DISTINCTIO XXV.

De dispensatione sacramenti ordinis.

A. De ordinatis ab haereticis.

Solet etiam quaeri, Si haeretici ab Ecclesia praecisi et damnati, possint tradere sacros ordines? et si ab eis ordinati, redeuntes ad Ecclesiae unitatem debeant reordinari? Hanc quaestionem perplexam ac pene insolubilem faciunt Doctorum verba, qui plurimum dissentire videntur. Videntur enim quidam tradere haereticos sacros ordines dare non posse, nec illos qui ab eis ordinati videntur, gratiam recipere. Dicit enim Innocentius Arianorum clericos non videri suscipiendos, cum sacerdotii vel ministerii alicujus dignitate : quibus solum baptisma ratum ' esse permittit, quod in nomine Patris et Filii et Spirius sancti percipitur 2. Dicit etiam eos non posse dare Spiritum sanctum quem amiserunt, et ordinatos ab haereticis caput habere vulneratum, et eum qui honorem amisit, honorem dare non posse : nec illum aliquid accepisse, quoniam in dante nihil erat quod ille posset accipere. Tradit etiam, venientibus ab haereticis per manus impositionem laicam tantum tribuendam communionem : nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogate. Gregorius etiam dicit sacrilegam esse Arianorum consecrationem, cum ex eorum manu communio percipitur 3. Cyprianus etiam dicit, Omnia quaecumque faciunt haeretici, carnalia et inania et sacrilegae esse : et eorum altaria falsa et illicita, sacerdotia et sacrificia sacrilegae : qui more simiarum, quae cum homines non sint, formam imitantur humanam, vultum Ecclesiae Catholicae et auctoritatem sibi vindicant, cum ipsi in Ecclesia non sint : et cum sint sacrilegi, sacer-

<--- Page Split --->

dotium administrant, et altare ponunt : cum nec sacrificari oblatio illic possit, ubi Spiritus sanctus non sit : nec cuiquam Dominus per ejus preces et orationes prosit, qui Dominum ipsum violavit 1. Hieronymus quoque asserit, omnia quae offeruntur ab haereticis contaminata esse in conspectu Domini : quia licet sancta videantur specie sui, tamen quia contacta sunt ab illo qui pollutus est, polluuntur omnia 2. Idem, Odit Deus sacrificia haereticorum, et a se projicit : et quoties in nomine ejus congregati fuerint, detestatur fœtorem eorum, et claudit nares suas 3. Idem, Illi offerunt panem sacrilegum, etc. 4. Lco etiam testatur extra Ecclesiam nec rata esse sacerdotia nec vera esse sacrificia 5. Idem etiam dicit, per crudelissimam vesaniam in Alexandrina sede omnium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio : et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria 6.

His aliisque testimoniis adstrui videntur sacramenta Ecclesiastica, praecipue corporis et sanguinis, ordinationis, et confirmationis, per haereticos non posse ministrari.

B. Auctoritates ponit quae videntur praemissis obviare.

Contra autem alii sentire videntur, quod ab haereticis etiam praecisis sacri ordines, sicut et baptismus, tradi valeant : nec ab haereticis redeuntes, qui illic ordinati sunt et baptizati, iterum ordinandi sunt, sicut nec baptizandi. Unde Augustinus : De haereticis etiam damnatis quod quidam dicunt, baptisma quod accepit non amittit, qui recedit ab Ecclesia, jus dandi quod accepit amittit : multis modis apparet inaniter dici. Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille qui illud baptisma amittere non potest, jus dandi possit amittere. Utrumque enim sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur : illud cum baptizatur, et illud cum ordinatur. Ideo non licet in Ecclesia Catholica utrumque iterari. Nam

<--- Page Split --->

quando ex ipsa parte venientes, etiam praepositi, pro bono pacis correcto schismatis errore suscepti sunt : et si visum est opus esse ut eadem officia gererent quae agebant, non sunt rursus ordinandi. Sed sicut baptismus in eis, ita in eis mansit ordinatio integra : quia in praecisione fuerat vitium, quod in unitate pacis est correctum : non in sacramentis, quae ubicumque sunt, ipsa sunt. Et cum ipsi expedire videtur Ecclesiae, ut praepositi eorum venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non administrent : non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed super eos manent : ideoque non eis manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat injuria. Sicut autem in baptismo est jus, quod per eos dari possit : sic in ordinatione jus dandi est : utrumque quidem ad perniciem suam. Sed aliud est non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere 1. Idem, De his qui ab Ecclesiae unitate separati sunt, nulla jam quaestio est quin habeant et dare possint : sed perniciose habent, perniciosque dant, quia extra vinculum pacis sunt 2. Neutri sacramento facienda est injuria. Sicut non recte habet qui ab unitate recedit, sed tamen habent, et ideo redeunti non redditur : sic etiam non recte dat qui ab unitate recedit, et tamen dat : et ideo qui ab eo accipit, venienti ad unitatem non iteratur 3. Idem, Aliud est non habere aliquid, aliud est non jure habere, vel illicite usurpare. Non ergo ideo non sunt sacramenta Christi et Ecclesiae, quia eis illicite utantur non modo haeretici, sed etiam omnes impii : sed illi corrigendi sunt et puniendi, illa autem sunt agnoscenda et veneranda 4. Item, Gregorius : Quod dicitis ut qui ordinatus est iterum ordinetur, valde ridiculosum est. Ut enim baptizatus semet, iterum baptizari non debet : ita qui consecratus est semet, in eodem ordine non valet iterum consecrari 3.

