DISTINCTIO XXIV.
De sacramen' o Ordinis quantum ad ea quæ ad illud disponunt.
A. De ordinibus Ecclesiasticis.
Nunc ad considerationem sacram ordinationis accedamus. Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, sicut ex sanctorum Patrum dictis aperte traditur, et capitis nostri, scilicet Jesu Christi exemplo monstratur, qui omnium officia in semetipso exhibuit, et corpori suo quod est Ecclesia, eosdem ordines observandos reliquit. Septem autem sunt propter septiformem gratiam sancti Spiritus: cujus qui non sunt participes, ad gradus Ecclesiasticos indigne accedunt. Illi vero in quorum mentibus diffusa est septiformis gratia Spiritus sancti, cum ad Ecclesiasticos ordines accedunt, in ipsa spiritualis gradus promotione ampliorem gratiam percipere creduntur.
DIVISIO TEXTUS.
« Nunc ad considerationem sacram ordinationis accedamus. »
Habito de sacramentis personalibus, tangit hic Magister de sacramentis Ecclesiae, sive corporis mystici in communi. Et primo tangit de Ordine. Secundo, de Matrimonio.
De Ordine autem dupliciter determinat. Primo enim quaerit de ordine in se
in communi, et secundum partes. Deinde quaerit de ordine ex parte dantis, et suscipientis. Et hoc incipit in distinctione XXV, ibi, A, « Solet quaeri, Si haeretici ab Ecclesia praecisi, etc. »
De Ordine autem in se quatuor quaerit, scilicet de ordinibus singulis per distinctionem ad ordinem praecedentia : et de ordinibus singulis secundum actus proprios, ibi, C, « Ostiarii iidem et janitores. » Tertio, Quid sit ordo in communi, ibi, K, « Si autem quaeritur, Quid sit quod hic vocatur ordo, etc. » Quarto, de nominibus officiorum conjunctorum ordinatis habentibus jurisdictionem, ibi, L, « Sunt et alia quaedam, etc. »
<--- Page Split --->
Per hoc sufficienter patet divisio ad introductionem quaestionum.
ARTICULUS I.
An sacramentum Ordinis bene sequatur sacramentum extremae unctionis.
Incidit autem hic quaestio de ordine istius sacramenti.
Videtur autem quod ante omnia debuit ordinari : quia
Sacramentum cui conceditur dispensatio omnium aliorum sacramentorum, est ante omnia alia.
Adhuc, Sacramentum ponens in gradu dignitatis, prius est eo quod non ponit nisi in gradu subditi : sed tale sacramentum est Ordo respectu omnium aliorum : ergo ante omnia alia de ordine debuit tractari.
Si forte dicas, quod est ad Ecclesiae multiplicationem spiritualem : et alia sunt personalia. CONTRA : Quia multiplicatio materialis Ecclesiae est ante spiritualem : quia nullus potest fieri spiritualis, nisi prius sit aliquid in natura : sed matrimonium est ad multiplicationem naturalem, et ordo ad spiritualem : ergo matrimonium est ante ordinem : et contrario modo determinat Magister, scilicet de ordine ante matrimonium.
est : caetera autem personalia sunt sicut dispositiones ad idonee percipiendum ordinem : si enim sibi bene praefuit in perceptione illorum, est idoneus ut promoveatur ad ordinem.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod non valet : quia aliter non disponuntur ministri sacramentorum nisi per sacramenta personalia, quae contra defectus personales ordinantur : et ideo non oportet illa praecedere.
Ad aliud dicendum, quod dignius est istud sacramentum quantum ad hoc quod collocat in gradu sublimi : sed ordo iste non potest attendi, quia gradum Ecclesiæ præcedit idoneitas. Et hoc ut dictum est, non fit nisi per alia sacramenta.
Ad ultimum dicendum, quod in Novo Testamento magis attenditur fecunditas spiritualis, quam carnalis : et ideo sacramentum quod dat officium spiritualis propagationis, est ante sacramentum corporalis fecunditatis, id est, ordo ante matrimonium.
ARTICULUS II.
Quare istud sacramentum prae caeteris dividitur in partes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Septem sunt spiritualium officiorum gradus sive ordines, etc. »
RESPONSO. Dicendum, quod de ordine sacramentorum habitum est sufficienter. Ad præcedens autem dictum est 1, quod in veritate personalia sacramenta sunt ante ea quæ deserviunt communiter Ecclesiae : et ideo quinque præcedentia sunt ante duo quæ restant.
Præterea, Baptismus est janua sacramentorum, sine quo nullum suscipi pot-
Quæruntur autem hic quatuor.
Primum est, Quare istud sacramentum præ caeteris multiplicatur in partes ?
Secundum, Qua divisione dividatur?
Tertium, Utrum sit unum sacramentum vel plura ?
Quartum, Quæ sit ordinum sufficientia ?
<--- Page Split --->
AD PRIMUM objiciitur sic.
Unius gratiae est unicum et indiví- sum sacramentum : sed ordo est unius gratiae : ergo est unum et indivisum sacramentum : ergo in partes non debet dividi. PROBATUR secunda ex hoc, quod non sunt nisi septem gratiae sacramentales, sicut septem sacramenta. PRIMA autem constat per se.
Adhuc, Duo, sicut saepius habitum est, sunt contra defectum Ecclesiae ordinata, scilicet matrimonium et ordo : matrimonium autem non dividitur in partes : ergo nec ordo dividi debet.
Adhuc, Nihil valet divisio ubi genus aliquod commune condividitur cum specie. Verbi gratia, si sic dicatur : Substantiarum alia est animal, alia est homo : sed sacramentum in communi acceptum, dividitur in septem sacramenta : ergo si unum sacramentum est species indivisibilis per differentias, omnia alia sacramenta species erunt : sed baptismus, confirmatio, etc., sunt species specialissime indivisibiles, nisi divisione materiae : ergo et ordo : ergo ordo non debet dividi, nisi sicut dicitur ordo Petri et Martini, et sic de aliis ordinem percipientibus.
Adhuc, Aristoteles in X Ethicorum dicit, quod quanto aliqua sunt potentiora, tanto indivisibiliora et minora quantitate : potentius autem est illud sacramentum quod collocat in gradu dignitatis : ergo minimum quantitate : ergo videtur, quod sit maxime indivisibile.
Adhuc, Virtus unita magis est infinita, quam multiplicata, ut dicitur in libro de Causis : ergo quae magis est unita, magis est potens : sed potentissimum est istud sacramentum : ergo maxime debet esse unum et unitum : ergo minime divisum : ergo non divisum per septem, ut dicitur in Littera.
Sed contra. In CONTRARIUM est quod dicit in Littera ex verbis Isidori.
Adhuc per rationem sic :
- Quanto aliquid est magis propinquum primo, tanto pluribus donis et officiis et potestatibus participat bonitatem
ejus : sed ordo maxime collocat juxta primum caput Ecclesiae, scilicet Christum : ergo secundum omnia quae participat, contingit dividi ipsum. PRIMA scribitur per sensum in libro de Causis : quia est correlativum cujusdam propositionis. SeCUNDA autem patet ex prælatione et dignitate ministrorum habentium ordinem.
- Adhuc, In naturis ita est, quod ea quae dignissimam formam habent, maximæ sunt divisionis : ergo et in gratiis ita erit : sed dignissimus est ordo : ergo maximæ divisionis erit. PRIMA patet in homine, qui etiam in corpore et anima convenit cum eo quod est : quia simplicium habet commixtionem, et mixtorum complexionem, et dissimilium compositionem in corpore : in anima autem est vivere, sentire, ratiocinari, et intelligere simpliter per possibilem et agentem intellectum : ergo constat propositum.
RESPOSSO. Dicendum, quod congrubat ordinem dividi per differentias, ut ultimæ probant rationes.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ordo est unius gratiae ultimæ, quae tamen propter sui perfectionem multas exigit praecedentes, ad quas dantur ordines inferiores.
Ad ALIUD dicendum, quod non est simile de matrimonio et ordine : quia spiritualis fecunditas maximam secundum potestatem et gratiam requirit perfectionem : et ad hoc non requiritur unum, sed multa : sed materialis fecunditas est propter inlirmitatem carnis, et est imperfectorum in Ecclesia : et ideo minimæ est gratiae, nec requirit multa in quæ dividatur.
Ad ALIUD dicendum, quod ordo secundum quod dividit sacramentum cum aliis speciibus, sacramenti non est genus, sed species : quia omnes ordines inferiores uniuntur et complentur in ultimo, scilicet in ordine presbyterorum, ut infra patebit, et ratione illius est species dividens sacramentum in communi cum aliis.
<--- Page Split --->
A 4 4 . ADALIUDdicendum , quodverumest , quodtaliasuntminimæquantitatismo - bilis , utipseibidemdicit , sedtamensuntpluriumpotestatum : etideosipropo - testatedividanturtalia , maximedivisibi - liasunt : ipseenimloquiturdepotentiaintellectusrespectualiarumviriumorga - niscorporalibusconjunctarum : ethocmododicitverum . Sednonvaletadpro - positum , nisidedivisionequantitatismobilisinferatur , etnondedivisioneperpotestatesetvirtutes .
ADULTIMUMdicendum , quodvirtusuni - taextraprimumnonpotestesseinisinquaconcurruntpotestatesmultæ : sicutestultimapotestastotiuspotestatis , sicutregnuminurbanitatibus , etratiocinarivelintelligereinnaturisspiritualibus : ethocmodoestpresbyteratusinordinibus . Etquiaineasicuniunturtamquaminultima , ipsapotestdividisecundumeas .
QuodautemdicitPhilosophus , quodestmagispotensvirtusunita , quammul - tiplicata , intelligitdemultiplicitatequænoncolligiturinunumultimum , sicutestmultitudomolis . Etperhocpatet , quodnonestadpropositum .
Qualiterautempotestatesordinumcol - liganturinunum , infrapatebit .
ARTICULUS III.
Quadivisionedividaturhocsacramentumordinis ?
Secundoquæritur , Quadivisionedivi - ditur ?
Videturenim , quodnondivisionege - nerisinspecies : q u i a
In illa divisione una species non est dispositio ad alteram : sed unus ordo disponit ad alterum : ergo divisio ordinis non est divisio generis per species.
Adhuc, Species sunt formæ disparale super materias diversas : sed ordines
omnes imprimuntur uni subjecto ut materiæ, quia unus homo habet omnes ordines : ergo ordines non sunt species ordinis in communi sumpti.
- Adhuc, Divisio sacramenti per septem sacramenta nulla esset omnino, ut habitum est in articulo praecedenti.
Si forte dicatur, quod est divisio totius in partes. CONTRA :
Partes non recipiunt totius rationem et praedicationem : sed ordines particulares recipiunt rationem et praedicationem totius ordinis in communi : ergo non sunt partes ejus integrales, quia de illis hic agitur.
Adhuc, Partes simul venientes constituunt totum : et ante hoc nec totum est, nec ut totum vocatur : sed ordo in uno et duobus et tribus, etc., vocatur, et est ordo : ergo particulares ordines non sunt partes ejus integrales.
Constatautem , quoddivisioæquivocihicnonest . Siautemestaliquadivisioaccidentalium : hocvideturinconveniens : quiatuncautinferioreseruntaccidenta - lessuperiorum , auteconverso : etutrumqueestinconveniens : quiapossentabesse , itaquodsequenteshaberentpo - testatemexsectionis , ethocnontenetEcclesia , necadmittit .
RESPONSIO . Adhocdicendum , quodhæcdivisioesttotiusinpartes : seddifferuntpartes , sicutettotum . Colligiturenimquoddamtotumexpartibusquantitatissecundummolem , utdomus , etcæteracorporalitercomposita : aliaverocolli - gunturexpartibusquantitatissecundumpotestatemetvirtutem , sicutcolligiturregimensubmonarchiaexpartebalivi , præpositi , prætoris , etpræsidis , e t o m - niumaliorum , etperficiunturinillo : ethocmododividituranimapersuaspo - tentiasineaquæperficiuntanimam , utordo : ordoenimetiamsecundumGram - maticosreducituradpotestatem , quiaestparspotestatis .
Undedico , quodhoctotummediumestinterintegraleetuniversale : quiain
<--- Page Split --->
modo constitutionis sive perfectionis ex partibus, simile est integrali, hoc est, per respectum partium ad totum : sed per respectum totius ad partes, habet similitudinem cum toto universali, quae prædicatur de qualibet parte : sed deficit ab utroque in aliquo : ab universali quidem, quia licet prædicetur de omnibus, tamen secundum perfectam rationem suæ potestatis non prædicatur nisi de ultimo : et de omnibus aliis prædicatur non secundum perfectam rationem, sed prout participatur aliquid de potestate ultimæ partis : quia in omni toto potestativo semper pars potestatis antecedentis est in subsequente. Unde Boetius dicit, quod quidquid potest infra, potest et superius, et non convertitur : et Dionysius, quod superiora habent potestatem inferiorum excellenter et eminenter, sed non convertitur. A toto autem integrali delicit : quia essentia totius adest cuilibet parti, et propter hoc etiam ratio adest, licet secundum potestatem imperfectam et perfectam, ut prius dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia primas rationes concedendas puto : quia non est divisio generis in suas species. Secunda autem non procedunt nisi de toto integrali corporaliter secundum molem composito ex suis partibus.
ARTICULUS IV.
An hoc sacramentum sit unum vel plura ?
Tertio quaeritur, Utrum hoc sacramentum sit unum vel plura ?
Videtur autem, quod plura : quia
Multiplicatio inferioris multiplicat etiam suum superius, unde plures homines sunt plura animalia : sed constat, quod sunt plures ordines, ut dicitur in Littera : ergo videtur, quod plura sunt sacramenta.
Adhuc, Quaecumque potestates dividuntur actibus diversis specie ad unam rationem objecti non reducibilibus, differunt specie, et sunt plures : sed tales sunt potestates ordinum : ergo sunt plures simpliciter : ergo sunt plura sacramenta, ut prius. Probatur autem prima : quia omnis potestas per actum suum diffinitur : quia prævii sunt actus potentiae secundum rationem, ut dicit Philosophus. Secunda autem probatur inducendo actus ordinum singulorum : sicut conjurare dæmones non est ejusdem rationis actus cum legere prophetias : et neutrum illorum est clausura ostiorum, et nullus horum idem eum portatione candelarum, et hujusmodi : ergo patet propositum.
Adhuc, Sequens ordo totus habetur sine praecedenti suscepto : ergo totus divisus est ab illo : ergo divisum sacramentum : ergo sunt plura sacramenta. Prima probatur : quia faciens saltum, numquam amplius accipit posteriorem ordinem, sed semper habet eum, licet caret exsecutione quae potius est jurisdictionis quam ordinis : et sic constat propositum.
In contrarium hujus est, quod
Ecclesia non numerat nisi septem sacramenta : et unum illorum dicit esse ordinem : ergo ordo non est nisi unicum sacramentum.
Adhuc, Omnes praecedentes uniutur in ultimo, sicut prius patuit in toto potestativo : ergo omnes sunt unum in illo : ergo omnes sunt sacramentum unum tantum.
Resposso. Dicendum, quod Ordo simpliciter est unum sacramentum, sed secundum aliquid plura. Secundum enim potestates imperfectas est plura, sed secundum perfectionem potestatis est unum solum : et hujus ratio satis patet ex præhabitis.
Ad primum ergo dicendum, quod si divisio inferioris esset per separantia ab invicem perfecte, tunc requireretur quod
<--- Page Split --->
dictum est : sed non separantur, sed potius unum est dispositio ad alterum : et ideo ordinantur inter se. Separantia autem perfecte sunt duo, scilicet oppositæ differentiæ specificæ quæ separant formaliter in diversas species deducendo : et separatæ materiæ, scilicet quæ separant individua unius speciei. Et neutrum horum est in divisione totius potestatis, ut jam patuit.
Ad alud dicendum, quod omnes actus ordinum reducuntur et respiciunt ad unum ultimum : unde media est falsa.
Ad id autem per quod probat eam, dicendum quod ostia non sunt objecta ostiariis simpliciter, sed prout ipsis clauditur locus conservationis Eucharistiae. Similiter exorcista non conjurat simpliciter dæmones, sed prout impediunt a perceptione sacramentorum. Et similiter actus lectorum et ceroferariorum, ut infra patebit, respiciunt ad communionem Eucharistiae : et ratio communis aliquo modo respicitur in objectis eorum : et ideo objecta non omnino dividuntur.
Ad ultimum dicendum, quod sequens ordo divisus est divisione partis a præcedenti, et ideo iterum non suscipitur : sed divisione perfecti non est ipse divisus, sed potius sic ordinatur ad præcedentem, ut habens totum quod est præcedentis : et ordinatur ad sequentem, ut in quo completa et perfecta est potestas ejus : et ideo non sequitur, quod sacramentum sit simpliciter plura, sed simpliciter unum, et secundum quid plura.
ARTICULUS V.
Quæ sit ordinum sufficientia ?
Videtur enim, quod sint plures ordines : quia
Hierarchia humana descendit a cœelesti : sed in cœelesti sunt novem ordines : ergo et in humana.
Adhuc, Quanto aliqua sunt inferiora et materialiora, tanto sunt amplioris divisionis, sicut patet descendendo a generalissimis ad individua in rationibus, et a primo motore in totam naturalium diversitatem in naturis rerum. Constat autem, quod Ecclesiastica hierarchia est inferior et materialior, quam sit angelica : ergo amplioris est divisionis, quam illa, vel ad minus debet esse tanta : ergo ad minus novem ordines esse debent.
Videtur autem, quod octo esse debent : quia duorum actuum non reducibilium ad invicem circa sacramentum, duæ sunt potestates : sed conficere corpus Christi, et ligare et solvere, sunt hujusmodi actus : ergo duas exigunt potestates : et potestas facit ordinem specialem : ergo sunt duo sacramenta ad illos duos actus : ergo in universo sunt octo sacramenta.
Videtur autem, quod tria tantum esse debeant : quia in primitiva Ecclesia, ut patet in hierarchia Dionysii, non erant nisi tria, scilicet ministri, sacerdottes, et Episcopi : ergo videtur etiam, quod nunc tria tantum esse debeant.
Adhuc, Non videtur plura exigi : quia si propter reverentiam, ut dicitur, sacramenti, exigantur inferiores ordines, constat, quod non exiguntur nisi ad ministrandum : totum autem ministerium oblationum super altare (ut infra patebit) habet ordo diaconorum : ergo videtur, quod ille præter presbyteratum solus exigatur.
De tonsura autem et psalmistis et aliis hujusmodi infra propriis locis ponentur objectiones.
Quarto quæritur, Quæ sit ordinum sufficientia ?
Ressonsio. Dicendum ad quæstionem solutio. istam, quod non sunt nisi septem ordi-
<--- Page Split --->
nes, ut Magister dicit : et alia sunt non ordinum, sed officiorum nomina : et quaedam sunt ad ordines praeparationes. Sufficientia autem licet multis modis possit accipi, tamen ex hoc potest assignari, scilicet ut dicatur, quod solus est ordo perfectus, qui presbyteratus vocatur : et unum habet actum principalem, scilicet conficere corpus et sanguinem Domini : et alium secundarium, qui est datus ad praeparandum populum, ut idonec communicet corpori et sanguini Christi : et hic actus est ligare et solvere. Omnes autem alii ordines sunt subministrantes illi in altero actuum istorum.
