DISTINCTIO XXII.

Ostendit quantum confessionis contemptus obsit.

A. Si peccata dimissa redeant ?

Cumque multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera cordis contritione peccata dimitti ante oris confessionem vel operis satisfactionem, ei etiam qui aliquando in crimen relapsus est : quaeritur si post cordis contritionem confiteri contempserit, vel in peccatum idem vel simile ceciderit, an peccata dimissa redeant ? Cujus quaestionis solutio obscura est et perplexa, aliis asserentibus, aliis contra negantibus peccata semel dimissa ulterius replicari ad poenam. Qui vero dicunt peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis. Ambrosius ait : Donate invicem, si alter in alterum peccat : alioquin Deus repetit dimissa. Si enim in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat : sicut in Evangelio de servo nequam legitur, qui in conservum suum impius deprehensus est 2. Item, Rabanus : Nequam servum tradidit Deus tortoribus, quoadusque redderet universum debitum : quia non solum peccata quae post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad poenam : sed etiam originalia, quae in baptismo sunt ei dimissa. Item, Gregorius 3 : Ex his 4 dictis Evangelicis constat, quia si ex toto corde non dimittimus quod in nos delinquitur, et hoc rursum exigitur, quod jam nobis per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Item, Augustinus : Dicit Deus, Dimitte, et dimittetur tibi 5 : sed ego prius dimisi, dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te : et quidquid dimiseram, replicabo tibi. Item,

<--- Page Split --->

qui divini beneficii oblitus, suas vult vindicare injurias, non solum de futuris peccalis veniam non merebitur : sed etiam praeterita quae jam sibi dimissa credebat, ad vindictam ei replicabuntur. Item, Beda : Revertar in domum meam, etc. 1. Tiuendus est ille versiculus, non exponendus : ne culpa quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat 2. Item, Quæcumque enim post baptisma sive pravitas hæretica, seu cupiditas mundana arripuerit, mox omnium præsternet in ima vitiorum 3. Item, Augustinus : Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet in illo servo, a quo dimissum dominus debitum petiit : eo quod ille conservo suo debitum nollet dimittere 4. His auctoritatibus innituntur, qui dicunt peccata dimissa, si replicantur, redire simpliciter 5.

Quibus opponitur, Si quis pro peccato de quo pœnituit, et indulgentiam accepit, iterum punitur, non videtur justum. Si punitur pro eo quod peccavit, et non emendavit, justitia est aperta. Si vero requiritur quod fuerat condonatum, vel injustitia est, vel justitia occulta. Videtur etiam Deus bis in idipsum judicare, et duplex tribulatio consurgere : quod Scriptura negat 6. Sed ad hoc potest dici, quod neque duplex tribulatio consurgit, neque judicat Deus bis in 7 idipsum. Hoc enim fieret, si post condignam satisfactionem et sufficientem pœnam iterum puniret : sed non satisfecit digne et sufficienter, qui non perseveravit. Debuit enim jugem peccati habere memoriam, non ad faciendum, sed ad cavendum. Debuit non oblivisci omnes retributiones Dei : quæ tot sunt, quot sunt peccatorum remissiones. Tot ergo debuit cogitare dona Dei, quot mala sua : ac pro illis usque in finem gratias agere. Sed quia ingratus ad vomitum, sicut canis rediit 8, ante acta bona mortificavit, et peccatum dimissum revocavit : ut cui humiliato ante Deus peccatum dimiserat, eidem postea elato et ingrato imputet.

<--- Page Split --->

Sed quia absonum videtur ut peccata dimissa iterum imputentur, placet quibusdam neminem pro peccatis semel dimissis iterum a Deo puniri. Sed ideo dicuntur dimissa redire et imputari, quia propter ingratitudinem ita reus et peccator constituitur, ut ante fuerat. Sic enim quod dimissum fuerat, dicitur exigi, quia remissionis perceptae ingratus, ita reus fit ut ante fuerat. Utrique parti quaestionis probati favent Doctores. Ideoque alicui parti non praejudicans, studioso lectori judicium relinquo, addens mihi tutum fore ac saluti propinquum, sub mensa dominorum micas edere 1.

ARTICULUS I.

An peccata dimissa redeant per quodlibet recidivum ?

« Cumque multis auctoritatibus, etc. »

In ista ultima distinctione de pænitentia, agitur de reditu peccatorum, et per consequens de pænientiae iteratione.

Incidit autem hic quaestio, Si peccata dimissa redeant per quodlibet sequens recidivum mortalis peccati ?

Videtur autem, quod sic:

Et quaeruntur duo in Littera, quorum primum est quod dictum est : alterum autem de signo et re sacramenti hujus, et incipit, ibi, C, « Post prædicta restat investigare, etc. »

  1. Per illud Ezechiel. xvn, 24 : Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur. Ergo si nullam justitiam fecisset, pro omnibus peccatis puniretur : sed non punitur nisi pro peccato quod habet : ergo omne peccatum præcedens redit super eum per recidivum sequens.

  2. Adhuc, Justitia æqualis est ad reddendum æqualia pro bonis et malis : sed conversis restituuntur bona præterita per peccatum intermedium mortificata : ergo

<--- Page Split --->

et perversis mala præterita per pœnitentiam intermediam mortificata : ergo peccata revertuntur.

  1. Adhuc, In humanis legibus manumissus propter delictum sequens in pristinam revocatur servitutem, et poenam servitutis : cum igitur illæ exemplatæ sint a divinis, videtur etiam quod illud Justum sit per divinas : ergo propter delicitum revocanda est pristina servitus peccatorum dimissorum.

  2. Adhuc arguitur per illud Jacobi, 11, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Non autem potest esse omnium reus, nisi per omnia revertentia super eum : ergo videtur, quod omnia peccata redeant propter unum delictum sequens.

Adhuc objicitur fortius : Ponamus, quod aliquis contritus sit sufficienter ad deletionem culpæ, sed non ad deletionem pœnæ : et postea contemnat pœnitere et confiteri, et ita decedat : constat, quod Deus peccatum puniet quod non punivit homo : sed nullum punivit homo de peractis : ergo puniet omnia Deus : non autem potest punire nisi ubi est : est autem in inferno : ergo punit in inferno omnia peccata sua : et non puniuntur nisi quæ habet per reditum : ergo omnia peccata dimissa in contritione reversa sunt per sequens peccatum.

Eadem prorsus objectio est de eo qui contritus et confessus est, et pœnitentiam condignam non explevit, et cadit in unum mortale, et ita decedit.

Sed contra. IN CONTRARIUM, hujus autem objicitur :

  1. Quia dicit Philosophus : « Quod omnino cedit in non esse, non reiteratur idem numero : » sed peccatum dimissum cessit omnino in non esse : ergo non reiteratur idem numero : ergo non reiteratur idem peccatum quod dimissum erat.

