sponsalia stare debeant, donec certissime factum probetur : ergo non propter solam famam sponsalia sunt solvenda.

  2. Item, Fama saepe est falsa : et ideo videtur, quod non sit soli famæ credendum.

In contrarium hujus est id quod habesed contra. tur, Extra, quarto lib. de consang. et af/in, ubi Urbanus tertius sic scribit Burdigalensi Archiepiscopo : « Super eo quod juvenem asseris puellam nondum nubilem fide interposita desponsasse, quæ jam facta nubilis eum repetit : et ille respuit dicens se non debere eam ducere, pro eo quod postquam puellam affidavit, eamdem carnaliter propinquam ipsius cognovit. Respondeo, quod si ma-

<--- Page Split --->

nifestum est juvenem agnovisse propinquam praedictae puellae : vel si non est manifestum, fama tamen loci hoc habet, cum esset sponsa tantummodo de futuro, idem ab ejus inpeditione debet absolvi. »

Ulterius de quinto quaeritur.

Quia ille omnino non videtur esse recipiendus : quia

  1. Quod semel juste factum est, pro non facto haberi non potest : ergo videtur, quod nulla sit absolutio qua se invicem absolvunt.

  2. Item, Quod levitatis est, non debet admittere Ecclesia : sed maxime levitatis est modo contrahere, et modo mutuo se absolvere : ergo iste casus ab Ecclesia: non debet recipi.

Sed contra. In contrarium est decretalis supra inducta, Extra, de sponsalibus, Praeterea, ubi dicit Innocentius secundus, quod « ad instar eorum qui societatem fidei contrahunt, et post eamdem sibi remittunt, potest in patientia tolerari si se mutuo absolvunt : ita et illi qui sponsalia contraxerunt. »

Ulterius quaeritur de sexto, si alter eorum fuerit fornicatus.

Ex hoc enim non videntur solvi sponsalia simpliciter, sed tantum ad thori separationem : vinculum tamen videtur debere manere : quia Dominus dicit, quod qui diuissam duxerit, fornicatur1.

Adhuc quaeritur, utrum sit monendus ut recipiat eam ?

Videtur autem, quod sie : quia

  1. Infra habebitur, quod misericordia est recipere penitentem : sed omnis homo monendus est ad misericordiam : ergo et iste est monendus, ut recipiat illam quae fornicata est : vel e converso sponsa sponsum.

  2. Item, Tota die videmus hoc, quod sponsi fornicatur : et tamen sponsae pro-

cipiunt eos jure sponsalium contractorum : ergo videtur, quod iste casus nullus sit.

In contrarium hujus est, quod

  1. Etiam in matrimonio consummato uxor separatur a thoroprolter fornicationem : ergo multo magis per eam sponsalia annullari debent.

  2. Item, Sponsos nihil adeo reddit odiosos sicut fornicatio : sed periculum est si odiosi sibi invicem contrahunt : ergo videtur, quod talis casus debet separare sive solvere sponsalia.

Ulterius objicitur de septimo.

Videtur enim, quod non teneat ille : quia

  1. Posterius non debet infringere id quod prius factum est : sed prius facta sunt sponsalia juste : ergo non derogatur eis superveniente matrimonio.

  2. Item, Si quis vendat alii rem quam mihi prius vendidit : si ego probavero rem illam prius mihi venditam, restituetur mihi : ergo a simili sie est in sponsalibus, et matrimonio superveniente : ergo in tali casu recedendum est a matrimonio, et redeundum ad sponsalia.

In contrarium autem hujus est decresed eotalis Gregorii IX, quarto lib. de sponsalibus, Si inter virum et mulierem, etc.: « Verum si inter ipsos accessit tantum promissio de futuro, utroque dicente alteri, Ego recipiam te in meam : et, Ego te in meum : seu verba similia : si alius mulierem illam per verba de praesenti desponsaverit, etiamsi inter ipsam et primum juramentum intervencrit (sicut diximus) de futuro, hujusmodi desponsationis intuitu secundum matrimonium non poterit separari : sed eis est de violatione fidei penitentia injungenda. »

Ulterius quaeritur de octavo et ultimo.

Quia : lud nihil ad propositum videiur : quia,

<--- Page Split --->

  1. Sicut supra habitum est, minor aetate debita non potest contrahere sponsalia : ergo nullus est casus iste.

  2. Item, Ab eo quod nihil ligat, non est petenda absolutio : sed ante aetatem debitam sponsalia nihil ligant : ergo ab eis non est petenda absolutio.

suis, ut leviora sint onera matrimonii.

Quartus autem peccat contra legitimitatem personarum conjungendarum.

Quintus autem contra individuitatem hoc modo quo solvit sponsalia, quia non omni modo solvit, ut infra patebit.

IncontrariumhujusestdecretalisAlexandritertii , quartolibrodeSponsa - libus : « Deillisquiinfraannosaptosmatrimoniissponsaliacontrahunt , siveuterque , sivealterreclamet , antequamadannosmatrimonioaptospervenerint , etpostulentseparari , nonsuntullatenusaudiendi . Siveroalteruteristorumadannospubertatispervenerit , infracos - demannosalteroexistentecumsponsa - liacontrahuntur , siisquiminorisatatisest , cumadannosillosperveneritrecla - maverit , necinalterumvolueritcon - sentire , judicioEcclesiaepoteruntabin - vicemseparari . «

Sextus autem contra bonum fidei peccat.

Septimus, quia in oppositum stringit majori vinculo : et ideo contrarium est individuitati futurae in matrimonio promisso.

Octavus autem est, eo quod in contrahentibus non fuit dispositio debita : sicut enim omnis forma debitam dispositionem requirit in materia, ita etiam faciunt sponsalia : et una illarum dispositionum est aetas debita, ut patet ex prius habitis.

Et per hoc patet ratio juris, si quis ipsum ad universale et ad artem reducere voluerit : licet enim sit positivum, tamen secundum Tullium nullum est jus positivum, quod non sit ex ratione profectum : quod autem ex ratione profectum est, ad rationem et universale potest resolvi.

Solutio. Dicendum, quod in sponsalibus contrahendis attenduntur plura: quando enim promittitur in futurum de matrimonio contrahendo, illa promissio est ad solutionem matrimonii indeterminato tempore pubertatis ad bonum prolis in individua vita suscepta cum persona legitima ad contrahendum.

Primus igitur casus dirimit sponsalia, eo quod intercidit mors spiritualis impotens ad solvendum quod promisit : et ideo etiam alter solvitur a promisso.

Secundusautemcasuspeccatcontradeterminatumsponsionistempus : quiatemporecondictosolutionispromissinoncomparet .

Tertius vero peccaret in bonum prolis ex parte corporis : quia ex infirmis infirmi nascuntur. Peccat etiam contra finem quemdam matrimonii qui est collatio operum, eo quod unus homo sibi est insufficiens in opere : et hunc finem matrimonii ponunt tres Philosophi, scilicet Tullius, Aristoteles, et Aspasius : sponsus enim infirmus chronica infirmitate non potest conferre aliquid de operibus

Ad PRIMUM igitur dicendum, quod ille Primus casus. 1. sum. 1.

Si autem quaeritur, Quomodo solvuntur ? Dicendum, quod ipso jure : sicut lumine majore superveniente offuscatur lumen minus.

Ad ALIUD dicendum, quod secus est de pecunia : et ratio illa in praecedenti articulo expedita est : et ideo non valet illa objectio.

Praeterea, Inter sponsos uterque alteri aequaliter debet, et ideo quantum iste subtrahit qui intrat religionem, tantum recompensatur alteri per retentionem sui debiti qui manet in saeculo. Decretalis autem adducta in oppositum, est concedenda et probat casum. Et eodem

<--- Page Split --->

modo de omnibus juribus est dicendum, qua in ista quaestione sunt inducta.

Secundus casus Ad 1.

Ad in quod ulterius quaeritur de secundo, dicendum quod dubium determinatur ex modo promissionis : quia tempus certificatur in annis pubertatis. Unde, Extra, libro quarto de sponsalibus, praeipitur, quod tempore pubertatis, vel infra duos menses, debitum reddat sponso, vel intret religionem : et ideo quando tempore illo non invenitur sponsus, absolvitur alter qui remanet in terra.

Ad 2.

Ad aliud dicendum, quod absentia repugnat effectui matrimoniali qui est copula carnalis, et ideo etiam vinculo repugnat : et ideo solvuntur sponsalia.

ideo datur ei licentia, quod non teneatur sponsalibus nisi velit : unde nihil de suo jure perdit, sed potius lucratur libertatem ab eo qui se Deo et sibi reddidit abominabilem.

Ad aliud dicendum, quod dolus ei non patrocinatur, sed nocet quando jus suum perdit : et hoc in favorem alterius qui non peccat est inductum, ut dictum est.