Dicatur ergo sic, quod ordo qui est potestas spiritualis : aut datur super corpus Christi verum, aut super corpus Christi mysticum. Si ergo super corpus Christi verum : aut in actu principali, aut in actu ministrante ad principalem ordinato. Si in actu principali : tunc est sacerdotium sive presbyteratus in actu principali. Si autem in ministrante ad principalem ordinato : tunc erit super hostias ex quibus conficitur corpus Christi verum. Illa autem habent comparationes duas : unam ad populum ipsas in templo offerentem, aliam ad sacerdotem ipsas prece sacra consecrantem. Si super hostias in comparatione ad populum in templo eas offerentem, est subdiaconus qui accipit hostias a populo, ut dicit Isidorus, et reponit eas in presbytero. Super hostias autem in comparatione ad sacerdotem, accipit potestatem diaeonus : ut dicit Isidorus, quod diaconi est hostias a subdiacono in presbytero acceptas super altare ponere, et ordinare, ut eas sibi sacerdos consecret, Si autem ordo est super corpus Christi mysticum : aut in actu principali, aut secundario ministranti illi. Si in principali : tunc iterum est ordo presbyteratus in actu, qui est super corpus Christi mysticum praeparando ipsum, ut digne percipiat corpus Christi verum. Si autem ministrando circa illud : aut ministrat removendo a malo, aut in ordine ad bonum.
Si removendo a malo : aut a malo extra, aut a malo quod est intra. Si a malo extra : tunc est ordo ostiariorum, quorum officium est indignos excludere, et res viles, ne violent locum communionis fidelium. Si autem a malo intra : tunc est ordo exorcistarum, quorum officium est arcere vim daemonis in fomite, ne impediat perceptionem sacramentorum. Si autem ministrat in ordine ad bonum, aut est ex parte intellectus, aut ex parte effectus. Si ex parte intellectus : tunc est ordo lectorum, quorum est legere distincte et aperte ad intellectum, ut dicit Isidorus. Si autem in ordine ad affectum, est ordo cerof erariorum, quorum est pellere tenebras peccati per ignitum eloquium, ut incalescat et inflammetur affectus.
Ad PRIMUM ergo objectum patet solutio : quia ordines cœlestis hierarchiæ multiplicantur secundum conversionem in Deum et in Angelum et in hominem, sed Ecclesiæ hierarchia secundum conversionem super homines tantum. Et ideo cœlestis quæ est penes triplicem conversionem, est amplioris divisionis quam Ecclesiastica.
Ad argumentum autem dicendum, quod non sequitur : quia licet ista descendat ab illa, non tamen in toto potest eam imitari : et ideo particulariter ab ea descendit, scilicet per conversionem in hominem tantum : et differt ab illa, quia alia sunt officia Angeli ad hominem, et alia officia hominius : sed in hoc imitatur, quod reducit inferiores purgatos illuminatos et perfectos in Deum sicut cœlestis.
Ad ALUD dicendum, quod propositio dubia est : quia Dionysius videtur dicere oppositum : dicit enim, quod si haec materialia in tanta consistunt multitudine, quod multo magis credendum est superiora esse in multitudine maxima. Si tamen concedatur : tunc distinguendus est duplex descensus ab uno : unus enim est in numero mutabili per motum et gubernationem, et tunc verum est
<--- Page Split --->
quod objicit. Alius modus est exitus ab uno in participationem gloriae primi, et sic loquitur Dionysius : et dicit, quod multo plura sunt inferiora quam superiora : quia non deceret divinam largitatem paucis exhibere beatitudinem praesentiae suae : et cum ordo sit de differentiis gloriae illius, tunc patet quod secundum hoc majoris divisionis debet esse, quam ordo in Ecclesia qui est gratiae tantum.
Ad aliud dicendum, quod actus illi dividi non possunt ab una potestate : quia corpus Christi verum non consecratur nisi propter mysticum : et unire corpus verum cum mystico subjecto, non est inferioris potestatis, quam conseerare ipsum pro mystico.
Et ad objectum dicere oportet, quod ligare et solvere absolute non sunt actus sacerdotum, sed ligando et solvendo conjungere sacramentis, sicut supra in quaestione de clavibus est determinatum : et sic patet, quod actus illi conjuncti sunt, et ad idem ordinati.
Ad aliud dicendum, quod in primitiva Ecclesia non dicuntur fuisse ordines, nisi qui simpliciter ordines et sacramenta sunt. Et id quod vocamus modo ordines et qui in veritate ordines sunt, officia vocaverunt.
Ad aliud dicendum, quod licet non sit nisi ministerium in secundariis ordinibus, tamen ministerium multiplex est, ut prius patuit in ordinum divisione et sufficientia.
ARTICULUS VI.
An sint septem ordines propter septi/ormem gratiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Septem au-
tem sunt propter septiformem gratiam, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Non possunt septem gradus ordinis septem donis adaptari : ergo penes numerum donorum non accipitur numerus ordinum.
- Adhuc, Donis Spiritus sancti habitis, tunc primum accipiendus est primus ordo : ergo omnia dona pæexiguntur ante ordinis susceptionem : non ergo secundum numerum donorum accipitur numerus ordinum.
Quod hic puto esse concedendum : sed quod dicit, intendit tantum propter idoneitatem accipientis : tamen quidam sunt, qui dicunt, quod ostiariis attribuitur timor, qui principium est sapientiae, sive ostium : exorcistis autem scientia, quae docet vitare malos, sicut exorcistae expellunt daemones : lectoribus autem pietas per hoc quod illuminant secundum intellectum imagine Dei insignitos : acolythis autem spiritus fortitudinis, qui expellunt tenebras aeris per fortitudinem igniti eloquii et exempli : subdiaconis autem spiritus consilii propter vitæ excellentiam, quia consilia implent per castitatem : et diaconis spiritus intellectus, quia interiora penetrant, quod significatur, quia immediate stant apud altare juxta sacerdotem : et sacerdotibus spiritus sapientiae propter saporem æternorum, quia anima sacerdotum pinguedine inebriatur in confectione corporis Christi. Sed tamen quia extorta est expositio, primum plus placet. Sed si quis ita dicere vult, poterit respondere, quod adaptantur modo prædicto.
Ad aliud dicendum, quod non ita adaptantur, quod uno ordine suscepto suscipiatur unum donum, vel e conversa : sed potius, quia cum actibus donorum aliquam convenientiam habent actus ordinum, ut prius patuit.
<--- Page Split --->
B. Quales assumendi sunt ad clerum ?
Tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt clerici, qui digne possint Dominica sacramenta tractare 1. Melius est enim Episcopo paucos habere ministros, qui possint digne opus Dei exercere, quam multos inutiles, qui ordinatori grave onus inducant. Tales enim decet esse ministros Christi, qui sepifformis gratia Spiritus sancti sint decori : ex quorum doctrina et conversationis forma, eadem gratia in aliis transfundatur, ne colestes margaritas spiritualium verborum officiorumque divinorum sordida vita pedibus conculcent 2. In sacramento ergo septiformis spiritus septem sunt gradus Ecclesiastici, scilicet Ostiarii, Lectores, Exorciste, Acolythi, Subdiaconi, Diaconi, Sacerdotes : omnes tamen clerici vocantur, id est, sortili. Corona enim signaculum est, quo signantur in partem sortis ministerii divini 3. Corona regale decus significat : quia servire Deo regnare est. Unde ministri Ecclesiae reges esse debent, ut se et alios regant : quibus Petrus ait, Vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc. 4. Summitas capitis desuper nudatur, ut eorum mens ad Dominum libera monstretur, quae revelata facie gloriam Dei contempletur 5. Summitas enim capitis est eminentia mentis : denudatio capitis est revelatio mentis. Clericus enim secretorum Dei non ignarus esse debet. Tondentur etiam capilli usque ad revelationem sensuum, scilicet oculorum et aurium : ut vitia in corde et opere pullulantia doceantur praecienda, ne ad audiendum et intelligendum verbum Dei praepediatur mens, pro quo servato reddetur in excelsis corona 6. Tonsurae autem Ecclesiasticae usus a Nazareis exortus videtur, qui prius crine servato, deinde ob vitae continentiam caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponebant 7. Hinc usus inolevit, ut qui divinis cultibus mancipantur, quasi Nazarei, id est, sancti, crine posito
<--- Page Split --->
inveniantur. Sicut ad Ezechielem dicitur : Fili hominis, sume gladium acutum, et duc super caput tuum et barbam 1. In Actibus etiam Apostolorum, Priscillam et Aquilam hoc fecisse legimus 2. Paulus quoque et alii quidem discipuli Christi hoc fecerunt 3. Recte ergo in quibuslibet gradibus constitui, clerici vocantur, quorum nomina et rationes nominum Isidorus exponens ait : Cleros et clericos hinc appellatos esse credimus, quia Mathias electus est sorte : quem primum per Apostolos legimus ordinatum 4. Kληρως enim Graece, Latine sors vel hæreditas dicitur. Ideo ergo dici sunt clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Deum partem 5 habent. Generaliter vero clerici nuncupati sunt omnes, qui in Ecclesia Dei serviunt 6 : quorum gradus et nomina sunt hæc, Ostiarius, Lector, etc.
ARTICULUS VII.
Sexto et ultimo, Qualiter de peccato illo potest haberi remedium, utrum per dispensationem vel alio modo ?
AD PRIMUM autem horum objicitur :
Quæ requiruntur ad hoc, quod aliquis possit suscipere ordines ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Tales autem ad ministerium spirituale eligendi sunt clerici, etc. »
Hic est utilis quaestio de idoneitate promovendorum ad ordines.
Et de illa sex quæranus summatim.
Primo, Quæ exiguntur summatim ad hoc quod quis sit idoneus ?
Secundo, Quæ scientia sufficit ei qui promovendus est ?
Tertio, Quæ vita ?
Quarto, Quantum pccct inidoneum promovens : utrum mortaliter, vel venialiter, vel si necessitate aliqua excusatur ?
Quinto, Utrum inidonee promotus omni actu ordinis pccct mortaliter vel non ?
- Per verba Apostoli, I ad Timothy. 11, 2 et seq. : Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudeutem, ornatum, et cætera quae ibi enumerat Apostolus.
Si forte dicas, quod hæc exiguntur ad Episcopum, sed non ad quemlibet ministrantem in ordinibus. CONTRA : Ibidem subdit, §. 8 : Diaconos similiter pudicos, etc. Constat autem, quod in primitiva Ecclesia non erant ordines nisi diaconorum qui ministrantes dicuntur, et sacerdotum qui majoribus intendebant : ergo videtur, quod omnes ordinati ad id tenentur ad minus.
- Adhuc, In decreto alio enumerantur novem, scilicet quod non fuerit solemniter pœnitens, non curialis, non servus, non corpore vitiatus, non de presbytero vel aliter illegitime natus, non adultus in ægritudine baptizatus, non peregrinus vel ignotus, non minoris
<--- Page Split --->
atatis, non infamis : ergo videtur, quod ad omnia haec tenentur.
- Adhuc, Totum quod est ibi, in sacerdote reducitur ad quatuor, quorum duo sunt ex parte ejus qui ordinem suscipit, et duo expeditiona ad actum. Duo ex parte ordinandi videntur esse, regularitas, et actas legitima. Duo autem expedientia ad actum, scilicet scientia, et vita. Ergo videtur, quod ista sint summatim ad quae tenentur.
Sed contra. In contrarium hujus objicitur, quod 1. Ad aliquos ordines videmus pravos promoveri, de quorum scientia et moribus non constat : hoc autem videmus tam a religiosis quam ab aliis fieri : et non dicuntur mortaliter peccare : ergo videtur, quod non universaliter ordinandi tenentur ad ista.
Si forte tu dicas, quod suscipiendo ordines ad ista potest praeparari, ut sic idonec ministret, et non tenetur ante ordinis susceptionem ista habere. Contra : Nulla forma est quae imprimatur in subjecto praeparando, sed jam praeparato : ergo cum ea quae sunt gratiae sint magis ordinata, quam ea quae sunt naturae, etiam forma ordinis et character non debet imprimi, nisi jam praeparato et non praeparando : ergo solutio inducta nulla est.
- Adhuc, Si aliquis videat formam hominis in lapide corpore cavo toto et non organizato, monstrum judicabit : quia contra naturam est esse formam alicujus in subjecto, nisi sibi prius praeparato : ergo hoc multo fortius monstruosius erit in moribus : ergo si ordo imprimatur non idonec dispositio sed disponendo, monstruosum erit, et contra naturam : ergo solutio ista nulla.
videtur mihi, quod tenetur ad quatuor supra inducta, nisi forte de aetate fiat aliquando ex causa rationabili dispensatio : et tunc oportet, quod rationabilis aetas habeatur.
Si autem quaeritur, quae sunt ad quae tenentur ex necessitate, et quae ad quae tenentur ex honestate et bene esse ? Dicendum, quod quaedam sunt sine quibus non est vita virtutis, ut sobrietas, prudentia, et hujusmodi : et quaedam sine quibus non potest exsequi actum sui officii, ut scientia, et aetas in qua residet complexio, quia pueri sapienter actus suos agere non possunt : et ad ista tenetur ex necessitate. Quaedam autem sunt, quae ornant hominem : et si desunt, non propter hoc est vita vitiosa, et officium frustratum ab actu, sicut hoc quod vocat Apostolus ornatum 1, hoc est, in moribus et exteriori decentia compositum : et ad talia tenentur ex honestate et bene esse.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum ordo velit ista invenire in subjecto, vel suscipiendo ordines se debeat etiam in istis disponere ?
Dicendum, quod quantum est de congruitate rationis omnis ordo vult ista invenire in subjecto : sed de necessitate ultimus ordo qui est sacerdotium, vult invenire ista quae exiguntur ad suum oflicium : minus enim in monacho exigitur scientia, et magis in eo qui habet curam.
Ad objecta duo quae sunt contra, dicendum quod ordines praecedentes quasi quaedam dispositiones sunt ad ordinem ultimum : et ideo non est monstruositas, si illi ante quaedam istorum recipiuntur : sed si essent perfectiones ultime, tunc sine dubio tenerent objectiones.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VIII.
Quae scientia requiritur ad promotionem ordinum ?
Secundo quaeritur, Quae scientia exicitur ad promotionem ordinum ?
Videtur autem, quod sacrae Scripturae.
In Decretis, 38, dist. i, dicit capitulum : « Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei evitanda est, qui docendi officium in populo susceperunt. » Constat autem, quod non susceperunt officium docendi nisi sacramenta. Ergo sacram Scripturam tenentur scire.
Adhuc, Cap. 1, Omnes psallentes, etc., sic dicitur : « Substantia summi sacerdotii nostri sunt eloquia divinitus tradita, id est, vera divinarum Scripturarum disciplina. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.
Adhuc, Quarta distinctione Isidorus dicit : « Sicut viri et mulieris digna conjunctio facit unum matrimonium, et sicut duorum copulatio unum perficit corpus : ita clericatus et sacerdotium unum faciunt presbyterum. » Et clericatum vocat scientiam clericalem.
Adhuc, Gregorius in Pastorali : « Nulla ars doceri præsumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastoribus magisterium pastorale suscipitur in magna temeritate, quoniam ars est artium regimen animarum. »
Adhuc, Ibidem : « Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum ? Et tamen saepe qui nequaquam spiritualia præcepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis non erubescant. »
Item, Deuter. xxui, 1 : Non intrabit eunuchus Ecclesiam Domini. Dicit ibi Glossa : « Qui non habet semen verbi Dei, non potest gignere bona opera : vel non debet intrare, id est, locum regiminis accipere. »
Item, Isidorus : « Desinat docendi locum accipere, qui nescit docere. Ignorantia quippe præsulum, vitæ non congruit subjectorum : nam si cæcus cæco ducatum præbcat, ambo in foveam cadunt. »
Item, Præcipitur a Domino, ut in pectore sacerdotis doctrina scribatur et veritas : et in Glossa : « Meminerit sacerdos se studiis doctrina et veritatis inquirendis, non curandis ruminandisque sæcularibus negotiis per acceptum sacerdotium fuisse consecratum. »
Item, I Petr. iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea qua in vobis est spe : hoc autem non potest fieri nisi per scientiam sacre Scripture : ergo, etc.
Item, Malach. ii, 7 : Labia sacerdotis custodi ent scientiam, et legem requirent de ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est.
Item, Osee, iv, 6 : Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi.
Item, Apostolus ad Titum, i, 9 : Amplectentem eum, qui secundum dotrinam est, id est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Ex ista auctoritate habetur, quod etiam excellenter tenetur scire, ita quod possit revincere haereticos.
Item, I ad Timoth. iv, 13 : Attende lectioni, exhortationi et doctrinae.
Si forte dicas, quod ista auctoritates sunt ad terrorem, objicitur per rationem sic : Nullus præsumit actum, non habens habitum ad illum : sacerdotii actus est aliquis actus : ergo nullus nisi perverse præsumit eum, non habens habitum : sed habitum est supra, quod scientia et clavis habent unum actum :
<--- Page Split --->
ergo non habens scientiam, non nisi perverse praesumit actum clavis: ergo nec actum sacerdotii.
- Adhuc, Operatio perversa est, quæ non rectificatur habitu regente: sed regero populum operatio sacerdotis est: ergo perversa erit, nisi habeat habitum regentem: sed hic habitus non potest esse nisi scientia sacre Scripturae: ergo sacerdotes tenentur ad scientiam sacre Scripturae.
Sed contra. Incontrariumhujusest , quodvide - musinmultisterrissacerdotesomninoignaros , etnonintelligenteseaquale - g u n t : ettamennoncondemnantur , sedsustinenturabEcclesia : cumigiturEc - clesianonerret , videturquodsacerdotesnonteneanturadhabendumscientiam .
Responsio. Distinguendum mihi videtur in ordinandis : quidam enim ordines sumunt ex sola devotione, ut monachi, et alii religiosi : quidam autem alii suscipiunt ordines, ut illis ministrent populo verba et sacramenta dispensando, ut quidam religiosi, et illi qui sunt intitulati ad curam animarum. De primis adhuc distinguendum puto : aut enim habent curam animarum in suis ordinibus, ut abbates, et confessores ab abbatibus constituti : aut non habent, nec habebunt. Si habent, idem judicium videtur de eis, quod de aliis qui habent curam. Si vero non habent, et causa devotionis ordinem suscipiunt, videtur mihi quod non tenentur, nisi ut sciant pronuntiationes Psalmorum et lectionum distinctiones, quæ ex scientia grammaticæ discuntur. Si autem accipiunt officium docendi ex beneficio, ut clerici intitulati : vel ex professione, ut quidam religiosi : dicendum videtur, quod tenentur plura scire, et ea credo esse quæ in grosso sunt exponenda populo in fide et moribus, quæ rudimenta Christianæ fidei vocantur : et ut in aliis determinent casus et quæstiones secundum consilium superiorum.