Si autem dicatur, quod peccatum non in nihil redigitur quando dimittitur.

CONTRA : Si manet : aut ergo secundum quod est culpa, aut secundum quod macula, aut secundum quod reatus pœnaæternæ : hæc enim tria sunt in mortali peccato. Non primo vel secundo modo : quia secundum hoc culpa et gratia essent in eodem, et gratia et macula peccati mortalis, quod esse non potest. Similiter nec tertio modo manere potest : quia reatus pœnæ æternæ conjunctus est culpæ, et soluta ipsa solvitur : ergo videtur, quod non maneat aliquid de peccato mortali : et sic constat propositum,

Si forte dicas, quod maneat aliqua circumstantia peccati : hoc ridiculum est : quia circumstantia est proprietas et forma quaedam peccati : forma autem non manet nisi maneat formatum secundum esse.

  1. Adhuc objiciunt antiqui, quod siquodlibet præteritorum revertitur per quodlibet peccatum posterius admissum : ponamus, quod aliquis peccat per avaritiam, et postea cadat in mortalem prodigalitatem : videtur, quod prodigalitas reducat avaritiam in esse : et sic contrarium conducit contrarium ad esse, quod est impossibile.

  2. Adhuc, Videtur hoc esse contra Dei justitiam : quia nullum bonum manet ab eo irremuneratum, imo etiam plus quam valet : sed pœnitentia intermedia valuit æternum bonum, et fuit perfectum remedium contra peccatum : ergo videtur, quod injuste agatur cum tali, si omnia peccata revertantur super eum.

Sunt autem quidam qui ad ista dicunt, quod non redit præcedens in macula vel reatu : sed propter sequens peccatum innascitur reatus ita magnus, quod æquivalet omnibus præcedentibus peccatis quæ dimissa erant. Sed hoc videtur falsum : peccatum enim non attenditur nisi ex specie vel radice quæ est contemptus : sed sequens peccatum in specie non æquivalet quantitati omnium peccatorum : nec etiam in radice ut frequenter : sed potius pòtest esse ex

<--- Page Split --->

minori contemptu : ergo videtur, quod sit falsum, quod ex ipso tantus sicut ex omnibus dimissis innascitur reatus.

Adhuc, Iste reatus aut innascitur ex peccato illo, secundum quod est quoddam peccatum secundum se, aut secundum ordinem ad praecedentia peccata, aut secundum ordinem ad praecedentem pœenitentiam, aut simul secundum ordinem ad praecedentia peccata et ad praecedentem pœenitentiam. Si primo modo : ergo ex quolibet peccato mortali innascitur talis reatus : quia eadem ratio est de uno, et de omnibus aliis, quod falsum est. Si secundo modo : ergo ex quolibet secundo innasceretur reatus tantus, quantus est duorum peccatorum, et ex tertio quantus est trium, et ex quarto quantus est quatuor, et sic de aliis : et hoc absit, quia sic numquam peccator posset satisfacere. Si tertio modo : tunc bonum conjunctum malo facit majus malum, quod est impossibile. Idem sequitur si quarto modo dicatur esse : ergo haec opinio est impossibilis.

præcedens culpa, quia majus peccatum est quam odium fraternum : et hoc non dicitur, nisi in odio fraterno supponatur quodlibet peccatum contra proximum, quod non est verum secundum eos. Si ex deformitate radicis habet hoc. Contra : quia tunc ex peccato in Spiritum sanctum debuit redire præcedens culpa, quia deformissimam habet rádicem : et hoc iterum non est verum secundum eos.

Adhuc, Si aliquis inspiciat auctoritates quae in Littera inducuntur, plura inveniet, propter quae Sancti dicunt redire peccata. In sexta qua est Bede super Lucam, ponitur incuria negligentiae, vel otii : et in septima qua est ejusdem, adjungitur cupiditas humana. Ergo videtur, quod non tantum his quatuor de causis revertantur peccata.

Ideo fuerunt quidam de quarta opiQuarta opinio. nione, sequentes Magistrum in Littera, dicentes quod propter solam ingratitudinem peccata revertuntur.

Propter hoc venit opinio tertia, et dicit, quod propter quatuor peccata redeunt praecedentia peccata, et non propter alia : et illa extrahuntur ex Littera. Haec autem sunt odium fraternum, apostasia a fide per haeresim, et contemptus confessionis propter objectionem supra inductam, et pigritia pœenitentiae. Tunc enim dicunt, quod Deus facit ei non valere pœenitentiam praeteritam : et de hoc antiqui fecerunt versum, quia fere omnes in hac erant opinione. Versus autem est iste :

Fr atres odit, apostata fit, spernitque fateri, Pcenituisse piget, pristina culpa redit.

Sed tunc quaeritur, Quid sit specialiter in his peccatis, propter quod dicitur redire prior culpa potius quam in aliis? Aut enim habent hoc ex parte speciei, aut ex deformitate radicis. Si primo modo : tunc per homicidium debet redire

Sed Contra hos opponitur : quia ingratitudo non invenitur nisi uno trium modorum : aut enim dicit actualem redditionem mali pro bono, corde, ore, vel opere factam : aut dicit non curationem beneficii suscepti actualem, scilicet aut quod beneficium non reputetur,vel minus reputetur quam sit : aut dicit habitualem quamdam immemorationem beneficiorum, per hoc quod agit aliquid contra beneficium. Primis autem duobus modis ingratitudo est speciale peccatum, divisum ab aliis, non conjunctum cuilibet peccato sequenti : ergo per ingratitudinem illis duobus modis sumptam non ponitur redire peccatum propter quodlibet sequens peccatum. Si ergo tertio modo sumatur ingratitudo, quaeratur quid ipsa sit, quod tante est efficaciae? Videtur autem, quod non sit actus peccati : quia unus actus peccati distinguitur ab actu alterius peccati in specie : et ingratitudo conjuncta est cuilibet peccato sequenti : ergo ipsa non est actus peccati. Eodem modo vi-

<--- Page Split --->

detur, quod nec sit circumstantia : quia circumstantia unius non est circumstantia alterius : et ingratitudo una est cujuslibet peccati sequentis. Adhuc videtur, quod nec sit effectus peccati sequentis : quia diversarum causarum diversi sunt effectus : sed ingratitudo est unius rationis consequens diversa peccata consequentia pœnitentiam : ergo nec actus est, nec circumstantia, nec effectus peccati : ergo videtur, quod nihil peccati sit : ergo per ipsam non potest reverti peccatum praecedens.

