DISTINCTIO XVII.
pe confessione sacramentali, et de his quæ ad eam spectant prout habet rationem remedii quantum ad necessitatem ex parte confitentis.
A. Tria proponuntur quærenda : primum, an sine confessione dimittatur peccatum ?
Hic oritur quaestio multiplex. Primum enim quaeritur, Utrum absque satisfactione, et oris confessione, per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur ?
Secundo, An aliquando sufficiat confiteri Deo sine sacerdote ?
Tertio, An laico fideli facta valeat confessio ?
In his enim etiam docti diversa sentire inveniuntur : quia super his varia, ac pene diversa tradidisse videntur Doctores.
Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari, si tempus illa faciendi habuerit. Alii vero dicunt, ante oris confessionem et satisfactionem in cordis contritione peccatum dimiti a Deo, si tamen votum confitendi habeat. Unde Propheta : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei 1. Quod exponens Cassiodorus ait : Dixi, id est, deliberavi apud me, quod confitebor, et tu remisisti. Magna pietas Dei, quod 2 ad solam promissionem peccatum dimiserit. Votum enim pro operatione judicatur. Item, Augustinus : Nondum pronuntiat, promittit se pronuntiaturum, et Deus dimittit : quia hoc ipsum dicere, quoddam pronuntiare est corde. Nondum est vox in ore ut homo audiat confessionem, et Deus audit. Item, Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum, etc. 3.
<--- Page Split --->
Alibi etiam legitur : Quacumque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, vita vivet, et non morietur 1. Non dicitur, ore confessus fuerit : sed, conversus ingemuerit. Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente, veniam interdum consequimur. Hinc etiam leprosi illi, quibus Dominus praecepit ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt 2. Ex quo insinuatur, quod antequam ora nostra sacerdotibus aperiamus, id est, peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Lazarus etiam non prius de monumento est eductus, et post a Domino suscitatus : sed intus suscitatus, prodiit foras vivus 3, ut ostenderetur suscitatio animae praecedere confessionem. Nemo enim potest confiteri, nisi suscitatus : quia a mortuo, velut qui non est, perit confessio 4. Nullus ergo confitetur, nisi resuscitatus. Nemo autem suscitatur, nisi qui a peccato solvitur : quia peccatum mors animae est, quae ut est vita corporis, ita ejus vita Deus est.
His aliisque pluribus auctoritatibus probatur, ante confessionem vel satisfactionem sola compunctione peccatum dimitti : quod qui negant, eas determinare laborant : necnon et hujus sententiae depressionem, et ad suae opinionis assertionem, auctorum testimonia inducunt. Ait enim Dominus per Isaiam : Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris 5. Item Ambrosius : Non potest quisquam justificari a peccato, nisi peccatum ipsum antea fuerit confessus. Idem dicit : Confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit : quia non meretur justificari, qui in vita sua non vult peccatum confiteri. Illa confessio nos liberat, quae fit cum pcnientia. Pcnientia vera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit. Item, Joannes Chrysostomus : Non potest quisquam gratiam Dei accipere, nisi purgatus fuerit ab omni peccato per pcnientiiae confessionem, et per baptismum. Item, Augustinus : Agite pœenientiam, qualis agitur in Ecclesia. Nemo dicat sibi, Occulte ago, quia apud Deum ago : novit Deus qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est, Quae solveritis super terram, soluta erunt in cœelis 6? Ergo sine causa claves date sunt? Frustramus ergo verbum Christi. Job dicit : Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri 7. Item, Ambro-
<--- Page Split --->
sius 1 ; Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum. Item, Augustinus 2 super illum locum Psalmi : Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum 3. Puteus est profunditas iniquitatis : in quam si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum. Confitere ergo et dic : De profundis clamavi ad te, Domine, etc. 4, et evades. Claudit super illum, qui in profundum contemnit : a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio 5. Item, Nullus debite gravioris pene 6 accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, solverit peneam. Ita enim impartitur a Deo largitas misericordie, ut non relinquatur justitia discipline. Ita Hieronymus : Qui peccator est, plangat delicta propria vel populi, et ingrediatur Ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus : et dormiat in sacco, ut praeteritas delicias per quas Deum offenderat, vitae austeritate compenset 6.
His aliisque auctoritatibus nituntur asserere sine confessione vocis et aliqua solutione penea neminema peccato mundari.
Videtur autem, quod sic :
DIVISIO TEXTUS.
« Hic oritur quaestio multiplex, etc. » Magister in ista distinctione collationem facit inter partes pœenitentiae sigillatim acceptas, et tangit primo tres quaestiones,ut patet in Littera : et secundum prosecutionem illarum trium dividitur tota distinctio in tres partes : et hoc videre cuilibet est facile, et ideo insistendum est disputationi.
ARTICULUS I.
An in sola contritione peccatum dimittatur ?
PRIMO ergo quaeritur de quaestione prima, Utrum scilicet in sola contritione peccatum dimittatur ?
Quod enim potest plus, potest et minus : sed sola contritio in casu potest supplere vicem baptismatis : ergo et potest supplere vicem confessionis et satisfactionis.
Adhuc, Quaecumque medicina omnia in se claudit quae opponuntur morbo et causis morbi, illa per se sine alia efficax est ad morbi expulsionem : sed contritio est hujusmodi medicina contra mortale actuale peccatum : ergo sine confessione et satisfactione expellit morbum. PRIMA patet per se. SECUNDA autem probatur ex eo quod in actuali non est nisi culpa et piena : et contraria illorum sunt in contritione : quia gratia contrariatur culpae, et piena de peccato contrariatur passioni, quae est delectatio, et sustinentia illius doloris solvit penea obligationem quae est in reatu.
Adhuc, Medicina quae quandoque datur, et quandoque non datur eisdem causis morborum existentibus, et aliis
<--- Page Split --->
omnibus similiter se habentibus, non est necessaria, sed de bene esse : sed confessio quandoque datur peccatoribus contritis, et similiter satisfactio, quandoque autem non : ergo confessio et satisfactio sunt de bene esse pœnitentiae, et non de ipso esse. Prima patet : quia ars in quantum potest semper exhibet omnia necessaria curationi. Secunda autem probatur in Maria Magdalena, quae (ut dicit Gregorius) septem daemonia habuit, quia universis vitiis plena fuit : et tamen, Luc. vii, 37 et seq., per solam cordis contritionem est sanata : ergo constat propositum.
Adhuc, Quæcumque sunt de essentia et necessitate alicujus, numquam relinquunt ipsum : sed confessio et satisfactio quandoque non fuerunt de pœnitentia, vel non prout modo sunt, sicut probatur ex disputatione supra de confessione habita : ergo non sunt de essentia : ergo cum pœnitentia per essentiam suam sufficiens sit ad morbi expulsionem, et sola contritio sit essentialis, videtur quod ipsa sine confessione oris et satisfactione operis sufficit ad actualis peccati deletionem.
Adhuc, In momento infusionis gratia solvitur culpa et pœna æterna : sed hoc momentum est in contritione ante confessionem et satisfactionem : ergo videtur, quod confessio et satisfactio non sint necessariae ad culpae solutionem.
Adhuc, Ponamus, quod aliquis in veritate conteratur : constat, quod in veritate illi peccatum secundum culpam et pœnam æternam dimittitur : sit ergo, quod iste non confessus moriatur : ergo salvabitur, quia in moriendo non peccat, quia nihil incidit inter contritionem et mortem : ergo confessio et satisfactio non sunt de necessariis ad salutem.
Si forte tu dicas, quod pœnitentia votum confessionis exigit et votum satisfactionis. Contra : Aut hoc exigit, eo quod sit de pœnitentiae essentia, aut quia præceptum est ut confiteatur : si ideo exigitur, quia est de integritate pœ-
nitentiae, tunc numquam fuit vera poenitentia sine illa : quod falsum omnibus esse patet. Si ideo exigitur, quia est præceptum : ergo non exigitur nisi per accidens, et propter aliud : ergo de se sufficiebat contritio.
Adhuc, Constitutio Ecclesiae aut debilitavit vim contritionis, aut nihil contulit ei, nec nocuit ei, nec adjuvit eam. Si debilitavit. Contra : Dicit Beatus Bernardus : « Quod charitate institutum est, contra charitatem non debet militare : » sed quidquid Ecclesia statuit, charitate instituit : ergo non debet contra eam militare : sed omne debilitans vim sacramenti, militat contra charitatem : ergo non debet observari : sed contritio est sacramentum, ut infra habebitur in Littera : ergo constitutio de confessione non debet observari. Si autem nec contulit, nec nocuit : ergo inutilis fuit : nihil autem inutilium observandum est universaliter in Ecclesia, præcipue contra sacramenta : ergo iterum hæc constitutio servari non debuit. Si autem juvit. Contra : Quod per se potest facere aliquem effectum, fortius est quam id quod cum alio et non nisi cum alio quod est in voluntate vel in actu : sed contritio sine proposito confitendi, potuit delere actuale peccatum : et tu dicis, quod modo non potest sine voluntate confitendi propter constitutionem Ecclesiae : ergo minorata est vis ejus propter constitutionem Ecclesiae : ergo constitutio illa non est observanda.
Adhuc, Constat, quod Deus absolvit in contritione : aut ergo simpliciter absolvit eum, aut cum conditione. Si simpliciter : ergo non sub ista conditione, quod confiteatur et satisfaciat : ergo non tenetur confiteri et satisfacere. Si cum conditione : sed omnis conditio dubitantis est : ergo dubitatio incidit circa Deum absolventem ipsum peccatorem, quod absurdum est : ergo simpliciter absolvit : ergo non tenetur confiteri et satisfacere.
Adhuc, In omnibus judiciis sufficit
<--- Page Split --->
cognitio causæ et emenda delicti, secundum quod cognoscitur causa : ergo hoc sufficit in judicio Dei, qui judicat pænitentem : sed delicti causa est in corde quod Deus intuetur, et perfecte cognoscit : ergo si cognoscit emendam secundum idem, sufficit ad omnem peccati correctionem : sed in corde perfectam exhibet emendam contritio : et hoc Deus cognoscit : ergo ipsa sola ad omnem peccati correctionem sufficit.