Undeauctorikatessuprainductasin - telligodehujusmodiordinatis : etquan -
tum ad hujusmodi scientiam discernendi scilicet quid veniale, et quid mortale in communibus, et qui articuli solemnizati ab Ecclesia, et caetera talia. Et ad alia meo judicio non tenentur : quia theologica probari non possunt nisi per constantiam martyrii. In perplexis autem quaestionibus tenetur esse tam discretus, ut talia difficilia esse sciat, nec procedendum in eis esse sine superiorum consilio vel auctoritate canonum : et haec puto sufficere ad rationem ejus qui petit rationem de ea quae in nobis est fide et spe.
A d 1 1 e i 1 5 .
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IX.
Quæ vita requiritur ad hoc ut aliquis sit idoneus ?
Tertio quaeritur, Quæ vita requiritur? Videtur autem, quod illa quæ est nota secundum famam, et bona secundum virtutem : et hoc
Per multas sanctorum auctoritates, quarum quasdam tangemus, et alias dimittemus propter prolixitatem vitandam.
Hieronymus in epistola quadam : « Sine crimine jubetur esse Episcopus : non pro eo tantum tempore quo ordinandus est, sit sine ullo crimine : sed ex eo tempore quo per Christum renatus est, nulla peccati conscientia remordeatur. » Ergo videtur hoc etiam proportionalibiter esse verum de sacerdote.
Gregorius in Pastorali : « Solerter se quisque metiatur, ne locum regiminis
<--- Page Split --->
assumere audeat, si adhuc in se vitium damnabiliter regnat: nam diluere aliena dilecta non valent, quos adhuc propria denigrant. » Et ex hoc arguitur ut prius.
Adhuc, Levit. xxi, 17 et 18 : Homo d: semine tuo per familias, scilicet Aaron, qui habuerit maculam, non offeret panes Hru suo : nec accedet ad ministerium ejus. Hicit autem Glossa ibidem, quod per maculam vitium intelligitur. Ergo videtur, quod vitium habens, sacerdotis officium in sola celebratione missae agere non potest.
Item, Isidorus : « Qui non vivit sicut docet, ipsam veritatem quam prædical, contemptibilem facit : sicut Psalmista, Psal.xlix, 16, dicit : Peccatori autem dirit Deus : Quare tu enarras justicias meus ? etc. » Ergo multo minus peccator potest officium enarrantis habere.
Item, Eccli. xv, 9 : Non est speciosa luns in ore peccatoris. Item, Isidorus : « Tam doctrina quam vita clarere debet Ecclesiasticus Doctor : nam doctrina sine vita arrogantem reddit, vita sine doctrina inutilem facit. »
Adhuc, Gregorius : « Qui contemplum temporalium prædicat, necesse est ut ipse prior contemnat : tunc enim prædicatio utiliter profertur, quando efficaciter adimpletur. »
Item, Gregorius : « Nescienti legem lingua tua sit codex, et in opere tuo adspiciat quid imitetur. »
Item, Augustinus : « Innocens absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum nocei silentio. »
ULTERIUS, Videtur quod etiam excellentem tenetur habere clericus.
Unde Isidorus : « Non debet honoris ducatum suscipere, qui nescit subjectos tramite melioris vitae praeire. »
- Item, Gregorius : « Tantum debet actionem populi actio transcendere præsulis, quantum distare solet a grege vita pastoris : qui enim loci necessitate exigi-
tur summa docere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. »
Item, Hieronymus in decreto 8, quæst. 1 : « Qualis enim erit ædificatio discipuli, si intelligat magistro se esse majorem ? Unde non solum Episcopi et presbyteri et diaconi debent magnopere prævidere ut cunctum populum cui præsident, conversatione et sermone præeant : verum etiam inferiores gradus, exorcistæ, lectores, custodes ædium, acolythi, et omnes omnino qui domui Dei deserviunt : quia vehementer Ecclesiam Dei destruit, meliores esse laicos quam clericos. »
Alia autem infinita his concordantia inveniuntur.
Unde etiam per rationem probandum est idem : In omni re exemplar directius debet esse exemplato : sed clericus est exemplar laici : ergo directiorem oportet esse laico.
Adhuc, Magis appropinquantis sanctis, major indicitur sanctitas : quia mundari debent, qui ferunt vasa Domini 1 : sed clericus magis appropinquat, quam laicus : ergo videtur, quod ad majorem virtutis perfectionem teneatur.
Adhuc, Omnis docens necesse est ut habeat proprium probandi instrumentum : sed clericus quod docet non potest probare nisi per operis excellentiam, ut dicunt Sancti : ergo videtur, quod teneatur ad operis excellentiam.
IN CONTRARIUM hujus esse videtur quod sed contra dicit Dominus, Matth. xxiii, 3 : Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim et non faciunt.
RESPONSIO. Nulli sane mentis dubium Solutio. est, quod probatum est primo, quod clericus quamdiu ministrat in domo Dei, tenetur ad majorem perfectionem quam laicus, et præcipue si curam suscipit pastoralem.
Ad hoc ergo quod objicitur in contraAd object.
<--- Page Split --->
rium, dicendum quod hoc dicit Dominus ut recognoscatur potestas etiam apud malos : habent enim tales potestatem ad augmentum damnationis eorum.
ARTICULUS X.
Quantum peccatum committit promovens non idoneum ? et, An necessitate aliqua potest excusari ?
Quarto quaeritur, Quantum peccat promovens inidoneum, vel si necessitate aliqua excusatur, ut dicunt communiter ?
Videtur autem, quod mortaliter.
Ezech. xlix, 7 : Inducitis filios alienos incircunicos corde, et incircuncios carne, ut sint in sanctuario meo, etc. Et improperi ibi sacerdotibus Veteris Testamenti. Ergo multo magis hoc est damnabile prælatis Novi Testamenti.
Adhuc, Minus peccatum est indioneum, quando promotus est, non corripere, quam inidoneum promovere : sed Heli eo quod non corripuit, a sacerdotio cum parentela expulsus est, et Israel in gladium et captivitatem ductus, et arca capta, et filii occisi, et ipse mortuus, ut habetur, I. Reg. ii, ui, et iv, passim : ergo multo magis damnabilissimus est, qui promovet non idoneum.
Adhuc, Hoc dicitur in Littera, quod « non idoneus grave onus ordinanti inducit : » grave autem onus non est nisi onus aeternae damnationis : ergo mortaliter peccat, qui non idoneum scienter promovet : ergo multo magis qui dat ei benelicium, præcipue habens curam animarum.
Adhuc, Sub periculo poneus temporalia Ecclesiae, peccat mortaliter : ergo multo magis qui in periculo ponit animas : sed idoneum promovens, sub periculo ponit animas : ergo peccat mortaliter.
ULTERIUS hic quaeritur, Si excusari potest ?
Et ponuntur tres causae, quas prætendunt suae excusationis. Prima, quia Ecclesia ex illo propter nobilitatem honoratur. Secunda, quia alius non de facili ita in temporalibus utilis Ecclesiae reperitur. Tertia, quia melius est habere aliquos, quam nullos.
Sed contra istas omnes tres causas sic sed contra obiiciur :
De veritate vitæ propter nullam causam est aliquid omittendum : sed promovere idoneum est de veritate vitæ : ergo nullo modo est omittendum.
Adhuc, Ad Rom. ui, 8 : Et non... faciamus mala ut eveniant bona : quorum damnatio justa est. Ergo multo fortius non facienda sunt mala, ne eveniant mala : sed promovere inidoneos est malum : ergo non est faciendum aliquo modo.
RESPONSO. Dicendum ad hoc, quod solutio. nullum dubium est mortaliter peccare omnem illum qui indignum scienter promovet ad sacros ordines, vel ad curam pastoralem, vel ad aliquod ecclesiasticum beneficium. Est autem indignus dupliciter, scilicet contrarie, et privative. Contrarie indignus est, qui contrarium habet dignitati : et ille nullo modo est promovendus. Privative autem indignus est, qui privatur dignitate, non habens tamen contrarium : et in talibus propter necessitatem aliquarum Ecclesiarum quae indigent litteratis et defensoribus, posset dispensari, quod aliquid haberent de Ecclesia, donec addiscerent : sed puto, quod sine peccato non potest eis conferri cura vel præbenda : sed expensæ pro eis possent fieri de Ecclesia vel de beneficio Ecclesiæ quod alteri interim committetur.
Ad m quod objicitur contra causas, Ad quest. dicendum quod illa ridiculosa est, quae est de generis nobilitate ut propter hoc malus posset promoveri : quia quanto
<--- Page Split --->
mobilior est, tanto nocivior si malus est. Ncr puto, quod sufficit hoc, quod non sit malus : sed puto, quod necessarium est scire esse bonum per talem scientiam qualem possibile est haberi de homine.
Quod autem dicitur, quod alius non esset ita utilis, nihil est omnino : quia omnis utilitas temporalis est spirituali postponenda.
Tertia autem omnino nulla est : quia in Littera dicitur, quod « melius est hahre paucos bonos, quam multos malos. »
Præterea, Quod malis confertur, facit eos malos : quia sciunt tales habere locum in Ecclesia et bonos expelli : et ideo efficiuntur mali, ut citius promoveantur.
ARTICULUS XI.
An non idonee promotus in quolibet actu officii sui peccet mortaliter ?
Quinto quaeritur, Utrum inidoneus promotus in quolibet actu ordinis et officii sui peccet mortaliter ?
Videtur autem, quod sic : quia
Propter sanctitatem ordinis peccat mortaliter primo accedendo : sed eadem sanctitas semper manet in ordine : ergo si ipse sit non idoneus, semper aequaliter peccabit ordinem exsequendo : sed in omni actu ordinis exsequitur ordinem : ergo in omni actu ordinis peccat mortaliter.
Adhuc, Susceptio ordinis est propter exsecutionem : ergo exsecutio est melior : sed in suscipiendo ad minus propter inidoneitatem mortaliter peccavit : ergo et in exsequendo magis mortaliter peccabit propter eamdem rationem.
Adhuc, II Reg. vii, 6 et seq., Oza percussus est, ut dicit Dionysius, quia
indigne sanctis communicavit : percussio autem significat mortale peccatum quod interficit animam : cum ergo sanctiora sunt ea quae sunt Novi Testamenti, quam Veteris, peccabit mortaliter omnis qui indigne administrat ordinem vel officium ecclesiasticum : sed administratio in quolibet actu ordinis est officium ecclesiasticum : ergo in quolibet actu ordinis et officii sui peccabit mortaliter.
In contrarium hujus est, quod
Hoc esset grave judicare.
Adhuc, Quia vovens virginitatem voto non solemni, peccat mortaliter contrahendo, non tamen postea solvendo debitum : ergo a simili suscipiens ordinem vel officium ecclesiasticum indigne, peccabit mortaliter, non tamen postea administrans.
Adhuc, Si in quolibet actu peccaret mortaliter, videretur esse perplexus : quia ex officio et ordine tenetur administrare : ergo peccat mortaliter omittendo.
Item, Ex indignitate tenetur dimittere ne ministret : ergo peccabit mortaliter ministrando : ergo quidquid fecerit, peccabit mortaliter : ergo est perplexus.
Responsio. Videtur mihi, quod peccat mortaliter quotiescumque scienter et sine necessitate administrat ordinem vel officium in quolibet actu qui indignus est, sicut probat prima pars istius disputationis. Dico autem sine necessitate duplici tantum : si enim corpus Domini vel aliquid sacrorum decideret, et non esset alius sublevans, posset tunc cum humilitate cordis et cum timore et reverentia sublevare. Item, Si aliquis exemplo suo duceretur ad peccatum, posset rogare eum cum dolore ne exemplum in eo acciperet, sicut supra diximus in quaestione de fraterna correctione. In aliis omnibus casibus peccat mortaliter administrando sancta indigne.
Ad hoc autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod via lata est, quae vadit ad infernum, et multi sunt
<--- Page Split --->
qui vadunt per eam, sicut habetur, Matth. vii, 13.
Adobject . 2 . AdALIUDdicendum , quodnonestsimile , cuminmatrimoniocontractononmanetvotum , sedfrangitur : etideononomnemactumsequentemfacitilicitum : sedcumadministrationemanetindigni - t a s , etideoomnisactusillicituseffi - citur .
Adobject . 3 . AdALIUDdicendum , quodnonestperplexus : quiacedatofficio , etnonadministret , etcritexpeditus : velsimavult , emendetpecatum , etadmini - stretdignus : etiterumestexpeditusdeperplexitate .
ARTICULUS XII.
Qualiter illius peccati remedia possuntacquiri ?
Sexto quaeritur, Qualiter illius peccati remedia acquirantur?
Videtur autem, quod per dispensationem : quia
Constat, quod qui habet universitatem potestatis, potestatem habet dispensandi : sed dispensatio est juris relaxatio : ergo isti potest relaxari quod de jure tenetur facere : sed de jure tenetur esse dignus vita et scientia : ergo hoc relaxari potest ei.
Adhuc, Nos videmus hoc tota die fieri in curia Domini Papae, de qua non licet praesumere, quod aliquid fiat injustum : ergo videtur, quod per dispensationem hoc fieri possit.
Adhuc, Non est nostrum judicare de dispensatione : ergo videtur, quod vel ille cum quo dispensatur omnino deceptus sit, vel ipse absolvitur a peccato.
blicæ vel necessitatis legitimæ, dispensatio non dispensatio, sed dissipatio est.
Responsio . Dicendum , quodcumindi - gnonumquamitadispensaripotest , quinipsepeccetmortaliterquolibetactuad - ministrationis , quamdiuestindignus . DominusenimPapasicutipsemetinquadamDecretaliprotestatur , u n u m - quemquepropriæconscientiæquoadDeumrelinquit : sedquandoque , eoquodoportetmalatolerarenecveniantpejora , hocmododispensat , quodinjudiciohominumeishocsuperquodis - pensatumest , objicinonpossit .
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod habet universitatem potestatis super judicia hominum, sed non super judicium divinum : et hoc est judicium conscientiae.
AdALIUDdicendum , quodabusionesnondiminuuntmala , sedaggravant : etideosiintalibusdispensationibuspre - latusaliquidfacit , ipsepecatmortaliter . Siautempatiturnecessitatemalicom - pulsusneeveniatpejus , tuncnonpecatmortaliter , sedtuncnondispensat , seddissimulatadtempusdoneccorrigipossit .
AdALIUDdicendum , quodverumest , quodnonestnostrumutjudicessimus : sedtamennostrumestutdoctoressi - m u s , etcognoscerespeculative , quiddignum , etquidjustumest , ethocaliisdicere : undenoncognoscimuspermo - dumjudiciiutcorrigamusvelpuniamus : sedcognoscimuspermodumsapientiuminlegeDei , quidlegiDeiconcordat , etquidabcadiscordat , aquocumqueho - minumagitursivesuperioresiveinfe - riore .
<--- Page Split --->
character : ergo et in corona ubi homo distinguitur in sortem Domini : sed hoc fit in corona : ergo videtur, quod in corona imprimitur character.
ARTICULUS XIII.
Au corona sit ordo vel tantum dispositio ad ordinem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante medium : « Corona enim signaculum est, quo signantur, etc. »
Videtur enim, quod corona sit ordo : quia
In omnibus spiritualibus exteriora fiunt propter interiora : sed exterius fit signaculum in corona : ergo fit propter signaculum interius : sed signaculum interius est character : ergo corona imprimit characterem : quidquid autem imprimit characterem, collocans in gradu dignitatis in Ecclesia, est ordo : ergo corona est ordo.
Adhuc, Corona aut est pure corporale, aut in corporali habetur spirituale. Si pure corporale : ergo a quolibet conferri posset, quod falsum est : quia non potest hodie conferri nisi ab Episcopo. Si autem spirituale est acceptum in corporali : tunc est sacramentum per diffinitionem sacramenti : constat autem, quod non est sacramentum nisi ordinis : ergo corona est ordo qui est sacramentum.
Adhuc, Excellentium in Ecclesia est dare aliquid excellens, sicut patet in confirmatione, ubi excellentes in Ecclesia Spiritum sanctum dant ad robur : sed coronam in Ecclesia non dant nisi excellentes in Ecclesia, ut Episcopi : ergo in ea dant aliquid excellens : sed nihil excellens est corporale : ergo videtur, quod dent aliquid spirituale : et hoc non potest esse nisi character : ergo imprimit characterem : ergo est ordo.
In contrarium hujus est, quod
A Magistro in Littera non distinguuntur nisi septem ordines : et corona non est unus de illis : ergo corona non est ordo.
Adhuc, Omnis excellens forma in natura, multas ex parte materiae exigit dispositiones : ergo et in gratia similiter erit : sed excellens in gratia est ordo : ergo praeexigit dispositiones ex parte suscipientis. Primum autem quod suscipitur, est corona : ergo videtur, quod corona sit prima dispositio ad ordinem, et non ordo.
Quod concedimus, dicentes ad primum, quod exteriora in corona fiunt propter interiora : sed interius quod respondet coronae, est revelatio mentis ad divina, ut sic disponatur homo ad recipiendum ordinem : et non est character vel ordo.
Ad aliud dicendum, quod corona non est pure corporale, sed est corporale ad spirituale ordinatum : sed hoc spirituale est conjunctum in parte, et in parte consequens : conjunctum enim est mentis revelatio ad divina, ut dictum est : consequens autem est ordo qui suscipitur.
Ad aliud dicendum, quod haec non est causa quare non possit conferri nisi ab Episcopo, quia aliquid excellens in corona conferatur : quia quandoque conferebatur a non Episcopis. Sed hoc institutum est, ut cognoscantur ab Episcopo, qui praeparantur ad ordines suscipiendos : quia cum majori sollicitudine agendum est circa tales : et ideo per coronam ad manum et agnitionem Episcopi instituti sunt transire.
- Adhuc, In baptismo ubi distinguitur homo a non baptizado, imprimitur
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIV.
An tonsura in veteri lege figurabatur in Nazareis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Tonsura autem Ecclesiasticae usus, etc. »
Videtur enim falsum esse : quia
Quidquid ad sacramentum ordinis pertinet in Novo Testamento, in sacerdotio et sacerdotibus Veteris Testamenti significabatur : Nazarei autem non necessario erant de sacerdotibus : ergo videtur, quod in eis tonsura Ecclesiastica non significabatur.
Adhuc, Nazarei in fine voti crines offerebant (alias, tondebant), ut habetur, Numer. vi, 18 : sed clerici in principio sua religionis crines offerunt : ergo videtur, quod nulla sit convenientia : ergo nulla signa.
Ulterius videtur, quod ordo in Veteri Testamento non poterat signum respondens habere : habitum enim est supra, quod sacramenta excellentis effectus, in Veteri Testamento nihil respondens in figura habuerunt : sed ordo in excellentissimo statu ponit per suum officium : ergo videtur, quod nihil respondens in Veteri Testamento habere potuit.
sacerdotum. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod licet in tempore non sit convenientia, tamen est convenientia facti ad factum : quia capilli prius nutriti Domino offeruntur et hic et ibi. Et hoc intendit Auctor in Littera : multis enim modis, ut dicit Gregorius, sumitur allegoria.
Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicendum quod hoc non intelligendum est de excellentia potestatis, sed de excellentia gratiae, ut dictum est in confirmatione, et extrema unctione quoad immediatum evolatum, quod ibi fieri non poterat : sed perfecta potestas ministrorum bene poterat ibi significari.
ARTICULUS XV.
An clerici habeant jus hereditatis inter parentes suos vel non ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, paulo ante finem : « Quia de sorte sunt Domini, vel quia Deum partem habent, etc. »
Ex hoc enim arguitur, quod clerici jus hæreditatis inter parentes suos non habent.
Hoc etiam aliis videtur rationibus :
Solutio Ad 1.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod ea quae sunt Novi Testamenti, propter suam perfectionem non in uno solo typo Veteris Testamenti potuerunt significari, sed in multis significabantur quoad diversa. Et ita etiam sacerdotium quoad tonsuram significatur in Nazareis, et quoad potestatem offerendi in sacerdotio, et quoad potestatem ligandi et solvendi in potestate judicandi inter lepram et non lepram, et munditiam et immunditiam
- Dicitur enim, Matth. v, 20 : Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. Sed Levitæ et Scribæ et Pharisæi in Veteri Testamento non habebant hæreditatem : ergo nec in Novo debent habere. Quod autem Levitæ hæreditatem non habuerunt, patet, Numer. xviii, 20, 23 et 24, ubi hoc multoties dicitur : Non habebunt filii Levi hæreditatem in medio fratrum suorum : ego enim hæreditas eorum '.
1 Numer. xviii, 20 : Dicitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habe-
<--- Page Split --->
Adhuc, In tonsura ore proprio ab Episcopo jubentur dicere : Dominus purs hæreditatis meæ et calicis mei, etc. 1 : ergo ore proprio videntur terrenam hæreditatem resignare : ergo jus in ea de cætero nullum habent.
Adhuc, Terrena habens, necessario habet terrena cogitare : sed clericus ideo raditur, ut dicitur in Littera, quia non nisi cœelestia debet cogitare : ergo nihil terrenum debet habere : ergo nec jus habet in hæreditate terrena.
Adhuc, Terrenæ possessiones in jure Imperatorum, ut dicunt leges, et confirmat Augustinus, possidentur : sed clericus nullum debet habere respectum quantum ad Imperatores vel Reges : ergo videtur, quod nihil terrenum debeat possidere.
comma . INCONTRARIUMhujusestquoddicitur , 1 . Jerem . x x x i , 7 : PossidetibiagrummeumquiestinAnatoth , interraBenjamin , quiatibicompetithæreditas , ettupropinquusesutpossideas . HocnimdixitHanamceladJeremiam : quitamensacerdosfuit : ergocompetebatsacerdotibushæreditas .
- Adhuc, Levitici, xxv, 32 : Ædes Levi tarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi. Ergo Levitæ jus habebant redimendi hæreditatem, etiam magis quam alii : cum igitur non sint minus digni Novi Testamenti sacerdotes, jus percipiendi hæreditatem suam possunt habere.
Responsio . Nonestdubiumquincle - ricijushabeantinsuahæreditate , quæpatrimoniumest : aliterenimvideturinfeudalibusquibusdam : quædamenimfeudaliasuntadpretiumannuumcumhomagioalicuiexhibita : etquædamsunt
pro stipendiis militiae debitis. Patrimonium ergo videtur quod habere possunt. Et' etiam feudalia scio quod in multis locis habent, et pretium exhibent : et pretio vel precibus inducunt alium aliquem sibi in temporalibus aequivalentem, et æque dignum, qui loco eorum facit homagium : sed illa feudalia quæ sunt quasi pro stipendiis militum, videtur mihi, quod sine injuria Domini feudi haberi non possint.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Levitæ habebant jus percipiendi hæreditatem suorum parentum in Veteri Testamento : sed non habebant jus ex æquo dividendi terram cum aliis tribubus. Et hoc ideo præcepit Dominus : quia si ex æquo habuissent unam portionem sicut aliæ tribus, tunc habitassent in uno loco, et non fuissent divisi per populum, ut docerent omnes : et hoc non fuisset competens officio eorum.
Ad ALIUD dicendum, quod in tonsura non renuntiat, nisi sollicitudini hæreditatis retrahenti ab officio clericali : ad hoc enim non tenetur laicus : et ita intelligitur quod ore suo dicit coram Episcopo.
Ad ALIUD dicendum, quod bene possunt cogitare terrena in ordine ad cælestia : quia hoc meritorium est. Item, Bene possunt cogitare non retrahendo cogitatum a cælestibus : sed terrena ut terrena non debent cogitare : et hoc solum significat tonsura et revelatio sensuum.
Ad ALIUD dicendum, quod jure Imperatorum possidentur feuda et alia ad defensionem : et ideo cum justum tributum non subtrahitur principibus, talia potest possidere clericus, vel alius homo officiis Ecclesiæ mancipatus.
<--- Page Split --->
C. De ostiaris.
Ostiarii iidem et janitores sunt, qui in Veteri Testamento electu sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur in illud immundus 1. Dicti autem ostiarii, eo quod praesint ostiis templi. Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus et extra custodium : atque inter bonos et malos habentes judicium, dignos recipiunt, indignos respuunt. Unde et eis cum ordinantur, claves Ecclesiae dantur ab Episcopo. Et dicitur eis : « Sic agite quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus qua» his clavibus recluduntur 2. » Hoc officium Dominus in sua persona suscepit, quando flagello de funiculis facto vendentes et ementes ejecit de templo 3. Ipse enim se ostiarium significans dicit : Eyo sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egreditur, et pascua inveniet 4.
ARTICULUS XVI.
An ordo ostiariorum sit primus, et habent aliquem actum spiritualem?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Ostiarii iidem et janitores, etc. »
Et quaeramus hic duo, scilicet de actu ostiariorum : et, Utrum iste ordo sit imprimens characterem ?
Ad primum accipiatur quod dicit in Littera.
Ea quae sunt intus et extra custodire, est actus ostiariorum : sed clave materiali talem custodiam facere, est pure corporale : ergo videtur, quod ad hoc non ordinatur nisi potestas corporalis : omnis autem ordo est potestas spiritualis : ergo videtur, cum ordo ostiariorum sit ordo spiritualis, quod iste non sit actus ejus.
Adhuc, Ad corporalem actum frustra requiritur spiritualia ministrans : sed in ordine ostiariorum requiritur minister excellens in Ecclesia spiritualia ministrans : ergo non est ad corporalem actum : ergo actus qui dicitur in Littera, non est actus ejus.
Adhuc, Sacramentis quae Christus in se exhibuit, virtutem contulit spiritualem : sed illud per se exhibuit, ut dici-
<--- Page Split --->
tur in Littera : ergo spiritualem vim isti exhibuit : sed spiritualis vis est ad actum spiritualem, non corporalem : ergo videtur, quod iste non sit actus ejus.
ARTICULUS XVII.
In contrarium hujus objicitur : quia ad hoc confertur actus in ordine, cujus instrumentum ab Episcopo datur ordinato : sed claves materiales templi et sacrarii dantur ostiariis : ergo ad hoc confertur eis ordo et potestas : sed actus clavis est claudere et aperire templa et sacraria : ergo iste est actus illius ordinis.
Responsio . Dicendum , quodillequidi - citurordoostiariorum , estordoprimus , ethabensactussupercorporaleadspi - ritualeordinatum : estenimsuumcusto - direlocumsacramentorum , inquoetsa - cramentaconferunturetpopuluscom - municatsacramentis , abimmundisre - busethominibus .
ADPRIMUMergodicendum , quodnonestpurecorporale : etideoexigituradhocpotestasspiritualis , quiaspiritualiasuntbenecircacorporaliaadspiritualiaordinata : sedverumest , quodestspiri - tualispotestasistaininfimograduspiri - tualium .
Adaliuddicendum , quodhocseque - retur , siessetactuscorporalis , etcircapurecorporale : sedestactuscorporalisjuxtacorporaleordinatumadspirituale : etspiritualeestfinis : quiatotacustodiafitnespiritualiaviolentur .
ADALIUDdicendum , quodChristushuicpotestatideditvimspiritualem : quiasicutaChristoquandoexpulitim - mundosdetemplo , luxitquoddamdivi - n u m , utdicitGlossasuperJoannem , i t , 1 5 etseq . , quoterritifueruntilliquosexpulit , etcesseruntei : itaquiddamdi - vinæpotestatisfacitprævalereostiarios , utexpellantalocosacroeaquæsacraviolant : ethochabentaChristoistumordinemsuscipientes .
Secundoquæritur , Utrumisteordocharacteremimprimat ?
Videturenim , quodnon :
Sicut enim dictum est in quaestione de baptismo, tractatu de charactere 1, character consignat trinitatem creatam increatae, et collocat in aliquo spirituali statu fidei: iste autem ordo non videtur hoc facere: ergo non imprimit characterem. PROBATURautem media: quia status fidei est prelationis vel subjectionis, et tunc incipientium vel pugnantium pro fide perfecta: et neutrum istorum confert iste ordo, quia prelatos non facit, sed potius ministros, quia ostiarii ministri sunt: ergo non imprimit characterem.
Adhuc, Perfectissimorum sacramentorum est imprimere characterem: sed iste ordo non est perfectissimus, sed potius ordo sacerdotii: ergo videtur, quod characterem non imprimat.
Adhuc, Taliter ordinatus licet sit distinctus a populo ut ministret in templo, nihilominus tamen adhuc conjungibilis est populo, quia potest ducere uxorem: ergo videtur, quod non distinguatur distinctione perpetua: sed perpetua distinc tio est characteris: ergo videtur, quod non imprimat characterem.
Adhuc, Hoc officium totum est via, quia in futuro non erit indigentia custodie: ergo videtur, quod deficiat cum via: ergo ministri ejus non indigent nisi charactere via: sed character spiritualis est perpetuus: ergo videtur, quod istud sacramentum non imprimat characterem spiritualem.
<--- Page Split --->
Adhuc, Custodes illi qui sunt in colesti hierarchia et sunt custodes animrum, digniores sunt quam custodes templorum: et tamen non dicimus, quod propter officium ipsorum imprimatur eis character: ergo non propter officium istorum istis character imprimtur.
Adhuc, In actum illius sacramenti sive officii quod imprimit characterem, non potest aliquis nisi characterizatus illo: sed in actum istius ordinis potest non habens istum ordinem: ergo non imprimit characterem. PROBATIO autem prima inducendo: quia in detestationem originalis non potest nisi recipiens baptismum si articulus necessitatis sacramentum non excludat, nec in confortationem quae est ex confirmatione, nec in consecrationem corporis et sanguinis Domini qui non habet ordinem. PROBATIO secundae est ad oculum: quia custodire templa etiam quilibet laicus potest: ergo constat propositum.
quod est res et signum : medium autem immobile existens in omnibus sacramentis, est character: ergo et in isto sacramento: ergo istud sacramentum imprimit characterem. PRIMA probatur: quia actio Episcopi super ostiarum, est transistoria : et quia gratia quae tantum est res, saepe perditur: igitur constat prima. SECUNDA probatur ex inductione in baptismo, confirmatione, et sacerdotio.
- Adhuc, Non iterationis sacramentorum super idem subjectum, non est nisi duplex causa, scilicet quia causa non redit, sicut originale non redit post haptismum : et quia immobile aliquid manet in suscipiente, propter quod iterari non potest: constat ergo, quod prima causa non est in hoc sacramento, quare non iteratur: ergo secunda erit: ergo aliquid immobile imprimitur in hoc sacramento, quod numquam deletur: hoc autem in omnibus vocatur character: ergo et in isto.
Set contra.
In contrarium hujus objiciur sic:
Nihil collocat in gradu spiritualis potestatis immobiliter, nisi aliquid suscipiatur immobile a suscipiente: ostiariorum ordo collocat in gradu spiritualis potestatis immobiliter: ergo ipse est aliquid immobile. PRIMA probatur ex hoc, quod nulla causa quae est ut disponens in subjecto, separabilis est a suo effectu, quidquid etiam sit de causa efficiente, cum de omni causa dicat hoc esse verum Philosophus, et probat Avicenna: sed propter prolixitatem hic accipitur in dispositione, quia in illa perspicue verum est. Omne autem sacramentum causat suum effectum ut causa disponens in subjecto, ut patet ex praehabitis circa principium hujus libri quarti Sententiarum. SECUNDA autem probatur: quia ostiarius quantum: umque deviet, numquam recrinitur, sed reconciliatur tantum: et sic ministrat, si Prælato videatur expedire. Inde sic: Nec id quod est ibi signum tantum, nec id quod est ibi res tantum, immobile est a suscipiente ordinem istum: ergo est ibi medium immobile,
Adhuc, Signum distinctivum collocans in gradu fidei et ad actum spiritualem, videtur esse character : tale signum datur ostiario : ergo datur ei character. PROBATIO mediae: constat enim, quod per separationem in officio determinatur et distinguitur ab aliis, non distinctione dispositionis ut in corona, sed officii spiritualis mancipatione: ergo constat propositum.
Adhuc, Characteris increati est characterizare charactere creato : video autem, quod increatus character hoc officium characterizavit : ergo huic officio mancipatum ipse characterem imprimit.
RESPOSSO. Dicendum, quod non videtur mihi esse dubium, quin imprimat characterem: quia aliter nullo modo videri posset, qualiter esset impressa potestas indelebilis ostiario, sicut probant ultime rationes.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod iste character configurationem facit : quia imprimitur nostrae imagini ut in potestate spirituali imitetur eum qui non dor-
<--- Page Split --->
mitabit neque dormiet custodiendo Israel 1, et ponit in statu prælationis et in statu fidei.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod prælatus est in populo non habenti potestatem sic accedendi, licet non sit prælatus simpliciter : in altiori enim gradu est quam simplices de populo : et hoc sufficit ad statum prælationis in statu fidei : sicut tota tribus Levi prælata fuit, nec tamen inferiorum ordinum Levitæ prælati fuerunt simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod ordo iste est aliquid perfectissimi sacramenti, sicut pars totius potestativi est aliquid totius : et ideo in quantum ordinatur ad illud, habet aliquid de effectu ipsius : et hoc est imprimere characterem potestatis secundum partem, sicut illud habet imprimere characterem potestatis perfectæ : aliter enim non esset pars potestativa illius. Et hoc facile est videre : quia nisi balivo det potestatem in parte, non erit pars potestativa regni quod habet dare potestatem perfecte, et sic de aliis est. Hic autem propter indelebilitatem et fidei statum et configurationem ad potestatem divinam, datur potestas talis vel talis per characteris impressionem.
ad gloriam pro eo quod fideliter et bene ministravit in officio sibi commisso.
Ad aliud dicendum, quod de signis Angelorum nobis est incertum : sed tamen de gradibus Angelorum hoc nobis certum est, quod quantum ad eminentiam dignitatis unus super alium perpetuo manet, licet forte evacuentur quantum ad actum et officium, quando Deus erit omnia in omnibus, ut dicitur, I ad Corinth. xv, 28. Unde puto falsum esse, quod Angeli non sint distincti signaculis naturae gratiae et gloriae inter se, secundum quod officia eorum sunt diversa altiora et inferiora.
Ad aliud dicendum, quod in actum illius ordinis nihil potest nisi habens ordinem. Et ad hoc intelligendum, revocandum est ad memoriam quod prius dictum est, scilicet quod sicut Christus ostendit quemdam divinum radium, ratione cujus territi cesserunt hi qui violabant locum sanctum, ita quaedam divina virtus deterrendi immunda a loco sancto sanctificato confertur ostiariis, et ex tali virtute pellere immunda est actus ostiarii. Et planum est, quod hoc ille non potest, qui illam virtutem non habet: non autem habet, qui ordinem non suscipit.
Ad aliud dicendum, quod numquam est conjungibilis populo, ita quod amittat signaculum, imo in perpetuum tenetur habere extra, sicut carere non potest intra : sed jurisdictionem amittere potest, et quantum ad hoc effici sicut unus de populo : quia si in toto efficeretur sicut unus de populo, reordinaretur quando iterum rediret ad clericatum : et hoc non fit.
ARTICULUS XVIII.
An in sacramento istius ordinis sit aliqua specialis forma ?
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si officium aliquod totum est via, quod non imprimat characterem : quia etiam baptismus est via et confirmatio et sacerdotium, et tamen imprimunt characterem : quia licet usus gradus talis in patria non sit futurus cum cessabit omnis prælatio, tamen signum gradus manet
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio : « Et dicitur eis : Sic ag'te quasi reddituri Deo rationem, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod ista sit forma hujus ordinis.
Sed contra hoc objicitur :
- Forma enim sacramenti, aut est per modum indicationis, vel deprecationis :
<--- Page Split --->
ista autem est per modum imperii : ergo videtur, quod non sit forma sacramenti.
Adhuc, In sacramento operatur virtus divina : ergo operatio sacramenti non subjacet imperio hominis : ergo nec collatio sacramenti per modum imperii debet conferri.
Ahuc, Quod imperio alicujus fit, in potestate illius consistit : sed operatio ordinis non consistit in potestate Pontificiis, sed Dei : ergo per modum imperii forma esse non debet.
Adhuc, Illa verba videntur potius sonare injunctionem officii habenti jam potestatem, quam collationem potestatis : si enim tunc conferret potestatem, deberet dicere : Accipite potestatem claudendi et aperiendi.
Resposso. Dicendum, quod secundum diversitatem sacramentorum diversificantur formae ipsorum, sicut patuit in haptismo, et Eucharistia, et extrema unctione. Unde cum in isto sacramento conferatur potestas ad actus divinos et circa divina, debet significari per modum traductionis potestatis ab uno in alium, quemadmodum a Domino significata est, Joan. xx, 22 et 23, cum dixit : Accipite Spiritum sanctum : quorum, etc. In illo enim
verbo intelligitur per simile quantum ad modum omnis forma collationis sacramenti ordinis significata et instituta.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod patet solutio.
Ad SECUNDUM dicendum, quod licet in sacramento operetur divina virtus effectum ultimum sola, tamen actus illius sacramenti est in potestate ministrorum : et cum ordo sit ad accipiendum potestatem ad actum illum, per modum traductionis illius potestatis significatur ab Episcopo, qui ibi est loco Christi potestatem illam conferens.
Ad ALTRID dicendum, quod in potestate hominis est ut ministri participantis locum Dei : sed non est in potestate hominis in quantum homo, et potestas hominis refertur ad actum : sed verum est, quod potestas divina sola est ad effectum gratiae quae fit in sacramentis : et hoc significatur ex modo loquendi quo non dicit : Accipite gratiam, etc., sed potius : Sic agite, etc.
Ad ALTRID dicendum, quod potestas non est completa nisi in actu suo ad quem est : et ideo ut notetur potestas completa, dicit : Sic agite, etc. Et tamen est sensus iste : Habete completam et perfectam potestatem agendi.