Ad in quod ulterius quaeritur. Utrum in tali casu sufficit probare per solam famam ? Dicendum quod sic : quia hoc crimen praecipue conturbat sponsos, et facit eos odiosos sibi : et ideo de facili permittitur separatio propter crimen illud.

Tercius casus, Ad 1.

Ad in quod ulterius quaeritur de tertio, dicendum quod quando est ante matrimonium hujusmodi defectus corporis, sponsos sibi facit abominabiles, et illoruni individuitas vitae est amara : et ideo melius est ut non conjungantur, quia malos exitus talia connubia sortiuntur, et quia proles ex parte corporis destrueretur : sed si supervenerit matrimonio, tunc tenet illud quod objectum est. Cum enim sponsalia non sint nisi dispositio ad matrimonium, facilius solvuntur, quam matrimonium.

Ad 2.

Ad aliud dicendum, quod necessarium tale sive involuntariam in actu, meretur veniam et ignoscentiam : sed in contractibus secus est, quia ibi attendit homo utilitatem propriam, et ideo cavet sibi a contractu indetectabili et nocivo.

Ad 3.

Ad aliud dicendum, quod chronicae aegritudines, et generantes horrorem et impotentiam cooperandi ad onera matrimonii sublevanda, solvunt sponsalia : sed febres et hujusmodi, temporales sunt, et ideo non solvunt : quia non semper reddunt impotentes, sed ad tempus breve et modicum.

Quartus casus, Ad 1.

Ad in quod objicitur de quarto, dicendum quod qui fornicatur, perdit jus suum, et alteri efficitur abominabilis : et

Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod hoc est verum de matrimonio : sed sponsalia non sunt matrimonium, ut supra patuit : et ideo propter periculum futurum quod ex odio generari consuevit, etiam propter solam fanam admittitur separatio sponsalium.

Ad aliud dicendum, quod ille casus a quibusdam non ponitur : et respondent Quntus cus ad decretalem inductam, quod non est decretalis, nec continet jus, sed loquitur de permissione comparativa, hoc est, quod sicut permittitur violatio societatis, ne majus malum fiat, ita etiam solutio sponsalium per hoc quod uterque alium absolvit, ne in odio convenientes se ad invicem interficiant. Posset tamen dici, quod casus iste tenet cum pecunia moventur de promisso : tunc enim signum est, quod non bene conveniunt : et ideo tunc Ecclesia patitur magis quam agat separationem ipsorum.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod sponsalia non dicunt aliquid perfecte factum, sed potius faciendum : et ideo possunt revocari : quia quantum ad principale quod est in eis, dependent in futurum.

Ad aliud dicendum, quod in veritate taliter se absolventes non cavent voto : tamen Ecclesia patitur praedicta ex causa.

<--- Page Split --->

Ad 19 quod objicitur de sexto dicendum, quod secus est in matrimonio et sponsalibus : quia in matrimonio non potest fieri conjunctio ad alium : et ideo monetur ut redeat ad suum, ne in periculo sit castitas sua : sed in sponsalibus potest fieri conjunctio ad alium, et ideo solvuntur : et non monetur, quia tales sibi invicem sunt odiosi : et per hoc patet etiam solutio ad secundum.

Ad ALIUD dicendum, quod aliter est in masculis, et aliter in feminis : quia masculus habet ad libidinem impellens magis quam femina : et ideo minus turpe est de masculo si fornicetur : et ideo de gratia masculi a feminis facilius recipiuntur, sed non de jure.

Ad 19 quod ulterius objicitur de septimo, dicendum quod matrimonium est majus vinculum superveniens : et ideo

quando stringit in oppositum, vinculum sponsalium rumpitur.

Ad objectum autem dicendum, quod si in omnibus essent æqualia, tunc teneret objectio : sed inæqualia sunt, ut jam dictum est.

Ad ALIUD dicendum, quod non est simile, sicut supra expeditum est.

Ad 19 quod ulterius objicitur de octavos, dicendum quod ibi est modus sponsalium, licet non materia pro toto, sed pro altera parte tantum : et ideo in tractatu de solutione sponsalium ponitur iste casus.

Ad ALIUD dicendum, quod quia videbatur approbare in annis deputatis ad sponsalia contrahenda, et propter bonum exemplum, petit absolvi : et non ideo quod sciat se esse ligatum personæ tali.

Octavus casus. Ad 1.

Ad 2.

L. Quod aliter accipitur in his aliis capitulis sponsa.

Hæc etiam sponsa est, quæ sic viro desponsata est, ut non intercesserit consensus de præsenti, sed sponsio futuri. Secundum quem modum illud decretum ' intelligitur : Si quis sponsam filii oppresserit, et post filius ejus eam duxerit, pater postea non habeat uxorem, nec mulier virum : filius qui patris facinus ignoravit, aliam ducat. Si conjunx illa fuisset (quod utique foret, si in sponsalibus pactio conjugalis intercessisset) non permitteretur sponso aliam ducere. Mæchis autem pæna non nubendi ex rigore infligitur, ut alii terreantur. Idem, ex eodem 2 : Quidam desponsavit uxorem et dotavit, et cum ea coire non potuit, quam clanculo frater ejus corrupit et gravidam reddidit, decretum est, ut quamvis nupta non potuerit esse legitimo viro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit : sed mæchus et mæcha fornicationis quidem vindictam sustineant, licita vero eis conjugia non negentur. De illa desponsatione hoc intelligi debet, ubi

<--- Page Split --->

non fuit consensus conjugalis de præsenti, alioquin non liceret eis talia sortiri conjugia. Secundum hoc etiam illud intelligi debet : Statutum est a sacro conventu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica pœnitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alteri non negetur 1. Apparet hanc fuisse desponsatam sine pactione conjugali de præsenti, et ideo non fuisse conjugem : cui vivente sponso, alteri nubendi licentia non negatur. Sunt enim quædam nuptialia pacta de futuro, ex quibus sponsi et sponsæ vocantur, nec exinde conjuges sunt. Et est pactio quædam conjugalis de præsenti, quæ sponsum et sponsam etiam conjuges facit. Et utraque pactio desponsatio vel sponsalia interdum dicuntur, proprie tamen sponsalia dicuntur quædam solemnia pacta nuptialia.

M. Quare non statim tradantur sponsæ ?

De nuptialibus pactis, ubi est tantum sponsio futuri, ait Augustinus : Institutum est ut jam pactæ sponsæ non statim tradantur, ne vilem habeat maritus datam, quam suspiravit sponsus dilatam .

cit Magister, quod ultimo modo proprie sponsalia dicuntur.

Videtur autem falsum.

ARTICULUS XVII.

An dicantur sponsalia a sponsa de futuro, vel de præsenti, vel de solemnitate nuptiarum ?

  1. Ex decreto Nicolai Papæ supra inducto, ubi dicit, quod sponsalia sunt futurarum promissiones nuptiarum : ergo primo modo proprie dicuntur sponsalia et sponsa, ut videtur.

  2. Item, Hoc videtur sonare nomen, ut supra habitum est: ergo mentitur in Littera.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, L, sub finem : « Sunt enim quædam nuptialia pacta, etc. »

Hic enim colligitur, quod tripliciter dicitur sponsa, scilicet de futuro, et de præsenti, et solemnitas nuptiarum. Et di-

ULTERIUS quæritur hic, Utrum æquivoce vel univoce dicitur de his tribus ?

Videtur autem, quod æquivoce : quia I. Distinguit in Littera vocem sponsalium in suas significationes : talis autem

1 Ex concil. Toletano, ubi supra, cap. Statutum (Nota edit. Lugd.)

2 27, quæst. 2, cap. Institutum. (Nota edit. Lugd.)

<--- Page Split --->

distinctio non convenit nisi æquivoco : ergo est æquivocum.

  1. Præterea, Nullus distinguit sic, quod homo aliter significet Socratem, et aliter Platonem: sed Magister dicit, quod aliter unum significet, et aliter aliud: ergo est æquivocum.

In contrarium hujus objicitur :

Ab una enim sponsione dicitur quocunque modo dicatur : ergo unam habet rationem : ergo est univocum.

Videtur enim, quod nulla sit causa quam assignat in Littera : quia

  1. Istud, ut dicit Auctor, intelligitur de sponsalibus in futurum promissis : sponsalia autem non contrahuntur in futurum, quia non est sufficiens ætas contrahentium : non ergo causa est, quod non exhibeatur statim, ut desideret dilatam, sed quia non est sufficiens ætas et habitus corporis ad matrimonium consummandum.

Responsio, quod sponsalia proprie dicuntur pacta futurarum nuptiarum cum solemnitate facta : et ideo quod dicit Magister, non intelligitur de solemnitate sola, sed potius concretive de sponsione solemni futurarum nuptiarum : et per hoc patet, quod non est contrarium præhabitis : et per hoc solvuntur duo prima.