Adhuc, In omni genere morborum obviatur fonti et non membris super quae fluit rivus morbi : ergo ita debet fieri in medicina spirituali : sed omne peccatum causam habet in corde : et si cor non esset, nihil deformitatis esset in ore, nec in opere : ergo videtur, quod medicina non debet esse nisi in corde : hoc autem fit per solam contritionem : ergo sola contritio cordis sufficit.
Adhuc, Quidquid in se continet perfectam pænientiæ rationem, hoc per se sufficit sine alio ad morbi expulsinem : sed contritio continet in se perfectam pænientiæ rationem : ergo sola contritio sufficit ad perfectam morbi actualis expulsionem. Probatur autem prima ex eo quod non nisi pænientia datur contra actuale mortale, et non alia medicina spiritualis. Secunda autem probatur ex eo quod dicit Ambrosius in Littera : « Pænientia est verus dolor cordis et amaritudo animæ pro malis quæ quisque commisit : » et constat, quod hoc non convenit pænientiæ nisi ratione contritionis.
I contra.
Sed contra hoc obiicitur, et
Subjiciuntur omnes auctoritates in Littera inductæ , quæ probant sine confessione peccatum non dimitti.
Per rationem autem sic obiicitur : Nihil potest detestari nisi recognitum : peccatum autem in omni pænientia oportet detestari : ergo oportet recognosci : sed recognitio diversificatur secundum ea in quibus est : alia enim est recognitio in intellectualibus, et alia in corporalibus, et alia in sacramentalibus :
ergo sicut in intellectualibus exigitur recognitio intellectualis, et in operationibus operativa, ita in sacramentalibus exigitur sacramentalis : hæc autem est in enarratione peccatorum : et hæc est confessio : ergo ad sacramentalem peccati detestationem et pænientiam exigitur confessio.
Adhuc, Omne sacramentum consistitin dispensatione ministrorum Ecclesiæ : sed nihil dispensatur nisi cognitum : ergo ad hoc quod minister operetur circa pænientis peccata, oportet ipsum cognoscere peccata : sed non potest scire nisi per confessionem : ergo ad dispensationem sacramenti pænientiæ exigitur confessio.
Adhuc, Dolor pænientis satisfactivus est per claves : vis autem clavium consistit in discretione peccati, et in absolutione pænientis : ergo ante effectum clavium oportet ministrum cognoscere de peccatis : et non potest nisi per confessionem : ergo pænienti ad hoc quod absolvatur, necessaria est confessio.
Item, Daniel. ix, 4 et seq., et in aliis locis Veteris Testamenti dicitur, quod quando gratiam impetrare volebant, confitebantur peccata sua : ergo multo magis exigitur in Novo Testamento in quo major est gratia.
Adhuc, Josue, vii, 19 : Ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, scilicet, peccatum tuum, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. Ergo non potest glorificare Deum qui de peccatis redit, nisi per confessionem : ergo confessio delicti exigitur in pænientia.
Item, In omni judicio condemnationis exigitur convictio damnati : sed in pænientia judicium quoddam est in quo damnatur pænitens ad pænam determinatam : ergo exigitur convictio : sed non polest fieri per testes : ergo oportet, quod fiat per confessionem : ergo in pænientia exigitur confessio.
<--- Page Split --->
RESPONSIO . D i c o , sicutsuprainprinci - piopræcedentisdistinctionishabitumest , quodpænitentiasescundumquodestsacramentumordinatumcontratotummorbumpeccati , habettrespartes , contri - tionem , confessionem , etsatisfactionem : ethocmodobeneconcedendumest , quodnumquamfitabsolutiopeccatisineconfessioneinvotoveleffectuexistente .
Qualiter autem operetur contra peccatum, ex superioribus quantum ego possum intelligere, manifestum est.
Si autem accipiatur pœnitentia prout est in ratione virtutis, vel gratiae, vel passionis tantum, bene puto quod non oporteat adesse confessionem : unde etiam omnes rationes pro illa parte inductae, quod exigatur confessio, sumptae sunt ex ratione pœnitentiae secundum quod sacramentum est, quia aliter nullam videntur habere apparentiam.
ADHOCErgoquodprimoobjiciturincontrarium , dicendumquodnumquamcontritioexcluditvotumbaptizandinnonbaptizato , sedeffectum : etitabeneconcedo , quodinsimiliarticulonecessi - tatispotestexcludereeffectumconfessio - n i s , sednumquamvotumsiadsitfacul - t a s : dictaautemomniaoperanturinvotoexistentia , quiaDeusrespicitvo - luntatem : etsicdicitur , IIadCorinth . v i u , 1 2 : Sivoluntaspromptaest , s e - cundumidquodhabetacceptaest , nonsecundumidquodnonhabet . EthocestquoddicituraDoctoribus , quodcompletavoluntasreputaturprofacto .
ADIDEMdicendum , quodprimapropo - sitiononestvera , nisisicutomniacon - tinet , itacontineatsufficienter : ethocnonestverumdecontritione , quiaipsanonestsufficienssineconfessioneinvoto , velinactuetvotoexistente . Veldicatur , quodnonomniacontinet : quiainpeni - tentiaestædificatioproximi , etcontritiodesenoncontinetsatisfacientisædifica - tionem : etideoperministrumincon - fessioneexigitur , quodEcclesiærecon - cilietur : ethæcultimasolutioestcom - munis , sedtamenprimaverior .
ADALIUDdicendum , quodsemperexi - gebaturaliquapeccatirecognitioprodenspeccatumingenere , velinspecie , velnumero , sicutsuprainquæstionedecon / essionehabitumest : idautemquodsecundumsedivinumest , benepotestdeterminationemdiversamacciperepro - cessutemporis : etideoquandoverasEcclesiahabuitclaves , nonfiguramtan - tumclavium , tuncdeterminatumfuit , quodhomohabenspeccatumcoramho - minedetestandorecognosceretpercon - fessionem : etideolicetpænitentiaquandoquefueritsineconfessionetali , qualismodoestinEcclesia , nontamenfuitsimplicitersineconfessionequan - tumadsubstantiamconfessionisinge - n e r e .
ADALIUDdicendum , quodlicetnonlegaturconfessioNariæMagdalenæ , etPetri , etquorumdamaliorum , tamenfactaest : quiamultafactasunt , quætamenscriptanonsunt .
Aliamtamenscultionemsuprahabesinpræcedentidistinctione , quodaliudfuitdeillisquiabipsoDominorecepe - r u n t , etaliuddealiis : quiaDominuscognovit , etruborcordiscorampræsen - tiaejussecundumhumitatemmajorfuit , quamnobisruborfacieicoramsacerdotecognoscentefaciem : etideotalibuspo - tuitsufficereconfessiocordis , nobisau - temnon : quianonabipso , sedabho - minesacerdotevicarioDeipænitentiamaccipimus .
ADALIUDdicendum , quodsicutadAdicpræcedens , scilicetquodfereeademsunt .
ADALIUDdicendum , quodlicetinmo - mentosolviturculpa , tamenexigiturmotusliberiarbitriiinpeccatidetestatio - n e m : quiainjustificationeimpiiquatuorsuntsimultemporehabitualiter , licetnonactualiter , etsecundumnaturamsi - mulsunt : quorumunumestmotusli - beriarbitriiinpeccatumdetestandoipsum , etillemotussupponitvotumconfitendietsatisfaciendi : etitapatet , quodnihilprohibet , quodtriasintin
<--- Page Split --->
uno et eodem momento : unum in actu, scilicet contritio, et duo in voto supposita, scilicet confessio et satisfactio.
Ad aliud dicendum, quod talis positio bene possibilis est : sed nunquam est vera contritio quæ confessionem et satisfactionem, non articulo necessitatis, sed contemptu religionis excludit : unde si vere contritus est, ipse habet votum confitendi et satisfaciendi : et si sic moriatur, operantur in eo confessio et satisfacrio in voto existentes.
Ad aliud dicendum, quod confessio in genere divinum habet præceptum, sed in specie determinationem accipit per Ecclesiam, sicut supra in eadem quaestione dictum est.
creantis nihil materiale, nihil temporale, nihil conditionatum est : et tamen ex parte creati incidit materialitas, temporalitas, et conditio secundum naturam rei creatæ : et hoc forte attendit Magister Hugo de sancto Victore, dicens in libro de potestate ligandi et solvendi ad beatum Bernardum, quod « Deus solvit ligando, sacerdos autem ligat solvendo : » quia Deus solvit a vinculo damnationis ligando vinculo confessionis et expiationis : sed sacerdos ligat vinculo satisfactionis, et solvit a vinculo confessionis : et hoc non dicit conditionem nisi ex parte pœnitentis et eorum quæ supponuntur in pœnitente.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est secundum formam fori secundum quod procedit judicium : ordo enim judiciarius observandus est, et variatur secundum diversitatem fori. Judicium autem pœnitentiæ non est tantum divinum, sed etiam Ecclesiasticum : est enim divinum per inchoationem, et perfectum per hominem ministrum in Ecclesia : et ideo oportet, quod sit in plus quam id quod est cordis quod intuetur Deus : sed judicium futurum est tantum divinum : et ideo non est ibi necessaria confessio oris, sed tantum testimonium conscientiæ accusantis vel defendentis.
Ad aliud dicendum, quod licet febris semper sit a calore cordis intendente fumum materiae putrefacte, non tamen materia febris semper est in corde. Et ita est etiam in morbis spiritualibus : quia licet originaliter sint in corde, tamen materiæ circa quas fiunt, non sunt cordis, sed etiam oris et manus : et ideo ad perfectam curam oportet, quod obvietur morbo in omnibus membris, in quibus materia morbi diffusa est, licet principaliter obvietur ei in corde : et sic est de morbis spiritualibus : unde non sufficit sola cordis medicina.
