DISTINCTIO XXVI.
De matrimonio secundum causam formalem.
A. De sacramento conjugii, cujus institutio et causa ostenditur.
Cum alia sacramenta post peccatum et propter peccatum exordium sumpserint, matrimonii sacramentum etiam ante peccatum legitur institutum a Domino : non tamen ad remedium, sed ad officium. Refert enim Scriptura, Genes. ii, 21 et seq., in Adam misso sopore, atque una de costis ejus sumpta, et exinde muliere formata, virum in spiritu intelligentem ad quem usum mulier facta esset, post exstasim prophetice dixisse : Hoc nunc ex ex ossibus meis, et caro de carne mea... Quamobrem relinquet homo patrum suum et matrem, et adhaerebit uxori suae : et erunt duo in carne una 1.
DIVISIO TEXTUS.
« Cum alia sacramenta post peccatum, etc. »
In hac parte quatuor inquirit Auctor de matrimonio, scilicet primo de causa. Secundo, de effectu, scilicet ubi de bonis matrimonii agit, distinct. XXII, ibi, A, « Post haec de bonis conjugii, etc. » Tertio, de statu, distinct. XXXIII, ibi, A, « Quæritur hic de antiquis patribus, etc. » Quarto, de materia, scilicet quæ personæ sint legitimæ, et quæ non,
distinet. XXXIV, ibi, A, « Nunc superest attendere, quæ personæ sint legitimæ, etc. »
Circa primum inquiruntur duo. Primum est, de causa institutionis matrimonii. Secundum est, de causa ipsius matrimonii secundum se : et hoc tangitur distinct. XXVII, ibi, A, Post haec advertendum est, etc. »
In ista distinctione tria facit : primo enim tangit de institutionibus matrimonii. Quia autem nihil instituit Deus nisi bonum, ideo in secunda parte reprobat errorem quorumdam hæreticorum dicentium matrimonium esse malum, ibi, E, « Fuerunt nonnulli hæretici, etc. » Quia vero iterum ex institutione signans est
<--- Page Split --->
omne sacramentum, ut dicit Magister Hugo, ideo in tertia parte ostendit quid sit res et quid sit signum in hoc sacramento, ibi, F, « Cum ergo conjugium sacramentum sit, etc. »
Et ex his satis patet Littera.
ARTICULUS I.
dinatur contra vulnus peccati : ergo et omnia superaedificata : sed unum superaedificatorum est matrimonium : ergo matrimonium ordinatur contra peccatum.
- Item, Quidquid fit secundum indulgentiam, ordinatur contra peccatum : sed matrimonium fit secundum indulgentiam : ergo ordinatur contra peccatum. Prima et secunda posterius in hac eadem distinctione scribuntur in Littera.
Quare matrimonium sit institutum ?
Incidit autem primo quaestio de hoc quod dicit, ibi, A, « Cum alia sacramenta, etc. »
Luc. enim, x, 34, dicitur, quod ligaturis sacramentorum sunt ligatae plaga saucii 1 : sed ligaturae non sunt necessariae nisi sauciato : igitur sacramenta non sunt necessaria nisi vulnerato peccatis : sed eadem est ratio sacramenti et omnis sacramenti : ergo omnis sacra menti est alligare saucium : ergo et istius : falsum est ergo quod dicit in Littera.
Item, Maxime corrupto, maxime necessaria est medicina : sed generativa maxime est corrupta : ergo sibi maxime necessaria est medicina : sed medicinam non habet nisi matrimonium : ergo matrimonium est medicina ejus : sed constat medicinam non ordinari nisi contra morbum : ergo matrimonium ordinatur contra morbum peccati.
Item, In quo primo sentitur morbus, contra id principaliter ordinatur medicina : sed morbus primo sentitur in genitalibus : ergo primo medicina contra hoc invenitur : est autem haec medicina matrimonium : ergo matrimonium est medicina, et tantum, ut prius.
Item, Sacramentum de se ordinatur contra peccatum, ut notatum est in principio harum notularum super quartum Sententiarum : ergo si non sit peccatum, non etiam erit sacramentum : sed si non est sacramentum, non est matrimonium per locum a genere : ergo si non est peccatum, non est matrimonium : et ita falsum iterum dicit in Littera.
Item, Differt gratia in sacramentis, et virtutibus, et donis, ut supra probatum est : cum igitur omnis sacramentalis gratia ordinetur contra peccatum, videtur quod etiam gratia matrimonii contra idem ordinetur.
Item, Sicut se habet janua sacramentorum et fundamentum, ita se habent omnia superaedilicata : sed janua sacramentorum quae est baptismus, or-
In contrarium hujus est, quod Sed cct. 1. Non attendentes medicinam peccati, ordinant leges matrimonii, sicut civiles : ergo non est contra peccatum tantum. 2. Item, Non existente peccato adhuc fuisset multiplicatio : sed non nisi per matrimonium : ergo matrimonium fuisset non existente peccato : ergo non spiritualiter vel substantialiter ordinatur contra peccatum.
- Ad idem faciunt ea quae dicuntur in Littera quae supponuntur ad praesens.
SOLUTIO. Dicendum est cum Magistro, Solutquod matrimonium non habet substantialem ordinem contra peccatum : sed principaliter est ad officium, in quo tamen officio inventum est remedium contra vulnus quod accidit ex peccato.
<--- Page Split --->
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod omnia sacramenta sunt ligaturæ plagarum saucii : sed hæc ligatura adhibita est partim de novo institutis, partim etiam institutis ante, sed tamen effectum medicandi contrahentibus a passione Christi. Unde illud quod est sacramentum potuit esse ante peccatum : sed tamen secundum quod sacramentum est unctio vulneris, sic est institutum contra peccatum.
Ad ALIUD dicendum, quod omne sacramentum in quantum est sacramentum, vel actio sacratione sua sanans, contra peccatum ordinatur : sed tamen non oportet, quod omne illud quod est sacramentum, habeat illud, ut patet ex praehabitis.
Ad ALIUD dicendum, quod illa differentia accidit gratiae sacramentali in quantum hujusmodi, et non est ejus quod est sacramentum si generaliter accipiatur.
Ad ALIUD dicendum, quod baptismus est fundamentum matrimonii secundum aliquid. Est enim fundamentum ejus quod faciendum personas simpliciter legitimas : quia quæ sunt de dispari cultu, in aliquo casu possunt separari : sed secundum substantiam matrimonii non est fundamentum matrimonii : et ideo non oportet, quod licet baptismus ordinetur contra peccatum, quod etiam matrimonium ordinetur contra peccatum.
Ad ALIUD dicendum, quod matrimonium non habet indulgentiam simpliciter, sed tantum secundum hoc quod fit concubitus causa libidinis satiandæ. Potest autem aliis de causis fieri, scilicet spe prolis, vel causa fidei vel debiti reddendi. Et tunc est actus nulla indigens indulgentia.
Ad ALIUD dicendum, quod maxime corruptum magis indiget medicina, quam minus corruptum : sed tamen matrimonium non secundum omnem modum est medicina ejus, sed tantum secrundum quod est in remedium : unde nihil prohibet quin secundum quod est
in officium, possit institutum esse ante peccatum.
Et per illud patet solutio ad ultimum.
ARTICULUS II.
An Adam doluerit in ablatioue costae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « In Adam misso sopore, atque una de costis ejus sumpta, etc.
Et quaeruntur hic duo principaliter, et tertium ex incidenti.
Primum principale est, Ujrum doluerit Adam in costæ ablatione ?
Secundum, de parte quam sumpsit.
Tertium autem quod ex incidenti quaeritur, est tota quaestio de raput.
Ad PRIMUM sic proceditur :
Dolor est sensus divisionis continui, ut dicit Philosophus : sed in ipso dividebatur continuum : ergo fuit in ipso dolor, ut videtur.
Item, Anima non tantum secundum se tota naturaliter appetit conjunctionem corporis, sed etiam quælibet pars appetit illius partis conjunctionem cui unita est : igitur dolet naturaliter in divisione a parte illa : constat autem, quod anima Adæ vel pars ejus separabatur a parte illa quæ est ab Adam divisa : ergo naturaliter doluit.
Si forte tu dicas, quod somnus ita ligavit sensus, quod non percipit. CoNTRa : Somnus non ligat ita fortiter quin etiam minor dolor excitet, præcipue bene complexionatum, sicut fuit Adam : ergo videtur, quod etiam Adam in tanta divisione evigilaverit : ergo doluit.
ULTERIUS quaeritur, Unde venerit ille Quæst. sopor ?
- Dominus enim immittendo soporem,
<--- Page Split --->
aut contra naturam, aut secundum naturam illi soperem immisit. Si dicas, quod contra naturam, videtur falsum : quia Augustinus dicit, quod Dominus contra naturam quam ipse fecit, non operatus est. Si autem secundum naturam fecit : secundum naturam non fit somnus nisi per cibi evaporationem : sed Adam tunc non comederat : ergo ipse secundum naturam somnum habere non poterat.
Adhuc, Videtur falsum quod dicit in Littera, quod in spiritu intellexit ad quem usum mulier facta fuerit : quia somnus est ligamentum sensuum per se, et rationalium virium per accidens : sed ligatis rationalibus viribus impossibile est aliquid intelligere : ergo non potuit Adam tunc intelligere ad quem usum mulier esset facta.
Item, Si aliqua potentia accipit ab anteriori, si anterior non sit in actu, posterior non erit in actu : sed ratio accipit a sensu : ergo cum sensus est ligatus, non erit ratio in actu : sed in somnis est sensus ligatus : ergo ratio non potest esse in actu : ergo falsum est quod dicit in Littera.
sed ut fieri posset. In semine autem non est possibilitas materialis tantum, sed etiam formalis : unde in ipse est ut ex ipso fiat homo. Utrumque autem separatur cum delectatione, ut puto, etiamsi non esset peccatum, sed non esset delectatio ligan s ad rationem : et hoc est quod dicunt Avicenna et Constantinus, quod natura in coitu posuit delectationem ut appeteretur propter indigentiam specici.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod sensus divisionis continui qui facit dolorem, est sensus divisionis sive separationis conjuncti ad consistentiam individui pertinentis : costa autem non fuit sic, sed potius fuit superfluum individui datum ad multiplicationem speciei.
Ad ALIUD dicendum, quod anima non appetit uniri alicui, nisi ei quod est materia animae, prout ipsa est motor et forma organici corporis physici : tale autem non fuit costa, ut jam habitum est.
Ad ALIUD dicendum, quod non evigilavit : quia separatio dictis de causis non incussit dolorem.
A d 2.
A d 3.
Ad quæd
Solutio.
RESPONSIO. Dicendum, quod Adam non doluit in separatione costae ab ipso : cujus multiplex assignatur causa : una quam habet Augustinus : quia ille hoc facere potuit, qui eum condidit, ut non doleret quando costam accepit.
