DISTINCTIO XVIII.
De confessione sacramentali in se quantum ad potestatem absolventis virtute clavium in foro poenitentiali.
A. De remissione sacerdotis.
Hic quæri solet, Si peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo pœnitens votum habuit confitendi, quid postea dimittatur ei a sacerdote? Video enim quo vinculo eum ligat, scilicet temporalis pœnæ, sed non a quo eum absolvat. Et ideo quæro. Ante pœnitudinem quippe cordis, anima rei maculam habet et fœtorem peccati, atque æternæ ultionis vinculo ligata existit. Si vero ante confessionem per cordis contritionem Deus per seipsum sine ministerio sacerdotis et debitum omnino relaxat, et animam interius purgat a contagione et fœtore peccati, quid erga mundat? quid dimittit sacerdos? ubi sunt claves illæ quas Dominus tradidit Petro et successoribus ejus, dicens: Tibi dabo claves regni cœlorum : et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis : et quodcumque solveris super terram erunt soluta et in cœlis 1. Ut autem præmissa quæstio plenius explicari valeat, quasi altius ducto rete 2, de his clavibus et usu earum disseramus.
solventis, scilicet a parte potestatis sacerdotis.
Dividitur autem in duas partes : in quarum prima agit de potestate clavium et essentia et usu. Et in secunda, de clavibus ex parte recipientis claves, ibi, Dist. XIX, A, « Postquam ostensum est, etc. »
Adhuc, Prima subdividitur in tres par-
« Hic quæri solet, Si peccatum omnino, etc. »
Hic agitur de confessione ex parte ab-
<--- Page Split --->
tes : in quarum prima agit de potestate solvendi et ligandi in foro pœnitentiæ : in secunda, de potestate ligandi in foro causarum, ibi, G, § 2 : « Est et alius modus ligandi et solvendi, etc. » In tertia vero, ad hos duos adaptat verba Evangelii, ibi, H, « Secundum hos ligandi et solvendi modos, etc. »
Adhuc, prima harum habet tres. Primo enim quaeritur, an sit clavis? Secundo quaeritur, Quæ et quot sint? ibi, B, « Claves istæ non sunt corporales, etc. » Tertio, agit de usu earum, etc., ibi, C, « Usus harum clavium, etc. »
ARTICULUS I.
An in Ecclesia claves aliquæ sint necessariæ ?
Secundum autem hæc tria nos etiam quæremus de clavibus.
Primo, super primum capitulum ratione illius verbi quod dicit : « Ubi sunt claves illæ, etc., » quæremus, An sint claves ?
Videtur autem, quod non : quia
Culpa et pœna annexæ sunt : ergo remittens culpam, necessario absolvit a pœna: ergo non sunt necessariæ claves : et si non sunt necessariæ, non sunt, quia nihil vanum est in operibus gratiae : ergo videtur, quod non sint claves.
Adhuc, Vis contritionis sæpe solvit totum ante omnem actum sacerdotis : sed actus sacerdotis sunt in clavibus : ergo non sunt necessariæ claves.
Si forte tu velles dicere, quod in contritione relaxetur tota culpa, sed non tota pœna : et partem pœnæ dimittat clavis. CONTRA : Id quod est dimissivum majoris, potest etiam in minus : sed pœnam æternam solvit contritio : ergo et temporalem partem pœnæ quæ remanet, remittere potest : ergo inutiliter datur
clavis: quia melius fit quod per unum, quam quod fit per duo, dummodo per unum fieri possit, ut vult Philosophus.
Adhuc, Pœnæ non est debitor aliquis nisi ex culpa : si ergo nihil remaneat de culpa, nihil videtur remanere de pœna : sed post contritionem nihil manet de culpa : ergo nihil manet de pœna : ergo inutiliter datur clavis.
Adhuc, Probatur hoc per simile : quia si non fit albedo in aliquo, nisi quæ causatur in candore lactis, vel a calido, vel frigido : si nihil remanet de causa albedinis, nihil remanebit de albedine : sed constat, quod nullius pœnæ est iste debitor, nisi ex culpa sicut ex causa : ergo si nihil post contritionem remanet de culpa, nihil remanet de pœna : et inde sequitur ut prius, claves esse inutiles.
Si forte tu velles dicere, sicut dicit Magister Hugo de sancto Victore ad Bernardum quaerentem istam quaestionem, quod est multiplex vinculum, quo ligatur peccator ex peccato, scilicet obdurationis, captivitatis diabolicæ, servitutis, quæ usuras cogit dare mortis æternæ, et obligationis ad confessionem. Et a primis quidem quatuor absolvit Deus per seipsum, ligando ad quintum, a quo absolvit per sacerdotem ligando ad unum, scilicet pœnam expiationis in satisfactione peragendam : dicit enim, quod a vinculo obdurationis solvit per emollitionem cordis ad pœnitentiam : a vinculo autem captivitatis diabolicæ quo tenetur ne per se resurgere possit, absolvit per adjutotium erigentis gratiae prævenientis : a vinculo autem servitutis per adjutorium gratiae cooperantis, qua possit bona operari : a vinculo vero mortis æternæ per absolutionem a reatu pœnæ æternæ. Si, inquam, sic dicas : quæro primo, Quid necesse habeat Deus solvere a quatuor dictis vinculis ligando ad quintum ? Cum enim dicatur, Deuter. xxxii, 4 : Dei perfecta sunt opera, videtur perfectius esse Dei opus si in nullo maneret ligatum, quam quod absolvit a quatuor, et ligat ad vinculum quintum.
<--- Page Split --->
- Adhuc autem videtur esse conditionatum opus Dei, in hoc scilicet, quod non absolvit hunc, nisi ille obligetur ad confessionem : sed conditio inducit dubium et tempus : ergo videtur Dei opus potius dubietati et temporalitati subjacere : et hoc maximum omnis sapiens reputat inconveniens : nullius enim opus certum est, si Dei intemporalis et aeterni potius incertum est opus et temporale.
Sed contra. Si FORTE propter hoc dicas, quod non sunt claves iste Ecclesiae. CONTRA :
Matth. xvi, 19, dicitur : Tibi dabo claves regni caelorum, etc. Ergo sacerdottes habent claves.
Adhuc, Aditus paradisi significat aditum ad Ecclesiam : video autem, quod ille aditus reclusus est potestate Angeli ministrantis : ergo et aditus sacramentorum Ecclesiae recludi debet potestate ministrorum Ecclesiae : sed illa potestas dicitur clavis : ergo claves sunt in ministris Ecclesiae.
Multæ autem aliae auctoritates ad hoc inducuntur in Littera : et ideo hæc sufficiant.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod absque ambiguitare claves Ecclesiæ sunt, quas habet Ecclesia (ut dicit Hieronymus) in suis Episcopis, et sacerdotibus : quibus dignis non solum sacramenta, sed etiam cœlum aperitur, et clauditur indignis.
Ad 1. De solutione autem objectorum dicendum ad primum quod clavis dupliciter aperit regnum operando ad remotionem peccati impedientis : et unus modus saepe dictus est, et est bonus, scilicet quando conteritur aliquis, dolor suus vim habet a gratia informante, et a voto confitendi et satisfaciendi, quod habet in proposito. Sicut igitur est in medicinis compositis, quæ totum expellunt morbum, ita tamen quod quælibet simplex medicina ibi posita operatur contra aliquam partem morbi et causam : ita dico quod in peccato est culpa et pœna, et est pœna æterna improportionabilis viribus pœnitentis, et acerba pro debito reatus : et gra-
tia quidem habet effectum contra culpam, et dolor contra acerbitatem pœnae : dolor autem passionis Christi contra æternitatem : et votum submittendi se clavibus habentibus vim ex passione, babet solvere improportionem illam, qua major est viribus pœnitentis : et satisfaciendi votum quandoque solvit totum residuum, quandoque autem solvitur per satisfactionem sequentem in actu. Unde nihil prohibet operari clavem ante actum sacerdotis extra : sicut et gratia mediatoris operata est antequam esset mediator in natura vera medietate. Alio modo operatur clavis in absolutione confessionis dimittendo partem pœnae debita per gratiam ministerii sacerdotum Christi, quod non est credendum gratia carere, sed potius per maximam habere gratiam. Licet ergo solvatur pœna et culpa in contritione, non tamen fit hoc virtute solius contritionis, sed potius etiam virtute clavium : sicut licet in medicina aliqua solvatur morbus aliquis, non tamen fit hoc virtute unius receptorum in medicina, sed virtute cujuslibet solvitur aliquid morbi.
Ad aliud dicendum, quod vis contritionis numquam ita totum solvit, quin effectus sit ibi, ut patet per antedicta : et etiam postea actu tenetur se submittere, quia aliter per contemptum religionis inciperet adeo malignare sicut prius.
Ad aliud dicendum, quod quandoque ad 3. tota pœna dimittitur in contritione, sed numquam virtute solius contritionis : et ideo ut impleatur votum quod in contritione habuit, et habere tenebatur, postea etiam debet se submittere confessori et satisfactioni : sed verum est quod si sacerdos sciret talem in voto absolutum, non imponeret ei pœnitentiam in satisfactionem præteritorum : sed vel nullam imponeret, sicut nec Dominus fecit Maria Magdalena : vel si imponeret aliquid, faceret hoc in medicinam futurorum, sicut dantur medicinæ præservativa : quia autem sacerdos hoc scire non potest, ideo omnibus venialibus pœnitentiam injungit.
<--- Page Split --->
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod secus est in effectu et causa conjunctis per naturam, et causa et effectu conjunctis per voluntatem in conversatione hominis: in natura enim propter hoc soluta tota causa, solvitur totus effectus, quia natura agit necessario: et ideo remoto agente, nihil manet de effectu ipsius. Sed in voluntate, quia voluntas deliberativa est, cadit in vituperium et laudem ex opere suo: et ideo transeunte causa, non transit effectus, imo manet: sicut cum culpa transit actu, non transit reatu, imo manet. Et similiter quoad debitum satisfaciendi, bene potest manere post recessum culpa in toto. Unde talia argumenta in moribus etiam civiliter loquendo, nihil valent, sicut jam patuit.
Ad 1et 6. Ad 1D quod objicitur de Hugone, dicendum quod in veritate illud est tota scientia illius libelli, et intelligitur, non ita quod Dominus sub conditione solvit, sed Dominus simpliciter absolvit: tamen quia in contritione votum est confessionis, et sine illo non esset contritio, propter hoc tenetur ad confessionem. Et quia
votum conjunctum est absolutioni a quatuor vinculis dictis, ideo dicit Magister Hugo, quod Deus absolvit ligando: sed sacerdos e contra ligat solvendo: ligando enim ad pœnitentiam expiationis absolvit a voto confessionis, dimittendo partem pœnae debita e si qua manserit post contritionem. Et per hoc patet, quod in opere Dei secundum quod Dei est, nulla conditio est, nec temporalitas, sed necessitas illius obligationis est ex voto confitendi et satisfaciendi ad arbitrium ministrorum Ecclesiae, sine quo non potest esse vera contritio.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
Ad TERTIUM autem iterum dicendum, quod licet in eo sint omnia æque possibilia, tamen non omnia sunt nobis æque utilia: utile enim nobis est, ut adstringamur talibus votis propter erubescentiam et expiationem, quæ non tantum valent ad expiationem præteritorum, sed etiam ad cautelam futurorum. Et quæcumque sunt nobis magis utilia, hæc ordinavit Deus in sacramentis.
B. De clavibus,
Claves istae non sunt corporales sed spirituales, scilicet discernendi scientia, et potentia judicandi, id est, ligandi et solvendi : qua dignos recipere, et indignos debet excludere a regno Ecclesiasticus judex : qui sicut habet jus ligandi, ita et solvendi '. Unde Ambrosius : Dominus par jus et solvendi esse voluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet. Et infra : Certum est, quod Ecclesiæ utrumque licet, hæresis utrumque non habet. Jus enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte ergo Ecclesia hoc sibi vindicat, quæ veros sacerdotes habet : hæresis vindicare non potest, quæ veros sacerdotes non habet.
<--- Page Split --->
ARTICULUS II.
An diffinitio clavis posita a Magistro sit bene data ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Claves istæ non sunt corporales, sed spirituales, etc. »
Et quaeruntur quatuor, scilicet quid sit clavis?
Secundo, Quot sunt claves numero ?
Tertio, De clave quae dicitur scientia discernendi.
Et quarto, De clave quae dicitur potestas ligandi et solvendi.
AD PRIMUM autem extrahatur diffinitio clavis ex Littera, ubi ex verbis Hieronymi dicit Magister, quod « claves sunt discernendi scientia, et potentia judicandi, id est, ligandi et solvendi : qua dignos recipere, et indignos debet excludere a regno Ecclesiasticus judex. » Hæc verba omnia etiam sunt in Glossa super Matthæum, xvi, 19, et sunt Hieronymi.
Formatur autem diffinitio in communi sic : « Clavis est potestas judicis Ecclesiastici, qua dignos recipit, indignos vero potest excludere a regno. »
Cum autem judex Ecclesiasticus sit a jurisdictione, non ab ordine, videtur quod non habet claves, nisi habens jurisdicctionem in foro causarum : et hoc falsum est.
Hoc videtur etiam alia ratione : quia omnis potestas, quae tota perficitur aliquo uno, habito illo potest reduci ad actum : si igitur potestas quae dicitur clavis, perficeretur ex illo uno quod est ordo sacerdotalis, habito ordine sacerdotali, posset reduci ad effectum : quod est falsum, quia secundum hoc omnes monachi sacerdotes possent absolvere et ligare, quod falsum est : ergo videtur,
quod judex Ecclesiasticus sit habens jurisdictionem. Ex hoc arguitur ut prius.
- Ulterius, Objicitur de hoc quod dicit, « Qua dignos recipere, etc. » Digni enim eo ipso quod digni sunt, merito suæ dignitatis sunt recepti : et ideo vane recipiuntur postea a sacerdote, vel nullo modo recipiuntur.
Si autem dicas, quod recipere eos, est receptos ostendere : tunc secundum hoc nihil esset potestas clavis, nisi quoad homines, quod inconveniens infra esse ostendetur.
- Ulterius, Objicitur de hoc quod dicit ibi, « A regno : » quia videtur potestas hominis non esse super regnum. PROBATIO. Potestas hominis in ministerio est super illud, quod traditur dispensationi ministerii sui : sed non nisi sacramenta traduntur ministerio sacerdotum dispensanda, et non regnum : ergo videtur, quod non debet dicere, a regno, sed a sacramentis.
RESPONSIO. Dicendum, quod diffinitio Solutio, illa optima est : quia ponitur in ea genus quod est potestas, et subjectum proprium illius potestatis, quod est judex ecclesiasticus : et differentiae pertinentes ad specialem et substantialem actum, qui est recipere dignos, et excludere indignos : et finis per omnia intentus, qui est introductio in regnum.