  1. Item, Videtur esse contra Apostolum, I ad Corinth. vii, 9: Melius est nubere, quam uri. Cum igitur in dilatione alter conjugum uratur, vel ambo, melius esset quod statim exhiberetur.

  2. Item, Omnis dilatio est ad terminum aliquem qui est in contractibus humanis : videtur ergo, quod huic dilationi deberet terminus assignari.

Ad aliud dicendum, quod nec univoce dicitur de his, nec etiam æquivoce, sed potius per analogiam ad unum, ut probat ultima objectio. Analogum enim dicitur de pluribus diversis modis respicientibus ad unum : et ideo distinguit Magister in Littera modos diversorum sponsalium.

Et hæc est solutio omnium quæsitorum.

ARTICULUS XVIII.

An in sponsalibus debeat esse terminus ad solemnizandum matrimonium ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, M, « De nuptialibus pactis, ubi est tantum sponsio futuri, etc. »

Responsio. Dicendum, quod sancti Patres a principio ita constituerunt, ut Littera continet, et propter causam quæ in Littera assignatur.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod frequenter etiam habentes ætatem contrahunt sponsalia de futuro : et de illis puto, quod loquatur : et hoc patet per hoc quia parvuli ante ætatem contrahentes, non suspirarent ad dilationem nuptiarum.

Ad aliud dicendum, quod non diu differtur : et ideo non potest multum exardescere concupiscentia : non differtur enim nisi ad duos menses, ut patet ex superius inducta decretali : si tamen nimis periculose cresceret tentatio, melius putarem ego salvo judicio majoris, quod statim matrimonium consummaretur.

Ad ultimum dicendum, quod tempus contrahentium habentium ætatem præfixum est a jure, scilicet ad plus duo menses vel unus, ut supra patuit.

Solutio.

Ad 1.

Ad 2.

Ad 3.

<--- Page Split --->

N. Quæ sponsa sit vidua mortuo sponso, et quæ non ?

Et est sciendum 1, quod illa sponsa quæ tantum in futuro est pacta, mortuo sponso non remanet vidua, quia non fuerat vir ejus. Unde si quis eam duxerit, ad sacros ordines conscendere non prohibetur, quia non duxit viduam. Vidua enim maritus æque sicut bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex tali autem copula nullus arctur a sacris ordinibus.

O. Qui alterius sponsam eo mortuo ducit, ad sacros ordines accedere potest.

Secundum hoc intelligendum est quod ait Pelagius Papa, de illo qui mortuo sponso ejus sponsam ducit in uxorem: Nihil est, inquit 3, quantum ad hunc articulum attinet, quod ei obviet de canonicis institutis, quin ad sacros ordines promoveri valeat. Si vero talis sponsa fuisset, inter quam et sponsum ejus consensus de præsenti intercessisset, eo mortuo vidua remansisset: cui copulatus in conjugio, ulterius ad sacros ordines non accederet, cum viduam duxerit. Non est ergo ambigendum, quin solus de præsenti consensus conjugium efficiat, et exinde veri conjuges appellentur. Ideo post talem consensum si quis alii se copulaverit, etiamsi carnis commixtio illic sequatur, ad priorem copulam revocandus est.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIX.

Au diffinitio bigamix sit bene assignata ?

Hcinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, N, sub finem : « Vidux enim maritus atque sicut bigamus, sacerdos fieri prohibetur, etc. »

Quaeruntur autem hic quatuor de bigamia.

Primo, Quid sit, et unde dicatur ?

Secundo, Quot modis fiat ?

Tertio, Qua ratione ei irregularitas adjungatur ?

Quarto, Utrum illa irregularitas admittat aliquam dispensationem ?

Ab prium horum proceditur sic :

Dictum aliquorum est, quod « bigamia est divisio unius in non unam uxorem vel uxores. »

Videtur autem, quod haec diffinitio non valet : quia

  1. Bigamia opponitur monogamiae : et monogamus dividitur : ergo bigamia non est divisio unius, etc. Probatio mediae. Omne id quod unitur alteri a se, oportet quod in se dividatur : sed omnis homo adhaerens uxori, unitur alteri a se : ergo dividitur in seipso.

  2. Si forte dicas, quod dividitur in unam. Contra : Probatur, quod non : quia ipsa etiam divisa est a se, et unita viro qui commiscetur ei : ergo dividitur in non unam.

  3. Item, Nihil videtur dictum, in non unam : quia dicit Boetius, quod omnis res est una : ergo omnis uxor est una uxor : nullus ergo dividitur in non unam.

  4. Item, Omne quod est (ut probat Philosophus) est unum, vel multa : ergo

et uxor vel fœmina in quam dividitur iste, est una, vel multæ : constat autem, quod non multæ : ergo una : falsum ergo est, quod aliquis dividatur in non unam.

  1. Item, Numquam dicimus aliquid dividi in plura quæ non sunt, sed in plura quæ sunt : si ergo nullus dividatur in plures uxores quæ sunt, nullus dividetur in plures uxores : sed quæ non simul in eodem tempore sunt, sed una decessit, et alia superest, illæ uxores plures non sunt : ergo qui primo habet unam, et post mortem illius aliam, videtur quod ipse non sit divisus in plures.

  2. Item, Hoc videtur ex verbis Apostoli, I ad Corinth. viii, 39 : Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit 1 : sed divisio est ex lege : ergo cum absolvitur a lege, absolvitur a divisione : ergo post mortem ejus non est divisus in eam : si ergo tunc in unam postea ductam dividatur, non videtur esse divisus in plures.

  3. Item, Objicitur de hoc quod dicit, Uxorem, vel uxores. Divisio enim sequitur unius separationem : quia ita dicit Aristoteles, quod numerum cognoscimus divisione continui : sed hujusmodi unio est etiam ad meretricem, ut dicitur, I ad Corinth. vi, 16 : An nesciis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus effeitur ? Ergo consequitur talis divisio, si pluribus fornicario concubitu conjungatur : ergo qui cum pluribus fornicatur, est bigamus, quod falsum est.

Resposnio. Dicendum, quod superius Inducta diffinitio est satis bona. Dicitur enim bigamus a bis, et yàμoç quod est mulier in Græco, quasi divisus bis iteratus in mulierem : sicut etiam monagamus non sic iteratus, et trigamus ter iteratus, et quadrigamus, et pentagamus, et exagamus, et heptagamus, et polygamus.

<--- Page Split --->

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod separatio quae inest bigamiae, unitati sacrementi opponitur: unitas autem sacramenti est individuitas signi : et haec numquam melius quam ex signato cognoscitur: signatum autem est duplex, scilicet unio spiritus fidelis cum spiritu increato, et unio divinae naturae cum humana in una persona Christi. Et prima quidem significatur per individuitatem consensus: secunda autem per individuitatem carnis, ut supra patuit in distinctione praehabita. Dicendum est igitur individuitatem signi nihil aliud esse, quam individuitatem consensus, et conjunctionis carnalis. Est autem individuitas consensus a duobus, scilicet quod sit ab individuo, et individuum : et ab eisdem duobus causatur individua conjunctio carnis: individuus autem nullus est, nisi qui in se est indivisus: et similiter individua nulla est mulier, nisi quae est in se indivisa: et haec sola est quae nullam umquam in alium habuit conjunctionem per copulam individualem. Et sic patet, quod bigamia est privatio hujus copulae individualis, eo quod bigamia sit privatio individuitatis, sicut caecitas est privatio visus. Unde patet, quod monogamus non habet privationem individuatis: quia cum unica non est nisi una individuitas, non separata.

Ad probationem dicendum, quod ipsa est unica in hujusmodi individuitate si virgo fuit quando traducta est : eo quod individuitas est matrimonii, ut dictum est, potius quam unius in se personae, quia est sacramenti et signi.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod unum quandoque dicit unitatem suppositi, et quandoque unitatem accidentis : et similiter fit negatio sive privatio in non uno. Dicendum igitur, quod hic negat accidens secundum quod una in tali signi individuitate et unitate dicitur, quae unius fuit vel est : et non una quae plurium fuit vel est, licet semper sit una secundum suppositum.

Ad 3. AD ARIUD dicendum, quod si ly unum

dicat unitatem suppositi, tunc verum est, quod nihil est quod non sit unum : quia omne quod est, tantum unum est. Si autem dicat unitatem accidentis oppositi divisioni prædictæ, tunc multasunt mulieres quæ non sunt unæ : quia non sunt unicae unius, sicut accipitur, Cantic. vi, 8 : Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electu genetrici suæ, hoc est, unica.

Ad ALIUD dicendum eodem modo, quod de unitate suppositi intelligitur.

