DISTINCTIO XXI.

De confessione sacramentali quantum ad opportunitatem temporis respectu poenitentiae venialium.

A. De peccatis quæ post hanc vitam dimittuntur.

Solet etiam quaeri, Utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur ? Quod aliqua post hanc vitam remittantur, Christus ostendit in Evangelio, ubi ait: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remitteitur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro 1. Ex quo datur intelligi, sicut sancti Doctores tradunt 2, quod quaedam peccata in futuro dimittentur. Quaedam enim culpae in hoc saeculo relaxantur : quaedam vero parvae etiam in futuro, quae quidem post mortem gravant : sed dimittuntur si digni sunt, si bonis actibus in hac vita meruerunt ut dimittantur eis. De illis etiam qui aedificant lignum, foenum, stipulam 3, dicit Augustinus, quod ignem tribulationis transitoriae invenient cremabilia aedificia quae secum portaverunt homines cremantes. Ait enim sic : Post istius sane corporis mortem, donec de igne purgatorio veniatur ad diem damnationis et remunerationis, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum qui aedificaverunt lignum, fonum, stipulam, hujusmodi ignem dicantur perpeti, quem alii non sentiunt qui hujusmodi aedificia non portaverunt, ut inveniant ignem transitoriae tribulationis venialia concremament, non redarguo : quia forsitan verum est. Sed quia dicitur : Salvus erit quasi per ignem 4, contemnitur ille ignis. Gravior tamen erit ignis ille, quam quidquid potest homo pati in hac vita 5. Hic aperte insinuatur, quod illi qui aedificant lignum, foenum, stipu-

<--- Page Split --->

lam, quædam cremabilia ædificia, id est, venialia peccata secum portant : quæ in igne emendatorio cremantur. Unde constat quædam venialia peccata post hanc vitam deleri.

DIVISIO TEXTUS.

« Solet etiam quæri, Utrum post hanc vitam etc. »

In hac distinctione duo determinantur quorum primum est de quorumdam peccatorum post hanc vitam remissione. Secundo autem, quædam dubia de confessione ex præcedentibus relicta : et incipit ibi, E, « Post hæc considerandum, etc. »

ARTICULUS 1.

An aliqua venialia dimittantur post hanc vitam ?.

Incidit autem quæstio circa principium lectionis, Utrum aliqua venialium post hanc vitam dimittantur, sicut videtur in Littera probari ?

Videtur autem, quod sic :

  1. Gregorius in libro IV Dialogorum : « Quædam culpæ in hoc sæculo relaxantur : quædam vero parvæ et in hoc et in futuro. »

Eadem verba dicit Beda super Matthæum, xii, 32, in Glossa : Non 'remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.

  1. Item, I ad Corinth. iii, 12 : Si quis superædificat super 'fundamentum hoc... ligna, fænum, stipulam. Per totam autem Glossam exponitur de veniali. Esto quod aliquis existens in gratia, habens tamen culpas veniales, sit in ultimo in-

stanti vitæ suæ, et moriatur cum voluntate venialium non dolens de ipsis : constat, quod ille salvabitur, quia est in gratia, et venialia non auferunt gratiam : constat iterum, quod peccatum manens in voluntate non remittitur : ergo videtur, quod necesse sit, quod post mortem dimittantur.

Si forte dicas, quod convertitur in mortale propter voluntatem iterandi : hoc ridiculum est, quod propter hoc otiosum convertatur in mortale, quia voluntatem habet iterandi.

Si forte dicas, quod voluntas confirmatur in statu in quo moritur : hoc quidem quod dicis non est probatum. Sed sit quod dicis, secundum hoc istius voluntas simpliciter erit conjuncta Deo et secundum habitum, habens tamen dispositionem ad aversionem secundum actum : et talis status nullus est confirmati : unde patet, quod figmentum est quod dicis : ergo videtur, quod culpa aliqua post mortem dimittatur.

SED IN CONTRARIUM hujus objiciunt sed contra, quidam sic :

  1. Post mortem non est tempus merendi : sed deletio culpæ fit per meritum : ergo post mortem non est tempus deletionis alicujus culpæ : ergo nec venialis.

  2. Adhuc, Veniale oritur ex fomite : fomes autem est conjuncti, et non animæ secundum se : ergo et veniale : ergo soluto fomite, solvitur et veniale : sed solvitur fomes in morte : ergo et veniale.

  3. Adhuc, Pæna non liberat nisi a pæna : sed post mortem non erit expians nisi pæna : ergo non solvit nisi a pæna : ergo non culpam aliquam.

  4. Adhuc, Supra habitum est 1, quod

<--- Page Split --->

non deletur veniale, nisi praemissa contritione aliqua : sed post mortem non erit contritio aliqua : ergo post mortem non deletur veniale quoad culpam.

  1. Adhuc, Quidquid potest delere pcana aliqua, magis potest delere pcamaxima : sed maxima pca na est mors : ergo quidquid delet pca na aliqua, illud delebit mors : sed veniale delere potest pca nam, ut dicis : quia post mortem relaxatur pca n purgatorii, ut dicis : ergo delet et ante mortem : et ita non veniet ad purgatorium : ergo nulla culpa dimittitur post hanc vitam, ut videtur.

Ad aliud dicendum, quod pcea per Adobject. 3. se non liberat nisi a pcea : sed pcea in subjecto quod est informatum gratia, potest liberare etiam a culpa : et tales sunt illi qui sunt in purgatorio.

Ad aliud dicendum, quod non aliter Ad object. 4 deletur veniale, sed quod hoc modo congruentius deletur : cum enim potius sit dispositio ad culpam quam culpa, etiam alio modo potest deleri.

Ad ultimum dicendum, quod pcea Ad object 5. mortis bene deleret si ad hoc ordinaretur, sicut in martyribus : sed non ad hoc dirigitur in aliis communiter morientibus : et ideo non delet.

Solutio. Cum Gregorius in libro IV Dialogorum non solum dicat, sed etiam probet pecam et culpam post hanc vitam deleri, reputo praesumptionem dicere nullam culpam venialem post hanc vitam posse deleri : sed dicendum et asserendum cum Sanctis videtur, multa venialia deleri posse post mortem.

Ad primum contra hoc, videtur esse dicendum, quod post mortem non est tempus meritum augendi, sed utendi merito ad efficaciam ad quam est contingens. Dicit autem Augustinus, quod quidam dum viverent, meruerunt ut suffragia eis possint prodesse. Ita dico, quod illi dum viverent, hoc meruerunt, quod gratia eis et pcea ad deletionem venialium prodesse possint : et ideo usum sui meriti post mortem recipiunt praeter meritorum .augmentum : et augmentum meritorum respicit majorem coronam, et habebunt majorem.

Ad aliud dicendum, quod hoc nihil valet, Si aliquid oriatur ex aliquo, quod tantum ex illo destruatur cum destructione illius : quia omne peccatum oritur ex fomite, et tamen manet in anima destructo fomite : et universale oritur ex sensu, et tamen manet in anima destructo sensu. Unde illa consequentia in nullo valet, ubi aliquid causatur in subjecto manente : et gratia subjecti etiam potest manere etiam causa sua destructa.

ARTICULUS II.

An sint aliqui qui aedificent lignum, fennum, et stipulam? et, Quid illa significent?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante medium : « De illis etiam qui aedificant lignum, fennum, etc. »

Quaeruntur hic duo, scilicet quid ista sint, et de differentia ipsorum.

Videtur autem, quod sint differentiae mortalium peccatorum : quia

  1. In originali super Isa. v, 8, super illud : Vae qui conjungitis domum ad domum, etc., dicit Hieronymus : « Haeretici dogmata dogmatibus conjungunt : et qui supra fundamentum debuerunt aedificare aurum, et argentum, et lapides pretiosos, econtra aedificant lignum, fcnum, stipulam. » Constat autem, quod haeretici non aedificant nisi peccata mortalia, in quantum haeretici et haeresim servant : ergo videtur, quod haec tria dicunt mortalium peccatorum differentias.

