DISTINCTIO XX.

De confessione sacramentali quantum ad opportunitatem temporis respectu poenitentiae mortalium in se.

A. De his qui in fine poenitent.

Sciendum est etiam, quod tempus poenitentiae est usque in extremum articulum vitae. Unde, Leo Papa : Nemo est desperandus, dum in hoc corpore constitutus est : quia nonnumquam quod diffidentia aetatis differtur, consilio maturiore perficitur. Augustinus tamen de poenitentiam differentibus ita scribit : Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam : et si accipit et mox reconciliatur, et hinc vadit, fateor vobis, non illi negamus quod petit : sed non praesumimus, quia bene hinc exit. Si securus hic exierit, ego nescio. Poenitentiam dare possumus, securitatem vero non. Numquid dico, damnabitur ? sed nec dico, liberatur. Vis ergo adubio liberari, age poenitentiam dum sanus es. Si sic agis, dico tibi quia securus es : quia poenitentiam egisti eo tempore quo peccare potuisti. Si vis agere poenitentiam quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa 1. Item, Duae res sunt, autignoscitur tibi, aut non ignoscitur : quid horum tibi sit futurum, nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum. Sed quare hoc dixit Augustinus, cum poenitentia quae in fine agitur, in Psalmo appelletur sacrificium vespertinum 2, quod erat acceptabilius in lege 3 : et cum in quacumque die invocetur Deus, adsit : et quacumque hora ingemuerit, et conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur 4 ? Sed illa dixit Augustinus propter illos qui poenitentiam usque in finem vitae protrahunt : et tunc non ex Dei amore videntur poenitere, sed timore

<--- Page Split --->

mortis, quasi ex necessitate. Unde idem quasi aperiens quare superiora dixerit ait : Nullus exspectet quando peccare non potest. Arbitrii enim libertatem quaerit Deus, ut deleri possint commissa : non necessitatem, sed charitatem : non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Quem ergo sero poenitet, oportet non solum timere judicem, sed diligere : quia sine charitate nemo salvus esse potest.Non ergo tantum timeat poenam, qui poenitet, sed anxietur pro gloria. Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione. Sed quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de poenitente sero : maxime, cum filii quos illicite dilexit, sint praesentes, uxor et mundus ad se vocet. Multos solet serotina poenitentia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper etiam in morte juvare valet, quibus placet. Cum ergo opus sit non hominis sed Dei, fructifera poenitentia : inspirare eam potest quandocumque vult sua misericordia, et remunerare ex misericordia, quos damnare potest ex justitia. Sed quoniam multa sunt quae impediunt, et languentem retrahunt, periculosum est, et interitui vicinum, ad mortem protrahere poenitentiae remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat, si quis est, veram poenitentiam. Sed si etiam sic conversus vita vivat, et non moriatur, non promittimus quod evadat omnem poenam. Nam prius purgandus est igne purgationis, qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis etsi eternus non sit, miro tamen modo gravis est : excellit omnem poenam, quam umquam passus sit aliquis in hac vita. Numquam in carne tanta inventa est poena, licet mirabiliter 1 martyres passi sint tormenta, et multi nequiter iniqui quanta saepe sustinuerunt supplicia 2. Ex his satis ostenditur, quam periculosum sit differre poenitentiam usque in finem vitae. Si tamen vera habeatur poenitentia, hominem liberat, et vitam mortuo impetrat : non sic tamen, ut nullam sentiat poenam, nisi forte tanta sit vehementia gemitus et contritionis, quae sufficiat ad delicti punitionem. Licet ergo sit difficile, ut tunc sit vera poenitentia quae tam sera venit, quando cruciatus membra ligat et dolor sensum opprimit ut vix homo aliquid cogitare valeat : melior est tamen sera, quam nulla. Poenitentia enim etsi in extremo vitae hiatu advenit, sanat et liberat. Multum sera fuit latronis poenitentia 3 : sed non fuit sera indulgentia. Sed licet latro veniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem.

<--- Page Split --->

DIVISIO TEXTUS.

ARTICULUS II.

« Sciendum est etiam quod tempus pænitentiae est, etc. »

Postquam determinatum est de potestate clavium, tangit hic de pænitentia in morte, et post mortem, et de reditu peccatorum superius etiam posita. Et ideo ponit hic per ordinem enumeratorum tres distinctiones : in quarum prima, ista scilicet tangit de pænitentiis morientium. In alia, de remissione peccatorum post mortem. In tertia, de reditu peccatorum.

Sunt autem in hac distinctione principales quaestiones duae : in quarum prima Magister quaerit de tempore pænitendi. In secunda autem de modo extremæ pænitentiæ, ibi, B, « Si vero quaeritur de illis qui in hac vita, etc. »

Et hæc sufficiant quoad divisionem.

An sanus pænitens potest conjicere de certitudine charitatis, an odio an amore dignus sit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post : « Tene certum, et dimitte incertum. »

CONTRA :

Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo pænitens et confitens sanus, non est certus.

RESPONSIO. Intelligit hoc de certitudine Soluti conjecturæ : quia conjicere potest de amore charitatis, quando pænitet sanus : sed signum est timoris tantum, quando non pænitet nisi infirmus. Ecclesiastes autem loquitur de certitudine scientiæ : hanc enim nullus habet.

ARTICULUS I.

ARTICULUS III.

An in fine vitæ dari potest pænitentia ?

An Deus seram pænitentiam exaudiat ?

Quæritur autem primo de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : « Pænitentiam dare possumus, etc. »

In sequenti autem parte ejusdem distinctionis statim contradicit, dicens quod non est danda pænitentia in fine vitæ, sed innotescenda.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo post : « In quacumque die invocetur, etc. »

CONTRA :

Michææ, III, 4 : Clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos : Glossa intelligt de sera pænitentia : sed nulla est ita sera sicut illa quæ est in fine vitæ : ergo talem non exaudiet Deus.

SED DICENDUM, quod dare hic sumitur pro admittere ad pænitentiam : sed pænitentia infra ponitur pro pænitentia exteriori injuncta : et illa non est danda morientibus, sed innotescenda.

RESPONSIO. Dicendum, quod pænitensolutitia sera duplex est secundum duo moventia ad pænitentiam, quæ sunt timor servilis, et amor. Pænitentiam igitur ex

<--- Page Split --->

timore non audit Deus : et de illa loquitur Glossa : sed de illa quae est ex amore loquitur hic : et hanc Deus audit : sed quia infirmitas potius est indicium timoris, ideo raro fit ut ex amore aliquis tunc pœniteat.

ARTICULUS V.

Quid sit ignis purgatorii, an corporeus, vel spiritualis ?

ARTICULUS IV.

An sero pœnitens habeat libertatem arbitrii ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium : « Prius purgandus est igne purgationis, etc. »

Quaeruntur autem hic in principio duo de igne purgatorio, scilicet quid sit in re, et ubi sit secundum locum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante medium : « Arbitrii libertatem quaerit Deus, ut deleri possint, etc. »

Ex hoc enim videtur, quod sero pœnitentes non habent libertatem arbitrii, quod non est verum : quia quamdiu homo vivit, tamdiu habet libertatem arbitrii et potestatem bene faciendi.

AD PRIMUM horum sic proceditur :

  1. Ignis corporis est nomen : ergo videtur, quod ignis corporeus sit ignis purgatorii.

  2. Præterea, Multi sancti dicunt quod ignis inferni corporeus est : ergo et ignis purgatorii, ut videtur.

  3. Item, Gregorius : « Ignis gehennae corporalis est, qui corporaliter malos exurit. »

R esponsio. Dicendum, quod liberum arbitrium in infirmitate frequenter tollitur quoad usum : semper autem impeditur. Tollitur autem usus liberi arbitrii, quando mens sursum rapitur et impedit discretionem : impeditur autem, quando violentia morbi avertitur et trahitur : et hoc semper fit in infirmis : haec enim est natura potentiarum animæ, quod quando una est in actu vehementi, altera abstrahitur ab actione. Cum igitur in infirmis sit vehemens dolor in sensu, impeditur liberum arbitrium a judicio discretionis peccatorum. Et hoc modo intelligit : unde dicit, quod quaerendum est tempus quando habet liberum arbitrium, supple, expeditum et non impeditum a violentia morbi dolore sensibili.

  1. Item, Augustinus : « Cur non dicamus quamvis miris, veris tamen modis etiam spiritus incorporeos posse pœna corporalis ignis affligi, si spiritus hominum quamvis incorporei, potuerunt includi corporalibus membris 1 ? »

  2. Item, Augustinus : « Gehenna quae stagnum ignis et sulphuris dicta est, corporeus ignis erit 2. » Ex his colligitur, quod sit ignis corporeus crucians animas. Cum igitur una ratio sit de igne inferni et purgatorii, videtur quod ignis purgatorii sit corporeus.

  3. Præterea, Si dicatur, quod sit incorporeus, videtur sequi inconveniens. Dicit enim Aristoteles, et probat in quarto Ethicorum, quod delectatio omnino spiritualis, non habet contrarium, nec est medicina : sed delectatio futura est omnino spiritualis : ergo non habet con-

<--- Page Split --->

tarium : ergo non habet aliquid contrarium agens ad tristitiam : si igitur ignis ille sit tantum spiritualis, non aget ad contristationem : et tunc ibi puniti non contristarentur : et hoc est falsum.

  1. Adhuc, Spiritualia pure separata sunt a motu et a materia : sed omnis contrarietas est cum motu et materia : ergo in spiritualibus non est contrarietatas : ergo nec actio contrarietatis alicujus : sed omnis pœena est ex agente contrario : ergo in talibus nulla est pœena. Si ergo detur, quod sit ignis pure spiritualis, videtur quod nullo modo sit afflictivus : et hoc haeresis est : ergo necesse est eum ponere corporalem.

  2. Adhuc, Nulla substantia in quantum hujusmodi, transmutabilis est, ut dicit Aristoteles, dans exemplum etiam in igne qui nec agit nec transmutat aliquid in quantum substantia est : si igitur agit et transmutat, hoc erit ab aliqua qualitate ipsius substantiae : ergo agens transmutando est substantia disposita qualitate : constat autem, quod non omnis qualitas agit, sed physica solum, ut dicunt omnes Philosophi : ergo necessarium est, quod habeat qualitatem physicam.

Item, Nec omnis qualitas physica agit : sed contingit contrarium activum esse : ergo necesse est talem contrarietatem habere : omnis autem talis substantia est corporea: igitur transmutans et agens omne corporeum est : sed ignis purgatorii agit transmutando et puniendo : non enim est pœena nisi per immutationem patientis : ergo videtur, quod ignis purgatorii sit corporeus.

Sed si hoc dicatur objicitur in contrarium primo per auctoritates, et postea per rationes.

  1. Dicit enim Gregorius in Moralibus : « Ignis corporeus ut esse ignis valeat, corporis indiget fomentis : qui cum necesse sit ut servetur, per congesta ligna

procul dubio nutritur : nec valet nisi succensus esse et refotus subsistere. Econtraautem ignis gehennea cum sit incorporeus, in semetipso reprobos corporaliter exurit, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur : sed semel creatus, durat inexstinguibilis, et successione non indiget, nec ardore caret 1. » Ex hoc expresse habetur, quod nec corporalis est, nec ad modum corporei fovetur et nutritur.