Alia autem causa est, aut potest esse : quia illud quod in homine est de supertiuo individui, licet de necessario speciei, separatur ab homine non tantum sine dolore, sed etiam cum delectatione. Et hoc quidem dupliciter : quandoque enim illud superfluum est in quo fiat homo, sicut est semen hominis : et hoc separatur per nature actionem et decisionem. Aliud autem est non in quo est ut fiat homo, sed ut fieri possit, ut dicit Augustinus, hoc est, in quo est possibilitas obedientiae : et hoc non separatur nisi per actum primi opificis : et hoc modo separata est costa in qua non erat, ut fieret mulier,
Ad m quod ulterius quaeritur, dicendum quod secundum naturam immisit soporem.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum, quod Dominus creavit Adam per omnia perfectum secundum statum animalitatis : et ideo venae plena erant sanguine, et vasa nutritiva plena nutrimento : et ex illis processit ei somnum.
Ad ALIUD dicendum, quod non semper ligantur vires animae rationalis : sed quandoque magis laxantur, in quantum anima tunc circa alia non occupatur : et tunc fiunt revelationes, sicut dicitur, Numer. XXIV, 1 : Qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus, id est, qui jacet dormiens et sopiens, et sic videt Dei visiones : et sic fuit in Adam.
Ad ALIUD dicendum, quod intellectus non semper sumit a sensu, sed potius quandoque sumit ab intelligentiis separatis, et illarum impressiones sunt in ip-
<--- Page Split --->
so, quando circa strepitus sensuum non occupatur : et hoc fit in somnis, et præcipue in sopore propter differentiam quam quidam assignaverunt somni et soporis, dicentes quod somnus sit quies animalium virtutum cum intensione naturalium, sopor autem quies animalium cum intensione intellectualium.
ARTICULUS III.
An Heva de osse vel de carne debuit formari ?
Secundo quaeritur de parte quam sumpsit, scilicet de costa ?
Videtur enim, quod carnem assumpsit et costam : quia
Infra dicit : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea1.
Adhuc, Videtur quod melius fuisset sumere carnem : quia caro erat formabilior quam os, et magis apta figurationi : ergo videtur, quod magis debuit carnem quam costam sumere.
Item, Mulier est mollior viro : ergo de molliori materia videtur fuisse sumpta : sed haec non est os : ergo videtur, quod de osse non debeat sumi.
Adhuc, Videtur quod nec de osse, nec de carne sumi debuit : quia quod est actu aliquid, non potest esse potentia ad illud : sed os actu est os : ergo non potuit potentia esse os : ergo de osse non potuit fieri os mulieris.
Adhuc, Quod est actu pars una hominis, non est potentia omnes partes : sed os est actu pars una hominis : ergo non est potentia partes omnes : sed illud ex quo facta fuit mulier, potentia fuit tota mulier : igitur non debuit actu esse pars aliqua hominis : sed os est actu pars
una : ergo illud unum ex quo facta est mulier, non debuit esse pars illa que est os.
RESPONSO. Dicendum, quod de osse facta est et debuit fieri mulier, multiplici de causa : quarum una causa est, per hoc daretur intelligi potentia opificis : quia etiam non tantum de obediente, sed etiam de inobediente et de duro quaeque mollia producere potest. Alia causa est : quia si de molli materia accepta fuisset, nimis mollis fuisset effecta, et de mollitie ejus excusata videretur : et ideo Dominus mollitiem complexionis temperare docuit per duritiem materiae: ut sic constantiam et continentiae duritiem universaliter mulier doceretur.
Quare autem sumpta est de latere, et non de capite, vel pede, Magister in secundo Sententiarum assignavit rationem : et haec sufficiant.
AD PLUMUM ergo dicendum, quod non ideo dicit, Caro ex carne, quod essentialiter sit de carne sua sumpta, sed quia originaliter : quia caro pro costa repleta est, et costa in carnem et alias partes mulieris transformata.
AD ALIUD dicendum, quod licet caro formalior sit quam os, tamen artifici infinitae virtutis unum formalius non est reliquo : et ideo prædictis de causis os et non carnem sumpsit.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc habet mulier ex complexione, et non ex materia, ut prius explanatum est.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est quamdiu manet in actu partis illius cujus formam habet : sed Dominus transformavit seu transmutavit os a forma ossis, et tunc induit ei formam aliam.
AD ULTIMUM dicendum eodem modo. Et sic patet solutio ad totum.
Solutio.
Ad I.
Ad 2.
Ad 3.
Ad 4.
<--- Page Split --->
stinus, et etiam in secundo Sententiarum est probatum.
ARTICULUS IV.
An Adam prophetice dixit : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : « Post exstasim prophetice dixisse, etc. »
De rebus enim praesentibus quae subjacent sensui et rationi, non est prophetia : sed quod ad hunc usum facta fuit mulier, subjacuit rationi accipienti ex sensu : ergo non dixit hoc prophetice.
Si autem dicatur, quod prophetia refertur ad statum Ecclesiae futurum, qui significabatur in muliere, videtur esse falsum : quia non propagarentur sacramenta de latere Christi nisi homo peccasset : ergo non cognoscitur propagatio nisi cognito peccato : ergo praecognovit Adam suum casum, quod negat Augu-
Solutio. Ad hoc dicendum, quod prophetia refertur ad statum futurum Ecclesiae, et non ad præsentem usum mulieris : quia ille ex discretione sexus et ratione poterat sensibiliter cognosci.
Aohocautemquodcontraobjicitur , dicendumquodnonsequitur : hocnonfitsineillo : ergononcognoscitursineillo . Etestinstantia : quialineæmathe - maticænonsuntsinemateriasensibili , ettamencognoscuntursineilla : etani - maluniversalenonfitsineindividuo , ettamencognoscitursineillo . Etestfalla - ciaconsequentis .
Dicunttamenaliqui , quodideononpraecognovitAdamcasumsuum , quianoncontulit , nectenebaturconferre : quiaaliasliberaripotuit . Videturtamenmihi , quodetiampotestdici , quodscirepotuitpropagationemfuturamdelatereChristi , etnonpræscirecasum , etiamsicontulit : quiamultisdecausispotuitChristusincarnari , etnontantumpropecato .
B. De duplici institutione conjugii.
Conjugii autem institutio duplex est. Una ante peccata ad officium facta est in paradiso, ubi esset thorus immaculatus, et nuptiae honorabiles : ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent. Altera post peccatum ad remedium facta extra paradisum, propter illicitum motum devitandum. Prima, ut natura multiplicaretur : secunda, ut natura exciperetur, et vitium cohiberetur. Nam et ante peccatum dixit Deus : Crescite, et multiplicamini 1 : et post peccatum, omnibus pene hominibus per diluvium consumptis 2. Quod vero ante peccatum institutum fuerit conjugium ad officium, post peccatum vero ad remedium concessum, Augustinus testatur
<--- Page Split --->
dices : Quod sanis est ad officium, aegrotis est ad remedium. Infirmitas enim incontinentiae, quae est in carne per peccatum mortua, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipitur honestate nuptiarum. Si vero non peccassunt primi homines, sine carnis incentivo ac fervore libidinis ipsi ac successores eorum convenient. Et sicut remunerabile est aliquod bonum quis, sic coitus eorum bonus esset et remunerabilis. Quia vero propter peccatum lethalis concupiscentiae lex membris nostris inhaesit 1, sine qua carnalis non fit commixtio, reprehensibilis est et malus coitus, nisi excusetur per bona conjugii.
ARTICULUS V.
Au matrimonium potest institui pluribus vicibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Conjugii autem institutio duplex est. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia
Institutio divina est illa a qua conjugium accepit virtutem, sicut et omne sacramentum : sed institutio divina efficaissima est : ergo non duplicatur vel triplicatur ad idem efficiendum. PRIMA probatur per diffinitionem sacramenti Magistri Hugonis, qui dicit, quod est ex institutione significans.
Adhuc, Alia sacramenta sunt magis efficacia, quam istud : et sufficit in eis institutio una : ergo et in isto.
Adhuc, Ad idem non multiplicatur causa secundum causalitatem unam, nisi sit inefficax. Sed ad idem dicitur hic multiplicari institutio : quia per eadem verba fit et ad eumdem actum, scilicet ad crescere et multiplicari, ut patet inspicienti Litteram in duabus institutionibus in Adam et Noe et filiis ejus factis 2 : ergo institutio divina fuit inefficax, quod nefas est dicere.
Item, In legibus humanis una sola sufficit institutio sancita per imperatorem : ergo multo plus in legibus divinis : ergo non potuit esse duplex institutio matrimonii.
CONTRA hoc est quod dicitur in Littera. Sed contra.
SOLUTIO. Dicendum, quod nihil prohibet idem bis vel ter vel pluries institui secundum plures rationes et effectus ipsius : unde cum matrimonium sit in officium naturae, et in remedium coucupiscentiae : et hoc dupliciter, scilicet ex actu ipso ordinato per fidem thori, et per significationem sacramenti, et ex gratia quae est ex desponsatione humanae naturae cum divina in persona Christi : nihil prohibet matrimonium sic habere duas vel tres etiam institutiones divinas : unam quoad naturam secundum se, aliam quoad naturam corruptam, et tertiam secundum statum naturae reparatae per Christum : et sic matrimonium est sacramentum innocentiae, veteris legis, et legis novae.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod institutio aperte instituentis efficax est : sed tamen ex parte nostra oportet ipsam duplicari vel triplicari, ut sciamus ipsum esse ad plura, et non ad unum, cum ista plura efficere non possit nisi virtute in-stitutionis.
Si autem objiciat quis dicens, quod una dictione potuit instituere dicens : Va-
<--- Page Split --->
leat matrimonium : ad hoc tamen dicendum, quod hoc non fuit congruum : quia sic revelasset homini suam corruptionem futuram.
Præterea, Cum successu temporis debuit innotescere morbus et medicina, sicut dicitur, Matth. v, 31 et 32 : et hujus causæ sunt supra assignatæ.
Ad aliud dicendum, quod quædam de aliis sunt magis efficacia : sed major efficacia vel minor non est causa unius vel plurium institutionum, sed potius pluralitas effectuum, ut dictum est. Et si arguat quis, quod si istud habet plures effectus : ergo est magis efficax : dicendum quod fallit secundum fallaciam figuræ dictionis mutando speciem prædicamenti, scilicet discretum in continuum vel quasi continuum.
Ad aliud dicendum, quod non multiplicatur secundum causalitatem eamdem.
Ad probationem autem dicendum, quod licet repetatur idem actus, non tamen sub eisdem dispositionibus : quia enim propter ipsum aestum concupiscentiae inundaverat diluvium, et divisim jussi sunt intrare in arcam Noe, et illii ejus, et uxores eorum, poterant timore concupiscentiae timere ne esset multiplicandum iterum genus humanum : et ideo iterum præcipue excepta concupiscentia per fidem thori et bonum sacramenti, ne rueret in præceps.
Ad ultimum dicendum, quod illa ratio procedit ac si virtus instituentis esset causa unius vel plurium institutionum. Et hoc non est verum, ut patet ex praedictis.
ARTICULUS VI.
An in paradiso fuissent nuptiae et matrimonium?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initium : « Ubi esset thorus
immaculatus, et nuptiae honorabiles, etc. »
Dicit enim Augustinus in libro de Bono conjugii, quod nuptiae bonum sunt mortalium : sed in paradiso erant homines immortales : ergo non fuissent nuptiae in paradiso.
Item, Joannes Damascenus dicit quod si homo non peccasset, immortalis remansisset : ergo non per nuptias, sed aliter fuisset propagata natura humana : ergo falsum est quod dicit Augustinus in Littera.