Ad PRIMUM ergo objectum, dicendum quod ecclesiasticus judex sumitur hic in foro pœnitentiali, et non in foro causarum, nisi elargiatur sibi potestas : et non oportet, quod habeat jurisdictionem super subditos, sed quod sit aptus habere ex ordine, et nihil desit ei nisi commissio : non enim ponitur in diffinitione actus dicendo, qua recipit : sed, qua valet vel potest recipere, ut notetur facultas ex habitu : et quod non operatur, non est nisi quia materiam subjectam non habet, quam non potest habere nisi per jurisdictionem.
Ad ALIUD dicendum, quod habito ordine nihil deest quantum ad operantem : et ideo nulla perfectio additur operanti
<--- Page Split --->
amplius quam ordo : et hoc patet ex hoc, quod si sacerdoti committitur plebs, non recipit aliquam consecrationem propter hoc. Constat autem, quod omnis potestas datur per consecration emin spiritualibus : et ideo patet, quod habens ordinem, in toto perfectus est quantum est ex parte agentis : sed quia omnis facultas exigit materiam, suspenditur ab operatione ita diu donec materia sibi per jurisdictionem determinetur.
Ad ALIUD dicendum, quod digni fiunt magis digni : dignitas enim Dei praecedit, tollens indignitatem culpae : et opus ordinis et clavis sequitur, tollens aliquid de indignitate pene : et ideo non tantum ostendunt solutos a Deo, sed etiam absolvunt ab aliquo quo ligati venerunt, et ita imbuant sacramentis.
Adhuc, In nobis ad perfectum opus exiguntur tria, scilicet scire, velle, et posse : et tamen opus egrediens ab his est unum : constat autem , quod scientia judicandi habet se sicut scire in nobis : ergo videtur, quod una clavis sit secundum actum, et unus actus clavis.
Adhuc, In materialibus non est ad unam seram nisi clavis una : sed in omnibus spiritualibus non est nisi una sera quae est peccatum in communi : ergo videtur, quod non requiritur nisi clavis una : et ita videtur, quod non sint duae claves.
Item, Unius effectus non est nisi una potestas : sed unus est effectus, scilicet ligare et solvere : ergo non est nisi una potestas : ergo una clavis.
Ad ALIUD dicendum, quod ponitur ultimus finis actus ordinis : quia non fit reconciliatio ad sacramenta, nisi propter regnum.
Ad argumentum autem dicendum, quod ministerium sacerdotis, non est super regnum immediate, sed per medium, scilicet per susceptionem ad sacramenta : et hoc modo bene committitur eis dispensare regnum.
ARTICULUS III.
Quot sint claves ?
Secundo quaeritur, Quot sunt claves numero ?
Videtur enim, quod una sola :
- Dicit enim Glossa super Matthæum, xvi, 19, quod « claves sunt scientia discernendi, et ligandi et solvendi potestas : » sed scientia discernendi constat, quod est informans et dirigens ad actum solvendi et ligandi : et talia quorum unum est dirigens, et alterum exsequens, non sunt duo, sed unum in actu : ergo claves non sunt duæ, sed una.
ULTERIUS videtur, quod sint duæ claves : quia.
Ita per multas auctoritates tam Bibliae, quam sanctorum Patrum, probatur in Littera : et illae sufficiant.
Per rationem arguitur idem sic : Duo sunt in libero arbitrio facientia peccatum, scilicet ratio, et voluntas : sed faciens peccatum clauditur per peccatum ut non intret regnum : ergo utrumque indiget reseratione : cum igitur differant haec inter se, videtur quod claves reserantes differant : sunt autem haec duo differentia : ergo claves duæ different reserantes.
Adhuc, Peccatum aliter impedit cognitivam, et aliter affectivam : quia cognitivam impedit, ut tenebra interior spiritualis : affectum autem impedit per inclinationem deorsum, et aversionem ab incommutabili bono : sed constat, quod quidquid est in anima rationali, ad haec duo reducitur : ergo videtur, quod his solutis, omnia alia sint absoluta : sed aliter ligatur cognitiva, et aliter affectiva : ergo alio et alio indigent reserante : cum igitur ipsa sint duo, videtur quod reserantia sint duo.
Adhuc et est magis ad propositum : Opus sacerdotis in confessione ubi utitur
<--- Page Split --->
clave, est duplex, scilicet eductio peccati, et absolutio rei : sicut patet per illud Job, xxvi, 13: Obstetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus : ecce opus primum. Et, Joan. xx, 23: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : ecce opus secundum. Constat autem, quod utrumque opus exigit potestatem in sacerdote, quia omne opus egreditur ab aliqua potestate : sed eductio peccati non fit nisi per judicium discretionis, quae ostendit, quam vile sit peccatum, quam detestandum, quantum unum vilius alio, et hujusmodi : ergo ad hunc actum exigitur clavis scientiae discernendi. Constat autem, quod post contritionem sequitur absolutio, vel retentio peccatorum : et hoc opus similiter non fit nisi ab aliqua potestate quae vocatur clavis. Ergo cum non sint plura opera substantialia, nisi hoc unum super peccatum, et alterum super peccatorem, videtur quod sint due et non plures claves. Haec autem objectio notanda est : quia concludit veritatem ex propriis, et ex his penes quae proprie accipitur diffinitio clavium.
VIDETUR autem ulterius, quod sint tres claves : quia
Tres personæ sunt a quibus fluit omnis potestas sacramentalis : sed una illarum est penes appropriatum Patri, scilicet potestas ligandi et solvendi : altera penes appropriatum Filio, scilicet scientia discernendi : ergo restat adhuc tertia penes appropriatum Spiritui sancto.
Adhuc, In omni creatura rationali libera ad agendum, tria concurrunt ad opus, scilicet scire, velle, et posse : ergo cum penes duo illorum sit accepta clavis, videtur quod eadem ratione accipiatur una clavis penes tertium : ergo erunt tres claves.
Adhuc, Scire et posse imperfecta sunt ad actum : sed si adveniat velle, tunc operabuntur. Cum igitur clavis sit potestas perfectissima ad actum, videtur quod necessario debeat aliquid esse ibi respondens voluntati operanti : et præter
illud sunt due : ergo cum illo erunt tres, ut videtur.
ULTERIUS videtur, quod sint quatuor :
Quilibet enim modus aperiendi vel absolvendi, requirit aliud et aliud instrumentum : sed quatuor a Magistro in Littera determinantur modi ligandi et solvendi : ergo quatuor erunt instrumenta : ergo quatuor claves : dicit enim, quod solvit et ligat, quando absolutum vel ligatum demonstrat. Item, Quando Ecclesiæ reconciliat et restituit, et quando partem peneæ dimittit, et quando excommunicationem fert, vel absolvit ab ea.
Adhuc, Quando Dominus loquitur Petro de clavibus, non nominat tantum claves regni caelorum, sed etiam portas inferi : si ergo due sunt portarum regni, eadem ratione due erunt portarum inferni : ergo erunt quatuor.
Adhuc, Videtur, quod plures sint quam quatuor : quia sunt portæ inferni, paradisi, limbi, purgatorii, et cœli : sed constat, quod omnes istæ portæ aperiuntur : ergo videtur, quod distinctas et determinatas exerceant claves : ergo cum uni portæ aptentur due claves, videtur quod ad minus sint decem claves.
RESPONSIO. Dicendum, quod sicut habetur, Isa. xxii, 22, ubi dicitur : Dabo clavem domus David super humerum ejus. Et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et non erit qui aperiat : Filius Dei est vera clavis regni cœlorum, quia ipse aditum regni nobis reservait, quem Adam suo peccato recluserat : unde legitur in oratione paschali : « Omnipotens « Deus, qui per Unigenitum tuum redem- « ptorem nostrum, æternitatis nobis adi- « tum, devicta morte, reserasti. » In Filio autem divino duo sunt, sicut dicitur, I ad Corinth. I, 24, scilicet, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Et ideo quia ipse his duobus reservait regnum, in his duobus dedit suis sacerdotibus reserandi potestatem. Et penes hæc duo, due claves accipiuntur.
<--- Page Split --->
Huic autem rationi conjungantur tres quae in tribus objectionibus pro hac parte inductis, posita sunt, et praecipue tertia: et erunt quatuor penes quae distinguuntur duae claves quas dicunt Sancti.
Ad id ergo quod primo objicitur, quod non sit nisi una clavis : dicendum, quod claves non distinguuntur penes finem ullimum, sed potius penes actus proximos substantiales et necessarios. Constat autem, quod actus necessarius est distincrio peccatorum in confessione, quae est super peccata : et etiam actus necessarius est absolutio. Et ideo penes illos, licet unus dirigat ad alterum, sunt tamen duae claves. Et est simile : quia licet prudentia virtus sit auriga virtutum, ut dicit Bernardus ad Eugenium, et dirigat alias, tamen quia habet actum proprium, dicitur et est una virtus cardinalis distincta ab aliis quas dirigit.
Ad aliud dicendum, quod illa tria quae sunt in nobis, licet referantur ad unum actum ultimum, tamen proprios et proximos actus habent differentes, penes quos etiam distinguuntur, et sunt distinctae facultates : et ideo etiam actus proprii et proximi clavium differentes sunt, licet finis sit unus : et hoc sufficit ad divisibilitatem potestatis et facultatis, ut jam tactum est.
Ad aliud dicendum, quod in materialibus ad unam seram uno modo se habentem et uno modo reclusam, est una clavis : sed ad unam seram habentem duas clausuras, nihil prohibet esse duas claves, quia tunc una sera est ut dua : et sic est hic, quia sera quaedam est ex eo quod peccatum non discernitur et distinguitar, et altera est ex reatu qui innascitur peccatori ex peccato : et ideo necessario sunt duo modi reserandi et aperiendi, sicut jam dictum est.
Ad id quod objicitur, quod sunt tres claves, dicendum quod non sunt necessa-
ria nisi dua tantum propter causam dicatm.
Ad objectum autem primum dicendum, quod voluntas sive bonitas appropriata Spiritui sancto non est aequalis ad ligare et solvere : sed clavis dicit talem potestatem qua claudat et aperiat aequaliter : sed Dei voluntas sive bonitas semper est ad aperiendum, ut qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire1 : et hoc verum est quantum est de se : et si aliud vult, ut dicit Damascenus, hoc vult ex nostra causa : et ideo in clavibus non potuit esse aliqua potestas respondens Spiritui sancto : sed ipse dat donum, per quod peccatum dissolvitur.
Aliter posset dici et minus bene, scilicet quia dua claves non acccipiuntur penes attributa Patris et Filii, sed penes attributa Filii tantum, quia primus clausit et aperuit : et hoc supra probatum est per auctoritatem Isaie.
Ad aliud dicendum, quod sicut dixit Altisiodorensis, non oportet de clavibus aliquid respondere voluntati hominis, quia in clavibus non debet homo sequi voluntatem suam, sed voluntatem Dei primo absolventis per gratiam : et haec solutio optima esse videtur.
Alii subtilius et pejus dixerunt, quod isti actus, aperire et claudere, non sunt ex parte nostra : et ideo facultates eorum non debent omnino sumi ex parte nostra : sed voluntas est ex parte nostra, et ideo penes voluntatem nulla sumenda est clavis.
Ad aliud dicendum, quod verum est quod ubi prima duo sequuntur voluntatis libertatem, ibi sunt imperfecta ad opus, nisi adveniat voluntas : quia confessione facta et potestate habita, adhuc libera est voluntas agere vel non agere si vult. Sed quia in divinis sequitur operatio ex divini praecepti necessitate, ideo habitis primis duabus facultatibus, sufficienter habetur perfectio ad opus.
<--- Page Split --->
Ad m quod ulterius quaeritur, Utrum sint quatuor ? Dicendum, quod non.
Ad objectum dicendum, quod prima est falsa : quia omnes modi illi reducuntur ad duos : quod enim absolutum et ligatum ostendit, non fit nisi per pene dimissionem, sicut in Littera patebit : et per hoc ipsum Ecclesiæ reconciliat. Sed ligare et solvere anathema est alius modus : sed quia non est nisi per culpa cognitionem vel relegationem vel solutionem, in forma convenit cum eo, qui est in foro confessionis et pœnitentiae : et ideo non requirit alias claves : et ita patet, quod illa objectio nulla fuit.
Christum fuit solutum, animæ autem de purgatorio cum quælibet purgatur ad plenum : de limbo enim patrum hic loquimur, non de limbo puerorum qui perpetuo clausus est.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS IV.
An scientia discernendi inter lepram et non lepram, sit clavis Ecclesiæ ?
Ad aliud dicendum, quod licet sint portæ inferi, non tamen ad illas determinantur claves Ecclesiæ : unumquodque enim, ut dicit Philosophus, determinatur et de nominatur per diffinitionem ad optima sui : clausio autem et apertio januarum inferni sequitur ad clausionem et apertionem portarum cæli, et portæ cæli sunt intentæ et finales clavium, et ideo ab illis dicuntur : et sunt duæ claves, quia ex quo clauditur cœlum alicui, hians est super eum apertis portis infernus : et eo ipso quod aperitur cœlum, clauditur aditus inferni.
Ad aliud patet solutio per idem, præterquam de paradiso, et purgatorio, et limbo.
Et ad hæc dicendum, quod non est nobis aditus ad beatitudinem vitæ animalis quam in Adam amisimus : et ideo per claves non datur nobis via veniendi ad locum corporei paradisi, ubi Adam in animali vita semper vixisset : et ideo claves ad illum locum non recipit Ecclesia. Quare autem non sit nobis aditus ad paradisum, alibi determinari habet, scilicet super secundum Sententiarum, ubi agitur de ejectione Adæ de paradiso, et reclusione paradisi.
De purgatorio autem et limbo dicendum, quod non habent firmacula perpetua, sed continue sunt aperta ad evolandum determinato tempore : patres quidem de limbo cum Adæ debitum per
Tertio, Quæritur de hac clave quæ dicitur esse scientia discernendi inter lepram et non lepram.
Videtur enim non esse clavis.
Omne enim quod non semper sequitur habentem claves, videtur non esse clavis, cum clavis semper sequatur habentem clavem : sed scientia discernendi inter lepram et non lepram, non semper sequitur habentem claves, ergo non est clavis. Prima patet per se. Secunda probatur ex hoc quod omnis sacerdos habet claves : non tamen omnis sacerdos habet scientiam discernendi inter lepram et non lepram.
Adhuc, Nullum indifferenter habitum præter ordinem et post ordinem et ante, est clavis : scientia discernendi est tale quid : ergo non est clavis. Probatur prima per hoc quod claves dantur in ordine sacerdotii, et numquam sine ipso. Secunda probatur ex hoc quod multi ante sacerdotium habent hujusmodi scientiam, et non sacerdotes aliqui plus quam sacerdotes.
Adhuc, Sicut dicit Philosophus in IV Ethicorum, scientia est virtus intellectualis : igitur generatio ipsius est per experimentum et tempus : non ergo est data in ordine : sed omnis clavis datur cum ordine : ergo scientia non est clavis.
Si forte dicas, quod scientia infusa est
<--- Page Split --->
clavis, non acquisita : et acquisita est illa de qua loquitur Philosophus. Contra : Videmus expresse, quod infusam non recipiunt sacerdotes in ordine : ergo nec infusa est clavis, ut videtur.