Responso. Dicendum videtur mihi in ista quaestione, quod peccatum nec idem numero, nec idem specie, nec æqualia reatu, umquam revertitur : sed ex ingratitudine peccati sequentis dicitur reverti quantum ad improperationem et deformitatem peccantis, quæ est ingratitudo major, quam si ei peccatum dimissum non esset : et ideo ampliores meretur increpationes, et condemnationem justiorem : et aliter non potest intelligi qualiter peccata revertantur.

Ad hoc autem intelligendum quidam invenerunt distinctionem eorum quæ sunt ex peccato in pœnitente : tenetur enim pœnitens ad dolorem commissorum, et detestationem admittendorum, et memoriam accepti beneficii, quod tantum est, ut infra patebit, quanta sunt ea quæ sunt dimissa : constat autem, quod hæc tria omnia interrumpit pœccatum sequens : et ideo innascitur ei quædam deformitas ingratitudinis ex comparatione ad dimissionem præcedentium peccatorum : cui enim multa sunt dimissa, magis tenetur gratias agere, et turpius est ei contra remittentem peccare : et sic præcedentia peccata non ut peccata, sed ut tanta dimissa, quantitatem dant ingratitudini sequenti : et quoad hanc redire dicuntur, quia quoad hanc quodammodo resultant in peccato sequenti. Si autem aliquo alio modo revertuntur, ad præsens non intelligo præter objecta inducta.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Ezechiel non intendit, quod non recordentur justitiæ ad minorem punitionem, quia hoc esset contra Dei misericordiam : sed intendit, quod non recordentur ad vitæ æternæ consecutionem : et hoc verum est.

Ad ALIUD dicendum, quod justitia numquam est ita æqualis, quin plus sit ad indulgentiam, quam ad condemnationem, quia aliter crudelis esset. Si tamen detur æqualis esse : tunc dicendum, quod non sequitur : quia non est simile quod pro simili inducitur : bonum enim opus de se habuit spiritum vivificativum, quod postea potest valere ad meritum : sed malum opus non habet aliquid sustinens ipsum, quo revertente postea possit redire : unde multo deficientius est malum, quam bonum. Similiter bona opera omnia in gratia habent unionem, et ideo revertente gratia possunt redire : sed mala opera nullam habent unionem omnino nisi aggregationis, quæ simpliciter pluralitas est, sicut unio acervi : et ideo cum nihil habeant unionis, quo revertente redire possint, non possunt redire ut bona. Qualiter autem bona revertantur, supra inquisitum est.

Ad ALIUD dicendum, quod in humanis multa fiunt ad cautelam et timorem futurorum : sicut ipsa lex quæ peccantem manumissum revocat in servitutem : hoc enim reddit cautiores, et infert aliis timorem, et sine talibus cautelis vivere non posset homo civiliter : sed in divinis non est ita, sed directe sunt ad normam justitiæ, et præcipue in condemnatione et punitione peccatorum : quia non punit Deus umquam ultra condignum.

Ad ALIUD dicendum, quod numquam punitur pro illa parte quæ ei dimissa est : sed talis punitur in inferno in perpetuum pro peccato præterito, sicut veniale conjunctum mortali punitur in æternum : sed tamen in inferno minus punitur, quam puniretur si numquam pœnituisset.

Ad OMNIA autem quæ in contrarium Ad obiect

<--- Page Split --->

sunt usque ad secundam opinionem, concedi possunt de plano.

opiniosedujam. secun-

Et omnia quae circa hanc opinionem objiciuntur, puto concedenda.

opinioartiam. sedujam. secun-

Et per hoc patet solutio ad objectum circa hanc opinionem, si aliquis vellet eam sustinere: posset enim dici, quod peccatum non ex quantitate deformitatis in actu habet, quod faciat redire peccatum, nec ex quantitate deformitatis in radice, sed ex hoc quod peccat contra facientia justificationem. Tamen ego puto, quod etiam ista opinio falsa sit, sicut dictum est prius.

Ad ultimam opinionem dicendum, quod nec propter ingratitudinem peccati revertitur, nisi sicut dictum est in principio solutionis: et tunc ingratitudo secundo modo accipitur pro habituali immemoratione beneficiorum, et præcipue illius beneficii, quod dimissa sunt peccata.

Ad objectum contra, dicendum quod nec actus, nec circumstantia, nec effectus est peccati sequentis, sed quædam deformitas consequens peccatum per hoc quod interrumpit habitualem gratiarum actionem: et sic est aliquid peccati, eo modo quo defectus aliquid dicitur esse defectus: nec tamen sequitur, quod sit actus vel circumstantia vel effectus proprius: quia defectus non habet nisi defectum pro causa.

Si autem quæratur, Quare Sancti in Littera tangunt illa peccata quæ tangunt? Dicendum, quod de quatuor jam patet: quia directius in illis peccatur contra justificationem: duo autem quæ sunt incuria et amor mundi, generalia sunt, et potius ponuntur pro radicibus peccatorum, quam pro peccatis: quia ex ipsis frequentius incidunt frequentia peccata, quæ ingratitudinem inducunt.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS II.

An peccatum veniale etiam redeat per ingratitudinem sicut alia?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium: « Quoadusque redderet universum debitum, etc. »

Utrum ex hoc habeatur, quod veniale redit per illum modum, quo concedendum per ingratitudinem redire alia?

Videtur, quod non: quia

  1. Quod non est contrarium charitati, nec etiam est contrarium ingratitudini:

<--- Page Split --->

sed veniale non est contrarium charitati : ergo, etc. : ergo non debet redire propter ejus oppositum, scilicet ingratitudinem.

videtur, quod non revertatur : quia si reverteretur, cum non deleatur nisi per baptismum, oporteret rebaptizari : et hoc haereticum est dicere.

  1. Item, Non dicitur redire propter ingratitudinem, nisi quod ingratitudinem facit majorem : sed venialia non faciunt majorem ingratitudinem : ergo non revertuntur in ipsa. PRIMUM patet ex praehabitis. SECUNDUM autem patet ex hoc, quod quaecumque non auferunt nec diminuunt charitatem, illa non augent ingratitudinem : et sic constat propositum.

Sed contra. IN CONTRARIUM autem est Littera : quia

  1. Dicitur hic universum debitum, et in illo includuntur peccata venialia.

  2. Item, Cum oratio Dominica sit pro quotidianis quae sunt venialia, et in illa dicitur, « Dimitte nobis debita nostra : » ergo venialia includuntur sub debito.

Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod non revertuntur debita venialia, nisi per illum modum quo alia : et bene concedo, quod hoc modo revertuntur.

Ad 1 et 2. Ad OBJECTUM contra, dicendum quod est dispositio in contrarium disponens, et sic contrariatur fervori charitatis. Et per hoc remissio ejus auget ingratitudinem.

Eodem modo patet solutio ad sequens.