Item, Secundum omnem naturam, habens salutem in se perpetuam, numquam quaerit perpetuari in altero ejusdem speciei : sed si homo immortalis remansisset, ipse haberet esse perpetuum salvatum in seipso : ergo non quaereret perpetuari in alio : ergo non fuissent nuptiae, quia nuptiae in paradiso non fuissent nisi propter illud.
Item, Nihil quaerit in alio, quod habet nobilius in seipso : sed hanc permanentiam habens in seipso, nobilius habet, quam qui habet eam in alio : ergo habens eam in seipso non quaerit eam in alio : sed homo si non peccasset, habuisset eam in seipso : ergo non quaesivisset eam in alio, scilicet in filiis per fecunditatem.
In contrarium hujus est, quod
- Secundam naturam omne illud cujus tota materia non est intra, multiplicat se per individua, ut materiam inducat sub formam suam : sed hominis materia non tota fuit intra : ergo multiplicasset se per generationem individuorum. Prima constat ex disputatis ab Aristotele in primo libro de Cælo et mundo. Secunda probatur per hoc, quod id quod totam materiam habet intra, impossibile est multiplicari per individua : homo autem est multiplicatus.
Si forte dicatur, sicut Damascenus videtur sentire, quod aliter quam per commixtionem sexus fuisset facta propagatio. Contra : Sexus a Domino in paradiso discretus creatus est. Cum igitur
<--- Page Split --->
omnis sapiens finem determinatum intendat in opere suo, ipse finem discreti sexus intendit : non est autem nisi commixtio : masculus enim est qui generat in alio ex se semine proprio, femina autem in se ex alio, ut dicit Philosophus : ideo videtur, quod tunc commixti fuissent.
multiplicari secundum speciem, nisi in individuis.
ARTICULUS VII.
- Item, Per litteram Genes. ii, 20 et seq., patet quod Heva Adae facta est in adjutorium : constat autem, quod non in adjutorium vitae, aut operationum : quia non habuit indigentiam tunc homo, praecipue cum vir viro magis cooperaretur ad vitam et operationes, quam mulier viro : ergo relinquitur, quod facta fuerit in adjutorium generationis : sed in diverso sexu juvare non potuit, nisi per sexus commixtionem : ergo videtur, quod tunc ut nunc quoad hoc fuisset propagatio.
An in paradiso fuisset conceptus sine ardore libidinis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo post initium : « Ex quibus sine ardore conciperent, et sine dolore parerent. »
Videtur enim hoc esse falsum :
- Aut enim ardor ibi intelligitur calor membrorum in coitu, aut illa vehemens delectatio quae in coitu sentitur. Sed primo modo falsum est : quia etiam in primo statu magis quam nunc calorem habuisset homo obsequentem operibus naturae : ergo cum opus naturae sit generare, calor tunc fuisset obsecutus ad opus illud : sed obsequi est extendere membra, ut dicunt Philosophi : ergo et tunc ut nunc vel plus membra extendisset : ergo tunc fuisset ardor. Si autem dicit delectationem. CONTRA : Naturale est in natura bene disposita delectari in propria operatione, ut vult Aristoteles in X Ethicorum : sed optime disposita fuisset natura in statu innocentia si stetsisset homo : ergo in propria operatione magis quam nunc fuisset delectatus : propria autem operatio est generatio : ergo in actu generationis tunc plus quam nunc fuisset delectatus.
Si forte quis dicat, quod usum membrorum habuisset ad imperium rationis, et non virtute caloris. CONTRA : Hoc stultum est dicere : quia ratio non movet, sicut vis affixa organo, sed per imperium tantum : ergo oportet aliquam esse affixam organo cui imperet : haec autem quaecumque est, non movet sine instrumento : et cum hoc non sit nisi calor, sequitur ut prius.
Responsio . Dicendum , quodquoadcommixtionemsexusidemfuissetmoduspropagationistunc , utnunc .
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dictum Augustini intelligitur secundum naturam mortalium in statu animali : homo enim secundum naturam quidem semper fuit mortalis etiam in paradiso, sed per gratiam innocentiae habuit immortalitatem, ut disputatum invenire quis potest in fine secundi Sententiarum.
Ad ALIUD dicendum, quod Damascenus non refert dissimilitudinem ad actum commixtionis, sed ad conjunctum quod est corruptio in conceptu, gravitas in impraegnatione, et dolor in partu.
Ad ALIUD dicendum, quod Philosophus loquitur de incorruptibilibus secundum naturam : et haec non sunt nisi ea quae natura elongavit a contrarietate et mutatione : et talis per naturam non fuit homo in primo statu, sed ex gratia, ut dictum est.
Per idem patet solutio ad sequens : verum est enim, quod talia naturaliter incorruptibilia, non quaerunt salvari vel
<--- Page Split --->
- Item, In omni natura complexionata bene disposita dolor gravissimus surgit ex excellenti tactu nervorum, et delectatio vehemens ex tangenti convenienter et suaviter: sed in resolutione seminis convenientissimus fit nervorum tactus, et similiter tunc ut nunc fuisset: ergo tunc ut nunc vel plus fuisset homo delectatus: ergo ardorem delectationis sensisset.
ARTICULUS VIII.
An matrimonium sit remedium et medicina contra morbum concupiscentiae ?
Ulterius, Videtur quod cum majori dolore peperisset quam nunc: quia dolor est sensus divisionis continui: ergo sensus divisionis continui nobilius conjuncti magis facit dolorem: sed mulier tunc fuisset nobilius conjuncta, quam modo sit aliqua: ergo in divisione magis doluisset: sed impossibile est nasci infantem debitae quantitatis sine divisione et extensione membri genitalis: ergo tunc impossibile fuisset parere sine dolore.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium: « Quod sanis est ad officium, aegrotis est ad remedium, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum :
- Nulla enim infirmitas accipit medicamentum ab eodem a quo accipit intensionem: sed concupiscentia coœundi est infirmitas: ergo, etc. Constat autem, quod ex materia ad facultatem exhibita et licentia coœundi satisfit concupiscentiae carnali: et hoc fit per matrimonium: ergo matrimonium intendit concupiscentiam: ergo non est remedium contra morbum concupiscentiae.
Resposso. Dicendum, quod conceptus fuisset tunc sine ardore, et partus sine dolore. Ardor autem dicit delectationem quae rationem secundum actum suffocat. Et bene concedo quod tunc fuisset major et sincerior delectatio in opere: et tamen sub imperio rationis, quia ratio tunc fuisset confortata gratia innocentiae, ita quod nihil existens sub ipsa quantumcumque vehemens fuisset, avertisset eam a contuitu immutabilis boni primi.
Et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur de ardore.
- Item, Nulla infirmitas curatur per id quod appetit: sed concupiscentia est infirmitas destitutae naturae: ergo non curatur per idem quod appetit: appetit autem coitum: ergo non curatur per illum: cum igitur matrimonium consummetur per coitum, videtur quod matrimonium non curet concupiscentiam. Puma probatur per dictum Galeni et Aristotelis, qui dicunt, quod appetitus infirmorum sunt corrupti per aegritudinalem habitum: et ideo eis non est satisfaciendum.
Ad aliud quod objicitur de dolore, dicendum quod dolor nullus fuisset nec divisio: quia nimia extensio mulierum et arctatio provenit ex peccato: sed tunc fuissent membra proportionata nascentibus, ita ut per extensionem non dividentem corpus mulieris infantes potuissent profundi: si tamen etiam tunc corpus fuisset ferro percussum, non fuisset divisum, ut dicit Isidorus: et ideo etiam non fuisset doloris susceptibile.
Item, Nulla infirmitas manet post suam curara si cura est efficax: sed concupiscentia coœundi adhuc manet et agit post matrimonium: ergo matrimonium non est curans concupiscentiam coœundi.
Item, In omnibus corporalibus et spiritualibus medicinae sunt per contrarium: ergo videtur, quod etiam in isto: videtur ergo cum matrimonium non habeat contrarietatem ad concupiscentiam coitus, quod non sit cura ipsius.
<--- Page Split --->
- Si forte dicas, quod matrimonium est medicina hoc modo : quia concupiscentia coitus quæ rueret in præceps per coitum absolutum, ligatur ad unam : et quia fide thori restringit, ideo efficitur non illicitus, et sic accipit medicinam. CONTRA : Nullus morbus sic medicatur, quod restringatur ad partem materiae in qua diffunditur : quia quanto magis restringitur, tanto acerbior efficitur circa id in quo est : ergo nec concupiscentia sic debet medicamentum accipere.
Item, Quod secundum se est illicitum, numquam efficitur licitum ex hoc quod est circa unum et non circa plura : sed concupiscentiae concubitus secundum se est illicitus : ergo non efficitur licitus ex hoc quod per matrimonium restringitur ad unum conjugium. PRIMA probatur in omnibus moralibus. Avaritia enim et prodigalitas et sic de aliis, quæ secundum se sunt illicita, numquam licita efficiuntur ex hoc, quod sint circa unum. SECUNDA probatur per hoc, quod nihil secundum se ruit in vitium et præceps, nisi quod secundum se est illicitum : concupiscentiae autem concubitus secundum se ruit in præceps, ut sæpe dicitur in verbis Augustini in Littera : et sic constat propositum.
Item, In naturis sic est, quod virtus naturalis restricta ad unum, magis intenditur in illo, sicut patet in calido, frigido, et omnibus aliis : cum igitur concupiscentia agit per modum naturae, videtur quod nec ipsa hoc modo potest capere medicinam.
bidini ita vacant, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, habet potestatem dæmonium super eos. Et subjungit, yj. 18 et seq., quod alii timore Dei accipiunt, in quos non habet potestatem. Potestas autem dæmonis ibi vocatur potestas in fomite quoad concupiscentiam coeundi.
Alio autem modo medicatur restringendo legibus divinis et humanis, quibus excluditur turpitudo quæ conjuncta est concupiscentiae : et hoc modo excipitur ne ruat in præceps, sicut dicitur in Littera.
Ad OBJECTUM ergo primum dicendum, quod non ab eodem accipit intensionem et medicamentum : quia matrimonium per gratiam interiorem ignem fomitis remittit, et per honestatem legum exteriorum divinarum et humanarum turpitudinem tollit vitii : ita quod non manet nisi peneæ turpitudo quæ est actui inseparabiliter conjuncta. Et hoc falsum est, quod per matrimonium detur facultas et licentia concumbendi : licet enim hoc sit in matrimonio, non tamen est ad hoc, sed potius ad ea de quibus dictum est.
. Ad ALIUD dicendum, quod infirmitas haec non appetit hanc duplicem sui restrictionem, sed potius licentiosum concubitum : et ita patet, quod illa ratio non procedit.
Ad ALIUD dicendum, quod infirmitas vitii concupiscentiae non manet post matrimonium, sed infirmitas peneæ est minorata duabus de causis supra dictis.
N. initio.
SOLUTIO. Ad hoc autem dicendum videtur, quod matrimonium duplex est medicina concupiscentiae coeundi. Uno modo ex gratia quam dat in fide mediatoris contrahentibus quæ sibi est gratia sacramentalis : et haec mitigat concupiscentiam, sicut patet, Tob. vi, 16 et 17 : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus prevalere potest dæmonium. Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ li-
Ad ALIUD dicendum, quod non omnino per contrarium potest fieri medicina, quando infirmitas radicata est in membris radicalibus et chronica : quia talem medicinam natura sustinere non posset : et sic est hic : quia concupiscentia radicata est in natura corrupta, et ideo fit per contrarium quantum potest, ut salvetur bonum naturae et gratiae, ne morbi violentia subvertatur.