  2. Adhuc, Josue, iv, 1 et seq., quaëdam Glossa Adamantini taliter exponit.

Sed contra. Sed contra. Sed contra. Sed contra. Sed contra. Sed contra. Sed contra. Sed contra

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Lignum, fœnum, stipula, consumptibilia sunt in igne : sed mortalia non consumuntur in igne : ergo non bene exponuntur per lignum, fœnum, et stipulam.

pula, quia illa est sicca et debilis atque cremabilis valde, et medio modo fœnum. Et ideo per ista tria venialium diversitas significatur.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Quæst.

AD SECUNDUM proceditur sic :

  1. Multæ et quasi infinitæ sunt differentiæ venialium : ergo videtur, quod non possint congrue per tres differentias assignari.

ARTICULUS III.

  1. Adhuc, Augustinus in Littera non videtur distinguere veniale quod per ista tria signatur, nisi in dilectione temporalium : sed multis aliis modis fiunt venialia : ergo videtur, quod insufficienter his tribus significetur.

An lignum, fœnum, stipula, ædificentur super fundamentum ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : « Qui ædificaverunt lignum, fœnum, stipulam, etc. »

Solutio.

RESPONSIO. Dicendum, quod per hæc tria congruentissime significantur venialium peccatorum differentiæ. Unde quod dicit Hieronymus et Glossa super Josue, est adaptatio quædam præter intentionem litteralem.

Videtur enim, quod super fundamentum talia non ædificentur : quia fides non habet ordinem nisi ad bona opera : sed venialia non sunt opera bona : ergo videtur, quod non ædificentur super fidem.

Ad quæst.

AD ID quod ulterius quæritur, dicendum quod veniale non secundum diversitates suarum specierum signatur his tribus, sed potius secundum suam quantitatem quæ comitatur omnem speciem venialis, secundum diversitatem actus, et radicis, et adhærentiæ, a quibus procedit. Dicit enim Philosophus, quod omnium extremorum determinatorum secundum quantitatem, determinatum est medium : unde cum sit veniale maximæ adhærentiæ quæ potest esse circa Deum, et minimæ quæ vix sensibilis est, est veniale adhærentiæ mediæ : et ideo tripliciter tantum quantitas venialis significatur : et hoc metaphorice : sicut significatur causæ diversitas in diversitate effectus, diuturnitas enim manendi in igne ostendit quantitatem adhærentiæ venialis : constat autem, quod inter cremabilia consumptibilia diutius in igne manet lignum in genere, et minime sti-

Ad hoc dicendum, quod spiritualis ædificii fundamentum in imo est fides, quæ facit in nobis subsistere res sperandas, eo quod ipsa est prima accedentibus ad Deum : sed in summo concludens est charitas, quæ est vinculum perfectionis : et paries erigens, est spes se ad æterna protendens. Cardinales autem sunt materia, quæ dant substantiam ædificio : et materia super fundamentum esse dicitur tantum tripliciter, scilicet directo situ, et sic nihil ædificatur nisi bona opera.

Dicitur etiam super, id est, juxta, sicut ibi, Super flumina Babylonis, etc. 1 : et sic venialia superædificantur.

Tertio dicitur super, id est, post, sicut, Ezechiel. xlviii, 3 : Super terminum Aser, etc. Dicit Glossa, id est, post terminum Aser.

Et sic mortalia superædificantur, secundum expositionem Hieronymi supra inductam.

<--- Page Split --->

ARTICULUS IV.

An ignis purgatorius sit vel non sit post mortem ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : « Non redarguo : quia forsitan verum, etc. »

Videtur enim hic dubitare Augustinus, utrum purgatorium sit, vel non ? Et eodem modo dubitationis loquitur Gregorius in libro IV Dialogorum.

Quæritur ergo, Utrum sit vel non sit purgatorius ignis post mortem ?

Videtur autem non esse sic :

  1. Contrariorum contrarii sunt effectus : charitas et mortale peccatum sunt contraria : ergo contrarii sunt eorum effectus : sed peccatum mortale post mortem damnat statim : ergo charitas post mortem statim salvat : ergo non est locus aliquis purgatorius inter salutem et damnationem.

  2. Adhuc, Non minoris efficaciae est charitas in salvando, quam peccatum mortale in condemnando : sed peccatum mortale damnat statim post mortem, etiamsi multa adsint opera de genere bonorum, quae sunt dispositiones ad bonum : ergo et charitas statim salvat post mortem, etiamsi multa adsint, quae sunt dispositiones ad malum : haec autem sunt venialia : ergo multitudini venialium non debetur purgatorium : et non est ad alium usum : ergo non est purgatorium, ut videtur.

  3. Adhuc, Duo genera sunt malorum, scilicet veniale, et mortale. Item, Duo genera bonorum, scilicet bonum gratuitum, et opera de genere bonorum. Item, Duo genera praemiorum, aeternum, et temporale : et iterum duo genera penarum, scilicet, temporalis, et aeterna. Inde sic procedo : Sicut se habet bonum

ad praemium, ita se habet malum ad poenam : sed bonum de genere bonorum non meretur aliquod praemium : ergo nec malum sibi respondens, aliquam poenam : ergo pro nullo est purgatorium. PROBATIO mediae est : Si ille qui facit opera de genere bonorum, mereretur praemium, tunc injuste ageret Deus secum, quod non conferret : sed videmus, quod saepe non confert : ergo nihil meruit : quia inconveniens est Deum injuste agere cum aliquo.

  1. Adhuc, Super eadem divisione : sicut se habent mortale et veniale ad poenam aeternam et temporalem simul : ita se habent charitas et bonum in genere ad praemium utriusque simul : ergo sicut se habent mortale et opus de genere bonorum simul ad poenam aeternam et praemium temporale, ita se habent charitas et veniale ad praemium æternum et poenam temporalem : sed video, quod mortali cum bono in genere, non debetur ex condigno nisi poena aeterna, et nullum temporale praemium : ergo veniali cum charitate, ex condigno non debetur nisi praemium aeternum et nulla transitoria poena. Cum igitur non nisi propter tales sit purgatorium, videtur purgatorium non esse.

  2. Adhuc, Deus non remunerat post mortem, nisi similem sibi per charitatem et dilectionem : ergo non punit post mortem, nisi aversum a se per superbiam et odium divinum : sed talis solus est ille qui decedit in mortali peccato : ergo videtur, quod solus ille puniatur post mortem : ergo videtur, quod veniale non punitur post mortem : et propter illud est purgatorium : ergo videtur, quod purgatorium nullum sit post mortem.

IN CONTRARIUM hujus objicitur sic : Sol contra.

  1. Matth. XII, 31 et 32, dicitur, quod spiritus blasphemia non remittetur,... neque in hoc saeculo, neque in futuro. Ex hoc innuitur, quod aliqua peccata dimittentur in futuro : constat, quod non in regno, neque in inferno, quia in in-

<--- Page Split --->

ferno nulla est redemptio : ergo necesse est, quod sit locus aliquis purgatorius talium : et hunc vocamus purgatorium.

  1. Adhuc, I ad Corinth. nI, 15: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et constat, quod loquitur post mortem, quia non est vera salus nisi post mortem : et certificando dicit, Salvus erit : ergo ignis purgans criminalia erit post mortem.

Et hoc concedimus.

  1. Adhuc, Quidam Græcus expositor dicit super illud Apostoli : Sic tamen quasi per ignem, etc.1. « Hunc ignem credimus esse xaθαριότιν, id est, mundificationem, in quo defunctorum animæ probantur tamquam aurum in fornace. » Ex hoc accipitur, quod ignis purgatorius est port mortem.

  2. Adhuc, Anselmus in libro, Cur Deus homo : « Impossibile est animam coinquinatam paradisum intrare : » sed, ut supra probatum est, multi moriuntur coinquinati veniali peccato : ergo necesse est esse locum in quo purgentur : et illum vocamus purgatorium.