His aliisque auctoritatibus videtur asseri, in omnibus impiis, etiam in haereticis precisis et damnatis, Christi sacramenta permanere, cum jure dandi. Possunt enim dare, sed perniciose : et quibus dederint, non sunt iterum ordinandi : quae praemissis ex opposito obviare videntur.

<--- Page Split --->

C. Determinatio praemisse contradictionis auctoritatum.

Hæc autem quidam ita determinant. Dicunt enim ' hæreticos accepta sacerdotali vel Episcopali unctione ab Ecclesia recedentes, baptismi quidem dandi jus retinere : sed non habere facultatem tribuendi sacros ordines, vel consecrandi dominicum corpus, postquam præcisi et damnati sunt ab Ecclesia : sicut degradatus Episcopus non habet potestatem largiendi sacros ordines, facultatem tamen baptizandi non amisit. Quod vero Augustinus ait 2, intelligunt dictum de hæreticis, qui non sententia Ecclesiæ, sed pravitate sensus sui a fidei veritate ac doctrinæ unitate divisi sunt : qui licet tales sint, jus tamen ordinandi et consecrandi habent. Et qui ab eis ordinantur ante manifestam præcisionem, etiamsi cum eis aperte exierint, et sententia Ecclesiæ damnati fuerint : tamen si redierint, iterum ordinandi non sunt. Et ubicumque legitur de ordinatis ab hæreticis, quod servatis ordinibus ministrare valeant, vel iterum ordinandi non sint, de hujusmodi accipiendum dicunt. Nam postquam præcisi fuerint et damnati judicio Ecclesiæ, jus ordinandi et consecrandi eis detractum asserunt, ut degradatis vel excommunicatis. Alii vero dicunt, sacramenta ab hæreticis et præcisis secundum formam Ecclesiæ celebrata, vera esse et rata : quia recedentes ab Ecclesia, jus dandi 3 et consecrandi non perdiderunt : et qui sic ab hæreticis ordinantur, cum redeunt, iterum ordinandi non sunt. Quæ vero ab hæreticis aliter quam in Ecclesia fiunt, falsa sunt et inania : et qui a talibus ordinari videntur, non munus, sed vulnus accipiunt. Et secundum hanc differentiam varie de his loquuntur Doctores. Quidam vero dicunt eadem sacramenta ab hæreticis precisis posse celebrari, quæ a Catholicis, si ab illis forma Ecclesiæ servetur, et ab eis celebrata vera esse et rata, quantum ad se : quantum vero ad effectum, falsa esse, et inania, et in his qui male tractant, et in his qui male suscipiunt, et ideo irrita et falsa : quia quod promittunt, non tribuunt. Damnanda etiam dicuntur : quia illicite dantibus vel accipientibus sunt in judicium 4. Polluta etiam

<--- Page Split --->

dicuntur, non quantum ad se, sed propter indignam haereticorum tractationem. Ideo Gregorius communionem Arii vocat exsecrationem : et Innocentius Bonosii ordinaticnem, damnationem : non quod ita in se sint, sed quia male dantes vel accipientes tales facit. Sicut etiam Hieronymus 1 sacrificia eorum panem luctus vocat : non quantum ad se, sed quantum ad effectum. Nonnulli vero tradunt illos haereticos qui in Ecclesia ordinati sunt, jus ordinandi et consecrandi etiam cum separati fuerint, habere. Qui vero in schismate vel haerosi positi, ab eis ordinati et innucti fuerint, illo jure carent, ideoque cum ordinare volunt, vulnus potius infigunt, quam gratiam conferant.

DIVISIO TEXTUS.

« Solet etiam quari, Si haeretici, etc.» In isto capite distinctionis continentur duo, scilicet, an haeretici possunt dare sacros ordines?

Et, de diversitatibus simoniae, ibi, D, « De simoniae vero non est ambigendum, etc. »

ARTICULUS I.

An haeretici ab Eredesia praeisi, possunt conferre ordines?

CIRCA PRIMUM diputat Magister multum in Littera : et nos ibi quaerimus, Utrum haeretici ab Ecclesia praeisi, sacros ordines conferre possint, vel non?

Videtur autem, quod non :

  1. Omne enim quod descendit ab alio in alium, vel merito personali descendit in ipsum, vel merito Ecclesiae : sed in

haeretico nihil est de merito personali, vel de merito Ecclesiae, cum praecisus sit ab Ecclesia, ut positum est : ergo nihil descendit per ipsum : ergo nihil confertur : ergo nec ordo.