Ad aliud dicendum, quod illa diffinitio, ut supra 1 patuit, data est de 1ceni-
Ad aliud dicendum, quod institutio Ecclesiae multum confert pœnitentiæ : quia, sicut dictum est, contritio numquam sufficit sine aliqua confessione : sed modo determinatum est tempus, quod semel in anno : et modus per enarrationem peccati cum quibusdam circumstantiis propter judicium clavium et effectum earum : et hoc plurimum confert pœnitenti ad dimissionem pœnæ peccati, et etiam ad majorem detestationem culpæ : et tamen in nullo debilitat contritionem : nec pejorem facit statum modernorum quam antiquorum, propter magnum emolimentum quod consequuntur ex vi clavium, quod non consequebantur antiqui : sicut non esset status pejör ejus qui dat denarium et obolum, ut accipiat aliquid emptum cum magna additione, quam ejus qui emit illud denario sine additione.
Ad aliud dicendum, quod Deus simplicitcr absolvit in contritione : sed aliter accipitur absolutio ex parte absolventis, et aliter ex parte absoluti. Ex parte enim absolventis nulla est conditio et nulla dubietas : sed ex parte absoluti supponitur votum confitendi et satisfaciendi, sine quibus non est contritio. Nec hoc est inconveniens, quod ex parte Dei
<--- Page Split --->
tentia, secundum quod est in genere passionis non sacramenti : et sic bene conceditur, quod non habet nisi contritionem, et non confessionem, et satisfactionem.
ARTICULUS II.
An votum debeat pro operatione reputari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 3, circa initium : « Votum enim pro operatione judicatur. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Si duo sunt quorum unum sufficit, alterum superfluit, vel est de bene esse, non de necessariis : sed votum et operatio duo sunt, quorum alterum sufficit, ut dicitur in Littera : ergo operatio superfluit, vel non est de necessariis : quod est falsum.
- Adhuc, Non videtur esse generale quod dicit, quia aliquis dat tres denarios pro Deo, et vult dedisse septem vel centum marcas, et ibi votum pro facto non computatur.
Si forte tu dicas, quod intelligitur de voto actum praecedente, quod est cum impotentia actus. Contra est : quia aliqua vult se perdidisse virginitatem : et quod non perdidit, non impedit nisi impotentia : ergo illa secundum hoc amisisse reputatur : ergo si postea pœnitet, non debetur ei aurea, quod falsum est : ergo non est generale quod dicit.
- Adhuc, Aliquis habet plenam voluntatem occidendi aliquem : et quod non accidit, non met, edit nisi impotentia : ergo rep. latus pro facto : ergo ita irregularis est pro voluntate, sicut pro opere, quod falsum est : ergo nec in bono nec in malo tenet hoc quod dicit Cassiodorus hic in Littera.
RESPONSIO Dicendum ad primum, quod votum duplex est, scilicet plenum, et semiplenum sive imperfectum : plenum autem in quibusdam actibus impossibile est propter vehementem voliti in actu delectationem. Est autem in omnibus possibile votum esse plenum, quae non habent vehementum delectationem in carne, sicut est in luxuria : in aliis autem actus non addit multum delectationi, sed potius affert tristitiam, sicut in ira, prodigalitate, miserisordia, compassione, et hujusmodi.
Dicendum ergo, quod quotiescumque voluntas plena est, ita quod nihil excludit opus nisi impotentia sola, quantum ad substantiam meriti vel demeriti reputatur pro facto, sed non quantum ad adjuncta vel consequentia meritum vel demeritum : sicut est nocumentum vel profectus, quae sunt in actu : et ideo votum homicidii habet eumdem reatum in specie quam homicidii actus, sed tamen magis nocet actus quam voluntas : sicut etiam in bonis propositis idem meritum in substantia habet votum, et actus, licet non tantum in quantitate : et hoc quia non sunt tanti profectus.
Per hoc patet solutio fere ad omnia : licet enim duo sint, scilicet votum confitendi, et confessio : votum numquam tamen est plenum si actum contemptus religionis excludit et non articulus necessitatis : sed si plenum est, nec actum impedit nisi impotentia, sufficit votum quantum ad substantiam indulgentiae : licet non consequatur omnia illa in quantitate continua vel discreta, quae consequuntur et adjuncta sunt confessioni secundum actum existenti : sicut est diminutio pœna per vim clavium, et decbligatio a debito confessionis simpliciter et hujusmodi : et rubor actualis in actu confessionis etiam aliquid tollit de pœna quod non consequeretur.
Ad aliud dicendum, quod non est plena voluntas si plus potest dare et non vult : sed si non potest plus, tunc eamdem cum dante plus in substantia indul-
<--- Page Split --->
gentiam consequitur : licet aliquid accidentale habeat dans plus, quod non habet ille qui dat minus.
Ad aliud dicndum, quod aureola debetur continentiae non secundum se, sed secundum carnis integritatem : et ideo licet illud accidentale praemium opere carnis non amittatur, substantialiter tamen praemium continentiae amittitur per plenum votum fornicationis, et restituitur per poenitentiam, sicut omnia alia spiritualia per poenitentiam in integrum restituuntur, ut supra superius dictum est.
Per idem patet solutio ad ultimum, quod irregularitas accidentalis piena est quam secundum consilium divinum Ecclesia non determinat, nisi ad actum homicidii : et ideo licet substantialiter idem sit reatus homidii voluntatis, et actus, modo tamen accidentalis piena una est utriusque.
ARTICULUS III.
An sufficiat confiteri soli Deo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 5, post initium : « Nondum est vox in ore ut homo audiat confessionem, etc. »
Et hoc enim videtur, quod
- Sufficit soli Deo confiteri.
Item, Hoc videtur alia ratione : Adam enim qui est forma omnium peccantium, non reprehenditur, nisi de hoc quod se coram Deo in confessione excusavit : ergo videtur, quod in aliis peccatoribus sufficit coram Deo se accusare.
- Adhuc, Numquam consurgit duplex tribulatio, sicut supra 1 habitum est : ergo uni peccato in poenitentia non debetur nisi confessio una : sed haec facta est Deo, ut dicit hic Augustinus : ergo se-
cundam addere non oportet, quae homini fiat.
- Adhuc, Nulla aliarum partium pænitentiae geminatur : sufficit enim una contritio sola etiam de omnibus peccatis, et una sola satisfactio injuncta per potentiam clavium : ergo sufficit una sola confessio : sed haec fit Deo : ergo non est necessaria confessio oris, ut videtur.
Sed in contrarium hujus videtur, quod sed contra.
Ecclesia nihil statuit nisi justum, nec aggravat super filios suos in generalibus statutis : de constitutione autem Ecclesiæ et præcepto est, quod quilibet sacerdoti suo confiteatur semel in anno : ergo hoc est justum, nec est salus sine illo.
Adhuc, Si aliquis diceret non esse confitendum sacerdoti, et sufficere confessionem quæ fit soli Deo, pro hæretico condemnaretur : ergo hoc est de necessariis ad salutem, quod homo tenetur homini sacerdoti confiteri : ergo non sufficit illa confessio quæ fit soli Deo : cujus contrarium videtur dicere Littera.
RESPONSIO. Dicendum ad hoc, quod si solutio. adsit facultas confitendi sacerdoti, non sufficit confessio facta soli Deo : et hoc quod dicitur in Littera, intelligitur de remissione peccati quantum ad culpam et poenam æternam : quæ remissio præcedit actum confessionis, sed non votum.
Ad in autem quod primo objicitur, dicendum quod adhuc non erant veræ claves, nec sacerdotes : et ideo tunc. Dominus egit per se solum, quod modo facit per se et vicarium : et simul cum illo docuit Adam, qualiter ipse peccatum in confessione accusando recognoscere deberet, et qualiter hoc ipsum alios facere instrueret.
Ad aliud dicendum, quod non consurAd 2. git duplex tribulatio, eo quod in peccato est offensa Dei et proximi : et ideo per proximum vicarium Dei habet etiam peccator reconciliari : et iterum ideo,
<--- Page Split --->
quia lex divinitatis est (ut dicit Dionysius) per media infima reducere : et ideo peccator in quantum hujusmodi, cum sit in statu infimo, habet reduci per eum qui in gradu superiori quoad ordinem et potestatem clavium.
ARTICULUS V.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ista pars non geminatur : quia illa quae fit coram Deo, non proprie confessio est, nisi in quantum ordinatur ad illam quae fit coram homine : et ideo confessio illa plena est, quae est peccati enarratio cum detestatione ex recognitione coram Deo facta procedens.
ARTICULUS IV.
An per gemitum paenitentiae ante oris confessionem dimittatur peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod ibi dicitur, ibi, A, § 3, circa medium : « Non dicitur, ore confessus fuerit : sed conversus ingemuerit, etc. »
Ex hoc expresse sequi videtur, quod ad nihil necessaria sit confessio.
An omnes teneamur ad oris confessionem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 3, post medium : « Hinc etiam leprosi illi, etc. »
Ex hoc enim videtur sumi valida argumentatio ad id quod non teneamur ad oris confessionem. Luc. enim, xvii, 14 et seq., dicitur, quod dum irent, mundati sunt decem leprosi : et non rediit nisi unus. Et probabile est, quod ille solus in oblatione sacerdoti facta mandatum Christi expleverit, et tamen mundati sunt. Cum igitur reditus significat reditum per gratiarum actionem, et ostensio significat confessionem : videtur, quod sine confessione et gratiarum actione aliquis a lepra peccati mundetur.
Ad hoc dicendum, quod Dominus in hoc ostendere voluit, quid per se, et quid faceret per sacerdotes. Sacerdotes enim qui in Psalmo 1 dicuntur medici, non suscitant, nec vivificant, nec a culpa sanant : culpam autem significabat lepra, et ideo antequam praesentarent se sacerdoti, mundati sunt, ne crederetur mundatio eorum fieri per sacerdotes : tamen a praesentationis debito et oblationis non absolvebantur, nisi praesentando se sacerdoti, et deobligationem illam manendi extra castra facit Dominus per sacerdotem reconciliantem : non enim reputatur esse in castris spiritualibus Ecclesiæ, qui aberraverit et per sacerdotis ministerium non est reconciliatus.Et non obviat, quod non rediit lepra : quia non in omnibus attenditur similitudo in allegoricis, sed in quibusdam tantum.