  3. Ad idem objicitur per rationem : In II Ethicorum : « Peccatorum civilium duo sunt genera pœnarum, scilicet increpationes actuum civilitatis, et condemnationes perpetue : » ergo videtur, quod similiter sint in judicio divino : ergo aliqui judicabuntur et punientur levi pœna cum restitutione, et alii perpetuo condemnabuntur : sed talem modum punitionis qui est cum restitutione post pœnitentiam, vocamus purgatorium : ergo videtur, quod purgatorium sit.

  4. Adhuc, Duo sunt habitus perficientes naturam, scilicet gratia, et gloria : sed differenter : quia gratia compatitur dispositionem ad oppositum, gloria autem non : sed constat ex prædictis, quod aliqui a vita ista recedunt cum pravis dispositionibus : ergo necesse est ut isti purgentur, antequam induant habitum gloriae : sed locum purgationis vocamus

purgatorium : ergo videtur, quod purgatorius sit.

  1. Adhuc, In omni natura videmus, quod antequam inducatur ultima perfectio, oportet purgari subjectum a contrariis dispositionibus : ergo cum purior sit gloriae forma, quam aliqua naturalis forma, oportet similiter purgari subjectum ante illam. Constat autem ex præhabitis, quod tales dispositiones post mortem in multis animabus inveniuntur : ergo necesse erit eas purgari antequam glorificentur.

  2. Adhuc, In medicinalibus ante inductionem sanitatis, necesse est purgari naturam ab humoribus corruptis : sed in ethicis vitia humoribus proportionantur : ergo etiam in illis necesse est præcedere purgationes ad sanitatem perfectam : sed sanitas perfecta est secundum gloriam tantum, quæ excludit culpam et pœnam : ergo necesse est post mortem purgationem fieri ante gloriae inductionem.

RESPONSIO . Dicendum, quod omnibus modis necesse est secundum omnem rationem et fidem, quod purgatorius sit. Rationes hic principales sunt morales : et constat, quod secundum illas competit esse purgatorium.

Præterea, Sancti expresse dicunt: et ideo hæresis est negare.

Ad DUBITATI0NEM igitur Augustini, dicendum quod ipse non dubitavit quin sit : sed dubitavit, utrum hoc intellexit Apostolus quod dicit. Quod enim non dubites esse purgatorium, patet per multa sua verba quæ hic in præcedenti distinctione ponuntur.

Eodem modo dicendum ad dubitationem aliorum Sanctorum : talis enim dubitatio est boni et humilis Expositoris, qui quantumcumque bene et divine exponat, non præsumit hoc esse intellectum divini eloquii, quem auctor Spiritu sancto inspiratus intendit.

<--- Page Split --->

Ad aliud dicendum, quod non est simile de charitate conjuncta cum malo veniali, et de mortali conjuncto cum bono in genere: quia malum veniale cum charitate, est in esse mali, et disponit ad contrarium charitati: sed id quod est de genere bonorum cum mortali, non est in esse boni, sed potius mortuum, nullam habens efficaciam ad aliud bonum post mortem. Et ideo non sequitur, si peccatum mortale statim damnat non impedientibus operibus de genere bonorum, quod statim salvat charitas non impedientibus venialibus.

Ad aliud dicendum, quod charitas majoris efficaciae est ad salvandum, quam mortale peccatum ad condemnandum : sed ex hoc non sequitur, quod citius salvet, quam illud damnet, non obstantibus bonis et malis sibi conjunctis, sed quod plenius salvat, et a pluribus liberat: et hoc verum est, quia liberat ab omni peccato una charitas, et ab omni pœna: quod non facit peccatum unum respectu pœnarum. Similiter confert omnem virtutem, et gloriam secundum quamlibet virtutem: sed nullum peccatum unum confert omne peccatum, et condemnari secundum quodlibet genus peccatorum. Instantia autem est ad argumenta, quod omnis forma artis et naturae fortior est ad perficiendum, quam corruptio ad destruendum: et tamen citius destruitur res, quam generetur et perficiatur.

Ad aliud dicendum, quod illa quae in divisione ponuntur, non sunt vera.

Ad primam autem objectionem super divisionem illam, dicendum quod non sequitur quod infertur : quia malum veniale et bonum de genere bonorum non opponuntur: quia malum veniale non est malum in genere quod bene possit aliqua circumstantia fieri, et tamen bonum in genere sive de genere bonorum, potest male fieri aliqua circumstantia.

Item, Sicut in primo libro Sententia-

rum dictum est, bonum in genere est imperfectum secundum esse boni: sed malum veniale species est in esse mali: et ideo non sequitur, si illud non habet praemium, quod istud non habeat poenam: nec est una proportio in omnibus quae dicit, quod sicut se habet tale bonum ad praemium, ita se habet tale malum ad poenam.

Ad aliud dicendum, quod utraque proportio falsa est, vel universalis non est : non enim est verum, quod sicut se habent mortale et veniale simul ad poenam aeternam et temporalem, ita se habeat charitas et id quod est de genere bonorum ad praemium aeternum et temporale simul : veniali enim conjuncto cum mortali, debetur aeterna poena : et tamen nihil est dictum, quod operi de genere bonorum conjuncto cum charitate debetur aeternum praemium. Si autem illa proportio aliquo modo concedatur, secunda nihil valet, scilicet quod sicut se habet mortale cum opere de genere bonorum ad poenam et praemium temporale, ita se habet charitas cum veniali ad poenam et praemium aeternum. Et ratio hujus assignata est supra : quia veniale conjunctum charitati, adhuc remanet in esse mali et peccati habens rationem : sed opus de genere bonorum cum mortali non remanet in esse boni, et habens rationem remunerabilis : et si remuneretur, hoc est ex misericordia, et non ex condigno : ideo non sequitur, si illi nulla est coordinata remuneratio ante poena condemnationem, quod illi nulla ordinatur poena purgatoria ante aeternam praeminationem.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod Deus post mortem nullum remunerat nisi similem sibi per charitatem, et nullum condemnat nisi a se aversum et se odientem: sed non sequitur, non condemnat: ergo non punit purgando: quia nullus eorum qui purgantur, condemnabitur.

<--- Page Split --->

B. Quod alii citius, alii tardius purgantur in igne.

In illo autem purgatorio alii tardius, alii citius purgantur, secundum quod ista pereuntia magis vel minus amaverunt. Unde Augustinus 1 : Post hanc vitam incredibile non est, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari. Unde non frustra illa tria distinxit Apostolus, lignum, feenum, stipulam, quae illi ædificant : qui etsi aliena non rapiant, rebus tamen infirmitati concessis aliqua dilectione inhaerent. Qui secundum suos amandi modos, vel diutius ut lignum, vel minus ut feenum, vel minimum ut stipula ignem sustinebunt. Qui vero superædificant aurum, argentum et lapidem pretiosum, de utroque igne securi sunt, non solum de illo æterno, qui cruciaturus est impios in æternum, sed etiam de illo emundatorio, quo purgabuntur quidam salvandi 2.

ARTICULUS V.

Quare pene inferni nominantur multis nominibus, purgatorii vero non nisi uno nomine ?

Videtur enim, quod multis et diversis debeant nominari : quia quorum sunt multæ et diversæ et dissimiles causæ, horum sunt multi, diversi, et dissimiles effectus : sed pœnarum purgatorii multæ sunt, diversæ, et dissimiles causæ : ergo pœnæ sunt multæ, diversæ, et dissimiles : ergo non sunt uno nomine nominandæ.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, in fine : « Emundatorio igne purgabuntur, etc. »

Et quæritur, Quare pœnæ inferni non uno nominantur nomine, sed multis, sicut quod transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium 3 : et ab aliis quibusdam, ut vermis : sed purgatoriae pœnæ non nominantur nisi uno nomine, scilicet igne purgatorii ?