Ad ALIUD dicendum, quod bene divividitur aliquid in ea quae non sunt, sed quae fuerunt : licet enim non maneat mulier in quam divisus est vir prius, tamen divisio manet in ipso quando conjunctus et sequenti : et hoc patet respiciendo in signato per indivisionem matrimonii : quia unitas naturarum in Christo non est nisi inter duo extrema et semel. Potest igitur tripliciter signum non respondere signato, scilicet si sit quasi unus, sed non una : vel si una, sed non unus : vel si non semel, sed iste tertius modus non potest esse inter eumdem virum et eamdem mulierem : quia sacramenta non iterantur super eamdem numero materiam : et ita patet, quod sit duobus primis modis. Forma autem argumentandi non valet : quia instantia est, quia si aliquid primo dividatur, ut lignum in ignem : igne enim non existente, divisio adhuc manet in ligno : et si postea dividatur, erit bis divisum : et non erit ibi divisio unius in unicum, quia licet primum cum secundo non sit secundum rem, est tamen quoad effectum quem relinquit in eo in quod ipsum divisum est.

Ad ALIUD dicendum, quod Apostolus intelligit de lege redditionis debiti et obedientiae, et non de effectu qui relinquitur in viro etiam post mortem mulieris.

Ad ALIUD dicendum, quod dupliciter est unio inter virum et mulierem, scilicet carnalis operis, et individuitatis signi. Prima est cum qualibet muliere

<--- Page Split --->

quæ carnaliter cognoscitur. Secunda autem est cum legitime conjuncta tantum : et ideo sola illa potest facere bigamiam : alia enim non facit nisi per conjunctionem ad istam de jure vel de facto consummato, ut infra patebit.

sive : cum igitur bigamia non fiat nisi a violatione hujus individuitatis, videtur quod talis non efficiatur bigamus.

  1. Item, Qui numquam est nisi unius, numquam efficitur bigamus : sed ille numquam est nisi unius solius : ergo, etc. PROBATIO : quia non est dare tempus in quo ille sit duarum : ergo habetur propositum,

ARTICULUS XX.

Quot modis fiat bigamia?

Secundo quæritur, Quot modis fiat bigamia?

Sunt autem super hoc a jure notati quatuor modi : et illi primum accipiantur, et postea objiciatur contra illos.

Primus est qui et proprius est, quando aliquis successive duas uxores habet, quas ambas carnaliter cognovit.

Secundus autem improprius modus est, quando duas simul habuit, unam de facto, et alteram de jure.

Tertius est, quando unam habuit de jure, et illa mortua, aliam duxit de facto, et non de jure.

Quartus est, quando aliquis contrahit cum corrupta.

IN CONTRARIUM hujus est quod habetur Sed contra. in Decretis, ubi sic dicit Hieronymus: « Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei, et videant secundas et tertias nuptias in Domino concessisse, etc. Et ita non damno bigamos, imo nec trigamos : sed si dici potest, nec octogamos. » Ex hoc accipitur, quod est bigamus, qui secundas vel deinceps nuptias consummat : ergo ille est unus et proprius modus bigamiae.

ULTERIUS quæritur de casibus qui sæpe Quæst. 1. sumuntur juxta hunc modum. Pono enim, quod aliquis ducit unam per verba de præsenti, et antequam consummet matrimonium illa moritur : et postea ducit aliam, et illam cognoscit carnaliter. Videtur enim, quod ille sit bigamus per ea quæ expresse dicuntur in Littera ex verbis Magistri et distinctione Nicolai Papa, quæ fit in Littera inter contrahentem cum sponsa alicujus defuncti quæ fuit per verba de præsenti.

OBJICITUR autem primo contra primum modum.

  1. Numquam enim duabus conjungitur, qui conjungitur uni, et non conjungitur alii, nisi solutus ab illa : sed aliter conjungitur ille qui accipit duas successive : ergo videtur, quod numquam conjungitur duabus : ergo numquam efficitur bigamus.

  2. Item, In antiquis temporibus simul uni plures conjungi poterant in uno uxorio affectu : ergo multo magis plures successive possunt conjungi uni in uno uxorio affectu : sed uni affectui uxorio respondet una individuitas sacramenti : ergo in una individuitate sacramenti potest aliquis conjungi pluribus succes-

IN CONTRARIUM autem hujus objicitur id Sed contra. quod Innocentius tertius scribit Meten. Episcopo, lib. i, Extra, de Bigamis, Debitum pastoralis officii, etc., et infra : « Cum ergo propter sacramenti defectum inhibitum sit, ne bigamus aut maritus viduae præsumat ad sacros ordines promoveri : quoniam nec illa est unica unici, nec iste unus unius, profecto ubi deficit inter hujusmodi conjuges corporis commixtio, non deest hujusmodi signaculum sacramenti. Unde is qui mulierem ab alio viro ductam, sed minime cognitam duxit uxorem (quia nec illa, nec ipse carnem suam divisit in plures) propter hoc impediri non debet quin possit ad sacerdotium promoveri. » Hæc

<--- Page Split --->

decretalis valde est notabilis : quia abrogatur per eam quod dicit Magister in isto capitulo.

Ulterius quaeritur de secundo modo.

  1. Ille enim non videtur esse casus : quia non est defectus sacramenti, ubi nullum est sacramentum : sed cum ea cum qua contraxit, de facto nullum est sacramentum : ergo non videtur, quod propter hoc fiat defectus sacramenti.

  2. Item, Absurdum esset dicere, quod commixtio ad meretricem haberet significare copulationem naturarum in una persona Christi : ergo illa adhæsio qua adhæret mulieri de facto, non habet individuitatem aliquam : cujus signum est, quia separatur ab ea quando voluerit : ergo videtur, quod ille numquam habet nisi unam individuitatem cum unica : ergo ipse non debet reputari bigamus.

Sed contra. In contrarium hujus est quod 1. Dicit Hieronymus, 31, quest. 1, Quomodo virginibus. Et infra : « Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem in duas divisit uxores1 : fratricidium et bigamiam eadem cataclysmi pœna delevit, etc. » Ex hoc accipitur, quod qui habet duas simul non de jure, sicut Lamech qui non habuit de jure, nec de divina inspiratione, bigamus dicitur a Hieronymo.

  1. Ad idem facit in quod habetur, dist. 31, ex concilio Toletano : « Christiano non dicam plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum, aut uxorem, aut certe loco uxoris (si conjunx deest) concubinam. Cæterum si non talis concubina fuerit, et ætas illius de quo agitur, futuræ incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, Apostolica concessione ad ordinem diaconatus provehi potest. » Ex hoc accipitur a contrario sensu, quod si contraxit de facto cum secunda, prohibetur ad ordine, et non nisi propter bigamiam : ergo iste talis est bigamus.

  2. Ad idem est quod habetur, Extra, de divortio, Gaudemus, et est longa decretalis : sed ibi dicitur, quod nulli licet duas simul habere : ergo multo minus unam de jure, et aliam de facto, quin ipse bigamus reputetur.

Ulterius quaeritur de casibus qui reducuntur ad illum.

  1. Ponamus ergo, quod habeat unam de jure, sed non consummavit cum illa matrimonium, sed tantum cum ea contraxit matrimonium per verba de praesenti, et cum alia contraxit de facto, et cognoscit eam : videtur enim, quod iste sit bigamus, quia ipse aut de jure aut de facto habet duas : et qui duas habet, est bigamus : ergo iste est bigamus.

  2. Item, Individuitas consensus significans individuitatem animæ fidelis cum Deo, salvatur in illa quam habet de jure : sed cum alia est etiam quædam individuitas carnis : ergo ipse non est unicus unius, sed potius duplex duarum : ergo non salvatur in eo ratio sacramenti : ergo ipse est bigamus.

  3. Adhuc, Ponamus, quod ipse revertatur ad primam quam habet de jure : constat, quod ipse tunc est bigamus : cum igitur ante reditum plus peccet contra Deum et contra matrimonium, videtur quod tunc magis debeat bigamus reputari.

In contrarium est, quod iste actu carsed non suam in plures non divisit : ergo secundum decretalem Innocentii supra inductam, non debet dici bigamus.

Ulterius quaeritur de tertio modo.

Videtur enim, quod ille nullus sit omnino : quia

  1. Magis est dividi cum peccato quam sine peccato : sed si quis dividatur in plures fornicarias, non efficitur bigamus : ergo videtur, quod nec ille qui unam habuit de jure, qua mortua, aliam ducit de facto.