  1. Adhuc, Per canale non conjunctum fonti, nihil fuit de fonte : sed haereticus praecisus, est sicut canale non conjunctum fonti : ergo nihil descendit per ipsum : ergo nec ordo.

  2. Adhuc, Nullus sapiens operatur ad sui operis destructionem, sed si haereticus, ut dicit, conferret Ecclesiae sacramenta, hoc esset in Ecclesiae destructionem : ergo auctor Ecclesiae non operatur opus illud : sed auctor Ecclesiae operatur omnem effectum sacramenti : ergo per haereticos praecisos non operatur aliquid : ergo nihil conferunt.

  3. Ad hoc ipsum multae adducuntur auctoritates in Littera.

In contrarium objiciatur sic :

  1. In sacramentorum collatione non operatur nisi forma et intentio : si ergo ista serventur ab haeretico, de necessitate conferetur effectus ab haeretico qui est sacramentum.

  2. Adhuc, In sacramentorum collatione non differt malus minister a bono : ergo nec fidelis ab infideli, dummodo servet formam et intentionem sacramenti : ergo etiam praecisi conferunt : et pro

<--- Page Split --->

ista parte etiam multæ auctoritates in Littera adducuntur.

MAGISTER autem ad solutionem horum, quatuor inducit opiniones, quæ notæ sunt Litteram inspicienti. Sed apud modernos non est dubium de hoc : quia ab hæreticis sive adhuc intra Ecclesiam, sive etiam extra existentibus conferuntur omnia sacramenta, dummodo sint sacerdotes vel Episcopi, vel in aliis ordinibus in quibus ministrare possunt sacramenta, et servent formam et Ecclesiæ intentionem.

SECUNDUM hoc ergo dicendum ad primum, quod nec merito Ecclesiæ fit sa-

cramentum, sed virtute instituentis, qui dedit hanc potestatem homini, ut quando servaret formam et intentionem, efficeretur tale vel tale sacramentum.

Ad aliud dicendum, quod canale istud conjunctuin est Ecclesiæ per similitudinem formæ et intentionis : et hæc sufficiunt, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod Deus non operatur in sui operis destructionem, sed potius in constructionem : quia sui operis ostendit virtutem etiam per malos operando : et Ecclesia propter hoc magis adhæret ei, et hæreticorum justior est damnatio.

D. De simonia unde dicitur, et quid sit ?

De simoniacis vero non est ambigendum quin sint hæretici : qui tamen ante sententiam degradationis et ordinant et consecrant. Et licet simoniaci proprie dicantu , qui instar Simonis magi impretiabilem gratiam pretio conducere volunt ' , et qui pro ministerio sacro pretium recipiunt in modum Giezi, Giezitæ vocandi sunt. Omnes tamen et dantes et accipientes simoniaci dicuntur, et utrique eadem sententia percelluntur.

E. De his qui scienter a simoniacis ordinantur.

Differt tamen inter eos qui ordinantur a simoniacis scienter, et eos qui ignoranter. Qui enim scienter a simoniacis se permiserint consecrari, imo exsecrari : eorum consecratio omnino irrita est. Qui vero ordinantur a simoniacis, quos cum ordinantur, nesciunt esse simoniacos, qui et tunc pro Catholicis habentur : eorum ordinatio misericorditer sustinetur 1.

<--- Page Split --->

Si vero aliqui objecerint, se non consecrationes emere, sed res ipsas quae ex consecratione proveniunt, penitus desipere probantur. Nam quisque horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur, neutrum vendere derelinquit '

ARTICULUS II.

Quid sit simonia ?

Deinde quaeritur de secunda parte, de hoc quod dicitur, ibi, D, « De simoniacis, etc. »

Quaeruntur autem hic quatuor de simonia.

Primo, Quid sit ?

Secundo, An sit haeresis, ut dicere videtur in Littera ?

Tertio, Utrum inferior cum superiori committere possit simoniam ?

Quarto, Quibus modis committitur simonia ?

Ad primum sumitur diflinitio Jurisperitorum communiter sic diffinientium : « Simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale, vel spirituali annexum. »

Quaeritur ergo, Quid vocatur voluntas studiosa ?

  1. Aut enim haec est, quae nititur exire in actum, et non exit : aut quae perficitur, et exit. Si primo modo : tunc voluntas

emendi spirituale esset simonia, quod falsum est, ut patet infra in divisione simonia. Si autem est illa quae nititur et exit in actum emendi vel vendendi : tunc multae fiunt simoniae in venditione calicum, et aliorum Ecclesiae vasorum : quod iterum falsum est, cum talia licite fieri possunt.

  1. Adhuc, Videtur quod sola voluntas sine studio sufficit ad simoniam : quia turpior est simonia quam usura : et usurarius est quis ex sola spe lucri : ergo videtur, quod etiam sit simoniacus ex sola voluntate vel spe emendi.