RESPONSIO. Dicendum, quod infernus soluti non est nisi ad puniendum : et ideo omnia quæ puniunt, ibi congregantur, sicut calidum, frigidum, et hujusmodi : sed purgatorius est ad emendandum et purgandum, et ideo non potest nominari nisi tali nomine punientis, quod habet vim purgativam et consumptivam : et hoc est calidum ignis : et ideo tantum nominatur nomine illius : frigidum enim etsi pu-

<--- Page Split --->

nit, tamen non purgat, quia non habet vim consumptivam.

Ad aliud dicendum, quod licet multa sint venialia merentia ignem illum, tamen non sunt nisi dispositio ad malum, et rubigo quaedam : et in hoc conveniunt, quod compatiuntur secum charitatem : et ideo non respondet eis poena secundum

quod diversa sunt, sed secundum quod conveniunt in hoc quod est esse dispositionem ad malum. Sed de mortalibus secus est: quia in nullo conveniunt, et perfecte a bono incommutabili avertunt per diversas ad bonum commutabile conversiones.

C. Oppositio.

Hic objici potest, Si per lignum, fe num, stipulam, venialia intelliguntur peccata : et nullus adeo perfectus est, qui venialiter non peccet : ergo qui ædificant aurum, argentum, et lapidem pretiosum, ædificant etiam lignum, fe num, stipulam : ergo per ignem transibunt. Ad quod dicimus, quia non omnis qui venialiter peccat, lignum, fe num, stipulam ædificat : sicut e converso non omnis qui contemplatur Deum, et diligit proximum, et opera bona facit, ædificat aurum, argentum, lapidem pretiosum : et tamen in auro intelligitur contemplatio Dei, in argento dilectio proximi, in lapide pretioso bona opera. Sed illi qui ædificant lignum, fe num, stipulam, Deum contemplantur, et proximum diligunt, et opera bona faciunt : nec tamen ædificant aurum, argentum, et lapidem pretiosum. Hæc enim ædificat, qui sic illa tria facit, ut cogitet quæ sunt Dei, et quomodo placeat Deo, non mundo 1. Lignum vero et fe num et stipula accipi possunt, sæcularium rerum, quamvis licite concessarum, tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore non possint. Hæc ergo ædificat is qui cogitat quæ mundi sunt, quomodo placeat mundo, qui circa divitias suas quodam carnali affectu tenetur : et tamen ex eis multa beneficia facit, nec pro eis aliquid fraudis vel rapinæ molitur 2. Ex his ergo patet, quod non idem homo simul hæc et illa ædificat. Illa enim ædificatio perfectorum tantum est, qui non cogitant placere mundo, sed tantum Deo : qui etsi venialiter aliquando peccant, fervore charitatis ita absumitur in eis peccatum, sicut gutta aquæ in camino ignis : et ideo numquam secum portant cremabilia. Hæc autem inferior ædificatio minorum est, qui non tantum Deo, sed etiam mundo

<--- Page Split --->

placere cogitant, Deum tamen præponunt. Si vero mundum præponerent, non superædificarent, sed destruerent fundamentum. Affectiones ergo carnales quibus dediti sunt domibus, conjugibus, possessionibus, ita ut nihil præponant Christo, illis tribus significantur, quæ in mentes perfectorum non cadunt, etsi alia venialia admittant. In cordibus vero minorum interdum durant usque in finem : qui cum talibus ædificiis transeunt, sed dissolvuntur in igne. Ipsi vero merito fundamenti salvi erunt, gravissimam tamen poenam sentient. Ex quo apparet quantam hic misericordiam exhibet Deus, et quantam ibi exerceat severitatem : cum pro eodem peccato multo gravius ibi puniat, quam hic.

ARTICULUS VI.

Quid intelligitur per ædificantes aurum, argentum, et lapides pretiosos ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : « In auro intelligitur contemplatio, etc . »

Videtur enim, quod ædificantes aurum, et argentum, et lapides pretiosos, sentient ignem purgatorium.

  1. Dicitur enim, I ad Corinth. III, 12, super illud : Aurum, argentum, etc., in Glossa : « Non consumentur ab igne qui ædificant aurum, argentum, et lapides pretiosos, sed nihil parum sentient. » Ergo sentient.

  2. Item, In textu dicitur : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit 1. Ergo et ædificantis aurum, argentum, etc.

Quesst.

ULTERIUS quæritur hic de ratione hujus expositionis, quod aurum sit contemplatio, et argentum proximi dilectio, et lapis pretiosus opus.

Solutio. Ad 1 et 2.

RESPONSIO. Dicendum, quod possemus adaptando dicere, quod sicut ignem dividendo per materiam, tres sunt species

materialis ignis, scilicet lux, flamma, et carbo : et lux quidem est in puro aereo circumstante, flamma autem in vapore terreo et humido, carbo vero est in materia terræ : ita possemus dicere, quod sicut lux quaedam comburit venialia perfectorum : et non est ibi notabilis sensus et resistentia ad ignem, sed momentanea potius : sicut dicitur in Littera, quod sicut gutta in camino, ita facit veniale in viro justo : et hoc notatur a Glossa parum vel nihil sentire : et parum vel nihil obscurantur, sed remanent luminosi. Alii autem plus inflammantur et obscurantur, qui ædificant lignum, fœnum, stipulam : et tamen extrahitur ab eis impuritas, sicut vapor quidam : sed damnati involvuntur et denigrantur sicut carbo inconsumptibilis.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad 10 quod ulterius quæritur, dicendum quod reducit omne bonum remunerabile ad tria generalia : quorum duo sunt ut motiva, tertium autem ut ipse motus. Intellectus enim est contemplans Deum : et est ibi summum munimen et summa felicitas, ut probat Aristoteles. Sed charitas se habet ad opera sicut mater et generalis forma, et nulla alia virtus. Opus autem est universaliter meritorium. Et ideo per hæc tria generalia omnia bona comprehenduntur.

<--- Page Split --->

Si PROPTER hoc concedatur, quod voSed contra. lunt sic puniri ut purgentur. CONTRA :

  1. Fere ab omnibus Magistris assignatur una causa tardioris liberationis in purgatorio, quam in via : quia ista poena est voluntaria, et illa necessaria : ergo non voluntarie patiuntur eam, ut videtur.

  2. Adhuc, Omne quod aliquis, sive velit sive nolit, patitur, necessario patitur, et non voluntarie : poenas autem purgatorii habentes secum cremabilia, sive velint sive nolint, patiuntur : ergo necessario patiuntur, et non voluntarie.

An existentes in purgatorio purgentur voluntarie vel involuntarie ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi C, ante finem : « Gravissimam tamen poenam sentient, etc. »

Et quaeritur hic, Utrum voluntarie purgentur existentes in purgatorio, vel involuntarie ?

Videtur autem, quod voluntarie : quia 1. Rectum cor habent : sed dicit Ambrosius, quod habens rectum cor, conformat suam voluntatem divinae voluntati : sed Deus vult eos purgari : ergo et ipsi sic purgari volunt.

  1. Adhuc, Omnis sapiens vult illud sine quo finem consequi non potest : sed sapientes sunt qui sunt in purgatorio : ergo videtur, quod velint illud sine quo gloriam consequi non possunt : hoc autem est purgatio per poenam : ergo purgari volunt, ut videtur.

  2. Adhuc, Infirmatus corporaliter secari vult ut sanetur : cum igitur sanitas spiritualis magis sit eligenda, uri vult ut curetur, si aliter curari non potest : sed non potest aliter esse propter ordinationem : ergo volunt isto modo purgari, ut videtur.

Si forte tu dicas (ut quidam antiqui dixerunt) quod tantus est sensus doloris, quod collatio rationis totaliter absorbetur : et non possunt conferre nec de uno, nec de alio : et ideo nec unum volunt, nec aliud : hoc est multum contra dictum beati Gregorii : Omnis enim petens citius liberantia, scit se liberandum; et confert de liberatione : haec autem petunt animae defunctorum, ut dicit Gregorius in libro IV Dialogorum. Ergo conferunt de talibus.