  1. Item, In eodem : « Si stridores dentium et fletus oculorum spiritualiter accipiamus, flammas quoque tormentorum in ipsis non corporales, sed spirituales credere debemus. »

  2. Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei *, dicit talem fuisse illam flammam in qua dives cruciabatur, quales oculi quos levavit, quando Lazardum vidit, qualis lingua cui humorem desideravit infundi, qualis digitus Lazari de quo fieri id postulavit : sed constat, quod membra illa non fuerunt corporalia, sed spiritualia : ergo videtur, quod nec flamma fuit corporalis : ergo nec ignis purgatorii, ut videtur.

  3. Item, Damascenus in ultimo capitulo libri sui : « Ignis autem iste non est corporeus, sed qualis utique Deus novit* »

  4. Per rationem autem objicitur sic : Omne agens et patiens cum transmutatione conveniunt in materia, ut dicit Boctius in libro de Duabus naturis in una persona Christi : sed ignis purgatorii et anima purganda se habent sicut agens et patiens secundum transmutatum : ergo communicant in materia : sed anima aut non est de materia, aut non est de materia corporali : ergo videtur, quod ignis ille aut non sit de materia, aut non sit de materia corporali : ergo non est corporeus.

  5. Adhuc, Auctor libri Sex principiorum dicit, quod impossibile est non corpus a corpore moveri: sed anima non

<--- Page Split --->

est corpus : ergo non movetur a corpore : sed movetur et transmutatur ab igne purgatorio : ergo ignis purgatorius non est corpus : ergo nec corporeus : quia constat, quod sine quantitate est ignis ille quicumque sit.

Haec autem usque ad tractatum de resurrectione pro objectis sufficiant : quia ibi de hoc quaerendi iterum erit locus.

RESPONSIO. Omnes sancti disputantes de ista quaestione dicunt, quod ea quae dicunt, volunt accipi sine supercilio assertionis suae. Ita etiam ego dico qualis sit ignis purgatorii, non arbitror quemquam scire, nisi cui Deus revelavit. Utrum autem sit, pertinebit ad sequentem distinctionem inquirere.

De hoc autem quod hic quaesitum est, dicendum videtur, quod sit corporeus. Et puto, quod quicumque attendit subtiliter inconvenientia ad quae dicunt rationes primo inductae, vix inclinabitur in aliam opinionem, nisi quod est corporeus. Nisi forte, quod absit, aliquis in haeresim quorumdam Philosophorum laberetur, ut diceret omnia quae de locis pœenarum et pœenis scripta sunt, omnino frivola et vana esse. Consentiendo igitur rationibus primo inductis; dico quod corporeus est.

Ad nq quod contra objicitur, dicendum quod distinguitur inter primum affligens, et proximum affligens : primum enim affligens spiritualem substantiam sive in corpore sive extra corpus, corporeum est : sed proximum affligens est spirituale. Ut autem hoc melius intelligatur, ponamus exemplum : incisio enim vulneratae manus, corporalis est, et patitur corpus, et compatitur anima. Primum quidem affligens utriusque horum est gladius : sed cnm anima patiatur a passione corporis, constat quod id quod facit motum in affectu tristitiae in anima, similitudo vulneris est apprehensa ut contraria conjuncto : secundum autem quod talis simili-

tudo est in anima, spiritualis est : et ita proximum affligens animam est spirituale. Ita dico in purgatorio, quod primum affligens est ignis corporeus, habens vim affligendi spiritum ex eo quod est instrumentum divinae justitiae vindicantis iniquitatem. Et proximum affligens est similitudo ignis recepta ab animabus punitis, prout est instrumentum justitiae vindicantis peccatum, cui ipsa anima pro voluntate se subdidit. Hoc autem in tractatu de resurrectione magis discutietur. Haec autem videtur esse sententia Gregorii in libro quarto Dialogorum ubi sic dicit : « Hoc est eis in igne ardere, quod est ignem videre, trahentes ab ignibus pœenam, non dantes ignibus vitam '.»

Dicendum ergo ad primum, quod Gregorius loquitur de immediate affligente, et non de affligente primo : et eodem modo ad omnes sequentes auctoritates dicendum est.

Ad n d autem quod objicitur per ratioAdobject 5. nem, dicendum quod illa propositio intelligitur de agentibus et patientibus physice : anima autem patitur ab igne purgatorio habente vim ex eo quod est corpus existens instrumentum divinae justitiae : et haec est alia vis caloris, quam naturalis vis caloris tantum. Hujus autem exemplum est, quod calor secundum Philosopum igneus est : et tamen secundum quod est instrumentum animae regentis corpus, non agit actione ignis tantum, quia sic incineraret, sed actione vivifica animae, et nos videmus quod digerendo assimilat carni et ossi et nervo, sicut dicit Aristoteles in secundo de Anima, loquens contra opinionem quae dicebat, quod ageret in vi ignis tantum. A simili videtur dicendum de calore ignis purgatorii, quod in quantum movetur a virtute justitiae vindicantis, habet vim puniendi animas incorporeas, quae ordinem suae dignitatis vel irrecuperabiliter vel recuperabiliter amiserunt, sicut existentes in inferno ir-

<--- Page Split --->

recuperabiliter, et existentes in purgatorio recuperabiliter amiserunt.

Ad object.6. Ad ALIUD dicendum, quod hoc intelligitur de omni motu corporeo et physico, sicut dictum est. In aliis enim etiam in naturis falsum est : quia corpus movetur ab immobili incorporeo primo : et hoc expressius probabitur in distinctione XL 1.

ti : sed hic est locus meriti : ergo hic non est locus præmii : sed recipiunt in purgatorio digna pro meritis : ergo videtur, quod ignis purgatorius hic non sit.

  1. Item, Gregorius videtur velle, quod idem sit ignis gehennæ et purgatorii: sed idem ignis est in eodem loco : ergo in eodem loco est gehenna et purgatorium : sed gehenna est sub terra, et non hic, secundum quod dicere videntur Sancti : ergo purgatorium non est hic, sed sub terra.

ARTICULUS VI.

In quo loco sit purgatorium ?

Secundo quæritur, Ubi sit purgatorium ?

  1. Idem, Probat Gregorius in quarto Dialogorum per compositionem nominis : quia in depressiori parte dicitur : ergo necesse est, quod sit sub terra : sed pars inferni est purgatorium, ut dicunt Sancti et Magistri : ergo est sub terra, et non hic.

Videtur enim, quod hic in terra.

  1. Dicit enim Gregorius in quarto Dialogorum, quod Paschasius, in loco thermarum ubi ex consilio medicorum parabat se ad balneum Capuanus Episcopus, stabat paratus ad obsequium : et jam mortuus fuit Paschasius, etibi exhibuit obsequium, ut induceret Episcopum illum qui sanctus erat, ad intercedendum pro eo. Ergo videtur, quod hic juxta nos aliqui puniantur.

  2. Adhuc, Hoc expresse ibidem dicit Gregorius.

  3. Adhuc, per rationem videtur idem : quia per qua peccat quis, per hæc et torquetur 2 : sed peccatur per ea qua sunt hic juxta nos : ergo per eadem punietur : sed per ista non potest puniri nisi existens juxta nos hic nobiscum : igitur puniuntur aliqui hic juxta nos.

  4. Adhuc, In vita beati Patritii legitur, quod impetravit ut quidam in Hibernia in loco quodam punirentur vice purgatorii : ergo videtur, quod a simili alii in suis locis puniri possint.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Non est idem locus præmii et meri-

SOLUTIO. Dicendum est, quod in hac soluti quaestione nihil asserendum est. Et ideo sine præjudicio dico, quod purgatorius alius est ex ordine justitiæ determinantis locum pænitentiæ ei qui vixit in culpa, et ad plenum non satisfecit : et alius ex dis- pensatione. Primo modo non est nisi unus locus purgatorii, quem puto esse superiorem partem inferni habentem in se affligens ad purgationem cum aliqua consolatione spei de futura per misericor- diam liberatione. Ex dispensatione au- tem sunt multa loca purgatoria. Et dis- pensatio hæc quandoque fit propter vivos, quandoque propter mortuos. Et licet mul- tis de causis fiat, tamen causa triplex in vita Sanctorum quandoque frequentius oc- currit, scilicet meritum demonstrandum in aliquo hoc rogante : sicut fuit quod legitur de Patritio, qui rogavit ut qui- dam ibi puniretur. Alia causa est fides de pænis mortuorum : et ideo, ut dicit Gregorius, ostenduntur hic circa nos ali- qui puniri, ut idem de aliis præsumamùs, de quorum non tamen constat pæna, cum constet de eorum consimili culpa. Tertia

<--- Page Split --->

causa fuit in Paschasio qui fecerat miraculum curando quemdam daemoniacum, qui feretrum ejus tetigerat : et tamen habuit peccatum, quod ut peccatum esse ostenderetur, quia scilicet ignorans et deceptus in quorumdam conspirationem quae zelo justitiae fieri videbatur, consenserat : ideo apparuit sancto Episcopo Capuanæ civitatis, et ibidem puniri ostendebatur.

Et per hoc patet solutio ad omnia præter unum, scilicet id, per quæ peccat quis, etc.

Et ad hoc dicendum, quod intelligitur per omnia in simili quoad pœenas æternas, et ut frequenter ita contingit in pœenis temporalibus. Et de illis loquitur liber Sapientiæ qui hoc dicit. Sicut enim peccaverunt Ægyptii in aqua in flumen projicientes pueros Hebræorum, ita per aquam puniti sunt flumine bulliente ranas, et mari submergente eos. Et sicut peccaverunt sanguinem innocentem fundendo, ita etiam puniti sunt in hoc quod sanguinem propinavit eis fluvius pro potu.

  1. Item, Ad idem, Ultimi judicii ignis involvet ut carbones reprobos, et numquam finietur in eis, et purgabit quod criminale erit in electis : ergo videtur esse simile de igne purgatorii et gehennæ : ergo videtur, quod non finitur : ergo est perpetuus.

SED IN CONTRARIUM est hoc

  1. Quod hic in Littera dicitur.

  2. Item, Cujus actus et finis finibilia sunt, ipsum finibile est, vel erit inutile : sed actus et finis purgatorii finibilia sunt : ergo ipse finitur, vel erit inutilis : sed nihil remanebit inutile in operibus divinis : ergo ipse non remanebit, ut videtur.

  3. Adhuc, Omnia elementa quo modo serviunt homini, finem accipient secundum hunc statum, et erunt in alio statu, in quo laboris sui accipient præmium : ergo et illa quæ serviunt homini extra mundum : sed purgatorius ignis servit homini : ergo erit in alio statu in quo præmiabitur, et finietur secundum statum purgandi.

RESPONSIO. Dicendum mihi videtur sine Praejudicio, quod ignis purgatorius finibilis est secundum rationem purgatoriam, sed non est finibilis secundum substantiam : quia puto, quod idem est in specie ignis cum igne inferni, sicut videtur velle Gregorius.

ARTICULUS VII.

An ignis purgatorius sit æternus vel temporalis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, A, ante finem : « Hic autem ignis, etsi æternus non sit, miro tamen modo gravis est, etc. »

Quæritur autem hic, Utrum purgatorius sit æternus, vel temporalis ?

Et videtur, quod æternus : quia

  1. Dicit Gregorius, quod sicut in fornace sub eodem igne aurum rutilat, et palea fumat : ita in inferno sub eodem igne damnatus crematur, et electus purgatur : sed inferni ignis est perpetuus : ergo et ignis purgatorii, ut videtur.