Adhuc, Infusa certior est in judicio, quam acquisita : ergo si scientia infusa esset clavis, quilibet sacerdos claves habens, certius judicaret quam Doctores, qui diu per studium scientiam acquisiverunt : et hoc non videmus : imo vel male judicant, vel in dubiis ad eos qui studuerunt, recurrunt.
tiam acquisitam vel infusam de bono et malo discernendo secundum differentias peccatorum quas necessarium est scire, habent hanc scientiam ut clavem : sed habentes minus, et sequentes industriam naturalem, habent claviculam tantum in se : et hoc etiam reputo falsum, nisi eodem modo ut praecedens intelligatur, scilicet quantum ad id quod est materiale in clave, dicantur quidam habere clavem, et alii claviculam : quantum autem ad formale omnes dicuntur habere clavem qui sacerdotes sunt.
Sed si hoc dicatur, erit
Contra Litteram, ubi Hieronymus dicit, quod « duae claves sunt scientia judicandi, et auctoritas absolvendi. »
Adhuc autem quatuor rationes supra adductae sunt, quod scientia debet esse clavis.
Adhuc, Omnis actus potentiae motive pure, indiget regente aliquo, vel quandoque erit perversus : sed ligare et solvere est actus potentiae motivae : ergo indiget regente, ut non quandoque sit perversus : non potest autem esse regens, nisi scientia judicandi quis absolvendus, non et quis : non ergo illum praecedere debet : ergo clavis est scientia judicandi.
Responsio. Dicendum, quod multi hie multa dixerunt, quorum dicta, qui non intelligo, transcurro usque ad tres opiniones, quarum una est Magistri in Littera, scilicet quod concedi potest, quod non omnes habent clavem scientiae judicandi : sed qui carent, ad damnationem suam carent, si habent jurisdictionem utendi clavibus, et in ipsa velint permanere. Sed hanc opinionem puto esse falsam, nisi dicatur clavis materia clavis, ut infra patebit : bene enim conceditur, quod non omnes habeant materiam hujus clavis, id est, id quod est materiale in clave.
Alii dicunt, quod sunt qui habent scientiam ut clavem : et sunt qui habent eam ut claviculam : habentes enim scien-
Tertii dicunt, de quorum numero ego sum, quod scientia non sit clavis, sed potius discernendi et judicandi auctoritas : et hanc in Ordine recipit omnis sacerdos, licet scientiam non recipiat : si autem habet scientiam cum aliis quae exiguntur, bene recipit Ordinem. Si autem non habet scientiam, etiamsi omnibus aliis sit decoratus, et recipit curam pastoralem, ad damnationem recipit.
Secundum hoc igitur planum est respondere objectis.
Ad in enim quod primo objicitur, dicendum quod scientia non est clavis : sed dicitur quandoque clavis, eo quod materia est in clave : et clavis non est in actu nisi per eam, quia ipsa est dispositio quam vult invenire clavis in subjecto : et dato quod non invenerit, tunc clavis frustratur ab actu. Et est simile in naturis et gratia : vis enim motiva vult invenire sensibilem in subjecto : et si non invenit, non movebit. Similiter Ordo sequens ut diaconatus vult invenire praecedentem subdiaconatum in subjecto : et si non inveniat, non erit actu : imo suspenditur donec recipiat ordinem quem transilivit. Similiter vis visiva vult invenire humidum crystallinum purum et illuminatum in oculo : et si non inveniat, ipsa suspenditur ab actu videndi, donec humor crystallinus purificetur. Quod autem ita sit in sacerdotio, patet per illud : Quia tu scientiam repulisti, repellam te,
<--- Page Split --->
ne sacerdotio fungaris mihi 1. Et illud, Labia sacerdotis custodi ent scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est 1. Et illud, Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. Et hujusmodi alia quae multa per totam Scripturam inveniuntur.
Ad aliud dicendum penitus eodem modo : quia auctoritas discernendi numquam datur nisi in Ordine : sed dispositio quam necesse est invenire in subjecto, indifferenter habetur ante et post.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus in veritate loquitur de scientia acquisita consuetudine moralium, et experientia et doctrina circa illa : tamen responsio inducta contra hoc etiam meo judicio nihil valet : sed solutio ad eam et residuum, patet per antedicta.
ARTICULUS V.
De secunda clave quæ est ligandi et solvendi potestas, an sit communicabilis ?
Quarto, Quæritur de secunda clave, quæ est ligandi et solvendi potestas.
Videtur enim, quod hæc potestas incommunicabilis sit : quia
Dicit Augustinus : « Interius mundandi potestatem in baptismo noluit dare servo, ne spes poneretur in homine. » Cum igitur idem sit absolvere quod est interius mundare ab aliquo spiritualiter obligante, videtur quod non debuit communicari ministro talis potestas, ne spes ponatur in ipso.
Adhuc, In Evangelio Marci, II, 7, ubi Christus se dixit in terra dimittere peccata : putantes eum solum hominem, dixerunt : Quid hic sic loquitur? blasphe-
mat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus 2 ? Ergo nullus nisi Deus potest dimittere peccata : ergo potestas ligandi et solvendi a peccatis non est concessa homini qui est minister Ecclesiæ : ergo hæc potestas non est clavis.
- Si autem tu dicas, quod non dimittunt peccata, sed pœnam peccatorum, Contra : Joan. xx, 23, dicitur expresse ; Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. Ergo intelligitur de remissione peccatorum.
SED IN CONTRARIUM hujus objicitur : Sed quia omni illi cui committitur principale, committitur et accessorium secundum regulas juris : sed committitur sacerdoti, quod sacram communionem consecret, et ministret populo : ergo et committitur ei præparatio populi ad sacram communionem illam : sed præparatio non potest esse nisi per absolutionem : ergo potestas absolvendi committitur sacerdotibus : ergo ipsi habent clavern istam.
Hoc idem in Littera probatur multorum sanctorum auctoritatibus : et ideo ista sufficiant.
DICENDUM igitur absque dubio, quod Ecclesia in suis sacerdotibus habet plenam absolvendi potestatem : et hæc est clavis ministrorum sacerdotum : quis autem usus ejus sit, postea loco proprio patebit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non propter hoc ponitur spes in homine : quia homo non operatur nisi ut minister : unde bonus et malus æqualiter habent : sed Deus operatur ut auctor et largitor doni absolutionis per omnem modum, sicut in baptismo facit, scilicet per gratiam suam quam dat in ministerio, sive sit per bonum, sive per malum.
Ad aliud dicendum, quod homo non remittit peccatum ex parte culpæ : quia hoc solius Dei est facere : sed per mini-
<--- Page Split --->
sterium suum remittitur ei pars pœenæ, quandoque in actu, quandoque etiam clave existente in voto, ut supra dictum est : et hoc virtute passionis Christi, quæ est in clavibus, et non virtute ministri.
habet usum clavium : ergo nec claves, ut videtur, nisi falsas et mortuas : sicut mortuus homo non est homo simpliciter, etsi homo dicatur.
Ad hoc quod objicitur de Joanne, dicendum quod intelligitur de remissione peccati ex parte pœenæ.
ARTICULUS VI.
An hæreticus habens ordinem, etiam habeat clavem?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Certum est, quod Ecclesiæ utrumque licet, hæresis utrumque non habet. »
Videtur enim hoc falsum : quia
In tractatu de Ordine probatur, quod veri ordines sunt etiam qui ab hæreticis in forma Ecclesiæ suscipiuntur : ergo sunt ibi ea quæ consequuntur verum ordinem : sed claves sunt de consequentibus verum ordinem : ergo videtur, quod hæresis habeat claves jurisdictionis.
Adhuc, Verus lapis dicitur, ut verus homo, et verus asinus, qui habet actum lapidis et hominis et asini : et mortua hæc dicuntur, quando carent actibus suis : sed supponatur modo, quod verus Ordo in forma Ecclesiæ suscipiatur inter hæreticos : ergo ille ordo habet actum ordinis : sed actus ordinis presbyteri est actus clavis : ergo videtur, quod habeat actus clavis vel clavium.
1 contra. SED CONTRA :
Vadens ad hæreticum scienter, peccat mortaliter : ergo non absolvitur : ergo ex parte confitentis non fit in eo actus finalis clavis. Item nec ex parte audientis confessionem : quia ille non habet jurisdictionem, et suspensus est, et etiam mortaliter peccat se intromittendo. Ergo ex neutra parte potest ibi salvari actus ordinis : ergo videtur, quod hæresis non
RESPONSIO. Dicendum in ista quæSolutie. stione, quod est potestas clavis ex ordine, et est potestas ex jurisdictione : sicut enim supra patuit, omnis actus quærit materiam circa quam sit, et illi in clavibus sunt subditi, qui non nisi per jurisdictionem a summo Pontifice descendentem haberi possunt. Dicendum ergo, quod hæresis in forma Ecclesiæ habens ordines, habet claves, secundum quod potestas sumitur ex ordine : sed non habet ex jurisdictione, et ideo exsequi nihil omnino potest : et si de facto quidem absolvit, nihil facit omnino : et tamen insuper mortaliter peccaverunt et absolvens, et absolutus, si scienter ad talem accessit : et hoc modo intelligitur hoc quod dictum est in Littera.
Ad m quod primo objicitur, dicendum Ad 1. quod Ordinem non consequitur exsecutio clavis, sed tantum potestas in habente potestatem, sed non potentem agere propter materiae defectum : quia materia non est homo auditus, sed potius subditus per jurisdictionem a summo Pontifice descendentem sibi determinatus : et quoad ultimum hæresis dicitur in Littera non habere claves : quia exsecutionem non habet.
Ad aliud dicendum, quod sunt actus Ad 2. essentiales, de quibus hoc verum est quod dicitur in objiciendo, et illi sunt qui consequuntur substantiam, et talem actum bene habet clavis in omni habente ordinem : hic autem actus est perficere habentem secundum potestatem illam, sicut actus lucis lucere, et actus essentiae esse, et est actus scientiae scientem esse, et potestas clavis polestatem secundum clavem : sed non est hoc intelligendum de actu, qui est operatio super materiam extra : lapis enim verus, extra etsi numquam agit, in aliquid esset, et similiter homo verus, et hujusmodi.
<--- Page Split --->
C. De usu clavium.
Usus vero harum clavium multipliciter ' est, dicernere scilicet ligandos et solvendos, ac deinde ligare vel solvere. Qui enim, ut ait Gregorius, indignos ligat vel solvit, propria potestate se privat, id est, dignum privatione se facit.
ARTICULUS VII.
An sacerdos valeat absolvere a culpa et a reatu penea aeternae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Usus vero harum clavium, etc. »
Ratione enim hujus quaeritur de usu clavium : et quia haec quaestio multiplex est, nos quemlibet ejus articulum deducemus ubi cadit super Litteram.
Et primo, Quaeramus de illo usu communi quem Magister determinat primo in Littera, scilicet utrum sacerdus absolvere valet a culpa, et a reatu penea aeternae ?
Et videtur, quod sic :
- Majus enim est mereri alicui primam gratiam qui indignus est gratia, quam absolvere a culpa eum qui absolutione est dignus: et primum potest mereri homo, etiam qui non est vicarius Christi : ergo et hoc secundum potest homo, praecipue qui est vicarius Christi : hic autem est sacerdos in confessione : ergo in confessione sacerdos potest ab-
solvere a culpa et pсna mortis aeternae, ut videtur.
Item, Hugo de sancto Victore in libello de Potestate ligandi et solvendi dicit sic : « Sicut in divina absolutione mutatur pcna aeterna in purgatoriam, sic in sacerdotali transfertur divina sententia in humanam : » divina autem sententia est pcna aeterna, et reatus pcna aeternae : ergo in humana et sacerdotali absolutione transfertur pcna aeterna : sed haec non potest transferri nisi culpa absolvatur : ergo videtur, quod in sacerdotis absolutione relaxetur culpa.
Adhuc, Si rex terrenus alicui committeret vices suas in judicio rerum, daret ei plenariam potestatem absolvendi volentes satisfacere, et ligandi et condemnandi eos qui impenitentes permanent: ille minister posset absolvere a culpa et pcna : ergo cum liberior sit indulgentia divina, quam humana aliqua possit esse, videtur quod vicarii Christi, quibus in foro pœenitentia dixit : Quaecumque solveritis, etc., possint absolvere a culpa et pcna.
Si autem hoc concedatur, probetur sed comcontrarium per ea quae dicuntur in Littera ex dictis Hieronymi et Cassiodori, quae non oportet hic adducere.
Sed per rationem objicitur sic: Temporale finitum, non potest in infinitum
<--- Page Split --->
et æternum : sed omnis sacerdotum potestas est temporalis et finita : ergo non potest in infinitum et æternum : sed culpa est infinita et æterna : ergo non potest aliquis sacerdos in remissionem culpae et pene aeternae.
RESPONSIO. Dicendum, quod sacerdos non potest absolvere a culpa et penea aeterna : sed tantum absolvit relaxando partem peneae, nisi illo modo quo supra dictum est, quod votum clavium est in contritione habendo vim quamdam ad remissionem totius peccati.
Ad m autem quod obiicitur primo, dicendum quod non est simile quod inducitur : quia ille qui meretur primam gratiam alicui, non dat gratiam, sed inclinat Deum ad dandum : sed ministri in sa-
cramentis aliquo modo agunt ad hoc ut fiat effectus sacramenti : et ideo non potest esse in potestate ministri conferre gratiam, sed tantum diminutionem pecnae.
Ad ALIUD dicendum, quod Hugo divinam sententiam vocat pœenam temporalem purgatoriam, non tamen viribus pœenitentis proportionatam : et humanam sententiam vocat pœenam portabilem proportionatam viribus pœenitentis : et haec fit bene in absolutione hominis.
Ad ALIUD dicendum, quod vicarius regis non constituitur nisi super offensam finitam et temporalem : et illa potest constitui in hominis potestate : sed de offensa Dei secus est, quae est infinita, et ideo non potest constitui in hominis potestate.
D. Si sacerdos potest dimittere vel retinere peccata ?
Sed quaeritur, Utrum a peccato solvere valeat sacerdos, id est, a culpa : ut culpae maculam abstergat, vel debitum aeternae mortis solvere valeat ? Quidam arbitrati sunt, cum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut praediclum est, scilicet mentis contagione ac cecitate, et debito futurae penea : alterum curari per Deum, alterum solvi per sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, projicietur in tenebras exteriores 1. Cum autem liberatur ab his, suscitatur a morte peccati. Unde Apostolus : Surge qui dormis,... et illuminabit te Christus 2. Solus enim Christus, non sacerdos, animam resuscitat, ac pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui animae faciem lavat : debitum vero aeternae penea solvere concessit sacerdotibus. Quod in resurrectione Lazari 3 signatum asserunt : quem Christus prius per se interius vivificavit, deinde foras exire jussit : eumque adhuc
<--- Page Split --->
ligatum solvere Apostolis præcepit : quia, ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, sacerdotibus vero dedit vinculum æternæ mortis solvere. Alii vero dicunt solum Deum, non sacerdotem, debitum æternæ mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat: nec tamen diffitentur sacerdotibus traditam potestatem peccata dimittendi et retinendi, quibus dictum est : Quorum remiseritis peccata, etc. 1 Sicut enim Christus retinuit sibi potestatem baptismi, ita et pœnitentiae. Et ideo sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum æternæ mortis relaxat. Ipse enim per seipsum peccata pœnitentium tegit : et tunc tegit, quando ad pœnam non reservat. Tunc ergo tegit, quando debitum pœnæ solvit. Quod autem ipse tegat, a parte dicit Augustinus exponens illum locum Psalmi : Quorum tecta sunt peccata 2, id est, cooperta et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit advertere : si noluit advertere, noluit animadvertere, id est, punire, sed ignoscere 3. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est, æternaliter puniat. Videre enim Dei peccata, est ad pœnam imputare. Avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad pœnam non reservare. Item, Hieronymus : Quibus Deus dimittit peccata, tegit ne in judicio revelentur 4. Item, Cassiodorus : Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat. Ex his aperte ostenditur, quod Deus ipse pœnitentem solvit a debito pœnæ: et tunc solvit, quando intus illuminat inspirando veram cordis contritionem. Cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur. Nemo enim vere compungitur de peccato, habens cor contritum et humiliatum 5, nisi in charitate. Qui autem charitatem habet, dignus est vita æterna. Nemo autem simul vita et morte dignus est. Non est ergo tunc ligatus debito æternæ mortis. Filius enim irre esse desiit 6, ex quo diligere et pœnitere cœpit. Ex tunc ergo solutus est ab ira, quæ non manet super illum, qui credit in Christum, sed super illum qui non credit 7. Non ergo postmodum per sacerdotem cui confitetur, ab ira æterna liberatur, a qua jam liberatus est per Dominum, ex quo dixit, Confitebor. Solus ergo Deus hominem interius mundat a peccati macula, et a debito æternæ pœnæ solvit, qui per Prophetam ait : Ego solus deleo iniquitates et peccata
<--- Page Split --->
populi 1. Item, Ambrosius : Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos, et judex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet 2. Idem, Ille solus peccata dimittit, qui solus pro peccatis nostris morluus est. Item, Augustinus : Nemo tollit peccata, nisi solus Deus, qui est agnus tollens peccata mundi 3. Tollit autem et dimittendo quae facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt.
His aliisque pluribus testimoniis docetur, Dominum solum per se peccata dimittere : et sicut dimittit quibusdam, ita et aliorum quorumdam peccata retinet.
ARTICULUS VIII.
An peccatum debeat et possit dici tenebra ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : « Patitur enim per peccatum quasdam tenebras, etc. »
Quaeritur hic, Quae sint istae tenebrae ?
Cum enim lux sit propria perfectio intellectus, et tenebra opponatur luci, videtur esse secundum intellectum tantum : sed
- Peccatum principaliter est secundum affectum : ergo videtur, quod peccatum non sit tenebra.
Si autem dicitur, quod peccatum dicitur tenebra, quia privat animam luce increata gratiae : eodem modo potest dici frigus, eo quod privat calore Spiritus sancti.
- Adhuc, Peccatum magis opponitur
charitati, quam fidei, quia charitate in toto privat, et fide non privat nisi quoad formam : cum ergo charitas sit calor, et fides sit lux, videtur quod peccatum potius dicatur frigus, quam tenebra.
Si autem dicas, quod est effectus peccati qui est obtenebratio intellectualium virtutum. CONTRA : Multos videmus in peccatis existentes citius intelligere quam alios : ergo videtur, quod peccatum non inducit interiores tenebras, quae sunt obtenebratio naturalium.
Adhuc, Si aliquis per peccata, obtenebrata naturalia haberet, ille maxime esset diabolus, qui in veritate non stetit, sed homicida est ab initio, ut dicitur, Joan. viii, 44 : sed e contra Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus quod « data illis naturalia dona, nequaquam ipsa mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant, claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes 4.» Ergo nec alii obtenebrantur ex peccato.
Si forte tu dicas, quod intelligitur de scientia infusa : in illa enim non tantum percipit peccator, quantum justus.
Instantia videtur esse de Balaam, qui doctrinam Altissimi novit, et visiones
1 Isa. xliii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
2 Cf. De poenit. dist. 1, cap. Verbum Dei (Nota
edit. Lugd.)
3 Cf. Joan. 1, 29.
4 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4.
<--- Page Split --->
potentis intuitus est 1. Ergo videtur, quod nec de illa potest intelligi.
Adhuc, Dominus in Evangelio dicit, quod filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt 2. Ergo videtur, quod peccatum non est tenebra.
Sed contra. In contrarium hujus objicitur quod Damascenus expresse dicit, quod peccatum est tenebra intellectualis sive spiritualis. Et, I Joan. ii, 11, dicit, quod qui odit fratrem suum, in tenebris est, etc. Et, Joan. viii,12 : Qui sequitur me, non ambulut in tenebris, sed habebit lumen vitæ, dicit Dominus. Ergo videtur per oppositum, quod omne peccatum sit tenebra intellectualis.
Quæst. ULTERIUS quæritur hic de aliis quæ tangit hic in Littera, scilicet mentis contagione ac cæcitate : et supra, primo capitulo hujus distinctionis, tetigit duo, scilicet maculam, et fœtorem : et quæritur de differentia horum inter se qualiter conveniunt effectui peccati.
Item,Tangit reatum, per hoc quod dicit debitum mortis æternæ. Sunt autem quæ non tangit, scilicet culpa, et peccatum, et malum, et vitium : et quæritur differentia omnium istorum.
Videtur autem non omne peccatum facere contagionem.
Contagio enim est morbus proveniens ex simili contactu : sicut dicitur morbus contagiosus, qui ex convictu et contactu quodam conversationis et communicationis quæ in conversatione est, contrahitur : non autem omne peccatum est tale : ergo non omne peccatum est contagionem faciens.
Adhuc, Contagio est semper in alio quam in peccante primo : ergo videtur quod non omne peccatum faciat contagionem : ergo videtur, quod non universaliter debeat peccato attribui.
Adhuc, Contagio magis nata est fieri circa corpus, quam circa mentem : ergo
multo magis debet dicere contagionem corporis, quam contagionem animæ sive mentis.
Adhuc, Cæcitas dicit organi defectum : constat autem, quod per peccatum non aufertur organum corporis, nec etiam organum mentis, quod est potentia quæ est forma organi : ergo videtur, quod peccator non incurrat cæcitatem.
Si autem dicas, quod per peccatum fit privatio habitus lucis spiritualis quæ est gratia : contra hoc tunc erit, quod adhuc dicitur tenebra : ergo superflue ponitur ibi spiritualis cæcitas.
Similiter, Objicitur de macula : macula enim non dicitur nisi duobus modis, scilicet per defectum ejus quod debet esse ad decorem et ad integritatem pulchritudinis rei : sicut dicimus maculam habere denasatum vel monoculum. Aut dicitur per potentiam alicujus deturpantis decorem : sicut dicimus habere maculam, habentem morpheam in facie. Neutro autem istorum modorum videtur peccatum dici macula : quia nec amputat naturalia, nec ponit aliquid in anima, quia nihil est et nihil ponit : ergo videtur, quod non sit macula.
Fœtor autem quem nominat videtur omnino irrationabiliter poni : quia non est aliquis fœtor in spiritualibus : sed ista sunt spiritualia : ergo non est aliquis fœtor in illis.
De culpa vero, peccato, et malo, super ultimam partem libri secundi Sententiarum satis est dictum.
RESPONSIO. Dicendum, quod omnia solutio. hæc conveniunt peccato : in peccato enim est aversio a bono incommutabili, et conversio ad bonum commutabile. In quantum autem est aversio a bono incommutabili, est ipsum tenebra interior, sive intellectualis cæcitas mentis. In quantum autem est conversio ad bonum commutabile, est contagio et fœtor. Lux enim forma est universalis primi
<--- Page Split --->
mobilis per quam primo movetur to materia generabilium et corruptibilium ad susceptionem formæ cujuslibet speciei. Dico autem universalis : non quod universaliter luceat primum mobile, sed quia illa movet ad omnem formam, et non specialiter ad illam vel istam. Et per hoc lux habet convenientiam cum gratia quæ est prima forma movens ad formationem in bene esse omnes potentias, et ipsam animæ essentiam, producens quasi ex se alias particulares formas potentiarum, scilicet virtutes theologicas, et politicas, secundum quod sunt infusæ. Et hoc modo luci non opponitur infidelitas, nec aliquod peccatum in specie : sed peccatum in genere, in quantum per aversionem est gratiae hujusmodi generalis privativum. In quantum autem lux superior est perfectiva visus exterioris et interioris, et peccatum privans lucis receptione, facit cæcitatem in visu spirituali animæ quod ostendit ipsum nomen tenebrarum : quia tenebra a tenendo dicitur, quia tenet oculos ne possint videre. In quantum autem est ad bonum commutabile, quod est corporale et corrumpens, tripliciter consideratur, scilicet in quantum manet in anima prima impressio hujusmodi boni caduci, vel in quantum est inveterata impressione hujusmodi, vel in quantum defectivam facit pulchritudinem proportionis quam habuit anima per conjunctionem ad bonum summum. Et primo quidem modo dicitur contagio, secundo autem modo fætor, et tertio modo macula : de malo autem et peccato alibi, scilicet in fine secundi libri Sententiarum dictum est.
- DICENDUM ergo ad primum, quod lux non sumitur ibi pro spirituali perfectione visus, sed potius in illa proprietate generali quæ dicta est. Et hoc modo melius dicitur tenebra, quam frigus : quia calor non est tota universalis forma, formas generabilium conducens ad esse, sicut lux quæ secundum diversitatem luminosorum et angulorum et figurarum ipsorum corporum luminosorum, omnes ge-
tanaleriter formas generabilium ad esse conducit.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod magis opponitur charitati peccatum, quam fidei : sed non opponitur ei plus, quam gratiae. Et per hoc patet solutio.
Ad aliud dicendum, quod in veritate, sicut dicit Philosophus in VI Ethicorum, intellectus speculativus quidem non corrumpitur per peccatum : sed tamen prudentiis et felicis intellectus corrumpitur per peccatum, etiam felicis secundum felicitatem speculativam, quia illa vult esse pura et non plena delectatione. Potest ergo dici, quod intellectus est ad verum purum, vel ad verum sub ratione faciendi et ad verum sub ratione felicitatis. Et primo quidem modo non corrumpitur. Sed secundo modo dupliciter est ad verum sub ratione boni, scilicet speculative et practice : sunt enim quidam sapientes de his circa quæ est prudentia, et tamen non afficiuntur circa operabilia : alii autem habent scientiam quam sequitur facere, quæ de se movens est, ut dicit Philosophus : sicut sciens citharizare habet in habitu citharizare, et operatur quando vult : et hoc obtenebratur per peccatum : sicut dicit Philosophus disputans contra Socratem, quod existimatio prudentis corrumpitur per delectationem in minori propositione, ubi misectur affectui operanti : et hoc modo obtenebratur intellectus ad bonum : quia sic omnis malus, ignorans est. Secundum autem quod se habet ad verum felicitans, est illud verum affectum sub ratione delectantis potentias, quod non habet admixtam pænitudinem : et tunc iterum obtenebratur et impeditur per peccatum.
Ad aliud autem quod objicitur de Dionysio dicendum, quod ipse loquitur de virtutibus speculativis, secundum quod sunt speculativæ solum : sic enim verum est, quod non obtenebrantur.
Ad id quod objicitur de contagione,
<--- Page Split --->
dicendum quod omne peccatum contagionem imprimit : dicitur enim hic contagio, non quæ serpit tantum ab uno in alium, sed etiam corruptio contracta ex impressione fœdantis et putrefacientis, sicut bonum corporale cui supponitur affectus.
ARTICULUS IX.
An fiat absolutio a debito æternæ pænæ per absolutionem a sacerdote factam ?
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod hoc modo dicta contagio, non semper est in alio, sed in eodem cui unitur contagio sicut corrumpens.
Ad aliud dicendum, quod cæcitas dicitur hic a carentia influentiae lucis desuper descendentis ad intellectum practicum ex ea parte qua miscetur potentiae operativæ sive affectui : sicut si lumen descendens in oculum privaretur quoad discretionem operabilium quorumdam, et non aliorum : et hoc modo bene impeditur potentia mentis interior.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur tenebra quantum ad hoc, sed in quantum privat forma generali formante omnia spiritualia, ut patet ex supra dictis.
Ad aliud dicendum, quod macula dicitur per defectum naturalis decoris, quem habet ex corruptione naturalis boni conjuncti cum gratuito et increato. Quod autem hoc faciat peccatum in quantum malum est, et adimit bonum, non dubitat qui bene legit ea quæ dicta sunt in secundo libro Sententiarum, in tractatu de malo.
Ad hoc autem quod objectum est de fætore, dicendum quod sumitur spiritualiter eo modo quo dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia 1, quod « intellectualis distributio significatur per odorem : » quo ad amissam anima devotionem dicitur fætida per evaporationem concupiscentiæ sequentem corruptionem complexionis veræ, ut dictum est.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, ante medium : « Alii vero dicunt solum Deum, non sacerdotem, etc. »
Videtur, quod isti dicunt falsum : quia
Ita dicit Magister Hugo ad beatum Bernardum in libro de Potestate ligandi et solvendi : « Per semetipsum solvit Dominus vinculum obdurationis, sed per se et per ministrum debitum æternæ damnationis. » Ergo illi falsum dicunt, qui plane dicunt contrarium.
Adhuc etiam constat, quod sacerdos per contritionem non absolvitur a debito æternæ damnationis, nisi confiteatur et absolvatur si habeat facultatem : ergo si non confiteatur et absolvatur, adhuc remanebit debitor æternæ pænæ : ergo aliquid ad solutionem illius debiti operatur absolutio facta per sacerdotem.
Sed contra hoc est, quod debitum sed com pænæ æternæ est æternum et infinitum, sicut supra probatum est 1 : sed temporale non potest in æternum : absolutio autem est temporalis : ergo videtur, quod non fiat absolutio a debito pænæ æternæ per absolutionem a sacerdotefactam.
RESPONSIO. Dicendum, quod nullo modo sacerdos absolvit a debito mortis æternæ : sed claves uno modo quo supra dictum est ad hoc operantur.
Ad dictum autem Magistri Hugonis dicendum, quod loquitur de absolutione impediente reditum illius debiti, non ejusdem in numero, sed similis in spe-
<--- Page Split --->
cie, sicut infra patebit 1, cum agetur de reatu peccatorum. Ad hoc enim operatur absolutio sacerdotis : quia absolvit, ut ipse dixit, a debito confitendi : quod si non impleret, rediret debitum aeternae damnationis : absolvit autem ligando ad temporalem poenam injunctam.