Responso. Dicendum, quod gemitus accipitur ibi pro gemitu contritionis, qui supponit votum confitendi et satisfaciendi secundum canonicam sanctionem, quia aliter proprie non gemit gemitu pœenitentiae : et non intendit aliud dicere, nisi quod in tali gemitu pœenitentiae ante oris confessionem et operis satisfactionem, peccatum secundum culpam et reatum aeternae pœenae dimittatur, sed non ante votum confitendi et satisfaciendi : et hoc planum est secundum supra disputata.
tabunt, et confitebuntur tibi ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
An confessio necessario debet fieri in charitate?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 3, sub finem : « Nemo potest confiteri nisi suscitatus, etc. »
Secundum hoc confessio quae non fit in charitate, nihil valet. Et hoc etiam videtur,
Per id quod inducitur, Eccli.xvii,26 : A mortuo, velut qui non est, perit confessio 1.
Adhuc ad idem, Nullum opus mortuum valet ad vitam æternam : sed confessio facta in mortali ante animæ suscitationem, est opus mortuum : ergo non valet ad vitam æternam, nec ad gratiam : quia si valeret ad unum, valeret etiam ad aliud.
Adhuc, Confessio dicitur a con et for, faris : sed ille non simul fatur, qui ore fatur, et non corde : ergo non confitetur : ergo confessio illa non valet.
Item, Ambrosius : « Illa confessio reos liberat, quæ fit cum pænitentia : » pænitentia vera est dolor cordis et amaritudo animæ pro malis quæ quilibet commisit : sed confessio quæ est extra charitatem, non est confessio cum pænitentia, licet possit esse cum afflictione : ergo non liberat : ergo non valet, quia non est inventa nisi ad liberandum hominem.
Adhuc, Omnis confessio vera et liberalis est cum peccati perfecta detestatione : sed non perfecte detestatur, qui est mortuus adhuc per peccati voluntatem : ergo talis nullam valentem facit confessionem, et tenetur facere valentem : ergo talis adhuc tenetur confiteri.
SED CONTRA :
Omne id quod ut causa ordinatur ad aliquid, præcedit illud : sed confessio ut causa ordinatur ad justificationem : ergo præcedit illam. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur in Littera sequentis capituli, ubi dicit : « Non potest quisquis justificari, etc. »
Inde proceditur sic :
Omne illud quod præcedit justificationem, præcedit charitatem : confessio præcedit justificationem : ergo præcedit charitatem : ergo non oportet, quod homo sit vivus per gratiam et charitatem qui confitetur.
Adhuc, Confessio fit ut confessor sit instructus de qualitate et quantitate peccatorum : sed hoc æqualiter potest fieri in gratia et extra gratiam : ergo æqualiter valent confessiones in gratia et extra gratiam factæ.
Adhuc, Confessio in aliquo differt a contritione et satisfactione : cum enim contritio sit cordis, et satisfactio operis, confessio erit oris : sed os ad pronuntiandum æqualiter est liberum in peccatore et habente gratiam, licet non sint æque liberi ad merendum in opere et corde : ergo videtur, quod confessio æque vere fiat ab habente gratiam et non habente.
Adhuc, Nemo tenetur ad impossibile sibi : ad confessionem autem omnis homo tenetur ex præcepto : ergo modus confessionis non est impossibilis sibi : sed impossibile est nobis habere gratiam, quia ad gratiam habendam non possumus ex nobis : ergo non tenemur confiteri in gratia.
Adhuc, Quod æqualiter imponitur peccatori et justo, debet et oportet fieri modo qui competat utrique, scilicet et peccatori et justo : sed confessio imponitur æqualiter peccatori et justo : ergo oportet fieri modo competenti utrique : sed iste modus non est ut fiat cum gratia, sed potius ex libero arbitrio : ergo confessio non est actus gratiae, sed liberi ar-
<--- Page Split --->
bitrii tantum : ergo non exigitur, quod fiat in gratia.
Adhuc, In aliis quibusdam corporalibus actibus injunctis in pœnitentiam absolvitur homo, etiamsi faciat extra charitatem existens : sicut si alicui injungatur dare centum marcas, et dedit eas extra charitatem, non injungitur ei ut det iterum cum habuerit charitatem. Similiter, si injunctum est ei Romam vel ultra mare transire. Cum igitur confessio sit actus corporalis pœnitentiae, si fit extra charitatem, non debet injungi quod faciat iterum : sed si nihil valet extra charitatem facta, injungeretur ei, quod iterum faceret : ergo, etc.
Adhuc, In alio sacramento quod est necessitatis, ut est Baptismus : et aliis quae non sunt necessitatis, ut Confirmatio et Ordo, potest recipere sacramentum : et incipit valere ex quo recedit fictio. Cum igitur Pœnitentia sit sacramentum necessitatis, videtur habere aliquid tale : non autem potest esse in contritione et satisfactione : ergo hoc erit in confessione : ergo confessio facta in mortali valet, et etiam ad vitam æternam valere incipit ex quo recidit fictio.
Adhuc, Eccle. ix, 1, dicitur, quod nescit homo utrum amore an odio dignus sit : si ergo tenetur aliquis in charitate confiteri, et non potest hoc fieri nisi sciat se habere charitatem, et non potest hoc scire, sequitur quod nescit se fecisse confessionem : ergo omnis homo perplexus est in hac parte, et tota die erunt repetendæ confessiones : nec homo per totam vitam aliquid facere debet nisi confiteri, ut saltem valeat una : ergo, etc.
Responsto. Dicendum, quod duo sunt in confessione, unum ex parte confitentis, alterum autem ex parte confessionem audientis. Ex parte confitentis est actus ipse, secundum quod est ab agente, ut rubor et pœna in enarrando. Ex parte autem audientis est notitia morbi latentis et circumstantiarum ejus. Dico ergo sine præjudicio, quod illud quod est ex parte
confitentis, nihil valet ad justificationem et meritum vitæ æternæ, nisi confitens sit in charitate : valet tamen ad facilius gratiam impetrandam, et humiliationem confitentis, et ad alia quædam ad quæ dicuntur valere bona illa quæ vocantur de genere bonorum extra charitatem facta. Quantum autem ad id quod est ex parte audientis, videtur mihi, quod simpliciter valet quoad hoc quod præcepta Ecclesiæ solvit, et deobligatur a debito confitendi : et quod ipse non consequitur effectum clavium in diminutione pœnae, hoc est per accidens, scilicet quia fictus est : et quia effectus clavium fundatur plus super passionem Christi, quam supra meritum humanum, videtur mihi quod recedente fictione, si non intercidat aliud peccatum confessionem et satisfactionem injunctam, valebit ei effectus clavis cui se subdidit, recedente fictione.
Ad in ergo quod objicitur de Lit- Adiittera ad omnia illa quæ inducuntur pro parte illa : dicendum, quod omnia illa loquuntur de eo quod est in confessione ex parte confitentis, secundum quod valent ad gratiam et vitam æternam : secundum autem quod valent ad vicinandum se gratiae, non loquuntur, nec procedunt objectiones, nec valent etiam de eo quod est in confessione ex parte audientis et vis clavium quæ operantur per audientem : et hoc modo vera sunt, et alio modo falsa.
Ad PRIMUM autem quod objicitur in opAdoliepositum, dicendum quod confessio optima est in gratia, nec ordinatur ad justificationem ut causa præcessione temporis, sed nec secundum illum modum prioris quem dicit Philosophus, quod prius causa est prius natura : ordinatur autem sic primo prout in voto supponitur ab actu contritionis, et non prout est in actuali enarratione peccatorum.
Ad aliud dicendum, quod confessio Adoljeit licet sit ad hoc, non tamen tantum est ad hoc : imo multas causas habet ex parte confitentis, ex quibus ipsa efficitur pars pœnae, ut in Littera præcedentis distin-
<--- Page Split --->
clionis dicit Augustinus : et ideo illud argumentum procedit a diminutione.
Ad aliud dicendum, quod pronuntiatio 3. dupliciter consideratur, scilicet in substantia cum forma debita pœnitentis pronuntiationis, in quantum est pœnitens : et primo quidem modo verum est, quod concludit ratio illa : secundo autem modo falsum est. Nec potest concludi per argumentum illud, quia forma totius est in omnibus partibus : et hæc est gratia pœnitentialis, licet in forma partium differant partes inter se.
Ad aliud dicendum, quod impossibile 4. dupliciter dicitur, scilicet id in quod nullo modo possumus, nec aliquid facere, quo facto illud fiat, sicut subvertere montes impossibile est nobis : et hoc non præcipitur alicui. Secundo modo dicitur nobis impossibile, quod in se non possumus, sed possumus aliquid, quo facto illud inevitabiliter fiet : et hoc ratione antecedentis quod est in potestate nostra, et quodammodo possibile est nobis, et hoc est habere gratiam : quia si fecerimus quod in nobis est, Deus inevitabiliter dabit nobis gratiam : et hoc ratione antecedentis potest esse in præcepto : et hoc secundum opinionem eorum qui dicunt, quod forma operis est in præcepto, et non tantum operis substantia.
De hoc invenies multa ante finem tertii hujus operis.
- Ad aliud dicendum, quod licet æqualter præcipiatur justo et peccatori : justo, inquam, qui aliquid habet confiteri : non tamen intenditur, quod peccator remanens peccator faciat, sed potius justificatus per confessionem. Si tamen facit peccator existens, valet ei quantum ad ea quæ sunt confessionis ex parte audientis confessionem, ut dictum est : et etiam ad quædam alia, licet non ad meritum vitæ æternæ.