Quod ergo primo probatur, quod sit Ad 1 et 2. perpetuus secundum substantiam ignis, in qua convenit cum igne inferni, videtur concedendum : quia omnes objeciones per hunc modum procedunt.

Ad id autem quod secundo in contraAd object.2. rium objicitur, dicendum quod in veritate haec objectio non probat nisi finibilem secundum hunc dsum in quo jam est : et hoc conceditur : et erit tunc ad alium usum, quia erit ad cremandum damnandos.

Ad aliud dicendum videtur sine praeAd object.3. judicio, quod hoc intelligitur de servientibus homini secundum statum meriti : sed ignis purgatorius non servit homini

<--- Page Split --->

ad hunc statum. Unde videtur mihi dicendum, quod sicut in statu gratiae purum est cum impuro peccati et pœenæ, ita in servientibus elementis et elementatis ad statum gratiae purum est permixtum cum impuro, et in novatione purum faciens ad jucunditatem, separabitur sursum ad locum elementorum supra circulum terræ, impurum autem descendet deorsum sub tristem orbem terræ in centrum. Sed in his quæ sunt præcedentia statum impuritatis, nihil ponitur esse impurum : et ideo numquam talia innovabuntur, sed manebunt punientia damnatos.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS VIII.

An pena purgatori exeellat omnem penam quam quis passus est, aut pati potest in hac vita ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : « Excellit enim omnem penam, quam umquam passus sit aliquis in hac vita, etc. »

Videtur enim, quod falsum sit quod dicit : quia

  1. Quanto aliquid magis conjunctum est agenti, tanto magis sentit pœenam in passione si sensum habeat : sed magis est passibile compositum ex contrariis animatum quam simplex, et incompositum spirituale, ex contrariis non compositum : ergo magis pœenam sentit conjunctum agenti in ipsum : sed corpus in via est ita compositum : ergo magis punitur hic aliquis in ista vita, quam puniatur in anima post mortem : et ita videtur falsum dicere.

  2. Adhuc, Major est passio transmutans et abjiciens a substantia, quam trans-

mutans et non abjiciens : passio hujus vitæ est transmutans et abjiciens a substantia, alterius autem vitæ est transmutans et non abjiciens : ergo major est pæna ista, quam illa.

  1. Adhuc, Quorumcumque activorum et passivorum major est contrarietas, horum passio est cum majori sensu pœenæ : sed major est contrarietas ignis ad corpus in via, quam ad animam in purgatorio : ergo, etc. : et sic iterum falsum est quod dicit.

  2. Adhuc, Quodcumque patiens quod magis secundum unam rationem susceptibile est formæ agentis, magis sentit actionem ejus si sensum habet : sed patiens corporeum magis susceptibile est speciei ignis secundum rationem ignis, quam incorporeum : ergo magis sentit passionem ejus, quam incorporeum. Prima probatur ex hoc quod actio et passio tota sunt ad hoc ut patiens suscipiat speciem agentis quantum potest. Secunda probatur ex hoc, quod caliditas ignis disponit corpus ut dicatur et sit calidum : animam autem calidam dicere, ridiculum videtur.

  3. Adhuc autem theologice contra Litteram sic objicitur : Deus nullum punit ultra condignum : ergo nec venialiter peccantem : sed veniali peccato minima pœna debetur in vita ista, et minor multis pœnis temporalibus : ergo minori pœna etiam punitur ibi : ergo non majori quam sit aliqua pœna præsens : sed debetur ei purgatoria : ergo purgatoria non est major omni pœna præsenti : et sic falsum est quod dicit.

  4. Adhuc, Mortale peccatum et veniale improportionabilia sunt : sed mortale sufficienter punitur temporali pœna : ergo veniali debetur in infinitum minor : ergo non punitur pœna quæ sit major omni temporali pœna : sed punitur purgatoria : ergo purgatoria non est major omni pœna temporali.

  5. Adhuc, Beatus Gregorius dicit, quod quædam animæ non sunt punitæ nisi in umbra quadam ad tempus permanentes : hoc autem non est gravius omni pœna

<--- Page Split --->

temporali : ergo videtur, quod non sit generale quod dicit.

RESPONSIO . Dicendumvidetur , sicut 0 . dicitLitterasimpliciter , quodpenapur - gatoriietiamminima , majorestintristi - tiaquamaliquapenacorporalishujusmundiessepossit . Hocautemqualitersit , sicpotestvideri . Exutaenimanimaacorpore , desideratsummumbonum , sicutobjectumbeatitudinispermodumillumquodesideratresperfectasuumlo - c u m , extrasuumlocumexistens : ethocvideturexverbisGregoriiinquartoDialogorum , ubidicit , q u o d « animæpropriisviribuspostmortemelevantur , velmeritisdeprimuntur . » Undesitristi - tiacausaturexabsentiadelectabilis , utdicitPhilosophus , exabsentiasummedesideraticausabiturmaximatristitia . Etcumsanitasvelvitaveljucunditassensusinhacvitanullamhabeantcomparatio - nemadsummumbonumquodfelicitatbeatos , nullamcomparationemhabebuntauferentiadelectantiainhacvitaadau - ferentiaveldifferentiadelectabilequodestinalteravita . Etideotristitiaalteriusvitæincomparabilitermajorest , quamsitaliquatristitiainpræsenti .

S i ' autemobjicias , quoddamnatinondesiderantsummumbonum , dicendumquodhocfalsumest : imoetiamdæmo - nesdesiderantsummumbonumetopti - m u m , utdicitDionysius . Sedqualiterdesiderent , alteriusestnegotii .

Sedhæcdictasufficiuntadostenden - d u m , quodtristitiasitincomparabilistri - stitiæ . Etquodconsequentiavaleat , e x - pressecolligiturexlibroXEthicorum , ubisimiliconsequentiaprobatPhilosophusdelectationesintellectualesesseininfi - nitummagisdelectabiles , quamcorpo - ralesquæsuntinsensu .

  1. HocAutemhabitorespondeaturadpri - m u m , dicendoquodprimapropositiosimpliciteretuniversaliterestvera . S e - cundaautemhabetinstantiam : quiamagispassibiledupliciterdicitur , scilicetextra , etsicillapropositioestvera . D i -

cituretiammagispassibileexordinedi - vinæjustitiæcorripientiserrataperpæ - n a s : etsicmagispassibileexit , quodsepeccatismagispassibilefecit : etsicha - betinstantiaminanimabusetAngelisperpeccatumobstinatis .

AdALIUDdicendum , quodmajorpassiodiciturdupliciter , scilicetmagisaffligens , etmagisdespecieagentisrecipiens . P r i - momodononestverapropositioprima , sietiaminvitaponaturaliquissicpati , quodmaneatincomplexioneetcompo - sitionemembrorum , quodjaceatinigne , illeplusaffligitur , quamaliuscuiabji - citurdesubstantia : quiainprimosen - susmanetvivusetinteger , etexcellentersentitimmutansipsum . Insecundoau - tempostmodicummortificatursensus , ettuncminusdolet , etpostparvumtem - pusmorituretnihildolet . Undeillomo - dofalsaestpropositio : sedsecundomo - doveraest : quiaquantoplusrecipitdespecieetproprietatibusagentis , tantomagisabjiciturdespecieetproprietati - bussuispropriis .

AdALIUDdicendum , quodanimæetignisestcontrarietashocmodoquocon - trarietatessuntinmoralibus : sicutini - quitativellatrociniocontrariaturrecti - tudosuspendiiveldecollationis : pænaenimcorrigenshabeteffectumcontra - riumculpædeordinantinaturam : undeanimarationalisquæprætergressaestordinemsuædignitatis , abomnipotentejudicesubditurnaturæinferiorise , s c i - licetigninonhabentivimignistantum , sedetiamvimsuimotorisquiestjustitiavindicansquodperpeccataadmissumest : ethæccontrarietasfortiorestquamcontrarietasnaturalis : etideomagispræsumitur , etmajorestactioinani - mamsecundumquantitatemafflictionis , quamsitaliquodcorpusanimatumantemortem .

AdALIUDdicendum , quodspeciesignisagentisestduplex , sicutetiamspeciesca - lorisnaturalis . Secundumenimquodestcalorignis , igneitasestspeciesejus . S e - cundumautemquodmotusestderivatus

<--- Page Split --->

ab anima, caro est species ejus, et nervi, et forma, et hujusmodi. Ita dico de igne inferni, quod secundum suam naturam habet speciem quam non imprimit animæ : et ideo anima non dicitur calida. Sed secundum quod est instrumentum justitiæ vindicantis, habet aliam speciem, quam puto esse afflictionem ex calore ejus qui deliquit : et hanc imprimit animæ delinquenti : et ideo non puto animam esse calidam, sed inæstimabiliter affligi ex calido : et hujus speciei anima exuta magis susceptibilis est, quam aliquod animatum in vita ista.

Nota autem,quod quidam hic alias rationes istius assignant quod dicit Augustinus, sicut verbi gratia, quod anima plus patiatur post mortem quam ante: quia illa passio est animæ,et ita tota venit super eam. Item, plus est pati per se, quam compati. In corpore autem compatitur tantum, sed post mortem patitur. Item, quia hic aliquo modo voluntarie : ibi autem omnino involuntarie. Et hujusmodi tangunt rationes quæ magis ridiculosæ et vulgares sunt, quam veræ : quia ista quæ inducunt, non sunt rationes veræ, et majoris passionis in spirituali substantia, sed potius minoris, vel etiam nullius : et ideo ad supra dicta recurrendum est.

niale ex eventu. Secundum Gregorium in quarto Dialogorum, ubi loquitur de purgatorio, exemplificat de otioso : non tamen Deus punit ultra condignum : quia veniale ex eventu mutatum est per misericordiam in tale, quod pœna sit delebile : et hæc semper est misericordia et citra condignum puniens, ubicumque puniatur. Sed quod ibi fortius et hic minus, puto esse ex mutatione status : et hoc per accidens. Est autem acrior pœna ibi illis rationibus quæ innuuntur in solvendo et in principio solutionis. In qualibet enim solutione una ratio acrioris pœnæ innuitur.Veniale autem ex genere est dispositio ad mortale et ad aversionem : et ideo etiam sibi debetur pœna minor hic, et major ibi ratione dicta.

Ad aliud dicimus, quod mortale manens mortale non expiatur pœna aliqua : et ideo si intelligitur objectio de illo, tunc prima propositio est falsa : sed mortale per eventum factum veniale expiatur pœna aliqua : sed tunc fit proportionabile veniali ex genere, et tunc non sequitur conclusio.

Ad in quod objicitur de dictis beati Gregorii, dicendum quod illa pœna in quantum est dilativa gloriæ summe desideratæ, ipsa fert majorem tristitiam quam illud quod aufert sanitatem et vitam in corpore isto : et ratio hujus in principio solutionis patuit.