Ad aliud dicendum, quod non operatur absolutio sacerdotis ad solutionem illius debiti : quia Deus siupliciter et absque Ordine solvit : sed ad solutionem illius quod innasceretur si confessio et absolutio non reciperentur, sicut justum est et debitum.
ARTICULUS X.
An Verbum Dei dimittat peccata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit,ibi, D, ante finem : « Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos, et judex, etc. »
Videtur enim innuere per istam enuntiationem, quod ista tria diversimode peccata dimittunt : et hoc non videtur, quia
Verbum Dei aut intelligitur de verbo creato, aut de Verbo increato. Si de creato : tunc non dimittit peccata, nisi per modum suadentis et inducentis : ergo divisio sua nihil valet, quia multa sunt remittentia peccata hoc modo, sicut gratia, et opus bonum, quae hic non enumerat, quae tamen efficaciora sunt in dimittendo peccatum, quam verbum Dei. Si divisio autem intelligitur de Verbo increato : tunc videtur, quod non differat a judice quem etiam hic ponit.
Ulterius, Videtur quod judex non dimittit peccata : quia cum acceperit judicium et tempus, justitias judicabit 2 : sed juste judicando, peccatum non dimit-
titur, sed punitur : ergo videtur, quod nihil est quod dicit, judicem dimittere.
Adhuc, Cum venerit ad judicium Dominus, etiam fidelibus non creditur peccata dimissurus : ergo nihil est quod dicit, judicem dimittere peccata.
- Ulterius videtur falsum dicere, cum de dimissione sacerdotis dicit : « Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet. » Exercet enim sacerdos suam potestatem, partem poenae dimittendo, sicut supra dictum est : ergo falsum est quod dicit.
RESPONSO. Dicendum, quod Verbum Solutio. Dei dicitur unigenitus Filius, prout in mundo loquitur ad Patrem : ille enim peccata dimittit potestate excellentiae, sicut supra notatum est, eo quod meritum suum infiniti valoris fuit : et omnia dedit Pater in manu ejus. Unde, Joan. 1, 29, dicitur : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Judex autem est Deus auctoritate dimittendo, et sacerdos ministerio : et ita patet qualiter differant haec tria.
Ad OBJECTUM dicendum, quod alius est Ad 1. modus quo dimittit Verbum increatum, et aliud quo dimittit judex : judex enim dicitur Deus Trinitas, non tamen dicitur verbum. Incarnatum autem Verbum dimittit redemptionis modo quo solvit protium pro nobis, quod non facit Deus Trinitas : unde objectio supponit falsum.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur Ad 2. de judicio quo Deus judicabit poenitentes judicio misericordiae, in quo parum est de justitia, et multum de misericordia : remittit enim omnem poenam aeternam, et exigit temporalem : sed in futuro non remittet.
Ad w quod objicitur de officio sacerAd 3. dotis, dicendum quod non negatur quin habeat potestatem in ministerio : sed negatur, quod habeat potestatem interiores maculas detergendi, et debitum aeternae
<--- Page Split --->
mortis relaxandi : sed super partem pœnæ habet potestatem in ministerio : unde quod dicit, « Nullius potestatis, etc., »
intelligitur de potestate absoluta in relaxando culpam.
E. Quod sacerdotes etiam dimittunt et tenent peccata suo modo.
Nec ideo tamen negamus sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata, cum hoc veritas in Evangelio aperte doceat ». Hinc Augustinus ait : Ecclesiae charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum qui participes sui sunt, peccata dimittit : eorum qui non sunt, tenet 2. Idem, Sacerdotes possunt confitentibus parcere : quibus enim remittunt, remittit Deus. Lazarum enim de monumento suscitatum obtulit discipulis solvendum 3 : per hoc ostendens, potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit enim : Quodcumque solveritis super terram, erit solutum et in cœlo, etc. 4, hoc est, Ego Deus, et omnes coelestis curiae ordines, et omnes sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvitis. Non dixit, quos putatis ligare et solvere : sed in quos exercetis opus justitiae et misericordiae. Aliter autem, vel alia opera vestra in peccatores non cognosco 5. Idem 6, Cum veraciter ad Deum converso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipse veraci conversione conjugitur. Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi charitate cohaerentibus, sive se noverint corporaliter, sive nonSimiliter cum alicujus tenentur peccata, ab eis tenentur a quibus ille cordis pravitate disjungitur, sive notis corporaliter, sive ignotis. Omnes enim mali, spiritualiter a bonis sejuncti sunt. Ecce, hic dicit peccata dimitti vel teneri a sanctis viris, et tamen Spiritum sanctum ea dimittere dicit. Et quod majori consideratione dignum est, idem etiam dicit, quod Deus per se vel per sanctos suos tantum dimittit peccata. Ait enim sic 7 : Sacramentum gratiae dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per
<--- Page Split --->
seipsum, vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum vel per seipsum facit, vel per ipsius columbæ membra, quibus ait : Si cui dimiseritis, dimittetur.
Ecce quam varia a Doctoribus traduntur super his : et in hac tanta varietate quid tenendum ? Hoc sane dicere ac sentire possumus, quod solus Deus dimittit peccata et retinet : et tamen Ecclesiæ contulit potestatem ligandi et solvendi : sed aliter ipse solvit vel ligat, aliter Ecclesia. Ipse enim per se tantum dimittit peccatum, quia 1 et animam mundat ab interiori macula, et a debito æternæ mortis solvit.
ARTICULUS XI.
Quæ et qualis sit potestas sacerdotum in dimittendis peccatis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Nec ideo tamen negamus, etc. »
Quæritur autem hic utilis quaestio, Quæ sit potestas sacerdotum in dimittendis peccatis ?
Constat enim, quod hæc non est super culpam, nec super pœnam æternam : quæratur ergo, super quam pœnam se extendit ?
- Est autem accipere in genere pœnae tres modos pœnarum, scilicet pœnam æternam, et transitoriam viribus pœnitentis improportionatam, et transitoriam viribus pœnitentis proportionatam.
Similiter, Tria sunt in pœnitentia operantia contra pœnam peccati, scilicet dolor informatus gratia qui operatur contra æternam pœnam, et confessio faciens pœnam transitoriam viribus pœnitentis proportionatam, et satisfactio quæ delet pœnam viribus pœnitentis taxatam. Ergo cum potestas clavium sit media, post primam, et ante tertiam : videtur
quod ipsa operatur supra pœnam mediam quæ est quidem transitoria, et tamen viribus pœnitentis non proportionata.
Adhuc, Dimissa pœna æterna, adhuc non recessit homo a judicio divino, quia restat sibi pœna purgatorii : sed per claves et satisfactionem non adimitur : ergo purgatio secundum ordinem justitiæ media est inter æternam, et illam quæ injungitur in satisfactione : ergo videtur, quod æterna immedi ate commutetur in illam, et illa per claves in istam quæ est satisfactionis : ergo potestas clavium est super pœnam purgatoriam : hæc autem excedit omnem pœnam hujus vitæ, ut dicit Augustinus, et infra habebitur : ergo ipsa viribus pœnitentis secundum hunc statum non est proportionata : et inde ut prius.
Adhuc, Clavis operatur per virtutem doloris passionis Christi : dolor autem ille improportionatus est omni passioni quam aliquis potest sustinere in hac vita, ut probatum est super tertium librum Sententiarum : ergo videtur, quod contra illam pœnam operatur, quæ quidem est transitoria, tamen viribus pœnitentis non est proportionata : et inde arguitur ut prius.
Adhuc, Ambrosius dicit, et ponitur in tertio libro Sententiarum 3, et Anselmus probat in libro Cur Deus homo,
<--- Page Split --->
quod nulla pœnitentia nostra sufficeret, nisi esset meritum Christi coadjuvans : quod autem non sufficit pœnitentia nostra, nulla causa est nisi quod majoris quam solvere possumus debitores sumus : et hæc est improportio potentiae solvendi in nobis : et hoc pro nobis solvit Christus : ergo iterum ut prius, passio Christi quæ in clavibus operatur, habet effectum contra illum modum pœnæ, qui excedit vires nostras.
Sed contra. SED IN CONTRARIUM hujus objicitur sic :
Pœna purgatorii non est de foro Ecclesiae, quia nec demereri ibi existentes : sed solam pœnam quæ est de foro Ecclesiae potest sacerdos per claves Ecclesiae mutare et dimittere : ergo pœnam purgatoriam nec mutare potest, nec dimittere.
Adhuc, Ponamus, quod aliquis decedat antequam perficiat pœnitentiam sibi a sacerdote injunctam, quæ debita fuit peccatis suis : constat, quod ipse transibit in purgatoriam : non autem transiret, nisi ipse esset debitor pœnæ illius : ergo adhuc ipse est debitor illius pœnæ : ergo non fuit commutata, ut videtur.
Si dicas, quod in tali casu expiativa per satisfactionem mutatur in purgatoriam. CONTRA : Purgatoria incomparabiliter gravior est, quam expiativa per satisfactionem : si ergo pœna expiativa per satisfactionem fuit sufficiens, illa quæ est in purgatorio erit ultra condignum : sed Deus nullum punit ultra condignnm : ergo Deus non puniet illum pœna purgatorii, quod falsum est : ergo et hoc falsum ex quo sequebatur, scilicet quod expiativa per pœnitentiam illi injuncta, mutata sit in purgatoriam.
QUEST. ULTERIUS quæritur, Cum multæ pœnæ respondeant peccatis præter sensibilem in acerbitate caloris et frigoris, scilicet pœna vermis conscientiæ, et pœna carentiæ visionis Dei, et pœna horroris carceris et societatis malæ, in quid mutantur omnes istæ pœnæ ?
Videtur enim, quod commutari debeant : quia eadem ratio est de una et de alia : et una mutatur, scilicet sensibilis in acerbitate caloris et frigoris : ergo et aliae debent mutari.
RESPONSIO. Ad hoc dicendum, quod in veritate, meo judicio, essentialis actus clavis est super pœnam illam quæ dicitur purgatoria, sicut videntur satis prohabiliter concludere rationes primo inductae : non tamen negandum videtur, quod ille qui habet in clavibus majorem jurisdictionem sicut Episcopus, Legatus, et Papa, posset etiam de expiativa pœna plus et minus dimittere secundum discretum judicium causæ necessitatis vel utilitatis, sicut infra dicemus, cum de indulgentiis et relaxationibus erit sermo.
Ad in ergo quod primo objicitur in Ad object: contrarium, dicendum quod hæc pœna non dicitur purgatoria a loco vel foro purgatorii, quia sic non esset nisi post mortem : sed dicitur purgatoria a similitudine proprietatis in duobus, scilicet quia est secundum judicium Dei, et quia est improportionabilis viribus hominis, sicut pœna purgatorii si modo imponeretur ad sustinendum. Cum enim mutatio ad extremum non sit nisi per medium ad minus secundum rationem, et una pœna sit æterna, altera autem temporalis secundum vires pœnitentis taxata, expiativa secundum rationem media est, quæ quidem temporalis et finibilis est sicut secunda, et secundum vires pœnitentis non taxata, sed peccato commutato in contritione debita : et hæc vocatur purgatoria ratione dicta, et est ad minus secundum rationem media : et etiam nisi esset meritum Christi in clavibus, puto quod illa exigeretur ab homine : commutatio ergo illius in tertiam est essentialis effectus clavis, quem habet in omni se clavibus per votum submittente.
Ad ALIUD dicendum, quod licet talis Ad object: transeat in purgatoriam sive post confessionem factam, sive ante, dum contemptus religionis non impediverit eum
<--- Page Split --->
a confessione, semper in eo commutata est pœna primo modo purgatoria dicta. Et ideo ad propositum nihil facit objecrio. Sed quod major sit pœna quæ est post mortem, hoc est per accidens, scilicet quia status est mutatus : et hæc est voluntaria, et illa necessaria, et ideo minorem virtutem habens in purgando : et ideo necesse est eam crescere acerbitate, et etiam forte diuturnitate. Unde patet, quod Deus non punit eum ultra condignum : sed hoc accidit ex mutatione status ejus qui purgari debet.
Ad 10 quod quæritur ulterius, videtur mihi, quod quæstio nulla est : quia pœna licet sit mala, quia est ex malo, et contraria naturæ bonæ, tamen non est expiativa in quantum hujusmodi, sed in quantum voluntarie suscepta : et non omnia pœna est sic expiativa : quia pœna damni in spiritualibus contrariatur tali expiationi, similiter pœna remorsus conscientiæ : unde istæ abjiciuntur, sed infliguntur pœnæ expiativæ, quæ solæ sunt illæ quæ promovent ad virtutem, et illæ sunt solæ, circa quarum difficultatem eradicantur vitia, et inseruntur virtutes : et ideo non oportet, quod illæ pœnæ in quibus hoc non est, in aliquid transeant : sed cum peccatis abjiciuntur sicut et tenebræ, et excæcatio, et fœtor, et hujusmodi, de quibus supra dictum est.
Et si objicias, quod aut Deus punit, aut homo : ergo necesse est, quod hæ transeant pœnæ in aliquas pœnas hominis, vel Deus reservabit eas. Dicendum, quod hoc verum est, quod aut Deus punit, aut homo : sed non est necesse quod eadem pœna puniat homo qua Deus, quia quædam pœnæ adjunctæ sunt peccato, et transeunt cum peccato, sicut corruptio naturalis boni, et carentia luminis Dei, et hujusmodi quæ sunt pœnæ in quibus sibi pœna est omnis inordinatus actus : et ideo illæ non permanent
ad virtutem, et ideo illæ fugiendæ sunt, et aliæ pœnæ promoventes ad virtutem sunt suscipiendæ : et ideo hæc quæstio nulla est, ut mihi videtur.
Dixerunt tamen antiqui in solutione hujus quæstionis, quod pœna carentiæ visionis Dei mutatur in delectationem præsentiæ Dei per gratiam, et pœna vermis in peccati detestationem, et pœna carceris in jucunditatem longanimem Ecclesiæ, quibus ligatur pœnitens : et pœna horrendæ societatis in gaudium Ecclesiasticæ unitatis et communionis, ut possit dicere : « Participem me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine 1. »
ARTICULUS XII.
An charitas Ecclesiæ dimittat peccata ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : « Ecclesiæ charitas quæ per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum, scilicet fidelium, qui participes sui sunt, peccata dimittit, etc. »
Videtur enim, quod hoc non faciat ad propositum : quia
Charitas Ecclesiæ non dimittit nisi per modum meriti : et non agitur hic de dimissione per meritum, sed potius per potestatem clavium, quæ æqualiter fit per bonos et malos, qui inæquales sunt in merito.
Præterea, Videtur sequi inconveniens, si ita dicatur ut sonat Littera : posito enim, quod non sint nisi tres homines vel quatuor, et nullus eorum sit in charitate : tunc in nullo erit charitas Ecclesiæ : ergo si pœnitet unus illorum, videtur quod peccata non remittantur ei, ex quo non nisi in Ecclesiæ charitate dimittuntur.
<--- Page Split --->
Sed contra. SED CONTRA :
Dicitur : « Participem me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium mandata tua. » Ergo in participatione bonorum Ecclesiæ dimittuntur peccata : sed charitas est quae facit bona communia et participabilia a diversis : ergo in charitate dimittuntur peccata participantibus ea.
Adhuc, Unus articulus est, « Sanctorum communionem, » et ab omnibus solet exponi, Credo in Spiritum sanctum, per charitatem communicantem bona Ecclesiæ : sed per bona renituntur mala : ergo videtur, quod per charitatem Ecclesiæ solvantur delicta.
Adhuc, In Proverb. x, 12 : Universa delicta operit charitas.
Responso. Dicendum, quod omne peccatum in charitate Ecclesiæ dimittitur : hæc enim quæ est mater boni, communicat bona, ut quod uni deficit, sup-
pleatur in altero, et illæ divitiæ communes sunt sub clavibus, et communicabiles per Ecclesiæ ministros secundum dispensionem faciendam discreto judicio clavis unius, quæ est auctoritas discernendi.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod per modum meriti quædam dimittuntur peccata : sed dispensare vel dare huic vel illi meritum illud, pertinet ad potestatem clavis.
Ad ALIUD dicendum, quod una est columba cujus charitas numquam deficit : quia ad minus est in triumphante, et in illius charitate peccata dimittit, et præcipue in charitate Christi, qua passus est pro nobis.
Et si objicias, quod Sancti de triumphante Ecclesia non merentur, solvendum quod hoc verum est, quod sibi non merentur, sed aliis qui sunt in militante Ecclesia tota die merentur : et ideo in litaniis petimus ut intercedant pro nobis.
F. Quomodo sacerdotes ligant vel solvunt a peccatis ?
Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen tribuit potestatem solvendi et ligandi, id est, ostendendi homines ligatos vel solutos. Unde Dominus leprosum sanitati prius per se restituit, deinde ad sacerdotes misit, quorum judicio ostenderetur mundatus 1. Ita etiam Lazarum jam vivificatum obtulit discipulis solvendum 2. Quia etsi aliquis apud Deum sit solutus, non tamen in facie Ecclesiæ solutus habetur, nisi per judicium sacerdotis. In solvendis ergo culpis vel retinendis, ita operatur sacerdos Evangelicus et judicat, sicut olim Legalis in illis qui contaminati erant lepra 3, quæ peccatum signat. Unde Hieronymus super Matthæum, ubi Dominus ait Petro : Tibi dabo claves regni cælorum : et quodcumque liga-
<--- Page Split --->
veris super terram erit ligatum et in cœlis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in cœlis 1. Hunc, inquit 2, locum quidam non intelligentes aliquid sumunt de supercilio Pharisæorum : ut damnare innoxios, vel solvere se putent noxios, cum apud Deum non sententia, sacerdotum, sed reorum vita quaeratur. In Levitico 3 se ostendere sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos vel mundos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt. Ita et hic aperte ostenditur, quod non semper sequitur Deus Ecclesiae judicium : quæ per surreptionem et ignorantiam interdum judicat, Deus autem semper judicat secundum veritatem. Et in remittendis vel in retinendis culpis id juris et officii habent Evangelici sacerdotes, quod olim habebant sub lege Legaies in curandis leprosis. Hi ergo peccata dimittunt vel retinent, dum dimissa a Deo vel retenta judicant et ostendunt. Ponunt enim sacerdotes nomen Domini super filios Israel, sed ipse benedicit, ut dicitur in Numeris 4. Hunc modum ligandi et solvendi Hieronymus supra notavit.
ARTICULUS XIII.
An sacerdos Evangelicus differat a sacerdote Legali ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen dedit potestatem ligandi et solvendi id est, ostendendi homines ligatos vel solutos, etc. »
Secundum hæc enim quæ hic dicuntur, videtur quod sacerdos Evangelicus quoad potestatem non differat a sacerdote Legali, quod est absurdum.
Item, Hoc præcipue videtur ex auctoritatibus in capitulo isto inductis, præcipue Hieronymi.
Mira. SED CONTRA HOC videtur, quod
- Sicut sacerdotium se habet ad sacer-
dotium, ita potestas clavis ad potestatem : sed sacerdotium novæ legis abundat a sacerdotio legis veteris : ergo et potestas clavis abundat a potestate illius : sed illi mundatos tantum ostendebant : ergo isti aliquid plus faciunt quam ostensionem : ergo aliquid remittunt ex peccato, vel ex parte culpæ, vel ex parte pœnae.
- Adhuc, Sicut se habet morbus ad morbum, ita medicina ad medicinam : sed in Veteri Testamento de morbo corporali sacerdoti præsentabantur, in Novo autem de morbo spirituali : ergo in Veteri Testamento fuit tantum medicina corporalis, et in Novo erit spiritualis : ergo sicut sacerdos Veteris Testamenti castris restituit corporaliter, ita sacerdos Novi Testamenti castris restituit spiritualiter : ergo aliquid plus facit quam ostendat solutos vel ligatos.
RESPONSIO. Dicendum, quod ostensio Solutio. fit dupliciter, scilicet per demonstratio-
<--- Page Split --->
nem solam, sicut ostenditur coloratum digito : et per exhibitionem in opere, sicut artifex demonstrat artificiatum, cum facit illud perfectum stare ante oculos intuentium, Et primo modo non accipitur hic ostensio, sed secundum aliquem modum secundae demonstrationis et ostensionis : sed ille est duplex, scilicet cum totum fit artificiatum, vel cum fit in parte ultima completiva : demonstrat enim tunc id quod est secundum partem, totum perfectum. Ita est hic : remisit enim Deus culpam in. contritione, et relaxavit debitum aeternae mortis : et ad completionem remanet id quod commissum est ministris Ecclesiae, scilicet relaxatio pœenae purgatoriae, et injunctio expiativae : et haec est pars curationis et solutionis peccati, et demonstrat totam esse completam, eo quod pars ultima est, ut patet ex praedictis. Et hoc modo glossandae sunt omnes hujus capituli auctoritates.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIV.
An Legalis sacerdos habuit claves ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, post initium : « Sicut olim Legalis in illis qui, etc. »
Quaeritur enim, Utrum Legalis sacerdos habuit claves ?
Videtur, quod sic : quia
Habuit ordinem : et clavis est sequela ordinis : ergo habuit claves.
Adhuc, Claves sunt scientia discernendi et potestas ligandi et solvendi : sed sacerdotum officium erat discernere inter munditiam et immunditiam, et etiam extra castra mittere, et eisdem restituere : quod est ligare et solvere : ergo claves habuit Legalis sacerdos.
Adhuc, Constat, quod in spiritualibus commissa fuit potestas Legalibus sa-
cerdotibus super populum Dei : spiritualis autem potestas testa est in potestate ligandi et solvendi quantum ad ea qua pertinent ad cohabitationem populi : ergo Legalis habuit potestatem ligandi et solvendi : ergo habuit claves.
SED CONTRA :
Totum factum sacramentorum veteris legis in exteriori opere consistebat, sicut et ipsa lex quae prohibebat manum non animum, quia non conferebat gratiam ad animi prohibitionem : ergo non ordo veteris legis aliquid interius conferebat : ergo non imprimebat characterem, nec potestatem dabat interiorem et spiritualem : sed potestas spiritualis est sequela characteris et clavis : ergo Legalis sacerdos non habuit clavem.
Adhuc, Sacramenta veteris legis significabant et non conferebant gratiam : ergo ordo significabat quod confertur in ordine Novi Testamenti, et non conferebat ipsum : sed spiritualis potestas, qua clavis est, confertur in ordine Novi Testamenti : ergo non conferebatur in Veteri, sed tantum significabatur.
Adhuc, In aliquo abundat Novum Testamentum a Veteri in spirituali potestate : sed non videtur in alio abundare, nisi quia in spiritualibus est, cum illud fuerit in corporalibus : sed clavisest spiritualis potestas : ergo necessario est de his in quibus abundat Novum Testamentum a Veteri Testamento.
RESPONSIO. Dicendum, quod in Veteri 5 Testamento sacerdos Legalis claves non habuit, sed habuit umbram clavis, id est, potestatem absolvendi et ligandi cir- ca immunditias corporales, quae signifi- cabant immunditias spirituales, in qui- bus absolvit et ligat Evangelicus sacer- dos. Concedimus ergo rationes ultimo inductas.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sacerdos sicut ordinem, ita habuit clavem : habuit autem umbram ordinis, quia non impressit characterem, et ideo non habuit etiam nisi umbram clavis.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod discernendi auctoritas in spiritualibus, et ligandi potestas est clavis, et non in corporalibus, sed potius est umbra clavis, quando est circa corporales immunditias.
Ad aliud dicendum, quod spiritualia Veteris Testamenti, et Novi, quasi æquivoce spiritualia dicuntur : illa enim sunt spiritualia quæ significant spiritualia, et dividuntur circa regnum, et hujusmodi,
quæ per sæculares personas et laicos dispensantur : et taliter commissa erant spiritualia sacerdotibus Veteris legis, et hæc sunt spiritualia secundum quid. Sunt iterum spiritualia conferentia spiritum, et hæc sunt spiritualia Novæ legis, et ideo potestas in talibus est simpliciter clavis : potestas autem in illis, est potestas secundum quid.
G. Alius modus ligandi et solvendi.
Ligant quoque sacerdotes, dum satisfactionem poenitentiae conftitentibus imponunt. Solvunt, cum de ea aliquid dimittunt, vel per eam purgatos ad sacramentorum communionem admittunt. Quem modum superius Leo Papa notavit 1. Secundum hunc modum dicuntur etiam sacerdotes dimittere peccata vel retinere. Unde superius Augustinus dixit : « Quibus remittunt, et remittit Deus, etc. 2.» Opus enim justitiae exercent in peccatores, cum eos justa poena ligant : opus misericordiæ, dum de ea aliquid relaxant, vel sacramentorum communioni conciliant : alia opera in peccatores exercere nequeunt. Et notandum est, quia quos satisfactione poenitentiæ ligant, eo ipso a peccatis solutos ostendunt, quia non imponitur alicui satisfactio poenitentialis, nisi quem sacerdos vere poenitentem arbitratur. Alii vero non imponunt : et eo ipso peccatum retineri a Deo judicant. Quod autem hoc ad claves pertineat, Augustinus ostendit dicens : Frustrat claves Ecclesiæ, qui sine arbitrio sacerdotis poenitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam imprecatur 3.
Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, dum aliquis secundum canonicam disciplinam tertio vocatus ad emendationem manifesti delicti, et satisfacere vilipendens, sententia Ecclesiæ a loco orationis, et sacramentorum communione, et fidelium consortio præscinditur, ut erubescat, et pudore sceleris conversus pœni-
<--- Page Split --->
teat, ut sic Spiritus ejus salvus sit 1. Quod si pœnitentiam profitens resipuerit, negatœ communioni admittitur, et Ecclesiœ reconciliatur. Hœc est autem Ecclesiœ anathematizatio : hanc pœnam illis qui digne percelluntur, infligit : quia gratia Dei et protectio illis amplius subtrahitur, ac sibiipsis relinquuntur, ut sit eis liberum ruere in interitum peccati. In quos etiam major diabolo sœviendi datur potestas. Orationes quoque Ecclesiœ, et benedictionum ac meritorum suffragia, eis nequaquam suffragari putantur.
H. Quomodo secundum hos modos intelligendum sit illud, Quodcumque ligaveris, etc. ?
Secundum hos ligandi et solvendi modos quomodo verum est quod dicitur : Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelis 2. Aliquando enim ostendunt solutos vel ligatos, qui ita non sunt apud Deum : et poena satisfactionis vel excommunicationis interdum indignos ligant vel solvunt et indignos sacramentis admittunt, et dignos admitti arcent. Sed intelli gendum est hoc in illis, quorum merita solvi vel ligari postulant. Tunc enim sententia sacerdotis judicio Dei et totius coelestis curiœ approbatur et confirmatur, cum ita ex discretione procedit, ut reorum merita non contradicant. Quoscumque ergo solvunt vel ligant, adhibentes clavem discretionis reorum meritis, solvuntur vel ligantur in coelis, id est, apud Deum : quia divino judicio sacerdotis sententia sic progressa approbatur et confirmatur. Quos ergo secundum merita sententia Ecclesiœ percellit, lædit : et illi foris sunt apud Deum. Qui autem non meruit, sententia Ecclesiœ non læditur, nisi contemnat. Unde Origenes 3 : Exiit quis. a veritate, a fide, a charitate ? per hoc exit de castris Ecclesiœ, etiamsi Episcopi voce non abjiciatur : sicut econtra aliquis non recto judicio foras mittitur, sed si non egit ut mereretur exire, nihil læditur. Interdum enim qui foras mittitur, intus est : et qui foras est, intus videtur retineri. Ecce qualis et quantus est usus Apostolicarum clavium.
<--- Page Split --->
Jam ostensum est ex parte, qualiter sacerdotes dimittant peccata vel teneant : et tamen retinuit sibi Deus quamdam singularem potestatem dimittendi vel retinendi : quia ipse solus per se debitum æternæ mortis solvit, et animam interius purgat.
ARTICULUS XV.
fessiones etiam homo sit, quod debeant sufficere signa : ergo ad signa exteriora tenetur absolvere : et tamen sæpius contingit, quod illi coram Deo non sint absoluti.
An dictum illud Salvatoris sit verum, Quodcumque ligaveris super terram, etc. ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, « Ligant quoque sacerdotes dum satis factionem, etc. »
Videtur enim, quod hoc modo non quodcumque ligant, sit ligatum et in cælis : et quodcumque solvunt, sit solutum et in cœlis.
Potest enim sacerdos minorem condigna imponere, clave non errante, quia pœnae sunt arbitrariae : et tunc si moritur ille expleta pœnitentia quam ei injunxit sacerdos, non evolat, sed perficit in purgatorio : ergo videtur, quod non est solutum in cœlo, quod ipse solvit etiam clave non errante.
Adhuc, In ficte accedente videtur instantia : quia ille absolvitur ab homine etiam clave non errante, et tamen non absolvitur a Deo. Quod autem clave non errante absolvatur ab homine, patet : quia homo non debet judicare nec potest, nisi secundum signa exteriora : et ponamus, quod omnia ista concurrant in decrepore ficto : ergo ipse est absolvendus : et tamen a Deo non absolvitur : ergo videtur, quod sit instantia ad propositum.
Adhuc, Si judex aliquis constituitur in foro causarum, ipse non tenebitur judicare nisi secundum exteriora, non interiora : ergo videtur, cum audiens con-
SOLUTIO. Ad hoc dicunt quidam, quod Dominus, tam in Matthæo, xvi, 19, quam in Joanne, xx, 23, utitur verbo subjunctivi modi : et hoc significat rem verbi jam perfectam, quia aliter illi actui alius non conjungeretur et subjungeretur. Unde sensus est : Quodcumque solveritis, id est, cujus solutionem a me inchoatam in contritione perfeceritis, erit solutum et in cœlis. Et similiter dicendum est de verbo notante ligationem.
Et ita dicunt ad omnia inducta, quod non est instantia : quia solutio illorum non est perfecta a sacerdote.
Sed hoc quod omnino nihil sit, probatur sic :
Ponatur, quod sacerdos injungat dignam pœnitentiam peccatis : et tamen ille moriatur antequam perficiat eam : ille vadit ad purgatorium : et tamen secundum hanc grammaticam, sacerdos perfecerat absolutionem : ergo nihil valet solutio, eo quod non statim reputat eum Deus absolutum.
Adhuc etiam objicitur contra solutionem istam : quia facta absolutione jam sacerdos functus est officio suo in totum : ergo tunc absolvit : et tamen ille adhuc ligatus est vinculo satisfactionis : ergo non Deus illum omnino solutum reputat, quem ille solvit.
Si autem dicas, quod absolutio sacerdotis completa est primo, tunc cum impleta est pœnitentia : hoc est ridiculum, eo quod Magister Hugo de sancto Victore dicit, quod sacerdos solvit ligando :
<--- Page Split --->
ligat autem ad pœnam temporalem : ergo absolutio sua tota perfecta est, quando ligat omni vinculo expiativæ satisfactionis.
RESPONSIO . Dicendum , quodillasolu - tiomeojudicionullaestomnino : sedintelligitur , quodDeuseumsolutumre - putatproquantoeumabsolvitsacerdos , hocest , partempœnærelaxando : illamenimnumquamabipsoexigitDeus : etquæcumqueligat , ligaminemanente , numquamabsolvit .
A d 1. AdPRIMUMergodicendum , quodnonestinstantia : quianonnisisecundumquidabsolviteumDeus , scilicetapartepœnæ , etnonatota : etideoaliamsol - vitinpurgatorio .
A d 2. AdHocautemquodobjiciturdeficto , dicendumquodillumSpiritussanctusdisciplinæeffugit 1 : etideohabetsacra - mentum , sednonremsacramenti . HocautemquodDominusdicit , intelligiturdeparticipantibusremetsacramentum : sicutetiaminbaptismononsequitur , sibaptismusemundatabomnipeccato , quodpropterhocemundetfictum .
AdILAautemduoquæadproban - duminducuntur , dicendumquodinve - ritatesacerdosnonerrat , necestdefectusexpartesua , quiabenereconciliat : sedillenonestreconciliatuspropterimpe - dimentumfictionis .
. Et per hoc patet solutio ad totum.
Quæramus autem hic primo, Quid sit excommunicatio ?
Secundo, Quot modis fiat ?
Tertio, In quem sit ferenda ?
Quarto, A quo sit ferenda ?
Quinto, Qualiter sit ferenda ?
Sexto, Utrum excommunicatio minor sit peccatum mortale ?
ADPRIMUMautemhorumsicprocedi - t u r :
ExcommunicatiodiffinituraJurispe - ritissic : « Excommunicatioestsepara - tioacommunioneEcclesiæquoadfru - ctumetsufragiaEcclesiæcommunia . »
Videturautem , quodnonsitgeneralis : q u i a
Aliquis excommunicatur injuste, vel etiam juste quoad exteriorem hominem, et tamen injuste quoad interiorem : et tunc non separatur a communione Ecclesiae. PROBATIO. Ecclesia non communicat in corporalibus, sed spiritualibus : et iste adhuc communicat spiritualia Ecclesiae, quia non amittit charitatem propter hoc, sed habet eam : ergo non omnis excommunicatus ab Ecclesia separatur : ergo non generaliter excommunicatio est separatio ab Ecclesiae communione.
Adhuc, Ecclesia orat pro hæreticis publico in Parasceve, et privatim sæpe : ergo non subtrahit eis suffragia Ecclesiæ : ergo videtur, quod etiam ultima pæs diffinitionis sit falsa, et non conveniat, etc.
ARTICULUS XVI.
An diffinitio excommunicationis data a Magistro sit bona ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2 : « Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, cle. »
- Præterea, Quid vocatur ibi fructus? Constat enim, quod non est ibi fructus bonorum temporalium : quia non propter hoc quod excommunicatus est, spoliatur bonis suis. Si autem dicatur, quod est fructus spiritualis de quo loquitur : tunc videtur, quod non differat ab eo quod sequitur, scilicet suffragia Ecclesiæ.
RESPONSIO. Dicendum ad hoc, quod solutiu
<--- Page Split --->
excommunicatio diffinitur prout dicit privationem communionis : et ita dicunt Decretistæ : « Excommunicatio est a qualibet licita communione vel legitimo actu separatio. » Et dicitur licita communio, quæ fit his casibus, qui notantur hoc versu :
ARTICULUS XVII.
Quot modis fiat excommunicatio ?
Os, orare, vale, communio, mensa negatur.
Scilicet ne ad osculum recipiatur, ne cum eo in eodem oratorio oretur, ne cum ipso communionem aliquis habeat in sacramentis, ne cum ipso comedat in eadem mensa. Hi enim dicuntur actus legitimi : unde cum hoc modo dicta privatio sit, patet quod est in eodem genere cum communione quæ est relatio unitatis Ecclesiasticae et societatis conjunctæ secundum actus istos.
DICENDUM ergo ad primum, quod si illa diffinitio sustineatur, quod quando quis excommunicatur coram homine, et non est excommunicatus coram Deo, hoc accidit ex errore et defectu probationis : et tunc etiam pro tanto separatur coram homine, licet coram Deo sit conjunctus : et hoc sufficit excommunicationi, secundum quod est vinculum Ecclesiae quo unitur in hac vita quæ erroribus est plena.
Ad aliud dicendum, quod pro omnibus oratur, ut vicinentur gratiae : non tamen cum omnibus oratur, et quamdiu in excommunicatione vera manent, non perficient fructum : sed Ecclesia rogat ut absolutione digni efficiantur, et sic fructum communionis Ecclesiae participent
Ad aliud dicendum, quod fructus estin Ecclesia multiplex praeter suffragia : quia ipse convictus membrorum Ecclesia magnum fructum praestat ad permanendum cum Deo. Fructus etiam est ex communicatione sacramentorum. Sed suffragia sunt in precibus et oblationibus, quibus excommunicati non participant, quamdiu juste excommunicati sunt.
Secundo quaeritur, Quot modis fiat excommunicatio ?
Videtur, quod multis modis : quia
Tot et diversis et novis de causis videmus homines excommunicari : ergo videtur, quod ad unum certum numerum modus excommunicationis redigi non possit.
Videtur iterum, quod omnis peccans mortaliter sit excommunicatus, et quod novus modus excommunicandi sit peccatum mortale : quia peccans mortaliter non communicat sacramentis et fructibus spiritualibus et suffragiis Ecclesiae : ergo ipse est excommunicatus.
Adhuc, Apostolus, I ad Corinth. v, 11, dicit, quod si is qui frater nominatur, scilicet inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere : ergo videtur, quod ipse sit excommunicatus.
Adhuc, Ibidem, scilicet 1 ad Corinth. v, 1 et seq., excommunicat fornicatorem, qui uxorem patris sui, novercam scilicet suam, habuit. Et eadem ratione pro quolibet peccato alio excommunicari potest : ergo videtur, quod tot sunt species excommunicationum, quot sunt species mortalium peccatorum : et hae non sunt reducibiles ad unum certum numerum, quia malum est omnifariam, ut dicit Philosophus, et confirmat beatus Dionysius : ergo videtur, quod speci s excommunicationum non sunt reducibiles ad certum numerum.
Sed in contrarium hujus objicitur, sed contra quod ab habentibus jurisdictionem non infliguntur excommunicationes, nisi duobus modis, scilicet majori, et minori.
<--- Page Split --->
Major dicitur, quae præcidit a tribus, scilicet participatione sacramentorum, ingressu Ecclesiæ, et communione fidelium in actibus legitimis : et hæc vocatur etiam anathematizatio. Minor autem est, quae non removet nisi a participatione sacramentorum, et non ab aliis duobus : ergo videtur, quod non possint esse plures species excommunicationum.
Responso. Ad hoc dicendum, quod non sunt nisi duæ species vel modi excommunicationum, ut probat ultimo inducta objectio, cujus ratio hæc est : quia excommunicatio privatio est : et ideo oportet, quod cognoscatur ex suo habitu: communio autem fidelium quantum ad militantem Ecclesiam est in his tribus in genere, scilicet in pure spirituali quod est participatio sacramentorum, et pure corporali quod est legitimus actus sine quo non est conversatio et conjunctio humana : quia sicut dicit Philosophus, homo politicum est animal : et oportet eum cum proximo communicare in actibus legalibus et legitimis. Tertium autem in quo communicat, est partim corporale, et partim spirituale, quod est conventus ad locum cultus et consecrationis sacramentorum. Si igitur est privatio a toto quod constituit communionem, est anathema, sive major excommunicatio. Si autem privatio spiritualis tantum, est excommunicatio quæ dicitur minor.
numquam privat corporali, nisi in ordine ad spirituale : et ideo oportet in minori privare participatione sacramentorum. Alia autem ratio ejusdem est : quia ut frequenter excommunicatio justa supponit mortale peccatum in excommunicato : et ille secundum peccatum adjiceret, si sacramentis, scilicet Eucharistiae communicaret : quia pœnitentia nemini interdictur : sed non peccat mortaliter communicans in corporalibus, nisi ex præcepto Ecclesiæ in majori excommunicatione se subtrahere debeat. Et ideo iterum non sunt minores quæ privent communione illis quatuor modis qui dicti sunt.
Ad omnia autem quæ primo inducta sunt, dicendum quod peccans mortaliter excommunicatus est quantum ad triumphantem Ecclesiam : sed in perfectione illius non potest vivere militans, et ideo necesse est peccantes mortaliter in multis casibus ad tempus in corporalium communione sustinere : quia aliter, ut dicit Apostolus, oporteret nos de hoc mundo exiisse 1, si nullis in peccato mortali existentibus deberemus couti.
Ad hoc quod objicitur de Apostolo, dicendum quod ipse non præcepit excommunicare mortaliter peccantes, eo ipso quod mortaliter peccaverunt, sed quia correpti a suo Episcopo contumaces inventi sunt, et satisfacere noluerunt : et etiam hodie pro quolibet mortali potest quis excommunicari.
Si autem tu quæras, Quare non est una minor, quæ privaret tantum corporali, sicut una minor quæ privat tantum spirituali : et alia iterum quæ privaret duobus ex his, scilicet spirituali pure, et corporali pure, vel spirituali pure et medio inter corporale et spirituale, vel corporali pure et medio, ut sic haberemus quinque minores. Dicendum, quod 'spirituale vinculum est excommunicatio, et oportet ad hoc quod excommunicatio sit semper privare spirituali. Unde etiam
Ad alia patet solutio ex dictis.
ARTICULUS XVIII.
In quem ferenda est excommunicatio ?
Tertio quæritur, In quem ferenda sit excommunicatio ?
<--- Page Split --->
Videtur, quod in nullum :
Nocumentum enim in corporalibus nulli est faciendum : ergo multo minus nocumentum in spiritualibus : sed subtractio spiritualium est nocumentum in spiritualibus : ergo non est faciendum alicui : hoc autem fit per excommunicationem : ergo excommunicatio non est ferenda in aliquem.
Adhuc videtur, quod quamdiu est alia via correctionis et salutis, non est ferenda sententia excommunicationis : sed quamdiu per conversionem est spes salutis, tamdiu restat alia via : ergo quamdiu est spes conversionis in aliquo, tamdiu non est excommunicandus : sed de nullius conversione desperatur, ut dicit Augustinus : ergo nullus est excommunicandus.
Adhuc, Augustinus dicit, quod judicium temerarium committitur duobus modis, scilicet dum de dubiis judicatur tamquam de certis, vel cum aliquis finaliter condemnatur qui pœenitere potest : sed excommunicans condemnat hoc modo : ergo ipse peccat mortaliter : ergo nullus est excommunicandus. PROBATIOmedica. Sicut dictum est, non est ferenda excommunicatio quamdiu manet spes conversionis : sed tamdiu manet spes conversionis, donec finalis condemnatio est jam facta apud excommunicantem : ergo sententia non fertur nisi fiat condemnatio finalis, et sic habetur propositum.
et debet excommunicari, et pro nullo alio vitio est quis excommunicandus : cujus haec est causa, quia excommunicatio est medicina per accidens quae datur desperato, quando non est alia via sanitatis et salutis ipsius, sicut infirmo desperato permittitur vivere secundum voluntatem suam, ut ex aliqua causa excitata natura multiplicet sibi vires ad morbi expulsionem. Ita contumaci qui nulla alia via corrigi potest, praeciditur vinculum communionis, ut sic de peccato in peccatum sine frena ruens, considerata propria utilitate et defectu suo, redeat ad humilitatem et plenam conversionem, et gratiam conversionis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non fit ei damnum simpliciter : sed quia ipse se fructu spiritualium desperabiliter privavit, quaerit Ecclesia remedium per accidens, ubi nulla alia reducere valet talem.
AoALIUDdicendum, quod Ecclesia non ita desperat de ipso, quin laboret ad suum reditum, et ideo excommunicat eum : sed desperat alium modum conversionis quantum est ex signis consideratis in ipso : sed de Domini misericordia quae convertit peccatores numquam desperat Ecclesia.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Sed contra. Sed si hoc dicatur, videtur quod tota Ecclesia errat, quae excommunicat multos.
ARTICULUS XIX.
Quaest. ULTERIUS quaeritur hic, Quare tota multitudo ut communitas, excommunicari non potest ? potest enim multitudo sibi consentire in contumaciam : ergo videtur, quod debeat et possit excommunicari : cum tamen nova constitutio constituat contrarium.
An quilibet qui habet claves, potest excommunicare ?
Quarto quaeritur, A quo sit ferenda excommunicatio ?
Videtur, quod ab omni eo qui habet claves :
Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod omnis contumax in quantum contumax, potest
- Sicut enim dicit Philosophus, cujus est potentia, ejus est et actus : sed potentia est clavis, ut habetur ex Littera,
<--- Page Split --->
et actus ejus est ligare et solvere per excommunicationem et absolutionem : ergo omnis habens claves potest excommunicare.
- Adhuc, Simplex parochianus habet cohibitionem aliquam super plebem sibi commissam : non autem potest habere nisi per vincula spiritualia, quae sunt excommunicatio, et aliae pene spirituales : ergo excommunicare potest.
dictionem : similiter etiam nec excommunicatus, quia jurisdictio sua non datur alteri, nec etiam ipse iterum investitur ea, cum absolvitur ab excommunicatione : ergo videtur, quod etiam habeat ea quae annexa sunt jurisdictioni : haec autem est potestas excommunicandi et absolvendi : ergo habet adhuc potestatem excommunicandi et absolvendi ab excommunicatione.
- Adhuc, Ejusdem videtur esse communionem dare, et excommunicare : sed simplex parochianus communicat plebem suam : ergo et excommunicare potest.
Sed conira. Si hoc dicatur, contrarium tenet usus Ecclesiae dicentis, quod non potest simplex sacerdos excommunicare nisi in generalibus, sicut pro furtis ignotis, vel furtis violatis, et hujusmodi.
RESPONSIO. Dicendum, quod habens jurisdictionem ordinarii judicis vel delegati potest excommunicare et absolvere, sicut dicunt quidam qui de jure noverunt : et satis rationabile est sic esse : quia vincula ista sunt cohibitiones in foro causarum : judices autem habent cognoscere de causis : unde rationabile est eos habere potestatem in his vinculis.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur, Utrum Archidiaconi possunt excommunicare ?
Et videtur, quod non : quia cujus non est potentia, illius non est actus : sed non est potentia ejus qui non habet clavem : ergo nec actus. Quod autem non habeant Archidiaconi claves, probatur ex hoc quod clavis est ordinis sacerdotalis, sicut in sequenti distinctione habebitur, et ipsi non sunt sacerdotes.
Sed contra. SED CONTRA hoc est, quod habens jurisdictionem, debet arma habere talis judicis. Archidiaconi habent jurisdictionnem : ergo, etc. : sed talia arma sunt excommunicationes : ergo, etc.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod complete potestatis est actus iste, et non diminute : sed diminuta est potestas ex ordine solo, et non extra jurisdictionem : et ideo non omnis habens clavem, habet etiam excommunicandi potestatem.
Alia ratio hujus est : quia magis est clavis jurisdictionis, quam ordinis : et ideo iterum non sequitur, quod omnis habens clavem, habeat etiam excommunicandi et absolvendi potestatem.
Tertia ratio hujus est satis pia : quia cum excommunicatio sit majus damnum quod fieri potest Christiano in hac vita, raro et cum moderatione facienda est : et ideo paucis et superioribus tantum qui praesumuntur esse discretiores, talis potestas est commissa.
ULTERIUS quæritur hic, Utrum suspensus vel excommunicatus, excommunicare possit ?
Videtur, quod non : quia ligatus vinculo corporali, alium nec ligare nec solvere potest : sed fortiora sunt vincula spiritualia quam corporalia : ergo et ligatus vinculo spirituali, alium nec ligare nec solvere potest : sed vinculum spirituale est excommunicatio, et suspensio : ergo, etc.
Sed contra. - SED CONTRA hoc est, quod suspensus ab officio non propter hoc amisit juris-
AD ALIUD dicendum, quod multis aliis modis per communicationem et increpationem potest parochianus avertere subditos a malo : et si hoc non potest, debet recurrere ad superiorem, et per illius auctoritatem excommunicatum denuntiare.
Ad ALIUD dicendum, quod non valet argumentum : quia plus Ecclesia prona est ad communicandum spiritualia, quam ad subtrahendum : et ideo primum
<--- Page Split --->
multis modis, secundum vero paucis et discretis commisit.
quest.1. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum, quod Archidiaconi sunt oculi Episcopi, et habent jurisdictionem, licet non habeant clavem. Et quia sunt oculi Episcopi, descendit in eos ab Episcopo qui habet claves et jurisdictionem id quod est jurisdictionis plus quam clavis, sed non id quod est clavis plus quam jurisdictionis : et ideo possunt absolvere et ligare per excommunicationem in foro causarum, sed non in foro confessionis vel pœnitentiae.
U object. Ad OBJECTUM contra patet solutio : quia potestas excommunicandi plus est jurisdictionis quam clavis et ordinis, et ideo descendit in ipsos.
d.quest.2. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum, quod differt de suspenso et excommunicato : quia suspensus tripliciter potest esse suspensus, scilicet ab officio tantum, a jurisdictione tantum, vel ab utroque : et qualitercumque suspensus sit, tunc dicendum semper, quod non potest illa quae sunt illius a quo ipse suspensus est. Si enim suspensus sit ab officio, non potest ea quae sunt officii, sicut celebrare, consecrare, et hujusmodi : sed potest ea quae sunt jurisdictionis, sicut excommunicare, et hujusmodi. Si autem suspensus est a jurisdictione, tunc in posse se habet e converso. Si autem ab utroque, tunc neutrum potest.
Ad ARGUMENTUM autem inductum dicendum, quod verum est dummodo simile bene intelligatur : ligatus enim in aliquo membro, non habet usum illius membri, ut cum illo liget vel solvat alium : sed alio membro non ligato, potest alium solvere vel ligare : sed ligatus universaliter in toto, nullum potest nec absolvere nec ligare : et ita est in spiritualibus, ut patet ex praedicta distinctione suspensi.
Ad in quod quaeritur de excommunicato, dicendum quod majori excommucatione excommunicatus non potest aliquem excommunicare.
Ad ARGUMENTUM autem contra factum. dicendum quod est jurisdictio in habitu, et non in actum reducibilis, quamdiu excommunicatus est, residet penes ipsum : et haec talis jurisdictio nec solvere nec ligare potest.
ARTICULUS XX.
Qualiter ferenda sit excommunicatio?
Quinto quaeritur, Qualiter ferenda sit excommunicatio ?
Videtur autem, quod cum maxima diligentia : quia maximum periculum est in excommunicatione : ubi autem est maximum periculum, ibi videtur maxima diligentia opus esse : ergo in excommunicatione maxima diligentia est opus.
Sed contra hoc videtur iste abusus sed contra. Ecclesiae : quia projiciuntur excommunicationes cum minori etiam diligentia, quam aliquid quod fit in Ecclesia.
Juxta hoc ulterius quaeritur, Cum aliquis in necessitate gratia infirmitatis absolvitur, quia tunc a quolibet sacerdote absolvi potest, et postea non implet mandatum Ecclesiae sicut jurando promisit, utrum excommunicatio redit super ipsum ?
Videtur, quod sic quia
Servo non dimittenti conservo suo 1 revocatum est debitum. Ergo a simili isti non facienti quod debuit et promisit, revocatur excommunicatio : ergo redit.
Adhuc, Debenti confiteri et non confitenti, revocatur reatus qui in contritione erat solutus : ergo et isti a simili
<--- Page Split --->
revocatur propter similem causam excommunicatio.
Sed contra. SED CONTRA :
Iste per sacerdotem in veritate fuit absolutus : ergo excommunicatio fuit annihilata : sed ea quae annihilantur, non revertuntur eadem numero : ergo ista excommunicatio numquam redit : sed nulla alia excommunicatus fuit nisi illa : ergo iste nulla excommunicatione est excommunicatus : ergo non redit excommunicatio super eum.
Solutio. RESPONSIO. Dicendum; quod ad justam formam excommunicationis concurrunt tria, scilicet ut excommunicatio sit ex animo, et ex ordine, et ex causa. Ex animo ut studio corripiendi, non se vindicandi, praemissa diligenti admonitione. Ex ordine juris qui describitur in constitutione nova, scilicet ut post admonitionem, et desperationem alterius viae, judex causam excommunicationis, et contumaciam excommunicati, et sententiam ipsam scribat, et sedendo ut quietus pronuntiet, et infra quadraginta dies paratus sit dare, quando postulaverit, excommunicato. Causa autem est quam meruit secundum veritatem vel per allegata ipse qui excommunicatur, quae et in scripto datur ei, si infra quadraginta dies postulaverit. Et ideo concedenda est prima ratio.
Adobject. Ad m quod in contrarium objicitur, dicendum quod abusus est, et peccant mortaliter sic excommunicationis sententiam jaculantes : et ultra hoc in nova constitutione poena est ut quadraginta diebus ab ingressu Ecclesiæ abstineat, et excommunicatus a superiore sine difficultate absolvatur, et insuper excommuni- . cans ad omnes expensas quas fecit excommunicatus in causa suæ absolutionis, et ad omne interesse condemnetur.
Ad quest. Ad m autem quod ulterius quaeritur, dicendum quod meo judicio impossibile
est excommunicationem semel solutam redire eamdem numero : unde ille talis absolutus est simpliciter, et semper erit absolutus, nisi iterum excommunicetur, pro eo quod non servavit mandatum Ecclesiæ sicut jurando promisit.
Ad ea quae sunt in contrarium, est unica solutio, quod nec in illis casibus redit praecedens debitum idem numero : sed aliud idem specie pro sequenti nascitur contèmptu.
Hoc autem melius declarabitur infra 1, ubi agetur de reditu peccatorum.
ARTICULUS XXI.
An participare cum excommunicato sit peccatum mortale ?
Sexto et ultimo quaeritur, Utrum participare cum excommunicato sit peccatum mortale ?
Videtur autem, quod sic : quia
Tamquam de mortali redarguit Apostolus Corinthios, qui communicaverunt tali, I ad Corinth. v, 6, ubi dicit, quod modicum fermentum totam massam corrumpit. Ergo videtur, quod in aliis sit peccatum mortale.
Adhuc, Facere contra præceptum est peccatum mortale : sed præceptum Ecclesiæ est, ut talibus nullus communicet : ergo videtur, quod communicare talibus sit peccatum mortale.
SED CONTRA :
Ego video, quod excommunicans communicat ei in cibo et verbo et osculo, si oportet, et hoc tota die videtur in Episcopis nostri temporis. Cum igitur ego perfectior esse non teneor meo Prælato, videtur quod et ego possum licite talibus communicare.
<--- Page Split --->
Solutio. Ad hoc sine praejudicio dicendum videtur, quod aliud est communicare ei qui est excommunicatus, et aliud communicare excommunicato in quantum excommunicatus est : communicans enim secundo modo, communicat ei in causa excommunicationis, sive in crimine pro quo ille excommunicatus est : et ille est excommunicatus majori excommunicatione sicut et primus.
duo tali communione in casu non concesso excommunicati sunt, unus potest absolvere alium. Et ideo dicunt communiter, quod excommunicato communicans, vel non curans, vel contemnens vinculum Ecclesiae, peccat mortaliter. Qui autem metus causa, vel conjunctione amicitiae seductus, tantum verbo cum timore communicat, non auderem dicere, quod mortaliter eo ipso peccaret.
Ad in quod objicitur, patet solutio per distinctionem.
Nota etiam, quod non tenetur aliquis credere aliquem excommunicatum, nisi intersit denuntiationi, vel per denuntiantem intimetur ei, vel ita certificetur per publicam famam, quod nullo modo sibi de hoc dubium possit generari: quia de quolibet praesumendum est bonum, donec contrarium probetur.
Deinde notandi sunt versus de hoc quod dicit, ibi, G, § 2, post initium : « Sententia Ecclesiae a loco orationis, etc. »
Gratia subtrahitur, magis ac magis obice rupto, De vitio ruit in vitium, suffragia perdit Ecclesiae, Satanae vexandus traditur ille, Quem ligat ex propriis anathematizatio culpis.
Gratia subtrahitur, magis ac magis obice rupto, De vitio ruit in vitium, suffragia perdit Ecclesiae, Satanae vexandus traditur ille, Quem ligat ex propriis anathematizatio culpis.
I. Quæ sint interiores tenebræ, et interior macula ?
Hic quæritur, Quæ sit illa macula, et quæ sint illæ tenebræ interiores, a quibus Deus interius animam purgat, cum veram pœnitentiam immittit ? De tenebris et interiori caligine satis facile est et intelligere, et respondere. Cum enim quis mortaliter delinquit, et gratia virtutis privatur, si qua præcessit, et naturalium bonorum elisionem patitur. Unde et intellectus obtunditur, et totus homo interior obtenebratur : et ita quasi caligine quadam mens obvolvitur, quæ caligo peccati pœna est. Hanc vero Deus pellit, cum pœnitentiam immittit, per quäm perdita bona restituit, et vitiata reparat.
<--- Page Split --->
Unde Propheta : Nebulam sicut cinerem spargit 1. Sed quæ est macula peccati, a qua animam lavat ? Ecce enim quis voluit facere homicidium, et patravit : quo patrato desinit tam velle quam facere, nondum tamen vere et humiliter pœnitet, nec confiteri proponit. Quæ ergo remansit in anima illius macula ? Mala voluntas quidem fuit macula illius animæ, sed illa transiit. Macula etiam est, si pœnitere contemnit, sed hoc est peccatum aliud a præcedenti. Quæ ergo macula remansit, a qua ipse in pœnitentia purgatur ? Polluta quidem est anima, quousque pœniteat, sicut erat, dum in ea prava erat voluntas. Sicut enim qui tangit morticinum vel aliud immundum, ita pollutus est post tactum quousque lavatur, sicut fuit dum tangeret 2 : sic post actum peccati ita polluta remanet anima, sicut fuit in ipso actu peccati : quia ita est longe a Deo per dissimilitudinem, qui est vita et munditia mentis, sicut fuit dum peccatum ageret. Ipsa ergo dissimilitudo quæ inest animæ ex peccato, et est a Deo elongatio, animæ macula intelligitur, a qua purgatur in pœnitentia. Hoc autem solus Deus facit, qui solus suscitat animam et illuminat : quod sacerdotes nequeunt, qui tamen medici sunt animarum. Unde Propheta : Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi 3 ? quod exponens Augustinus ait : Boni Doctores recte medici dicuntur : qui viventes curare ministerio possunt, sed non mortuos suscitare. Sola enim Dei gratia mortui reviviscunt.
ARTICULUS XXII.
An macula, caligo, fomes, et alia quæ sunt in peccatore, possunt dici esse a Deo ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, I, « Hic quæritur, Quæ sit illa macula, etc. »
Utrum scilicet macula et caligo sit a Deo, vel non?
Videtur autem, quod sic : quia omnis pœna est a Deo : macula autem et caligo sunt pœnæ : ergo sunt a Deo.
Sed contra - SED CONTRA :
- Deus non facit aliquid quo opus
suum sit deterius, ut dicit Augustinus : macula et culpa faciunt opus Dei deterius : ergo non facit ea Deus : ergo non sunt a Deo.
- Adhuc, Fulgentius dicit, quod « Deus illius rei non est auctor, cujus est ultor : » sed ulciscitur in maculam et caliginem : ergo non est auctor maculae et caliginis.
RESPONSIO. Dicendum, quod pœna habet duplicem comparationem, scilicet ad causam infligentem quæ est judicium justum et rectum, et ad causam meritoriam quæ est iniquitas. Spirituales autem pœnæ quandoque nominantur nomine quod non exprimit tantum pœnam, sed etiam alteram istarum comparationum : sicut quando dicitur incendium
<--- Page Split --->
pati peccatum, nominatur in comparatione ad judicium, sicut latro dicitur pati suspendium. Sed cum dicitur fomes, vel caligo, vel macula, nominatur pœena nomine in sua ratione claudente etiam ordinem ad causam meritoriam, quae est culpa : et quia in tali ordine non est a Deo, dicendum quod fomes non est a Deo, nec macula, nec caligo, nec aliquid hujusmodi.
Ad m quod contra objicitur, dicendum quod pœena non dicit comparationem ad culpam: et ideo cum assumit maculam, sumit non directe sub medio, sed cum accidente quod est extraneum medio. Et ideo peccat secundum accidens argumentatio illa: sicut, tu cognoscis Choruscum : Choruscus est veniens: ergo tu cognoscis venientem.
<--- Page Split --->