RESPONSO. Sine praejudicio dicendum, quod voluntas duplex est, scilicet conditionata, et simpliciter voluntas. Dico ergo, quod simpliciter vellent non pati poenas purgatorii : conditionata tamen voluntate volunt, scilicet conditione purgationis, et salutis : quia bene volunt purgari, et bene volunt salvari : sed sic purgari nolunt nisi sub conditione, scilicet quia aliter salvari et liberari non possunt : et de hac voluntate omnes prius inductae rationes intelliguntur.

Ad m autem quod objicitur in opposiAdobjest. 1. tum, dicendum quod non sequitur, si sit necessaria, quod non sit voluntaria : dupliciter enim potest esse necessaria, scilicet voluntate faciente, vel suspiciente. De voluntate faciente verum est, quod si est voluntarium, non est necessarium : quia voluntas non est causa necessitatis modo faciens : sed libere operatur quando vult, et quando vult cessat ab opere. Sed in suspiciente non est verum : quia quod necesse est sustinere vel suscipere propter violentiam agentis, tamen etiam voluntarie potest suscipi et sustineri. Et est exemplum in poenis martyrum : quia necessarium fuit decollatum interire, et crematum dolere : tamen voluntarie haec sustinebantur. Et ita est de sustinentibus in purgatorio. Sed poena quae sunt hic satisfactive, sunt voluntarie, voluntate faciente.

Ad aliud quod sequitur, prorsus eadem Adobjest. 2. est solutio.

<--- Page Split --->

D. Opinio quorumdam cum objectione.

Sed forte dices illud esse accipiendum de poena peccati, non de ipso peccato, quod Gregorius dicit quaedam levia in futuro dimittenda 1. Si enim veram poenitentiam habuerit quis, peccata omnia dimissa sunt ei : sed poena forte remansit. Ideoque si vere poenitens obiit, sine peccato transiit. Si autem vere poenitens non est in obitu, maculam portat quae numquam delebitur. Qui vero aedificat lignum, foenum, stipulam, vere poenitet : quia bonus est, et charitatem habet, et in charitate de hac vita transit : ergo sine peccato transit. Non sequitur. Verum quidem est, quia bonus est, et charitatem habet, et vere poenitet : et tamen cum veniali peccato transit, quod non delevit poenitentia. Poenitentia enim non delet nisi peccatum illud, quod deserit homo. Tale autem peccatum saepe in hac vita non relinquitur ab homine : et tamen vere poenitens est, etsi non de omnibus venialibus poeniteat. Potest enim quis de omni mortali et de omni veniali poenitere, excepto uno vel pluribus, venialibus quidem. Sicut habet quis charitatem, et unum vel plura venialia : quod de criminalibus nullatenus esse potest. Est enim aliquis bonus charitatem habens, sed adhuc quodam cupiditatis affectu amans haec saecularia : talis existens subita morte opprimitur. In illo terreno affectu mortuus est, et tamen salvabitur, a quo non se hic absolvit : ergo post hanc vitam ab illo purgabitur. Constat ergo quaedam peccata, scilicet levia, post hanc vitam dimitti. Si vero de poena peccati illud intelligi voluissent Auctores, cur magis commemorassent levia quam gravia, cum etiam gravium poena hic inexpleta post hanc vitam restet ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

An in damnatis veniale puniatur æternaliter ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, «Sed forte dices, etc. »

Quæritur enim, Utrum veniale in damnatis puniatur æternaliter ?

Et videtur, quod non : quia

  1. Veniale et mortale sunt improportionabilia : ergo pœnae eorum sunt improportionabiles : sed pœna mortalis est æterna : ergo pœna venialis non erit æterna, sed temporalis, et illi proportionabilis.

  2. Adhuc, Magister Hugo dicit, quod « veniale est, cui debetur pœna transitoria. » Cum igitur Deus non puniatur ultra condignum, videtur quod Deus non puniat ipsum æternaliter.

  3. Adhuc, Sicut se habent retributiones, ita se habent merita bona et mala : sed dua pœnae sunt retribuentes malis, scilicet æterna, et transitoria : et duo sunt mala quibus retribuntur, scilicet veniale, et mortale : cum igitur pœna æterna debeatur mortali, pœna transitoria debetur veniali. Et sic habetur propositum.

Sed contra.

IN CONTRARIUM hujus probatur,

  1. Per illud Luce, xii, 59 : Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas : sed novissimum minutum est veniale peccatum : et constat, quod in mortali decedens nihil reddere potest gratum Deo : ergo in æterno carcere clauditur etiam pro veniali : ergo veniale in ipso in æternum punitur.

  2. Item, Matth. v, 26 : Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Glossa : « Minuta peccata, quia nihil impunitum. » Ex hoc sequitur idem quod prius.

  3. Adhuc, Constat, quod ignis respon-

det hujusmodi peccato, et vermis conscientiæ, ut dicitur, Isa.lxvi, 24, de damnatis : Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Ergo in æternum ardebunt, et vermem patientur de peccato veniali.

  1. Si forte du dicas, quod in morte malorum relaxentur hujusmodi venialia : contraria sunt qua e in Littera determinantur hic.

Adhuc, Melior est mors bonorum, et magis meritoria, quam malorum : et non delet necessario venialia, ut probatur hic : ergo nec mors malorum.

  1. Adhuc, Nullum peccatum nec parvum nec magnum solubile est sine gratia : sed damnati non sunt susceptibiles gratiae : ergo nullum in eis umquam delebitur peccatum : sed manente peccato, manebit et pœna : ergo pœna peccati mortalis manet in æternum : et sic habetur propositum.

RESPONSIO. Dicendum, quod veniale conjunctuin mortali, punitur in æternum in inferno : sed in æternum minor pœna respondet ei, quam mortali, sicut probant ultimæ rationes et auctoritates.

AD PRIMUM ergo dicendum, quod seAd 1, 2 et 3, cundum se improportionabilia sunt veniale et mortale : sed per accidens in duratione efficiuntur proportionabiles pœnae eorum, scilicet si subjectum non sit expiabile a culpa cui subditur, sicut in damnatis. Unde quod objectio probat, verum est per se, et falsum per accidens : et non tenet nisi per se, scilicet quod mortale accipiatur ut mortale, et veniale ut veniale : sed cum veniale est in subjecto non. susceptibili gratiae, efficitur numquam habens vel habiturum veniam : et tunc non tenet.

Eadem prorsus est solutio ad duo sequentia.

<--- Page Split --->

In CONTRARIUM hujus objicitur, quod Sed eo

  1. Dicit beatus Gregorius in libro IV Dialogorum, quod animæ malorum per se descendunt ad pœenas. Ergo multo magis sine violentia diaboli in pœenis erunt animæ Sanctorum purgandorum.

  2. Adhuc, Non est consensus diabolo factus in eo qui peccat vienaliter tantum : imo habitualiter consentit Deo : ergo videtur, quod nulli per justitiam debet subdi nisi Deo : ergo videtur, quod sola justitia damnet eum, et non subdatur tortori diabolo.

An animæ in purgatorio punientur per dæmones ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : « Bonus est, et charitatem habet, et in charitate de hac vita transit, etc. »

Quæritur hic, quod multi scire desiderant, utrum per dæmones ministros pœenarum, puniantur animæ in purgatorio existentes ?

Et videtur, quod sic :

  1. Per ea quae leguntur in gestis Sanctorum, sicut in vita beati Martini, quod adstitit ei diabolus : et constat, quod scivit per opera sua, quod non erat damnandus : ergo ad stitit ei ut ad pur gatorium secundum suam æstimationem traheretur : ergo videtur, quod dæmones sint ministri pœenarum purgatorii.

  2. Adhuc, In judiciis hujus mundi sunt tortores quidam nequam constituti : ergo et in judicio divino : ergo purgandi torquentur per dæmones.