D. De lectoribus.
Secundus est gradus lectorum. Lectores a legendo, sicut psalmiste a psalmis canendis, vocati sunt. Illi enim praedicant populis quid sequantur 1 : isti cantant, et excitant ad compunctionem animos audientium : licet quidam lectores ita miserabiliter pronuntient, ut quosdam ad luctum et lamentationem compellant. Idem etiam pronuntilatores vocantur, qui porro ante nuntiant : quia tam erit clara eorum vox, ut etiam longe positorum
<--- Page Split --->
aures adimpleat. Ad lectorem autem pertinet lectiones pronuntiare, et ea quae Prophetae vaticinaverunt, populis praedicare : ut jam ex officio in Ecclesia legant prophetias et lectiones 1. Unde et ei vidente populo, traditur ab Episcopo codex divinarum lectionum, et dicitur : « Accipe, et esto verbi Dei relator : habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis qui verbum Dei bene administraverunt ab initio 2. » Qui ad hunc gradum provehitur, litterarum scientia debet esse instructus, ut sensum verborum intelligat, vim accentuum sciat, distincte legat : ne confusione prolationis intellectum auditoribus auferat. Attendat quid indicalive, quid interrogative sit legendum, ubi sit in oratione facienda distincrio. Haec enim male servata, intellectum turbant, et alios ad risum provorant. Auribus et cordi consulere debet vox lectoris. Hoc officium implevit Christus, cum in medio seniorum librum Isaiae aperiens, distincte ad intelligendum legit : Spiritus Domini super me, etc. 3. Ex quo lectoribus datur intelligi, quia gratia spirituali clarere debent, qui aliis verbum Dei annuntiant. Hic ordo formam et initium a Prophetis accepisse videtur : quibus dicitur : Clama, ne cesses : quasi tuba exalta vocem tuam 4.
ARTICULUS XIX.
An ordo lectoratus sit bene ordinatus inter ordines ?
AD PRIMUM sic proceditur :
- Inter quatuor ordines non sacros sunt duo removentes a malo, scilicet ostirariorum, et exorcistarum : et duo ordinantes in bonum, scilicet lectorum, et acolythorum : sed habentia symbolum convenientius conjunguntur : ergo videtur, quod exorcista immediate praeordinari deberent janitoribus.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Secundus est gradus lectorum, etc. »
Et quaeruntur tria, scilicet de ordine istius ad praecedentem, et ad sequentes non sacros ordines.
- Adhuc, In via justitiae prius est declinare a malo, quam facere bonum : sed exorcistae sunt per modum declinationis a malo, lectores autem ad facere bonum : ergo exorcistae sunt ante lectores : non ergo lectores habent secundum gradum.
Secundo, De differentia ipsius ad psalnistatum.
Et tertio, De actu ipsius proprio.
Alia enim, scilicet utrum imprimat characterem ? et de forma, ex praecedenti habita sunt : quia idem modus disputandi est utrobique.
- Adhuc, Boetius dicit, quod prius sunt exstirpanda vitia, quam inserendae virtutes : sed exorcistae exstirpant vitia, et lectores inserunt virtutes : ergo videtur, quod exorcistae sint ante lectores.
In contrarium hujus est, quod malum sed contra voluntatis non descritur nisi cognitum :
<--- Page Split --->
ergo cognoscere malum, est ante deserere ipsum : lectorum autem officium est ad mali cognitionem, et exorcistarum ad mali desertionem : ergo lectorum gradus est ante gradum exorcistarum.
Videtur autem, quod in nullo differant : quia
- Sicut dicit in Littera, lectorum officium est prophetias legere in Ecclesia : et psalmi sunt pars prophetiae nobilior : ergo videtur, quod non differant nisi per materiam : quia lectores unam partem prophetiae pronuntiant, et psalmistae aliam et nobiliorem : ergo aut psalmistatus est ordo, aut pars ordinis lectorum.
Quod concedendum est. Dicendum ergo ad primum, quod ordines ordinantur hic secundum quod generantur actus ipsorum in percipientibus sacramenta. Unde primum in illis est praepratio et custodia loci sanctificati, et deinde totum aliud est in praeparatione communicantium sacramentis et confectione sacramentorum. Sicut autem dicit Aristoteles in ultimo capitulo libri X Ethicorum : « Admonitio est primum per verba disponens ad virtutem et ad bonum, licet coactivam virtutem non habeat. » Et ideo inter gradus est primus, et ideo secundus inter omnes : et non ordinantur secundum quod conveniunt in generali quodam, scilicet quod est esse a malo, et esse ad bonum.
Ad 2 et 3. Ad aliud dicendum, quod in via justitiae etiam id quod est a malo, praecedit persuasio et ostensio mali quod pertinet ad officium lectoris. Unde licet lectio ingerat bonum intellectus, et ideo dicatur esse in ordine ad bonum, sicut patet in divisione ordinum supra assignata : tamen ad continuationem lectorum, id est, eorum quae leguntur, praecedit et ordinem a malo et ordinem ad bonum, sicut probat ultima objectio.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
ARTICULUS XX.
De differentia lectoratus ad psalmistatum.
Adhuc, Si fiat vis in sanctitate lectionis sive in difficultate eorum quæ leguntur, psalmi in tanta excellentia sunt, in quanta alic prophetica sunt : ergo sicut exigitur ordo ad legendas alias propheticas, ita exigitur ad legendos psalmos : ex quo sequitur idem quod prius.
Adhuc, Ad illa principaliter exigitur ordo, quæ magis frequentant ministri Ecclesiæ: psalmos autem plus omnibus aliis prophetiis frequentant : ergo specialis ordo exigitur ad eos.
Adhuc, Gregorius super Ezechielem, super illud verbum Psalmi xlix, 23 : Illic iter quo ostendam illi salutare Dei : dicit, quod in psalmorum cantu, aut datur spiritus compunctionis, aut spiritus prophetiae, si cum attentione et devotione fiat : sed non fit ita in aliis prophetiis : ergo psalmi etiam majoris auctoritatis sunt et majoris sanctitatis et utilitatis, quam caetera prophetiae : ergo ordo debet esse ad eos sicut ad alias prophetias legendas, vel erit pars ordinis lectorum.
In contrarium hujus est, quod cantus sed contra. psalmorum est deprecatio et oratio quadam : haec autem a nullo prohibenda sunt : et quod a nullo prohibetur, non habet ordinem, cum ordo sit distinctarum personarum : ergo ad psalmos legendos ordo esse non debet.
Risponsio. Dicendum, quod psalmistatus non est ordo, sed officium totius chori. Chorus autem totus est conventus fidelium respondentium praecinentibus quibusdam in laude Dei : et ideo officium
Secundo, Quæritur de differentia istius ad psalmistatum, quem tangit in Littera.
<--- Page Split --->
est communitatis et totius corporis Ecclesia in devotione Deo servientis, et non officium ministrorum ut ministri sunt. Et quod indicuntur eis hora et psalmi, hoc fit pro perficiendo eos in merito sanctitatis, sicut perfecti sunt in potestate ordinis.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod prophetia ut est simpliciter lecta in Ecclesia, non habet ordinem ad se ordinatum, sed ut est lecta cum explanatione : sic enim habet ordinem dantem auctoritatem hoc faciendi, quia ad hoc indiget potestate et gratia Spiritus sancti, ut in sequenti patebit articulo.
Ad aliud dicendum, quod in neutro fit vis, sed tantum in auctoritate explanandi id quod legitur vel canitur de prophetiis.
Ad aliud dicendum, quod quaedam frequentantur ad meriti cumulationem a ministris Ecclesiae, et quaedam ad fidelium communionem ut communicent sacramentis. Et quae primo modo frequentantur, non habent ordinem, sed liberum arbitrium gratia informatum, ut mereri possint. Sed quae secundo modo frequentantur, necessario habent ordinem in quo confertur potestas talia frequentandi, secundum quod sacramenta in principio hujus quarti libri Sententiarum dicta sunt esse ad exercitium.
Ad ultimum dicendum, quod hoc non ostendit necessitatem ordinis, sed vim istarum orationum quae in psalmo dicuntur ad gratiam promerendam.
ARTICULUS XXI.
Quis sit actus ordinis lectoratus ?
Tertio, Quæritur de actu istius ordinis.
Videtur enim, quod non sit actus ordinis : quia
Vis accentuandi et proferendi distincte, sufficienter causatur ex scientia grammaticæ : ergo ad hoc non oportet esse ordinem unum. Similiter potestas explanandi sufficienter causatur ex scientia theologiæ : et sic iterum ad hoc non oportet esse ordinem : ergo ex actu istius ordinis ostenditur, quod ordo iste sit superfluus.
Adhuc, Multos videmus qui habent ordinem, et tamen ista facere non possunt quæ dicuntur in Littera. Cum igitur omnis ille qui habet perfectam potestatem ad aliquid faciendum, potest facere illud quandocumque voluerit, videtur quod illi non habeant potestatem perfectam : ergo nec ordinem : quia ordo confert potestatem perfectam.
Adhuc, Duo actus hic tanguntur in Littera, scilicet distincte pronuntiare, et praedicare, quæ sunt diversarum facultatum, scilicet grammaticæ et theologiæ : ergo videtur, quod non debeant reduci in unam potestatem immediatam : ergo nec ad unum ordinem, quia unus ordo est unica potestas ad actum aliquem ministrorum, sicut sæpius patuit ex ante dictis.
RESPONSIO . Dicendum , quodpotestasistiusordinisestlegereprophetiascumauctoritateexplanandieaspopulo . EtratiohujuscolligiturexLitterainduo - buslocis , scilicetinformahujusoratio - n i s , quamdicitEpiscopus , quandotra - ducendopotestatemetimprimendocha - racteremdatlibrumdicens : « Estover - « biDeirelator , habiturus , sifideliteret « utiliterimpleverisofficiumtuum , « partemcumiisquiverbumDeibene « administraveruntabinitio : » nonenimtalesaliquidicunturinEcclesianisiprædicatoressermonumDei .
Secundum est, quod Dominus quando exhibuit actum hujus ordinis, non solum legit plane et aperte, sed explanavit statim populo.
Ex tertio etiam colligi potest, scilicet quod dicit a Prophetis exortum ordi-
<--- Page Split --->
nem, cum dixerunt : Clama, ne cesses 1 : illi enim prophetias populo prædicaverunt ad ædificationem. Et hæc tria argumenta valent pro confirmatione intentionis nostræ.
DICENDUMergoadprimum , quodadlegerenondaturordoveladexplanare ,sedadauctoritatemlegendietexplanan - d i : ettamenistafalsaest , quodfacultasexplanandiprophetiassufficienterhabea - turatheologia : licetenimfacultasac - centuandisufficienterhabeaturagram - matica , nontamenitalabetursufficien - tiaexplauandiatheologia : quianonestexrationequodibidocetur , sedexgra - t i a : undeoportetesseordinemconferen - temetgratiametauctoritatem .
A d 2 . Adaluddicendum , quodinveritatenisinecessitasurgeatEcclesiamali - q u a m , nullusnonlitteratussufficienterhuncordinemsusciperedebet . UndeinLitteradicit , quodalhuncordinemscientiaexigiturlitterarum . Sitamenest
necessitas : tuncpotestconferripotestas ,etexspectariactusadtempus ,sicutfitmodo , quiasatispuerisconferturordoiste .
AdALIUDdicendum , quodamboactusconsequunturse : quiaprimusestquasiacceptaliomateriæetthematis , utpopu - lussciatfontemprædicationisesseScrip - turamsacram : sedperfectioofficiicon - sistitinsecundo , etibiestultimumor - dinisistius .
Adidquodcontraobjicitur , dicen - dumquodquantumestdevoceetsig - nificatis , referunturaddiversarumfacul - tatumhabitus . Sedhic ' nonitasumitur : imopronuntiatioreferturadrespronun - tiatas , etrespronuntiatæcontinentursubordinispotestateetgratiaquæinordineconfertur : q u i a , sicutpriusdi - ctumest , necscientianecfacultasratio - n i s , sedpotiusexpotestateordinisetgratia . Etsecundumhocadunamre - ducunturpotestatemetfacultatem .
E. De exorcistis.
Tertiusestordoexorcistarum . Exorcistæautemexgræcoinlatinumadjurantesvelincrepantesvocantur 2 . Invocantenimsupercatechumenos , etsupereosquihabentspirituminmundum , nomenDomini : adjurantespereum , utegrediaturabeis . Adexorcistampertinetexorcismosmemori - terrelinere , manusquesuperenergumenosetcatechumenosinexorcizandoimponere 3 . Debetautemhaberespiritummundum , quispiritibusimmun - disimperat : etmalignumexpelleredecordesuo , quemexpellitdecor - porealicno : nemedicinaquamaliifacit , sibinonprosit , etdicaturei : Medice , curateipsum 4 . IIicumordinantur , accipiuntdemanuEpiscopilibrumexorcismorum : etdicitureis , « Accipite , etcommendatememoriæ ,
<--- Page Split --->
« et habete potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptiza- « tos, sive catechumenos 1. » Hoc officio usus est Dominus, quando saliva sua tetigit aures et linguam surdi et muti, dicens : Ephphctha, quod est, Adaperire 2 : per hoc docens nos spiritualiter debere aperire aures præcordiorum hominum ad intelligendum, et ora ad confitendum : ut pulso dæmone, Spiritus sanctus vas suum recipiat. Hoc etiam officio usus est Christus, cum dæmoniacos multos sanavit 3. Hic ordo a Salomone videtur descendisse : qui quemdam modum exorcizandi invenit, quo dæmones adjurati ex obsessis corporibus pellebantur 4. Huic officio mancipati exorciste vocati sunt. De quibus Christus in Evangelio : Si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri, scilicet exorcistæ, in quo ejiciunt 5 ?
nem : ergo videtur, quod non exigitur ad hoc ordo.
ARTICULUS XXII.
Quis sit actus exorcistarum ?
- Adhuc, Actus sacramenti Novi Testamenti numquam eumdem habent effectum in Novo et Veteri Testamento : sed iste actus habet eumdem effectum in Novo et Veteri Testamento, ut patet ex Littera : ergo non videtur actus esse sacramenti Novi Testamenti.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Tertius est ordo exorcistarum, etc. »
Et quaeruntur de hoc ordine duo, scilicet de actu ad quem est, et utrum in seipso omnes colligat praecedentes secundum naturam totius potestativi ?
- Adhuc, Ad eumdem effectum non est facultas mali spiritus et sacramenti Ecclesiæ : sed ad expellendos dæmones per exorcismos est facultas mali spiritus : ergo ad hoc non est sacramentum Ecclesiæ. PRIMA patet ex se. SECUNDA probatur per artem nigromantiæ : et sic constat propositum.
Ad PRIMUM sic objiciitur :
Exorcismi vim habent a verbis exorcismorum : ea ergo verba quicumque pronuntiet, semper vim suam consequuntur : ergo æqualiter valent pronuntiata ab ordinato, et non ordinato : ergo non exigitur ordo ad istum actum, ut videtur.
Adhuc, Exorcismi Salomonis qui habentur, omnes nigromantici sunt, sicut patet in libro qui dicitur Alman Dei, qui inscribitur Salomoni regi Israel : ergo videtur, quod actus illi a nigromantia principium habuerunt : ergo et actus tales non debent esse sacramenti Ecclesiæ.
Adhuc, Salomon invenit exorcismos : et constat, quod effectum habuerunt : et tamen nullum habuit ordi-
ULTERIUS quaeritur de actibus in LitteQuest. ra dictis : quia tres videtur ponere in
1 Verba Pontificalis in ordinatione Exorcistarum. Cf. Dist. XIII, cap. Exorcista. 2 Marc. vii, 34. 3 Cf. Matth. viii, 28 et seq. ; Luc. vii, 26 et
<--- Page Split --->
Littera, scilicet daemones pellere, mutos et surdos miraculose curare, et hominum ora ad confitendum et corda ad intelligendum aperire.
Et videtur, quod isti actus non sunt reducibiles in potestatem unam : quia pulsio daemonum est exorcismorum, et curatio infirmorum est gratiae miraculorum, et apertio orum ad intelligendum est doctrinae praedicatorum vel magistrorum : ergo videtur, quod non debeant assignari uni ordini sacro.
nem, in Veteri autem Testamento non valuit nisi in corpore.
Ad aliud dicendum, quod absit hoc, quod facultas mali spiritus sit ad hoc : sed, sicut dicitur in vita beati Bartholomæi, quandoque nocent dæmones, et videntur curare quando cessant a læsione : et ita operatur nigromantia, quia unus dæmon lædit, et alter arcet lædentem vel facit cessare a læsione : sed sacramentum operatur per gratiam contrariam omnibus dæmonum operationibus.
Responsio. Dicendum, quod potestas exorcistarum est pellere vel diminuere vim daemonis in fomite impedientis sacramentorum perceptionem : et alia, scilicet liberationem daemoniacorum, et curationem infirmorum, habet adjuncta, quando expedit, et non semper.
Ad primum ergo dicendum, quod exorcismi non habent totam vim a verbis, imo exigunt proprium agentem et ministrum, prout sunt ad talem actum qui dictus est : sicut et confectio Eucharistique non totum habet a forma, sed etiam quaerit agentem proprium, quia non sacerdos hoc agere non posset.
Ad aliud dicendum, quod Salomon invenit exorcismos imperfectæ curationis, sicut Veteri Testamento compete - bant. Et puto, quod non valuerunt nisi ad curationem corporum : isti autem valent ad animas : et si ad corpora referuntur, tunc hoc fit in quantum infirmitas corporis pendet ex mente : et si valet curatio infirmitatis corporis ad mentis curationem, tunc quandoque valet etiam ad corpus. Et licet Salomon invenerit, tamen ipse non fuit proprius agens, sed Levitæ : sicut etiam David invenit Psalmos, et tamen Levitis committebantur cantandi.
Ad aliud dicendum, quod non habuit ita plenum effectum in Veteri Testamento, sicut dictum est : quia in Novo Testamento debilitat vim ejus in fomite qui impedit sacramentorum perceptio-
Ad aliud dicendum, quod falsa inscriptio est : quia non creditur, quod Salomon fecerit : sed si fecit, absque dubio tunc fecit, quando idola coluit, et femora mulieribus inclinavit.
Ad ultimum dicendum, quod illi tres Ad quæv actus ad unum referuntur, scilicet pellere vim daemonis in quantum est impeditiva perceptionis sacramentorum : cum enim operatur in corpore sive obsesso sive surdo sive muto vel alias infirmo, non operatur circa hoc nisi prout curatur per corpus a daemone impediente mentem : et ultimum istius ordinis et virtus ejus est aperire intellectum et os ad confitendum, sed aperire removendo virtutem daemonis claudentis : sed lector aperit ingerendo habitum illuminativum ad actum. Et hoc diverso modo nihil prohibit diversos ordines esse ad idem. Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXIII.
An ordo exorcistarum colligat duos praecedentes secundum naturam totius potestativi ?
Secundo quaeritur, Utrum colligat iste ordo duos praecedentes secundum naturam totius potestativi ?
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod non : quia
Ea quæ sunt ejusdem potestatis, ordinem habent, ita quod præcedens necessario supponitur in potestate sequentis, sicut in sensibili supponitur vegetabile, ut trigonum in tetragono : sed non necessario supponitur in operatione exorcismorum operatio lectorum : ergo videtur, quod non uniat in se præcedentium actus ordinum.
Adhuc, In toto potestativo sequens nullo modo est sine præcedenti : sed exorcistatus potest esse sine lectoratu, sicut patet in facientibus saltum : ergo videtur, quod non uniat in se præcedentes ordines. PROBATIO mediæ : si aliquis facit saltum, habet quidem ordinem sequentem, licet non habeat exsecutionem : ergo constat propositum.
s.ultio.
RESPONSIO. Ad hoc dicendum, quod iste ordo unit in se præcedentes, et characteres præcedentium uniuntur in suo charactere, cum character sit habitus secundum substantiam, et accidat si aliquid sit ratione cujus distinguat, habitus præcedentium actuum uniuntur in habitu istius, sicut illi qui ordinati sunt ad finem
unum : et tamen manent facultates ad actus singulorum, sicut fit in omni toto potestativo : hoc enim habet partes divisim relatas ad actus, et unitas in potestate ultimi actus, qui est a potestate perfecta.
DICENDUM ergo ad primum, quod in partibus animæ unio est per naturam. Hæc autem unio per Ecclesiæ et Christi institutionem perficitur. Cuicumque enim conceditur arcere dæmones, in illo præsupponitur potestas ostiariorum et lectorum, quia sunt inferiorum actuum ad dæmonum expulsionem ordinatorum potestates : et cum unio minor est quam naturae, tamen talis est quæ sufficit officius Ecclesiæ.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo in sequenti supponitur præcedens, scilicet quia est ad idem ordinatum, licet sit gradus inferioris officii præcedens : et ideo faciens saltum cum habet characterem, non habet tamen exsecutionem, quia oportet potestatem inferioris concurrere. Et est simile sicut si sensibile non haberet vegetabile, non posset agere, quia omnis actus sensibilis in vegetabili fundatur.
F. De acolythis.
Quarto loco succedunt acolythi. Acolythi vero Græce, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis quando legendum est Evangelium vel sacrificium offerendum 1. Tunc enim accenduntur luminaria, et deportantur ab eis : non ad effugandas aeris tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed ad signum lætitiae demonstrandum : ut sub typo luminis corporalis, illa lux ostendatur de qua legitur : Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 2. Ad acolythum pertinet præparatio lumina-
<--- Page Split --->
rium in sacrario. Ipse cereum portat, ipse urceolum cum vino et aqua suggesta pro Eucharistia subdiaconis præparat 1. Hi cum ordinantur, cum edocti fuerint ab Episcopo qualiter in officio suo agere debeant, ab archidiacono accipiunt candelabrum cum cereo, et urceolum vacuum. Hoc officium Dominus se habere testatur, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris 2. Hujus officii formam illi gerebant in Veteri Testamento, qui lucernas candelabri componebant, et accendebant igne cœlesti, ad illuminandas tenebras aquilonares 3.
ARTICULUS XXIV.
An acolythatus sit ordo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Quarto loco succedunt acolythi. » Et quaeruntur hic duo, scilicet utrum acolythatus sit ordo ?
Et secundo, Quando imprimitur eis character ?
An primum objicitur sic :
Ad actum corporalem non exigitur ordo aliquis : ferre candelas et cereos, est actus corporalis : ergo ad hoc non exigitur ordo aliquis.
Adhuc, Præparatio luminarium in sanctuario est ædituorum et custodum, qui supra ostiarii dicti sunt : ergo videtur, quod ad hoc non instituendus sit specialis ordo.
Adhuc, Liber sanctor est quam candelabrum : et ad præparationem libri et portationem non exigitur ordo aliquis : ergo nec ad præparationem candelabrorum et candelarum.
Adhuc, Si ordo est ad hunc actum qui est præparare et portare cereos et candelabra, videtur quod ille sit multo
inferioris gradus, quam lectorum ordo vel exorcistarum. Cum igitur hic ordinentur ordines secundum quod sunt remotiores ab ultimo qui est sacerdotium, videtur, quod iste debet esse secundus vel primus et non quartus.
- Adhuc, Qualiter est verum divisim, quod præexigantur ad ejus actum tres præcedentes, cum nos videamus, quod candelas ferre potest æque doctus et indoctus : et ad lectoris officium pertinet esse doctum ?
Responsio. Dicendum, quod secundum Solutio Ad 1 et 2. meum judicium ferre candelas non est actus hujus ordinis, nisi sicut signum ostendit illud cujus est signum : sed actus ejus est ignito eloquio et exemplo operari ad accensionem affectus.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Ad tertium autem dicendum, quod lectorum ordo magis est ad hoc quod datur eis liber : intellectus enim perfectio magis est per scientiam, et affectus perfectio est per gratiam exemplorum non verborum : unde videtur istius ordo continuatio esse ad sacros ordines, qui operantur supra materiam corporis Christi.
Ad sequens patet solutio per antece- dens.
Ad ultimum dicendum, quod patet hoc modo intelligendo ut dictum est : quia
4 Dist. XXV, cap. Perlectis (Nota edit. Lugd.) 5 Joan. vn, 12.
3 Cf. Exod. xxvii, 20 ; Levit. vi, 12 et Exod. xl, 22 et 23.
<--- Page Split --->
tunc altissimum est inter quatuor officia. Et quod ita sit, patet per hoc quod dicit Magister in illo loco : « Non ad effugandas aeris tenebras, cum sol eo tempore rutilet, sed, etc. »
Item, Per illud quod dicit, quod Chrislus hunc ordinem exhibuit cum dixit : Eyo sum lux mundi '
delabrum primo edocetur qualiter in officio ministrare debet : et tunc ab archidiacono accipit urecolum : constat autem quod archidiaconus non dat ordinem, sed Episcopus : ergo videtur, quod det eis ordinem in hoc quod dat eis candelabrum, et non actum urecoli.
RESPONSO. Dicendum, quod mihi videtur, quod imprimatur character cum datur candelabrum cum instructione significationis ad fugandas tenebras aquilonares, id est, diaboli : sic enim respondet ei figura in Veteri Testamento, ut patet in Littera : et sic ordinem exhibuit Christus. Quod autem archidiaconus facit, hoc est ad excellentiam ordinis denotandam, ut ostendatur continuatio in isto esse ad ordines sacros.
Quando acolythis imprimitur character ?
Secundo quæritur, Quando imprimitur character in ordine isto ?
Duo enim hic dicuntur, scilicet quod cercum portat, et ipse urecolum portat cum vino et aqua suggesta pro Eucharistia. Constat autem, quod vicinius est Eucharistiae opus quod habet cum portat urecolum cum aqua, quam portatio cereorum : sed in digniori parte imprimitur facilitas ad operandum : ergo videtur, quod character tunc imprimitur cum urecolus ille sibi datur.
Ad OBJECTUM ergo dicendum, quod opus urecoli non est opus in ordinibus nisi accidentale et populare, praeter quam quando datur subdiacono : et ideo non est nisi acolythi ministrare cum urecolo diacono immediate : sed potius praevidere ne sit impedimentum ex parte populi offerentis qui in sacratio sit materia parata de qua conficiatur Eucharistia : sed opus divinum quod facit circa sacramenta, est pellere tenebras spirituales lumine verbi et exempli : ipse enim quasi argumentum est probationis ejus quod dicit ad eloquium divinum.
In contrarium hujus est, quod
A portatione cererorum denominatur : ergo videtur, quod quando candelabrum accipit, tunc character sibi imprimatur.
Adhuc, Ab Episcopo accipiendo can-
Et per hoc patet solutio ad totum.
Quintus est ordo subdiaconorum. Graece πωδίακωνες vocantur, quos nos Subdiacones dicimus 2. Qui ideo sic appellantur, quia subjacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes enim in templo a fidelibus suscipiunt, et
<--- Page Split --->
Leviis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos nathimci vocabantur, id est, in humilitate Domino servientes. Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam ad altare Christi deferre, et Levitis tradere, eisque ministrare. Urceolum quoque et aquamanile et manutergium tenere : Episcopo et Presbyteris et Levitis, pro lavandis ante altare manibus aquam praebere 1. His lex continentiae imponitur : quia altari propinquantes, vasa corporis et sanguinis Christi portant 2. Unde illud implere d. bent : Mundamini, qui fertis vasa Domini 3. Ad hos etiam pertinet tantum de oblationibus ponere in altari, quantum sufficere possit populo : necnon corporales et pallas et substratoria lavare. Hi cum ordinantur, accipiunt de manu Episcopi patenam et calicem vacuum. Ab archidiacono vero urceolum cum aquamanili et manutergium. Hoc officio usus est Dominus quando linteo se praecinxit, et mitens aquam in pelvim, pedes discipulorum lavit et linteo tersit 4.
ARTICULUS XXVI.
Quis sit actus subdiaconi, ad quem imprimitur character ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, G, « Quintus ordo subdiaconorum, etc. »
Quaeruntur hic tria, scilicet, quid sit actus subdiaconi verus, ad quem imprimitur character ?
Secundo, Utrum excellit quatuor antecedentes ?
Tertio, Quare quidam ordines dicuntur sacri, quidam autem non sacri ?
AD PRIMUM objiciitur sic :
- Subdiaconus subjicitur diacono : ergo inferiorem habet actum pro actu : sed Novum Testamentum datur legendum diacono, ut dicitur in sequenti ca-
pitulo : ergo Vetus datur legendum subdiacono : sed hoc idem datur lectori : ergo videtur, quod unius et idem sit actus lectoris et subdiaconi.
Adhuc, In Littera dicit, quod calicem et patenam debent ad altare deferre et Levitis tradere : hoc autem minus est quam lectiones divinas exponere : ergo videtur, quod nobilior actus sit, quod legant epistolas et prophetias : sed ordo sicut et quodlibet aliud diffinitur ad ultimum actum : ergo diffinitur ad legendum : et inde ut prius.
Adhuc, Magis est ministrare Episcopo et presbyteris, quam diacono : sed in urceolo et manutergio et manili servit Episcopo et presbyteris, in calice et patena diacono tantum : ergo videtur, quod magis excellentis potestatis indicium sit, quod suscipit manile et manutergium, quam quod suscipiat calicem : sed in potestate excellentiori datur character : ergo videtur, quod character ei imprimitur quando suscipit manile et manutergium.
<--- Page Split --->
- Adhuc, Ille est actus ad quem character imprimitur, quem exhibuit Christus ordinem hunc prefigurando : sed actum ablutionis in manili et manutergio exhibuit Christus ordinem istum prefigurando : ergo ad illum imprimitur character istius ordinis. PRIMA patet per hoc quod hic ordo sicut nec aliud sacramentum, vim aliquam habuit nisi ab institutione divina. SECUNDA autem scribitur in Littera in fine hujus capituli.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
cere in omnibus ministris. Unde in codem ministerio servit etiam Levitis, ut dicit in Littera. Unde actus illius ministri non fit Episcopo ut Episcopus est, vel presbytero ut presbyter est : sed hoc est commune ministerium servientium juxta altare, 'et hoc est adjunctum diacono qui inter ministros inferiores magis ad sancta potest accedere.
Ad alud dicendum, quod Christus utrumque in cena exhibuit : necessarium enim fuit vasa parare in quibus corpus et sanguinem illum conficeret : unde etiam dixit : « Accipite, hic calix Novi Testamenti est 1 : » sed Magister hic ex posteriori actu priorem demonstrat esse suppositum : quia nemo dubitat si inferiorem et adjunctum actum qui humilitatis est fecit Christus per seipsum, quin etiam per seipsum fecit actum excellentiorem qui vicinior est sacramento Eucharistiae.
Sublito. RESPOSIO. Quod hic ultimo probatum est, videtur mihi concedendum esse.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod subdiaconus dicitur, eo quod ministrat diacono in actu principali qui est, quod diaconus ministrat super altare sacerdoti materiam corporis Christi, sicut patuit in divisione ordinum supra posita.
Ad 2. Ad ALUD dicendum, quod hoc multo magis est quam lectiones legere : quia hoc est ministrare ad corpus Christi verum, aliud autem ad mysticum tantum : et tamen lectio subdiaconi altior est quam lectoris, sicut explanatio Evangelii quæ est in epistolis, major est explanatione legis quæ est in prophetiis.
Ad 3. Ad ALUD dicendum, quod hoc verum est in quantum Episcopus est : sed non facit sibi hoc ministerium nisi in communi, prout exigitur munditia quaedam lu-
ARTICULUS XXVII.
An ordo subdiaconatus praecll at quatuor alios ordines ?
Secundo quaeritur, Utrum iste ordo excellat quatuor antecedentes ordines ?
Et videtur, quod non : quia
Sicut dicit Aristoteles in X Ethicorum : « Operatio intellectus dignior est omni operatione hominis : » sed lectoris actus circa operationem intellectus est, et subdiaconi circa vasa quaedam irrationalia et inanimata : ergo videtur, quod operatio lectoris dignior sit, quam operatio subdiaconorum : sed sicut se habet operatio ad operationem, sic se habet ordo ad ordinem : ergo ordo lectorum dignior est quam ordo subdiaconorum.
Adhuc, Arceré daemones potestatis
<--- Page Split --->
est supermundane, sed preparare vasa Ecclesiae est operatio mundana : sed supermundana operatio est dignior quam mundana sive humana : ergo videtur, quod operatio exorcistarum sit dignior operatione subdiaconorum : ergo ut prius.
ARTICULUS XXVIII.
Quare isti tres ordines dicuntur sacri ?
Sed contra. In contrarium hujus est, quod
Subdiaconus intrat ad sancta, ad quae non licet accedere inferioris ordinis gradibus : sed qui sanctis est vicinior, est dignior : ergo ordo subdiaconorum dignior est omnibus inferioribus ordinibus.
Adhuc, Ordo qui in sua operatione vicinior est primo actui sacerdotum, est nobilior : sed inter omnes plus appropinquat in operatione subdiaconus preter diaconum solum : ergo ipse ordo diguior est praeter ordinem diaconatus.
Tertio quaeritur de ordinibus sacris, quare tres isti dicuntur sacri ?
Et objiciur sic :
Omnis operatio sacra est, quae est circa sacra : sed omnis operatio ordinis est circa sacra : ergo omnis ordo est sacer.
Adhuc, Operatio dupliciter dicitur sacra, scilicet a sanctitate operantis, sicut actus meritorius sanctus est : vel a sancitate materiae circa quam est. Et constat, quod primo modo non dicitur ordo sacer : quia multi non habentes ordines, habent taliter sacras operationes. Si autem secundo dicitur ordo sacer, tunc sequitur ut prius, quod omnis ordo est sacer.
Solutio.
Ad 1.
Responsio. Dicendum, quod duabus ultimis rationibus conscientidum est.
Ad primum ergo dicendum est, quod licet sit circa vasa irrationalia et inanimata, non tamen est circa ea prout hujusmodi sunt, sed potius prout referuntur ad continentiam corporis Christi, quod dignius est quam totus mundus, etiamsi millies multiplicaretur mundus.
Ad dictum autem Philosophi dicendum, quod intelligitur de operationibus hominis in quantum homo est : sed ista operationes quae sunt ministrorum in sacrementis, sunt divinae potius quam humane.
Ad 2.
Ad alii dicendum, quod arcere demones nullo modo est ita dignum sicut operari circa vasa corporis Domini prout sunt contentiva corporis Christi : et licet illa sit supermundana potestas, tamen ista est etiam supermundana, quia a Deo datur homini potestas ista.
Responsio. Dicendum, quod sacri dicultur isti ordines propter sanctitatem quae indicitur ministrantibus in eis : oportet enim habere votum continentiae vel simpliciter vel secundum tempus. Simpliciter ut in Occidentali Ecclesia, quia non dantur isti ultimi tres ordines nisi voventibus et servantibus castitatem perfectam. Secundum tempus autem in primitiva Ecclesia, et in Ecclesia Orientali, si qui in matrimonio ordinem suscipiunt, permanent in matrimonio : sed tamen quamdiu ministrant, separantur ab uxoribus : et iterum illa mortua aliam ducere non possunt.
Et per hoc patet solutio ad ambo objecta.
<--- Page Split --->
II. De diaconis.
Diaconorum ordo sextum tenet locum, propter senarii perfectionem 1. Hic ordo in Veteri Testamento a tribu Levi nomen accepit vel traxit. Dicuntur enim et levitae 2. Prsecepit quippe Dominus Moysi 3, ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus, prorsus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur et consecraretur Domino : et servirent pro Israel coram Aaron et filiis ejus in tabernaculo 4 : ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa ejus : et in circuitu tabernaculi excubarent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent, rursumque componerent 5. A vigintiquinque annis et supra jussi sunt servire in tabernaculo 6 : quam regulam in Novo Testamento sancti Patres constituerunt, quia haec atlas ad ferenda omera est robusta. Levitae ergo ex nomine Auctoris vocati sunt 7. De Levi enim levitae exorti sunt, a quibus in templo mystici sacramenti mysteria explebantur 8. Hi Graece, δάκονες, Latine ministri dicuntur : quia sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministerii dispensatio habetur. Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi, scilicet in baptismo, in chrismate, in patena, et calice : oblationes quoque inferre, et disponere in altari. Componere etiam mensam Domini et vestire, crucem ferre, et praedicare Evangelium et epistolam ad populum 9. Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus Novum praedicare praeceptum est. Ad ipsum etiam pertinet officium precum, et recitatio catechumenorum nominum. Ipse praemonet aures habere ad Dominum : ipse donat pacem, et ipse annumtiat. Quod autem huic ordini a Moyse statutum est 10, hoc etiam in Novo Testamento repræsentatur, cum diacono super lævum humerum stola
<--- Page Split --->
ponitur, et casula in diebus jequini complicatur : quia quidquid laboris et sustinentiae in hac vita toleratur, quasi in laeva portatur 1, donec in dextera, id est, in aeternitate, requies habeatur. Hic ordo ab Apostolis celebratus est, quando (ut legitur in Actibus Apostolorum 2) septem viros plenos Spiritu sancto ad hoc officium elegerunt, et oratione praemissa manus eis imposuerunt. Unde et consuetudo inolevit, ut in omni matrice Ecclesia septem diaconcs circa Christi aram, quasi septem columnae, assistant 3. Hi sunt septem Angeli tuba canentes in Apocalypsi 4, qui quales esse debeant, Apostolus docet Timotheo scribens 5. Hi cum ordinantur, solus Episcopus eis manum imponit : quia ad ministerium applicantur. Ponit eis orarium, id est, stolam, super laevum humerum, ut per hoc intelligant se accepisse jugum Domini suave 6, quo ad sinistram pertinentia, divino timori subjiciant. Accipiunt et textum Evangelii, ut intelligant se esse praecones Evanglii Christi. Hi autem antequam ordinentur, probentur, ut docet Apostolus 7 : et sic ministrent, nullum crimen habentes. Hoc officio usus est Christus, quando post conam sacramentum carnis et sanguinis discipulis dispensavit, et quando Apostolos dormientes ad orationem excitavit, dicens : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem 8.