  2. Adhuc, Ponamus, quod post mortem sua uxoris multas cognoscat forni-

<--- Page Split --->

cario concubitu, et non contrahat cum aliqua : videtur, quod ille sit magis bigamus, quia nec forma honestatis in illo salvatur : ergo videtur, quod etiam talis sit bigamus plus quam primus.

c.ntra. In contrariumautemhujusest , quoddicitur , Extra , debigamisnonordinatis , e t c . Etinfra : « Nosauteminhacquæ - stionetaliterrespondemus , quodcumhujuscemodiclericisquiquantuminipsisfuitsecundasmulieressibimatrimoniali - terconjunxerunt , tamquamcumbigamisnonliceatdispensari , licetinveritatebi - gaminonexistant , nonproptersacra - mentidefectum , sedpropteraffectumintentioniscumoperesubsecuto . »

ULTERIUSquæriturdequartomodo . Quiadeillonullaratioessevidetur :

  1. Non enim propter divisionem alterius ego dividor : ergo nec propter mulieris divisionem dividitur vir : ergo ipse manet unicus unius : ergo ipse non est bigamus.

  2. Item, Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, ut dicitur, Ezechiel. xviii, 20 : ergo nec vir portabit iniquitatem uxoris, nec e converso : ergo nec poenam bigamiae : ergo videtur, quod ille non sit bigamus, qui contrahit cum corrupta.

  3. In contrariumhujusest , q u o d

  4. Dicitur, distinctione 32, ubi Leo Papa contra epistolam Nicetæ Abbatis : « Seriatim et aperte prosequamur, quod sancta Romana Ecclesia de gradibus clericorum ait : Clericos, ostiarios, lectores, exorcitas, acolythos, si extra votum et habitum monachi inveniantur, et continentiam profiteri noluerint, uxorem ducere virginem cum benedictione sacerdotali permittuntur, non autem viduam aut repudiatam : quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum provehi poterunt : quia nec laicus nisi virginem sortitus uxorem. » Ex hoc accipitur, quod sive acceperit viduam sive repudiatam, ipse reputatur ut bigamus irregularis ad ordines sacros.

  5. Item, Distinctione 34, dicit : « Curandum est ergo in primis, ne ad sacros ordines (sicut in gestis prioribus ante scriptum est) quisquam qui in uxorem virginem non duxit, adspiret. »

  6. Ad idem est quod Gregorius Silitano Episcopo scribit sic : « Præcipimus ne umquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum, aut qui virginem non est sortitus uxorem, aut ignorantem litteras, vel qualibet ex parte corporis vitiatum, vel pœnitentiæ, vel curiæ, aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere : sed si quos hujusmodi repereris, non audeas promovere. »

ULTERIUSquæriturhicdecasibusquividentursimiles . Ponamusenim , quodaliquisprimodefloretaliquamfornica - rioconcubitu , etposteacontrahatcumeadem .

V ideturenim , quodistesitbigamus : q u i a

  1. Non ducit uxorem virginem, sed corruptam : ergo secundum decreta inducta ipse est irregularis ut bigamus. Hoc videtur confirmari per hoc quod habetur, distinctione 32 : « Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo, aut probatæ castitatis, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem uxorem habuerit. »

  2. Ad idem facere videtur, 30, quæst. 3 : « Qualis debeat esse uxor quæ habenda est secundum legem, virgo casta, et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranymphis accipienda. » Ergo si non sit talis, non videtur esse unica unici : ergo contrahens cum ipsa efficitur bigamus : sed supra dicta non est talis : ergo contrahens cum ea, bigamus reputatur.

Incontrariumhujusvidetur , q u o d

  1. Ille in aliam non est divisus, nisi in istam : ergo non debet reputari bigamus.

  2. Ad idem facit quod habetur, Extra, de bigamis, Debitum. Et est supra inducta decretalis, quæ dicit, quod nisi se-

<--- Page Split --->

cundum carnalem concubitum in plures dividatur, non reputatur bigamus.

Quæst. 4. ULTERIUS quaeritur de alio casu, scilicet quod si aliquis contrahat cum aliqua, quam credit virginem, et cum consummat matrimonium, non invenit eam virginem : videtur enim ille non esse bigamus, quia

  1. Est ibi pura ignorantia facti : ergo si ibi esset etiam peccatum, in toto excuretur : ergo multo magis excuseratur a pœna : ergo non debet reputari irregularis ex hoc ad sacros ordines suscipiendos.

  2. Item, In his quæ non aperte mala sunt, intentio nomen operi imponit : sed ille intendit contrahere cum virgine, et facit quod in se est ad hoc, quod contrahat cum virgine : ergo videtur, quod non puniatur irregularitate bigamiae ex hoc quod non invenit eam virginem.

Sed contra. In CONTRARIUM hujus est decretum Leonis Papæ, quod « illæ famulae Dei, quæ integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia, si se incontaminatis non audeant compararare virginibus. » Ergo a sinuili et iste talis non omnino est comparandus monogamis : ergo videtur, quod sit bigamus et irregularis.

Quæst. 5. ULTERIUS quaeritur de alio casu, scilicet quod aliquis contrahit cum virgine et cognoscit eam : deinde cognoscitur ab alio per adulterium : et maritus ignorans hoc, cognoscit eam.

Videtur enim, quod ille non est bigamus : quia est unicus unius : ergo non est bigamus.

Sed contra. Sed contra :

  1. Illa non est unica, quæ est divisa in plures : ergo non est unica unius : ergo violavit sacramentum : ergo videtur, quod sit reputandus bigamus.

  2. Ad hoc etiam videtur esse quod dicitur, distinctione 34 : « Si cujus uxorem adulterium commisisse cum esset laicus, evidenter fuerit probatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non pot-

est. Quod si in clericatu jam eo constituto adulteravit, dato repudio eam dimittere debet. Si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui. »

  1. Ad idem, ibidem, capitulo sequenti, « Si laici uxor in adulterio deprehensa fuerit, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur. Si autem post ordinationem alicujus clerici uxor adulterata fuerit, dimittat eam. Si autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio sit alienus. »

ULTERIUS quaeritur de alio casu. Sit Qu. enim, quod maritus uxorem accuset de adulterio, et illa antequam sententia detur, petat debitum, et ille reddat sicut tenetur, et postea sententia dicat eam esse ream. Et quaeratur, utrum iste sit reputandus bigamus?

Videtur, quod non : quia

  1. Ille facit quod debet : nemo autem punitur pro eo quod facit id quod debet : ergo nec iste : sed magna pœna est irregularitas : ergo iste non efficitur irregularis.

  2. Item, Iste non agit, sed potius patitur : passiones autem non merentur puniri : ergo iste non debet puniri irregularitate.

In CONTRARIUM est, quod irregularitates Sed c. non contrahuntur saepe nisi solo facto praeter voluntatem et peccatum : cum igitur ille unisecatur adulterae sicut unicus unicae, videtur quod ipse bigamus reputandus sit et irregularis.

SOLUTIO. Diceudum ad primum, quod Seòlì illi quatuor modi prædicationem bigamiæ per prius et posterius recipiunt : quia primus dicitur proprie : quia in illo sacramentaliter nec unicus est, nec unius uxoris. Alii autem dicuntur per accessum aliquem ad istum modum, secundum quod potest privari unicus et unius. Aut igitur privatur per similitudinem sacramenti, aut sine similitudine. Si cum similitudine : aut cum successione, aut sine successione. Si sine successione, est ca-

<--- Page Split --->

sus secundus : et iste imitatur Lamech. Si cum successione, est casus tertius : et iste imitatur secundas nuptias, licet existentiam non habeat, nisi sicut id quod de facto imitatur id quod est de jure, ut saltem formam honestatis servet coram Ecclesia. Si autem est sine similitudine sacramenti matrimonii quod est inter duas successive in primis et secundis nuptiis : tunc est quartus casus : et hoc modo particularia juris ad universalia reducuntur.

DICENDUM ergo ad primum, quod sicut Christo non fuit nisi unica natura unita humana, et unione unica non iterata, ita oportet esse quod sit in signo : unde cum in tali ipse dividatur in plures et pluribus unionibus, patet quod non salvatur sacramentum. Et cum dicitur, quod numquam est nisi unum sacramentum, dicendum quod verum est hoc actu, sed tamen successive sunt duo : sicut numquam est nisi una hora diei, et tamen successive sunt multae.

Ad aliud dicendum, quod numquam plures uxores fuerunt unius secundum perfectum statum matrimonii : sed ex dispensatione divina licuit quandoque jungi pluribus : et inter illos numquam salvabatur sacramentum, sicut nec hodie salvatur in bigamis.

Ad tertium dicendum, quod iste numquam est nisi unius actu : sed tamen divisus est in plures, quia divisio manet in ipso, etiam uxore mortua, ut patet ex praehabitis.

Hoc autem quod adducitur in contrarium, est concedendum.

Ad 10 quod objicitur ad ulteriorem casum qui sumitur juxta istum, dicendum quod hodie non tenet hoc quod dicitur in Littera, et est abrogatum per decretalem Innocentii quae adducta est in contrarium.