B. De his qui hic pænitetiam non complent.

Si vero quæritur de illis qui in hac vita pænitetiam non complent, utrum transituri sint per ignem purgatorii, ut ibi compleant quod hic minus fecerunt? idem dicimus et de istis esse sentiendum, et de his qui in extremis pænitet. Si enim tanta fuerit cordis contritio et delicti exprobratio, ut sufficiat ad puniendum peccatum, liberi ab aliis pænis transeunt ad

<--- Page Split --->

vitam, etsi inexpleta fuerit pœnitentia : qui 1 perfecte pœnituerunt, et ingemuerunt corde. Qui vero non adeo conteruntur corde et ingemiscunt pro peccato, si ante expletionem pœnitentiæ discesserint, ignem purgatorium sentient, et gravius punientur quam si hic implessent pœnitentiam. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis 2. Deus enim cum sit misericors et justus, ex misericordia pœnitenti ignoscit, non reservans peccatum ad pœnam æternam. Ex justitia vero impunitum non dimittit delictum. Aut enim punit homo, aut Deus. Homo autem punit pœnitendo, Deus autem pœnam exigendo. Et est pœnitentia interior, et exterior. Si ergo interior pœnitudo fuerit tanta, ut sit sufficiens ultio peccati, Deus qui hoc novit, ab illo qui taliter pœnitet, ulterius pœnam non exigit. Si vero interior pœnitudo non sufficit in vindictam peccati, nec exterior pœnitentia impletur, Deus qui nodos et mensuras peccatorum et pœnarum novit, addit pœnam sufficientem. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat pœnam tolerare. Quædam enim peccata mortalia, in pœnitentia fiunt venialia, non tamen mox sanantur. Sæpe enim infirmus moreretur, si non medicaretur : non tamen statim medicatus sanatur. Languet post victurus, qui prius erat moriturus. Qui autem impœnitens moritur, omnino moritur, et æternaliter cruciatur. Si enim semper viveret, semper peccaret 3.

sunt miserationes ejus 4 : ergo videtur, quod falsum dicat in Littera.

ARTICULUS IX.

An horrendum fit incidere in manus Dei ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : « Horrendum est incidere, etc. »

CONTRA :

Deus in infinitum est magis est misericors, quam aliquis homo : ergo minus horrendum est incidere in manus Dei, quam in manus hominum : quia multæ

SOLUTIO. Dicendum quod, in opere misericordiæ superexaltantis judicium, levius est incidere in manus Dei, quam in manus hominis, hoc est, dum tempus est miserendi et pœnitentiæ : dum autem justitias judicabit in futuro, horrendum est incidere in manus Dei magis quam in manus hominis : quia tunc sicut dicitur, Proverb. vi, 34 et 33 : Zelus et furor viri non parceri in die vindictæ : nec acquiescer cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Et per hoc patet solutio.

1 Edit. J. Alleaume, quia. 2 Ad Hebr. x, 31. 3 S. Augustinus, Lib. de Vera et falsa pœni-

<--- Page Split --->

ARTICULUS X.

ARTICULUS XI.

An veniale peccatum potest mutari in mortale peccatum ?

An si peccator semper viveret, semper peccaret ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : « Quædam enim peccata mortalia, etc. »

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, in fine : « Si enim semper viveret, semper peccaret. »

Contra :

Sciunt artifices alchimiae species transmutari non posse : sed diversae sunt species peccati, veniale et mortale : ergo unum non transmutatur in aliud.

Ista conditionalis videtur esse impossibilis : quia consequentia nulla esse videtur, Iste qui peccavit, semper vivit : ergo semper peccat : potest enim non peccare, et tamen semper vivere.

Soluto.

SOLUTIO. Dicendum, quod veniale ex genere, numquam fit mortale nisi per modum supra dictum 1 : nec mortale fit hoc modo veniale,sed mortale fit veniale ex eventu, id est venia in pœna expiabile, eo quod Deus delet culpam per suam gratiam, quæ facit postea solubilem reatum.

RESPONSIO. Dicendum, quod homo est spiritus v adens, et non rediens 1 : unde de se habet homo, quod peccet : sed de se non habet homo, quod resurgat.

Dicendum ergo ad Litteram, quod sicut videre secundum Philosophum dupliciter dicitur, scilicet habere visum, et visu uti : ita et peccare dicitur ad habere peccatum, et uti peccato. Et hoc intelligitur ad habere peccatum : quia qui semel peccat, quantum est de se, semper est in peccato et erit : et secundum hoc consequentia est bona : et ita intelligitur Littera.

C. De illo cui sacerdos indiscretus injungit parvam pœnitentiam.

Si vero de illo quaeritur, qui satisfactionem injunctam impleverit, quæ ignorantia vel negligentia sacerdotis, peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans ab omni pœna liber sit ? Idem respondeo, quod supra de illo

<--- Page Split --->

qui pœnitentiam non complevit, dixi. Quod si tantum est lamentum interioris doloris, ut sufficiat in vindictam peccati, omnino liberans 4 est : si vero non sufficit dolor interior simul cum pœna injuncta, addet Deus pœnam. Quod autem interdum sufficiat dolor interior ad vindictam peccati, certum documentum habemus in illo latrone, qui sola mentis contritione et confessione statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit 5. Sed quia dispensatores Ecclesiæ, contritionis quantitatem non perpendunt, quibus non est datum intelligere occulta cordium, omnibus leges pœnitentiæ constituunt, ¡tam magis quam minus de peccato dolentibus. Quorum studium ad hoc præcipue tendere debet, ut cordis dolorem (quantum fas est) cognoscant, et secundum ipsius modum satisfactionem injungant. Unde Augustinus 3 : In actione pœnitentiæ, ubi tale commissum est, ut is qui commisit, a Christi etiam corpore sœparetur, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris. Cor enim contritum et humiliatum Deus non despicit 4. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam nisi per verba vel alia quæcumque signa procedit : cum sit coram illo cui dicitur, Gemitus meus a te non est absconditus 5 : recte constituuntur ab his qui Ecclesiis præsunt, tempora pœnitentiæ, ut satisfaciat etiam Ecclesiæ, in qua peccata ipsa remittuntur : extra eam quippe non remittuntur. Ipsa enim Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata 6. Item, Hieronymus : Mensuram temporis in agenda pœnitentia ideo non satis aperte præfigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant qualiter unumquodque emendandum sit : sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuerunt : quia apud Deum non tantum valet mensura temporis, quantum doloris : nec abstinentia tantum ciborum, quantum mortificatio vitiorum. Ideoque tempora pœnitentiæ pro fide et conversatione fidelium pœnitentium abbrevianda præcipiunt, et pro negligentia protelanda 7 : pro quibusdam tamen culpis modi pœnitentiæ sunt_impositi 8.

<--- Page Split --->

cti sit et plagarum modus : sed recepit jam pœenam secundum quantitatem delicti : igitur injuste secum agitur, si amplius punitur.

ARTICULUS XII.

An qui injunctam pœnitentiam non perfecerit, tenebitur illam in purgatorio perficere ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C,« Si vero de illo quæritur, qui satisfactionem injunctam impleverit, etc. »

Videtur enim, quod

  1. Injuste agitur cum illo si Deus eum punit : fecit enim ille quod Dominus imperavit, Matth. xxiii, 2 : Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facile : sed iste fecit quidquid ei sedens super cathedram Moysi præcepit : ergo videtur, quod in toto sit absolutus.

  2. Adhuc, Iste non tenetur scire taxationes pœnitentiarum : ergo videtur, quod si etiam minor injungitur, et ipse complet eam, quod ignorantia absolvit a residuo : ergo ipse amplius non debet puniri in purgatorio.

RESPONSIO. Ad primum quaesitum dicendum, quod sicut ipse dicit in Littera, in purgatorio implebit.

AD PRIMUM contra objectum, dicendum quod sic intelligitur : omnia quaecumque dixerint vobis secundum discretionem divini juris et peccantis : hic autem non servatur discretio juris divini.

AD ALIUD dicendum, quod ignorantia juris est, licet sit obscurum jus : quia tenetur scire, quod satisfactio debet esse proportionata culpæ : et hæc talis ignorantia, ut dicit Augustinus, nullum excusat ut non ardeat : sed ut minus ardeat excusare potest.

Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd quest dum quod statim talis evolat : quia amplius non indiget medicina.

AD OBJECTUM contra, dicendum quod Ad object intelligitur de injunctis ad reatum delendum tantum.

Quesst.

Adhuc, Sicut superius patuit, pœnitenttia injungitur non tantum pro quantitate reatus, sed etiam ut sit medicina : unde cum coitus sit majus peccatum in sene, quam in juvene : tamen quandoque major pœnitentia injungitur juveni, quam seni : quia majori indiget medicina morbus ille in juvene, quam in sene. Ponamus ergo, quod talis tantum expleat, quantum competit pro reatu quem fecit, nec tamen in totum expleat quod injunxit sacerdos. Et quæratur, utrum ille complebit in purgatorio ?

Videtur, quod sic : quia non implevit totam pœnitentiam sibi injunctam hic : ergo in purgatorio implebit residuum secundum ea quæ dicuntur hic in Littera.

Sed contra. CONTRA : Secundum quantitatem deli-

ARTICULUS XIII.

An latro statim ut conversus fuit, paradisum ingredi meruit ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : « Statim ut conversus fuit, scilicet latro, paradisum ingredi meruit. »

CONTRA :

Ante ascensionem nullus intravit cælum nisi latro : quia dicitur, Mich. ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Ergo videtur, quod falsum dicit in Littera.

Si forte dicas, quod propositio quæ

<--- Page Split --->

jacet in Littera, duplex est, ex eo quod ly statim potest determinare illud verbum meruit, et sic est vera : vel verbum ingredi, et sic est falsa. CONTRA : Luc. XXIII, 43 : Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Ergo videtur, quod determinat ingredi : et in hoc sensu falsa fuit : ergo falsa est simpliciter.

ARTICULUS XIV.

An mensura temporis satis aperte præfgitur pænitentibus ?

RESPONSIO. Dicendum, quod tres generales sententiæ sunt de paradiso, ut dicit Augustinus in principio libri XII super Genesim ad litteram, scilicet quod sit corporalis, quod sit spiritualis, et quod sit utrique locus. Dicendum ergo, quod spiritualis paradisus est in quo Sancti cum Deo conversantur : et ille habet tria, scilicet requiem, et delicias in objecto fruentium, et loci congruentiam quod est coelum empyreum. Et quantum ad duo prima latro statim cum Christo ingressus est paradisum post mortem, scilicet quoad requiem, et delicias fruitionis. Quantum autem ad tertium, verum est quod nullus ingressus est nisi post Ascensionem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem : « Mensuram temporis in agenda pænitentia ideo non satis aperte præfçant canones, etc. »

Videtur enim falsum quod dicit, quia canones determinant pænitentias septennes et triennes, et quadraginta dierum, et plus, et minus, ut patet in Decreto : ergo videtur, quod Hieronymus hic falsum dicit.

RESPONSIO. Dicendum sicut supra nosolutio. tatum est, quod numquam aperte præscribitur regula pænitentiæ : sed tamen tria ad minus attendenda sunt, scilicet peccati qualitas, contritionis quantitas, et status pænitentis. Canon autem non attendit nisi unum : et ideo quod dicit, non est nisi quasi exemplare ad dirigendum in aliis ad minorandum ab illo, vel illi addendum, secundum arbitrium discreti sacerdotis hæc tria solemniter observantis.

D. Quod morientibus non sit imponenda satisfactio, sed innotescenda.

Solet etiam quæri, Utrum satisfactionis lex morituris sit imponenda ? De quo Theodorus Cantuariensis Episcopus in Pænitentiali suo sic ait : Ab infirmis in periculo mortis positis, pura inquirenda est confessio peccatorum : non tamen est illis imponenda quantitas pænitentiæ, sed innotescenda : et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum largitionibus, pondus pænitentiæ sublevandum, si forte migraverint. Si vero convaluerint, pænitentiæ modum a sacerdote impositum diligenter observent. Aliis

<--- Page Split --->

vero pro qualitate peccati, pœnitentia decernenda est præsidentium arbitrio 1. Unde Leo Papa : Tempora pœnitudinis habita moderatione constituenda sunt tuo judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos. Pariter etiam habere debes ætatis senilis (alias, simul 2) intuitum, et respicere periculorum quorumcumque vel ægritudinum necessitates 3.