Ad aliud dicendum, quod in corporalibus actionibus gravibus etiam distinctio habet locum : talia enim præcipue habent duo, scilicet, actionem et passionem : similis enim actio est exercitium ipsum
dandi vel peregrinandi : et hoc attenditur secundum radicem ex qua procedit : et si illa est gratia, opus est meritorium. Si autem est bona de genere bonorum, est ipsum opus de genere bonorum : tamen non facit opus meritorium, sed valet ad vicinandum se gratia. Passio autem est effectus actionis, et hanc magis intendit confessor injungens pœnas excidentes petulantiam peccatorum, ex qua lasciviens peccavit : sicut pœna damni efficitur a datione eleemosyna, et hæc pœna manet in eo qui dedit, etiam postquam datio præterivit : et pœna debilitatis membrorum manet apud peregrinantem, etiam postquam peregrinatio præterivit. Unde sicut diximus, quod passiones martyrum dupliciter considerantur, scilicet, in quantum est passio tantum, et in quantum est voluntas martyrum circa illam : et primo quidem modo non meretur, secundo autem modo meretur : ita videtur dicendum, quod hæc pœna manens dupliciter consideratur, scilicet in quantum est pœna manens, et nihil valet ad meritum, licet valeat ad petulantia dominationem : et in quantum est voluntas circa eam : et si illa habet gratiam post factum etiam, eo quod pœna manens potest habere voluntatem circa se quæ sequitur opus, tunc dico, quod illa pœna manens sic informata, incipit valere ad vitam æternam : eo quod placet ei damnificatum esse propter Deum, et debilitatum in honore Dei. Sic autem pœnosa non est confessio, quoad pœnam manentem post actum confessionis : et ideo non est simile.
Concedo tamen, quod ex parte audientis valet ad absolutionem debiti confitendi, et ad alia quæ supra dicta sunt.
Ad aliud dicendum, quod non est omAd object.7. nino simile de Baptismo, Confirmatione, Ordine, et Pœnitentia : quia in illis imprimitur character qui manet, et gratia cujus operari incipit sacramentum recedente fictione : sed in Pœnitentia nullus omnino character imprimitur spiritualis : et tunc non operatur ipsa præcedens ope-
<--- Page Split --->
ratio ut operatio fuit, quia nec intus nec extra mansit : tamen ratione contritionis et pcnientiae novae datur gratia nova, et non tenetur confiteri ratione supra dicta.
peccatoris : hic autem loquitur de morte qua moritur peccator : ergo patet, quod illud nihil est ad propositum, et non est instantia.
Ad object. 8. Ad aliud dicendum, quod licet nemo sciat se certitudinaliter habere charitatem, tamen hoc opinari potest ex signis, si displicet peccatum, et adest votum confitendi vel satisfaciendi, et peccatum perpetue detestandi : et hoc sufficit nobis in hac vita, quia non potest amplius hic exigi a nobis, quam possibile est nobis solvere.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS VII.
An sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, §, 3 in fine : « Quae ut est vita corporis, ita ejus vita Deus est. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia
Ipsa est vita corporis per naturam, quia est actus corporis potentia vitam hahentis : hujusmodi autem est quodcumque organicum : Deus autem non est vita animae nisi per gratiam : ergo nulla videtur esse similitudo.
Adhuc, ut dicit Philosophus, egrediente anima, exspirat corpus et marcescit : sed recedente Deo ab anima, adhuc vivit anima : ergo videtur, quod nulla hinc inde sit similitudo vitae.
Si forte dicas, quod omnia in nihilum caderent, nisi manus Omnipotenttis teneret, ut dicit Gregorius : et ita recedente Deo ab anima, decideret in nihilum anima : sicut corpus decidit, anima recedente praesentialiter. Contra : Secundum hunc modum contentionis quo ipse essentialiter, praesentialiter, et potentialiter est in omnibus, non magis continet justi animam, quam
Præterea, Illo modo continenti non minus continet corpus quam animam, nec animatum quam inanimatum, vel e converso : sed in Littera non loquitur nisi de habente gratiam et non habente : ergo patet, quod non est instantia ad objectionem inductam.
Ulterius quaeritur, Utrum vita qua Deus vivificat animam, conveniat ei secundum essentiam vel potentiam ?
Videtur, quod secundum essentiam : quia
Vivere viventibus est esse : et esse est actus essentiae potius quam potentiae.
Adhuc, Vita animae per prius est actus essentiae corporis, quam organi corporalis. Probatio. Quidquid enim ad aliquid se habet ut actus primus, et ad aliquid ut actus secundus, per prius convenit ei quod recipit ipsum ut actum primum, quam ei quod ut actum secundum ipsum recipit : anima autem ad corporis organici essentiam se habet ut actus primus, et ad organum ut. actus secundus, quia movet ipsum ad opera : ergo per prius convenit corporis essentiae quam organo. Sed si sic se habet Deus ad essentiam animae et potentiam, sicut anima ad corporis essentiam et organum : ergo vita divina per prius convenit essentiae animae quam potentiae.
Sed contra :
Vita non dicitur nisi dupliciter, scilicet naturae, et secundum bene esse : bene autem esse est secundum ordinem vivere, et hoc non est nisi secundum ordinem et distinctionem potentiarum : ergo vivere secundum bene esse, per prius convenit potentiae quam essentiae : et tale est vivere Dei in gratia : ergo per prius convenit potentiae quam essentiae animae.
Adhuc, Vita etiam dicit secundum
<--- Page Split --->
hene esse in sensu, secundum quod dicitur vita voluptas : sed voluptas est secundum potentias prius, quam secundum essentiam : ergo in ratione similiter erit vivere secundum esse rationem prius secundum potentiam, quam secundum essentiam.
ResPonsio. Dicendum, quod non in omnibus est similitudo, sed in quibusdam : sicut scilicet in hoc, quod sicut anima indeficiens principium est vitae corporis quantum est de se : et si corpus non vivificatur indifferenter ab ipsa, quod hoc non est ex parte animae, sed potius propter corruptionem ipsius corporis : ita et Deus indeficiens principium est vitae animae de se : et si anima non semper vivificatur, hoc accidit propter ipsius animae corruptionem, et a fonte vitae aversionem.
Item in hoc est similitudo, quod nulla vita est in corpore nisi ea quae est continuus actus animae in corpore, cujus esse est fieri continue ab ipsa anima, ut videtur etiam dici in libro de motu cordis : ita nulla vita gratiae est in anima nisi per continuam praesentiam Dei inhabitantis in nobis per gratiam. Dissimilitudo tamen est in hoc, quod Deus non unitur animae ad constitutionem alicujus tertii, sicut anima corpori unitur. Et in hoc, quod Deus non est actus naturalis animae, sicut anima corporis : et in plurimis alliis.
voluntatem : secundum habitum autem vitae per prius est in anima secundum essentiam, et in potentia per consequens.
Ad PRIMUM dicendum, quod non est simile de vita naturae, et vita gratiae : quia vita naturae est actus essentialis animae, vita autem gratiae per metaphoram, et accipitur secundum bene esse : et hoc est esse optime secundum bonum rationis, et ideo oportet esse per perceptionem illius quod vivificat secundum rationem et intellectum : et haec perceptio est apprehensio boni quod est Deus, et affectio circa ipsum : hoc autem primo fit secundum potentiam, et per consequens secundum essentiam : et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
Ad ALIUD dicendum, quod non eodem modo anima est actus corporis, et objecti ratio actus potentiae : quia anima est actus corporis dans sibi esse, quod est vivere in viventibus tantum, vel sentire in sentientibus, et intelligere intelligentibus : sed vivere hoc modo dictum, non est vitam exercere vel sensum vel intellectum, sed potius esse viventis habere, et esse sentientis, vel esse intellectivum : sed quando objecti ratio sive species dicitur actus potentiae recipientis ipsum, intelligitur actus quidem inferens passionem alicui rei cui infert se, ut color oculo, et sonus auditui secundum actum facto, et sic de aliis.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Et bene concedendum est, quod instantia inducta licet in se quamdam veri apparentiam contineat, tamen non instat ad propositum.
ARTICULUS VIII.
An in pænitente confessio præcedit justificationem ?
Quest. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod vivere illud dupliciter dicitur, scilicet secundum objectum vitæ quod est bonum in statu gratiae et gloriæ, et secundum habitum vitæ : et objectum quidem prius respicit potentiam, quia anima illius capax est per rationem et
« Dic tu iniquitates, etc. »
Ex hoc videtur, quod dictæ iniquitates præcedunt justificationem : sed ante justificationem est homo in mortali peccato : igitur secundum hoc confessio semper fit adhuc existente confitente in peccato mortali.
<--- Page Split --->
CONTRA : Homo justificatur in contritione : et confessio sequitur contritionem : ergo sequitur justificationem : ergo confessio est justificati.
RESPONSIO, quod confessio operans in voto cum contritione operatur justificationem : et hoc modo procedit eam necessario, non tempore, sed natura. Sed confessio in actu accepta non operatur aliter, nisi absolvendo a debito confessionis, quod justitiæ est.
DIVISIO TEXTUS.
« Non potest quisquam justificari a peccato, etc. »
De justificatione impii quaeruntur hic novem.
Primo, Quid sit?
Secundo, Quæ exiguntur ad impii justificationem?
Tertio, De ordine illorum.
Quarto, Utrum sit naturalis vel miraculosa ?
Quinto, Cujus attributi sit effectus proprius ?
Sexto, Quid sit motivum ad ipsam ?
Septimo, Utrum sit opus justitiæ, vel misericordiæ, vel utriusque ?
Octavo, De comparatione ipsius ad dilectionem, et vocationem, et magnificationem.
Nono, De comparatione ipsius ad sanationem mentis et innovationem imaginis.
Glossa autem super epistolam ad Roman. viii, 1 et seq. : » Justificatio est remissio peccatorum, et consummatio bonorum operum. »
Quidam autem sic diffiniunt : « Justificatio est effectus justitiæ generalis, qua de impio fit pius. »
CONTRA PRIMAM diffinitionem sic objicitur :
Revelatio divini consilii non est nisi secundum intellectum in anima : justificatio autem fit secundum omnem partem ipsius : ergo justificatio non est revelatio divini consilii.
Item, Revelatio divini consilii fit in prophetia, et facit donum prophetiæ : donum autem prophetiæ non necessario ponit in gratia gratum faciente : ergo nec revelatio divini consilii : sed justificatio semper ponit hominem in statu gratiæ gratum facientis : ergo, etc.
Item, Revelatio divini consilii æqualiter fit bonis et malis : justificatio autem non nisi bonis : ergo, etc. Probatio primæ. Revelavit Deus consilium suum Nabuchonodosor, Daniel. ii, 29 : Deus qui revelat mysteria, ostendit tibi quæ ventura erant, etc. Et Isaiæ revelavit Deus, et etiam multis aliis bonis.