ARTICULUS III.

An originale etiam redeat per ingratitudinem ?

  1. Praeterea, Cum originale sit unum, qualiter pluraliter vocat originalia ?

RESPONSIO. Dicendum, quod originale secundum suam essentiam numquam redit: sed redit modo prædicto: quia dimissio ejus auget debitum gratiarum actionis, et auget ingratitudinem.

Ad SECUNDUM disputatum et responsum est in libro II Sententiarum in trachtu de peccato originali1.

ARTICULUS IV.

An ille cui plura dimissa sunt, magis tenetur ad gratiarum actiones, quam ille qui servavit innocentiam ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, paulo ante finem : « Tot ergo debuit cogitare dona Dei, quot mala sua, etc. »

Et quaeruntur hic tria, scilicet quis tenetur magis ad gratiarum actiones, scilicet cui plura dimissa sunt, vel ille qui servavit innocentiam ?

Secundo, Penes quid attendatur gratiarum actio major vel minor ?

Tertio, Utrum plurium donorum sit una gratiarum actio, et una ingratitudo, vel plures ?

Ad PRIMUM objiciur sic :

  1. In corporalibus magis valet continua sanitas, quam interrupta et restituta : ergo similiter in spiritualibus plus valet continuatio innocentiae, quam a pœenitentia restitutio gratiae : sed de majori bono magis sunt gratiae agendae : ergo ad ma-

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : « Sed etiam originalia, etc. »

  1. Originale enim non est nisi unum, contra quod ordinatur baptisma : ergo

<--- Page Split --->

dona secundum speciem differentia, sed secundum quod sunt divinæ largitatis et magnificentiae indicativa : et quia hoc modo sunt in ratione una, ideo gratiarum actio est una specie, et debent esse multæ numero per diversitatem recordationis donorum : et per consequens ingratitudo est una per speciem potens dividi in plures numero.

Et per prædieta patet etiam solutio ad objecta : quia non est verum, quod diversitati donorum in specie diversæ debeantur gratiarum actiones specie : quia non hoc modo respicit dona gratiarum actio, sed modo prædicto.

C. Quid sit hic sacramentum et res ?

Post prædicta restat investigare, quid in actione pœnitentiae sit sacramentum et res. Sacramentum enim signum est sacræ rei. Quid ergo hic signum est ? et quæ est res sacra hujus signi ? Quidam 1 dicunt sacramentum hic esse quod exterius tantum geritur, scilicet exterior pœnitentia, quæ est signum interioris pœnitentiae, scilicet contritionis cordis, et humilitatis. Quod si est, non omne sacramentum Evangelicum id efficit quod figurat. Exterior enim pœnitentia non efficit interiorem, sed potius interior causa est exterioris. Sed ad hoc inquiunt illi, hoc esse intelligendum de illis sacramentis, quæ in Novo Testamento instituta sunt, ut est sacramentum baptismi, confirmationis, et corporis Christi. Sacramentum vero pœnitentiae, sicut et conjugii, ante tempus gratiae, etiam a primordio humani generis fuit. Utrumque enim institutum fuit in primis parentibus.

Item, Si exterior pœnitentia sacramentum est, et interior res sacramenti : sæpius præcedit res sacramentum, quam sacramentum rem. Sed nec hoc inconveniens est. Nam et in aliis sacramentis quæ efficiunt quod figurant, hoc sæpe contingit.

Quidam autem dicunt exteriorem pœnitentiam et interiorem esse sacramentum, nec duo sacramenta, sed unum : ut species panis et vini non duo sunt sacramenta, sed unum. Et sicut in sacramento corporis, ita etiam in hoc sacramento dicunt aliud esse tantum sacramentum, scilicet exteriorem pœnitentiam, aliud sacramentum et rem, scilicet interiorem pœnitentiam, aliud rem et non sacramentum, scilicet remissionem peccatorum. Interior

<--- Page Split --->

enim pœnitentia, et res est sacramenti, id est, exterioris pœnitentiae : et sacramentum remissionis peccati, quam signat et facit. Exterior quoque pœnitentia et interioris signum est, et remissionis peccatorum.

ARTICULUS V.

An sacramentum pœnitentiae habeat tria sicuti cœtera, scilicet rem tantum, signum tantum, rem et signum simul?

Deinde quæritur de secunda parte hujus distinctionis quæ incipit ibi, C, « Post prædicta restat investigare, etc. »

Et in principio statim quæruntur quinque.

Primum est, Utrum istud sacramentum sicut cœtera habeat tria, scilicet rem tantum, signum tantum, rem et signum simul?

Secundum est. Quid sit in eo signum tantum, et quid res et signum, et quid res tantum?

Tertium, Utrum sit unum signum, et unicum signum et res, et una res vel plures?

Quartum, Utrum ipsum sit unum sacramentum?

Et quintum, Secundum quem modum sit unum?

AD PRIMUM horum sic objicitur :

  1. Nihil eorum quæ totam rem suam perficiunt interiori operatione, habet signum sacramentale : pœnitentia totam rem suam perficit operatione interiori vel perficere potest : ergo nullum habet signum sacramentale. PROBATUR prima ex diffinitione signi sacramentalis in principio libri posita. SECUNDA autem probatur : quia ex interiori contritione dimmititur

frequenter totum peccatum, imo totum peccatum cum tota sui poena potest deleri, antequam umquam itat aliquid exterius.

  1. Adhuc, Omne illud quod nullam habet materiam extrinsecus oculis suppositam per ministros Ecclesiae ministrandam, ipsum nullum habet signum sacramentale : sed pœnitentia tale quid est, vel potest esse : ergo nullum habet signum sacramentale. PROBATUR prima per diffinitionem sacramenti, quam dat Hugo, quod « sacramentum est visibile et corporale elementum, extrinsecus oculis suppositum, ex similitudine repræsentans, ex institutione significans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. » SECUNDA autem probatur, sicut ante habita præcedentis argumenti.

In CONTRARIUM hujus objicitur per hoc Sed contra. quod pœnitentia est sacramentum : sed omne sacramentum est sacræ rei signum, cujus imaginem gerit et similitudo existit : ergo et pœnitentia,

RESPONSIO. Dicendum, quod aliud judisolutio. cium est de pœnitentia, secundum quod est virtus movens liberum arbitrium in peccati detestationem, ut supra dictum est 1 : et aliud, secundum quod est sacramentum. Secundum enim quod est virtus, non habet ista tria, sed est movens liberum arbitrium in modum naturae cujusdam ad detestandum peccatum perpetratum in quantum perpetratum est. Secundum autem quod est sacramentum, dolorem habet pro materia, et gratiam pro forma, et exteriora signa habet, consistens in tribus partibus, scilicet contritione, confessione, et satisfactione : et hæc omnia supra sunt notata 2 : sic enim

<--- Page Split --->

illæ tres partes sunt omnes simul, non actu, sed volo. Secundum autem quod est virtus, non habet conjunctum votum confitendi ministro Ecclesiæ, nec satisfaciendi satisfactione erogata sub clavium potestate.