E. In necessitate non est neganda pœnitentia vel reconciliatio.

Sciendum etiam, quod tempore necessitatis non est neganda pœnitentia vel reconciliatio petentibus. Unde Leo Papa : His qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia præsidium pœnitentiæ, et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda : quia 4 misericordiæ Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire. Quod si ita aliqua ægritudine aggravati sunt, ut quod paulo ante poscebant sub præsenti significare non valeant, testimonia ei fidelium circumstantium prodesse debebunt : simulque pœnitentiæ et reconciliationis consequantur beneficium 5. Item, Julius Papa 6 : Si presbýter pœnitentiam abnegaverit morientibus, reus erit animarum : quia Dominus ait : Cum conversus fuerit, tunc salvus erit 7. Vera enim confessio ultimo tempore potest esse : quia non modo temporis, sed etiam cordis, Deus inspector est, sicut latro probat 8.

<--- Page Split --->

Et quæruntur septem, scilicet quid sit relaxatio sive indulgentia ?

Secundo, An valeat, et effectum habeat, vel non ?

ARTICULUS XV.

An notificari debeat confitenti quantum oporteat facere secundum canonem, non tamen injungere ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : « Non tamen illis imponenda est quantitas pænitentiae, etc. »

Videtur enim, quod periculum sit eis innotescere pænitentiam : quia gravis pænitentia indicat grave peccatum : et cognitum inducit in desperationem : cum ergo summe cavendum sit ne infirmus pænitens cadat in desperationem, videtur quod pænitentia non sit innotescenda.

Tertio, Cui valeat ? Quarto, Utrum valeat non danti et habenti dandi voluntatem ?

Quinto, Utrum Papa potest facere indulgentias in mortali peccato existens, et ei qui est in mortali ?

Sexto, Utrum Episcopus potest facere indulgentias ?

Septimo el ultimo, Utrum plebanus potest eas facere, vel abbas suis monachis ?

Ad PRIMUM horum sic objicitur :

Magistri diffiniunt relaxationem sic : « Relaxatio est satisfactionis majoris in minorem competens et discreta commutatio. » Alii sic : « Relaxatio est pœenæ temporalis debitæ promissa diminutio. »

Videtur autem neutra harum competere : quia

Ad hoc dicendum, quod in veritate innotescenda est : quia bonum est infirmo ut suæ culpæ quantitatem cognoscat, ut amplius conteratur : tamen sacerdos indicare debet infirmo misericordiam Dei, cui quasi nihil est multa peccata relaxare, et æque multa ut pauca : et tunc non cadet in desperationem. Et per hoc patet solutio objecti.

ARTICULUS XVI.

Indulgentia sive relaxatio quid sit ?

Deinde quæritur de ratione hujus quod dicit, ibi, D, paulo post : « Et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum largitionibus, pondus pænitentiae sublevandum, etc. »

Quæritur de relaxationibus sive pænitentiis.

  1. Relaxatio dicit remissionem : commutatio autem non est remissio, sed exactio alterius pro illo æqualis in quantitate, vel valore, vel utroque : ergo relaxatio non est commutatio : ergo mala diffinitio prima.

  2. Adhuc, Quia non sic utuntur relaxationibus illi, quorum interest dare relaxationes. Dicunt enim : Misericorditer relaxamus : et non ponunt aliquid in quod commutent, nec utuntur verbo commutationis : ergo videtur, quod relaxatio non sit commutatio.

  3. Adhuc, II ad Corinth. II, 10, relaxationem facit Apostolus dicens : « Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Et planum est hic nullam esse commutationem : ergo videtur, quod relaxatio non est commutatio.

  4. Adhuc, Commutatio magis est voluntatis quam potestatis : cujus probatio est, quia voluntates commutant homines etiam non habentes potestatem : sed relaxatio magis respicit voluntatem : ergo

<--- Page Split --->

relaxatio non est diffinienda per commutationem.

  1. Adhuc, In corporalibus non fit commutatio per modum relaxationis, sed per modum remissionis : ergo videtur, quod nec in spiritualibus ita debeat fieri : ergo male diffinitur.

CONTRA SFCUNDAM autem diffinitionem objicitur sic :

Ponamus enim, quod aliquis sit sufficienter contritus ad culpae et pœenae dimissionem : constat, quod ille nullius pœenae est debitor : ergo non fit ei diminutio aliqua pœenae : et tamen sibi potest fieri relaxatio : ergo videtur, quod relaxatio non sit diminutio pœenae.

Sed contra. In contrarium hujus objicitur : quia relaxatio divina exemplar est relaxationis Ecclesiae : sed omnis divina relaxatio est cum commutatione majoris pœenae in minorem : ergo et relaxatio Ecclesiae debet esse hujusmodi. Prima patet per se. SEGUNDA probatur per Magistrum Hugonem de sancto Victore qui dicit, quod remissio culpae et pœenae aeternae obligat ad pœenam temporalem purgatoriam : et ita est commutatio majoris pœenae in minorem : et sic constat propositum.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod diffinitiones datae satis possunt sustineri. Si quis tamen hanc dare vellet, scilicet quod « indulgentia sive relaxatio est remissio pœenae injunctae ex vi clavium, et thesauro supererogationis perfectorum procedens :» puto, quod melius diffiniret. Quia tunc ibi est remissio ut genus. Sed quia est remissio culpae quam solus facit Deus, et remissio pœenae quam Deus et homo faciunt, ideo additur, pœenae. Quia autem iterum pœenae est aeterna quam remittit Deus, et temporalis pœenae satisfactionis injunctae quam remittit homo, ideo additur, injunctae. Quia vero hanc remissionem tantum facere potest habens jurisdicctionem et claves, ideo additur, ex vi clavium. Quia vero non potest remitti

debite et discrete pro peccatis injunctum uni, nisi fiat recompensatio per alterum qui plus debito facit, ideo subjungit, ex thesauro supererogationis perfectorum procedens. In hoc enim thesauro habet Ecclesia divitias meritorum et passionis Christi, et gloriosae Virginis Mariae, et omnium Apostorum, et Martyrum, et sanctorum Dei vivorum et mortuorum. Et pro utilitate et necessitate Ecclesiae possunt impendi in suffragia eorum qui serviunt Ecclesiae in sua necessitate. Et ideo hanc diffinitionem meliorem aliis judico.

TAMEN SUSTINENDO primam, dico ad primum objectum, quod commutatio in minus est cum remissione : et quia Ecclesia exigit aliquid sibi proficuum in necessitate, ideo ponitur ibi commutatio. Ad aliud dicendum, quod modo illo in relaxationibus utuntur : quia accipiunt vel votum crucis, vel eleemosyna collationem, vel verbi Dei auditum : et hae sunt quaedam pœenae minores : et tunc faciunt relaxationem istis habitis.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus relaxavit pœenam, eo quod ille multum fuerat contritus : et sufficiebat sibi objurgatio quam sustinuerat a pluribus, ut ibidem dicitur1, et indigebat relaxatione : et non erat ibi conmutatio : quia acrior erat in puniendo postea ad edificationem Ecclesiae quam scandalizaverat.

Ad aliud dicendum, quod commutatio contractuum est ad voluntatem : sed commutatio quae est majoris in minus, respicit auctoritatem ejus qui habet gubernare Ecclesiam : quia sine illius potestate fieri non potest : et talis est commutatio indulgentiarum: sive relaxationum.

Ad aliud dicendum, quod in corporalibus etiam relaxationes fiunt duplices, scilicet totius, vel partis : et indulgentia Ecclesiae assimilatur indulgentiae in qua indulgetur et relaxatur pars, et non totum.

<--- Page Split --->

1 dimn. 2. Ad ALIUD quod objicitur contra secundam, dicendum quod bene potest esse, quod taliter contritus non sit debitor quoad Deum, sed tamen debitor est quoad Ecclesiam, sicut expresse ex Littera praecedentis capituli colligitur ex verbis Augustini et Hieronymi. Et ideo de illo potest sibi fieri diminutio et relaxatio.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XVII.

An relaxatio etiam habeat effectum, et an valeat?

Secundo quaeritur, An valeat relaxatio? et, An effectum habeat, vel non?

Videtur autem, quod nihil valeat.

  1. II ad Timoth. II, 13 : Ille fidelis permanet : seipsum negare non potest. Glossa : « Quod faceret si sua dicta non impleret. Sed dixit, quod pro mensura peccati erit et plagarum modus 1. » Ergo nihil de illo potest relaxare : ergo videtur, quod nihil valeat relaxatio.

  2. Adhuc, Augustinus : « Aut Deus punit, aut homo : » sed homo non punit digne quod relaxatur : ergo Deus puniet : ergo non valuit relaxatio.

  3. Adhuc, Isa. xl, 2 : Dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Ergo videtur, quod poena sint potius duplicanda, quam indulgenda : ergo indulgentia nihil valet, ut videtur.

  4. Adhuc, Glossa super illum locum Isaiae : « Suscepit tormentum in corpore et in anima pro omnibus peccatis suis. » Ergo nihil valuit ei relaxatio : ergo nec alii valet, quia de similibus idem est judicium, ut dicit Boetius.

  5. Adhuc, Morbus corporalis non pot-

est excidi et curari, nisi per antidotum : et si relaxetur antidotum, remanet morbus : sed morbus spiritualis magis est difficilis, et poenitentia injuncta est ejus antidotum : ergo si relaxaretur aliquid de poena, remaneret morbus : ergo nihil valet, sed etiam obest relaxatio poenitentiae injunctae.

  1. Adhuc, Videtur esse derisio emere pro obolo indulgentiam quadraginta dierum, vel unius anni, vel quinque, vel plurium.

  2. Ulterius, Videtur quod etiam simonia committatur in talibus : constat enim, quod spirituale est quod remittitur ab Ecclesia, et temporale est quod pro illo exigitur et impenditur : ergo fit ibi emptio spiritualis pretio temporali : et hoc facit simoniam : ergo in talibus committitur simonia.

  3. Adhuc, Ponamus alicui injunctos esse septem annos jejunii, et veniat uno die septies ad Ecclesiam qua habet a Papa indulgentiam unius anni, et semper offerat unum obolum : ergo iste in solo die per septem obolos absolutus est a septem annis poenitentiae juste sibi injunctae : sed hoc mirum si etiam infideles non irridebunt.

SI AUTEM concedatur, quod nihil valet. Sed contra. CONTRA :

  1. II ad Corinth. II, 10 : Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi. Glossa, « Ac si Christus condonasset : » sed constat, quod hoc quod Christus condonat, condonatum est : ergo et quod Apostolus condonavit : sed tanta potentia est Papa, quanta Paulus : ergo et quod Papa condonat, condonatum est : ergo et quod illi condonant, qui ut condonare possint habent a Papa : ergo tantum valent indulgentia, quantum ab his qui eas dant, valere dicuntur.