Item, Videtur inconvenienter dicere revelationem divini consilii : quia justificatio est effectus prædestinationis, quæ est de gratia in præsenti, et gloria in futuro, et non est effectus consilii quod est immobilis dispositio de futuris sive bonis sive malis : ergo potius deberet dici : Justificatio est revelatio divinæ prædestinationis, quam divini consilii.
ARTICULUS IX.
Quid sit justificatio impii?
DE PRIMO, scilicet quid sit justificatio impii ? Bernardus : « Justificatio est revelatio divini consilii. »
CONTRA SECUNDAM sic objiciur :
Remissio enim peccatorum est effectus gratiae, et justitia differentem habet rationem a gratia : ergo justificatio non bene diffinitur per remissionem peccati.
Præterea, Proverb. x, 12, dicitur, quod multitudinem peccatorum operit
<--- Page Split --->
charitas 1 : ergo remissio peccatorum magis attribui debet charitati, quam justificationi.
Item, Multitudo peccatorum dupliciter deleri potest, scilicet per illud quod contrariatur ei in genere, vel per illud quod contrariatur ei in specie. Culpa autem in genere non contrariatur justitia, sed gratia : ergo deletivum ejus in genere est gratia, non justitia : sed in specie non opponitur ei virtus una, sed multae, quia alia fornicationi, alia avaritiae, et sic de aliis : ergo deletivum ejus in specie non est unum, sed multae virtutes vel omnes : ergo hoc non est attribuendum justitiae.
Item, Cum virtutes theologicæ sint efficaciores quam cardinales, remissio peccatorum potius debet attribui virtuti theologicæ quam cardinali : sed justitia est virtus cardinalis : ergo non debet attribui justitiae.
Similiter objicitur de hoc quod dicitur justificationem esse consummationem bonorum operum. Videtur enim hoc falsum : quia consummatio rei sequitur rem factam secundum ordinem naturae et rationis : sed justificatio praecedit opera bona ratione et natura : ergo justification non est consummatio bonorum operum.
Item, Lex praecipit opera : ergo quod est consummatio legis, est consummatio operum : sed charitas est consummatio legis, ut habetur, ad Roman. XIII, 10, et I ad Timoth. 1, 5, 2 : ergo charitas est consummatio operum.
CONTRA TERTIAM sic objicitur :
- Dicit Philosophus in V Ethicorum, quod justitia generalis, eadem est quod omnis virtus differens ratione : ergo si justificatio est effectus justitiæ generalis, justificatio est effectus omnis virtutis : sed effectus virtutum sunt divisi, sicut
et ipsæ virtutes divisæ sunt : ergo justificatio non est unum solum.
Item, In justificatione infunduntur virtutes : et id quod infunditur in alio non est illud : ergo justification non est omnis virtus, vel effectus omnis virtutis : et justitia generalis est omnis virtus : ergo justification non est effectus justitiæ generalis.
Item, De impio facere pium, non est virtutis specialis nisi secundum quid, sed potius gratiae in genere : ergo hoc non est justitiae.
RESPONSO, quod prima non est diffiniAd primam tio, sed potius, ut dicit Bernardus, quoddiffini. dam consequens justificationem per accidens. Consilium enim divinum quod est immobilis dispositio futurorum, in quolibet suo effectu propalatur : quia nos non venimus in causam divinam, nisi per effectum : unde cum Deus disposuit alicui dare gratiam, hoc latet antequam fiat : cum autem innotescit per signum, tunc revelatur, et hoc consequitur justificationem per accidens, scilicet in quantum est divinum consilium nobis notum per signa : et ideo non est concedendum, quod sit diffinitio.
Ad PRIMUM ergo, quod objicitur contra primam diffinitionem dicimus, quod duplex est revelatio, scilicet per inspirationem veri occulti, per illuminationem intellectus, et per effectum : et prima fit secundum intellectum : secunda autem cuilibet rei convenit manifestare per opus suum.
Ad ALIUD dicendum, quod in dono 1. Dicit Philosophus in V Ethicorum, prophetica est revelatio per inspirationem, et non ostensio divinae voluntatis sive beneplaciti per opus. Consilium enim hoc restringitur tantum ad ea de quibus est dispositio conferendi gratiam. Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod manifestatio
1 Proverb. x, 12 : Universa delicta operit charitas.
2 Ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est di-
lectio. I ad Timoth. 1, 5 : Finis praecepti est charitas, etc.
<--- Page Split --->
ista qua homo sibi manifestatur, est tantum per effectum gratiae, et hoc non convenit nisi bonis.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod consilium sumitur hic pro diffinitione in notitia beneplaciti de danda gratia futura : hoc enim consilium et propalatur et revelatur in justificatione, quando gratia apponitur.
potius dicatur justificatio, quam gratificatio, vel virtutum infusio, vel perfectio ?
RESPONSIO. Dicendum, quod gratia de se non dicit nisi gratitudinem ad Deum : sed in conversione multo plus est, et ideo a gratia imperfecte denominaretur. Ab ultimo autem denominari non potest : quia hoc dicit perfectionem ad singulares actus, et justificatio dicit statum rectitudinis in universali.
Ad m quod objicitur de secunda, dicendum quod describitur ibi justificatio per proprium suum effectum : cum enim justificatio dicit factum justum vel justificationem, si sumatur pro facto justo, dicit terminum motus cujusdam, qui est a peccato ad justitiam generalem : et cum termini motus sint contrarii, justitiae generalis erit delere et remittere peccatum, sicut contrarii formalis : et ideo sic loquendo, remissio peccati proprius effectus erit justitiae. Si autem dicat ipsum fieri justum vel justificationem : tunc adhuc erit expulsio peccati, et inductio justitiae : sicut dealbatio est expulsio nigredinis, et inductio albedinis.
Ad m ergo quod secundo objicitur de secunda diffinitione, dicimus quod charitas non operit multitudinem peccatorum, ut generale operimentum contrarium peccato formaliter, sed potius sicut forma meriti in quantum meritum : quia quantitas meriti secundum quantitatem attenditur charitatis.
Ad aliud dicendum, ut prius patuit, quod tres sunt peccati considerationes : et ideo ratio procedit a diminutione.
Ad aliud dicimus, quod virtutes theologicae, non sunt generales : et ideo non potest eis attribui pro effectu rectitudo generalis.
Ad objectum autem contra, dicimus quod nihil prohibet idem a diversis considerari in diversa ratione consideratum : peccatum enim tria facit in anima. Primo avertit a bono incommutabili, et secundo pervertit ordinem rectum virium ad invicem, et ad superius, et ad id quod juxta est, et ad id quod infra est. Tertio etiam corrumpit vires in comparatione ad opera specialia et particularia. Et ideo in motu justificationis tria sunt quae perficiunt animam : quorum primum est gratia contraria peccato avertenti et turbanti imaginem Dei. Secundum autem, justitia generalis reordinans vires in statum rectum et debitum sibi ad invicem, ut ratio regat et aliae regantur, et ad superius, et ad aequale, et ad inferius. Tertium est infusio omnis virtutis perficientis singulares potentias ad opera singularia.
Ad aliud dicendum, quod consummatio operum dicitur dupliciter, scilicet vel in causa, vel in effectu : in effectu quidem sequitur opera, et in causa praecedit. Et illa quae est in causa, dicitur adhuc dupliciter, scilicet, vel in causa habituali, vel in causa efficienti. In causa quidem habituali perficit opera omnis virtus infusa, sed ex parte efficientis justitia generalis est consummatio operum, quia consummat operantes vires ad superius, et ad se, ad proximum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod charitas est consummatio operum, sicut motivus habitus in terminatione proprii finis ad omnem actum movet charitas : et propter bonum quod est finis ejus : et sic ipsa non est terminus illius motus quo movetur qui de impio fit pius : sed justitia generalis perficit, ut ponens vires animae in statu recto et debito secundum naturam.
Sed Tunc quaeritur, Quare potius a medio statu quam ab ultimo vel primo denominatur motus iste ? scilicet, quare
Ad m quod objicitur contra tertiam difAttertiam diffinitifinitionem dicendum, quod justitia multiAd 1 at 2
<--- Page Split --->
pliciter dicitur. Dicitur enim justitia divina et humana. De divina nihil ad præsens. Humana autem dicitur tripliciter, scilicet genus, et generalis, et specialis. Genus autem est idem virtuti in genere : sed dicitur justitia, in quantum concordat ordinationi legis, propter quod et Philosophus legalem eam vocat. Virtus autem in quantum perficit animam sive potentiam ad actum. Generalis autem est habitudo quædam, quæ dicit rectum statum virium, ut dictum est, ex gratia resultantem : et de ista intelligitur, quando dicitur, quod justificatio justitiæ est effectus. Sed specialis est, quæ in commutationibus reddit unicuique quod suum est.
1 1 2 . Et per hoc patet, quod nihil est quod objicitur de justitia, quæ est genus : quia non idem est genus et generale.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : generalis enim justitia potius est habitudo quædam ex gratia resultans, quam sit habitus virtutis.
Ad ALIUD dicendum, quod de impio fit pius tripliciter, ut in principio solutionis secundæ diffinitionis dictum est : hæc tamen,ut bene intelligantur, dependent a quæstionibus quas alibi de justitia disputavimus.
ARTICULUS X.
Quæ sint illa quatuor quæ requiruntur ad justificationem impii ?
AD SECUNDUM sic proceditur :
Dicitur ab omnibus, quod quatuor exiguntur ad justificationem impii, scilicet infusio gratiæ, motus liberi arbitrii in peccatum sive contritio, quod idem est, motus liberi arbitrii in Deum, et remissio peccati. Hæc autem notantur in Psal-
mo lix, 4 : Commovisti terram : ecce primum. Et conturbasti eam : ecce contritio. Sana contritiones ejus : ecce remissio peccati. Quia commota est : ecce motus liberii arbitrii in Deum.
SED CONTRA HOC objicitur : quia
Dicit Bernardus : « Timore vocamur ad Deum, amore autem justificamur : » ergo duo præter dicta quatuor exiguntur, scilicet timor, et amor.
Item, Proverb. xv, 27 : Per misericordiam et fidem purgantur peccata : ergo plura quam dicta sunt, exiguntur.