Ad 1. AD.PRIMUM ergo dicendum, quod pœnitentia secundum quod est sacramentum, non perficit rem suam interius, imo habet conjunctum votum ad exterius procedendum : et hoc est signum ejus in quo procedit ad manifestationem exteriorem. Ad 2. AD ALIUD dicendum penitus eodem modo.

ARTICULUS VI.

Quid in sacramento pœnitentiae sit signum, et quid res et signum, et quid res tantum ?

Secundo quaeritur, Quid sit hic signum, et quid res et signum, et quid res tantum ?

Dicit autem Magister in Littera, quod exterior poenitentia est signum tantum, interior autem res et signum, et dimissio peccati res tantum.

Sed contra hoc obiicitur : quia

  1. Secundum hoc res praecedit signum tempore, cum in aliis sacramentis signum praecedat rem : remissio enim peccati praecedit exteriorem poenitentiam.

  2. Adhuc autem obiicitur sic : Multa ante exteriorem poenitentiam in hoc sacramento exterius aguntur : ergo videtur, quod exterior poenitentia non sit signum primum et principale poenitentiae : agitur enim confessio et multa alia ante exteriorem poenitentiam, quae est injuncta satisfactio.

  3. Adhuc, Est signum futuri, quod dicitur prognosticum a Medicis et Astronomis : et est signum praesentis quod di-

citur hycos vel typus : et est signum praeteriti quod dicitur a Tullio rememorativum, in tertio Rhetoricæ : ergo sacramentale est aliquod istorum signorum. Et constat, quod nullum nisi prognosticum : et illud semper praeedit signatum : ergo in poenitentia cum sit sacramentum, nullum potest esse signum quod non praecedat peccati remissionem : ergo videtur, quod exterior poenitentia non sit signum.

  1. Adhuc, Si exterior poenitentia dicitur satisfactio injuncta, sicut Magister videtur velle, videtur quod multi contriti et confessi decedant sine sacramento penitentiae : qui tamen salvantur, quia multi decedunt sine exteriori satisfactione : et hoc videtur esse inconveniens.

Adhuc, In praecedenti distinctione habitum est, quod secundum quantitatem doloris et devotionis moderanda est satisfactio : ergo quibusdam nihil imponetur, scilicet quibus sufficit dolor interior et devotio : et ita illi non haberent de signo sacramenti poenitentiae, quod absurdum est.

  1. Aliter autem obiicitur contra idem, scilicet quod nihil exteriorum potest esse signum sacramentale in poenitentia : quia in sacramento novae legis signum est causa, et efficit quod figurat : sed exteriora in poenitentia non efficiunt, sed interiora : ergo videtur, quod non sunt signa sacramentalia.

IN CONTRARIUM hujus obiicitur, quod sed contra. omne sacramentum habet signum sensui extra subjectum : sed in poenitentia solum exterior poenitentia est sensibus subjecta : ergo ipsa sola est signum, sicut dicit Magister in Littera.

RESPONSIO. Ad hoc dicendum cum Masolutio. gistro in Littera, quod exterior poenitentia est signum tantum, et interior signum et res, et dimissio peccati in culpa et poena est res tantum. Sed exterior poenitentia non dicitur meo judicio tantum satisfactio injuncta : sed potius in communi ad tres partes poenitentiae accipiendum

<--- Page Split --->

est signum doloris exterius in gestu, voce confessionis, et opere satisfactionis injunctae : et hoc secundum tres partes pœenitentiae dividitur, scilicet quod signum doloris extra est signum appropriatum contritioni, et confessioni extra enarratio, scilicet appropriata confessioni, et acceptio exterior satisfactionis est signum satisfactionis. Res autem et signum simul, sicut dicit Magister, est pœenitentia interior : et haec similiter in communi accipienda est, scilicet secundum quod est dolor voluntarius cum voto confitendi et satisfaciendi per claves. Res autem tantum est dimissio peccati in tota culpa et tota pœenia : et haec duo divisibilia sunt, quia contritioni respondet signum quod est dolor interior gratia informatus : confessioni autem votum confitendi quo jam confitetur intra, et satisfactioni votum satisfaciendi quo jam amplectitur injunctam pœenitentiam intra. Similiter res dividitur : quia in contritione est dimissio culpae et pœenae aeternae, et in confessione dimissio pœenae in purgatorio, et in satisfactione dimissio pœenae temporalis.

Ad 1. Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Magister solvit in Littera : quia quandoque non est inconveniens rem praecedere signum, ut in baptismo adultorum fit frequenter : sed quia hoc accidit, ideo aliter potest dici, scilicet quod aliter est in sacramento tantum, et aliter in eo quod est virtus et sacramentum. In his autem quae sunt sacramenta tantum, semper natura praecedit signum, etsi tempore quandoque comitetur, quandoque subsequatur : sed in pœenitentia quae est virtus et sacramentum, pœenitentia ut est virtus, est ante eamdem secundum quod est sacramentum, hoc est, actus virtutis est ante actionem sacramenti, et cum virtute non potest esse simul peccatum : et ideo res secundum quod inducit totam in culpa et pœenae peccati dimissionem; signum praecedit aliquod in natura, vel in tempore quandoque.

ditur sub satisfactione confessio, et quidquid exterius apparet.

Ad aliud dicendum, quod hoc est signum praecedens rem secundum aliquam partem : et hoc sufficit propter causam dictam.

Ad aliud dicendum, quod non decedunt sine sacramento : quia non tantum dicitur exterior pœenitentia sacramentum, sed verius interior : sed sequitur, quod sine quodam signo quod est in sacramento decedunt : et hoc non est inconveniens : imo etiam sine sacramento, sed tamen cum re sacramenti non est inconveniens aliquos salvari, sicut habitum est in tractatu de baptismo.

Ad aliud dicendum, quod illa objectio quorumdam in loco isto fundatur super falsum : quia nullum sacramentorum omnium habet signum rei causativum : aqua enim non causat sanctificationem, sed potius virtus verborum in aqua : et species panis et vini non causant corpus Christi, sed potius verba in tali materia, et sic de aliis. Et hoc est quod dicit Magister Hugo, quod « ex sanctificatione fit sacramentum invisibilem gratiam conferens. » Unde falsum est quod dicit : sed sufficit, quod illud quod est res et sacramentum, cum forma et materia sit significativum et causativum : et hoc quidem hic fit, quia dolor cum signis suis est materia et gratia formata : et hoc sanctificat, quia in tali dolore causat remissionem peccatorum.

. ARTICULUS VII.

An in sacramento pœenitentiae signum sit unum vel plura ?

Tertio quaeritur, Utrum sit unum signum, et unicum signum et res, et unica res, vel plures ?

Ad 2. Ad aliud jam patet : quia comprehen-

<--- Page Split --->

  1. Unius sacramenti res debet esse unica : sed pœnitentia est sacramentum unum : ergo, etc.

  2. Adhuc, Magister in Littera non tangit nisi unum, scilicet exteriorem pœnitentiam et interiorem, et peccati dimissionem : ergo, etc.

unum sacramentum, scilicet baptismus ordinatur contra originale : ergo et unum contra actuale : sed hoc est pœnitentia : ergo videtur, quod pœnitentia non sit nisi unum sacramentum.

In CONTRARIUM hujus objicitur : quia ubi sunt plura signa et plura signata, ibi sunt plura sacramenta.

Responsio. Dicendum, quod sunt plura et unum diversis respectibus. In communi enim accepta pœnitentia, prout claudit in se tres partes suas, unum est signum tantum, et unum signum et res, et similiter est res una tantum. Quod qualiter sit, in praecedenti articulo quaestionis dictum est. Si autem accipiantur partes actus pœnitentiae, tunc ista tria habent divisa : et hoc etiam ibidem dictum est.

Responsio. Dicendum, quod fere totum sati patet per dicta : sacramentum enim pœnitentiae est unicum sacramentum : et sic dictum est supra 1. Res ejus est unica, scilicet deletio totius peccati actualis in culpa et pœna : et ad hanc deletionem ordinatim veniunt tres partes, sicut medicinae sunt tres receptiones sigillatim et ordinatim operantes.

Ad objectum ergo dicendum, quod non est nisi unum in communi, sed in particulari in hoc et in aliis sacramentis sunt plura : sicut patet in Eucharistia, ubi sunt signa species panis et vini.

Ad aliud dicendum, quod Magister non tangit ista, nisi secundum quod sunt totius pœnitentiae in communi.

ARTICULUS VIII.

Ad argumentum ergo dicendum, quod una res est in communi et unum signum et causa : et tamen non sequitur, si plura essent quae sunt signa tantum, quod essent plura sacramenta : et instantia est in Eucharistia, in qua sunt plura signa, nec tamen plura sacramenta : et haec est causa, quia sacramentum contrahit unitatem a re, et praecipue ab eo quod est res et signum : et hoc unum est in Eucharistia : et haec causa propter quid in talibus est, quia unum et idem signabile est signis diversis : et ideo diversitas signorum non facit unitatem vel diversitatem rerum.

An sacramentum pœnitentiae sit unum vel plura ?

Quarto quaeritur, Utrum istud sacramentum sit unum vel plura ?

Videtur autem, quod unum : quia 1. Non sunt nisi septem sacramenta novæ legis, et istud est unum illorum : ergo est unum : si enim daretur, quod esset plura, sequeretur quod plura quam septem essent sacramenta novæ legis.

  1. Adhuc, Duo sunt genera peccatorum, scilicet originale, et actuale : et

ARTICULUS IX.

Qualiter sacramentum pœnitentiae sit unum ?

Quinto quaeritur, Qualiter sit unum ? Dicitur enim unum multis modis, ut distinguunt diversi Auctores. Est enim unitas substantialis trium personarum in

<--- Page Split --->

una substantia divina : personalis in Christo : spiritualis, in qua homo sanctus et Deus, unus spiritus sunt 1. Præter has est aggregativa ut acervus lapidum : et constitutiva, ut membra corpus unum constituunt : et nativa, ut corpus et anima naturaliter unum perficiunt hominem : et conjugativa, qua vir et mulier sunt una caro.

Videtur autem, quod nullo horum modorum sit sacramentum unum. Et patet,

  1. Per singulas unitates de facili deducenti.

  2. Adhuc, Dionysius multos ponit modos unius dicens, quod quæ sunt multa numero, sunt unum specie : et quæ multa specie, sunt unum genere : et quæ multa processibus, sunt unum primo. Qualiter ergo dicetur hoc sacramentum unum ?

RESPONSIO. Determinatio istius quæstionis multum pendet ex dictis in distinctione XV, circa principium : dico tamen, quod est unum unitate nativa in divisione Bernardi, quæ est ex materia et forma : omne enim quod est ex forma et materia, reducitur ad unitatem nativam in divisione illa : forma autem est gratia, et materia dolor, cum signis suis exterioribus manifestabilis vel manifestatus : et sic patet solutio.

Et nota, quod quidam dixerunt, quod sit hæc specialis unitas quæ dicitur sacramenti : et hunc modum unitatis ponit Boetius in libro de Unitate et uno : sed ille modus ad unitatem nativam habet reduci secundum divisionem Bernardi.

Nota etiam, quod quidam dicunt unitatem esse principii secundum divisionem Dionysii : et hoc nihil est : quia principium vocatur ibi a quo multa procedunt non per modum unum : et est secundum aliquem modum per prius et posterius in aliquo illorum : sicut ab ente procedunt genera generalissima :

sed post hoc in divisione ipsum est specie unum, eo modo quo ipsa species constans ex materia et forma dicitur specie unum.

ARTICULUS X.

An sacramentum poenitentiae indigiuit institutione ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 1, in fine : « Sacramentum vero poenitentiae, sicut conjugii, etc. »

Et quæruntur quinque circa institutionem.

Primum est, An indigebat institutione ?

Secundum, Utrum ante peccatum fuit institutum, sicut dicit Magister in Littera ?

Tertium, Utrum tempore legis naturae sit institutum, et qualiter sit ?

Quartum, Qualiter tempore legis Mosaice ?

Quintum et ultimum, Qualiter tempore legis Christi ?

Ad PRIMUM horum proceditur sic :

  1. Nullum horum quæ dictat natura homini, indiget institutione : sed pænitentiam necessariam esse post peccatum perpetratum, dictat natura homini : ergo pænitentia non indiget institutione.

  2. Adhuc, Magister Hugo dicit, quod « sacramentum est ex institutione significans. » Ex hoc accipitur, quod si non esset institutio, nec significaret, nec obligaret per modum sacramenti. Inde procedo sic : Omne quod æqualiter obligat ad satisfaciendum, facta institutione, et non facta, non est institutum per modum sacramenti : sed pænitentia hoc modo æqualiter obligat : ergo pænitentia

<--- Page Split --->

non est instituta per modum sacramenti. PROBATIO mediæ. Sit, quod non instituatur, adhuc ipsa necessaria est peccanti volenti satisfacere : sic autem non est de baptismo et aliis : ergo constat propositum.

ARTICULUS XI.

  1. Adhuc, Institutum per modum sacramenti, non efficitur causans nisi a virtute instituentis et formæ : sed pænitentia non habet sic causationem suam : ergo non est instituta sicut sacramentum. PROBATIO minoris. Pænitentia enim si non sit instituta, adhuc movebit in peccati destructionem, et sic constat propositum.

Sed contra. In contrarium hujus est diffinitio sacramenti, quam ponit Magister Hugo, quod est ex institutione significans : ergo videtur, quod omne sacramentum habet institutionem.

Ad idem est illud quod dicitur in Littera.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod aliud est de pænitentia secundum quod est virtus, et aliud de pænitentia secundum quod est sacramentum. Virtus enim non habet institutionem, sed est de dictatis a natura : sed ad sacramentum exigitur institutio : quia omne sacramentum existit in ritu quodam exteriori sibi essentiali, qui ritus est in dispensatione ministrorum : ideo non videtur concedendum, quod sacramentum ut sacramentum dicetur a natura, sed potius sacramentum ut est virtus, vel pænitentia est virtus.

Ad 1, 2 et 3. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non dictat ratio pænitentiam esse necessariam ut est sacramentum, quod est cum aliqua morbi ostensione cum signo clavium vel cum clavibus : imo si non esset institutio, sine tali pænitentia posset esse salus.

Per hoc etiam patet solutio ad duo sequentia, et ad totum de hoc articulo quaesitum.

An sacramentum pænitentiae sit institutum ante statum peccati ?

Secundo quaeritur, Utrum institutum fuit hoc sacramentum ante peccatum ?

Videtur autem, quod sic : quia diciit Magister in Littera.

Adhuc, Cum Dominus dixit : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris : constat, quod intellexit de morte pænitentiae : quia de morte corporis non fuit verum : et hoc dixit ante peccatum : ergo pænitentiam instituit ante peccatum.

In contrarium hujus objicitur sic :

  1. Pænitentia non est nisi peccati præcedentis : ergo prænuntiatio pænitentiae prænuntiat peccatum futurum : sed prænuntians peccatum futurum antequam sit, revelat homini suum casum futurum, quod fieri non debuit, ut probat Augustinus : ergo et pænitentia ante peccatum institui non debuit.

  2. Adhuc, Causa necessario præcedit suum causatum : sed lapsus est causa institutionis pænitentiae : ergo lapsus fuit ante institutionem : ergo videtur, quod ante peccatum non debuit institui pænitentia.

RESPONDEO cum Magistro, quod pænisoluti tentia secundum quod est in remedium casus, instituta fuit ante peccatum : quia cum Dominus prorus sit ad miserandum, prius adhibuit remedium, quam culpa admitteretur : ut in culpam incidens, inveniret statim remedium paratum.

Ad OBJECTUM contra, dicendum quod Adobt non ex hoc revelavit : quia non sequitur, quod aliquis peccabit ex hoc quod peccata pænitentia indigent, non enim ex con-

<--- Page Split --->

ditionali potest inferri antecedens : sed verum est, quod scivit Adam se esse possibilem ad peccandum : et si peccaret, quod remedio indigeret. Et sic patet solutio ad primum.

quam delisti mihi sociam, etc. a : pœnitentiam a Domino accepit, quando dixit ei: In sudore vultus tui, etc. : et Hevæ : Multiplicabo ærumnas tuas, etc. 3.

IN CONTRARIUM hujus objicitur : quia Sed contra.

dobject.2. Ad aliud dicendum, quod lapsus est causa institutionis : sed non oportet, quod sit in actu : sed sufficit, quod sit in possibilitate : sicut sapiens medicus parat medicinam morbo, quem possibile est surgere.

ARTICULUS XII.

  1. Hugo enumerans sacramenta legis naturae, dicit esse decimationes, sacrificia, oblationes : et horum nullum est pœnitentiae sacramentum : ergo videtur, quod pœnitentia non fuerit sacramentum legis naturalis.

  2. Adhuc Hugo : « Sacramenta legis naturae non præcepto inducta videntur, quia ex consilio ad votum proposita : » sed constat, quod ex præcepto quilibet ad pœnitentiam obligatur : ergo non est sacramentum legis naturae.

An sacramentum pœnitentiae sit institutum in lege naturae ?

Tertio, Quæritur de institutione ejus in lege naturae.

  1. Dicit enim Magister Hugo de sancto Victore in libro de Institutione sacramentorum, quod « quamdiu morbus est, est tempus medicinæ : » sed morbus fuit in lege naturae : ergo et medicina est.

  2. Adhuc, In Littera dicitur, quod a primordio generis humani fuit. Ergo videtur, quod fuit tempore legis naturae : quia nulla lex fuit a primordio generis humani, nisi tantum lex naturae.

  3. Adhuc, Super illud Genesis, in, 9 : Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? dicit Glossa : « Dum vocat, notat quod ad pœnitentiam revocat. » Ergo pœnitentia tunc instituta fuit.

  4. Adhuc, Pœnitentiae sacramentum habet tres partes : contritionem, confessionem, et satisfactionem : hæc omnia fuerunt in lege naturae : ergo et sacramentum pœnitentiae. Probatio. Adam contritus est, quia doluit de peccato : confessus est, quando dixit 1 : Mulier,

Ad hoc dicendum, quod hoc sacramensolutio. tum quamdam institutionem habuit in lege naturae. Et contritio quidem instituta est, quando dixit : Adam, ubi es? Unde Glossa exponit : « Vide in qua miseria es, id est, recognosce et confitere peccatum tuum. » Sed satisfactio in hoc quidem : In sudore vultus tui, etc. Et hæc suffecerunt in lege naturae : quia adhuc non oportuit recognoscere peccatum coram homine, et ab ipso exspectare pœnitentiam injunctam.

DICENDUM ergo ad primum, quod MaAd object.1. gister Hugo non enumerat sacramenta, nisi ipsa signa futuri liberatoris et liberationis per Christum, quæ nullam gratiam ex opere operato contulerunt. Pœnitentia autem semper contulit gratiam aliquam, licet non plene, sicut in Novo Testamento facit.

Ad aliud dicendum, quod hoc dictum Ad object.2. Hugonis intelligitur de his quæ signa erant tantum, secundum illam diffinitionem, quod sacramentum est sacræ rei signum tantum, eodem modo quo omnia signa patrum liberatorem futurum esse loquuntur.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIII.

ARTICULUS XIV.

Qualiter sacramentum pœnitentiae fuit institutum tempore legis Mosaicæ ?

Qualiter institutum est sacramentum pœnitentiae tempore legis Evangelicæ ?

Quarto, Quæritur de institutione pœnientiae in lege Moysi.