  3. Adhuc, Sancti etiam qui evolabunt et perfecti sunt in hac vita, permittuntur a Deo vexari a dæmonibus, sicut legitur de beato Antonio et aliis in eremo constitutis : ergo cum illi qui sunt in purgatorio, sanctiores non sint istis, videtur etiam, quod illos Deus permittat a dæmonibus vexari.

  4. Adhuc, Sancti non traduntur hic diabolo nisi ad majorem coronam : sed hujusmodi necessitas non erit in futuro : ergo videtur, quod ibi non tradantur, sed purgentur simpliciter.

  5. Adhuc, In politicis videmus, quod alius est puniens filium, et alius latronem vel hostem : super filium enim est disciplina patris tantum, sed super latronem et hostem emissarius dirigitur : ergo videtur, cum nostra justitia sit exemplata a divina, quod similiter sit in Dei justitia : constat autem, quod filii sunt qui sunt in purgatorio : ergo super eos non debet esse nisi disciplina patris : ergo non funestus tortor debet in eos accipere potestatem.

RESPONSIO. In hac quaestione nescio quid asseri possit : sed pie puto esse credendum, quod animae existentes in purgatorio, per dæmones ministros pecnarum non puniantur : tamen bene puto, quod delectentur dæmones in pœenis earum, et ideo quandoque leguntur eis assistere : et per hoc solvitur primum de beato Martino.

  1. Adhuc, Peccatum veniale fit ex tentatione : tentationum autem ministri sunt dæmones : sed dicit auctoritas, quod illos quilibet tortores habebit in pœna, quos incentos habuit in culpa : ergo videtur, quod ibi tortores habebunt in pœna purgatorii venialiter peccantes, ipsos dæmones quos incentos in culpa veniali et tentatione habuerunt.

Ad ALIUD dicendum, quod hoc verum est de judiciis condemnandorum, ut patet ex ultima objectione, quia illa solvit illam rationem : sed non est verum in disciplina patris ad filium.

Ad ALIUD dicendum, quod alia est ra- tio hic et alia ibi : quia hic est locus tentationum et crescendi in merito, sed non ibi : et ideo tentatores permittit hic

<--- Page Split --->

officium tentationis exercere, sed non ibi.

Ad aliud dicendum, quod peccatum veniale secundum quid peccatum est : et ideo non oportet, quod ita tyrannice vindicetur sicut mortale : et ideo illa auctoritas intelligitur de mortalibus.

ARTICULUS X.

An error iste Græcorum veniat approbandus, qui dicunt nullum ante diem judicii intrare coelum vel infernum, sed in mediis locis conservari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo ante finem : « Ergo post hanc vitam ab illo purgabitur, etc. »

Disputari enim potest hic de quodam errore quorumdam Græcorum,qui dicunt nullum ante diem judicii intrare coelum vel infernum, sed in locis mediis usque illuc conversari.

Videtur autem, quod dicant bene :

  1. Per illud epistolæ ad Hebr. xi, 39 et 40 : Hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem : Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Ergo videtur, quod unus sine alio non consummabitur : erit autem consummatio in die judicii : ergo usque ad illum nullus accipiet gloriam in coelo, nec ponam in inferno : quia Deus non est pronior ad cito condemnandum, quam ad cito remunerandum.

  2. Adhuc, Apocal. vi, 11 : Et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum. Ergo exspectant fratres in accipiendo stolam gloriae : et ex hoc habetur idem quod prius.

Si dicatur, quod isti erant in gloria secundum animam, sed secundum corpus petebant glorificari. Contra hoc est quod dicitur ibi : quia dictum est eis, quod sustinebunt tempus modicum : sustinentia autem pœnam importat : in gloria autem non est pœna : ergo videtur, quod secundum animam non erunt in gloria.

  1. Adhuc, Matth. xiii, 30, dicitur : Sinite utraque crescere usque ad messem :... triticum autem congregate in horreum meum. Ergo usque illuc non alligabuntur ad comburendum, nec triticum reponetur in horreo coeli.

  2. Adhuc, Matth. xxv, 33 et seq. : Et statuet oves a dextris, hœdos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite, benedicti, etc. Et his qui a sinistris erunt : Discedite a me, maledicti, etc. Ergo videtur, quod usque illuc non separabuntur, nec isti mittentur in infernum, nec illi vocabuntur ad regnum : et sic iterum habetur propositum.

  3. Adhuc, Matth. xx, 8 : Cum sero factum esset, dixit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem, scilicet suam. Sero autem est consummatio sæculi : ergo videtur, quod nec bonus nec malus mercedem accipiet ante consummationem sæculi.

  4. Adhuc, In Psalmo xvi, 13 : « Satiabor cum manifestabitur gloria tua. » Ita enim habet alia translatio 1. Sed non manifestabitur gloria ante diem judicii, sicut ipse dicit, Luc. xxi, 27 : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Et vere, id est, sic veniet quemadmodum vidistis eum 2. Ergo usque illuc non satiabuntur : ergo nec gloriam habebunt : ergo nec damnati pœnas inferni.

  5. Per rationem autem arguitur idem : Nullius enim rei quæ per judicium ha-

<--- Page Split --->

benda est, adeptio erit ante prolationem sententiæ : sed infernus et cœlum per judicium habenda sunt, ut probatur, Matth. xxv, 33 et seq.: ergo neutrius est adeptio ante sententiæ prolationem : sed sententia non proferetur nisi in die judicii : ergo usque ad illud nulli adipiscentur cœlum vel infernum : et sic habetur propositum.

  1. Adhuc, Summi et magnifici regis non est aliquid dare, nisi quod ostensivum est magnæ magnificentiæ : sed Deus est summe magnificus : ergo, etc. : sed magnificentius et jucundius est dare simul omnibus infinitum bonum simul in corpore et anima, quam dare sigillatim huic et illi : ergo simul omnibus dabit, et non sigillatim huic, et illi : et sic iterum concluditur propositum : quia ab omnibus supponitur Deum omnia eodem modo facere quo honestissime fiunt, et secundum quod maximam gloriam et virtutem ostendunt.

  2. Adhuc, In urbanitatibus in quibus in communi decertatur, nulli sine altero corona imponitur, sed communiter triumphans, communiter coronatur : sed hæc terrena per similitudinem imitationis descendunt a divinis : ergo in divinis est similiter : constat autem omnibus, quod Sancti in communi triumphum de omni hoste salutem impediente faciunt : ergo videtur, quod in communi omnes simul coronari habent : sed hoc non potest fieri nisi communiter : ergo videtur, quod nullus plenam accipiet beatitudinem, nisi post resurrectionem : ergo nec pœnas inferni : quia per oppositum una ratio est de pœnis inferni, et gaudis regni cœlorum.

  3. Adhuc, Duæ sunt partes rationalis naturæ, scilicet in carne existens, et separata a carne : sed constat, quod illa quæ est separata, tota simul fuit præmiata ex parte bonorum, et tota simul punita ex parte malorum : ergo similiter erit in altera parte rationalis creaturæ, scilicet in illa quæ est carni conjuncta : et sic iterum habetur propositum.

In CONTRARIUM hujus sic objicitur : sed c« 1. Luc. xxm, 43 : Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.

Si forte tu dicas, quod non fuit in plena fruitione : sed paradisus dicitur ibi requies a pœnis. CONTRA : Chrysostomus exponens illud verbum dicit sic : « Quidam dicunt latronem nondum assecutum esse paradisum : sed paradisum quidem latro possedit : non enim potest mentiri qui dicit : Hodie mecum eris in paradiso. »

Si forte dicas, quod nec secundum nos latro eodem die fuit in cœlo empyreo, licet in plena fuerit deitatis Christi fruitione. Probetur per aliam auctoritatem de opposito descendentem, Luc. xvi, 22 : Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno. Constat autem, quod loquitur de inferno damnatorum, ut probatur per incendium quod patiebatur : ergo a simili ante diem judicii intratur in infernum : ergo cum Deus pronior sit ad miserandum, quam ad condemnandum, etiam ante diem judicii intratur in regnum cœlorum.