Ad 10 quod objicitur de secundo casu, dicendum quod ille bigamus reputatur : quia quantum in se est, operatus est ad hoc quod sit bigamus, et se divisit in plures.

Ad objectum contra, dicendum quod non oportet, quod in qualibet bigamia sit sacramenti iteratio : sed oportet, quod ibi sit unio aliqua non unius cum unica : et ita est hic, quia unitur primo cum una, et ipse postea quantum in se est, unitur cum alia : et ideo signum non salvatur.

Ad aliud dicendum, quod nulla individuitas significatur in adhesione meretricis : et ideo ex conjunctione ad illas ut ad meretrices non contrahitur bigamia : sed in his quibus de facto vel de jure contrahitur individuitas, est signum : quae cum deficit sacramenti forma, violatur : et ideo bigamia incurritur.

Objectum autem in contrarium est concedendum.

Ad 10 quod quaeritur de casu juxta Ad quest. 2. hunc casum inducto : dicendum quod ille meo judicio non est bigamus, quia non est bigamus, nisi quando consummato matrimonio de jure vel de facto carnem suam dividit, ut patet ex decretali Innocentii supra inducta.

Ad objectum contra, dicendum quod non sunt ibi diversae uniones carnales : mentaliter autem solum unio diversa bigamiam non inducit.

Ad aliud dicendum, quod ipse unicus Ad 2. est ut unicae, licet non unicae, quia non est sua : et ideo non est unica sua : sed tamen quantum ad formam exteriorem est ut unica sua : et ideo non est bigamus.

Ad tertium dicendum, quod sicut Augustinus dicit super epistolam ad Titum, de sacramento hic agitur, non peccato. Unde licet cum peccato adhaereat illi cum qua contraxit de facto, dimissa illa cum qua de jure contraxit, tamen si redit, et cognoscit primam carnaliter, erit caro sua actualiter divisa, et tunc erit bigamus.

Ad 10 quod quaeritur de tertio casu, dicendum quod ille talis, ut probat decretalis in contrarium inducta, bigamus reputatur.

<--- Page Split --->

Ad objectum contra, dicendum quod peccatum majus non facit bigamiam : quandoque enim sine omni peccato contrahitur bigamia : et ideo licet ille qui plures cognoscit fornicarie, non efficiatur bigamus, tamen iste bigamus efficitur in quo est sacramenti forma, et non est unici ad unicam.

Ad aliud dicendum, quod talis non efficitur bigamus : et non est simile ad propositum, ut patet ex praedictis.

Ad in quod quaeritur de quarto casu, dicendum quod ille contrahit irregularitatem ut bigamus, et habet quemdam modum bigamiae.

Ad id autem quod contra objectum est, dico sine praejudicio, quod ille non dividitur nisi in unam : et sacramentum bene manet quantum ad hoc, quod ipse est unicus : sed violatur quantum ad hoc, quod non est unius sive unicae, quia mulier cum qua contrahit, divisa est, et sic discordat a natura desponsata in Christo : et ideo est irregularis.

Ad aliud dicendum, quod bigamia non est iniquitas, sed piena : et ad hoc quod objicitur, quod est praeter culpam : ergo non est justa, etc., dicendum, quod piena directe non infligitur nisi pro culpa facta in se vel in pluribus. Haec autem piena infligitur indirecte, et magis consequitur quoddam aliud, quam infligatur : sequitur enim defectum sacramenti : et hoc bene potest juste continger. Sed si ex sententia judicis infligeretur, tunc non esset justa, nisi causaretur ex culpa.

Ea autem quae in contrarium adducuntur, sunt concedenda.

Ad quest.3. Ad in quod ulterius quaeritur de illo qui contrahit cum illa quam ante defloravit ipse : dicendum, quod ad utramque partem sunt opiniones : sed tamen videtur esse dicendum, quod non sit bigamus, propter ea quae in contrarium inducuntur.

Ad id autem quod primo objicitur, dicendum, quod ipse carnali concubitu

non dividitur nisi in unam : quia etiam per concubitum qui fuit ante copulam matrimonii, illa non est facta alterius, et ideo non divisa : sed et ante et modo est unica sua et unius sui : et haec est ratio juris dicentis non esse bigamum talem : non enim efficitur quis non unicus, nisi per hoc quod non est unicae : nec aliqua efficitur non unica, nisi per hoc quod est non unius.

Ad juria autem quae allegantur in contrarium, dicendum quod loquuntur de his quae corrumpuntur ab aliis, et non ab illis eisdem qui postea contrahunt cum eis.

Ad in quod ulterius quaeritur de illo aliqui contrahit cum ea quam credit virginem, et invenit corruptam : dicendum, quod ipse est bigamus.

Ad duo autem objecta quae objiciunAd i . tur in contrarium, dicendum quod bene sequeretur si de peccato ageretur : sed hic non agitur nisi de sacramento. Ratio autem quare hic est bigamus haec est, quia sua non est unica, ut patet ex antedictis.

Hoc autem quod in contrarium adducitur, est concedendum.

Ad in quod ulterius quaeritur de illo Ad qu.qui contrahit cum virgine, quae cum adulterium cognoscitur perpetrasse, eam ignoranter cognoscit : dicendum quod sicut probatur per canones inductos, ipse est bigamus.

Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod sua non est unica : et ideo falsum supponitur in objectione.

Unde objectio facta in contrarium solvit primam objectionem.

Ad in quod quaeritur ultimo de illo Ad i . qui cognoscit eam quam accusat, antequam probetur adulterium, ad petitionem uxoris : dicendum quod ad utramque partem sunt opiniones, et illarum rationes innuuntur in objiciendo : videtur tamen dictis Sanctorum consentaneum, quod ipse sit bigamus reputandus.

Ad id autem quod objicitur in contraAd i

<--- Page Split --->

rium, dicendum quod non est pœna directe inflicta, sed potius consequens sacramenti defectum : et hoc frequenter innascitur alicui sine peccato.

Ad aliud dicendum, quod hoc bene excusat peccatum et præjudicium quod sibi generaretur in eam quam accusat modo : sed hic de sacramento quaeritur : et quia illud deficit, puto quod bigamus est reputandus.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XXI.

An bigamiz adjungatur iregularitas ?

Tertio quaeritur, Qua ratione bigamiz irregularitas adjungitur ?

Aut enim hoc fit ratione concupiscenticæ, aut ratione peccati.

Non ratione concupiscentiæ : quia

  1. In fornicatione cum pluribus majus est signum concupiscentiæ : et tamen non adjungitur ei irregularitas.

  2. Item, In sodomia et mollitie fervet concupiscentia contra gratiam et rationem et naturam : in fornicatione autem contra gratiam, et non contra naturam, nec contra rationem : sed in bigamia aliqua nec contra gratiam, nec contra rationem, nec contra naturam : cum igitur sodomiæ non adjungitur irregularitas, videtur quod nec bigamie debeat adjungi. Si autem est ratione peccati : adhuc videtur, quod fornicationi potius debeat adjungi : et non fit : ergo nec bigamie, ut videtur.

  3. Item, Ut dicit Gregorius, peccata spiritualia majoris sunt culpæ, quam carnalia, licet minoris sint infamie : et illis non adjungitur irregularitas : ergo nec isti.

ULTERIUS quaeritur hic de controversia quae est inter Hieronymum, et Augusti-

num : et ponitur in Glossa super epistolam ad Titum. 1, 6. Dicit enim Hieronymus quod si quis ante baptismum plures habuit, sive unam ante baptismum, et aliam post, non sit bigamus. Augustinus autem dicit totum contrarium, quod sive ante, sive post habuit, bigamus debet reputari.

Videtur autem objici pro Hieronymo sic,

  1. Quidquid sordidum est, deletur in baptismo : sed bigamia est aliquid sordidum : ergo et deletur in baptismo : ergo videtur, quod post baptismum non debeat bigamus reputari.

  2. Item, Quod facit quod majus est, videtur etiam posse facere quod minus est : sed majus est expellere omne peccatum, quam purgare bigamiam, et primum facit baptismus : ergo et secundum.

  3. Item, In baptismate configuratur homo Trinitati increata, ut supra notatum est in quaestione de baptismo : ergo videtur, quod quidquid deformat configurationem illam, totum tollitur : sed bigamia deformat : ergo tollitur, ut videtur.

  4. Item, Videtur quod etiam bigamia manens non impedit : quia dicit Augustinus super epistolam ad Titum, et ponitur in Decretalibus, dist. XXI : « Unius uxoris vir Episcopus signat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam : » constat autem, quod in collatione omnium gentium multæ sunt divisiones : ergo melius significatur per divisum, quam per unicum : sed bigamia dividit : ergo melius significatur per bigamum, quam per non bigamum.