ARTICULUS XXIX.
Quis sit actus principalis ordinis diaconatus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, II, « Diaconorum ordo sextum tenet locum, etc. »
Tria autem quaeruntur de diaconibus, scilicet de actu principali hujus ordinis.
Secundo, Utrum ille ordo ut alii praeexigat alia sacramenta, vel sine his suscipi potest ?
Tertio, Quaeritur de vestibus sacris hujus ordinis et praecedentium.
Ad primum objicitur per ea quae dicuntur in Littera, ubi dicit : « Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus, etc. » Ibi enim enumerat novem ad diaconum pertinentia, scilicet, assistere sacerdotibus in ministrando in sacramentis. Secundo, oblationes fidelium inferre, et disponere in altari. Tertio, componere missam. Quarto, crucem ferre. Quinto, prædicare Evangelium et cæteras Scripturas. Sexto, frequentatio precum. Septimo, recitatio catechumenorum. Octavo, quod præmonet aures habere ad Dominum. Et nono, quod pacem donat, et annuntiat.
Quaeritur ergo, Quis istorum sit actus
1 Cantic. 11, 6 et vim, 3 : Lava ejus sub capite meo, etc.
2 Cf. Act. vi, 2 et s eq.
3 De consec. dist. I, cap. Episeopus (Nota edit. Lugd.)
4 Cf. Apocal. vim, 2. 5 Cf. I ad Timoth. iii, 8 et seq. 6 Matth. xi, 30 : Jujum meum suave est, etc. 7 I ad Timoth. iii, 13. 8 Matth. xxvi, 41. Cf. Luc. xxii, 46.
<--- Page Split --->
principalis ? Unius enim potestatis est unicus actus : et ordo diaconi est una potestas tantum : ergo non habet nisi unum actum.
Videtur autem, quod ille sit prædicare Evangelium : quia
Prædicatio Evangelii fuit officium Christi : constat autem, quod officium Christi fuit dignissimum et divinissinum : ergo nullum actum etiam diaconus potest habere digniorem.
Adhuc, In Littera dicit circa hunc actum, quia diaconibus conceditur prædicatio Novi Testamenti sicut lectoribus Veteris : sed Vetus et Novum prædicare non differunt nisi per materiam : ergo ordo lectoris et diaconi non differunt nisi per materiam, quod falsum est.
Adhuc falsum videtur : quia etiam subdiaconis conceditur recitatio epistolarum Novi Testamenti : et cum recitant, quasi choro prædicant : unde etiam chorus respondet eis cantando gradualia per quæ significatur profectus de virtute in virtutem, et tractus per quos significatur longanimitas in tribulatione præsentis vitæ, et alleluia per quod significatur gaudium in spe futurorum : et hoc est totum quod prædicatur. Per hoc etiam videtur, quod non sit verum, quod proprium sit diaconorum prædicare Novum Testamentum.
Adhuc, Ministrare vestiendo mensam et crucem ferendo non videtur esse diaconorum, sed potius acolythorum : quia secundum usum Ecclesiarum hoc videmus facere acolythos.
RESPONSIO . Adhæcetsimiliadicen - d u m , quodactussummusetprincipalisdiaconiestministraresacerdotiincon - secrationecorporisChristiimmediatesu - peraltare . Datenimeicalicemcumho - stiaetvino , etosculandomanumrepor - tatpatenamsubdiacono , corporalecom - ponit , etsuperipsumhostiasconsecran - dascomponit . Ipseetiamsinecesseest , sacramentumipsumjamconfectumpo - pulodispensat , utpatetubidicit , q u o d
hoc officio usus est Dominus cum post cœnam corpus et sanguinem suum discipulis dispensavit. Ad hunc autem actum omnes alii referuntur : quod enim sacerdoti ministrat, totum refertur ad compositionem hostiarum in altari. Quod autem populum præmonet dicendo : « Flectamus genua. Levate, » et hujusmodi. Quod pacem dat immediate sumens eam a sacerdote, quod recitat catechumenos, quod prædicat, etc., hoc totum ordinatur ad hoc, quod digne communicet de manibus ejus Eucharistiam dispensantis. Unde patet, quod iste est actus primus.
Adidergoquodobjicitur , dicendumquodannuntiareEvangeliumestactusdignissimusquipotestfiericircacorpusmysticum : ethocmodooperabaturChristussalutemnostram : seddignio - remhabuitactumcircacorpussuumve - r u m , quandodepaneetvinonobissa - cramentumsuiipsiuseffecit , etadillumactumacceditdiaconusministrandoinaltarisacerdoti , utdictumest .
AdALIUDdicendum , quodsicutdicitDionysius , eaquæsuntinferiorumordi - n u m , superioreshabentpræpotentereteminenter . UndeprædicatiolectorisestsecundumobscuramresonantiamVete - risTestamenti : sedsubdiaconiclarior , etclarissimadiaconi . Ethocmodononpotestsensibiliterdistingui , nisiquoduniVetus , aliiEpistolæ , ettertioEvan - geliumcommittitur : utsciatur , quodinplenaclaritateconvenitdiacono , quodmodoproportionatosibiconvenitlecto - r i , etsubdiacono . Etideohæcdifferentianonestmaterialistantum , sedpotesta - t i s : sicutdico , quodcandelalucet , etsol , nondiffertmaterialitertantum , s c i - licetpercxileeteminens , sedsecundumpotestatemlucendi : ethujuspotestatiscausæsuntformædiversæ .
AdALIUDpatetsolutioperdicta : quiaeminensmoduspropriusestdiacono , etinferiorsubdiacono . Etsiquisobjiciat , quodmagisetminusnondiversificatspe - c i e m : nihilest : quiadicitAristoteles ,
<--- Page Split --->
quod qui credunt, quod id quod secundum magis et minus dicitur, sit univocum, non sufficienti crediderunt signo : quia magis et minus quandoque causantur a potestatibus diversarum formarum magis et minus nobilium, et tunc non sunt unius speciei : et ita est hic. Quandoque autem causantur per motum ad terminum ab eadem forma, et tunc sunt ejusdem speciei : et ita non est hic. Hoc autem etiam notatum est in secundo libro Sententiarum, quaestione, Utrum anima et Angelus differant specie ?
Ad alium palet solutio, quod in festis magnis in celebratione Episcoporum diaconus portat crucem, praecipue ante Archepiscopum : et praeparatio altaris hic intelligitur compositio corporalis in altari : hoc enim non debet facere nisi diaconus.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXX.
An tam diaconutus quam alii priores praerigant alii sacramenta ?
Secundo quaeritur, Utrum tam iste quam alii praexigant alia sacramenta in suscipiente ?
Videtur autem, quod sic : quia
Essentialius conjungitur ordo ordini, quam aliis sacramentis : et ordo sequens potest suscipi non susceptis praecedentibus : ergo etiam potest suscipi non susceptis aliis sacramentis.
Adhuc, Ponamus, quod aliquis non sit baptizatus, tamen firmiter credat prohabilibus signis quod sit baptizatus, et suscipiat diaconatum vel alium ordinem sacrum, et ministret : aut ipse perficit actum sacramenti, aut non ? Si non perficit : tunc Ecclesia esset decepta. Sit enim talis sacerdos : tunc nec essent absoluti quos audivit in confessione, nec
esset verum corpus Christi quod conficit, et multa abominabilia sequerentur. Si autem conficit et perficit actum ordinis : cum actus non procedat nisi a potestate characteris, videtur quod ipse characterem ordinis habere potest sine charactere baptismi, quod fere omnes negant.
Si forte dicas, quod talis baptizatus reputatur ab Ecclesia. Contra : Constat, quod characterem baptismi non habet, licet forte habeat gratiam et effectum quemdam baptismi : ergo sine charactere baptismi potest haberi character ordinis : et hoc proposuimus ostendere.
Is contra autem hujus est, quod charased contra cter baptismi fundamentum est aliorum sacramentorum et characterum : et sine fundamento nihil stabile adliciatur : ergo ipse sine charactere baptismi nullum recipit ordinem.
Adhuc, Contingat quod talis sciatur non esse baptizatus, vel per revelationem, vel alio modo : constat, quod ipse reordinabitur : non autem reordinaretur si prius habuisset characterem ordinis : ergo videtur, quod prius characterem ordinis non habuit. Si forte dicas, quod habuit prius, tamen ignoravit, sed amisit cum scivit : hoc ridiculum est, quod character indelebilis per scientiam alicujus rei destruatur.
Responsto. Absque dubio dicendum, quod non habens baptisma non percipit aliquem ordinem, sed sine aliis sacramentis percipere potest : quia licet actuale peccatum majus sit quam originale, non tamen ita exigitur penitentia ut baptismus, quia penitentia non est jamua sacramentorum et fundamentum per quod fundemur in Christo sicut baptismus.
Ad primum ergo quod objicitur, dicendum quod licet ordo ordini sit substantialior quoad formam sacramenti, tamen non ita habet ordinem ad ipsum fundamentum, quia actus habet diversos : sed nullum actum habet ordo diversum a fide : et ideo sacramentum fidei quod est
<--- Page Split --->
haptismus, est fundamentum. Et est simile in sensibus etiam in natura : quia auditus similior est visui quantum ad formam sentiendi, quam tactus : et tamin sine auditu potest esse visus, sed nullo modo sine tactu, quia tactus non tam est sensus quam fundamentum sensuum.
Domino institutæ, sicut patet, Levit. ix, 2 et seq.1: sed nulla vis est in sacramentis ad conferendum effectum, nisi ab institutione divina : ergo si prætermittatur quod a Deo institutum est, non erit sacramentum : sed vestes institutæ sunt : ergo si prætermittantur, non erit sacramentum.
Ad aliud dicendum sine præjudicio, quod ille talis nullum habet ordinis characterem : tamen puto, quod conficiat sacramenta, non in potestate sua, sed in potestate Ecclesiæ : et ideo reordinatur cum scitur per aliquem modum, quod non fuit baptizatus : descendit enim tunc a virtute Spiritus sancti vegetantis Ecclesiam potestas in illum, ne Ecclesia decipiatur, et istum excusat ignorantia invincibilis.
- Adhuc, In omnibus artibus sic est, quod oportet artificem esse perfectum secundum habitum proprium illi operi quod facit, vel ipse non operatur secundum artem quae est in ipso, bene, sed per accidens, et male, sicut vetula sanat : ergo similiter debet etiam esse in sacramentis : sed vestes, ut dicit in Littera, proprios ministrorum significant habitus, ut munditiam castitatis, et sic de aliis : ergo videtur, quod si non sint in ministris vestes illæ, non ut ministri operentur : sed sacramentorum actus sunt ipsorum ut ministri sunt : ergo sine vestibus actus sacramentorum non perficiunt.
ARTICULUS XXXI.
An vestis sacra exigatur ad hoc ut fiat actus ordinis ?
Tertio, Quæritur de vestibus sacris istius et aliorum ordinum : quia Magister primo in Littera de illis facit mentionem.
Quæritur autem, Utrum vestis sacra exigatur ad hoc, quod fiat actus ordinis, ita quod sine veste fieri non possit ?
Et videtur, quod sic : quia
- Illæ vestes sicut et ordines sunt a
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod vestes sunt de bene esse, et non de esse ordinum.
AD OBJECTA ergo duo quae facta sunt, Ad I et 2. dicendum quod duplex est habitus ministri, scilicet idoneitatis, et necessitatis. Idoneitatis habitus ostendunt vestes : sed necessitatis habitus est ordo qui datur illis : et ille solus similis est habitui artificum : sicut enim sine arte non operatur artifex artificiose, ita sine ordine non operatur minister ut minister sacramentorum.
I. De presbyteris.
Septimus est ordo presbyterorum. Presbyter Græce, senior interpretatur Latine 1. Non modo pro ætate vel decrepita senectute, sed propter honorem
<--- Page Split --->
et dignitatem quam acceperunt, presbyteri nominantur : qui morum pudentia et maturitate conversationis, praecellere debent in populo 1. Unde scriptum est : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : caui enim sunt sensus hominis, et atlas senectulis vita immaculata 2. Ideo autem etiam presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant : qui licet sint sacerdotes, tamen pontilicatus apicem non habent sicut Episcopi : quia ipsi nec ehrissuate frontem signant, nec paracletum dant : quod solis deberi Episcopis lectio Actuum Apostolorum demonstrat 3. Unde et apud veteres iidem Episcopi et presbyteri fuerunt : quia illud est nomen dignitatis, non aetatis. Sacerdos nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quod est sacrum dans, sive sacer dux 4. Sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrando dictus est : consecrat enim et sanctificat. Antistes vero sacerdos dictus est ab eo, quod ante stat : primus enim est in ordine Ecclesiae. Ad presbyterum autem pertinet sacramentum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere, orationes dicere, et dona Dei benedicere 5 : qui cum ordinantur, inunguntur eis manus, ut intelligant se accepisse gratiam consecrandi, et charitatis opera debere extendere ad omnes. Accipiunt et stolam, quae utrumque tenet latus, quia debent esse muniti armis justitiae contra adversa et prospera. Accipiunt etiam calicem cum vino, et palenam cum hostiis, ut per hoc sciant se accepisse potestatem placabiles Deo hostias offerendi 6. Hic ordo a filiis Aaron sumpsit initium. Summos enim pontifices et minores sacerdotes instituit Deus per Moysen, qui ex praecepto Dei Aaron in summum Pontificem, filios vero ejus unxit in minores sacerdotes 7. Christus quoque duodecim elegit discipulos prius, quos et Apostolos vocavit 8 : quorum vicem gerunt in Ecclesia majores pontifices : deinde alios septuaginta et duos discipulos designavit 9, quorum vicem in Ecclesia tenent presbyteri. Unus autem inter Apostolos princeps exstitit Petrus 10, cujus vicarius et successor est pontifex summus : unde dicitur Apostolicus, qui et Papa vocatur, scilicet pater patrum. Qualis autem eligi debeat presbyter, Apostolus scri-
<--- Page Split --->
bens Timotheo ostendit, ubi nomine Episcopi presbyterum significat 1. Hoc autem officio usus est Christus, cum seipsum in ara crucis obtulit, idem sacerdos et hostia 2 : et quando post coenam panem et vinum in corpus suum et sanguinem commutavit 3.
Ecce de septem Ecclesiæ gradibus breviter elocuti, quid ad quemque 4 pertineat insinuavimus. Cumque omnes spirituales sint et sacri, excellenter tamen canones duos tantum sacros ordines appellari censent, diaconatus scilicet, et presbyteratus : quia hos solos primitiva Ecclesia legitur habuisse, et de his solis præceptum Apostoli habemus 5. Apostoli enim in singulis civitatibus Episcopos et presbyteros ordinaverunt. Levitas etiam ab ipsis 6 ordinatos legimus, quorum maximus fuit beatus Stephanus 7. Subdiaconos vero et acolythos procedente tempore Ecclesia sibi constituit.
ARTICULUS XXXII.
An sacerdotium conferatur consecratione vel merito sanctitatis ?
« Septimus ordo est presbyterorum, etc. »
Quatuor quaeruntur hic de sacerdotio. Primo quaeritur, Utrum detur conse-
cratione vel merito sanctitatis? Secundo, Utrum sit idem sacerdotium Novi et Veteris Testamenti?
Tertio, Qualiter character sacerdotii unitat sibi omnium praecedentium ordinum characteres ?
Quarto et ultimo, de actibus sacerdotii, quos tangit in Littera.
sacerdos sanctus : sed omnis qui est san-
ctus, est sacerdos. » Constat autem, quod non omnis sanctus habet sacerdotium ex consecratione. Ergo videtur, quod sacerdotium sanctitate meriti non consecratione conferatur.
Adhuc, Apocal. 1, 6 : Fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. Et ex hoc sequitur idem.
Adhuc, In Psalmo xxviii, 6 : Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus : et constat, quod Moyses numquam consecratus fuit : ergo ut prius.
Adhuc, I Petr. ii, 9 : Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Et loquitur omnibus qui fuerunt in Ecclesia, tam mulieribus, quam viris : ergo ut prius.
In contrarium hujus est : quia unum sed contra. quod requiritur ad ordinum susceptionem, est sexus, ut dicunt canones : ergo femina non potest fieri sacerdos : potest tamen esse sancta corpore et spiritu, ut dicit Apostolus, I ad Corinth. vii, 34 : ergo sanctitas non confert sacerdotium.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod sanSolutio.
<--- Page Split --->
ctitasconfertidoneitatemsacerdotii , sednonsacerdotium .
Adomniaobjectadicendum , quodsa - cerdosdiciturdupliciter , scilicetsecun - dumsignificatum , etsecundumnominisinterpretationem . Secundumsignificatumnonestsacerdosnisiconsecratuslegiti - meinsacerdotem . Secundumnominisinterpretationemdiciturquilibetjustus : quiaestsacerdospermeritum , etsacerduxperexemplum . Ethocmodoetiamrexdiciturquilibetjustus , utdiciturinLittera . Hocautemmodosumitursacer - dosinauctoritatibusinductis .
illud sacerdotium esse translatum. Novum autem manet, ut ibidem probat 1, quia Christus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech : ergo non sunt idem sacerdotium.
- Adhuc, Sacerdos Veteris Testamenti conversus ad fidem ordinandus erat : sed hoc non fieret, si esset idem sacerdotium : ergo non est idem.
Responsio . Dicendum , quodnonestidem : seddifferuntsicutfiguraetveri - t a s : etitaestvetusinnovo , sicutfigurainveritate : novumauteminveterisicutveritaslatensinfigura . Undevetusinnovoestaperteperostensionemveritatissignate : etideononampliusservatur , sedesttranslatum . Sednovuminveteriestocculte : etideoservabaturusqueadistiusrevelationem : ethocintenditdi - cereEzechiel : etperhocpatetsolutioadprimum .
Adaliuddicendum , quodnonfeuruntcademnisiperspiritualemintellectumetfidem , etnonsecundumspeciem : quiaistainillisintelligebantur : sedspeciessacramentorumhineindeestalia , etideoaliusritus , etaliudsacerdotium , etaliapotestas , etaliagratiasacerdotum , utinquaestionedeclavibushabitumest .
Secundoquæritur , Utrumsitidemsa - cerdotiumNovietVeterisTestamenti ?
Et videtur, quod sic : quia
Ezechiel. x, 10 : Rota est in medio rota : ergo sacerdotium in sacerdotio : ergo non distinguitur.
Adhuc, I ad Corinth. x, 3 : Omnes eamdem escam spiritualem manducaveruut. Ergo spiritualis esca in Veteri Testamento fuit preparata sicut et in Novo : et hoc est sacerdotium Novi Testamenti : ergo idem est sacerdotium Novi et Veteris Testamenti : quia cui convenit proprium, illi etiam convenit illud cujus est proprium.
Adaliuddicendum , quodnonabuuni - tatefideiestunitassacerdotii , sedpotiusabunitatepotestatisetritussacramento - r u m .