Ad ALIUD quod contra solutionem inductam objicitur, dicendum quod iste
<--- Page Split --->
duæ rationes procedunt ac si fiat restricrio illa tantum per diminutionem materie, et non per diminutionem concupiscentiae : et hoc jam ex dictis patet esse falsum. Et hoc confirmatur ex hoc, quod etiam ille qui æqual concupiscentia ardet in conjugem et meretricem vel adulteram, adulter dicitur in sententiis Sexti Pythagorici, ut infra dicet Hieronymus in Littera.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IX.
An concupiscentia sit mortalis vel lethalis? et, Cum concupiscentia inhaerent coitui, an ille sit semper mortalis?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : « Lethalis concupiscentiae lex membris inhaesit, etc. »
Ex hoc videtur, quod
Concupiscentia est lethalis : quia idem est lethale et mortale.
Item, Si aliquid vituperatur propter aliquid ei inevitabiliter conjunctum, semper vituperabitur : sed, sicut in Littera dicitur, concubitus vituperatur propter concupiscentiam : sed haec inevitabiliter inhaeret coitui : ergo semper vituperatur : ergo semper est mortalis.
Item, Unus actus specie in moribus vocatur, qui est circa idem volitum specie, et eodem movente formaliter : sed iste actus sic idem est specie in meretrice et conjuge : ergo est idem specie : sed de similibus specie idem est judicium : ergo si in meretrice est mortalis, et in conjuge erit mortalis. PROBATUR prima per inductionem : quia in omnibus actio ideo dicitur actio, quia est ab actu facientis, id est, a forma, sicut dicit Commentator super primum primae Philosophiae. SECUNDA autem probatur : quia meretrix et conjugata sunt ejus-
dem speciei, et concupiscentia movens in conjugem et meretricem est ejusdem speciei : quae est forma delectabilis apprehensi in conjuge et meretrice.
Item, In Littera parum infra dicet, quod malus est coitus nisi exsecutor per bona conjugii : si igitur excusari non potest, semper erit malus. Probemus igitur, quod excusari non possit. Bonum enim prolis comitatur coitum utrobique, scilicet in conjugata et soluta. Bonum autem fidei videtur non operari, quia fides nihil facit nisi ut alteri, ea viva, non conjungatur : sed haec fides potest dari amasie solutae : ergo nec videtur facere excusationem : sed sacramentum causatur ex individuitate carnis : cum autem conjungitur meretrici, efficitur una caro : ergo videtur, quod omnino aequaliter sit in meretrice et conjuge : et ideo cum non excusent in una, non videntur excusare in alia : et ita habetur propositum.
Item, Omne quod excusatur, malum est : sed omnis coitus matrimonialis excusatur, ut dicitur in Littera : ergo est malus.
Item, Si forte velis dicere, quod cum excusationem habet, efficitur non malus. Hoc primo est contra disciplinam rhetoricam, in qua ad nihil retrahuntur argumenta excusationis nisi ad malum. Secundo autem videtur, quod non possit excusari : quia non sunt facienda mala ut veniant quaecumque bona, ut habetur, ad Roman. II, 8 : sed coitus est malus, ut dicitur in Littera : igitur non est faciendus ut eveniant quaecumque bona : ergo nec ut eveniant bona matrimonii.
Hæ autem sunt, vel esse possunt rationes hæreticorum damnantium omnem concubitum matrimonialem.
IN CONTRARIUM hujus objiciatur sie :
- Luc. 1, 6, de parentibus Joannis Baptistae charitate se mutuo cognoscentibus dicitur : Erant ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificatiomibus Domini sine querela, etc. : hoc autem non posset esse
<--- Page Split --->
verum si coitus esset peccatum: ergo coitus non est peccatum.
Item, I ad Corinth. vii, 3: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Constat, quod non loquitur de debito pecuniae, sed corporis: sed nulli debetur peccatum: ergo communicare corpus ad concubitum, non est peccatum conjugum.
Item etiam per rationem objicitur sic: Omnis actus voluntarius radicatus in natura, vel hominum communicatione, medium accipit virtutis: sed coitus est hujusmodi actus: ergo accipit medium virtutis: ergo aliquando non solum non est peccatum, sed etiam virtus: et hoc non est nisi in matrimonio: ergo matrimonialis concubitus non semper est peccatum. Probatur prima ex inductione in operibus castitatis, fortitudinis, et justitiae. Secunda autem patet ex hoc, quod virtus generativa est virtus naturalis: et ideo necessarius est actus ejus.
Item, In unaquaque natura maxime est divinum, quod maxime attingit perpetuitatem: ergo et in homine similiter est: sed quod maxime attingit perpetuitatem, est actus salvans speciem: ergo iste maxime est divinus: ergo licet lege divina vel humana formetur, ipse erit honestus: ergo tunc non tantum non erit peccatum, sed etiam actus virtutis.
Item, Quod natura in quibusdam facit in uno et in quibusdam per diversa, æque naturale est in uno et in diversis factum: sed imprægnare et imprægnari natura in vegetabilibus facit in uno, et in sensibilibus in diversitate sexus: ergo æqualiter est naturale in utrisque: sed quod est naturale in omnibus, si voluntarium efficiatur, per hoc non efficitur vituperabile: ergo imprægnare et imprægnari per rationalem voluntatem, adhuc non efficitur vituperabile: omne autem voluntarium naturale per rationem ordinabile debitis circumstantiis naturae, erit actus virtutis: ergo concubitus impragnans et imprægnatus, sive imprægnan-
tis et imprægnati, potest esse actus virtutis: et inde ut prius.
Responsio. Dicendum, quod profana solutio. sunt ea quae probant rationes primae: et sufficit ad vituperium illorum haereticorum dicere, quod ipsi sunt filii adulterorum et filii tenebrarum et diaboli secundum suam propriam confessionem: et ergo etiam haereditatem patris sui diaboli percipient, id est, pœnas æternas, nisi resipiscant: et hoc certissime verum est.
Ad hoc ergo quod primo objiciunt, dicendum quod lethalis dicitur concupisentia: quia a letho inducta, non quod semper lethum inducat: dicitur etiam lethalis, quia lethali corpori inhaeret.
Ad aliud dicendum, quod concupisentia penea inevitabiliter est adjuncta ad coitum, sed non culpae. Et penea non est vituperabilis nisi secundum quid, scilicet secundum quod est ex peccato.
Ad aliud dicendum, quod secundum A13. speciem moris non est idem actus specie concubitus matrimonialis, et solutus.
Ad probationem autem dicendum, quod materialiter est idem objectum remotum specie, sed non formaliter et propinquum. Remotum enim est materialiter utrobique idem: sed propinquum est materialiter sub circumstantiis, quae in uno sunt solutum indebitum in suae lasciviae fomentum: in alio autem legibus humanis et divinis adstrictum et alligatum ex jure divino et humano, in quo bonum prolis quaeritur, vel medicine. Similiter habitus movens in uno est concupiscentia fornicandi: in altero autem honestas nuptiarum. Et ideo patet, quod non procedit ratio illa.
Ad aliud dicendum, quod nullum bonorum matrimonii est in soluta: quia non est bonum prolis: quod patet per hoc, quia de diffinitione boni prolis est, quod honeste suscipiatur, quod non quaeritur in soluta. Nec fides est ibi: quia non contingit fidem habere nisi ad suam: et haec non est sua: sed est ibi quaedam stabilita turpitudo. Nec sacra-
<--- Page Split --->
mentum est ibi : quia hoc magis radicatur in divisione spirituum, quam corporum. Unde patet, quod probatio illa nihil valet.
non sunt facienda, nec minima, ut eveniant quaecumque bona: sed coitus secundum se non est hujusmodi culpa, ut patet ex praehabitis.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod illud quod excusatur, dupliciter excusatur, scilicet sicut id quod est essentialiter reatus, et sicut id quod non est essentialiter reatus, sed est conjunctum turpitudini propter aliquid praecedens quod fuit reatus ejusdem in specie non in numero, a quo est dependentia, ut ad patrem. Quod ergo excusatur primo modo, hoc sine dubio malum est culpa: et de hoc tenet objectio. Quod autem secundo modo excusatur, non est malum secundum se, nec est culpa ejus in quo excusatur, sed potius penea ex culpa patris procedens.
Ad 6. An aliud dicendum, quod mala culpa
Tamen cum dicitur, quod coitus secundum se est malus vel peccatum, est duplex æquivocatio ejus quod est secundum se. Si enim dicat proprietatem sive conditionem naturae et essentiae coitus, locutio est falsa: quia sic coitus in paradiso etiam fuisset malus. Si autem dicat exclusionem eorum quae ordinant coitum legibus et bonis matrimonii, tunc est vera: et sic intelligitur coitus secundum se, id est, per se solus non coarctatus lege et bono matrimonii.
Et haec distinctio valet tam ad praecodentia, quam ad sequentia.
C. Quando secundum praeceptum, et quando secundum indulgentiam contractum sit conjugium ?
Prima institutio habuit praeceptum, secunda indulgentiam. Didicimus enim ab Apostolo, humano generi propter vitandam fornicationem indultum esse conjugium 1. Indulgentia vero quia meliora non eligit, remedium habet, non praemium : a qua si quis declinaverit, meretur exitiale judicium. Quod secundum indulgentiam conceditur, voluntarium est, non necessarium, alioquin transgressor esset, quod 2 illud non faceret. Et potest sane intelligi illud sub praecepto dictum hominibus primis ante peccatum : Crescile, et multiplicamini 3. Quo etiam post peccatum tenebantur, usquequo est facta multiplicatio : post quam secundum indulgentiam, matrimonii contractus fuit. Ita etiam post diluvium, quo universum pene humanum genus deletum est, secundum praeceptum dictum est filiis Noe : Crescile, et multiplicamini 4. Multiplicato vero homine, secundum indulgentiam contractum est, non secundum imperium.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
An prima iustitutio matrimonii habuit praeceptum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Prima institutio habuit praeceptum, etc. »
Hoc enim falsum videtur :
Aut enim hoc fuit praeceptum affirmativum, aut negativum. Si affirmativum: ergo semper tenetur ad illud omnis homo: ergo nullus homo absolutus est ab illo: quia non legitur fuisse retractatum: ergo aliquo tempore etiam monachi et moniales tenentur ad actum matrimonii: quod falsum videtur, cum voveant continentiam perpetuam, et non sit ponderatio condigna continentis animae. Si autem est negativum: tunc obligat semper et ad semper: et tunc semper oportet hominem esse in actu matrimoniali, quod est impossibile et frivolum.
Item, Si fuit tunc praeceptum : aut hoc praeceptum fuit tunc pro nobis, aut de per se faciendis. Si primo modo: tunc debuit esse in re indifferenti, et non obligare post statum peccati, sicut nec praeceptum de non comedendo de ligno scientiae boni et mali. Si autem est de per se faciendis, cum per se facienda sint semper uno modo, praeceptum obligabit uno modo: ergo adhuc obligat omnem hominem, quod falsum est.