  5. Item, In Ecclesia quæ secundum prius habita verba per Episcopum significatur sive per sacerdotem, perfectio est activæ et contemplativæ vitæ, quæ in duabus uxoribus Jacob, scilicet Lia et Rachel significantur : et non possunt in una significari : ergo videtur, quod perfectio Ecclesiæ melius significatur per bigamum, quam per non bigamum : ad

<--- Page Split --->

minus igitur post baptismum videtur, quod possit ordinari bigamus, ut dicit Hieronymus.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus est, quod

  1. Dicit Augustinus in Glossa super epistolam ad Titum, n, 3, et dist. XXVI, sic, « Acutius intelligunt, qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuit adulteram, ordinandum esse censuerunt: quia de sacramento agitur, non de peccato, propter sanctitatem sacramenti sicut si femina catechumena vitiata est, non potest post baptisma inter Dei virgines consecrari: ita non absurde visum est bigamum non peceasse, sed normam sacramenti amisisse, non ad vitae meritum, sed ad ordinationis signaculum. »

  2. Ad idem, ibidem, Ambrosius « Una tantum nec repetita nobis copula permittitur: et in ipso conjugio lex est non iterare conjugium, nec secundae conjugis sortiri conjunctionem, quod plerisque mirum videtur, cum etiam ante baptisma iterata conjugia electioni numeris et praerogativa ordinationis impodimenta generent: cum etiam delicta obesse non soleant, si lavacri remissa fuerint sacramento. Sed intelligere debemus, quod in baptismo culpa remitti potest, lex conjugii aboleri non potest: in conjugio non culpa, sed lex est. Quod culpa est igitur, in baptismo relaxatur: quod legis est, in conjugio non solvitur. Quomodo autem potest esse hortator viduitatis, qui et ipse conjugia frequentaverit? »

  3. Ad idem, infra, « Bigamus vero in sacerdotem promoveri non debet: non quia deliquerit secundam accipiendo uxorem, sed quia praerogativa exutus est sacerdotis. »

RESPONSIO , quodpluressuntcausequarebigamiaeadjunctaestiregulari - t a s . Unatamenestvera , etcausaalia - r u m , sciliectquiadelicitineosaerameu - t u m , idest , signamiadivituaeosiun - ctionisuniciadunicam : ethocsatishabitumestinpreecedentibusetexpla -

natum. Hoc autem trahitur ex decreto Augustini inducto, « Acutius : » et ex decreto Ambrosii, « Una tantum : » et ex decretali supra inducta de bigamis, « Debitum. »

Aliæautemsecundariæcausæadhocassignantur , quarumunaestpropterirregularitatemadjunctam : sedillacau - saturabista : ethicnonestadproposi - t u m , quiahocestinquæstionequarefit . Tamenquidamassignanthocprocausa , sicutJurisperiti , nonsatisadvertentesinsolutionesuapetitumesseprincipium .

Undeproaliacausaassignatursignumincontinentiae : quianecrefigerataineoconcupiscentiaperprinamcessavituxorem , sedexarsitinsecundam . EthoctrahiturexverbisAmbrosiiinductisinfinecapituli , ubidicit : « Quomodopotestessehortatorviduitatis , quinu - ptiasfrequentaverit ? »

Aliacausaestexcellentiaordinum , quodadtamexcellentemgradum , scili - cetutsitingraduministriChristi , nondecetadmitterecosquidivisisunt , etcogitarecogunturquæsuntuxoris , etquomodoplaceantuxori . EthocetiamtrahiturexverbisbeatiAmbrosii , e t c . MediumauctoritatisinductætrahituretiamexverbisApostoli , IadCorinth . i x , 2 5 , ubidesacerdotedicit , quodomnisquiinagonecontendit , abomnibusseabstinct , e t c .

Aliacausapotestesse : quialiceteoi - tusmatrimonialisnonsitpecactum , h a - bettamenconcupiscentiæimmunditiamadjunctam : sedinofficioordinismaxi - maestmunditiaetcongruitas : ergomunditiæmaximæetimmunditiæitera - tæcumsecunda , causaestquodprohi - beturpromoveri . Ethoctrahiturdehocquodhabetur , I s a . l u , 1 1 : Mundamini , quifertisvasaDomini . E t , E x o d . x i x , 1 3 , præcepiiMoyses , quodnonappro - pinquarentuxoribus , quiDeumviderevoluerunt . E t , I R e g . x x i , 4 , ubiAbime - lecisacerdosquæsivitaEvidcumdareteiederepanespropositionis : simun - disuntpueri , maximeamurieribus .

<--- Page Split --->

Alia iterum potest esse causa : quia exercitium spiritualium officiorum et precipue psalmorum, gratiam dat prophetiae, ut dicit Gregorius, ad illuminationem intellectus : sed exagitatio concupiscentiae impedit : et ideo cum exagitatio concupiscentiae denotetur in bigamo, prohibetur ne ordinetur ad divina oflicia.

Alia iterum et melior omnibus aliis trahitur ex verbis in Ecclesiastica hierarchia Dionysii, in theoria 'sancte synaxeos, id est, communionis : ubi dicit, quod « sacerdos est procedens in populum, et rediens ad sanctum altare, sicut Deus procedit in omnem creaturam, et redit in seipsum, non detentus, nec pollutus aliquo. » Et ideo sacerdoti prohibetur signum incontinentiae quod signat detentionem cordis ejus in eis quos sanciticare habet, et redire in se per contemplationem divinorum : et si signum affecatae et perseverantis concupiscentiae inveniatur in eo, irregularis reputatur.

Aliae etiam plurimae hujus causae possunt inveniri : sed istae sufficiunt ad praesens.

Dicatur ergo ad primum, quod hoc principaliter fit ratione sacramenti, scilicet signi violati, et secundario propter signum infirmitatis incontinentiae adharentis sibi ex longo tempore, quod instigat ut contrahat cum secunda.

Ad OBIECTUM contra, dicendum quod in fornicatione et sodomia non est violatio sacramenti : et licet significetur ibi major fervor incontinentiae, non tamen ita adhaerens de una in aliam se liganpropter continentiae infirmitatem.

Ad ALIUD patet solutio per idem.

Ad ALIUD patet solutio per ante dicta : quia non est propter peccatum, sed propter causam dictam.

Ad ID quod ulterius quaeritur de dictis Hieronymi, dicendum quod in hoc Hieronymo contradicitur. Si quis autem cum salvare velit, dicendum quod ipse loquitur quoad faciliorem dispensationem

cum illo faciendam, quam cum alio : præcipue si ignorans fuerit, quod talis esset adjuncta irregularitas.

Ad id quod pro hoc objicitur, dicendum quod irregularitas non est aliquid sordium : quia est pœna, non pœna sensus, sed damni : est enim defectus quidam consequens ex violatione sacramenti individuitatis matrimonii, ut patet ex habitis : et ideo non oportet, quod solvatur in baptismo : quia baptismus contra hujusmodi pœnas non ordinatur.

Ad ALIUD dicendum, quod illa propositio generaliter intellecta falsa est, nisi magis et minus sint ejusdem generis : sicut expugnatio centum hominum et unius, et comedere centum uvas et unam, et hujusmodi : non enim oportet haec ita se habere quando non sunt ejusdem generis : quia tunc etiam non habent proprie dictam comparationem : non enim majus est proprie vincere decem homines, quam comedere buccilam panis. Et simile est hic : quia expellere peccatum et expelleré pœnam non sunt ejusdem potestatis, nec ejusdem generis : et ideo etiam non proprie unum dicitur majus quam alterum : nec oportet si baptismus faciat unum, quod etiam faciat reliquum.

Ad ALIUD dicendum, quod homo configuratur Deo in baptismate, secundum quod ipse est trinus et unus in se, sed non secundum quod ipse sibi nostram univit naturam : et talis configuratio exigitur in eo qui non est irregularis. Unde nihil est ad propositum quod inducitur.

Ad ALIUD dicendum, quod illa objectio procedit secundum falsum intellectum litteræ : quia quidam decretistæ ita exposuerunt. Verus autem sensus est iste, quod factum comparatur ad factum : sic quod unitas Ecclesiæ collectæ habet relationem ad Christum, sicut unica ad unicum virum qui est Episcopus, quando matrimoniatus Episcopus efficitur : et tunc non valet objectio nisi ex parte uxoris facta : et tunc dicendum, quod licet

<--- Page Split --->

in Ecclesia modo multæ sint varietates personarum et operum, et multæ impuritates admixtæ, tamen signum Ecclesiæ non debet esse impuritatis, sed perfectionis quæ erit in futuro, quando tota unita erit Ecclesia non habens maculam neque rugam, sicut dicitur, ad Ephes. v, 27.