Item, Act. xv. 9 : Fide purificans corda eorum : sed justificatio non est aliud quam cordis a peccato depuratio : ergo fides ad justificationem exigitur.
Item, Videtur quod charitas exigatur : quia dicit Augustinus, quod hæc sola est quæ dividit inter filios regni et filios perditionis : sed filii regni sunt, qui sunt conformes imagini filii ejus : sicut dicitur, ad Roman vni, 29 : ergo, etc.
Item, Luc. vii, 47 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et ex hoc sequitur idem quod prius.
- Item, Chrysostomus super Joannem : « Recogitemus cum diligentia omnia quæ secundum anterius tempus facere præsumpsimus, et studeamus ea abstergere omnifariam : multas enim Deus nobis ad hoc aperuit vias. Dic enim tu (ait) peccata tua ut justificeris 1. Et rursus, Psal. xxxvn, 19 : Iniquitatem meam annumtiabo, et dolor meus, etc. Nec enim parum nobis prodest ad diminuendam peccatorum nostrorum magnitudinem continua eorum accusatio et memoria. Est et hac manifestior via, ut nulli eorum qui in nos peccaverunt, memoriam malorum habeamus. Vis tertiam discere? audi Danielem, iv, 24 : Peccata tua eleemosynis redime, etc. Est utique et alia cum hoc orationum continuitas, et etiam insistere cum exspectatione his quæ ad Deum sunt deprecationibus, quæ non parvam nobis afferunt consolationem. Similiter, et je-
<--- Page Split --->
junium, quod cum proximi charitate exstinguit vehementiam iræ Dei: ignem enim inflammatum exstinguit aqua, et eleemosynæ expurgant peccata 1. » Ex his verbis habetur, quod quinque sunt quibus expellitur peccatum, et induitur justitia : et nullum horum supra est numeratum : ergo diminuta est illa numeratio.
SED VIDETUR, quod sint pauciora : quia 1. Infusio gratiae aut per se sufficit ad justificationem, aut non. Si sic : ergo nullum aliorum exigitur. Si non. CONTRA : Quia albedo sufficit per se ad alabationem, et formae spirituales perfectiores sunt quam corporales in operationibus : ergo multo magis gratia per se sufficit ad justificationem.
- Item, In corporalibus mutationibus non est alia mutatio subjecti, nisi expulsio unius formæ et inductio alterius : et non oportet ut subjectum moveatur ad artificem vel ad colorem expellendum : ergo similiter in spirituali mutatione non exigitur nisi expulsio peccati et infusio gratiae : et non oportet quod liberum arbitrium moveatur in Deum, vel in peccatum : et sic duo sufficiunt.
IDEM,Quæritur de singulis eorum quatuor :
Cum enim justificatio denominetur a justitia, potius debet dici quod exigitur ibi infusio justitiæ, quam gratiae.
Præterea, Ille motus aut est intellectus tantum, aut intellectus simul et affectus, aut affectus tantum. Si intellectus. CONTRA : Virtus magis est ex parte affectus, quam intellectus : et virtus maxime operatur ad justificationem ergo motus ille maxime debet esse ex parte affectus.
Præterea, Motus liberi arbitrii in Deum est meritorius et gratia informatus, aut non. Si sic : omnis talis motus est consequens justificationem et gratiam :
ergo ille justificationem consequitur : sed quod essentialiter sequitur ad aliud, non exigitur ad ipsum ut causa : ergo motus liberi arbitrii in Deum non exigitur, ut causa ad justificationem : ergo male ponitur inter justificantia.
Item, Motus intellectus in Deum communis est justificatis et non justificatis : ergo non proprie exigitur ut enumeretur inter ea quae justificant impium.
Item, Quæritur de remissione peccati : quia hæc idem videtur esse cum infusione gratiae : quia, sicut vult Philosophus, generatio unius est corruptio alterius.
Similiter objicitur de motu liberi arbitrii in peccatum. Hic enim motus est recognitionis peccati : et hic motus communis est omnibus bonis et malis.
Præterea, Est unum argumentum commune supradictæ divisioni et isti membro : quia in quodcumque movetur liberum arbitrium, ipsum potest in illud : si ergo liberum arbitrium sive per intellectum sive per affectum sive per utrumque movetur in Deum et in peccatum, tunc ipsum ex se potest in Deum et in peccatum, quod falsum est : ergo hæc non exiguntur ad justificationem impii.
SED CONTRA hæc omnia membra simul objicitur :
Ille enim motus liberi arbitrii in Deum et in peccatum, aut est gratum faciens, aut naturalis tantum. Si primo modo : ergo consequitur justificationem, sicut motus gratum faciens consequitur justificationem operantis : quia dicit Augustinus, quod « non operamur jus ut justi simus : sed potius justitiam accipimus a Deo, ut operemur. » Si autem est liberi arbitrii motus naturalis, cum tali non debeatur aliqua justificatio, videtur incongrue poni inter justificantia.
SOLUTIO. Dicendum, quod hæc quatuor Solvit solvunt exiguntur ad impii justificationem.
Duo sunt facientia justificationem :
<--- Page Split --->
unum quod est ut agens per habitum quem creando dat in corde contrarium peccato, et hoc est Deus : et alterum quod est ut disponens et præparans subjectum, et obediens operanti primo quod est Deus. Et ita dico, quod penes operans per habitum quem creando dat, duo accipiuntur : unum scilicet penes terminum ad quem est motus justificationis, et hoc modo est infusio gratiae : alterum autem penes terminum a quo, quod est remissio peccati.
Penes autem dispositiones duo accipiuntur : unum penes terminum a quo, et hoc est motus liberi arbitrii in peccatum detestando et expellendo ipsum : alterum autem penes terminum ad quem, gratiam recipiendo et amplectendo, et hoc est motus liberi arbitrii in Deum. Si autem quaeritur, quare exiguntur haec duo moventia? Dico, quod ut dicit Augustinus, « Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te : » sed te justificabit tecum. Sicut enim in subjecto in quo per gluten aliqua tenetur nigredo, impossibile est induci albedinem, nisi solvatur gluten illud : ita impossibile est in anima induci gratiam, nisi solvatur mala voluntas tenens peccatum : et haec non solvitur nisi non moveatur in peccatum et in Deum.
Et haec est causa quare antiqui Doctores haec quatuor in justificatione impii esse posuerunt.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod quaëdam sunt praecedentia justificationem tamquam inclinantia ad illam ut causae : et illa tangit Bernardus. Sed Magistri non tangunt nisi ea in quibus perficitur ipse motus justificationis.
Ad ALIUD de Proverbialis dicendum, quod illa delent peccatum per modum meriti, et non solum peccatum in culpa, sed etiam in pœna sibi debita.
Ad ALIUD dicendum, quod illud de Actibus intelligitur de purificatione phantasiarum ab intellectu. Vel potest dici, quod motus fidei comprehenditur sub motu liberi arbitrii in Deum : et simili-
ter motus amoris quem ponit Bernardus, et motus timoris casti comprehenditur sub motu liberi arbitrii in peccatum. Et hoc qualiter sit, infra patebit.
Ad ALIUD dicendum, quod charitas non requiritur expressa, sed tantum amor suppositus in motu liberi arbitrii in Deum. Et quod dicitur quod charitas remittit peccata, intelligitur per modum meriti, et non per modum de essentia motus justificationis.
Ad ALIUD dicendum, quod Chrysostomus loquitur de dimittentibus peccata in pœna per modum satisfactionis, et non de remissione culpæ tantum : et hæc quidem multa sunt, sed illa quæ hic enumerat, principalia sunt.
Ad in autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod suo modo sufficit infusio gratiae, sicut forma in natura : illa enim per se sufficit ad materiam perficiendam, sed non ut motus sit : quia plura sunt principia motus quam entis compositi : unde sicut ibi exiguntur dispositiones præparantes materiam, et privatio et forma ad hoc quod sit mutatio ad formam : et hæc non causant imperfectionem formæ, sed potius sunt propter imperfectionem materiae quæ perficitur a forma : ita et hic. Unde gratia infusa perfectissima est ad perficiendum liberum arbitrium et totam animam : quando tamen anima est sub peccato tamquam sub privatione gratiae, ipsa est imperfecta : et ideo oportet quaerere dispositiones facientes peccatum solubile, et gratiam depellentem privationem : et ideo sicut in motu naturae, ita et in motu gratiae plura exiguntur.
Et quod objicitur, intelligitur de perfectione formæ in perficiendo materiam, et non de perfectione ejus in principiando mutationem : quia plura necessaria sunt ad mutationem, quam ad entis compositionem, ut dictum est, tam in corporalibus, quam in spiritualibus.
Ad ALIUD dicendum, quod in mutationibus corporalibus oportet esse disposi-
<--- Page Split --->
tiones, qua solubiles faciunt privationes a materia sive formas contrarias, in quibus supponitur privatio formae inducenda : sicut patet in aere qui dicitur fieri ignis : oportet enim arefacere humidum quod tenet aerem, antequam depellatur aeritas, et induitur igneitas. Et similiter est hic, quod voluntas aversa a Deo, et diligens peccatum, est sibi dispositio tenens peccatum in anima et impediens gratiae inductionem. Sed voluntas mota in Deum et contra peccatum, est sibi dispositio inclinans ad peccati expulsionem, et introductionem justitiae et gratiae.
Ad alud dicendum, quod sicut diximus in praecedenti quaestione, infusio gratiae primum est, quam consequitur rectitudo virium et perfectio ad opera: et cum hic enumerantur tantum principia essentialia justificationis, non tangitur hic nisi gratiae infusio, et non collatio justitiae vel virtutum : quia ex infusione gratiae ista duo resultant, sicut rivus ex fonte, et effectus ex causa. Et haec imaginatio est secundum quod lumen stella est in se, et in sua imagine: et deinde in dilatatione ejus in stella corpore : et tertio secundum euntis luminis divaricationem in radiis. Ita est gratia in se, et quasi dilatata in generali rectitudine virium : et tertio divaricata in perfectionibus singularum virium ad opera per virtutes singulas et speciales.