Item, Videmus quod praeceptum de salute individui quod est de comedendo, adhuc obligat omnem hominem: ergo a simili etiam praeceptum de salute speciei debet omnem hominem adhuc obligare.
Item, Dignior est species quam individuum et magis necessaria: sed ad dignius et magis necessarium est major obligatio: ergo major est obligatio ad actum salvantem speciem, quam indivi-
duum : sed ad actum salvantem individuum adhuc obligamur: ergo et ad illum: ergo omnes voventes continentiam, mortaliter peccant vovendo continentiam.
Si forte dicas, quod obligabat quando pauci erant homines, et adhuc obligaret in simili casu. CONTRA: Praeceptum morale obligat aequaliter, paucis existentibus et multis: ergo si istud est morale, videtur quod nihil sit dictum, quod paucis existentibus obligat, et multis existentibus non obligat. Si autem dicatur esse cerimoniale, hoc frivolum esse patet cuilibet.
Item, Videtur quod omnibus modis adhuc obliget omnes: quia secundum desiderium naturae semper debet esse ordo naturalium: sed desiderium naturae est ad omnimodam multiplicationem individuorum: ergo praeceptum et ordo naturalium debet esse ad hoc. PROBATUR prima per hoc quod natura numquam errat, ut dicunt Philosophi, et sapientissima est in suis effectibus et actibus. SECUNDA autem patet per se.
Item, Multis existentibus si quilibet bene faciat continendo, dissolveretur generatio : et hoc esset malum : ergo non bene faceret continendo : sed eadem est ratio de uno et de alio : ergo aut omnes benefacerent continendo, aut nullus : non omnes : ergo nullus : ergo omnes peccant qui continent.
Et hae sunt vel esse possunt rationes Judæorum dicentium, omnes debere contrahere matrimonium, et judaizantium quorumdam hæreticorum.
SED CONTRA :
Eccli. xxvi, 20 : Omnis ponderatio non est digna continentis animæ : sed continentia præcipue est in virginitate, scilicet in individuitate: ergo videtur, quod melior est quam castitas matrimonialis.
Item, Præcipuum bonum est quod præcipue præbet facultatem sine impedimento se Domino observandi : sed hæc est castitas virginalis et vidualis : ergo
<--- Page Split --->
videtur, quod illa melior sit quam matrimonialis.
Item, Virtus est circa difficile et bonum, scilicet honestum : sed magis circa difficile et bonum sunt virginitas et viduitas : ergo magis sunt bonæ quam matrimonium.
Item, Viduìtati debetur fructus sexagesimus, et virginitati centesimus, matrimonio autem trigesimus tantum : ergo videtur, quod virginitas et viduitas sint meliora quam matrimonium.
Item, Non est præceptum de facili ad quod natura per se inclinat, etiamsi sit de faciendis : sed ad actum concumbendi matrimonialiter inclinat natura, et est facile : ergo non debet esse præceptum de illo. PROBATUR prima per hoc, quod omnes dicunt, quod ideo non est præceptum de diligendo seipsum, quia hoc est facile, et natura inclinat se ad illud. SECUNDA autem patet per se.
Item, Omne quod præcipitur aliqua de causa, videtur quod non obliget causa illa non existente : sed cum dicitur : Crescite, et multiplicamini 1, si sit incrementum et multitudo, non habet causam et rationem præceptum : ergo videtur, quod tunc non obliget.
Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod hoc præceptum est natura ex causa defectus multitudinis : et ideo bene concedo, quod non obligat multitudine existente.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod fuit præceptum affirmativum ex causa determinata factum, et omnem hominum obligat quando est eadem causa, quia tunc est tempus necessitatis : et tunc bene concedo, quod nullo voto obstante omnis homo teneretur si similis esset casus.
Ad m autem quod probatur, dicendum est quod ponderatio personalis boni non est condigna continentis animæ : sed tamen ponderatio boni communis præponderat quantumcumque bono personali, præcipue tale bonum quale est salus spe-
ciei humanæ. Et hoc est quod dicit Aristoteles quod si bonum est bonum hominis, melius erit quod civitatis, et maximum bonum quod gentis.
Ad ALIUD dicendum, quod est de per se faciendis ex causa quæ est defectus habitatorum mundi et servientium Deo : et ideo non obligat nisi illa causa existente.
Ad ALIUD dicendum quod non est simile : quia salus individui non procuratur nisi per idem individuum : sed salus speciei potest procurari per alium.
Ad ALIUD dicendum, quod verum est digniorem esse speciem quam individuum, et melius esse quod salvetur species quam individuum, si alterum sine altero salvari non possit : sed salus speciei nullo modo est in periculo multis existentibus hominibus, eo quod ad actum generationis inclinant natura et concupiscentia et amor prolis : et ideo abstinens propter Deum meretur.
Ad ALIUD dicendum, quod non est simpliciter datum hoc præceptum, Crescite, et multiplicamini 1 : quia non contingit crescere post perfectum incrementum, nec multiplicari post perfectam multiplicationem : sed datum est ex causa, ut dictum est : et ideo obligat illa causa existente, et non aliter.
Ad ALIUD dicendum, quod est natura integra et natura corrupta : et secundum hoc habet duplex desiderium : et quia desiderium naturae corruptæ est permixtum corruptioni, ideo oportet resistere desideriis naturae et maxime Veneris : ratio autem procedit de desiderio naturae integrae tantum.
Ad ALIUD dicendum, quod multis existentibus, quilibet bene facit continendo : et si quilibet voveat continentiam, certum est, quod tunc Deus suam voluntatem de dispositione mundi revelaret vel per se, vel per fideles Ecclesiae dispensatores : et tunc illis obediendum esset in omnibus quæ præciperent, aut de servando voto, si forte ex præsentibus nu-
<--- Page Split --->
merus electorum impleretur : vel de frangendo voto et recompensando per materialem fidelium multiplicationem, ne mundus dissolveretur.
ARTICULUS XI.
An actus matrimonialis habet indulgentiam, vel præmium ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : « Indulgentia vero quia meliora non eligit, remedium habet, non præmium, etc. »
Videtur enim primo, quod haec consequentia nulla sit : et est instantia, quia præceptum Domini quodcumque meliora non eligit, sed potius consilium : ergo indulgentiam tantum habet, non præmium : et hoc falsum est.
Adhuc, Videtur esse falsum : quod enim faciendum nuntiatur ab Angelo, præmium habet, non indulgentiam : sed actus matrimonii quandoque faciendus nuntiatur ab Angelo : ergo præmium habet, non indulgentiam. Probatur prima ex hoc, quod Deus per Angelos nec mala magna nuntiat nec parva : sed omne quod habet indulgentiam, peccatum est, ut dicitur in Littera ex verbis Augustini. Secunda autem probatur per conceptum Joannis Baptistæ et Samsosnis, et aliorum quorumdam.
Item, Omnis actus ad quem movet virtus formata, meritorius est, et habet præmium : sed talis multoties est actus matrimonii : ergo multoties habet præmium. Probatur prima : quia actus accipit rationem meriti a forma virtutis formatæ. Secunda autem probatur : quia fides thori est virtus formata in habentibus charitatem, et sæpe movet ad actum matrimonii.
Item, Omnis actus justitiae formata est meritorius, et habet præmium : sed
redditio debiti in actu matrimonii, est actus justitiae formatae : ergo est actus meritorius, et habet præmium.
Item, Actus, virtutis in quocumque statu dum formata maneat charitate, est meritorius, et habet præmium : sed actus matrimonii est actus cujusdam status continentiae habentis formam charitatis : ergo habet præmium, et est meritorius.
Item, Omne id quod præcipit jus divinum et humanum, et punit si non fiat, est meritorium si fiat in charitate : sed actum matrimonii præcipit jus divinum et humanum, et punit si non fiat : ergo est meritorius si fiat in charitate.
Item, Omne id quod in solo timore Dei fit, non cum libidine hominis, potest esse meritorium : talis autem est actus matrimonii : ergo, etc. Probatio majoris est, Tobiae, iii, 18, ubi dixit Sara : Virum cum timore tuo, non cum libidine mea consensi suscipere.
Item, Apostolus, I ad Corinth. vii, 3 : Iterum revertimini in idipsum. Constat autem, quod nullo modo præciperet committi peccatum : ergo reverti ad actum matrimonii non est peccatum : ergo non semper habet indulgentiam post peccatum, ut videtur sonare Littera.
Item, Regula est apud Doctores, quod nullus debet facere peccatum minus, ut alius evitet majus : sed si coitus matrimonii semper haberet indulgentiam, mulier consentiens viro ad coitum ne ipse incideret in adulterium, faceret peccatum minus, ut alius evitaret majus : ergo hoc non est faciendum mulieri : ergo consulendum est mulieribus, ut non reddant debitum, quod absurdum est : ergo non semper concubitus habet indulgentiam : falsum est ergo, quod post peccatum semper fuerit in remedium : quod tamen videtur sonare Littera.
Sed contra :
- Generaliter loquitur Apostolus cum dicit, I ad Corinth. vii, 6 : Hoc autem dico secundum indulgentiam : quidquid autem habet indulgentiam est peccatum, ut dicitur in Littera : ergo generaliter
<--- Page Split --->
omnis concubitus matrimonialis est peccatum.
Item, Cujus causa est mala, et ipsum est malum : sed causa concubitus est concupiscentia ipsi necessario adjuncta : ergo concubitus matrimonii generaliter est malus.
Item, In naturis dicitur malum et corruptum, quod malo et corruptioni est permixtum : ergo similiter et in moribus malum dicitur quod corruptioni et malo moris est permixtum : sed coitus matrimonii malo moris quod est fœditas concupiscentiae, est inevitabiliter permixtus : ergo omnis coitus matrimonii est malus.
Item, Quod malum semper consequitur, quando causatur ab illo, videtur esse malum sicut causa mali : sed concupiscentia coitus semper consequitur malum originalis peccati, ut dicit Augustinus in libro de Nuptiis et concepuiscentia contra Julianum Pelagianum : ergo coitus matrimonii generaliter est malus.
Item, Damascenus dicit, quod verecundia est in actu matrimonii : ergo est turpis : sed omne turpe opponitur honesto : ergo coitus matrimonii est oppositus honesto : sed nihil opponitur honesto nisi vitium : ergo actus matrimonii est vitium : ergo est peccatum.
duobus moventibus, meo judicio actus est meritorius, et habet præmium, et nullam habet indulgentiam. Si autem fiat quarta de causa, et tertio movente, ita quod natura præcedat contiendo concupiscentiam ne moveat in uxorem ut in adulteram, tunc est veniale peccatum, et habet indulgentiam. Si autem præcedat concupiscentia, et libido ponatur ultimus finis, est peccatum mortale non habens indulgentiam, nisi per pænitentiam sicut aliud mortale : quia hi... libidini suæ ita vacant, sicut equus et multis in quibus non est intellectus : et ideo habet potestatem dæmonium super eos, ut dicitur, Tob. vi, 17.
Per hoc ergo patet solutio ad primas objectiones.
Ad id quod in contrarium objicitur, Adolup dicendum quod non generaliter loquitur Apostolus, nisi dicatur indulgentia concessionis, sicut distinguitur in Littera : sed tunc non omne quod habet indulgentiam, est peccatum.