  1. Videtur enim tunc fuisse iterum instituta, sicut patet, Levit ii et iii, ubi dicitur quid offerendum pro peccato animæ principis et synagogæ : cum igitur pœnientiae taxatæ sint in lege veteri pro peccatis, videtur quod instituta sit ibi specialiter pœnitentia.

  2. Adhuc, De pœnitentia videtur dici in Proverbiiis, xxviii, 13 : Qui abscondit scelera sua non dirigetur, qui autem confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur.

Item, De contritione, Joel, ii, 13 : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et in Psalmo 1, 19 : Cor contritum et humiliatum, etc. Ergo videtur pœnitentia tota instituta fuisse in lege veteri.

Sed contra. IN CONTRARIUM hujus objicitur, quod pœnitentia est satisfactiva per [claves : ergo ante claves non fuit institutio pœnientiae : sed claves non fuerunt in Veteri Testamento : ergo nec pœnitentiae institutio, ut videtur.

Scultio. SOLUTIO. Dicendum, quod secundum modum quemdam instituta fuit pœnitentia in Veteri Testamento : et hic modus patebit in sequenti articulo quaestionis.

Ad argumentum contra, dicendum quod non fuit instituta secundum quod est dimissiva pœnæ ex vi clavium, sed secundum quod cum gratia et pœnitentia exteriori fuit remedium actualis peccati : lex enim non diminuebat onera, sed potius augebat. Et sic patet solutio.

Quinto et ultimo, Quæritur de institutione ejus in Novo Testamento.

Videtur enim, quod non sit instituta in Novo Testamento : quia

  1. Omne illud quod ante Novum Testamentum observatum est, superflue in Novo Testamento institueretur : sed pœnientia ante Novum Testamentum instituta et observata est : ergo superflue in Novo Testamento esset instituta : sed nihil superflue in Novo Testamento fecit Christus : ergo in Novo Testamento non instituit.

  2. Item, Si instituit, ubi instituit? Si dicatur quod, Matth. iii, 2 : Pœnitentiam agite, etc., eadem ratione instituit Joannes, Matth. iii, 2, qui ab eadem sententia incepit prædicationem.

Si dicatur quod, Matth. viii, 4, ubi dicit : Vade, ostende te sacerdoti, sicut supra habitum est 1. CONTRA : Nec textus ibi expresse dicit, nec ex ipso nisi valde allegorice potest haberi.

Adhuc, Si pœnitentiam ibi instituisset prout est in Novo Testamento, videtur quod sacerdotibus Novi Testamenti debuit committere administrationem : sed econtra videtur, quod misit ad sacerdotes Veteris Testamenti : ergo ibi noluit instituere pœnitentiam, secundum quod observari debuit in Novo Testamento.

Adhuc, In institutione baptismi non misit ad sacerdotes Veteris Testamenti : ergo nec in institutione pœnitentiae secundum quod est Novi Testamenti.

Si dicatur quod, Joan. xx, 22 et 23, instituit, ubi dixit : Accipite Spiritum

<--- Page Split --->

sanctum: quorum remiseritis peccata, etc. CONTRA : Ibi dedit potestatem habentibus claves : et hoc est aliud quam instituere pœnitentiam : ergo non instituit pœnitentiam : ergo videtur, quod nihil instituit, quia in istis locis magis instituere videbatur.

tentiam. Similiter coram homine manifestans peccatum, emendam promittens, recognoscit peccatum cum proposito emendandi : sed non convertitur. Et similiter declarans peccatum cum circumstantiis, et quaerens veniam per claves et satisfactionem, explanat ipsum coram homine, etc.: sed non convertitur. Et per hoc patet qualiter pœnitentia diversimode considerata, diversas habuit institutiones.

IN CONTRARIUM hujus objicitur sic :

  1. Legislatoris est ordinare totam vitam: sed Christus est Legislator : ergo, etc. : sed vitæ magna pars est in statu pœnitentiæ : ergo a Legislatore instituendus est modus pœnitentiæ : ergo a Christo instituta est pœnitentia : quia pro constanti relinquitur, quod quidquid instituendum erat ad salutem, hoc est a Christo institutum.

  2. Adhuc, Alia sacramenta quae præcedebant alio modo, sicut ordo, et matrimonium, a Christo novam acceperunt institutionem : ergo et pœnitentia novam institutionem accipere debuit.

  3. Adhuc, Talis modus confessionis et satisfactionis ex vi clavium, numquam nisi in nova lege fuit : ergo in nova lege institutus esse videtur.

Ad hoc dicendum, quod in pœnitentia sunt quatuor, scilicet recognitio necessitatis medicinæ contra morbum peccati, et recognitio peccati perpetrati cum proposito emendandi, et manifestatio peccati secundum genus in signo aliquo coram homine, et explanatio peccati per circumstantias cum fide dimissionis pœnæ ex vi clavium. Et quantum ad primum horum pœnitentia instituta est ante peccatum, quantum ad secundum in lege naturæ, et quantum ad tertium in lege scripta ante gratiam, et quantum ad quartum in lege Domini, scilicet gratiae. Et semper prius continetur in posteriori, et posterius sicut perfectius se habet per additionem ad illud quod est prius, ut patet cuilibet per se. Est enim recognitio medicinæ in cognitione peccati cum proposito emendandi per pœni-

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ultimo modo numquam fuit ante instituta pœnitentia, nec etiam observata : et ideo necessaria fuit institutio.

Ad ALIUD dicendum, quod alio modo in omnibus illis locis quæ tacta sunt, habuit institutionem pœnitentia. Est enim in pœnitentia ipse actus doloris voluntarii, et minister cujus claves partem pœnæ diminuunt et taxant pœnitentiam injunctam, et potestas illarum clavium. Et quoad primum horum instituta est pœnitentia, Matth. II, 2 et seq. Quoad secundum, Matth. x, 5 et seq. : quoad tertium, Joan. xx, 22 et 23. Et quoad opus ministrorum adhuc instituta est, Joan. XI, 44, ubi dixit discipulis, quod solverent Lazarum et sinerent eum abire.

Ad PRIMUM objectum contra; dicendum quoad Joannis non erat instituere, sed viam præparare : unde sua prædication erat via ad pœnitentiam, et Christus per institutionem dedit pœnitentiæ locum, quia, sicut dicitur, Act. iv, 12 : Non est aliud nomen sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Ad ALIUD dicendum, quod discipuli adhuc non erant positi in ministerio ordinis : sed erant tantum adhuc ministrorum Novi Testamenti typus : et ideo ad typicos sacerdotes misit, innuens in ministerio quod veris sacerdotibus debetur. Et per hoc patet solutio ad totum. Et hæc de Pænitentiæ tractatu dicta sufficiant.

<--- Page Split --->