Contingit autem illa expositio quibusdam decretistis : quia nesciunt solvere unam objectionem quam faciunt, hanc scilicet, femina si corrumpitur per fornicarium concubitum, vel etiam violenter, ut videtur velle Leo Papa, non potest inter sacras virgines consecrari : cum igitur majoris perfectionis debeat esse Episcopus, quam velata femina, videtur quod etiam Episcopus non debeat ordinari qui est fornicatus.

Ad solvendam illam objectionem dicunt, quod velata significat Ecclesiam triumphantem in qua est omnimoda puritas : et ideo oportet eam esse omnino puram. Sed Episcopus militantem significat, in qua sunt multæ impuritates : et ideo Episcopus potest esse impurus, dummodo non sit bigamus : unde dicitur, Matth. xui, 47 et 48 : Simile est regnum colorum sagonæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sed ut mihi videtur, tantum valet solutio eorum, quantum et objectio : quia dicendum videtur, quod idem significatur diversis modis : unde virgo velata significat Ecclesiam in custodia amoris et conformitate mentium : et illius est nullum præter eum amatorem admittere vel admissise : quia aliter non dicitur inter virgines, sed post virgines proximæ : sicut dicit Augustinus in Glossa super illud Psalmi xlvi, 15 : Adducenar regi virgines. Sed Episcopus sponsam significat purgantem et illuminantem et perficientem sponsam sibi unitam, ut di-

cit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia : et quia typum non est necesse in omnibus implere prototypum, ideo, ut dicit Apostolus, ad Hebr. v, 2: Et ipse circumdatus est infirmitate : et ideo potest habere multas imperfectiones, dummodo non habeat illam quæ tollit sacramentum : sicut et velata potest habere multas imperfectiones invidiae, gulae, et hujusmodi, dummodo careat illa quæ aufert signum conjunctionis in casto amore. Sed secundum eos si virgo dehet omnino esse pura, eo quod significat triumphantem, non debet tunc velari invidia maculata, vel superbia, vel ira, vel avaritia, vel gula : quoniam nihil horum est in Ecclesia triumphante, sicut nec fornication.

Ad aliud dicendum, quod Lia et Rachel concordant in integritate puritatis : et ideo licet fuerint duæ mulieres, non tamen quantum ad hoc significant duos actus Ecclesiæ, sed potius secundum quod in communi ex integro ædificabant domum Jacob, scilicet agendo et contemplando : et licet sit dissimilitudo in typo quoad aliquid, non oportet quod ab illo similitudo sumatur : quia non in omnibus oportet esse simile, quia sic non esset simile, sed idem esset : et ideo hic uxorem unam decet esse operantem, et contemplantem, et non carere sacramento unitatis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XXII.

An bigamia admittat dispensationem ?

Quarto quæritur, Utrum bigamia admittat dispensationem ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Apostolus dicit, quod oportet Episcopum non esse bigamum 1 : sed in his

<--- Page Split --->

quæ oportet non esse, non admittitur dispensatio quæ ipsa esse faciat : ergo videtur, quod in bigamia non admittatur dispensatio.

  1. Ad idem, Extra, de Bigamis non ordinandis, et infra : « Nos autem in hac quaestione taliter respondemus, quod cum hujusmodi clericis qui quantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi matrimonialiter conjunxerunt, tamquam cum bigamis non liceat dispensari. »

  2. Ad idem obiicitur per rationem : Facta enim Ecclesiae debent esse rationabilia : sed irrationabile factum est, quod non habet convenientiam cum eo quod significat : ergo tale non debet esse factum Ecclesiae : sed si bigamus ordinaretur, careret convenientia : ergo videtur, quod non sit dispensandum cum eis.

  3. Item, Dionysius dicit in Ecclesiastica hierarchia, quod « in omnibus theletis Ecclesiae invisibilia theoremata considerantur : » ergo et in hoc quod est Episcopum vel sacerdotem ordinari. Dicit autem Dionysius in Ecclesiastica hierarchia 1, quod « invisibilia sunt principia et scientiae visibilium : » ergo si invisibilia sunt unica et individua, oportet quod etiam ipsa visibilia sint hujusmodi, vel non erunt principiata ab illis : sed si dispensetur cum bigamo, erit individuum principium divisi et scientia : ergo videtur, quod ritus Ecclesiae evacuetur : sed quia hoc est impossibile : ergo non potest dispensari cum talibus.

■■ ■■ ■■ ■■ ■■ ■■ ■■ ■■ ■■ ■■ ■■

In contrarium hujus est, quod

  1. Legitur, dist. 34, ubi dicit Martinus Papa:« Lector si viduam alterius uxorem acceperit, in lectoratu permaneat : aut si necessitas fuerit, subdiaconus fiat : nihil autem supra si bigamus fuerit. » Ergo ad minus ad minorem ordinem sacrum suscipiendum potest fieri dispensatio.

  2. Item, Communiter dicitur, quod Lucius Papa dispensavit cum Panormitano Episcopo qui fuit bigamus : ergo videtur, quod potest dispensari.

  3. Item, II ad Corinth. ii, 10 : Cui aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Glossa dicit : « Ac si Christus donaret. » Sed constat, quod si Christus dispensaret cum bigamo, dispensatum esset : cum igitur Apostolica auctoritas sit in terris, potest adhuc dispensari per eos qui habent auctoritatem Apostolorum.

Sed TUNC ulterius quaeritur, Per quem posset dispensari, Utrum per Episcopum suum, vel tantum per Dominum Papam ?

Et videtur, quod per Episcopum : quia

  1. Illud decretum Martini Papa» supra inductum, non potest intelligi de Papa : quia par in parem non habet potestatem : ergo intelligitur de inferiori, scilicet de Episcopo diocesano : ergo ille in necessitate potest dispensare.

  2. Item, Extra, Qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt, ubi Alexander tertius sic scribit Remensi Archiepiscopo : « De diacono, qui in sabbato sancto alium diaconum vulneravit, et uxorem accepit. Taliter respondemus, quod si contrito et humiliato corde ad Ecclesiam redire voluerit, dimissa illa quam accepit in uxorem, et absolutione obtenta, injunctaque sibi pœnitentia de utroque excessu, post eam peratam, dispensative poteris ei diaconatus officium reddere : et si perfectæ vitæ et bonæ conversationis fuerit, eum in presbyterum ordinare. Subdiaconum autem sive hominem interfecerit sive non, matrimonium non posse contrahere sacrorum canonum censura demonstrat. » Ex hoc accipitur, quod Episcopus et potest dispensare et reddere exsecutionem ordinis prius suscepti, et ad ulteriorem ordinem suscipiendum dispensare.

  3. Item, Ibidem, Alexander sic dicit : « Ex litterarum tuarum tenore accepi-

<--- Page Split --->

mus, quod lator præsentium in subdiaconatus oflicio constitutus, quamdam sibi in conjugium copulavit, quam eumdem abjurare fecisti. Super quo prudentiam tuam in Domino commendamus mandantes, quod si ad monasticum ordinem transire voluerit, et tibi post laudabilem ipsius conversationem visum fuerit, cum ad majores ordines promoveri concedas. Quod si ad religionem se transferre noluerit, eum neque in subdiaconatu ministrare, neque ad ulteriores permittas ordines promoveri. »

Responsio. Dicendum, quod cum bigamo poterit dispensari : et sine prajudicio dico, quod per Episcopum potest dispensari ad minores ordines si necesse fuerit, hoc est, usque ad subdiaconatum, et quod ministret in susceptis : et sic intelligitur decretum Martini Papæ supra inductum. Vel si bigamus intrat religionem propter favorem religionis et laudem conversationis et discursum vitandum, potest etiam Episcopus dispensare ad majores ordines suscipiendos. Et in tali casu loquuntur duæ ultimæ decretales Alexandri inductæ. Si autem in sæculo maneat, ad minores ordines susci-

piendos dispensare non potest nisi solus Papa.

Ex hoc patet solutio ad omnia inducta præter rationes quae sunt inductæ.

Ad PRIMAM illarum dicendum, quod Papa in illa decretali restringit potestatem Episcopis, non sibi.

Ad ALIUD dicendum, quod Ecclesiæ factum semper est rationabile : sed ratio variatur secundum statum, quia aliter ratiocinatur pro necessitate, et aliter quando abundant ministri : et ideo cum minori signo accipit ministros tempore necessitatis, dummodo sit idoneitas ex parte vitæ.

Ad ALIUD dicendum, quod illa congruitas est de bene esse ordinis, et trahit vim ab institutione Ecclesiæ, et non de esse : et ideo etiam ab Ecclesia cum talibus potest dispensari.

Ad ALIUD dicendum, quod beatus Dionysius loquitur de theorìis theletarum secundum summum et optimum statum : unde multa ponit quæ sunt de bene esse, et non de esse : et ideo in talibus dispensare potest vicarius Christi in Ecclesia.

Et sic patet solutio ad omnia quaesita de bigamia.

<--- Page Split --->