Ad aliiud dicendum, quod motus liberi arbitrii dicit ibi motum compositum, sive sit in Deum, sive in peccatum : sunt enim quidam motus animae simplices, qui sunt virtutis unius secundum se, et unius potentiae animae in comparatione ad unum objectum speciale, sicut est intelligere, diligere, vel credere : quidam autem sunt compositi, qui non sunt virtutis unius potentiae secundum se, sed potius unius secundum quod consequenter se habet ad aliam, cujus actus
aliquo modo manet in illa, sicut frui, et uti : et de hoc habetur in primo libro Sententiarum 1. Et ita dico hic, quod motus iste in Deum et in peccatum, compositus est, et est affectus secundum quod consequitur ex intellectu per fidem illuminato, et per timorem casum fugientem et amorem spe elevantia affectum : et ideo motus in Deum est motus affectionis timentis et amantis, qui supponit fidem ex intellectu praecedenti ostendentii quidquid timendum et amandum et sperandum sit.
Similiter, Motus liberi arbitrii in peccatum est ex intellectu illuminante motus affectus conterentis et destruentis peccatum per dolorem compunctionis : sic ut movens in eis immediatum sive proximum est affectus, sed principium ostendens est intellectus, sicut et in frui et uti.
Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum sit gratia informatus? dicimus quod sic. Et quod objicitur, quod ille sequitur justificationem, non valet : quia sicut patet in sequenti articulo, omnia ista quatuor simul sunt quidem tempore, sed non natura : unde sequitur, quod licet natura sequatur gratiae infusionem, tamen justificatio sequitur ipsum : quia justificatio est sicut in quo est quies motus illius : et ille motus est liberi arbitrii sic solvens vel solubile reddens contrarium ex parte subjecti.
Ad in quod objicitur de remissione peccati, dicimus quod licet unum sequatur ad alterum, non tamen unum est alterum. Et quod dicitur, quod generatio unius est corruptio alterius, intelligitur per causam, et non per essentiam.
Ad aliud dicendum, quod motus compositus de quo supra dictum est, non est communis bonis et malis, sed motus cognitionis peccati tantum : et talem non dicimus illum motum esse.
Ad aliud dicimus, quod liberum arbitrium solum non movet motum illum,
<--- Page Split --->
sed potius vi gratiae moventis : et ideo non sequitur illa objectio.
Ad 1D quod quaeritur, Utrum sit naturalis vel gratum faciens? Patet solutio per praedicta : quia est gratum faciens : et tamen natura praecedit justificationem, licet non praecedat gratiae infusionem.
ARTICULUS XI.
Quis sit ordo eorum quae requiruntur ad justificationem impii ?
talia inconvenientia sequuntur : ergo A et B non possunt esse idem instans. Si autem sint diversa. CONTRA : Dicit Philosophus, quod inter quaelibet duo instantia est tempus medium : ergo inter A et B est medium : sed A est ultimum in quo anima est in peccato : ergo post illud non est in peccato. Item, B est principium in quo anima est in gratia : ergo ante illud non est in gratia. Tempus autem quod est inter duo instantia medium, est post A, et ante B. Ergo in toto illo medio tempore anima non est in gratia, nec in peccato. Cum ergo tunc sit homo mortalis, si tunc moreretur, nec descenderet ad infernum, nec ascenderet ad regnum.
Tertio, Quaeritur de ordine illorum quatuor.
Et videtur, quod ista non sint simul : quia
Dicit Boetius, quod prius exstirpanda sunt vitia, quam inserantur virtutes : ergo remissio peccati praeedit infusionem gratiae.
Item, In omni mutatione naturae necesse est amovere privationem, antequam inducatur forma : sed peccatum est in anima ut privatio : ergo prius necessarium est ipsum amovere, antequam gratia inducatur quae est sicut forma : ergo remissio peccati praeedit gratiae infusionem.
Adhuc, Si anima desinit habere peccatum in justificatione impii, aliquod est instans in quo ultimo habebit : sit ergo illud A : et si ipsa incipit habere gratiam, aliquod instans erit in quo primo habebit : et sit illub B. Aut ergo B et A sunt idem instans, aut diversa. Si idem : sed simul sunt tempore, quae sunt in eodem instanti temporis : ergo peccatum et gratia sunt in anima simul tempore : ergo contraria et opposita privative sunt simul actu in eodem, quod est absurdum : et homo est simul dignus vita aeterna et morte aeterna, et simul habitatio Dei et diaboli : et multa
Ulterius, Videtur hoc esse falsum, quod simul cum his duobus sint motus liberi arbitrii in Deum, et motus liberi arbitrii in peccatum : sicut enim ex praecedenti articulo quaestionis habitum est, illi motus sunt meritorii : ergo ante motus illos exigitur, quod habeat gratiam. Inde procedo sic : In natura prius est motus ad esse quod est actus forma alicujus, quam operatio compositi existentis in forma illa : ergo sic est etiam in spiritualibus : ergo prius tempore est infusio gratiae, quam motus liberi arbitrii in Deum, vel quam in peccatum.
Item, Actus secundus pendet ex primo, et praesupponit illum : sicut considerare praesupponit scire : et incidere praesupponit figuram artis quae est species entis : ergo actum primum necesse est praecedere secundum : sed habitus gratiae ad moveri secundum habitum illum opere meritorio, se habet sicut actus primus ad secundum : ergo infusio gratiae tempore praecedere videtur motum in Deum.
Ulterius, Videtur quod nec moveri in Deum et moveri in peccatum sint simul : quia unius potentiae non possunt esse motus ad diversa objecta simul : ergo non sunt simul : sed ibi sunt unius potentiae motus ad diversa objecta : ergo non sunt simul. Probatio prime est :
<--- Page Split --->
quia potentia est simplex et se tota agit, et tota non potest simul esse conversa ad diversa. PROBATIO autem secundæ est: quia sunt motus liberi arbitrii in Deum, et in peccatum.
arbitrii in Deum, qui sunt per modum viæ ad exeundum de peccato : quartum autem est infusio gratiae.
His autem habitis, respondendum est ad objecta.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod hæc quatuor sunt simul tempore, sed non natura. Secundum autem prius et posterius natura diversimode ordinantur, eo quod natura multipliciter dicitur: sicut enim vult Philosophus in secundo Physicorum, natura dicitur materia, forma, et via quæ est in natura, scilicet generatio. Et secundum illum modum quo natura dicitur forma, quia forma est finis efficientis, id quod propinquius est efficienti in justificatione impii, prius est: secundum hoc ergo infusio gratiae est primum. Quia autem esse gratiae sequitur motus gratiae, scilicet actus ipsius, ideo motus liberi arbitrii in Deum est secundum: et motus liberi arbitrii in peccatum destruendum est tertium, quia ad destructionem peccati operatur dissensus peccati ne obex ponatur Spiritui sancto. Quartum autem et ultimum est remissio peccati. Si vero incipiamus a natura quæ est subjectum et materia : tunc cum illud subjectum primo avertatur a peccato, et secundo convertatur ad Deum, et tertio adj totrium gratiae accipiat, et quarto sequatur effectus adjutorii: erit primum in hac via motus liberi arbitrii in peccatum, et secundum in Deum, et tertium infusio gratiae, et quartum remissio peccati. Et hoc patet de facili cogitanti, qualiter aliquis primo quærit recedere a peccato. Si autem nos incipiamus secundum quod natura dicitur via in natura, scilicet generatio, tunc cum in motu sive mutatione illa primo fit terminus a quo est motus, et secundo via ipsa, et tertio terminus ad quem est motus : erit primum natura reuissio culpae : secundum, motus liberi arbitrii in peccatum : et tertium, motus liberi
AD PRIMUM quidem et secundum dicendum, quod hæc procedunt secundum tertium modum naturae: et sic concedenda sunt, ut patet in ultimo ordine.
AD ALIUD dicendum, quod sicut in secundo Sententiarum notavimus, tempus dicitur multipliciter: est enim quoddam tempus physicum, quod est mensura motus primi mobilis, per hoc quod est numerus ipsius secundum prius et posterius, quod est in ipso et in motu: et de hoc tradunt Physici, quod omnis illius motus mensura est, qui ut ad causam reducitur ad motum primi mobilis: et hanc naturam facit moveri secundum alterationem, et augmentum, et diminutionem, et locum et generationem, et corruptionem. Et de hoc dicit beatus Dionysius, quod « tempus est quod cum generatione et corruptione metitur. » Hoc autem tempus non est mensura motus nisi cum subjicitur mobile divisibile, quod partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, quando movetur, propter quod capit actum et potentiam, et prius et posterius, secundum quod motus diffinitur a Philosopho, quod est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia: et ideo dicit, quod est imperfectus actus, quia a nobili non tollit totam potentialitatem: forma autem est perfectus actus, eo quod non remanet materia amplius in potentia ad formam illam. Sed in mutationibus divinis, quibus vel nihil subjicitur, vel non subjicitur eis quid divisibile, non mensurat hujusmodi tempus: creationi enim nihil subjicitur: et tamen dicit Augustinus, et ponitur in libro primo Sententiarum 1, quod tempus est coævum creaurea. Et ideo oportet distinguere tempus aliter dictum in moti-
<--- Page Split --->
bus spiritualibus, ubi est motus de actu ad actum, potius quam de potentia: et cui nihil divisibile subjicitur, et in quo formae ipsae non sunt remissibiles et intensibiles, et nihil intercipientes de contrario. Similiter non potest dici hujusmodi tempus mensurans: propter quod etiam Philosophus dicit in libro de Anima, quod anima non movetur aliquo modo.
Dicendum ergo, si A est ultimum instans in quo est in peccato, quod peccatum non inest ei tunc simpliciter, sed in exeundo et desinendo: gratia autem simpliciter inest: et ideo peccatum corrumpitur in B, et in B est gratia: nec hoc est inconveniens: quia Philosophus vult, quod corruptio rei et mors cujuslibet sit quidem in tempore, sed non esse vel vita: sicut fieri vel deficere est in tempore, sed non factum esse. Si enim ponatur, quod peccatum insit in A, dicendum quod in hac ratione temporis nihil prohibet instans esse post instans. Unde dicit Augustinus, quod « Deus movet creaturam spiritualem per tempus tantum, sed creaturam corporalem per tempus et locum. » