DISTINCTIO XIX.

De confessione sacramentali in comparatione ad suscipientes.

A. Quando hæ claves dantur, et quibus ?

Postquam ostensum est quæ sint claves Apostolicæ, et quis earum usus, superest investigare, quando istæ claves dentur, et quibus? Dantur hæ claves per ministerium Episcopi alicui in promotione sacerdotii. Cum enim recipit ordinem sacerdotalem, simul et has claves recipit. Sed non videtur, quod omnes vel soli sacerdotes has claves habeant: quia plerique ante sacram ordinationem, scientiam discernendi habent, plures post consecrationem ea carent. Sane dici potest, quod alteram clavium istarum, id est, scientiam discernendi, non habent omnes sacerdotes: unde dolendum est atque lugendum. Multi enim licet indiscreti, atque scientiæ qua eminere debent, exsortes, sacerdotii gradum recipere præsumunt, vita et scientia eo indigni, qui nec ante sacerdotium, nec post, scientiam habent discernendi qui ligandi sint vel solvendi. Ideoque illam clavem in consecratione non recipiunt, quia semper scientia carent. Qui vero ante sacerdotium scientia discernendi præditi sunt, licet habeant discretionem, non tamen in eis est clavis: quia non valent ea claudere vel aperire. Ideoque cum promovetur in sacerdotem, clavem discretionis recte dicitur accipere: quia et ante habita discretio augetur: et fit in eo clavis, ut ea jam valeat uti ad claudendum vel aperiendum.

<--- Page Split --->

CONTRA :

  1. Habens claves, non habet potestatem ligandi et solvendi nisi per illas : sed Christus non habuit aliquid a clavibus, sed potius claves ab ipso : sicut et baptismus quidquid habet, habet a Christo : ergo Christus non habuit claves.

  2. Item, Claves sunt instrumenta ministrorum Ecclesiae : Christus autem caput Ecclesiae secundum quod homo existens, non est minister Ecclesiae : ergo ergo non habuit claves.

  3. Item, In mundanis videmus, quod excellentiae regali non convenit habere claves suorum thesaurorum, sed committuntur fidelibus ministris : sed Christus est excellentior omni rege : non competit ergo ei habere claves, sed ejus ministris.

ARTICULUS I.

An Christus habuit claves ?

Circa primum autem dubitantur quatuor, scilicet utrum Christus habuit claves ?

Secundo, Utrum clavis sit æqualiter ad claudendum et aperiendum, vel ad alterum tantum horum ?

Tertio, Qualiter se habent claves ad ordinem ?

Quarto, Utrum non habens ordinem sacerdotalem habeat claves ?

AD PRIMUM sic obiicitur :

  1. Christus habuit plenitudinem omnis potestatis : ergo habuit etiam potestatem clavis.

  2. Item, Ipse plene habuit potestatem baptizandi et confirmandi : ergo et in pænitetnia operandi : et hoc fit per claves : ergo, etc.

  3. Item, Ipse absolvit peccatores, scilicet Magdalenam, Zachæum, et hujusmodi : sed hoc non potuit fieri nisi per claves : ergo, etc.

  4. Item, Nihil dat quod non habet : sed ipse dedit claves Petro : ergo ut prius.

RESPONSIO. Dicendum, quod dupliciter dicitur potestas per claves. Potest enim dicere præpositio per causam instrumentalem : et hoc modo nihil prohibet Christum habere claves, non a clave, sed a Patre : quia etiam in naturalibus omnis motus quo movetur instrumentum, est a motu moventis ipsum. Hoc autem modo dicimus, quod habuit claves excellenter : quia sine inquisitione et labore utebatur et auctoritate discernendi, et potestate ligandi et solvendi. Si autem clavis sive potestas per clavem, diceret potestatis causam, tali ratione non conveniret Christo claves habere : quia hoc esset minorationis.

Et per hoc patet solutio ad primum Ad object. 1,2 et 3. quod est contra hoc objectum, et ad secundum et tertium : quia in veritate claves prout sunt in ministris, dant eis potestatem quam ab aliis non haberent, et sunt signum officii eorum quod a Domino acceperunt.

Ad primum autem dicimus, quod Christus habuit potestatem ex seipso, licet haberet a Patre : non enim, ut dicit Hilarius, Christus ita per se, id est, a potestate suæ naturae agit : quia quidquid est, et potest, et agit, totum habet a Pa-

<--- Page Split --->

tre a quo per generationem procedit. Ad 2, 3 et 4. Et per hoc patet solutio ad tria sequentia.

men principaliter intenduntur propter aperire, et ad hoc date sunt a Domino.

ARTICULUS III.

ARTICULUS II.

An clavis æque sit ad claudendum et aperiendum ?

Quomodo clavis se habeat ad ordinem ?

Tertio quaeritur, Qualiter clavis se habeat ad ordinem ?

Secundo quaeritur, Utrum clavis æque sit ad claudendum, et aperiendum ?

Quod sic videtur : quia

  1. Clavis materialis est æque ad utrumque : ergo et spiritualis.

  2. Item, Matth. xvi, 19 et Joan. xx, 23, fit mentio de utroque : ergo ut prius.

Sed contra. SED CONTRA :

Videtur autem, quod sicut accidens separabile.

  1. Contingit enim salvari ordinem sacerdotalem separata clave, sicut in degradatis, qui retinent characterem ordinis, et non clavem, quia nec ligare nec solvere possunt : sed quod separari potest salvato alio, habet se sicut accidens ad illud : ergo, etc.

Nihil est ad duo, scilicet ad duos fines æque principales, sicut probat Philosophus : sicut medicina est duorum, scilicet sanitatis, et ægritudinis, non tamen velut duorum finium : sed unius tamquam finis, et' alterius tamquam per accidens, vel tamquam ejus quod est ad finem illum : ergo nec clavis est ad duo opera æque principalia sicut ad finem.

  1. Item, Cum aliquis degradatur, non dicitur, ego deordino te, sed ego de auctorizo te : ergo cum clavis respiciat principaliter auctoritatem, videtur quod clavis auferatur manente ordine : et ita videtur idem quod prius.

SED CONTRA :

  1. Ordo est totum potentiale : ergo sub se continet partes : hæ autem non sunt ut communiter dicitur, nisi potestas consecrandi, et potestas ligandi et solvendi : videtur, quod potestas ligandi et solvendi sint pars ordinis.

  2. Item, Si degradatus restituitur, non confertur ei potestas ligandi et solvendi, sed tantum laxatur jurisdictio : ergo videtur, quod ipse cum ordine illam prius retinuit.

RESPONSIO. Dicendum, quod non est nisi unius per se, scilicet ad aperiendum : et alterum non est intentum, imo accidit ex defectu apertionis propter culpam peccati.

Ad PRIMUM autem dicimus, quod clavis in corporalibus metu latronum fit : et ideo propter possibilitatem perditionis rerum est magis principaliter ad claudendum. In spiritualibus autem econtra est : et ideo principaliter ex tota intentione est ad aperiendum.

RESPONSO. Dicendum, quod clavis est pars potentialis ordinis, et non separatur ab ordine, manente ordine.

Ad ALIUD dicendum, quod Dominus facit mentionem de consequentibus clavem, et non de fine principaliter intento tantum : consequuntur enim clavem ex opere nostro claudere et aperire, sed ta-

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod in degradato manet potestas absolvendi non reducibilis ad actum : et hujus ratio supra dicta est, quia scilicet non reducitur ad actum nisi per jurisdictionem, et ju-

<--- Page Split --->

risdictio ab illo aufertur qui degradatur. Ad aliud dicimus, quod hoc dicitur ut denotet, quod non potest ab eo auferri potestas quæ est ex charactere ordinis, sed administrationis, secundum quod pendet ex jurisdictione quæ amissa est per degradationem.

ARTICULUS IV.

in suo ordine claves spiritualis potestatis : et ita habent claves.

  1. Item, Isidorus ibidem dicit : « Ad ostiarios pertinent claves Ecclesiae ut claudant et aperiant templum Dei, fideles recipiant, excommunicatos et infideles ejiciant : » sed cujus est actus, ejus est potestas : actus autem clavis est recipere ad sacramenta dignos, et ejicere indignos : et hoc est ostiariorum per Isidorum : ergo et potestas talis : et hæc est clavium : ergo ut prius.

An ostiarii habeant claves ?

Quarto quæritur, Utrum non habens ordinem sacerdotalem, habeat claves ?

Et hic quæruntur quatuor.

Primo, Utrum ostiarii habeant claves? Secundo, Utrum reges in unctione sancta inuncti habeant claves ?

Tertio, Utrum congregatio habeat claves, ita quod nullus de congregatione ?

Quarto, Utrum mulieres, scilicet priorissæ et abbatissæ, habeant claves ?

AD PRIMUM sic obiicitur :

  1. Dicit Isidorus : « Ostiarii tenentes claves, omnia intus extraque custodiunt : atque inter bonos et malos habentes judicium, dignos recipiunt, et indignos respuunt 1. » Judicium autem quod habetur in potestate inter bonos et malos, est clavis, ut supra habitum est.

Item, Aliqua clavis est potestas respuendi vel recipiendi ad sacramenta. Ergo ostiarii habent claves.

  1. Item, Cum ordinantur ostiarii, claves Ecclesiae dantur eis ab Episcopo : sed constat, quod in promotione spiritualis potestatis visibile et corporale refertur ad spirituale, sicut fit in omnibus sacramentis : cum igitur clavis corporalis ad nihil congruentius refertur, quam ad clavem spiritualem, ostiarii accipiunt

Sed contra est quod habetur,

  1. Hic in Littera, quod presbyterorum est : et Hieronymus super Matthæum, xvi, 19 : « Ecclesia habet claves in suis Episcopis et sacerdotibus. » Ergo alii excluduntur.

  2. Item,In ordinatione nulli nisi presbytero dicitur : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis 2. Ergo nullus habet hanc potestatem nisi sacerdos.

  3. Item, In sacramentis non datur aliquid spirituale, quod non significetur visibili et corporali elemento, ut patet ex diffinitione sacramenti in principio hujus libri disputata 3 : sed vincula stolarum directe descendentia non dantur nisi sacerdoti : et hæc sunt signa vinculorum incorporalium et spiritualium : ergo soli sacerdotes accipiunt potestatem ligandi et solvendi a vinculis.

  4. Item, Cui datur potestas communionis in corpore vero Christi, illi debet dari et datur potestas in corpore mystico præparandi ad communionem : sed soli sacerdoti datur potestas conficiendi verum corpus Christi, quod est sacra communio : ergo soli sacerdoti datur potestas in corpore mystico præparandi illud ad communionem illam : hoc autem fit per claves in pænitentia, et in foro causarum : ergo solus sacerdos accipit claves.

QUOD CONCEDIMUS, dicentes quod ostiarii non recipiunt nisi claves materiales

solutio.

<--- Page Split --->

ordinatas ad sanctificatorum custodiam. Et dicimus, quod Isidorus loquitur de clavibus templi ubi sancta et sacramenta custodiuntur : et hanc clavem quidam vocant clavem in custodiiis templi excubantium : et bene placet mihi nomen illud.

ARTICULUS V.

An reges inuncti habeant claves ?

Ad 1. Ad rationem autem quae formatur ex auctoritate, dicimus quod hoc judicium non est super causam indignitatis, sed potius super aliquos ab aliquo determinatos dignos vel indignos, scilicet a sacerdote, vel Archidiacono : sed sacerdos cognoscit per seipsum qui digni et indigni sint.

Similiter potestas recipiendi vel excludendi ipsius ostiarii non est ad sacramenta, sed ad locum sacramentorum : et ideo non habet claves ad sacramentorum communionem, sed loco sacramentorum congruentes : et illae sunt materiales ne indigni sanctis se ingerant.

Ad 2. Ad ALIUD dicimus, quod claves accipiunt ab Episcopo, non spirituales, sed ad spirituale aliquid ordinatas, quia ad custodiam loci sacramentorum : et falsum est, quod omnia accipiantur in sacramentis : ita tamen, quod quia aliquid spirituale intelligitur in eis, ipsae personae tractantes sacramenta, ordinatione indigent, ut ipsa vasa contingere et traclare audeant.

Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod non excludunt nec recipiunt, nisi modo prædicto, scilicet determinatos a superiori esse indignos vel dignos et ad locum sacramentorum, non ad communionem ipsorum : et hoc non est actus clavis ligandi et solvendi de qua hic agitur, ut patet ex prædictis.

AD SECUNDUM sic obiicitur :

  1. I Reg. xvi, 13, de David : Directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps : et loquitur de die unctionis: spiritus autem Dei operatur ad remissionem peccatorum : ergo reges accipiunt potestatem ad remissionem peccatorum : et haec est clavis : ergo accipiunt claves.

  2. Item, Unctio significat Spiritum sanctum : cum igitur per illam constituatur super multitudinem populi Dei, videtur quod illius actus accipit potestatem quem operatur Spiritus sanctus in multitudine : est autem ille communicare multitudinem et sanctificare remittendo peccatum : ergo rex accipit potestatem illius actus : est autem ille actus clavis : ergo, etc.

CONTRA :

Chrysostomus in quadam Epistola ad Basilium sic dicit : « Habet quidem et mundi principes vinciendi aliquam potestatem, sed in solis corporibus : » hoc autem vinculum quod sacerdotibus commissum est, ipsam contingit animam : ergo reges non habent claves.

RESPONSIO. Dicendum, quod reges nullam habent clavem, nec aliquam spiritualem jurisdictionem : et causa hujus est, quia potestatem in sanguinem accipiunt, et inidonee cum tali potestate potestas spiritualis conjungeretur.

Ad PRIMUM ergo dicimus, quod spiritus Domini directus est in David ad opera regalia perficienda : sicut est victoria in hostes corporales, et discretio in regimen vel pacem terrae, et bonam populi dispositionem. Sicut enim dicitur in VIII Ethicorum : « Perfectio regni est regimen et

<--- Page Split --->

statuta tendentia ad populi non regis utilitatem : et corruptio illius est in tyrannis, quando non populi, sed suam in regimine quaerunt utilitatem, et ad lucrum proprium perficiunt statuta et leges. »

AD ALIUD dicendum, quod spiritu Dei in quolibet operatur sicut organo ordinato ad actum proprium. Unde in rege perficit regalia, et in sacerdote sacerdotalia. Et ideo non valet argumentum : quia spiritus licet peccata dimittat, tamen non solum hunc actum operatur : quia, Sapient. VII, 22, dicitur, quod spiritus sapientiæ est multiplex in actibus et donis suis.

Ad ALIUD dicimus, quod unctio regis significat potestatem regni lenem in Spiritu sancto, prout decet fideles subditis imperare ; unctio autem sacerdotis alia est, ideo aliam potestatem significat.

  1. Item, Sicut dicit nova constitutio : Multitudo non potest tota excommunicari, ita quod nullus : sed singuli de multitudine possunt excommunicari, et tunc multitudo erit excommunicata : ergo nec excommunicare potest, ita quod nullus.

CONTRA :

  1. Sicut est jurisdiction, ita est instrused contra. mentum et potestas jurisdictionis : sed jurisdictioni est unius in multos, et multorum in unum, et multorum in multos, ita quod nullius per se : ergo et excommunicationis potestas quae est quasi instrumentum et potestas jurisdictionis spiritualis : ergo multitudo habet potestatem excommunicandi, ita quod nullus.

  2. Item, Unus est servus multitudinis alicujus, ita quod nullius secundum se : ergo sic potest esse in spiritualibus : ergo habet multitudo potestatem coercendi per excommunicationem sibi rebelles.

ARTICULUS VI.

An congregatio habeat claves ?

TERTIO quaeritur, Utrum congregatio habeat claves, ita quod nullus de congregatione ? et hoc praecipue quaeritur propter illum usum clavis, qui est excommunicare, et absolvere.

Videtur autem, quod non : quia

  1. Clavis non est nisi ordinis sacramentalis : nulla autem congregatio habet hujusmodi ordinem : ergo nulla congregatio habet claves.

  2. Item, Clavem scientiae non potest habere multitudo, ita quod nullus singulariter, nec clavem absolvendi et ligandi in confessione : ergo a simili nec clavem potestatis excommunicandi.

  3. Item, Cujus est potestas, illius est actio : ergo cujus non est potestas, ejus non est actio : sed actio non potest esse multitudinis, ita quod nullius : ergo nec potestas.

RESPONSIO. Dicendum, quod multitudo congregationis alicujus quae reducitur ad unum, potest habere spiritualem potestatem jurisdictionis excommunicandi et absolvendi, ita quod nullus de multitudine illa : et ita concordant civilia. Dicit enim Philosophus in VIII Ethicorum, quod ordinata potestas in duo dividitur : tam in politegiis, id est, in regimine civitatis, quam in œconomicis, id est, regimine domus. In politegiis quidem dividitur in regnum sive monarchiam quae est principatus unius, et aristocratiam : et dicitur ab aqoTOc quod est princeps, et xpatoo quod est potestas: et est potestas plurium simul secundum virtutem imperantium, ita quod nullius : sicut legitur de Romanis, I Machab. vni, 14 et seq., quod cum multa laudabilia facerent, nullus imposuit sibi diadema, sed senatum sequebantur. Tertia autem politegia quae timocratia dicitur, non est politegia, sed corruptio quaedam : et dicitur a tupf quod est pretium, et xpatoo quod est potestas : et est principatus multorum

<--- Page Split --->

divitum nihil habentium juris in principatu, nisi quia divitiis et pretiis excellunt. Est alia autem in œconomi cis gubernatio patris in filiis, similis regno, et gubernatio viri in uxore, vel in uxoribus, sicut in Veteri Testamento, similis aristocratiæ. Sic ergo possumus dicere, quod in spiritualibus sunt duo genera jurisdictionis, scilicet primæ quæ est regalis sacerdotii, et secundæ multorum simul quibus est cor unum et anima una, quæ est sicut aristocratia spiritualis.

trahit, et nullus per se de multitudine : non tamen multitudo trahit, nisi quilibet trahat : nec multitudo mentitur, nisi quilibet mentiatur : quia abundantia virtutis in coagendo bene generatur in multitudine, sed non defectus in patiendo : et ideo non sequitur, si potest excommunicare, quod etiam possit excommunicari : vel si non potest excommunicari, quod non possit excommunicare.

Ad 1. AD PRIMUM ergo contra hoc objectum, dicimus, quod (ut prius dictum est) iste usus clavis plus est jurisdictionis quam ordinis : et ideo ab habente clavem et jurisdictionem in excellentia potestatis potest descendere etiam in non habentem ordinem, habentem tamen jurisdictionem : et si proprie vellemus loqui, talis personalis multitudo habet usum clavis potius quam clavem.

ARTICULUS VII.

An abbatissæ et priorissæ quibus committuntur regimina mulierum, habeant claves ?

Ad QUARTUM sic obiicitur :

Ad ALIUD dicendum, quod non est simile de clavibus pœnitentiae : quia illæ non sunt nisi secundum actus personales, et in causis quæ divisim respiciunt personas, sicut sunt peccata : peccata enim unius non sunt alterius : et sicut dicit nova constitutio, peccata multitudinis nulla sunt omnino, sed jurisdictio multitudinis nonnulla est, sicut jam probatum est, tam in urbanitatibus quam in congregationibus Ecclesiæ.

Ad 3. AD ALIUD dicimus, quod non sequitur : sicut non est actus, etc., quia actus sunt singularium, sed potestates ex ipsa multitudine causantur. Vel concedatur ratio, et dicatur, quod actus talis excommunicationis vel absolutionis est multitudinis, et non personæ alicujus secundum se.

Ad 4. AD ALIUD dicimus, quod rationabilissime est constitutum, quod multitudo non possit excommunicari, quia non peccat multitudo. Et alia ratio est naturalis : quia multitudo bene causat potentiam activam in excellentia, sed numquam defectum et impotentiam sive passionem. Exemplum autem hujus est, quod multitudo potest trahere navem et

Videtur, quod abbatissæ et priorissæ quibus regimina mulierum et quandoque virorum committuntur, habeant claves : quia

  1. De usu approbato ab Ecclesia est, quod viri et mulieres faciunt professionem in manibus earum : per professionem autem accipitur jurisdictio in professos : ergo habent jurisdictionem : et vi illius est clavis vel usus clavis, ut dictum est : ergo tales fœminæ habent claves.

  2. Item, Sacerdotes sibi profitentes et condegentes cum ipsis suspendunt : ergo jurisdictionem habent : ergo usum clavis vel clavem.

  3. Item, Judicum, iv, 4 et seq., Debora prophetissa judicavit Israel. Ergo habuit jurisdictionem : ergo et aliæ mulieres habere possunt.

  4. Item, Mulieres in potioribus spiritualium communicant quam sint ista : quod patet per Annam, et quasdam alias, quæ fuerunt prophetissæ : ergo possunt etiam in istis communicare.

  5. Item, In politegiis mulier accipit jurisdictionem : ergo etiam in spiritualibus.

<--- Page Split --->

Contra :

  1. Genes. ni, 16 : Sub viri potestate eris. Ergo mulier non debet esse in principatu : ergo nec habere jurisdictionem : ergo nec claves, nec usus clavium.

  2. Item, I ad Corinth. xiv, 34 : Mulieres in Ecclesiis taceant : non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse. Ergo cum subditi non sit habere jurisdictionem, videtur, etc.

  3. Item, I ad Timothy. ii, 12 : Docere mulieri non permitto, neque dominari in virum. Et inde ut prius.

Si dicatur, quod loquuntur iste auctoritates de mulieribus viris conjunctis, et non de sanctimonialibus. Contra : Philosophusdicit, quod corruptio urbanitatis est mulierem solam accipere potestatem. Ergo multo magis hoc judicatur corruptio in spiritualibus : ergo mulier sola quaecumque sit, numquam debet accipere jurisdictionem.

  1. Item, Super illud epistolae I ad Timoth. ii, 12 : Docere mulieri non permitto, neque dominari in virum, Glossa dicit : « Aliqua prælatione spirituali, etsi in suo sexu : » ergo non potest habere jurisdictionem super viros, sed super fecminas habere potest.

  2. Item, Chrysostomus : « Nihil mulieres possunt, sed per alios cuncta perficiunt. » Ergo ut prius.

Resposuo. Dicendum, quod mulier nullam habet clavem, nec in foro poenitentiae, nec in foro causarum : sed commissam sibi quoad usum tantum aliquem potest gubernare potestatem. Dico autem potestatem commissam, ab ordine vel abbate vel a papa concessam : quia mulier non est proprium subjectum potestatis, sed subjectionis in spiritualibus. Sed tamen ratione periculi, quia periculosum est viros gubernare fecminas continua communicatione et cohabitione cum ipsis, ideo committitur ipsis regimen potestatis : et tantum de regimine, quantum potest, sicut praecipere secundum regulam vel consuetudines Ecclesiæ, vel

instituere officiales, et injungere quasdam pœnas pro excessibus : licet pœnitentiæ non proprie dicantur. Sed nulla clavis vel clavis potest eis committi.

Ad PRIMUM ergo dicimus, quod obedientia non promittitur abbatisse ut superiori vel habenti curam animarum : sed per ipsam promittitur abbati, vel Episcopo, vel Papæ : et propter periculum cohabitationis permissum est abbatissæ recipere. Et hoc mihi videtur, nisi auctoritas superioris aliud forte judicaverit : quia in talibus puto standum esse Pontificum et superiorum judicio : sed secundum dicta Sanctorum illud videtur dicendum.

Ad ALIUD dicendum, quod mulier non suspendit, sed excessus : et est sententia canonis, quando contra constitutionem vel consuetudinem venit a muliere denuntiatà.

Ad ALIUD dicendum, quod Debora judicavit in temporalibus, sed in divinis judicium spectabat ad sacerdotes.

Ad ALIUD dicendum, quod non est simile : quia prophetia est secundum illuminationes divinas in quibus non est masculus nec femina, sed imago Dei in utroque illustrata. : sed in jurisdictione et potestate non sunt æquales vir et mulier.

Ad ALIUD dicimus, quod in politegii potest habere et sola et cum aliis dominatum : quia hoc est temporale, sed non in spiritualibus, rationibus supra inductis.

Ad HOC quod Glossa videtur dicere, Ad object. 4. quod non habeat dominatum nisi in simili sexu, dicimus quod de mutuata potestate intelligitur, quoad quaedam, scilicet injunctiones pœnarum, et hujusmodi, quæ supra dicta sunt : et non quoad claves vel usum clavis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VIII.

An per clavem jurisdictionis valet aliquis plus una vice ante absolutionem a priori excommunicari ? et, An absolutus ab una excommunicatione, sit absolutus ab alia ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : « Ut ea jam valeat uti ad claudendum vel aperiendum. »

Hic quaeruntur quatuor.

Primo, Utrum per clavem jurisdictionis in causis valeat aliquis plus una vice ante absolutionem excommunicari ?

Secundo, Utrum illa clave potest uti adversus majorem se, vel contra seipsum ?

Tertio, Si potest ea uti in alienos, vel in suos subditos tantum ?

Quarto, Si nolentem sibi subditum potest absolvere ?

AD PRIMUM sic obiicitur :

  1. Dicit Origenes : « Qui est extra, non potest magis fieri : » sed excommunicatus est extra : ergo, etc. : ergo sequens excommunicatio nihil operatur in ipso.

  2. Item, I ad Corinth. v, 12 : Quid mihi de iis qui foris sunt judicare ? Ergo qui extra est per pœnitentiam, non pertinet amplius ad Ecclesiam judicare de ipso : ergo nec excommunicari potest pluries.

  3. Item, Interfectus non potest amplius interfici : sed excommunicatus est interfectus gladio spirituali : ergo, etc.

  4. Item, Privationes non recipiunt magis et minus : tam enim cæcus est una cæcitate quam duabus vel tribus : nec una cæcitate cæcus, potest etiam alia cæcitate esse cæcus : cum igitur excommunicatio non sit nisi privatio communionis, non potest aliquis plus excommunicari quam semel.

SED CONTRA hoc est totus usus Ecclesiæ sed ccl militantis. Pluribus enim de causis aliquis pluries excommunicatur. Sed Ecclesia universalis non errat. Ergo aliquis potest pluries excommunicari.

Item quaeritur ulterius, Utrum absolutus ab una excommunicatione, sit eo ipso etiam absolutus ab alia, si pluribus excommunicationibus excommunicatus fuerit ?

Et videtur, quod non : quia causa pro qua excommunicatur, non dependet a causa : ergo nec excommunicatio ab excommunicatione : ergo nec absolutio ab absolutione : ergo absolutus ab una, non est absolutus ab alia.

SED CONTRA :

  1. Tantum est extra communionem per unam, sicut per plures : ergo nihil valet ei absolutio ab una sine alia : sed nihil facit Ecclesia quod non valet : ergo Ecclesia non absolvit eum ab una sine alia.

  2. Item, Non absolvitur ab excommunicatione nisi absolvatur a peccato : sed a peccato uno non absolvitur nisi ab omnibus absolvatur : ergo, etc.

RESPONSIO. Dicendum, quod excommuSolutis nica tus una excommunicatione, potest etiam alia excommunicari duabus de causis. Una est, quod licet privationes in se non multiplicentur in eadem specie, nec intendantur et remittantur : tamen in suis causis multiplicantur, et intenduntur, et remittuntur. Unde una cæcitate cæcus, potest esse cæcus pluribus de causis : et quanto causæ sunt plures et fortiores, tanto longior est a visu : et una causa potest solvi sine alia. Et sic excommunicatio magis elongat : quia est pluribus causis multiplicata et fortioribus.

Alia causa est : quia duo sunt effectus vel potius defectus excommunicationis : unus est ejicere, alius est extra retinere. Quantum ad primum, licet non crescat pluries facta excommunicatio, tamen causa crescit quantum ad secundum.

<--- Page Split --->

Ad primum ergo patet solutio per prædicta quia magis potest retineri extra, licet non plus extra fieri.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod loquitur Apostolus de illis qui numquam per susceptionem fidei et sacramentorum fuerunt intus : et illi non possunt excommunicari nisi in casu, scilicet si forefaciunt illis qui sunt intus : et illa excommunicatio tunc non facit talem extra, sed interiores retrahit a conversatione et a communione sua in actibus legitimis.

Ad 3. Ad aliud dicimus, quod excommunicatus non omnino interfectus est quantum ad Ecclesiam militantem, sed traditus est diabolo vexandus : et ideo amplius potest vulnerari.

Ad 4. Ad aliud patet solutio per principium istius solutionis.

Ad quest. Ad in quod quaeritur, dicimus quod potest absolvi ab una excommunicatione, ita quod non ab alia.

Uobject. 1. Ad objectum contra, dicimus quod valet ei absolutio ab una : quia jam paucioribus vinculis et causis retinetur extra : et ideo facilius patet ci reditus ad communionem.

Adobject. 2. Ad aliud dicimus, quod non est simile : quia etiam sine peccato potest aliquis excommunicari. Unde cum excommunicatio fiat secundum forum Ecclesiae militantis, et remissio peccatorum secundum misericordiam Dei qui regnat in Ecclesia triumphante : non est verum, quod excommunicatio non absolvatur nisi peccato remisso : imo potius peccato remisso per contritionem, adhuc potest remanere excommunicatio, et remissa excommunicatione per absolutionem, adhuc potest manere peccatum quoad Deum. Unde illa objectio fundatur super falsum.

ARTICULUS IX.

An sacerdos potest uti clave jurisdictionis adversus majorem, æqualem, vel minorem se ?

Secundo quaeritur, Utrum sacerdos vel Episcopus clave jurisdictionis uti potest adversus majorem se, vel æqualem, vel seipsum ?

Videtur, quod sic :

  1. Per illud epistolæ ad Galat. i, 8, ubi Paulus excommunicat se, et Angelum aliud evangelizantem excommunicat : ergo se et majorem potest excommunicare : ergo multo magis æqualem.

Si dicatur, quod loquitur de Angelo malo qui minor est Paulo. Contra : Dicit Glossa : « Angelus de cœlo bonus vel malus. » Si ideo dicas, quod Angelus est minor Paulo. Contra : Dicitur, Matth. xi, 11 : Qui minor est in regno cælorum, major est illo, scilicet Joanne Baptista : quo major inter natos mulierum non surrexit : ergo et major Paulo.

Praeterea, Christus propter passionem minoratus est ab Angelis 1 : ergo et Paulus.

  1. Praeterea, Sacerdos in Ecclesia excommunicat pro furto : et ponatur quod major eo vel ipsemet illud fecerit: ergo excommunicabit tunc majorem vel parem, vel seipsum.

Sed contra :

Canon dicit, quod par in parem non habet jurisdictionem et potestatem : ergo nec potestatem excommunicandi majorem, val æqualem, vel seipsum : quia sicut dicitur in geometria, quodlibet sibi æquale est quantum ad hoc quod nec exceditur a se, nec excedit seipsum.

<--- Page Split --->

Solutio.

RESPONSIO. Concedimus, quod nullus potest excommunicare majorem, vel æqualem, vel seipsum.

Ad 1. AD PRIMUM ergo dicimus, quod Paulus loquitur sub hypothesis, sicut dicit Altisiodorensis : « Sicut impossibile est Anggelum hoc facere, vel nos : ita, etc. » Vel melius dicatur, quod Apostolus non fert sententiam, sed dicit justitiam excommunicationis ferendæ. Quasi diceret : Justum est excommunicari talem : quia jam desinit esse Angelus bonus, vel Apostolus, et impugnat fidem et sacramenta.

Ad 2. AD ALIUD dicimus, quod sacerdos in tali casu nullum excommunicat : quia paris in parem nulla est jurisdictio.

ARTICULUS X.

An aliquis clave jurisdictionis potest uti in subditos alienos ?

Tertio quaeritur, Utrum potest ea uti in alienos subditos ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Diæcesanus potest ratione delicti, etiam non sibi subditos excommunicare et absolvere, sicut dicit Decretalis : ergo et sacerdos.

  2. Item, Legatus in transitu etiam illos qui non sunt de legatione sua absolvit : ergo parochianus et Episcopus potest similiter facere.

  3. Item, Matth. xv, 24, ubi dicit Christus : Non sum missus, etc., tamen salvavit alienigenam : ergo, etc.

Item, Per Samaritanam quæ non erat de Israel, probatur idem '1.

Sed contra.

SED CONTRA :

  1. Dicit Constitutio, quod nullus mittat falcem in messem alienam : sed aliena messis, alienus est subditus : ergo non licet ei alienum excommunicare vel absolvere.

  2. Item, Multa sunt decreta, quod Episcopis Ægypti subditi sunt Ægyptii : et Episcopis Thracie, Ecclesiæ Thracie : et quod non liceat subditum alterius alteri Episcopo ordinare vel recipere : ergo non excommunicare potest eum vel absolvere.

RESPONSIO. Dicendum, quod nullus potest jurisdictionem suam ultra quam sibi a suo superiori permissum est in alienum subditum extendere excommunicando vel absolvendo, vel etiam in penitetia absolvendo, nisi eo modo quo supra dictum est 2.

AD PRIMUM dicimus, quod ratione delicti ex constitutione Papali efficitur quis alterius fori : et hoc factum est in poenam : unde in aliis casibus non potest fieri.

Ad ALIUD dicimus, quod non est simile de Legatis et aliis : Legatus enim Apostolicæ sedis, debet habere reverentiam : et ideo patitur Papa ut his per quos transit, beneficium impendat, ut devotiores sint ad honorem sibi exhibendum : secus autem est in aliis Episcopis et plebanis : et ideo talia facere non possunt.

Ad ALIUD dicendum, quod loco Christi in terris non est nisi unus Papa : et ille potest facere in omnibus : sed alii in partem sollicitudinis vocati sunt, et ideo non licet eis extendere jurisdictionem ultra quam permissum est eis.

ARTICULUS XI.

An Episcopus potest absolvere nolentem ?

Quarto quaeritur, Si nolentem subditum potest absolvere Episcopus vel sacerdos ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Augustinus, quod « multa bona

1 Cf. Joan. iv, 7 et seq.

<--- Page Split --->

præstantur invitis : » sed summum bonorum in via est absolutio ab excommunicatione : ergo hæc potest præstari etiam invito subdito.

  1. Item, Pater carnalis multa facit circa filium, invito filio : sed sacerdos vel Episcopus, est pater spiritualis : ergo a simili, etc.

  2. Item, Excommunicari potest invitus : cum igitur Ecclesia potentior sit in beneficiiis, quam in pœnis, potest absolvi invitus.

absolvitur in cœlis : ergo nec in terris potest absolvi.

RESPONSIO . Dicendum, quod aliquis a Solutio . vinculoexcommunicationisabsolvipot - estetiaminvitus , sednonavinculopec - catoruminconfessione .

ETADobjectumcontra , dicimusquodiAdobject - hocintelligiturdeabsolutionequæfitin foroconfessionisapeccatis , etnondeilla quæfitinforocausarumetjurisdictionis abexcommunicatione . Veldicatur , q u o d etiamaDeoreputaturabsolutusabex - communicatione , licetnonreputaturab - solutusapeccato : ettunchæcestfalsa , quædestruitconsequens : sednonestab - solutusincælo , idest , coramDeo .

3d contra. SED CONTRA :

Quodcumquesolverissuperterrameritsolutumetincælis 1 : etsinonestsolutumincælis , noneritsolutuminter - r i s : sednullusdissentiensabsolutioni ,

B. Si alteram clavem omnes habeant, scilicet potentiam ligandi et solvendi ?

Cumque jam constet non omnes sacerdotes illas duas claves habere, quia scientia discernendi plerique carent : de altera, id est, potentia ligandi et solvendi quaeritur, Utrum omnes sacerdotes eam habeant ? Quidam enim hanc potestatem putant illis solis esse concessam, qui doctrinam simul ac vitam Apostolorum servant. Illas enim claves promisit Dominus Petro 2, et imitatoribus ejus tantum, ut aiunt, qui etiam auctoritatibus utuntur in munimentum suæ opinionis. Hoc enim dicunt Augustinum sensisse, ubi superius ait : Remissionem peccatorum vel per seipsum facit Deus, vel per columbæ membra 3. Dicit etiam idem peccata dimitti vel teneri a sanctis. Idem, super Exodum, ubi de lamina aurea legitur : Erat autem lamina aurea semper in fronte sacerdotis 4. Hæc, inquit, significat fiduciam bonæ vitæ, quam qui vere perfecteque, non significatione sed veritate sacerdos habet, solus potest auferre peccata. Item, Gregorius : Illi soli habent in hac carne positi potestatem ligandi et solvendi, sicut sancti Apostoli, qui illo-

<--- Page Split --->

rum exempla simul cum doctrina tenent 1. Item ex dictis Origenis : Hæc pótestas soli Petro concessa est, et imitatoribus Petri. Nam quicumque vestigia Petri imitantur, habent recte ligandi et solvendi potestatem. His aliisque testimoniis innituntur, qui asserunt potestatem ligandi ac solvendi illis solis concessam sacerdotibus, qui vita et doctrina pollent sicut Apostoli.

ARTICULUS XII.

An boni et mali habentes jurisdicionem, habeant claves?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Quidam enim hanc potestatem putant illis tantum esse concessam, qui doctrinam simul et vitam Apostolorum servant, etc. »

Isti sunt illi hæretici qui vocantur Caractari.

Videtur autem ratio facere pro illis.

  1. Matth. xvi, 19, ubi Dominus dedit claves Petro et successoribus suis : voluit præmittere testimonium confessionis, quia non revelavit ei caro et sanguis. Ergo qui vivunt secundum carnem et sanguinem, non perseverant in illa confessione : ergo tales non habent claves.

  2. Item, Sapientiæ, I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Ergo cum Christus sit Dei virtus et sapientia 1, Christus non inhabitat tales. Ergo nec opera suæ potestatis exercet per tales : sed opera suæ potestatis sunt opera clavium : ergo tales non faciunt aliquid per claves, nec habent eas.

  3. Item, Ab immundo quid mundabi-

tur 3? sed non habens vitam et scientiam, immundus est : ergo nihil mundare potest : ergo nec claves habet : quia claves operantur ad munditiam.

  1. Item, In præcedenti distinctione dicit Augustinus, quod Deus remittit peccata per columbam, vel columbæ membra : sed isti non sunt columba, neque membra columbæ : ergo nec remittunt : ergo nec claves habent, quia claves dantur ad remissionem peccatorum, ut dicitur, Joan. xx, 23.

  2. Item, Contra totam naturam esse videtur : quia nihil in natura inferiori movet operatione alicujus formæ quam non habet per se : sed per accidens erit si sic movebit. Verbi gratia, calidum calefacit, et non calidum non potest calefacere, et sic de aliis : ergo cum gratia sit perfectio naturae, videtur quod nec in gratia potest aliter esse : ergo peccator a peccatis mundare non potest : ergo nec habet claves, nec usum clavium.

  3. Si dicas, quod tales inhabitat Christus per potestatem, sed non per vita sanctitatem : et ideo per potestatem Christi in clavibus acceptam operari remissionem possunt in aliis, cum tamen ipsi subjaceant peccatis. CONTRA : II ad Corinth. VI, 15 : Quæ conventio Christi ad Belial ? ergo non est aliquis homo qui partim sit Christi, et partim diaboli : imo totus est Christi, vel totus diaboli.

SED CONTRA :

  1. Matth. xxiii, 2 : Super cathedram Moysi, etc. Ergo obediendum est in sa-

1 S. GREGORIUS, In tractatu Evangeliorum, Homil. 2.

<--- Page Split --->

cramentorum et doctrinae dispensatione etiam malis : hoc autem non esset, si claves non haberent : ergo claves habent.

  1. Item, Supra probatum est, quod dispensandi alia sacramenta potestatem etiam mali habent : ergo habent potestatem etiam in isto : ergo habent claves, quia non nisi per claves operantur in isto sacramento.

  2. Item, Omnia excellentius in natura operantia faciunt actum forma, qua non disponuntur : sicut Jupiter calefacit, et humectat, et tamen non est calidus nec humidus : et Mars immoderate calefacit et exsiccat, et tamen non est calidus nec siccus, et sic de aliis. Cum igitur principia gratia non sint minus efficacia principiis naturae, potest aliquis operari ad peccatorum dimissionem, cui peccata non sunt dimissa.

  3. Item, In officiis humanis non refert, utrum claviger consentiat in distributionem eorum quae clavibus recluduntur, vel dissentiat, dummodo dominus velit dispensare : ergo similiter est hic in clavibus divinis : ergo non refert sive bonus sive malus sit minister, dummodo bonus sit Dominus.

Responsio. Dicendum, quod boni et mali sacerdotes habent clavem, si habent jurisdictionem : habent etiam clavium exsecutionem.

Ad PRIMUM ergo contra, dicimus quod duo Dominus laudavit in Petro, scilicet dignitatem ad clavem percipiendam, et veritatis fidei soliditatem : sed tamen clavis perceptionem non fundavit nisi super alterum illorum, scilicet super fidei veritatem. Et verum est, quod omnis sacerdos in forma fidei et fidelium ordinatus, accipit claves, sed ad damnationem suam accipit, si non est bonavitae et scientiae sufficientis.

Ad ALIUD dicendum, quod intelligitur quantum ad inhabitantem gratiam, et

non quantum ad operationem gratiae gratis datae.

Ad ALIUD dicimus, quod auctoritas illa loquitur in his qui ex habitu immunditiae operantur : et haec sunt mala opera, et mala exempla. Et hoc patet per illud quod ibi sequitur, Eccli. XXXIV, 4 : Et a mendace quid verum dicetur : quia a mendace possunt multa vera dici : sed nihil verum dicit, ex habitu mendacii loquens.

Ad ALIUD dicimus, quod membra columbae sunt duplicia, scilicet quantum ad motum, et quantum ad sensum : hujusmodi ergo Prælati sunt membra columbæ quæ moventur tantum ad utilitatem aliorum : sed non sentiunt per experimentum gratiam columbaé vivificantis in spiritu.