  1. Adhuc, Super illud epistolæ ad Hebr. xi, 40: Ut non sine nobis consummarentur, dicit Chrysotomus sic : « Perceperunt quidam juxta labores, sed non juxta coronas. Si enim unum corpus sumus omnes, major efficitur ipsi corpori delectatio, quando in communi et non particulariter communicat. » Ex hoc patet, quod Sancti jam in anima juxta labores perceperunt, licet secundum corporum gloriam adhuc communem hominum resurrectionem exspectant : sed labores hominum sunt meritorii regni cœlorum : ergo jam receperunt hoc : ergo intraverunt cœlum.

  2. Adhuc, Apocal. vi, 11. Datæ sunt illis singulæ stolæ àlbæ : et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum. Constat autem, quod singulæ stolæ significant animarum beatitudinem : ergo jam in cœlo sunt ubi visæ sunt a Joaanne, et beatitudinem animæ acceperunt.

<--- Page Split --->

  1. Adhuc, Athanasius in libro Quæstionum 1 : « Ex divinis Scripturis docemur, quoniam peccatorum animæ in inferno sunt subtus omnem terram et mare, sicut dicit Psalmus lxxxvii, 7 : In tenebrosis, et in umbra mortis. Justorum autem animæ post adventum Christi, sicut de latrone dicimus, in paradiso sunt : quia non solum propter latronis animam Christus paradisum aperruit, sed etiam propter reliquas sanctorum animas. » Constat autem, quod de paradiso terrestri non loquitur : quia ille est regio corporum non spirituum : ergo loquitur de cælo empyreo, quod est regio beatorum spirituum.

  2. Adhuc, Per rationem : Quæcumque differenter se habent in merito et causa meriti, differenter habere se debent in præmio : constat autem, quod anima et corpus differenter sunt causa meriti : quia anima est tota causa, et corpus tantum obedit : ergo videtur, quod differenter habere se debeant in præmio : ergo non simul debent præmiari : sed anima corpore principalior fuit in merito : et sic habetur, quod anima statim ut solvitur a corpore, est in cœlo præmianda.

  3. Adhuc, In primo statu si servata fuisset innocentia, non omnes simul translati fuissent in alienum statum beatitudinis secundum Basilium (alias, secundum sententiam probabilius dicentium) sed potius patres translati locum dedissent filiis : ergo videtur, quod nec hoc in statu isto sit faciendum.

  4. Adhuc, Summe influens, suam beatitudinem et bonitatem statim influit unicuique perceptibili quantum percipere potest : sed Deus hoc modo summe influens est : ergo, etc. : sed statim resoluta a carne anima susceptibilis est beatitudinis summae in cœlo : ergo statim influit ei illam Deus : et sic habetur propositum.

  5. Adhuc, Summe sapiens nihil facit inaniter, et quod non provenit ad aliquam utilitatem : sed Deus est summe sapiens : ergo, etc. : sed nulla utilitas, sed potius dispendium proveniret ex Sanctorum dilatione secundum animas usque ad diem judicii : ergo ipse non differt eos secundum animæ glorificationem. Probatio mediæ. Si aliquid utilitatis vel honoris vel commodi ex hoc proveniret : aut hoc esset ex parte Dei, aut ex parte Sanctorum. Ex parte Dei non est : quia bonitas sua in æqualibus numero bonis et æque magnis relucet præmiando divisim sicut conjunctim, quia tot sunt et tantis præmiati uno modo sicut alio. Ex parte autem Sanctorum proveniret dispendium exspectationis. Et sic constat propositum.

  6. Adhuc, Summe justi non est differre mercedem operarii, etiam usque mane, si potest eam recipere operarius : sed Deum esse summe justum nemo dubitat : ergo mercedem non differt : sed anima resoluta a carne, statim est receptibilis : ergo statim post mortem dat ei Deus : ergo statim intrat in regnum cœlorum.

Et quia hoc nullum habet dubium si 8olutio. legatur Evangelium et Apocalypsis et Epistolæ, in quibus etiam rapti sunt Sancti ad visionem Dei in cœlis, sicut Paulus dicit se raptum 2 : dicuntur etiam Sancti stolis albis in cœlo sequi Agnum, et cantare canticum novum ante sedem Dei 3 : ideo primum tamquam hæresis pessima condemnatur.

Et RESPONDEATUR ad primum, quod secundum Litteræ intellectum non est ille intellectus Apostoli : sed secundum Litteram enumeravit Sanctos Veteris Testamenti, et ostendit quoniam non possum consummari sine gratia Novi Testamenti quae perficit Sanctos Novi Testamenti qui sunt fideles Christi : unde consummatio illa tota facta est per Christum. Et quod

<--- Page Split --->

iste sit intellectus Litterae, patet omni legenti praecedentia et sequentia epistole.

operibus videmus, quod meliores operarii consolationem habent specialem ab eo qui conduxit eos.

Si autem ex Glossis quis velit arguere : tunc auctoritas Chrysostomi dicta in contrarium solvit : quoniam loquitur de Sanctis secundum corporum consummationem, et non secundum consummationem animae. Quare autem corpora præmiantur simul, et non animæ, in tractatu de

Ad aliud dicendum, quod statim apparet gloria Domini, quando non est corpus inobediens : sed verum est, quod majestas judicis non apparebit.

Ad rationem primam dicendum, quod judicium est duplex, scilicet particulare quod est hominis, et universale quod est naturae : et summe justus index in neutro deficit judicio : et ideo in morte hominis adjudicatur animae quod meruit, et in die universalis judicii adjudicatur etiam corpori. Et hoc videmus in omni judicio humano perfecto : impiissimus enim esset judex, qui hominem unum in causa sua differret quae singularis est, usque dum toti genti simul judicaret.

Ad aliud dicendum, quod in veritate Deus summe magnificus est : sed hoc non est magnificentiae, simul et non divisim coronare, quia divisim meruerunt : Sancti enim merita divisa secundum tempus et secundum opera habent. Sed magnificentiae est multos et magnos ditare. Quod autem simul vel divisim fit hoc, non est magnificentiae, sed accidit ex hoc, quod simul vel divisim venerunt ad magnificum.

Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod Sancti simul decertant ad triumphum, nisi simul idem sit quod concorditer : sed si notat actus similes vel idem tempus, falsa est propositio : sed tantum in illo sensu concluderet aliquid ad propositum : et ideo patet, quod ex falso procedit, et nihil probat.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de Angelis et hominibus : quia Angeli omnes simul creati sunt, eo quod unus non est in potentia ad alium, et unus non traducitur ex alio : et ideo meritum eorum fuit simul, et per consequens praemium eorum fuit simul. Sed in hominibus secus est : quia unus est in potentia ad alium, et generatio in eis praeterit1,

Ad aliud dicendum, quod animas Sanctorum esse sub throno Dei in cœlo cum singulis stolis animarum probat ipsa visio Joannis : et sustinere est idem quod certitudinaliter stolam corporis exspectare .

Ad hoc autem quod objicitur, quod sustinere dicit poenam, dicendum quod falsum est : quia saepe pro sola exspectatione ponitur. Dicunt tamen Sancti, quod desiderant animae vehementer incorporari gloriosis corporibus, et prae desiderio retrahuntur aliquantulum a contemplatione Dei : et hoc potest nominare ver-

Ad hoc quod objicitur de zizania, dicendum quod permixtio malorum cum bonis in militante Ecclesia notatur ibi : et hoc significatur per crescere : post mortem enim nec zizania crescit, nec triticum. Et hoc verum est, quod generalis separatio bonorum a malis non erit, nisi tunc quando militia Ecclesiae finietur, et universaliter ab hostibus segregabitur.

Ad aliud dicendum, quod Evangelium ibi tangit judicium quod erit in corpore et anima, et non in anima sola : unde nihil facit ad propositum.