ARTICULUS XXXIV.
- Adhuc, Augustinus dicit, quod una fuit fides antiquorum et modernorum. Ergo et eadem charitas : ergo et idem sacerdotium.
Qualiter character sacerdotii unit asiibi characteres ordinum praecedentium ?
Sed contra. Incontrariumhujusest , q u o d
- Dicit Apostolus, ad Hebr. vn, 12 : Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. Ergo supponit
Tertio quæritur, Qualiter character sacerdotii unit asiibi characteres ordinum praecedentium ?
1 Ad Hebr. vn, 21 : Hic autem co quod maneat
<--- Page Split --->
Quaecumque enim sunt plura non unita, simpliciter sunt plura : si igitur seplumi ordinum characteres non habent aliquid uniens, simpliciter erunt plura, et non unum sacramentum.
In contrariumobjicitur , quodnosvi - demusactusordinumessedivisos : etsicutsohabentactus , itaethabitus : e r - gosipotestatesordinumsuntdivisæ : ergoetcharacteres .
non tangit actum qui est ligare et solvevere in foro confessionis ?
- Adhuc, Cum plures hic dantur actus, quis est principalis ad quem confertur character ?
Responsio . Dicendum , quodexpreha - bitisdisputationibusclaviumestferedi - ctumquidquidpotestquæridehocor - d i n e .
Responsio . Dicendum , quodcharactersaccerdotalissolusestutperfectiosacra - menti , etomnesaliisuntdispositiones .
Adargumentumcontra , dicendum , utsuprainquæstionesimilisolutumest , quodinomnitotopotestativoactuspar - tiumdistinctisunt , sedperhocperfi - ciunturinsequentietintoto : quiainilloaccipiuntperfectionemsecundumeminentiam : sicutcognitiosensibilisinsensuimperfectaet , etperficiturplusinrationeetmaximeinintellectualitate . Undeomnescharacteresordinumpræ - cedentiumutdispositionessunthocmo - doadordinemultimum : etipseestuniensinseetperficiensomnes .
Dicendum tamen ad primum, quod Magister hic non tangit nisi actum principalem sacerdotis, ad quem substantialiter est ordo, et non actum secundarium : quia de ipso sufficienter in tractatudepaenitentia , ubi declavibusage - batur 1 , dictum est.
Adaliuddicendum , quodactusprinci - palisestconficereEucharistiam : etaliisuntadjunctiadidoneitatemcommuni - cantiumEucharistiæ , etsacerdotis , utorationes , benedictiones , ethujusmodi .
Notaautem , quodquidamhicmorali - zantomnesvestessacerdotumVeterisetNoviTestamenti , etsignaquæfiuntinMissa , eteaquæprohabituhabentetfaciuntaliiministri : sedquiahæcpotiusprædicatioquamdisputatioest , ideoamepenitusprætermittitur , quiaistiusscientiænonestproprium .
ARTICULUS XXXV.
An tres actus sacerdotii positi a Magistro, sint sufficienter assignati ?
ARTICULUS XXXVI.
Quarto et ultimo, Quæritur de actibus sacerdotum.
Tangere autem videtur in Littera tres, scilicet sacramentum Eucharistiae conficere, et orationes dicere, et dona benedicere.
Quæritur autem,
- Cum potestas ligandi et solvendi conferatur solis sacerdotibus præcipue in foro confessionis : quare Magister
An canones bene appellent duos sacros ordines ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, I, § 2, circa initium : « Excellenter canones duos tantum sacros ordines appellant, etc. »
Hoc enim videtur contrarium,
- His quæ supra determinata sunt, scilicet quod tres sunt ordines sacri.
<--- Page Split --->
Adhuc, Videtur enim falsum dicere in Littera : quia non est aliquid sacramentum nisi ab institutione divina : sed inferiores ordines præcipue subdiaconatus sunt sacramentales : ergo ab institutione divina fuerunt : ergo a principio Ecclesiae.
Adhuc, Videtur sibiipsi contrarius : quia in quolibet ordine ostendit, quando et qualiter officio illius ordinis functus est Christus : constat autem, quod Apostoli et primitivi patres non neglexerunt quae Christus tam sollicite exhibuit in scipso : ergo illi ordines fuerunt in primitiva Ecclesia.
R esponsio. Dicendum, quod absque dubio omnes ordines in Ecclesia primitiva fuerunt, et a Christo instituti illo modo institutionis qui supra determinatus est : sed dupliciter observatur ordo, scilicet conjunctus alii ordini, et disjunctus. In primitiva enim Ecclesia propter paucitatem ministrorum et magnam idonei-
tatem suscipientium, quia fere omnes excellentis fuerunt sanctitatis, omnes inferiores conferebantur cum diaconatu : sicut adhuc in quibusdam Ecclesiis quatuor primi simul conferuntur. Postea autem crevit numerus ministrorum, et decrevit idoneitas : et tunc Ecclesia statuit dividendos ordines inter se. Unde Magister intelligit, quod in primitiva Ecclesia non erant divisim per ministros observati.
Et per hoc patet solutio ad omnia præter primum.
Ad primum ergo dicendum, quod Magister alia ratione vocat hic sacros ordines, et alia ratione vocantur hodie sacri : quia sua ratio est auctoritas primitivae Ecclesiae, quae sacra est et veneratione digna : sed hodie vocantur sacri a sancitate, quam licet pauci habeant, tamen omnes eam vovent et profitentur ministri simpliciter vel secundum quid, ut dictum est supra in quaestione de subdiaconorum ordine 1.
K. Quid sit quod hic dicitur ordo ?
Si autem quaeritur, Quid sit quod hic vocatur ordo ? Sane dici potest signaculum esse, id est, sacrum quoddam quo spiritualis potestas traditur ordinalo, et officium. Character ergo spiritualis, ubi fit promotio potestatis, ordo vel gradus vocatur. Et dicuntur hi ordines sacramenta : quia in eorum perceptione res sacra, id est, gratia confertur, quam figurant ea quae ibi geruntur.
<--- Page Split --->
Sunt et alia quaedam non ordinum, sed dignitatum vel officiorum nomina. Dignitatis simul et officii nomen est Episcopus. Episcopatus autem vocabulum inde dictum est, quod ille qui Episcopus efficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens 1. Σκοπέν enim Græce, Latine intendere dicitur. Episcopi autem Græce, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est præpositus in Ecclesia dictus, eo quod speculetur atque perspiciat populorum infra se positorum mores et vitam 2. Pontifex est princeps sacerdotum, quasi via sequentium. Ipse et summus sacerdos nuncupatur : ipse enim levitas et sacerdotes efficit, ipse omnes Ecclesiasticos ordines disponit.
Secunda est quasi conclusa ex ista : « Character spiritualis ubi fit promotio potestatis, ordo vel gradus vocatur. »
Tertia est antiquorum Magistrorum, et est hæc : « Ordo est sacramentum spiritualis potestatis ad aliquod officium ordinatum in Ecclesia ad sacramentum communionis. »
OBICITURautem contra primam : quia 1. Signaculum aut dicitur characteris, aut dicit signa exteriora. Si characteris : ergo cum character etiam in duobus aliis sacramentis imprimatur, videtur, quod in diffinitione illorum poni debuit : et hoc est falsum : ergo nec in diffinitione istius debet poni. Si dicit signa exteriora : cum hæc sint in omnibus sacramentis, in omnibus sacramentis debet poni signaculum quando diffiniuntur, ut videtur : et hoc iterum est falsum.
- Adhuc, Mala videtur esse expositio signaculi per sacrum : quia multa signacula sunt non sacra, sicut illud de quo
ARTICULUS XXXVII.
An ordo bene diffiniatur in Littera a Magistro ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K, « Si autem quaeritur, Quid sit quod hic vocatur ordo ? »
Et quaeruntur duo, scilicet quid sit ordo ? et, Quid habeat pro materia, et quid pro forma.
AD PRIMUM accipiantur duæ diffinitiones in Littera posita. Prima est ista : « Ordo est signaculum quoddam, id est, sacrum quoddam quo spiritualis potestas traditur ordinato, et officium. »
<--- Page Split --->
Ezechiel. xxvii, 12, legitur, quod est signaculum similitudinis, etc.
Adhuc, Melius dicitur sacramentum quam sacrum quoddam : quia sacramentum est ordinis genus, sacrum autem extra genus est ordinis, quia etiam convenit operi meritorio, et aliis quae non sunt sacramenta.
Adhuc, Nullus modus diffiniencii est per signum particulare : nihil enim est dictu, homo est animal quoddam : quia si ista esset diffinitio, tunc etiam diffinitio hominis conveniret asino, quia etiam asinus est animal quoddam : ergo videtur, quod mala sit diffinitio.
Foem moo objiciur contra secundam, ubi dicit, Character, etc. : quia
In aliis sacramentis imprimitur character : et tamen non diffiniuitur per characterem : ergo nec istud.
Adhuc, Ordo et gradus, aut dicunt gradum natura, aut gradum dignitatis aut gradum gratiae. Si dicas primo modo, falsum est : quia omnes ordinati et non ordinati homines sunt unius naturae : unde Gregorius dicit, quod « contra naturam superbire, est hominem homini velle praeesse. » Si secundo modo. Coxtra : Illud ad quod promovetur suscipiens sacramentum, est res sacramenti : ergo si ad dignitatem promovetur suscipiens sacramentum, dignitas erit res sacramenti : et hoc falsum est, quia sicut dicit hic in Littera, gratia est res hujus et omnium aliorum sacramentorum.
Si vero dicatur, quod gradus dicit promotionem in gratia : tunc omne sacramentum erit ordo vel gradus, quia in omni sacramento est promotio secundum gradum : et hoc iterum falsum est.
Solutio. R esponsio. Dicendum, quod in veritate secunda diffinitio Magistri corrigit primam, et est explanatio ipsius. Unde prima non est diffinitio, sed investigatio sive assumptio generis proximi. Secunda vero dicit esse ordinis.
Quod ergo primo quaeritur dico, quod signaculum supponit pro charactere.
Ad argumentum contra, dicendum quod licet in duobus aliis character imprimatur, tamen non character excellentiae seu dignitatis, sicut in isto : et ideo specialiter ponitur in diffinitione istius.
Ad aliud dicendum, quod signaculum tale semper sacrum est, et sacri signum, et causa quantum in se : et tamen non valet objectio, quia illud est signaculum similitudinis, quod est in imagine Dei expressa : et est equivocatio in argumento.
Ad aliud dicendum, quod sacrum ponitur ibi ut contrahens signaculum ad proprium genus : et hoc est idem sacramentum quod vere sacramentum est imprimens characterem : unde signaculum est immediatius genus hoc modo sumptum, quam sacramentum : et ideo magis congrue ponitur in diffinitione.
Ad aliud dicendum, quod ly quoddam non intendit nisi distinguere equivocationem quae est in signaculo, ut dictum est. Vel melius dicatur, quod intendit per signum particulare sumere genus sub genere, scilicet sacrum signaculum sub sacramento, et ita concludere diffinitionem veram : et hoc bene potest fieri quando venamur diffinitionem.
Ad m quod primo objiciur contra diffinitionem veram, patet solutio per antedicta.
Ad aliud dicendum, quod gradus est dignitatis.
Ad objectum contra, dicendum quod ad duo promovetur exteriori sacramento, scilicet ad id quod est res et signum, et ideo substantialiter sacramentum, et hoc est character excellentiae secundum dignitatem : et promovetur ad id quod est res tantum, et hoc est gratia.
<--- Page Split --->
mate, etc., ita non possit esse ordinatio sine istis : ergo si aliquis non tangit illa, ipse non est ordinatus, quod grave esset dicere.
ARTICULUS XXXVIII.
Quid sit in sacramento ordinis pro materia et forma ?
Secundo quaeritur, Quid sit hic pro materia, et quid pro forma ?
Omne enim sacramentum (ut dixit Magister supra) consistit in rebus et verbis. Et idem dicit Augustinus. Quaeritur, Quae sit materia, praecipue in inferioribus ordinibus ?
Videtur enim, quod chrisma vel oleum consecratum ab Episcopo esse debeat : quia
In sacramentis excellentibus excellenter praeparatae esse debent materia : sed istud est excellens : ergo materia sanctificata debet esse ab Episcopo.
Adhuc, Sicut quidam dicunt, claves vel candelabra, libri exorcismorum, calix, quae dantur ordinatis in ordinibus, sunt materia sacramenti hujus : tunc videtur, quod sicut baptismus non est sine aqua et oleo, et confirmatio sine chris-
RESPONSIO. Dicendum, quod materia est illa quae sunt enumerata, et ab Episcopo porriguntur ordinatis.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod non propter excellentiam sanctificatur materia, quia in baptismo non sanctificatur : sed propter actum quem conferunt ista sacramenta, ut patuit cum de his ageretur. Unde sacramentum hoc habet pro materia in quo ostenditur per similitudinem ejus actus et effectus : horum autem ordinum actus ostenduntur in instrumentis quae porriguntur eis ab Episcopo.
Ad ALIUD dicendum, quod non exigiAd 2. tur nisi porrectio, et tactus est de bene esse : quia sicut dictum est, in hoc sacramento est forma significans traductionem potestatis : et haec significatur porrecitione tota, non expresse dissentiente eo cui porrigitur : intelligitur enim accepisse, quando non dissentire se ostendit quando ad accipiendum est praesentatus. Alii vero aliter dicunt : sed non est curandum, quia rationem parvam habent.
M. De quadripartito ordine Episcoporum.
Ordo autem Episcoporum quadripartitus est, scilicet in Patriarchis, Archiepiscopis, Metropolitanis, et Episcopis '. Patriarcha Graece summus patrum interpretatur : quia primum, id est, Apostolicum tenet locum : ut Romanus, Antiochenus, Alexandrinus : sed omnium summus est Romanus. Archiepiscopus, princeps Episcoporum : 8p%os 1 enim Graece, Latine princeps dicitur. Metropolitae autem a mensura civitatum dicuntur. Singu-
<--- Page Split --->
lis enim provinciis 1 præeminent, quorum auctoritati et doctrinae cæteri sacerdotes subjecti sunt. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis Episcopis commissa est. Omnes autem superius designati ordines, Episcopi nuncupantur. Nota, quod Archiepiscoporum nomine, Primates superius significasse videtur, et Metropolitanorum, quos nunc Archiepiscopos dicimus 2. Ilorum autem discretio a Gentibus introducta videtur, qui suos flamines, alios simpliciter flamines, alios archiflamines, alios protoflamines appellabant. Sacerdotes enim Gentilium flamines dicebantur, qui habebant in capite pileum, in quo erat brevis virga, desuper habens aliquid lanae : quod cum per aestum ferre non possent, filum tantum in capite ligare coeperunt. Nudis enim capitibus eis incedere nefas erat. Unde et a filo quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi flamines. Sed festis diebus filo deposito pileum imponebant pro sacerdotii eminentia. Vates a vi mentis appellati sunt, cujus significatio muitiplex est. Modo enim sacerdotem, modo prophetam, modo poetam significat. Cantor vero vocatur, qui vocem modulatur in cantu. Hujus sunt duo genera, Præcentor, et Succentor. Præcentor qui vocem præmittit in cantu. Succentor qui subsequenter canendo respondet. Concentor autem dicitur, quia consonat. Qui autem non consonat nec concinit, concentor non erit 3.
His breviter tractatis, admonendi sunt Christi ministri, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, ita praecellant vitæ sanctitate : ut plebs eis commissa, corumque disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem proficiat, a quibus divina sacramenta percipiunt, et missarum solemnia audiunt. Missa autem dicitur, vel quia missa est hostia, cujus commemoratio fit in illo officio : unde dicitur, Hc, missa est, id est, sequimini hostiam quae missa est ad cœlestia, tendentes post eam : vel quia missus cœlestis venit ad consecrandum Dominicum corpus, per quem ad altare cœleste defertur hostia : unde et dicitur, Missa est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXXIX.
An Episcopatus, et alia quae Magister enumerat, sint ordines?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, M, « Ordo autem Episcoporum quadripartitus est, etc. »
Et quaeruntur duo, scilicet utrum sint ordines ea quae enumerat hic ?
Et secundo, Quando et qualiter conferuntur ?
Ad PRIMUM videtur, quod sint ordines : quia
Sunt potestates ad actus divinos in Ecclesia, sicut velare moniales, consecrare Ecclesias, et hujusmodi : ergo sunt ordines.
Item, Hoc est signaculum promotionis potestatis : ergo a diffinitione sunt ordines.
Dicit enim Apostolus, ad Hebr. vii, 7, quod sine ulla contradictione, quod minus est a meliore benedicitur. Ergo Archiepiscopus non benedicitur ab Episcopo : ergo nec consecratur : ergo nec confertur ei jurisdictio aliqua : sed secundum omnem usum Ecclesiae Archiepiscopus benedicitur ab Episcopo : ergo, etc.
Eadem est objectio de Domino Papa, quem benedicit Ostiensis episcopus.
Adhuc, Cum Dionysius in epistola ad Demophilum monachum, non videatur distinguere nisi sacerdotes et Episcopos in hierarchia : unde venit iste quadripartitus ordo Episcoporum ?
Adhuc, Primates sunt in Ecclesia quos hic prætermittit : ergo insufficiens est, ut videtur.
Ad hoc videtur dicendum, quod ordo vocatur hic gradus dignitatis secundum jurisdictionem, ut prius dictum est : et dicitur ordo, quia actus quosdam sacros jurisdictionis exercet.
solutio.
Respostio. Totum istud patet per antedicta : cum enim nullus possit esse actus excellentior, quam conficere corpus Christi, nullus potest esse ordo post sacerdotium : sed jurisdictionum officia sunt quae enumerat distincta super corpus mysticum, cui intendunt taliter officiati : et quando consequuntur, accipiunt gratiam non ad ordinem, sed ad exsecutionem jurisdictionis in Ecclesiasi sunt digni.
Et per hoc patet solutio objectorum : quia cum dicitur, quod ordo est promotio potestatis, non intelligitur de potestate jurisdictionis, sed potius operandi circa sacramentum Eucharistiæ.
Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod Archiepiscopus non consecratur ab Episcopo, sed potius Episcopus ab eo : sed jus Archiepiscopale confertur ei a Papa cum pallio : unde cum major est Episcopus, non benedicitur ab Episcopo.
Ad ALIUD dicendum, quod etiam summus Pontifex non consecratur ab Ostiensi episcopo in quantum est summus, sed in quantum est pontifex tantum : sed jurisdictione universitatis potestatis descendit in ipsum a Domino, ex hoc quod Petro succedit.
Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius sub hierarchiis comprehendit tres ordines, scilicet Primatus, Archiepiscopatus, et Papatus.
Ad 2.
Ad 3.
ARTICULUS XL.
Quando et qualiter prædicta conferantur?
Secundo quaeritur, Quando et qualiter conferuntur ?
Ad ALIUD dicendum, quod Magister Hugo Archiepiscopos vocat, quos nunc Ecclesia vocat Primates : quos autem Ecclesia nunc vocat Archiepiscopos, ipse vocat Metropolitanos.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->