  2. Adhuc, Chrysostomus super Matthæum, xvi, 19 super illud : Dabo tibi claves, etc. « Homini mortali et terreno

<--- Page Split --->

omnium quae in cœlo sunt, potestatem commisit Deus, et Ecclesiam cœlo validiorem monstravit. » Constat autem, quia quod in cœlo indulgetur, omnino indultum est : ergo cum Ecclesia validior sit cœlo, videtur quod indultum est illud, quod relaxatur in Ecclesia.

  1. Adhuc, Universalis gubernator Ecclesia præcipue in his quae tota Ecclesia recipit et approbat, non est credendus fallere velle aliquem : constat autem, quod ipse indulgentias valere prædicat et prædicare facit : ergo ut videtur, simpliciter valent, sicut valere prædicantur.

  2. Adhuc, Luc. xxn, 32 : Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua : hoc autem Petro dictum est in persona Ecclesiæ : ergo Ecclesia universalis non errat : ergo videtur, quod indulgentiæ valeant.

  3. Adhuc, Videmus, quod hujusmodi promittuntur Petro in persona Ecclesiæ cum dicitur : Non dico tibi, Petre : Dianite usque septies, sed usque septuagies septies 1 : ergo videtur, quod quanto plures dat indulgentias Ecclesiasticus dispensator, tanto melius facit : sed non melius faceret si indulgentiæ nihil valerent : ergo indulgentiæ valent et effectum habent.

  4. Adhuc, In corpore humano videmus quod pondus et infirmitatem unius menbri recipit aliud membrum : facit enim fluere sapiens medicus super aliud minus periculosum : ergo ita erit etiam in spiritualibus : ergo unus potest facere pro alio : ergo cum indulgentia fiat uni ex hoc quod plus fecit alio, videtur effectum habere indulgentia et esse vera.

Solutio . Responsio . Dicendum , quodtresopi - nionesantiquitusfueruntcircaindul - gentias . Quidamenimrationibuspræ - dictisplusmoti , quamnecesseesset , dixeruntindulgentiasomninonihilva - l e r e , etesseeasjamfraudemquamater

decipiendo pueros suos provocat ad bonum, scilicet peregrinationes, et eleemosynas, et auditum verbi Dei, et hujusmodi : et dederunt exemplum de matre provocante parvulos ad ambulandum quod utile est parvulis, et in fine via promittente ei pomum, et postea subtrahente : quae deceptio etiam pia est. Sed isti ad ludum puerorum distrahunt facta Ecclesiæ : et hoc fere sapere hæresim puto : in nullo enim crederetur Ecclesiæ, si in istis quæ prædicantur populo et adhortantur ut faciant, inveniatur deceptio. Ideo alii plusquam oportuit contradicentes, dixerunt quod simpliciter sicut pronuntiantur indulgentiæ, ita valent sine omni alia conditione intellecta vel dicta. Sed quia isti nimis bonum forum dant misericordiæ Dei, ideo tertiæ opinioni consentiendum mihi videtur, quæ eligit viam mediam opinionum, scilicet quod indulgentiæ valent sicut eas valere prædicat Ecclesia : sed sex exiguntur conditiones quæ suppositæ sunt vel dictæ ab Ecclesia.

Duæautemsuntexpartedantis , q u a - rumprimaestdantisauctoritasexju - risdictionequamhabetsicutPapa , E p i - scopus , Legatus , ethujusmodi . Aliaestpiacausadantemmovens , nonprivata , sedpublica . Hæcautemcausatamquaminduodividitur , utscilicetsitjustanecessitastaliapostulandiafidelibus , velpublicautilitas . Justanecessitas , s i c - utpericulumpatriæ , liberatioterræsanctæ , periclitatafides , periclitatiostu - d i i , ethujusmodi : utilitasautem , sicutpaupertasloci , auditusverbiDei , f r c - quentatioreliquiarum , ethujusmodi . Aliaduosupponunturexparterecipien - t i s , scilicetquodsitcontritusetconfesusinvotoseuinproposito , etquodhabeatfidem , quodhocsibipossitfieriperclaviumpotestatem . Etideosemperinlitterisindulgentiarumcontinetur : « O m - nibuscontritisetconfessis , e t c . » quiaaliternonessetabeosolubilispæna ,

<--- Page Split --->

nisi jam praecessisset in eo remissio culpæ. Alia duo exiguntur ex parte gratiae vel Ecclesiæ in qua fit remissio peccatorum, scilicet abundantia thesauri meritorum repositorum in thecis spiritualibus Ecclesiæ, de quibus meritis supra dictum est : et justa æstimatio solutionis ejus, pro qua indulgentia est instituta. Justam autem voco æstimationem, non quæ fit ad æstimationem recipientis indulgentiam, qui forte nimis parum æstimaret quod dat, sicut dixerunt quidam : nec etiam ad æstimationem dantis indulgentiam qui nimis parum datum forte æstimaret : et hoc dixerunt alii. Sed voco justam æstimationem bonorum virorum secundum Ecclesiæ necessitatem, considerato tempore et facultate personæ : quia uno tempore plus valet parum adjutorii, quam alio magnum : et plus est uni dare parum, quam alii multum. His autem quidam addere volunt duo alia, scilicet si sacerdos injungens pœnitentiam promiserit, et si utile sit pœnitenti ut talem pœnitentiam recipiat. Unde notant versus sic :

Si tibi promittat confessor, si tibi forte Expedit atque loco devoto, cum sale præsul Securum faciat, post hoc oblatio fiat.

Sed puto, hæc duo ultima addere non oportet : quia indulgentia semper a superiore datur, qui non habet aliquid quaerere a sacerdote qui satisfactionem injunxit, sed potius etiam contra voluntatem sacerdotis circa subditum potest facere quod vult. De secundo constat, quod non est addendum : quia non puto dubium esse alicui quin semper bona sit indulgentia.

DICENDUM ergo ad primum, quod Deus se non negat confirmando indulgentiam Ecclesiæ, sed potius se veracem ostendit in hoc quod dixit : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis 1 : et verba ista implet, quia secundum mensuram deli-

cti est poena dupliciter proportionata, scilicet in quantitate,et hoc attendit clavis in confessione : vel valore Ecclesiæ, et hoc attendit clavis in relaxatione, quando præcipit fieri quod magis valet Ecclesiæ, in qua peccata omnia remittuntur.

Ad aliud dicendum, quod homo præsumit hoc, sed non idem homo, sed alius qui in poenis supererogationum in potestate dispensandi habet Ecclesiam : et hoc bene potest fieri : quia sicut habetur, I ad Corinth. xii, 14 et seq., in Glossa et textu, sicut communicantur bona corporis naturalis de uno membrorum in aliud, ita communicantur bona corporis mystici.

Ad aliud dicendum, quod duplicia non dicunt in poenæ duplicitatem : quia hoc esset punire ultra condignum, quod non competit Deo, cujus proprium est misereri et parcere : sed hoc est puniri in corpore et anima. Et in anima quidem omnis poenitens punitur per dolorem contritionis : in corpore autem per aliquam satisfactionem : quæ licet non sit illa quam injungit confessor, est tamen illa quam requirit ille qui dat indulgentiam : quia, sicut supra habitum est, commutatio quædam est poenæ in poenam, licet sit minor quantitate, tamen major est in valore, tempore utilitatis et necessitatis Ecclesiæ.

Ad aliud dicendum, quod Glossa non intendit per poenam corporis et animæ, aliud quam quod dictum est.

Ad aliud dicendum, quod in veritate illa objectio est bona : sed dicendum, quod in spiritualibus aliud est, quam in corporalibus : quia in spiritualibus omnes morbi pendent ex causa una quæ est perversa voluntas, et illa conversa esse supponitur antequam locum habeat indiligentia : et ideo quæcumque poena est satisfactiva residui remanentis, ita quod morbus non revertitur : sed in morbis corporalibus non omnes morbi pendent ex radice una, et ideo non potest medi-

<--- Page Split --->

cina in medicinam commutari : tamen consilium meum in talibus consuevit esse, quod etiam post relaxationem pœnitens maneat in pœnitentia quam discretus confessor post diligentem examinationem confessionis injungit : quia ille non injungit tantum pro reatu delendo, sed etiam ut sit medicina contra pronitates contractas ex antiquis peccatis, quæ non delentur per indulgentiam, sed potius per opera satisfactionis prædicto modo injunctæ. Et licet non teneatur jejunia servare ut satisfaciat pro reatu, utile tamen est, quod servet pro medicina reliquiarum peccati : sicut etiam medicus corporalis dat medicinam, et ordinat dietam : istud enim injunctum est sicut ordinatio cujusdam dietæ, congruens ei qui taliter peccavit.

Ad 6. Ad aliud dicendum, quod nulla est simonia : quia illud quod Ecclesia exigit, non refertur ad corporale, sed ad spirituale : nec est ibi emptio, sed largitas Ecclesiæ sic ad bonum provocantis filios suos.

Ad 7 et 8. Ad aliud dicendum, quod in veritate nulla est delusio : quia pro obolo recipit, quantum secundum suam facultatem et Ecclesiæ valet : oblata etiam non recipit tantum, quantum credunt illusores.

Et per idem etiam patet solutio ad sequens, et solutum est totum.

ARTICULUS XVIII.

Cui valeat indulgentia ?

Tertio quæritur, Cui valeat ? Et ibi quæruntur sub uno articulo tria, scilicet an valeat existenti in mortali peccato ? Et secundo, An valeat æqualiter sæculari et religioso ? Et tertio, An valeat existenti in inferno vel purgatorio ?

Videtur autem, quod valeat omnibus in peccato mortali existentibus : quia

  1. Prædicatur omnibus indulgentia : sed Ecclesia nullum fallit : ergo æqualiter omnibus valet.

  2. Item, Ecclesia excogitavit indulgentias propter necessitatem quam patiuntur peccatores, plus facientes in peccatis, quam possint satisfacere in pœnis : sed secundum hoc nulli tantum indigent, sicut in peccato mortali existentes : ergo videtur, quod indulgentia paæcipue valeat illis.

Sed in contrarium est, quod

  1. A nullo solubilis est pœna nisi a quo soluta est culpa : sed ab isto non est soluta culpa : ergo insolubilis est pœna : sed Ecclesia non relaxat nisi pœnam : ergo videtur, quod talibus nihil relaxat.

  2. Adhuc, Clavis in confessione absolvens confitentes certior est in effectu suo, quam clavis in relaxationibus : sed in confessione non absolvit nisi absolutum prius a Deo a culpa mortalis peccati : ergo non in relaxatione aliquid absolvitur de pœna, nisi prius remissa sit culpa a Deo.

Ulterius quæritur iterum de secundo, qui Utrum æque prodest religioso, et sæculari ?

Videtur autem, quod plus prosit sæculari :

  1. Remissio enim debetur indigentibus, qui minus faciunt in satisfactione : sed tales sunt sæculares : ergo illis præcipue datur relaxatio.

  2. Adhuc, Non est unus status dantis stipendia in temporalibus, et accipientis : ergo nec in spiritualibus : sed spirituales sunt ex quorum abundantiis supplentur defectus aliorum : ergo videtur, quod quidquid relaxatur in sæcularibus, quod hoc totum imponitur religiosis ad supplendum : ergo videtur, quod quando datur sæcularibus indulgentia unius anni, quod unus annus apponitur religiosis pro satisfactione pro peccatis.

In contrarium objicitur : quia magis sed

<--- Page Split --->

combustibile magis comburitur : et est in omnibus aliis ita, quod magis susceptibile alicujus, magis suscipit de illo : ergo magis susceptibilis spiritualium beneficiorum, magis de ipsis suscipit : sed magis depuratus, magis est susceptibilis spiritualium beneficiorum : ergo videtur, quod tales magis suscipiunt : sed religiosi ut frequenter, magis sunt puri et susceptibilcs : ergo magis suscipiunt de spiritualibus donis : sed de spiritualibus donis est indulgentia : ergo religiosi et spirituales viri plus indulgentiae recipiunt, ut videtur.

Sed videtur, quod utrisque necessaria sit indulgentia : omni enim illi cui non sufficiunt bona propria, necessaria sunt communia et indulgentiae Ecclesiae : sed nulli religioso vel saeculari sufficiunt propria : ergo videtur, quod tam religioso quam saeculari necessaria sit indulgentia, et bona communia Ecclesiae.

amplius prodesse potest meritum commune tam capitis quam membrorum Ecclesiae, si ad ipsum derivetur : sed damnatis in inferno profuit quandoque meritum personale unius de Ecclesia : ergo damnatis in inferno prodesse potest meritum commune tam capitis quam membrorum Ecclesiae, si ab ipsis derivetur : derivatur autem per indulgentiam : ergo si detur eis indulgentia, proderit eis. PRIMA patet per se : quia majoris efficaciae est meritum commune, quam personale. SECUNDA patet per ea quae leguntur de Trajano et Gregorio, quia de inferno extractus est Trajanus ad preces Gregorii : ergo constat propositum.

In contrarium hujus objiciur : quia Sed contra.

  1. Ita dicitur Petro : Quodcumque ligaveris super terram, etc. 1 : sed mortui non sunt de existentibus super terram : ergo videtur, quod ad ipsos claves Ecclesiae non se extendantur.

  2. ULTERIUS QUÆRITUR, Utrum indulgentia possit dari tam vivis, quam mortuis qui sunt in purgatorio vel in inferno ?

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Ecclesia prædicat crucem, et facit prædicari pro se et duabus vel tribus vel quandoque decem animabus tam vivorum, quam mortuorum, ad electionem cruce signati : sed illæ animæ sunt quandoque in inferno, quandoque in purgatorio, quandoque autem sunt adhuc vivorum : ergo videtur, quod indulgentia crucis valeat omnibus illis quæ dictæ sunt animabus.

  2. Adhuc, Suffragia Ecclesiae se extendunt ad existentes in purgatorio, quia aliter Ecclesia incassum offerret pro illis : et secundum quamdam opinionem se extendunt ad existentes in inferno : sed indulgentiae de præcipuis suffragiis sunt Ecclesiae : ergo videtur, quod indulgentiae se ad omnes illos extendant.

  3. Adhuc, Cuicumque prodest meritum personale unius de Ecclesia, illi multo

  4. Adhuc, Non habet locum indulgentia, nisi ubi habet locum meritum : ergo non nisi in via habet locum indulgentia : sed mortui non sunt in via : ergo in mortuis non habet locum indulgentia. PROBATUR prima ex hoc, quod indulgentia est satisfactiva per modum meriti. SECUNDA autem patet per distinctionem via, et patriæ sive termini : quia distinguuntur per meritum et præmium tam a Sanctis, quam a Magistris.

  5. Adhuc, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo 1 : sed post mortem accipit tempus Dominus, ut communiter dicitur : ergo tunc secundum justitiam et non secundum indulgentiam judicabit : non ergo tunc habet locum indulgentia.

RESPONSIO. Dicendum videtur ad ea quae solutio. quaeruntur in primo articulo, quod inAd quest. 1. indulgentiae valent omnibus tam existentibus in mortali, quam in statu gratiae, sed differenter : quia existentibus in statu gratiae valent ad diminutionem penea expiativae sive injunctae sive injungendae,

<--- Page Split --->

si sacerdos injungens erravit. Sed existentibus in mortali peccato valet dupliciter : uno modo per modum illum quo diximus unum alii mereri posse primam gratiam conversionis, si orat et jejunat et alia bona opera pro eo facit : si enim hoc potest unus, multo magis hoc potest Ecclesia per thesauros communium meritorum quos super ipsum ponit indulgentia. Alio modo, sicut diximus 1, quod opera de genere bonorum vicinant hominem gratiae, eo quod praecedit quoddam in peccatoribus quibusdam, ut dicit Augustinus 2, quo digni sint justificatione, dignitate congruentiae non condignitatis : ita et multo amplius indulgentia cum fide etiam informi vicinat hominen gratiae et facit conversioni magis idoneum. Aliter vero non puto valere indulgentias existentibus in mortali peccato.

Ad duo igitur prima, dicendum quod per hunc modum valerent, et sic Ecclesia intelligit valere. Et de conversione peccatores maximam patiuntur necessitatem.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod bene conceditur, quod non valet eis per modum illum : quia numquam habet locum indulgentia quantum ad pene remissionem, nisi primo penea contritionis posita in pœenitente, scilicet dolore contritionis, qui facit pœenam solubilem, mutando aeternam in temporaralem.

Et per hoc etiam patet solutio ad ea quae quaeruntur in primo articulo.

Ad EA quae sequuntur in secundo, dicendum videtur, quod prosint utrisque indulgentiae : sed tamen puto, quod secundum primam intentionem Ecclesiæ non dantur nisi indigentibus merito alieno propter defectum proprii : et illi sunt sæculares ædificantes lignum, fænum, stipulam, ut in sequenti distinctione di-

cetur : vel religiosi tantum habitu, qui vitam sæcularium imitantur, quia vere illi irreligiosi dicendi sunt.

Per hoc patet solutio ad duo prima Ad 1 quae procedunt secundum primam Eccle- siæ intentionem : et bene puto, quod ve- rum hoc modo concludunt : nec propter hoc pejor est conditio religiosorum, sed potius melior : sicut melior est conditio abundantis in merito, quam indigentis, et ideo alienum non accipientis : sicut Dominus secundum sententiam Pauli in Actibus dicit : Beatius est magis dare, quam accipere 3 : hoc præcipue verum est in spiritualibus.

Ad in autem quod in contrarium ob- Ad obj jicitur, dicendum quod duplicia sunt dona spiritualia, scilicet secundum ordinem ad bonum quae sunt dona et virtutes : et illorum sunt magis susceptibiles, magis boni. Alia sunt secundum ordinem a malo, sicut bonum contritionis et satis- factionis et indulgentiae : et horum sunt magis susceptibiles, magis indigentes.

Et est instantia ad argumentum : quia innocens in quantum hujusmodi, purior est quam ille qui peccavit : nec tamen propter hoc magis est susceptibilis innocens pœenitentiae et contritionis vel satisfactionis, licet omnia illa sint dona spiritualia.

Ad aliud dicendum, quod si districte agatur nobiscum, nulli sufficit meritum proprium, praeterquam Christo : quia ille non indigiit aliquo propter se : sed aliud est condignum, et aliud requisitum a nobis : non enim Deus requirit a nobis impossibilia, sed quaedam pauca et levia, scilicet mandatorum custodiam : et illis multa supererogare possumus, et haec reponimus in thesauris. Et est simile, quod si Dominus de lucro talenti commisso servo, de mille marcis exigeret unum denarium : totum enim aliud servus posset reponere in thesauris : et ha-

<--- Page Split --->

bens illud ex benevolentia Domini magis quam ex justitia, non indigeret mendicare alienum suffragium.

puest. 3. Ad m quod quaeritur de ultimo articulo, videtur sine praejudicio dicendum, quod existentibus in inferno nihil prosunt indulgentiae : sed existentibus in purgatorio prosunt multum. Et causa hujus est, quia insusceptibiles sunt boni, sicut et daemones qui sunt in inferno. Unde Damascenus : « Quod in hominibus mors est, hoc est in daemonibus casus. » Quia sicut homines insusceptibiles sunt pœenitentiae post mortem, ita et angeli post casum.

Ad 1. Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod ego numquam vidi talem formam in aliquo authentico emanare a curia : sed potius semper adjungitur : « Confessis et pœenitentiam suscipientibus, vel qui confessi sunt et pœenitentiam susceperunt : » illi autem omnes vel sunt in via adhuc pœenitentes, vel in purgatorio satisfacientes luendo in pœenis quod fecerunt : et ideo tantum illis valet. Si autem aliqua alia forma emanaret, quae de his mentionem non faceret, tamen ita deberet intelligi.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod sicut infra probabitur, suffragia Ecclesiæ non prosunt damnatis ad pœenæ mitigationem vel absolutionem vel suspensionem, nisi valde per accidens ad quamdam minutionem pœenæ quæ dicitur vermis conscientiæ : et ideo ex hoc non infertur, quod indulgentiæ prosint talibus.

Si autem dicas, quod opinio est, dicendum videtur illam opinionem magis esse errorem, quam aliquid probabilitatis continere. Et in ea præcipue verum est quod dicit Augustinus, quia quod opinamur, debemus errori.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod illud miraculum beati Gregorii non sufficienter probatum est, nec est auctorizatum, sed apocriphum. Unde non legitur postea

quid de Trajano acciderit, ubi pœenituerit, et qualiter salvatus sit : et ideo ego hoc fabulam reputo. Si autem aliud inveniatur per quod confirmetur miraculum illud, tunc dico quod Trajanus non fuit mortuus, ita quod finalem sententiam suæ condemnationis acciperet, sed potius ut gloria Dei in meritis beati Gregorii manifestaretur : sicut Dominus dicit de Lazaro, quod infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam 1 : si enim ipse præstitum sibi tempus ad meritum implesset, et ita mortuus esset, etsi millesies suscita retur, numquam pœeniteret : quia confirmatus esset in malo, et insusceptibilis pœenitentiæ : sine pœenitentia autem peccator salvari non potest : et tunc non sequitur, quod prosit damnatis, quia ille secundum hoc ultima sententia damnatus non fuit, sed a vita suspensus ad tempus, ut gloria Dei et bonitas per merita etiam Gregorii amplius exaltaretur.

Ad 1D autem quod objicitur in contraAdotject 1. rium, oportet solvere pro illis qui sunt in purgatorio, dicendo quod secundum aliquid existentes in purgatorio, sunt super terram : quia scilicet meruerunt dum viverent, quod eis etiam post mortem ad velociorem liberationem possent valere. Et hoc in sequentibus in Littera habetur ex verbis Augustini. Purgatorium enim quodammodo via et quodammodo terminus est : quantum enim ad confirmationem, quia peccare amplius non possunt, sunt in termino : sed quantum ad non pervenisse adhuc ad emendationem qua emendantur, sunt adhuc in via et in transitu ad patriam.

Ad aliud patet solutio per idem : quia Ad object. 2. meritum alienum ratione dicta habet locum in purgatorio : et hoc infra magis probabitur.

Ad aliud dicendum, quod Dominus Ad object. 3. quoad hoc justitias judicat, quia districtiore pœenia pœenitentiæ : sed non omni-

<--- Page Split --->

no sunt in via : et hoc meruerunt dum viverent : et in hoc misericorditer agitur cum eis, quod prodest eis meritum alienum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XIX.

An indulgentia æqualiter valeat danti et facienti hoc quod Ecclesia requirit, et habenti voluntatem faciendi, sed non facienti propter defectum facultatis ?

Quarto quæritur, Utrum æqualiter valeat danti et facienti hoc quod Ecclesia requirit, et habenti voluntatem faciendi illud, sed non facienti propter defectum facultatis ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Voluntas pro facto reputatur : sed iste libenter daret si haberet : ergo videtur, quod reputetur ei pro facto.

  2. Adhuc, Dominus laudat viduam ponentem duo minuta, dicendo quod omnibus plus posuit 1 : sed hoc non potuit fieri nisi propter voluntatem : ergo videtur, quod voluntas etiam melius valet quam factum.

RESPONSIO . Dicendum , quodquæstioistalevisest : suntenimquædamsub - stantialiameritoetpræmio , etquædamaccidentalia : quantitasenimcharitatissubstantialiterexigiturinmerito , e t s e - cundumquantitatemilliusattenditurquantitasmeritietpræmiisimul : sedinpræmioaccidentalimagisattendituropus , sicutestdiminutiopænævelcele - riorliberatio . Undebenepotestesse , quodhabensmultasindulgentias , citiusliberabiturquamnonhabens , sedha - bensvoluntatemhabendi : sednonlibe - rabiturplenius , necplenioremhabebitgloriam , sedcitiorem : quiaquantitasgloriæestsecundumquantitatemchari - tatis .

ADPRIMAautemtria , dicendumquodidittentiligiturdemeritorationepræmiisubstantialis , hocquodobjicitur , etnonrespectupræmiiaccidentalis .

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XX.

An Papa existens in peccato mortali, potest dare indulgentias, etiam ei qui est in peccato mortali ?

  1. Adhuc, 11 ad Corinth. vni, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Et ex hoc iterum sequitur idem quod prius.

INCONTRARIUMhujusobjicitur : quiaponamus , quoddividanturmultæindul - gentiæpropterdatavelfactadiversa , quæproindulgentiisexigitEcclesia : ergononvalenteiquinonpotesthæc : ergononomnibusvoluntastantumva - l e t , quantumfactum : ergonecomnibussuntæquales .

Quinto quæritur, Utrum Papa existens in mortali peccato, possit dare indulgentiam existenti in mortali peccato ?

Videtur autem, quod non : quia

  1. Opera facta in mortali peccato, mortua sunt : sed opus mortuum nullum vivificat : cum igitur indulgentia sit ad vivificandum vel ad vitam spiritualem ordinata, videtur quod talis indulgentia non valeat.

  2. Adhuc, Rivus cui fons non influit, nihil perfluere potest: sed Papa qui est in mortali peccato, est rivus cui fons, hoc est, Spiritus sanctus, nihil influit, quia

<--- Page Split --->

Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fctum 4. Et, In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis 2 : ergo ipse non potest perfluere aliis : ergo nec indulgentiam.

  1. Adhuc, Radius solis quem nubes intercipit, ad nos non venit : sed Spiritus sancti gratia dicitur radius a beato Dionysio, et nubes peccatum ab Isaia : ergo gratia quam peccatum intercipit, non venit ad nos : sed indulgentia fluens vel debens fluere a tali Papa, est gratia peccato intercepta : ergo ad nos non venit : ergo non valet talis indulgentia.

contra. In contrarium hujus est : quia prophetia est gratia et radius divinus : et tamen fluxit per Caipham, eo quod esset pontifex anni illius, ut dicit Evangelista Joannes, xi, 51. Idem habetur per hoc quod legitur, Numer. xxii, xxiii et xxiv, quia præclarissima prophetia per iniquissimum fluxit Balaam toti Synagogæ et Ecclesiae.

ARTICULUS XXI.

An Episcopus possit facere et dare indulgentias ?

Sexto quaeritur, Utrum Episcopus potest dare indulgentias ?

Videtur autem, quod non : quia ipse non habet potestatem in thesauris Ecclesiae, sed solus Papa, qui super totum est constitutus : et indulgentiae vim trahunt a thesauris Ecclesiae, sicut jam ostensum est : ergo Episcopus dispensare non potest.

In contrarium hujus est, quod qui haSed contra. bet jurisdictionem et claves, habet potestatem dandi indulgentias, quia claves cum jurisdictione comitatur potestas dandi indulgentias : ergo videtur, quod habeat potestatem.

ProPTER hoc dicimus, quod indulgentiæ æqualiter valent, sive a malo sive a bono dentur.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod dare indulgentias est gratia gratis data, quae potestatis est, non bonitatis vitæ : et omnes tales gratiae æqualiter fiunt per bonos et malos.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod prima est vera : secunda est falsa, quia tali Papæ influit Spiritus sanctus ea quae sunt potestatis.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod peccatum non intercipit radium nisi gratiae gratum facientis. Jam autem dictum est, quod iste radius est potestatis, et gratiae gratis datæ, sicut et prophetia.

Ulterius quaeritur de hoc quod agitur Quæst. temporibus nostris, quod Episcopus alterius diecesis dat indulgentiam non in sua diecesi propter approbationem diecesani : et sic per quadraginta et quadraginta dies multæ indulgentiæ congregantur. Et videtur, quod hoc possit fieri : quia Episcopus potest concedere potestatem non Episcopo dandi indulgentias : ergo et Episcopo potest hoc concedere : ergo talis indulgentia valet.

In contrarium hujus est, quod ConstiSed contra. tutio determinat, quod etiam multi Episcopi simul dare non possunt in uno loco et una vice, nisi quadraginta dies : ergo quod superadditur, valere non videtur.

RESPONSIO. Ad hoc dicendum, quod Solutio. Episcopus in sua diecesi potest dare inindulgentiam, et quantum vult, nisi a constitutione Domini Papæ distincte sit

<--- Page Split --->

limitata : sicut modo est ad quadraginta dies.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ipse habet in potestate thesauros suæ dieccesis et passionis Christi, licet non adeo plene sicut ille qui habet universalitatem potestatis : et ideo non adeo magnam et plenam potest conferre indulgentiam. Unde prima non est vera.

ULTERIUS hic quæritur de abusu qui modo fit, quod etiam laici accipiunt indulgentias, et sibi datas dant alii vel in toto, vel in parte. Verbi gratia, accipio decem dies indulgentiæ, et totidem quilibet de populo : postea de illis decem do tres meo charo, et aliquis alius tres : et sic in populo uno multæ per tres et tres congregantur, et uni vivo dantur vel mortuo.

Ad quæst. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod, ut mihi videtur, limitatio rationabilis est propter nimium abusum indulgentiarum quæ modo fiunt : unde bene videtur, quod simul non conferant ultra quadraginta dies : si tamen non esset potestas limitata, absque dubio de concessione diecesani possunt conferre plus et minus, secundum quod permitteret diecesanus.

ARTICULUS XXII.

An sacerdos, simplex conferre possit indulgentias ? et, An unus laicus possit alteri dare suas indulgentias ?

Septimo et ultimo quæritur, Utrum simplex sacerdos conferre potest indulgentias ?

Videtur autem, quod sio : quia ipse habet in potestate clavium suarum divitias suæ plebis : ergo ex illis potest communicare magis indigentibus : et hoc ratificat indulgentias : ergo talis potest conferre indulgentias.

Sed contra. In CONTRARIUM hujus objicitur : quia plebani non habent potestatem in jurisdictione : unde etiam excommunicare non possunt, nisi in communi : datio autem indulgentiæ sequitur clavem cum jurisdictione conjunctam : ergo videtur, quod plebani non possunt dare indulgentias.

Videtur autem, quod possint hæc fieri : quia magis commutabilia sunt bona spiritualia, quam corporalia : sed in corporalibus ita est, quod mihi datum possum dare alteri sive in toto sive in parte prout voluero : ergo et in spiritualibus possum hoc facere, ut videtur.

In CONTRARIUM hujus est, quod datio sed indulgentiarum requirit jurisdictionem in dante : sed laicus ille nullam habet jurisdictionem : ergo videtur, quod sibi datam non potest dare.

Si forte dicas, quod instantiam habet, ideo quia video, quod simplices prædicatores nullam habentes jurisdictionem de permissione Episcopi dant indulgentias, et sic etiam laicus potest : non est instantia, quia in talibus casibus prædicans pronuntiator est indulgentiæ potius quam dator : et ideo collatio fit per Episcopum, et non per prædicantem.

RESPONSIO. Dicendum, quod simplex plebanus nullam potest dare indulgentiam, ratione prius inducta.

Ad id quod in contrarium inducitur, dicendum quod licet habeat aliquos in plebe sua thesauros, tamen non habet abundantes : indulgentia autem requirit abundantiam multarum Ecclesiarum et plebium.

Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd obiec ad dum quod nihil valet talis indulgentia, nisi ad populi delusionem, ratione inducta.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod secus est de indulgentia et aliis bonis spiritualibus, sicut supra ostensum

<--- Page Split --->

est : quia dicit Augustinus, quod nihil habet indulgentiam nisi peccatum : et hoc privatum est, non commune, ut bonum, virtus, et gratia : et ideo recipiens indulgentiam, in privatis suis poenis pro peccato debitis recipit eam : et ideo quia privata est, ad alterum derivari non potest. Potest tamen alii communicare me-

ritum laboris, quantum facit pro indulgentia : sed tunc non taxatur ad tertiam, vel quartam, vel hujusmodi : sed quantum valere concesserit Deus, hoc modo quo quodlibet opus meritorium factum pro proximo, valet ei ad gratiam promerendam vel retinendam si habet eam.

F. Quod presbyter non reconciliet inconsulto Episcopo, nisi in necessitate cogente.

Non debet tamen presbyter poenitentem reconciliare inconsulto. Episcopo, nisi ultima necessitas cogat. Unde in Carthaginensi concilio 1 : Presbyter inconsulto Episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absente Episcopo, vel ultima necessitas cogat. Cujuscumque poenitentis publicum crimen est, quod universam commoverit urbem, ante absidam, scilicet introitum Ecclesiæ manus ei imponatur. Item, Aurelius Episcopus dixit : Si quis in periculo constitutus fuerit, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si Episcopus absens fuerit, debet presbyter consulere Episcopum, et sic periclitantem ejus præcepto reconciliare. Inconsulto vero Episcopo non potest excommunicatos vel publice poenitentes presbyter reconciliare 2. Unde in Carthaginensi concilio secundo statutum est, ut chrisma, vel reconciliatio poenitentium, et puellarum consecratio a presbyteris non fiat 3. Item, Reconciliare quemquam in publica missa presbytero non liceat : puellarum tamen consecratio consulto Episcopo per presbyterum fieri valeat 4. Unde in Carthaginensi concilio secundo : Presbyter inconsulto Episcopo virgines non consecret : chrisma vero numquam conficiat 5. Sicut præcepto Episcopi potest presbyter consecrare virgines, sic et reconciliare poenitentes.

<--- Page Split --->

G. An oblatio ejus sit recipienda, qui currens ad pœnitentiam prævenitur morte?

Si autem quaeritur de illo qui ad poenitentiam festinans, sacerdotem invenire non potuit, et ita decessit : utrum oblatio ejus sit recipienda ? Dicimus, quia est. Unde in Appanensi concilio : Si aliquis fuerit mortuus qui non sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed præoccupavit eum mors in domo vel in via : faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis 1.

Episcopo in eadem villa existente, non semper habet præsbyter recursum ad ipsum, sed absolvit et reconciliat.

RESPONSIO. Intelligitur de pœnitente solutio, ligato ab Episcopo vel alio sacerdote, vel publice pœnitente. Sequitur alia distinctio.

« Non debet tamen presbyter, etc. » Hoc autem non servatur : quia etiam

1 26, q. 6, cap: Si aliquis (Nota edit. Lugd.)

<--- Page Split --->