Et quod dicit Augustinus, quod quidquid habet indulgentiam, est peccatum, intelligitur de indulgentia permissionis.
Ad alud dicendum, quod causa conAdolup cubitus matrimonii non semper est mala, ut patet ex prædictis : et ideo ratio illa nihil valet.
Responsio. Dicendum, quod actus matrimonii quatuor de causis potest fieri, et tribus moventibus. Prima causa est spes prolis. Secunda est fides reddendi debiti. Tertia est in rememoratione boni sacramenti. Quarta est causa infirmitatis sanandae. Movens autem quandoque tantum est virtus, et hoc tripliciter, scilicet amor cultus Dei propagandi in prole, amor justitiae in redditione debiti, et fides unionis futurae in uno spiritu ad Deum : quandoque est movens natura cum virtute : quandoque est movens natura cum vitio, et hoc dupliciter, quandoque enim natura præcedit vitium, quandoque e converso vitium præcedit naturam.
Dicendum ergo, quod si fiat concubitus tribus primis de causis, et primis
Ad alud dicendum, quod coitus maAdoltrimonii generaliter est malo pœnae permixtus, sed non malo culpae : et ideo non potest dici malum culpae, sed pœnae.
Ad alud dicendum, quod hoc origiAdolup nale peccatum quod innascitur ex concupiscentia, non est ex malo actu, quia non est malus, sed potius ex vi sententia justi judicis a qua robur trahit concupiscentia pœnalis, inficiens infantem qui nascitur, eo quod omnis homo generans (ut dicit Anselmus) Adam est in natura generante, qualiscumque sit in persona.
Ad alud dicendum, quod turpe est Adolduplex, scilicet pœnae, et culpae : et coitus matrimonii habet turpitudinem pœnae, non culpae : multæ autem pœnae
<--- Page Split --->
tales habent verecundiam, non accusabilem tamen, sicut egestio, urinatio, et hujusmodi : et tale turpe vulgariter vocatur turpe, sed non opponitur honesto. Est aliud turpe quod est crimen non
habens pulchritudinem in actu virtutis, et hoc opponitur honesto, et est peccatum : sed hoc turpe non est in actu matrimonii.
D. Quibus modis accipiatur indulgentia ?
Indulgentia autem diversis modis accipitur, scilicet pro confessione 1, pro remissione, pro permissione. Et est permissio in Novo Testamento, de minoribus bonis, et de minoribus malis. De minoribus bonis est conjugium, quod non meretur palmam, sed est in remedium. De minoribus malis, id est, de venialibus, est coitus qui fit causa incontinentiae. Illud scilicet conjugium indulgetur, id est, conceditur. Illud vero, id est, coitus talis, permittitur, id est, toleratur, ita quod non prohibetur.
minora bona, sicut et majora : ergo videtur, quod non permittat ea fieri.
ARTICULUS XII.
An permissio in Novo Testamento sit de bonis moralibus ?
- Item, Praeceptum Dei et permissio sunt de signis voluntatis : cum igitur sint diversa, non erunt circa idem : est autem praeceptum de minoribus bonis : ergo permissio non est de minoribus.
Quesst.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : « Et est permissio in Novo Testamento, de minoribus bonis, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Cum quinque sint signa divinae voluntatis, ut habitum est ante finem primi libri hujus voluminis : sed permissio ibi semper est de malo : ergo non est de minoribus bonis.
Videtur enim, quod permissio non sit circa cerimonialia, sed circa moralia : ergo aequaliter commetitur Novo et Veteri Testamento : non ergo in Novo Testamento tantum est de minoribus bonis.
Ad hoc dicendum, quod permissio secundum quod est signum divinae voluntatis, et secundum quod est de minoribus bonis, non in ratione una sumitur : ibi enim operationi opponitur, cum
solutio.
- Item, Non ejusdem est divina operatio et permissio : sed Deus operatur
<--- Page Split --->
utrumque sit circa præsens : unum circa malum, et alterum circa bonum : hic autem opponitur consilio, eo quod majora bona sunt de quibus est consilium : et cum non inclinatur homo ad illa, permittit Deus hominem salvari in ninoribus bonis, id est, concedit. Alia autem differentia est : quia in permissione secundum quod est signum voluntatis divinae, Deus non vult actum, sed aliquid circa ipsum quod ex ipso malo actu ordinato elicitur : hic autem Deus vult actum ipsum : sed magis remuneraret eum, qui esset meriti excellentioris.
Et per hoc patet solutio ad primum
quod fallit secundum equivocationem.
Per idem etiam patet solutio ad secunAd 2. dum et tertium.
Ad 10 autem quod ulterius quaeritur, Ad qui dicendum quod in Veteri Testamento aliud reformat peccatum : quia ibi erat status imperfectionis, gratia nondum propalata, et erant pauci Deo servientes, et omnes gentes per circuitum ad idololatriam pertrahentes : et ideo tunc non erat permissio, sed praeceptum, ut multiplicalio fieret colentium Deum, ut cum propagatione seunitis fieret propagatio religionis. Et ideo tunc plures erant unius viri uxores.
E. Quod nuptiae sint bonae.
Fuerunt autem nonnulli haeretici nuptias detestantes qui Tatiani appellati sunt 1. Hi nuptias omnino damnant, ac pares fornicationibus aliisque corruptionibus faciunt : nec recipiunt in suorum numero, conjugio utentem marern vel feminam. Quod autem res bona sit conjugium, non modo ex eo probatur, quod Dominus legitur conjugium instituisse inter primos parentes 2, sed etiam quod in Cana Galilaea nuptii interfuit Christus, easque miraculo commendavit, aqua in vinum conversa 3. Qui etiam postea virum dimittere uxorem prohibuit, nisi causa fornicationis 4. Apostolus etiam ait : Virgo non peccat, si nubat 5. Constat ergo rem bonam esse matrimonium : alioquin non esset sacramentum. Sacramentum enim sacrum signum est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIII.
Au opinio haereticorum dicentium coitum cum uxore esse peccatum, sit tolerunda ?
Meinde quaeritur de hoc quod dicit, ubi, E, « Fuerunt autem nonnulli haeretiri, etc. »
Videtur enim esse pro illis quod dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 29: Qui habent uxores, tamquam non habentes sint : non habens enim uxorem non utitur uxore : ergo et habens eam, non debet ea uti.
Item, Quod impedit ad Deum recipiendum, videtur esse peccatum : sed hoc facit coitus uxoris : ergo videtur, quod sit peccatum. PROBATUR prima per dictum Isaiae, LIX, 2 : Iniquitates vestrae diriserunt inter vos et Deum vestrum. SENTIDA scribitur, Exod. XIX, 15, ubi cum populus occurrere debuit Domino, dixit Moyses, quod non appropinquarent uxoribus suis.
Item, II Regum, vi, 6 et 7, dicitur 12a percussus, quia cum jacuisset cum uxore sua, voluit tenere arcam ne caderet, eo quod calcitrans bos inclinasset 1am : hoc autem esse non posset, nisi magnum peccatum coitus reputaretur : ergo isti haeretici videntur dicere verum.
Item, Discipuli audientes a Domino, qualiter esset res viri cum uxore dixerunt : Non expedit nubere 1 : ergo videtur, quod hoc sit malum, quia omne bonum est expediens vel honestum : et etiam honestum habet expediens adjunctum sibi, ut dicit Tullius : cum igitur matrimonium sit bonum, ipsum erit expediens.
Item per rationem probatur idem sic : Actus naturae non diversificatur specie propter id quod voluntas ponit circa eum : sed coitus est actus naturae : ergo propter nullam circumstantiam voluntatis diversificabitur specie : ergo sive fiat cum conjugata, sive cum soluta, est idem specie : ergo erit ejusdem judicii in bono et in malo. PROBATUR autem prima ex eo quod artificialia causantur a voluntate, et speciem non diversificant. SECUNDA autem per se patet : quia generativa est potentia naturalis.
Item, Sicut dicit Philosophus in X Ethicorum : « Totum bonum hominis in quantum est hominis, est bonum rationis et intellectus : » ergo quod subvertit illud, est malum secundum se : sed coitus subvertit et ligat rationem : ergo est malum : sed malum hominis quod est culpa, ut dicit Dionysius, est contra rationem esse : ergo coitus generaliter est malum culpa.
Si forte tu dicas, quod coitus subvertit rationem in actu, sed non in habitu. CONTRA : Ex omnibus actibus (ut dicit Philosophus) qui voluntarii sunt, relinquuntur similes habitus : ergo ex actu voluntario qui est actus matrimonii, habitus relinquitur : sed sicut se habet actus ad actum, ita habitus ad habitum : ergo sicut actus subvertit actum, ita habitus subvertit habitum.
Item, Actus qui sunt circa passiones innatas, et illi qui sunt circa delectationes aequaliter intensas, aequales sunt in superfluitate : sed actus matrimonii et actus soluti concubitus sunt circa delectationes aequaliter intensas : igitur aquales sunt in superfluitate : sed actus qui aequales sunt in superfluitate delectationis, sunt aequaliter vitiosi : ergo actus matrimonii et soluti concubitus sunt aequaliter vitiosi : ergo sicut concubitus solutus est peccatum mortale, ita et actus matrimonii.
Item, In actibus qui sunt circa pas-
<--- Page Split --->
siones illatas, æquales sunt qui sunt circa æqualiter terribile : ergo a simili, actus qui sunt circa æqualiter delectabile, sunt æquales : sed actus matrimonii et soluti concubitus sunt circa æqualiter delectabile : ergo sunt æquales : ergo quantum vitium est solutus concubitus, tantum vitium est actus matrimonii.
Sed contra. In contrahium hujus est : 1. Quod dicitur, I ad Corinth. vii, 30 : Qui emunt, sint tanquam non possidentes. Sed non potest intelligi quantum ad usum rei emptae : ergo nec hoc quod dicit, 29 : Qui habent uxores, tamquam non habentes sint, intelligitur quantum ad usum.
Item, Aut matrimonium impedit simpliciter ad Deum recipiendum, aut non. Si sic : tunc Moyses simpliciter debuit interdicere uxores, et non tantum usque ad tres dies. Si non : tunc habetur propositum, scilicet quod non sit peccatum mortale : quia omne peccatum mortale simpliciter impedit ad Deum recipiendum.
Item, Pater Joannis laudatur, similiter et mater 1 : sed Joannem illi hæretici condemnant : ergo non potest hoc intelligi de patre et matre spiritualibus : ergo intelligitur de carnalibus : ergo carnalis pater qui coit cum uxore possunt esse sancti : et hoc non esset, si coitus esset peccatum : ergo coitus non est peccatum.
Item, Dominus, Matth. v, 32, dicit : Omnis qui dimiscrit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam næchari. Ergo debet manere cum ipsa : ergo coitus cum ipsa non est peccatum.
Item, Nihil prohibet actus majoris delectionis esse virtutis, et minoris delectionis esse actum vitii, sicut patet in comedendo quando oportet, et ubi oportet, et quantum oportet, delectabilia, et comedendo ut non oportet, et quando non oportet, et quantum non oportet, grossa cibaria, sicut Esau qui propter vitem escam
vendidit primogenita 2 : ergo a simili sic est in coitu : ergo non sequitur si coitus matrimonii sit tante vel majoris delectationis, sicut coitus cum soluta, quod si unus est peccatum, sit et alius.
Respossto. Dicendum, quod isti sunt pessimi haeretici qui quondam Tatiani, nunc autem Paterniani vocantur, qui de se perhibent, quod sint filii fornicationum et meretricum : et ideo nihil juris eis in haereditate temporali dimitti debet, sicut nec aliquid juris habent in hareditate aeterna. Dicendum autem, quod mentiuntur non intelligentes de quibus loquuntur, nec de quibus affirmant.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut patet ex objectione in contrarium facta, non intelligitur, quod non debeant cognoscere uxores, sed quod non debeant spem ponere in eis sicut in re fruibili.
Ad aliud dicendum, quod non impedit ad Deum recipiendum, sed habet incongruitatem ad subito post coitum videndum Deum propter annexam concupiscentiam.
Ad aliud dicendum, quod Oza forte non est ideo percussus sicut dicitur in libro Regum : sed quia cum Levita esset, arcam propriis humeris non portavit. Si autem percussus est propter hoc, tunc fuit propter inidoneitatem ex concupiscentia et carnalitatem, et non ex peccato.
Ad aliud dicendum, quod discipuli dicunt, quod non expedit, ideo quia propter intricationem rerum mundanarum retrahit ab obsequio divino : sicut dicit Apostolus per oppositum de virginitate, I ad Corinth. vi, 33, quod ad id quod honestum est, provocet, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obserrandi. Et non est verum, quod tali non expedienti opponatur bonum gratiae, nec ipsum est malum culpae : sed tantum ei expedienti quod sequitur honestum : quandoque enim ip-
<--- Page Split --->
sum malum dicitur expediens, secundum quod cooperatur ad bonum : licet improprio dicatur, eo quod non cooperatur ad bonum nisi per occasionem.
Ad aliud dicendum, quod actus natura duplex est : nam quidam est actus voluntatis qui est natura quaedam, et actus naturae determinatae uno modo se habentis, quae diffinitur ab Aristotele, quod est principium motus et status in quo est per se et non secundum accidens. Dicendum ergo, quod actus naturae secundum quod voluntas est natura quaedam, bene variatur ex voluntate, et talis naturae actus est coitus : sed actus natura secundo modo dictae non variatur ex voluntate.
Ad id autem per quod nititur probare, dicendum quod generativa non est prinum movens in actu generationis, sed potius voluntas imperans : et ideo ab illo primo movente coitus est actus voluntarius, et propter circumstantias diversas efficitur peccatum in soluta, et actus virtutis in conjugata.
Ad aliud dicendum, quod ratio dupliciter se habet ad opera illa in eo quod ratio quae est ratio recta, scilicet ut praecedens, et ut concomitans : praecedens enim ordinat circumstantias quantum debet, et ut, et quando, et cum qua, et quomodo : sed concomitans dirigit. Dicendum ergo, quod vitium subvertit rationem praecedentem, sicut dixit Socra-
tes, et Aristoteles attestatur, quod delectatio subvertit existimationem prudentiae in minori propositione : et hoc est scriptum in VI Ethicorum, cap. de prudentia. Sed actus matrimonii non subvertit rationem praecedentem, sed concomitantem : et ideo non est vitium.
Et si objiciatur, quod quia illa ratio concomitans dirigit, si subvertitur, manet actus non directus : dicendum quod non dirigit ut ordinans, sed ut inspiciens: imo actus ordinatus est a praecedenti discretione rationis : et manet iste ordo in actu matrimonii, sicut vis projectiva manet in medio, etiam cessante primo projiciente.
Ad aliud dicendum, quod ex omnibus actibus relinquitur habitus similis actui : et ideo si ex actibus matrimonii relinquitur habitus, cum actus illi sint ordinati, non erit habitus inordinatus.
Ad aliud dicendum, quod falsum est A4 s et 9. quod supponitur pro vero, scilicet actus esse æquales in malo et bono, qui sunt circa delectationes æquales : quia actus naturae nec malum nec bonum facit quod est circa delectationes : quod patet ex hoc, quod actus virtutum et vitiorum sunt circa delectationes et tristitias : sed actus facit bonos vel malos, indebitas vel debitas circumstantias et fines habere.
Et per hoc patet solutio ad ultimum : quia illa ratio procedit super simile falsum.
F. Cujus rei sacramentum sit conjugium ?
Cum ergo conjugium sacramentum sit, et sacrum 1 signum est et sacrae rei, scilicet conjunctionis Christi et Ecclesiæ, sicut ait Apostolus. Scriptum est, inquit, Relinquet homo patrem, et matrem suam, et adhærebit uxori
<--- Page Split --->
sue : et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in Ecclesia 1. Ut enim inter conjuges conjunctio est secundum consensum animorum, et secundum permixtionem corporum : sic Ecclesia Christo copulatur voluntate et natura, qua idem vult cum co : et ipse formam sumpsit de natura hominis. Copulata est ergo sponsa sponso spiritualiter et corporaliter, id est, charitate ac conformitate naturae. Hujus utriusque copula figura est in conjugio. Consensus enim conjugum copulam spiritualem Christi et Ecclesiae, quae fit per charitatem, significat. Commixtio vero sexuum, illam significat quae fit per naturae conformitatem.
ARTICULIS XIV.
An matrimonium sit sacramentum ? et Quae sit res ipsius ? et, A quo tribuat virtutem sui effectus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Cum ergo conjugium sacramentum sit, etc. »
Et vadit disputatio super totum capitulum ?
Videtur enim, quod Magister male rem hujusmodi sacramenti determinet :
Sacramento enim Novi Testamenti substantialior est res contenta et signata, quam signata et non contenta : sed unio fidelis animae cum Deo in uno spiritu, vel unio duarum naturarum in Christo est res signata et non contenta : ergo videtur, quod non debet determinari respectu illius.
Item, Sacramentum novae legis efficit quod figurat : sed matrimonium est sacramentum novae legis : ergo efficit quod figurat : sed figurat unionem duarum naturarum in Christo : ergo efficit eam, quod falsum est : ergo non est res ejus : videtur ergo, quod falsum dicit in Littera.
Item, Quod aequaliter efficitur ab omni gratia et merito vel potissimum a charitate, non videtur esse res matrimonii : sed conjunctio fidelis animae cum Deo in uno spiritu, efficitur cum virtute, et praecipue charitate : ergo non est effectus matrimonii.
JUXTA HOC ulterius quaeruntur tria, Quaest. 1 scilicet an matrimonium sit sacramentum novae legis ?
Secundo, Quae sit res ipsius ?
Tertio, A quo trahat virtutem sui effectus in ipso ?
Ad PRIMUM autem horum objicitur multis modis :
Primo quidem ex parte formae sacrementi : omne enim sacramentum habet formam ab institutione divina promulgatam, quae tribuit sacramento sancificationem : sed matrimonium non habet talem formam : ergo non est sacramentum novae legis. Prima patet ex dicto Augustini qui dicit, quod « accedit verbum ad clementum, et fit sacramentum. » SEGUNDA autem patet : quia consensus qui efficit matrimonium, est secundum leges eorum qui contralunt, ut habetur infra in Littera.
Secundo, Objicitur ad hoc idem ex consideratione materie : omne enim sacramentum novae legis vel plura habent materiam quae est visibile aliquod elementum, ut aqua, oleum, panis, et hu-
<--- Page Split --->
jusmodi, ut dicit Hugo : sed istud non habet materiam : ergo non est sacramentum novae legis.
- Ad idem tertio objicitur ex consideratione effectus : quia omne sacramentum novae legis efficit gratiam quae intus adjuvat : sed matrimonium non efficit aliquid tale : ergo matrimonium non est sacramentum novae legis. Probatur prima ex diffinitionibus sacramenti in principio hujus quarti Sententiarum assignatis. Secunda autem scripta est infra, ubi dicit : « Matrimonium non meretur palmam. »
Quart. 2. SECUNDO quaeritur, Quae sit res ipsius si sit sacramentum novae legis ?
Videtur enim, quod nulla : quia
Actus cum turpitudine est consummans matrimonium : ergo non confert gratiam.
Item, Quod conceditur infirmitati, sufficit quod vitet poenam : sed matrimonium conceditur infirmitati : ergo sufficit quod evitet poenam : videtur ergo, quod non conferat gratiam aliquam.
Item, Omne id quod confert gratiam, illius exercitium si iterari potest, non dissuadetur : sed matrimonii, mortua uxore, iteratio dissuadetur, et adjungitur poena irregularitatis : ergo matrimonium non confert gratiam.
Juxta 3. Ulterius quaeritur tertio, In quo fundetur efficacia ipsius ?
Videtur autem, quod in nullo : quia omne sacramentum efficit quod figurat virtute passionis Christi : sed istud non habet figuram cum passione Christi, quia consistit in maxima delectatione : ergo videtur, quod non habeat aliquid unde trahat effectum.
Responso. Dicendum ad primum, quod Magister non tangit in Littera nisi rem signatam et non contentam : quia secundum eum et multos alios rem aliam
non habuit baptismus. Quid autem nobis super hoc videatur, infra patebit in solutione ejusdem quaestionis.
Ad aliud dicendum, quod sacramentum novae legis duplex est : unum quod est sacramentum tantum, aliud quod est sacramentum et officium. Sacramentum tantum est, cujus totus effectus substantialis est in opere operato, sicut est baptismus, confirmatio, Eucharistia, ordo, et extrema unctio. Sacramentum et officium est duplex, scilicet officium personae, et officium naturae. Officium personae est pœnitentia, officium naturae est matrimonium. Quod ergo dicitur, quod sacramentum novae legis efficit quod figurat, dicunt quidam intelligi de illo quod est sacramentum tantum : quia illud ita est novae legis quod non fuit ante eam, et totam vim trahit a nova lege. Et non intelligitur de eo quod est sacramentum et officium : quia in illo est actus personalis et moralis et civilis, qui etiam fuit ante novam legem, et non trahit vim ab opere operato tantum, sed etiam ab opere operante.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod conjunctio fidelis animae cum Deo non est effectus istius sacramenti contentus, sed signatus tantum. Et ratio dicta est prius.
Ad m quod quaeritur, Utrum matrimonium sit sacramentum novae legis, dicendum quod matrimonium quadrupliciter consideratur quoad quatuor quae sunt in ipso : quorum primum est commixtio sexus ad salutem naturae. Secundum est distinctio circa conjunctiones in diversitate sexus. Tertium autem effectus ejus contra vulnus concupiscentiae. Et quartum et ultimum est honestas quae circumstat causam efficientem matrimonii, et amicitia quae consequitur ex ipso, et adjutorium conjugum ex mutuis operibus sibi invicem communicatis.
Quoad primum quidem est matrimo-
1 Cf. IV Sententiarum, Art. 5. Tom. XXIX
<--- Page Split --->
nium de lege naturae : et quia lex naturae comitatur omnem legem, et ideo hoc manet in omni lege : et sic institutum est in paradiso.
Quoad secundum autem est de lege Moysi, in qua fit distinctio personarum ad matrimonium legitimarum.
Quoad tertium autem specialiter est de lege Christi, quia ex ipso opere opcrato confert medicinam contra morbum, quod non faciebat ante nisi in opere operaute.