Ad ALIUD dicimus, quod licet ita sit in inferioribus elementis et elementatis, in superioribus tamen non est verum, ut probat objectio in contrarium facta. Vel aliter et melius dicendum, quod illud simile ostendit quales debeant esse digni ministri, et non quales sint necessario : quia non nisi per accidens potest aliquid cooperari ad suum contrarium, sicut dicit Philosophus in II Meteororum, quia magis calidum esse quandoque cooperatur ad majus frigus : sicut nubes calida rara est, et rarum undique recipit circumstans frigus, propter quod fit, quod frigus magis profundatur in tali nube, et solidatur in grandines : tamen ex alia minus calida non nisi pluvia generatur : quoniam non est generale in natura quod adducitur pro simili.

Ad ALIUD dicimus, quod tales non inhabitat Christus : quia non dicitur inhabitare nisi quos inhabitat per gratiam gratum facientem : sed in aliis est, sed non inhabitat. Et quod hoc non sit inconveniens, patet : quia in quibusdam solum est per operationem miraculorum et prophetiae, et tamen membra sunt diaboli : et per asinam operatus est, et tamen asinam non habitavit 1 : et ideo

<--- Page Split --->

nihil facit hoc quod adducitur de epistola II ad Corinth. vi, 15, quia ibi loquitur Apostolus de illis, qui putabant in pec-

catis Deum haberi per gratiam inhabitantem.

C. Aliorum sententia verior.

Aliis autem videtur, quod et mihi placere fateor, cunctis sacerdotibus hanc clavem dari, scilicet ligandi et solvendi : sed non eam recte ac digne habent, nisi qui vitam et doctrinam Apostolicam servant. Nec praemissae auctoritates malos sacerdotes hanc potestatem negant habere : sed illos solos digne ac recte hac potestate uti significant, qui præditi sunt vita et doctrina Apostolica : quia soli ipsorum Apostolorum imitatores digne recteque possunt ligare et solvere. Et per Dominum tantum vel per Sanctos in quibus habitat Spiritus sanctus,digne et recte fit remissio vel retentio peccatorum. Fit tamen et per illos qui sancti non sunt, sed non digne vel recte. Dat enim Deus benedictionem digne poscenti etiam per indignum ministrum. Quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronymus testatur super illum locum Evangelii, ubi Dominus dixit Petro : Tibi dabo claves regni cælorum '. Habent enim, inquit, eamdem judiciariam potestatem alii Apostoli, habet et omnis Ecclesia in Episcopis et presbyteris : sed ideo Petrus eam specialiter accepit, ut omnes intelligant, quod quicumque ab unitate fidei et societate Ecclesiæ se separaverit, nec a peccatis solvi, nec cælum potest ingredi. Item, quod sacerdos, etiamsi malus sit, gratiam tamen transfundit pro suæ dignitatis officio, Augustinus ostendit dicens 2 : Dictum est a Domino in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes, Vos ponite nomen meum super filios Israel, et ego Dominus benedicam eos 3, ut gratiam traditam per ministerium ordinati transfundant hominibus, nec voluntas sacerdotum obesse vel prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. Quanta autem sit dignitas sacerdotalis officii et ordinis, hinc advertamus. Dictum est de nequissimo Caipha inter cætera : Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pon-

<--- Page Split --->

tifex anni illius, prophetavit 1 : per quod ostenditur spiritum gratiarum non personam sequi digni vel indigni, sed ordinem traditionis : ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere nisi fuerit ordinatus, ut officii ministerium exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis. Hinc evidenter ostenditur ordinem non privari potestate tribuendi gratiam ob ministri indignitatem. Huic tamen Augustini sententiae videtur obviare quod ait Hesychius : Sacerdotes, inquit, non propria virtute benedicunt, sed quia figuram Christi gerunt, et propter eum qui in ipsis est, plenitudinem benedictionis tribuunt : nec solum is qui sacerdotium sortitus est, sed quicumque Christum in seipso habet, et ejus figuram gerit, per conversationem bonam, sicut Moyses, idoneus est ut benedictionem praestet 2. Ecce hic habes, quod non solum sacerdotes 3, sed omnis in quo Christus habitat, benedictionem praestat. Sed alia est benedictio, quae solis sacerdotibus congruit : alia quae ab omnibus bonis communiter exhibetur. Denique illi sacerdotes in quibus Christus habitat, benedictionis plenitudinem tribuere dicunt : non quia soli illi transfundant gratiam, sed quia illi soli licite et digne id agunt. Nec subditos mala vita sacerdotis ledit, si bona faciunt quae ille dicit. Unde Gregorius : Multi dum plus vitam sacerdotum quam suam discutiunt, in erroris foveam dilabuntur : minus considerantes, quod non eos vita sacerdotum lederet, si humiliter bonis sacerdotum admonitionibus aurem accommodarent.

ARTICULUS XIII.

An boni et mali æque recte et digne habent potestatem clavium ?

Deinde, quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : « Sed non eam, scilicet clavem ligandi et solvendi, recte ac digne habent, etc. »

sed isti sic utuntur potestate : ergo habent eam recte : sed tales recte baptizant, et recte absolvunt : ergo, etc.

RESPONSIO. Duplex est rectitudo potestatis, scilicet ad actum et ad subjectum : et ad actum quidam recte se habent, sed non recte ad subjectum.

Per hoc patet solutio ad utrumque : quia in sensu illo procedunt, quo rectitudo sumitur ad actum.

CONTRA :

Omnis qui utitur potestate ad usum ad quem est usus, recte habet potestatem :

1 Joan. xi, 51. 2 Hesychius, Super Levit. cap. ix.

3 Edit. J. Alleaume, sacerdos.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XIV.

An Moyses et Aaron fuerunt sacerdotes, et quam differenter ?

Deinde, quaeritu de hoc quod dicit, ibi,B,circa medium : « Dictum est a Domino in Numeris 1 ad Moysen et Aaron sacerdotes, etc. »

Contra :

Solus Aaron fuit pontifex, et non Moyses, sicut apparet, Levit. viii, 2 et seq.

Solutio.

RESPONSIO. Dicendum, quod Moyses dicitur sacerdos, non officio oblationes offerendi, sed sacra pandendi : quia immediate sacra a Deo accepta populo dedit, et ei oblationes ordinavit.

ARTICULUS XV.

An Caiphas bene dicatur prophetasse ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post medium : « Cum esset pontifex anni illius, prophetavit, etc. »

Videtur hoc falsum : quia Glossa super epistolam I ad Corinth. xiii, 2, dicit : « Propheta non est nisi ab intellectuali visione : » sed ille non habuit visionem intellectualem, quia non sic intellexit quod dixit, ut dicit Evangelista Spiritum sanctum intellexisse : ergo non prophetavit.

  1. Item, Daniel. x, 1 : Intelligentia opus est in visione. Cum igitur iste in-

telligentiam non habuit,non prophetavit. 3. Item, Videtur falsum quod dicit Evangelista : Hoc autem a se metipso non dixit 2 : quia qui dicit falsum et peccatum, dicit a semetipso : iste dicit falsum et peccatum : ergo, etc. PROBATIO prime. Joan. VIII, 44 : Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur. PROBATIO secundae est : quia cum diceret, Expedit, etc., intellexit de utilitate temporali, et de morte iniqua Christi : et hoc modo falsum est : ergo, etc.

RESPONSIO. In dictione Caiphae quatuor fuerunt, scilicet dicentis intentio quae movet dicentem, et dicentis intellectus quem ipse in verbis intellexit, et modus talis verborum per quem dixit, et ipsa vox quam dixit. Primum horum fuit iniquum, secundum falsum, et neutrum a Spiritu sancto. Sed tertium fuit a Spiritu sancto. Cum enim voluit dicere, rexit dictionem Spiritus sanctus, ut tali modo exprimeretur, in quo pronuntiaretur necessitas passionis Christi. Vox autem ipsa relata ad exemplar æternum, unum sensum verum prætendit Christi fidelibus : sed relata ad intellectum et intentionem dicentis, alium sensum prætendebat infidelibus. Unde dicendum ad id quod refert Evangelista, quod a semetipso non dixit : et debet intelligi cum præcisione, ut sit sensus, quod tantum a semetipso non dixit.

AD PRIMUM ergo dicimus, quod Propheta non fuit. Sed non sequitur, si Ad 1 e\ Ad 1 e\ Propheta non fuit, quod ergo non prophetavit : sicut asina rationale animal non fuit, sed actum rationalis animalis habuit 3 : et aliquis qui cantor non est, quandoque tamen cantat.

Et per hoc etiam patet solutio ad aliud : quia in visione constituente prophetiam, opus est intelligentia, sed non in omni visione prophetantis : quia sic omnis visio prophetica esset intellectua-

<--- Page Split --->

. lis : et hoc falsum est, quia secundum hoc evacuarentur duo genera visionum, scilicet corporalis, et spiritualis.

Ad aliud patet solutio per distinctionem in principio positam.

D. De hoc quod scriptum est in Malachia : Maledicam benedictionibus vestris.

Præmissæ vero vero sententiæ qua dicitur, etiam per mali sacerdotis ministerium trænsfundi gratiam benedictionis, videtur obviare quod Dominus per Malachiam prophetam malis sacerdotibus comminatur : Maledicam benedictionibus vestris 1. Et alibi, Væ his qui vivificant animas quæ non vivunt, et mortificant animas quæ non moriuntur 2 ! Si enim maledicit Dominus benedictionibus eorum, et si animæ quas vivificant, non vivunt : quomodo per eos gratia benedictionis transfunditur ? Sed illud capitulum, Maledicam, etc., quidam referunt ad hæreticos, qui ab Ecclesia præcisi sunt, et ad excommunicatos, quorum benedictiones fiunt maledictiones his qui eorum sequuntur errores. Illud vero alterum, scilicet vivificant, etc., super omnes illos sacerdotes exponunt, qui absque clave scientiæ et forma bonæ vitæ præsumunt ligare vel solvere. Sed nullus officio sacerdotis uti debet, nisi immunis sit ab illis quæ in aliis judicat : alioquin seipsum condemnat 3.

ARTICULUS XVI.

An hæretici vel mali prælati Christiani conferant benedictionem ?

Deinde quæritur de verbis Malachiæ, ibi, D, « Maledicam benedictionibus, etc.» Ex hoc et aliis quibusdam inductis vi-

detur, quod hæretici et mali Christiani prælati, nullam conferant benedictionem : tamen hoc supra in tractatu de baptismo et Eucharistia improbatum est, ubi agitur de baptismo dato ab hæreticis, et de Eucharistia consecrata ab illis 4.

SED CONTRA :

Hæreticus baptizat et baptizatum est, confirmat et confirmatum est, et sic de aliis : ergo etiam si excommunicat et excommunicatum est, et absolvit et absolutum est, quod falsum est.

1 Malach. 11, 2. Cf. Levit. xxvi, 14 ; Deuter. xxviii, 15.

2 Cf. Ezechiel. xiii, 19 : Et violabant me ad populum meum,... ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, etc.

3 Ad Roman. ii, 11 : Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas : in quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.

4 Pro baptismo, Cf. Supra, Dist. V, Art. 3. Pro Eucharistia, Dist. XIII, Art. 29 et 30.

<--- Page Split --->

Solutio . Responsio . Cumdicitur : Maledicambenedictionibusvestris , intelligiturvir - tutegrammaticæperpronomemdiscre - tumvestris , idest , quæitavestræsunt , quodnonmæ : suisenimDominusnum - quammaledicit . Constatautem , quodinsacramentissolusDeusperseoperaturintus , sedhomoministeriumfacitex - t r a : etideoeffectussacramentorum , nonhominis , sedDeisuntbenedictiones . S e d

non sequitur, baptizat et baptizatum est, etc. : ergo si excommunicat excommunicatum est, etc. : quia excommunicatio est jurisdictionis quae est hominis, et fit in ea actus hominis Prælati et habentis jurisdictionem super alios homines : et ideo iste actus quandoque maledicitur a Deo et benedicitur : benedicitur quando hæreticus maledicit excommunicando : et maledicitur, cum benedicit absolvendo.

E. Qualis debet esse judex Ecclesiasticus ?

Qualem autem oporteat esse qui aliorum judex constituitur, Augustinus describit ita dicens 1 : Sacerdos cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit judicandus, quæ in alio judicare est promptus. Judicans enim alium qui est judicandus, condemnat seipsum 2. Cognoscat ergo se,et purget in se quod alios videt sibi offerre : caveat ut a se projecerit, quidquid in alio damnosum reperit. Animadvertat, quod qui sine peccato est vestrum, prumus in illam lapidem mittat 3. Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste projiceret lapidem. Quomodo lapidaret, quia se lapidandum cognosceret ? Nullus enim erat sine peccato, in quo intelligitur omnes 4 fuisse reos. Nam venialia remittebantur per cerimonias. Si quod ergo in eis peccatum erat, criminale erat. In hoc ergo patentissimum est, crimen sacerdotum esse detestabile, qui non prius se judicant antequam alios alligant. Caveat spiritualis judex, sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae. Oportet ut sciat cognoscere quidquid debeat judicare. Judiciaria enim potestas hoc postulat, ut quod debet judicare discernat. Diligens ergo investigator sapienter interroget a peccatore, quod forsitan ignorat, vel verecundia velit occultare. Cognito vero crimine, varietates ejus non dubitet investigare, et locum, et tempus, et cætera quæ supra diximus : quibus cognitis, adsit benevolus, paratus erigere, et secum onus portare : habeat dulcedinem in affe-

<--- Page Split --->

ctione , discretioneminvarietate , doceatperseverantiam , caveatnecorruat , nejusteperdatjudiciariampotestatem . Etsienimpenientiapossiteiac - quireregratiam , nontamenmoxrestituitinpotestatemprimam . EtsiPe - truspostlapsumrestitutusfuerit , etsæpelapsissacerdotibusredditasitdignitatispotestas , nontamenestnecesse , utomnibusconcedaturquasiexauctoritate . Inveniturauctoritasquæconceditetquasiimperat . Inveni - turauctoritasaliaquænonconcedit , sedvetat : quæScripturænonrepu - gnant , sedconcordant : cumenimtotsuntquilabuntur , utpristinamdi - gnitatemexauctoritatedefendant , etquasiusumpeccandisibifaciant , r e - cidendaestspesista . Siverolocusestubiistanonconcurrant , restituipossuntquipeccant .

Ex his satis perpenditur, qualis debeat esse sacerdos qui alios ligat et solvit : discretus scilicet, et justus : alioquin mortificat saepe animas quae non moriuntur, et vivificat quae non vivunt, et ita incidit in maledictionis judicium. Illud autem Malachiae, scilicet, Maledicam benedictionibus vestris 1, sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes qui vita et scientia carentes benedicere praesumunt, dictum accipiatur, sic intelligi potest : Maledicam benedictionibus vestris, id est, his quae in eis benedictionibus possidetis : quia faciam ea cedere vobis in maledictionem, non in benedictionem. Quia etsi benedicunt Sanctis, non hoc faciunt ex vero corde : et ideo eorum benedictio eis vertitur in maledictionem. Vel, Maledicam benedictionibus vestris, id est, quod a vobis benedicitur, a me erit maledictum : quia benedicunt inique agentibus, adulanturque peccantibus, dummodo divites sint.

ARTICULUS XVII.

An fraterna correctio sit bene diftinita a Magistro ?

Tertio, Utrum omnes tenentur ad correctionem fraternam ?

Quarto, Utrum sit omnium in omnes, vel in quosdam tantum ?

Quinto, Quo ordine fieri debet ?

Sexto, In quo differt a correctione judicaria ?

Quæritur nunc de hoc quod dicit, ibi, E. « Qualem autem oporteat esse qui aliorum judex constituitur, etc. »

Gratia hujus, quia correctio pertinet ad judices, quaeremus de correctione fraterna sex, scilicet, Quid sit ?

Secundo, Cujus sit ?

DE PRIMO dicunt Magistri, quod correc tio fraterna est

  1. Admonitio fratris de emendatione delicti ex fraterna charitate procedens : sed cum admonitio sit obliti, et peccans in actu non peccet ex oblivione, male ibi ponitur admonitio.

<--- Page Split --->

  1. Item, Admonitio non sonat in accusationem aliquam : sed corrigens fratrem, aliquando accusat coram judice : ergo ut prius.

  2. Item, Matth. xvn, 15 : Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe, etc. Corripiendo autem sonat in quamdam asperitatem et increpationem per verba : sed non admonitio : ergo fraterna correctio quae correptio a Domino dicitur, male diffinitur per admonitionem.

  3. Item, Quæritur de hoc quod dicit, « De emendatione delicti. » Possum enim corripere fratrem non tantum de delicto perpetrato, sed etiam de signo delicti perpetrandi, ut caveat : ergo male dicitur, « De emendatione delicti. »

  4. Item, Objicitur de hoc quod dicit, « Ex fraterna charitate procedens. » Quia secundum hoc non corriperet, nisi qui haberet charitatem : cum tamen hoc non oporteat, ut infra patebit.

est admonitio, et per illum diffinitur.

Ad aliud dicimus, quod admonitio prout hic sumitur modo prædicto, aliquam habet in se correctionem : quia ostendit malum cum increpatione moderata, eo quod excidit a regimine intellectus : hoc enim hic sonat admonitio.

Ad aliud dicimus, quod delictum sumitur hic conjunctim, prout est in actu exteriori et interiori, qui per signum extra demonstratur, quia jam incipit esse delictum, quando intus incipit radicari.

Ad aliud dicimus, quod fraterna charitas dicitur a modo fraternae charitatis in actu correctionis : sicut præcipit Apostolus, ad Galat. vi, 1 : In spiritu lenitatis corrigite illum 1. Unde non oportet, quod semper procedat ex hoc habitu, sed quandoque procedat a modo vel zelo fraternæ charitatis.

Solutio.

RESPONSIO. Diffinitio hæc optima est. Admonitio enim est in spiritu lenitatis correctio : ut videatur potius admonendo quam exasperando corrigere.

Ad 1.

Ad PRIMUM ergo dicimus, quod omnis peccans excidit ab intellectu, ut dicit Aristoteles, et sequitur partem rationalis concupiscentiæ, præcipue quantum ad judicium superioris partis rationalis et synderesis, quod semper est rectum : et quantum ad hoc dicitur hic admonitio ad reversionem ad lucem intellectus, qui regit viam juris et non errat : et hoc modo dicitur, Isa. xlvi, 8 : Redite, prævaricatores, ad cor.

Ad 3.

Ad aliud dicendum, quod generaliter correctio fit propter hujusmodi admonitionem fratris : et si evigilat, bonum est corrigenti : si non, tunc primo locum habet accusatio, et ideo accusatio actus est consequens correctionem, et debetur confirmato in malo qui difficulter corrigitur : et ideo primus et essentialis actus

ARTICULUS XVIII.

An ille qui debet corrigere, debet esse irreprehensibilis ?

Secundo quæritur, Cujus sit corrigere fraterna correctione, sive verius, qualis sit qui corrigit vel corrigere debet ?

Inducuntur autem multæ auctoritates in Littera : sed

  1. Insuper, quod debeat non esse reprehensibilis, videtur dicere Gregorius in Pastorali : « Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem habet dignitatis. Hunc quippe delinquentem nemo corrigere præsumit : et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum pro reverentia ordinis peccator honoratur. » Ergo videtur, quod peccat mortaliter, qui non correctus alios corrigendi accipit officium.

1 Vulgata habet, ad Galat. vi, 1 : Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,

<--- Page Split --->

  1. Item, Matth. VII, 3 : Ejice primum trabem, etc.

  2. Item, Glossa, ibidem : « Impossì- bile est, quod festucam demat, qui trabem gestat : » tenetur autem festucam demere, qui corrigendi habet officium : ergo ut prius.

  3. Item, Alia Glossa, ibidem : « Moderatio judicii est, ut præventus majoribus, non judicet alios in minoribus vel æqualibus. »

  4. Item, Ibidem : « Qua mente mederi præparat, qui.vulnus in facie portat ? »

  5. Item, II Regum, VII, 3 : Numquid tu ædificabis mihi domum ? Ibi Gregorius : « Manus sordidas tergere non valet, qui lutum retinet. »

  6. Item, Joan. VII, 7 : Qui sine peccato est vestrum, etc., Glossa : « Prius sint justi, et postea ream, etc.

  7. Item, Super illud Apostoli, ad Roman. II, 2 : Judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt, Glossa : « Qui talia agunt, de quibus alios reprehendunt. »

  8. Item, Dicit Philosophus : « Rectum est judex sui et obliqui. »

  9. Præterea, Contra ordinem naturae peccat, qui rectus ipse non est, et alios per correctionem rectificat : ergo, etc.

  10. Item, Omnis corrigens in quantum hujusmodi, est ut judex correcti : sed dicit Philosophus in V Ethicorum, quod ad judicem confugiunt ut ad justum animatum : ergo judicans tenetur esse justus : alias non debet esse judex nec corrigere, quia corrigens est judex, secundum hoc quod corrigit.

  11. Item, Omnis corrigens, corrigit ad normam aliquam vel regulam : perversus non congruit regulae : ergo non debet corrigere.

  12. Item, Si corrigit perversus, ex hoc proveniunt contentiones : quia correctus potest et sibi objicere similia, et ex objectione similium perturbatio provenit et contentio. Cum igitur illa evitanda sint, perversus non debet corrigere aliquem.

SED CONTRA :

  1. Ad Philip. 1, 18 : Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annumtiiatur, etc. : sed quodammodo annuntiatur Christus, quando proximus in Christo corrigitur : ergo sive fiat per occasionem, sive per veritatem, in hoc est gaudendum : sed nullo modo est gaudendum de malo : ergo non est malum : ergo non peccat qui corrigit.

  2. Item, Matth. xvn, 13 : Si peccaverit in te frater tuus, etc., Glossa : « Ita peccat qui videt fratrem peccare et tacet, sicut qui pœenitenti non indulget. » Ergo si aliquis peccator videt hoc, peccat si tacet : ergo corripere tenetur, et non est malum si corripit.

  3. Item, Melior est eleemosyna spiritualis, quam corporalis : et aliquis in mortali existens non prohibetur a datione eleemosyna corporalis : ergo nec debet prohiberi a datione eleemosyna spiritualis : sed spiritualis eleemosyna est correctio delinquentis : ergo, etc.

  4. Item, Sit aliquis videns fieri mala, et si corrigat ea, dimitti propter illum : videtur tunc, quod perplexus sit. Si enim non corrigit, culpabilis erit : quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur : iste autem occasionem damni dat, qui prohibere potuit et non prohibuit : et ex hoc sequitur idem.

Item, Si corripiens sit in simili vel pejori, peccavit : ergo est perplexus.

Item, Fecisse dicitur qui prohibere potuit, et non prohibuit : et ex hoc sequitur idem.

  1. Item, Adhuc videtur esse perplexus. Ponatur enim, quod corrigendi habeat officium, utpote curam habens animarum, ille tenetur corrigere, et non facit : ergo peccat.

Item, Ille est in simili: ergo si ille corrigit, ipse peccat: ergo est perplexus: sed nullus dicitur esse perplexus: ergo iste potest corrigere etiam in simili existens.

RESPONSIO. Dicendum, quod corrigens aliquam, non debet esse in simili notorio

<--- Page Split --->

vel majori existens : et si sit in notorio, non tenetur corrigere, nisi forte per modum precum, hoc modo : Rogo te ne per meum exemplum pecces : sed si non vult acquiescere, non potest eum judicare, nisi cum mortali peccato, nec etiam judici per modum accusantis denuntiare : et secundum hoc concedimus auctoritates et rationes primo inductas.

Adobject 1. Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum, quod Apostolo placuit res facta: sed tamen actio secundum quod procedit ab agente, non placuit ei : et est simile de passione Christi, quae secundum se gratiosa fuit, et tamen actio discipluit. Ita hoc opus operatum bonum fuit : sed actio ex parte agentis fuit mala.

Adobject. 2. Ad aliud dicendum, quod in peccato existens, si videt et potest prohibere per modum precum, faciat : sed si est in notorio crimine simili, vel æquali alterius speciei, judicare non tenetur : quia scandalizaret, et non proficeret, nisi quod suscitaret contra se indignationem.

Adobject.3. Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia eleemosyna corporali non est conjunctum scandalum, eo quod cum benevolentia recipitur : sed correctio suscipitur cum asperitate, et denuntiatio sequitur eam, si non emendat : et ideo scandalum habet adjunctum.

Ad object. 4 et 5. Ad aliud dicimus, quod nullus perplexus est : quia in posse suo est, quod corrigat vitam : et tunc corrigat etiam alium. In secundo autem aut cedat officio corrigendi, aut in melius mutet mores : et tunc non obstat, quod faciat.

Dixi autem, In notorio : quia si occultum esset peccatum ejus, faciem haberet corrigendi et deberet : quia nihil posset ei objici.

ARTICULUS XIX.

An omnes teneamur ad fraternam correctionem ?

Tertio quaeritur, Utrum omnes tenentur ad correctionem fraternam ?

Quod videtur ex Glossa super Matthæum, xviii, 15, supra dicta 1 :

  1. Omnes enim æqualiter, majores et minores, viri et fœminæ, religiosi et sæculares, et hujusmodi, tenentur indulgere proximo peccanti : ergo a simili ad correctionem fraternam tenentur.

  2. Item, Omnes tenentur ad eleemosynam pro loco et tempore : sed eleemosyna spiritualis est corrigere delinquentem : ergo, etc.

  3. Item, Hoc videtur esse forma præcepti, quod ita dicit : Si peccaverit in te frater tuus, etc. Sed nomine fratris ibi intelligitur omnis proximus : ergo etiam ex parte corripiantis omnis homo supponitur.

  4. Item, Ab omni homine debeo velle corripi si peccavero : ergo cum quilibet debeat facere alteri, quod sibi velit fieri, omnis homo debet corripere delinquentem.

SED CONTRA :

  1. Dominus dixit hoc soli Petro : Petrus autem prælatus est aliorum : ergo ex Sed com forma præcepti ad hoc non obligantur nisi prælati.

  2. Item, Curam impendit qui corrigit: sed curam non habet nisi prælatus : ergo, etc.

  3. Item, I ad Timothy. v. 20, Apostolus loquitur soli Prælato, dicens : Peccantes coram omnibus argue, ut et cæteri timorem habeant. Ergo ut prius.

  4. Item, Hieronymus : « Sacerdotes studeant illud Evangelicum implere, Si peccaverit in te, etc. Quæ est enim mise-

<--- Page Split --->

ricordia uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluitur populus ex uno peccatore, sicut ex una morbida ove universus grex. » Ergo ad hoc non tenentur nisi soli sacerdotes.

  1. Item, Ejusdem est corripere et correctum punire pœnitentia condigna : sed Prœlati tantum est pœnitentiam condignam correcto dare : ergo, etc.

RESPONSIO . Dicendum , quodexofficionontenenturnisiprælati : sedexchari - tateomnishomoteneturcorriperefra - tremdelinquentem , etcustodireeumapeccato . UndeAugustinusinRegula : « Sihocipsumfacereeumvideritis , statimadmonete , nemalecæptaprogrediantur , seddeproximocorrigatur . Sifratertuusvulnushabetincorde , e t c . » Hocergomodoconcedimusprimaobjecta .

Ad id quod objicitur contra, est una solutio ad omnia, scilicet quod prælati plus aliis tenentur : quia ex charitate et auctoritate et officio : et ideo eis specialiter dicitur.

Ad ultimum dicendum, quod non est generaliter verum quod dicit : quia corrigens communiter non tenetur, nisi ad simplicem denuntiationem, si ille eum non audierit.

ARTICULUS XX.

An correctio fraterna sit omnium in omnes ?

Quarto quæritur, Utrum sit omnium in omnes ?

Quod videtur : quia

  1. Super illud : Si peccaverit in te, etc. dicit Glossa : « Id est, te solo sciente. » Sed hoc potest facere quilibet respectu cujuslibet : ergo quilibet tenetur corripere alterum.

  2. Item, Nomine fratris intelligitur quilibet homo : sed in forma præcepti utitur Dominus nomine fratris : ergo ut prius.

  3. Item, Omni homini tenemur velle bonum, et custodire eum a peccato, quantum possumus : sed correctio fraterna custodit a peccato : ergo ut prius.

SEDCONTRA : Sed contra. 1. Ad Hebr. xii, 20 : Si bestia teligerit montem, lapidabitur. Et exponitur, Si subditus tangat manu correctionis Prælatum, increpatur.

  1. Item, Dionysius increpat Demophilum monachum, qui corripiuit sacerdotem, eo quod immundum duxit in Ecclesiam. Ergo monachus ille male fecit corripiendo sacerdotem.

  2. Item, Maria percussa est lepra, eo quod murmurasse contra Moysen fratrem suum 1. Ergo male fecit corripiendo.

  3. Item, Gregorius in Pastorali, ut supra habitum est : « Hunc quippe delinquentem nemo corripere præsumit. » Ergo præsumptio est corripere talem : et præsumptio est peccatum : ergo peccatum est corripere Prælatum.

RESPONSIO . Dicendum , quodomnisho - moomnemhominemcumreverentiaetmansuetudineteneturadmonereetcor - riperededelicto , sednonulteriusdenun - tiarepotestsiestinobediens . QuiasiPrælatussupremusest , nonhabetjudi - c e m . Sicergoconcedimusprimapartemdisputationis .

Ad id quod contra objicitur, est solutio una, quod hoc intelligitur de illis qui ex auctoritate quadam præsumpta jam non admonere, sed vi quadam coactiva per jurisdictionem quam non habent, cogere ad correctionem volunt. Et per hoc patet solutio ad omnia.

Nota tamen, quod secundum discretionem sapientium moderamen est habendum, respiciendo ad quatuor, scilicet quantitatem culpæ delinquentis, et spem

<--- Page Split --->

emendationis, et statum personæ quæ admonetur, et zelum qui movet corripientem. Si enim culpa levis sit, et timetur quod turbatio gravior sequetur, non tenetur corripere : quia pejus suscitatur.

Item, Si probabiliter desperatur de emenda, non tenetur corripere, quia nihil faceret, nisi provocaret ad pejus.

Item, Adhuc si status personæ altus est, cum reverentia et excusatione delicti debet potius admonere quam corripere, et rogare potius quam increpare.

Quarto, Si videt se ex rancore vel invidia moveri, vel aliqua alia radice, tunc nou debet facere: quia tales cito prorumpunt in verba contumeliae: et tunc ex minori malo factum est majus malum: et haec distinctio optima est.

ARTICULUS XXI.

An in correctione fraterna servandus sit ordo aliquis ?

Quinto, Quæritur de ordine fraterna correctionis.

Videtur enim, quod ordo determinetur, Matth. xviii, 15 et seq.: Corripe eum inter te, et ipsum solum... Si te non audierit, adhibe tecum unum vel duos... Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae.

Videtur autem, quod iste ordo non potest observari.

  1. Per hoc enim, quod procedit, patet quod intelligitur de peccato occulto, quia procedit : Si peccaverit in te frater tuus. Et dicit Glossa, « Te solo sciente. » Cum igitur adhibet secum unum vel duos, aut adhibet eos quibus notum est peccatum fratris, aut quibus ignotum est. Si primo modo : ergo non solus scivit, quod est contra Glossam. Si secundo modo : tunc erit proditor criminis fratris, quod non

est faciendum : ergo talis ordo non est observandus.

Si dicas, quod intelligitur de his qui possunt prodesse, et non obesse. Quæritur, qui sunt illi ? aut enim sunt Prælati qui corrigendi habent potestatem, aut sunt de sociis inferioribus Si primo modo : tunc statim coram Prælato denuntiaret fratrem, et competeret illi testimonium. Et Prælatus etiam non potest esse testis in causa in qua est judex. Sed in Evangelio dicitur : In ore duorum vel trium testium stat omne verbum 1. Ergo non potest intelligi de Prælatis. Si autem de sociis intelligitur. CONTRA : Illi in nullo possunt prodesse, sed obesse possunt diffamando : ergo non sunt assumendi. Quod autem non possunt prodesse, patet : quia corrigendi non habent potestatem.

  1. Præterea, Quando ille adhibet secum unum vel duos : ponamus, quod ille neget coram illis : tunc quid faciendum est illi quo sciente peccavit ? Non enim potest nuntiare Ecclesiae, quia non habet probationem coram Ecclesia, et Ecclesia non credet ei, sed potius puniet eum qui diffamavit fratrem.

  2. Item, Videtur quod insufficiens est testimonium unius : quia, Deuter. xix, 15, dicitur : In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Ergo male dicit : Adhibe tecum unum vel duos.

ITEM quæritur, Utrum idem ordo sit observandus respectu cujuslibet hominis?

Et videtur, quod sic: quia Christus non determinat nisi unum : ergo ad omnem hominem iste ordo est servandus.

CONTRA :

  1. Ponatur, quod Prælatus peccet, ille non potest denuntiari Ecclesiae : quia et scandalum esset, et non esset coram quo denuntiaretur : quia coram seipso nullus potest denuntiari.

Item, Ille per excommunicationem non potest cogi sicut et ethnicus et publicanus : quia non potest excommunicare

<--- Page Split --->

nisi habens jurisdictionem : et ipse qui excommunicandus est, est ille qui habet jurisdictionem : cum ergo nullus seipsum possit excommunicare, ille ordo servari non potest.

  1. Item, Videtur, quod Dominus in Juda hunc ordinem non servavit : quia non primo corripuit ipsum inter se et ipsum solum, nec postea adhibuit secum unum vel duos, sed statim Ecclesiæ discipulorum nuntiavit : ergo exemplo ejus forma prædicta ulterius non est observanda.

  2. Item, Hoc autem videtur præcipue ex facto Petri, Act. v, 1 et seq., qui Ananiam et Saphiram non primo solos corripuit, nec postea coram alio vel duobus admonuit, sed statim excommunicavit : ergo ipse hoc exemplo Domini didicit : ergo et nos debemus ita facere, et statim in communi proferre, ut detur sententia.

tunc non restat nisi orare et gemere ad Deum pro ipso : quia tunc incorrigibilem se esse demonstrat. Et observandum est caute, utrum alia vice faciat coram aliquibus qui possint contra eum testificari : et si potest haberi testimonium alicujus, est puniendus : si autem non inveniatur opportunitas contra eum, tunc nihil restat nisi orare pro ipso. Sed Dominus loquitur in casu in quo coram testibus recognoscit, vel alio consimili actu manifestat peccatum suum, ut possit produci ad lucem.

Ad aliud dicimus, quod in denuntiatione fraterna sufficit testimonium unius viri approbati, non ut condemnetur reus, sed ut custodia sibi adhibeatur a Prælato : quia si duo testes faciunt plenam fidem, unus facit præsumptionem contra accusatum : ita ut adhibeatur ei custodia ne amplius talem habeat libertatem sicut prius habuit : et hoc sufficit ad emendationem delicti : et Dominus in Evangelio nihil aliud intendit, quia ipse non delectatur in pœnis, sed in pœnitentia peccantis, et correctione delictorum.

Responsio. Dicendum, quod sententia Domini sicut jacet servanda est.

Et dicimus ad primum quaesitum, quod intelligitur de occulto : quia de manifesto aliam formam præcipit Apostolus, I ad Timothy. v, 20 : Peccantes coram omnibus arque, ut et cæteri timorem habeant.

Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod assumendi sunt quibus non est notum, sed notificatum per ipsum scientem, vel eum qui fecit, quod melius est, si induci potest : et tamen non erit crimen proditum : quia prodesse possunt, et non obesse : prodesse autem possunt orando et monendo et portando cum ipso pœnitentiam, et consolando pœnitentem. Et dicimus, quod sunt sumendi de numero sociorum.

Et quod objicitur, non est verum : quia in fratre intelligitur nomen diligentis et custodientis honorem et famam fratris : unde tales assumendi sunt de quorum vita et conversione præsumitur, quod onus secum portabunt, et non diffamabunt crimen, cum desiderent correctionem et non infamationem.

Ad hoc quod ponit, quod ille neget coram illis et occultet, dicendum quod

Ad aliud dicunt quidam periti in jure, quod Prælatus non debeat corrigi fraterna correctione de peccato præterito, sed de futuro admoneri ne de cætero contingat. Sed hæc solutio nulla est : quia et Evangelium Matthæi, xvii, 13, loquitur de præterito peccato, et non de futuro. Ideo alii dixerunt, quod correctio fraterna est inter æquales : sed non extenditur ad Prælatos. Et hoc præcipue per illud Gregorii supra dictum : « Hunc quippe delinquentem nemo arguere præsumit, etc. » Sed contra hoc iterum est Evangelium : quia nullum excipit. Ideo cum quibusdam aliis dicimus, quod ad omnes extendatur : sed ad omnes Prælatos est admonitio denuntiationis non procedens. In aliis autem potest procedere in denuntiationem : et hoc supra dictum est et responsum ad auctoritatem Gregorii.

Ad aliud quod objicitur de Domino

<--- Page Split --->

et Juda, dicendum quod in factis Domini multa sunt quae servare non debemus, sed admirari : ipse enim omnium scibilium etiam contingentium habuit scientiam : et scivit quis eum solus, vel cum alio uno, vel duobus, esset traditurus : quod nos imitari non possumus. Quod ergo in Juda hoc non observavit, patet quod haec dicta est, causa fuit. Et cum jam patuit, hoc non est a nobis observandum : quia de quolibet praesumere debemus corrigibilitatem, nisi ipse contrarium exhibeat in seipso saepius admonitus.

Ad 3. Ad hoc quod de facto Petri objicitur, dicendum quod peccatum suum forte publicum fuit. Vel melius dicendum, quod in communitate peccavit, et interrogatus coram communi capitulo monitus est : et ideo ad terrorem omnium aliorum punitus est publice. Qui modus adhuc in religionibus observandus est : quia si in occulto corrigerentur quae ad notitiam plurium veniunt, cito dissolveretur religionis disciplina.

ter in fratrem coactivam non habet correctionem, ut dicitur in X Ethicorum, sicut neque pater in filium. Judex autem in eum quem judicat per legem, habet coactivam correctionem. Ergo haec non est illa

Ad hoc dicendum videtur, quod differunt in ratione quam inducit ultima objectio.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod quandoque ex fraterna correctione potest fieri judiciaria, ut patet ex supra disputatis : sed tamen haec non est illa : ut dicit Philosophus, quod pater non est cogit filium : sed tamen contumacem, si per legem etiam secundum Philosophum denuntiat judici, tunc ille cogit eum.

ARTICULUS XXIII.

An Deus juste liberavit meretricem, non invento qui projiceret primum lapidem?

ARTICULUS XXII.

Quomodo differat correctio fraterna a correctione judicis ?

Sexto quaeritur, In quo differt illa correctio a correctione judicis ?

Videtur autem, quod in nullo : quia in Evangelio dicitur, quod testes adhibeantur, et Ecclesiae denuntietur 1 : per quod intelligitur accusatio : et quod a communione præscindatur per sententiam,et sit sicut ethnicus et publicanus : et haec omnia sunt in correctione judicis : ergo in nullo videtur differre correctio fraterna a correctione judicis.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : « Ideo enim liberavit peccatricem », quia non erat qui juste projiceret lapidem, etc. »

Ex hoc videtur, quod si ibi fuisset aliquis justus, quod illi præcepisset quod lapidasset eam.

Quod si concedatur, CONTRA erit quod dicitur, Ezechiel. XVIII, 23 : Numquid voluntatis meæ est mors impii? dicit Dominus Deus : et non ut convertatur a viis suis, et vivat. Et, Osee, VI, 6 : Misericordiam volui, et non sacrificium : et scientiam Dei plus quam holocausta.

Sed in contrarium hujus est : quia fra-

Ad hoc dicendum, quod sine dubio solutio. etiamsi justi fuissent, Dominus ad pæ-

1 Cf. Matth. xvii, 16 et 17.

<--- Page Split --->

nitetiam voluisset vivere adulteram : sed ad præsentes utebatur simulationis modo, ut confunderet, et erubescentes ad fidem sui et pœnitentiam inclinaret. Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS XXIV.

An in lege veteri per cerimonialia dimittebantur venialia ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, paulo post : « Nam venialia remittebantur per cerimonias. »

CONTRA : Nullum peccatum dimittitur non habenti gratiam : sed isti . non habebant gratiam : ergo nullum peccatum eis dimittebatur.

Sed quia Tullius et alii gentiles Philosophi cerimonias habebant, et nullum usum intelligebant significationis : videtur falsum esse quod dicunt. Dicit enim Tullius, quod religio est species justitiae et hanc diffinies dicit, quod sit virtus quae cuidam naturae superiori quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert. Et ideo omnis cultus divinus dicitur cerimonia : et dicitur a munia et Cerere qua est Dea frugum : pro necessitate enim frugum inventus est primo cultus divinus : et ideo a Cerere in omnes divinos cultus est vocabulum transsumptum.

ARTICULUS XXV.

An omnis qui ligat alios, sit justus ?

RESPONSIO. Dicendum, quod non dicit dimitterentur, sed quia putabant dimitti, eo quod secundum legem non puniebantur.

Nota etiam, quod cerimoniae dicuntur a carie quod est ligni putredo, et mene quod est defectus : quia deficientia erant mandata nullum usum habentia nisi significandi : unde fecerunt quidam sic dicentes :

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 2 : « Ex his satis perpenditur, etc. »

Videmus enim, quod non omnis qui ligat alios et solvit, sit justus.

RESPONSIO. Dicendum, quod non dicit, quod sit, sed quod debeat esse : et hoc plane est verum.

Ex carie mene cerimonia contrahit ortum. Mene defectus, caries putredo vocatur.

<--- Page Split --->