Ad aliud dicendum, quod in fine saeculi est tempus vocandi operarios in omni parte qua laboraverunt, scilicet in corpore et anima : sed etiam ante finem vespere consolationem accipit patrisfamilias anima quae principalior fuit in labore : sicut etiam modo in rusticorum

<--- Page Split --->

et generatio advenit : et ideo merita divisa sunt secundum tempus et actus : et

per concedens divisim secundum ánimam præmiantur, ut dictum est prius.

E. De generali confessione, quid prosit ?

Post hæc considerandum est, Quid prosit confessio illa, ubi singula peccata quæ quisque fecit, non exprimuntur? Sane dici potest, quod omnia criminalia semel saltem oportet in confessione exprimi, nisi aliqua a mente exciderint. Sed quia nemo delicta intelligit omnia, generaliter saltem ea confitere, quorum memoriam habes: et sic nihil celasti de sceleribus tuis. Venialia vero, ut ait Augustinus 1, quia innumerabilia sunt, sufficit generaliter confiteri, nisi aliqua sint frequenter iterata: perfectius est tamen etiam illa exprimere si vales. Ideoque quotidie generaliter fit confessio in Ecclesia pro venialibus, scilicet peccatis quæ quotidie admittimus, et pro illis mortiferis quorum notitiam non habemus. Unde Augustinus: Veritatem dicit Deo pœnitens, quando nihil illi de commissis sceleribus celat: non quod et si voluntatem celaverit, Deus ignoret: sed veritatem sibi dici vult ab eo, ut veniam consequatur. Si vero mente aliqua exciderint, confitetur veritatem Deo, cum generaliter dixerit: Deus qui nosti occulta cordis et opera mea, et delicta a te non sunt abscondita 2, quibus veniam largiaris precor: et hæc est veritas confitentis, quam diligit Deus. Unde Psalmista: Ecce enim veritatem dilexisti 3. Hic insinuatur, quod generalis confessio etiam mortalia delet, quorum intelligentia non habetur 4.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XI.

An oportet in confessione omnia criminalia sigillatim exprimi?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Post hæc considerandum est, Quid prosit confessio, etc. »

Videtur enim falsum esse : quia in contritione non tenetur aliquis sigillatim recolere peccata ad hoc quod valeat contritio : ergo nec in confessione : sed sufficit confiteri in generali.

omnia videt æqualiter sigillatim et in commuui resumpta per memoriam : sed confessio coram homine est, qui nescit injungere pænitentiam nisi sigillatim exprimantur : et etiam major est erubescentia coram homine, coram quo sigillatim peccata exprimuntur.

Utrum autem oporteat iterare confessionem, et quando non, supra requiratur : quia etiam hic habet locum.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : « Venialia vero, ut ait Augustinus, quia innumerabilia sunt, etc. »

Super illud disputatum est supra et cadit hic sicut ibi : et ita quae ibi dicta sunt in quaestione, confirmantur per ea quae dicuntur hic in Littera.1.

Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod non est simile : quia contritio est coram Deo, qui

F. Nemo confiteatur peccata quæ non fecit.

Sicut autem pœnitens celare non debet peccatum suum, quia superbia est : ita nec humilitatis causa fateri se reum illius, quod se non commisisse noscit : quia incauta est talis humilitas, et peccatorem constituit. Unde Augustinus : Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod vitaras : quia veritas in te non est, nisi ita te dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas. Nam quomodo est veritas, ubi regnat falsitas 2 ?

G. De pœnis sacerdotis qui peccatum publicat confitentis. .

Caveat autem sacerdos ne peccata confitentium aliis prodat, alioquin deponatur. Unde Gregorius 3 : Sacerdos ante omnia caveat ne de his qui ei

<--- Page Split --->

confitentur, peccata alicui recitet, non propinquis, non extraneis : nec (quod absit) pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat.

Quod vero dictum est, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur contrarium ei quod in canonibus reperitur 1, ut nemo scilicet alterius parochianum judicare praesumat. Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod canones prohibent : aliud caecum vitare, quod Urbanus facere monet 2 : ne si caecus caecum ducat, ambo in foveam cadant 3. Ait enim Urbanus secundus : Placuit ut nulli sacerdotum deinceps liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere, sine ejus consensu cui se prius commisit, nisi pro ignorantia illius cui prius confessus est. Qui vero contra hoc facere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit 4.

ARTICULUS XII.

An piae mentes debeant ibi cognoscere culpam ubi culpa non est?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Sicut autem poenitens celare non debet, etc. »

Huic enim videtur contrarium quod 1. Dicit Gregorius, quod « bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est : » ergo et agnitum confiteri.

  1. Adhuc, Augustinus in libro Confessionum : « Si quaeritur a me, utrum sim justus? Dico quod non. » Et tamen constat, quod Augustinus justus erat.

Videtur enim, quod si ut veniale confitetur, quod

  1. In periculo est : quia non facit penitentiam condignam. Si autem ut mortale : tunc dubium pronuntiat ut certum, et sic mentitur : ergo peccat, vel falsa sunt quae dicit in Littera.

  2. Adhuc, Parum ante dixit, quod si aliqua sepius iterantur, illa sunt exprimenda : aut ergo ut mortalia facta sunt ex iteratione : aut quia venialia iterata. Si primo modo : tunc veniale fit mortale : et hoc supra improbatum est. Si secundo modo : tunc illa generalis confessio quae fit in Prima et Completorio, facienda est de veniali, quod est contra ea quae dicuntur in Littera.

ADHUC quaeritur, Si confitetur talia iterata quae venialia sunt ex genere, utrum taxanda est ei poenitentia?

Videtur, quod sic : quia confessio fit propter poenitentiae taxationem.

ADHUC ulterius quaeritur hic, Qualiter sit confitendum dubium, utrum sicut mortale, vel veniale ?

CONTRA : Taxata sufficit pro mortali : ergo nulla debetur veniali, quia improportionabilia sunt.

<--- Page Split --->

Solutio. Ad 1.

RESPONSIO. Dicendum, quod omnia haec discussa sunt in praehabitis : dici tamen potest ad primum, quod est agnitio intellectus judicantis, quid sit in anima, et quid non : et est agnitio timentis affectus utrum recte agatur, an non : sicut dicitur, Job, ix, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti : et talis est agnitio bonae mentis, de qua loquitur Gregorius, et non exigit confessionem.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod omnis homo injustus est comparatus Deo : et ita loquitur Augustinus. Sic etiam dicit Job, xxv, 4 : Numquid justificari potest homo comparatus Deo 1 ? Et sic dicitur, Isa. lxiv, 6 : Quasi pannus menstruata universae justitiae nostrae. Haec autem in justitia, quia in opere non est absolute, sed in comparatione ad justitiam primam, quam non perfecte imitari potest mortalis infirmitas, ideo confiteri eum non oportet.

in confessione, sed se dubitare confiteatur utrum fuerit mortale vel veniale.

Ad aliud dicendum, quod ex iteratione non fiunt mortalia per se, sed per accidens, scilicet si crescant contemptus et libido : et de hoc supra satis dictum est.

Ad aliud dicendum, quod confitenti Ad quie ad venialia non est injungenda pœnitentia, sed ad memoriam revocanda satisfactio quotidiana pro venialibus ab Ecclesia instituta, scilicet tonsio pectoris, Pater noster, Ave Maria, et hujusmodi : et si suscipiatur pœnitentia, non erit injuncta in præcepto, sed in consilio. Tamen hoc argumentum non valet, pro mortali sufficit aliqua : ergo veniali nulla debetur : quia non sufficit aliqua pro mortali, nisi facto veniali : et hoc supra sæpius expeditum est.

Ad quest. 1. Ad aliud dicendum, quod dubia in certiorem partem sunt interpretanda : accipiatur enim pœnitentia ut pro mortali : et tamen mortale non pronuntietur

Hoc autem quod dicit in sequenti capitulo G, « Caveat autem sacerdos, etc., » in decreto de pœnitentia, distinct. IV continetur, et totum planum est ex disputatis supra 2.

1 Cf. Job, iv, 17.

2 Cf. Supra, Dist. XVII.

<--- Page Split --->