Sed quoad alia tria consequentia matrimonium ex causa efficiente et ex effectu ipsius, est de lege civili. Et hoc modo loquuntur Philosophi de honestate nuptiarum, ut Tullius, Aristoteles, Aspasius, et alii quidam.
illam, jam patebit in solutione sequentis articuli, et partim claruit ex praemissis.
Ad m ergo quod quaeritur utrum conAdq A ferat gratiam ?
Dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones, quarum nulli praejudicandum est.
Prima autem est quorumdam dicentium, quod non confert gratiam aliquam : et secundum hos dicitur sacramentum de hoc et aliis per prius et posterius, quia de aliis dicitur per signare et causare gratiam, de isto autem per signare tantum. Et haec videtur fuisse opinio Magistri in Littera : et fuit opinio Praepositivi et Guliclimi Altisiodorensis, et aliorum antiquorum.
Ad onjectum autem quod contra objicitur, dicendum quod matrimonium hahet formam quae est consensus per verba expressus. Nec oportet, quod sacramentum semper ex forma habeat sanctificationem : quia hoc non oportet nisi in illo sacramento, quod pure sacramentum est : et talia non sunt poenitentia et matrimonium, ut prius dictum est : quia illa sunt ad ea circa quae sunt opera nostra : et ideo oportet, quod perfectionem aliquo modo trahant a nobis. Et ideo in matrimonio pro perfectivo formali est individuitas vita, quae causatur ex consensu in utroque conjugum perfecto existente.
Ad aliud dicendum, eodem modo : quia talis materia non est nisi in illis sacramentis quae totam rationem efficiendi trahunt a passione Christi, et sacramentis quae sunt in Christo, sicut est baptismus Christi, passio Christi, resurrectio Christi, et hujusmodi. In his autem quae sunt circa opera nostra, sunt materia aliqua nostra, vel nos sub aliqua dispositione : sicut in poenitentia dolor est materia, et in matrimonio nos sub potentia commixtionis sexuum existentes.
Ad aliud dicendum, quod bene efficit quod figurat : quia efficit medicinam contra concupiscentiam. Et qualiter efficiat
Fuerunt alii qui dicerent, quod confert gratiam, scilicet recessum a peccato, non autem ordinem ad bonum. Et si quaeritur, Quae sit illa gratia ? dicunt, quod est illa quae excipit concupiscentiam ne ruat in praeceps : et secundum illos oportet dicere, quod secundum matrimonium sit gratia illa, vel aliquid ei conjunctum exterius, quod mitigat concupiscentiam, ne ferveat ultra nuptiarum honestatem et bona matrimonii. Et hoc ultimo modo dicunt illi esse gratiam quam confert matrimonium. Et dicunt probabiliter isti, quod haec est causa quare quidam Patres videntur dicere, quod non confert gratiam, quia non confert eam in ordine ad bonum, sed a malo tantum : ad bonum autem habet quoddam impedimentum non ex se, sed ex consequentibus oneribus. Et hoc dicunt sentire Apostolum, I ad Corinth. vir, 33, dicentem : Porro hoc ad utilitaten vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id quod honestum est, supple, provocem, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Haec autem opinio plus placet mihi quam prima.
Tertii quidam satis periti dixerunt, quod confert gratiam in ordine ad bonum, non quodcumque bonum, sed
<--- Page Split --->
hoc bonum quod facere debet conjugatus : et hoc est quod fideliter conjugi assistat, et opera sua illi communicet, et prolem susceptam religiose nutriat, et hujusmodi. Et haec etiam probabilis est multum.
mandueet. Et hoc non habet praemium nec gratiam. Sed quod secundo modo conceditur infirmitati, est bonum meritorium, sed non habet laudem excellenttem : et hoc est matrimonium, et ideo confert gratiam.
Ad objectum autem contra, dicendum quod gratiam confert : et qualiter intelligatur, quod « non meretur palmam, » supra expositum est. Quod autem dicitur, quod « consummatur per actum turpitudinis, » dicendum quod falsum est, sed consummatur per actum honestum a Domino benedictum, cui in penam adjuncta est turpitudo concupiscentiae : et
Ad aliud dicendum, quod hoc accidit matrimonio ex adjunctis, et non ex seipso, praecipue tamen ex adjunctis duobus, scilicet concupiscentia quae est adjuncta actui, et impedimento Dominum obseerandi, quod adjungitur oneribus ejus : et ideo decipit argumentatio illa per accideus.
hæc non obstat, ut superius dictum est. Ad aliud dicendum, quod conceditur infirmitati, sicut Sancti dicunt : sed est infirmitas duplex. Una est infirmitas prostrata jacens in infimis, et alia quae non jacet, sed est infirma ad excellens elevatum, quod tamen est majori laude dignum. Et quod primo modo conceditur infirmitati, est sicut id quod dicitur, ad Roman. xiv, 2 : Qui infirmus est, olus
Ad in quod tertio quaeritur, dicendum, quod trahit efficiendi virtutem ex unione naturarum in Christo, in quibus naturis sponsus Ecclesiæ passus est : propter quod dicitur, Exod. iv, 23 : Sponsus sanguinem tu mihi es.
Et sic patet solutio ad totum secundum duas ultimas opiniones, sed secundum primam non indigent ista solutione.
G. Qualiter intelligendum sit illud : Mulier illa non pertinet ad matrimonium, cum qua non est commixtio sexuum ?
Inde est quod quidam Doctorum dixerunt, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, quae non experitur carnalem copulam. Ait enim Augustinus : Non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse commixtio sexus 1. Item, Leo Papa : Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut praeter commixtionem sexuum non habeat in se Christi et Ecclesiæ sacramentum, non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale mysterium 2. Item, Augustinus : Non est perfectum conjugium
<--- Page Split --->
sine commixtione sexuum 1. Hoc si secundum superficiem verborum quis acceperit, inducitur in errorem tantum, ut dicat sine carnali copula non posse contrahi matrimonium : et inter Mariam et Joseph non fuisse conjugium, vel non fuisse perfectum : quod nefas est sentire. Tanto enim sanctius fuit atque perfectius, quanto a carnali opere immunius. Sed superius posita, ea ratione dicta intelligendum est, non quin pertineat mulier illa ad matrimonium, cum qua non est permixtio sexuum : sed non pertinet ad matrimonium, quod expressam et plenam tenet figuram conjunctionis Christi et Ecclesiae 2. Figurat enim illam unionem Christi et Ecclesiae, quae est in charitate : sed non illam, quae est in naturae conformitate. Est ergo et in illo matrimonio typus conjunctionis Christi et Ecclesiae : sed illius tantum, qua Ecclesia Christo charitate unitur : non illius, qua per susceptionem carnis, capiti membra uniuntur. Nec ideo tamen minus sanctum est conjugium : quia, ut ait Augustinus : In nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam fecunditas ventris. Est etiam conjugium signum spiritualis conjunctionis et dilectionis animorum, qua inter se conjugos uniri debent. Unde Apostolus ait : Vivi debent diligere uxores suas ut corpora sua 3.
ARTICULUS XV.
An matrimonium ante cornalem copulum sit perfectum?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in illo capitulo G, paulo post initium : « Non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, etc. »
Videtur enim hoc esse verum quod dicent decreta tria primo inducta :
Secundum Philosophos enim idem est esse rem perfectam et consummatam : sed matrimonium non est consummatum sine carnali copula : ergo nec perfectum.
Item, Perfectum est cui nihil deest de adhuc faciendis : sed in conjunctis per consensum solum, deest aliquid de faciendis adhuc, quia commixtio corporum : ergo videtur, quod matrimonium ante commixtionem corporum non sit perfectum.
Item, Hoc videntur innuere verba protoplasti qui dixit: Erunt duo in carne una 2 : ergo si non erunt in carne una, non sunt in matrimonio perfecto : ergo antequam efficiantur in carne una, non habent perfectum matrimonium.
Item, Si aliquid essentialium alicujus non est perfectum, et ipsum est imperfectum : sed signare est aliquid de numero essentialium sacramentorum : ergo si ipsum in aliquo non est perfectum, sacarenantum est ibi imperfectum : sed matrimonii ante carnalem copulam est imperfecta significatio, ut dicit Magister
<--- Page Split --->
in solutione sua in Littera : ergo ante hanc matrimonium est imperfectum sacramentum. PROBATUR prima ex hoc, quod omnia sic perficiuntur, quando essentialia eorum perfecta sunt. SECUNDA autem per hoc ostenditur, quod significare ponitur in diffinitione sacramenti, et signum praedicatur de ipso univoce et in recto, sicut superius de inferiori, id est, ut de subjecto, ut dicit Aristoteles in Prædicamentis.
- Item, Ab eodem trahit sacramentum causalitatem et significationem, ut in principio hujus libri habitum est: ergo quod est imperfecte significationis, est et imperfecte causalitatis: ergo est imperfectum in omnibus his quae sunt de essentia sacramenti nova legis et veteris: si ergo imperfectum sit illud matrimonium in significatione, imperfectum erit simpliciter illud matrimonium: et sic habetur propositum.
addit aliquid supra perfectum, quia perfectum dicit illud quod attingit terminum suae factionis et fieri, sed consummatum dicit ultimum posse consequens ipsum perfectum: sicut infantem dicimus perfectum hominem, non tamen consummatum. Et hoc modo sumitur consummatum quando matrimonium dicitur consummatum, scilicet quando est in ultimo suo posse potens significare maxime: et hoc facit, quando commixta sunt corpora, quia tunc plura significat.
Ad ALIUD dicendum est, quod perfectum est in quo nihil deest de faciendis quoad esse: sed quoad bene esse potest aliquid deesse: et illa est copula carnalis quae facit ad bene esse secundum significationem.
Ad ALIUD dicendum, quod protoplastus dixit hoc de matrimonio consummato, quale tunc erat necessarium, nondum multiplicatis hominibus.
RESPONSO. Dicendum, quod matrimonium est perfectum per consensum : quia ab illo essentialiter causatur individuitas quae est essentia matrimonii : et ideo sive contineant pari voto, sive commisecantur, semper est æqualiter matrimonium quantum ad essentiam.
Ad 11. Ad ut autem quod contra objicitur, dicendum quod Philosophi perfectum in essentia et consummatum in essentia dicunt idem, et illud etiam dicunt Theologi, quia perfectum est quod attingit terminum et finem ejus quod est fieri : et haec est forma ultima, et hoc etiam est summum ejus ratione cujus in essentia dicitur consummatum, si est summum rei non tantum in esse, sed in ultimo suo posse : et secundum hoc consummatum
Ad ALIUD dicendum, quod significare perfectum, est in sacramento matrimonii, etiam ante carnalem copulam : quia perfecte significat et id quod figurat extra conjunctionem suam, et id quod figurat intra : extra, conjunctionem spiritualem Ecclesiae cum Deo : intra, unionem spiritualem inter conjuges, ut dicit Magister in fine hujus capituli : sed plura significat per commixtionem, non tamen plus vel magis significat. Et ideo in argumento est fallacia figurae dictionis, eo quod mutatur continuum in discretum.
Per idem patet solutio ad ultimum.
Et per haec patet aliqualiter id quod dicitur in hac distinctione : quia de hoc quod dicit de sanctitate continentium, infra erit tractatus specialis.
Sequitur alia distinctio.
<--- Page Split --->