Adhuc, Videtur hoc, Act. vn, 18 et seq., ubi numquam Simon spirituale emit, sed tantum emere voluit : et tamen simoniacus fuit, ita quod omnes simoniaci ab eo sunt denominati : ergo videtur, quod sola voluntas facit simoniacum.

  1. Ulterius quaeritur, Quare dicit, Studiosa ? Illud enim quod fit ex ignorantia, fit sine studio : sed multi sunt qui ignorant spiritualia non debere poni sub pretio : ergo si illi ponunt sub pretio spiritualia emendo vel vendendo, non habet in hoc voluntatem studiosam : ergo non committunt simoniam, quod absurdum est.

Item, Tullius dicit, quod « studium

<--- Page Split --->

est vehemens animi applicatio ad aliquid agendum. » Ergo videtur, quod illud non sit in emendis vel vendendis : et ideo male ponitur in diffinitione ista.

  1. Ulterius quaeritur de illa parte qua dicit, Emendi vel vendendi spirituale. Studiosa enim voluntas emendi vas sepuleri fuit in Abraham, quando convenit cum Ephron de spelunca agri duplici 1 : et tamen non dicitur simoniacus : ergo diffinitio est falsa, ut videtur.

  2. Adhuc, Nihil spiritualius est quam regnum cœelorum : et tamen emitur et venditur tota die, ut videtur, Matth. xiii, 43 : Simile est regnum cœelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, etc. Et Augustinus dicit : « Venale habeo, etc. » Gregorius : « Regnum cœelorum tantum valet, quantum habes. » Ergo videtur, quod etiam alia spiritualia vendi possint.

  3. Ulterius, quaeritur quid vocatur annexum spirituali ? Nihil enim est annexum sibi : ergo nec est spirituale sibi annexum : ergo annexum spirituali est corporale : corporale autem potest vendi, quod est annexum spirituali, ut patet quando miles vendit villam in qua habet jus patronatus : ergo diffinitio falsa est.

Responsto. Ad hoc videtur, quod diffinitio sit bona : et quod dicitur, Studiosa voluntas, dicit voluntatem cum effectu operis quantum est ex parte simoniaci. Quod autem dicit, Emendi vel vendendi, dicit proprium actum simoniae. Et quod dicit, Spirituale vel annexum spirituali, dicit materiam.

Ad primum ergo dicen.lum, quod dicit voluntatem cum actu ex parte simoniaci.

Ad objectum contra, dicendum quod calices et hujusmodi sunt spiritualia secundum quartum modum spiritualitatis, ut infra patebit : et illa talia vendi possunt : et haec est solutio Decretistarum, et nihil habet rationis. Unde dicendum,

quod quando dicit, Emendi vel vendendi spirituale in quantum est spirituale : intelligitur, quod emptio vel venditio cadit super spirituale in quantum est spirituale, ut spiritualitas augeat pretium : et tunc vera est diffinitio, quia sic tam in calicibus, quam in aliis committitur simonia.

Ad aliud dicendum, quod licet turpius sit istud peccatum, tamen in alio perficitur, quam usura, quia in actu exteriori, aut ad perfectionem sufficit completa voluntas. Et est instantia : quia homicidium turpius est quam usura, et majus peccatum : et tamen non completur in sola voluntate sicut usura.

Ad aliud dicendum, quod studium hic sumitur pro diligentia adhibita ab ipso simoniaco ut perficiat peccatum : et ideo æquivocatio decipit, quia non in illo sensu diffinitur a Tullio.

Ad idem dicendum, quod ignorantia neminem excusat : et potest bene aliquis esse diligens in eo quod ignorat utrum peccatum sit, scit tamen in quantum est quidam actus quem facere nititur et intendit.

Ad aliud dicendum, quod Abraham non fuit simoniacus, sed Ephron, ut dicit Hieronymus, quia scivit, quod nisi pro redemptione juris sui aliquid daret, molestaretur in posterum ab ipso : et si placeret Hieronymo dici posset, quod neuter fuit simoniacus : quia non emit cimiterium, sed potius locum non sacrum, scilicet agrum cujusdam rustici Ephron dicti : et postea fecit inde cimiterium, quia sepelivit ibi corpora Sancotorum, in quibus Spiritus sanctus requieverat : et hoc semper omni homini facere licet.

Ad aliud dicendum, quod regnum cœelorum non emitur proprie, sed meretur : emptum enim proprie transit de dominio vendentis in possessionem et dominium ementis : hic autem emens regnum cœelorum, transit in dominium

<--- Page Split --->

vendentis ipsum, ut possideat et hunc ementem Dominus regni cœelorum.

Alia causa assignatur ejusdem : quia sic emens nihil dat Deo quod suum non fuerit, sed tantum ordinat ad Dominum, quod inordinatum fuit ex peccato : et hoc est opus virtutis quod omnis homo facere debet.

Ad aliud dicendum, quod anuexum spirituali dicitur anuexum spirituali bus : quia non nisi a spiritualibus personis haberi debet, vel locis, sicut jus patronatus : quod etsi dicatur habere miles, non tamen habet nisi ad usus spiritualium personarum et locorum : et per hoc cessat objectio, quia idem numero non est sibi annexum, sed idem genere vel specie.

ARTICULUS III.

An simonia sit hæresis ?

Secundo quaeritur, An sit hæresis, ut dicitur in Littera ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Ad Titum, in, 10, super illud : Herrelicum hominem, post primam et secundam correptionem, devita, etc., dicit Glossa : « Hæretici sunt, qui per verba legis legem impugnant : » sed tales non sunt simoniaci : ergo non sunt hæretici.

  2. Adhuc, Supra 1 dicit Augustinus, quod « hæreticus est, qui pro alicujus temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas aut novas quaestiones gignit vel sequitur : sed talia non facit simoniacus : ergo videtur, quod ipse non est hæreticus.

  3. Item, Hæresis est in civilibus vel credibilibus : simonia autem tantum in operabilibus : ergo simonia non est hæresis.

Si forte dicas, quod errat in operationibus. Contra : quia si hoc esset, cum omnis malus sit ignorans, omnis malus esset hæreticus, quod falsum est : ergo, etc.

Responsio. Ad hoc dicendum, secundum quosdam, quod hæresis est attribuere Deo quod sibi non convenit, ut dicit Augustinus in libro de Trinitate : et hoc facit simoniacus : ideo dicunt cum hæreticum, quia dicit sibi convenire, quod sua sub pretio ponantur et ipse. Mirum autem videtur si hoc movit sanctos paltres.

Ad aliud dicendum, quod simonia sit hæresis : quia non attribuunt hoc tamquam asserentes simoniaci, sed tamquam possidere qualitercumque volentes. Unde dicendum videtur, quod sicut dicit Hieronymus 2, et supra notatum est, ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis, præcipue quando verba illa sunt de spitalibus credendis et sperandis. Duo autem sunt quæ credimus et speramus, de spiritualibus scilicet quod sunt, et quia in infinitum hæc mundana valore excedunt, quia ipsa sunt quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum 3. Contra primum ergo illorum peccat hæresis stricte accepta. Contra secundum autem directe peccat simonia : quia ponit ea viliora temporalibus pro quibus ea vendit et emit : et ideo dicitur hæresis.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ibi sumitur hæresis stricte in quantum opponitur credendis ex parte scientiæ quæ habetur de ipsis, quia sunt. Et similiter accipitur ab Augustino supra, dist. XIII. Sed simonia peccat potius contra valorem quem credere debet esse in spiritualibus ipsis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

An inferior cum superiori potest committere simonian ?

Tertio quaeritur, Utrum inferior cum superiori committere possit simoniam : et praecipue aliquis de Ecclesia cum Domino Papa ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Jacob non commisit simoniam emendo hoc quod sibi ex successione debebatur, sed potius Esau qui hoc alio modo dare voluit : ergo cum omnia sint credita Domino Papa, quae sunt Ecclesiarum, videtur quod ipse numquam committat simoniam accipiendo a personis ecclesiasticis pro spiritualibus, cum sibi alias non darent.

  2. Adhuc, Nulla persona habet jus in bonis ecclesiasticis nisi per jurisdictionem Domini Papa : ergo sicut ipsa persona accipit, ita Papa potest accipere.

fuit simile : sed potius primogeniturae jus a Domino erat datum Jacob : et ideo redemptio fuit vexationis quam ipse fecit potius quam contractus emptionis. Sed bona Ecclesiarum non sunt data Praelatis ad possidendum, sed ad dispensandum ad usus aliorum, scilicet pauperum : unde non possunt emere et vendere vel etiam dare pro libitu suo cui volunt : sed ad necessitates generales Ecclesiae vel usus pauperum vel personarum Ecclesiae sunt expendenda.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod nullus habet jus in Ecclesiis nisi per ipsum : sed tamen non puto hoc esse ex eo quod sua sint, et conferat ut sua, sed quia collatum est ei patrocinium defensionis : sicut etiam legislator dicit, quod omnia sunt Imperatoris ad defensionem et tuitionem : sicut enim dicit Basilius, et Aristoteles dixerat ante eum, tyrannus est, qui omnia extorquet in usus proprios, et non quaerit utilitatem subditorum.

Set contra.

ARTICULUS V.

In contrarium hujus est, quod

  1. Simonia dicta est simonia a contractu quem voluit facere Simon cum Petro qui erat Papa Apostolorum : ergo multo magis cum aliis Papis potest commitii simonia.

  2. Adhuc, Juvans ad peccatum mortale, et non impediens cum possit impedire, peccat pari peccato cum faciente, ut dicunt Sancti : sed Papa scit istum posse committere simoniam secum, et committit : ergo si non prohibet, sed juvat decipiendo et concedendo quod petit, ipse pari peccato peccat : ergo simoniacus efficitur.

Quibus modis committatur simonia ?

Quarto quaeritur, Quibus modis committatur simonia ?

Ponuntur autem multi modi a Jurisperitis qui notantur in his versibus :

Munt :, lingua, timor, caro cum fama populari, Non faciunt gratis spirituale dari.

Vel sic :

Lausque parentela, violenta rogatio, dona, Obsequium vile, vendunt jus spirituale.

Responsio. Dicendum, quod in veritate bene puto, quod simoniam committere possit : nec videtur mihi hoc dubium, quando vendit spirituale.

Ad primum ergo dicendum, quod non

Quæratur ergo de istis : 1. Laus enim est munus ab ore. Est autem, ut dicit Philosophus, laus pro-

<--- Page Split --->

prie de actu virtutis, et de virtute secundum quod actus procedit ab ipsa, et quaeritur a bonis et notis : sed constat, quod boni secundum virtutem nihil mali intendunt : ergo non emere spiritualia : ergo per laudem non committitur simonia.

  1. Adhuc, Laus non est corporale donum, quia fama etiam est Sanctis necessaria : ergo in laude non datur spirituale pro corporali, sed potius pro spirituali : ergo non committitur simonia.

  2. Similiter et parentela non videtur facere simoniam : quia in omni simonia contractus est : parentela autem facit ut sine contractu donum detur : ergo parentela magis destruit simoniam, quam faciat ipsam. PROBATUR prima per hoc, quod in diffinitione simoniae cadit emptio vel venditio, qua non fiunt sine contractu. SECUNDA autem constat per hoc, quod parentela est ad conciliandum amicitiam, qua facit gratis donari dona.

  3. Adhuc, Nos videmus, quod sacerdolium Veteris Testamenti jure propinquitatis habebatur, et omnes alii gradus Levitarum : ergo videtur, quod parentela etiam possit esse ratio habendi spirituales dignitates in Ecclesia : ergo non facit simoniam.

  4. Eodem modo objicitur de hoc quod vocat violentam rogationem. Quia videtur esse oppositio in adjecto : quia si rogat, non cogit : et si cogit, non rogat : quia rogatio fit ad inclinationem volumtatis liberae ut pro petitione faciat : violentia autem excludit voluntatem ab extremis, quia violentum est (ut dicit Philosophus) cujus principium est in alio, nihil conferente vim passo : principium autem notat factivam causam, ut dicit Damascenus : ergo videtur, quod nulla est rogatio violenta, vel preces armatae.

  5. Ulterius objicitur de donis. Quia dicit Philosophus, quod « donum est datio irreddibilis : » ergo dona non quærunt dari sibi pro donis aliquid, nec spirituale, nec temporale : ergo non constituunt simoniam.

  6. Ultimo etiam de obsequio vili. Vile enim obsequium est in vilibus : ergo si in honestis serviret, non videretur committere simoniam : et hoc est falsum : ergo videtur, quod ista nulla sint quae dicuntur facere simoniam.

Adhuc, Quaeritur de casibus tota die occurrentibus, scilicet hypocitarum, qui vendunt pro laude hominum orationes longas, utrum sint simoniaci ?

Et videtur, quod sic : quia dant spirituale pro temporali.

Adhuc, Claustrales vel canonici pactum quidem non faciunt : sed tamen ita diu tardant et considerant circumstantias, donec probabiliter sciant quid dabit recipiendus in confratrem : et si tunc est multum, ipsi eum recipiunt : si parum videatur, refutant. Queritur ergo, Utrum sint simoniaci ?

Videtur, quod sic : quia causa est (ut dicit Philosophus) qua posita ponitur effectus, et destructa destruitur : sed apud istos posito tanto emolumento quod conjiciunt se percepturos, offerunt prehendam, et cessante non conferunt : ergo temporale est causa conferendi prehendam : ergo committunt simoniam.

Si forte dicas, quod non per se inquirunt, sed alii vice eorum, qui tamen sunt procuratores eorum. CONTRA hoc : Non differt per se vel per alium facere, ubi tota causa est collationis praebendae, exspectatio lucri temporalis : quia per quemcumque fiat, ipsi hoc exspectant pro collatione : ergo simonia committitur quocumque modo fiat.

St autem hoc dicatur :

  1. Tunc omnia loca religionis perirent : quia tot ibi ponerentur, quod non suflicerent bona : et hoc videtur esse inconveniens.

  2. Adhuc, Non est malum inducere homines ad eleemosynas : ergo si inducunt ut eleemosynam eum recipiendo conferant, quem alias non reciperent, non est malum : ergo non est simonia.

<--- Page Split --->

R esponsio. Dicendum videtur, sicut dicunt Jurisperiti, quod quadruplex est spirituale.

Quoddam enim non est vendi possibile pro sua spiritualitate, quia nihil communirat cum corporalibus, et ideo non potest transire in dominium alterius, sicut ipsa dona Spiritus sancti, et virtutes, et beatitudines.

Quoddam est secundo loco spirituale, quod essentialiter totum spirituale est, tamen in corporalibus datum, ut gratiae sacramentales : et ideo istud vendi quidum de natura sua et de jure non potest : sed saepe venditur ex parte corporalis opera, quae est in potestate ministrorum : sed numquam venditur sine simonia.

Tertium est non essentialiter spiritualv, sed potius corporale : sed personis spiritualibus attributum, ad sustentandum eas in spiritualibus exercitiis, ut praebendae, et alii proventus Ecclesiarum : et ideo ista venduntur : sed committitur simonia in ipsis ratione spiritualis cui attributa sunt.

Quarto et ultimo modo spiritualitatis dicuntur spiritualia inanimata corporalia, quibus tractantur spiritualia quaedum, ut vasa decoris domus Dei, ut calires, thuribulum, cruces, libri, et hujusmodi : et de his solum verum est, quod vendi possunt sine simoniae commissionv. Sed differunt, aut enim vendit Ecclesia Ecclesiae alteri : et tunc integra vendi possunt non aucto pretio pro consecratione valorum. Aut venduntur personis laicis : et tunc prius confringi et commassari debent a sacris personis praemissa oratione pro indulgentia fractionis. Cimiteria autem spirituale jus videntur habere : aut enim sunt consecrata tantum : aut sepulta sunt ibi corpora. Si consecrata tantum, dicunt quod deconsecrari possunt et redigi in usus alios. Si autem sunt ibi corpora beatorum sepulta, cum cinis corporum separari non possit a reliqua terra, sicut corpus Saneti vendi non potest et in alios usus redi-

gi, propterea quod Spiritus sancti, cujus templum fuit dum viveret : ita nec locus sepulture illius corporis in alios usus redigi potest.

DICENDUM ergo ad primum, quod aliud est pro quo debet esse laus, et aliud pro quo est : Philosophus enim tangit hoc tantum quod debet laudari : sed tamen laudatur impius cum malefecerit : et ideo cum ratio dandi spirituale laus est, fit simonia.

Ad aliud dicendum, quod laus popularis nihil spirituale habet : imo temporalior est etiam ipso tempore : quia rarior est, et in aerem dissolvitur : sed fama Sanctorum in spiritualibus est, et ideo est spiritualis.

Ad aliud dicendum, quod similiter intelligitur, quod parentela debet esse causa et ratio dandi : si enim esset bonitas vitae causa et parentela concausa, non esset simonia, quia parentela est corporale quid et ex carne derivatum.

Ad argumentum autem dicendum, quod non sumitur ita stricte venditio et emptio in diffinitione simoniae : sed dicitur venditio quando quodcumque pretium facit dari spiritualia pretio largo modo sumpto pro temporali omni quod est tota et sola causa dationis.

Ad aliud dicendum, quod sacerdottium Veteris Testamenti non habuit spiritum, sed fuit umbra spiritualis sacerdotii : sed Novum habet spiritum : et ideo in libertate spiritus donari debent spiritualia novi sacerdotii.

Ad aliud dicendum, quod rogatio violenta sumitur ibi pro ea quae inducit timorem in constantem virum. Timorem autem voco amissionis rerum, vel lasionis famae vel personae. Cum enim haec est causa dandi, simonia committitur.

Ad argumentum dicendum, quod non ita stricte sumitur hic violentum : sed sufficit ad violentiam hic necessarium mixtum violentiae : sicut est projectio mercium tempore tempestatis in mare : de talibus enim dicit Philosophus, quod

<--- Page Split --->

mixta sunt ex voluntario et involuntario : et hoc sufficit hic ad liberalitatem donationis spiritualium amittendam.

Ad 6 et 7. Ad aliud dicendum, quod omne obsequium temporale quod est causa dandi spiritualia, vile est in comparatione ad spiritualia, etsi honestum sit vel utile simpliciter : et ita intelligitur hic obsequium vile.

Ad quest. Ad ultimam dicendum, quod in datione praebendae tria consideranda mihi videntur, scilicet paupertas loci, libertas spiritualium, et intentio salutis recipiendi. Si locus est pauper, videtur quod non potest conferri praebenda sine multo gravamine personarum ibi degentium, quantumcumque liberaliter vellent si possent dare spirituale, et intendere salutem recipiendi : et tunc videtur mihi, quod per se vel per alios sibi providentes possent dicere, quod si crescerent bona eorum, libenter eum reciperent, et alias non possent cum recipere. Crescere

autem intelligo cum notabili incremento, ut persona recepta sive gravamine notabili aliorum in loco illo sustineri possit. Si autem non crescant, quod non possint recipere. Sed sub pacto, praecipue quando nulla est loci necessitas, recipere, aperte est simonia.

Ad argumentum autem dicendum, quod hoc non facit causam dationis, sed potius necessitas extorquet : quia libenter darent gratis : et ideo habent oculum ad hoc in collatione.

Ad auctoritatem autem Philosophi dicendum, quod in naturalibus verum est quod dicit : sed in voluntariis quotidie fallit : quia bene potest esse, quod aliquid simpliciter volo pro causa bona et honesta, nec tamen possum : et tunc aliquo posito facio, quo non posito non facio : et non est causa factionis secundum quod ex voluntate mea procedit, ut patet cuilibet.

Et per hoc patet solutio ad totum.

G. Distinctio simoniacorum.

Simoniacae autem haeresis tripartita est distinctio. Alii enim simoniacæ a simoniacis ordinantur : alii simoniacæ a non simoniacis : alii non simoniacæ a simoniacis. Unde Nicolaus Papa 1 : Statuimus decretum de simoniaca tripartita haresi, id est, de simoniacis simoniacæ ordinantibus vel ordinatis, et de simoniacis simoniacæ a non simoniacis, et de simoniacis non simoniacæ a simoniacis. Simoniaci simoniacæ ordinati vel ordinatores, secundum canones, a proprio gradu decidant. Simoniaci etiam simoniacæ a non simoniacis ordinati, similiter ab officio removeantur. Simoniacos vero non simoniacæ a simoniacis ordinatos, misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate in officio permittimus permanere.

<--- Page Split --->

Quod intelligendum est de his qui ordinantur a simoniacis, ignorantes eos esse simoniacos. Hos facit simoniacos non reatus criminis, sed ordinatio simoniaci.

II. Alexander Papa de his qui violenter a simoniacis vel ab haereticis ordinantur.

Similiter cum decernit Alexander Papa simoniacos omnino damnandos ac deponendos, subintelligendum est, nisi violenter quis attractus fuerit 1. De his enim et a quibuslibet haereticis violenter ordinatis, dicit Innocen- tius, quod possunt habere aliquem colorem excusationis, si statim disce- dum ab eis, et pessimo eorum conciliabulo renuntiant 4.

ARTICULUS VI.

Quare venditores spiritualium dicuntur simoniaci, cum tamen non sequantur Simonem, sed potius Giezi ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, « Simoniacæ autem hæresis, etc. » Quæritur,

pum meum esse simoniacum, vel alias irregularem et latenter. Adhuc toleratur ab Ecclesia. Et instent ordines : et mihi præcipiatur, quod ordines accipiam, quid debeo agere? si enim accipiam a simo- niaco, degradandus sum : si autem non accipio, inobediens sum : ergo sum perplexus.

Responsio . Dicendumadprimum , q u o d largedicuntursimoniacisiveemantsive vendant : quiaetiamSimonemptam gratiamvendereposteacogitavit : tamen versusestdifferentiamnotans ,

  1. Cum venditores non imitentur Simonem, sed potius Giezi, quare dicuntur simoniaci ?

  2. Item quaeritur, Cum simoniaci non habeant jus percipiendi praebendas, utrum tenentur ad restitutionem ?

Videtur, quod sic : quia percipiunt non suum.

  1. Adhuc quaeritur de quodam casu. Ponamus enim, quod ego scio Episco-

Quod Giezi vendit, Simon conducere quaerit.

Ad aliud dicendum videtur, quod si scienter commisit simoniam, ad resti- tutionem tenetur. Si autem eo ignorante commisa fuit propter eum per alios, non tenetur quamdiu ignorat : sed postquam sciverit, tenetur, ut videtur.

Ad aliud dicendum, quod in tali casu debeo quaerere licentiam, aut aliam viam

4 Cf. I, quæst. 1, cap. Erga Simoniacos (Nota edit. Lugd.)

2 Cf. I, quæst. 1, cap. Constat (Nota edit. Lærd.)

<--- Page Split --->

evadendi : si autem non possum habere, debeo, quaerere effugium obedientiae : quod si nec hoc habere possum, debeo dolens suscipere ordinem tituli.

Ad argumentum contra, dicendum

quod non intelligitur de his qui latentes sunt, quos adhuc tolerat Ecclesia. Sed hoc hodie vix habet locum, quia fere nullus nisi nummularius habet locum in templo.

I. De aetate ordinandorum ita decrevit Nicolaus Papa.

Sacri, inquit, canones sanxerunt, ut subdiaconus non ordinetur ante quatuordecim annos, nec diaconus ante quinque et viginti, nec presbyter ante triginta. Deinde si dignus fuerit, ad Episcopatum eligi potest : quod nos etiam pari modo servare jubemus 1. Item, Fabianus : Si quis triginta aetatis non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etsi valde sit dignus : quia et ipse Dominus triginta annorum baptizatus est, et sic ccepit docere 2.

violent canones sanctorum patrum : et hoc est peccatum mortale.

ARTICULUS VII.

An canones bene disposuerint de aetate ordinandorum, cum tamen non servetur ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi « Sacri, inquit, canones, etc. »

R esponsio. Dicendum, quod sicut in matrimonio malitia quandoque supplet aetatem, ita e converso in religionibus morum gravitas et disciplina supplet aetatem : praecipue cum hoc quod hic dicitur de his qui promoventur non ad ordines tantum, sed etiam ad jurisdictionem, ut archidiaconi, presbyteri, et Episcopi.

Hoc enim hodie praecipue in religionibus non observatur : ergo videtur, quod

Et haec de Ordine dicta sint a nobis pro tempore prasenti.

<--- Page Split --->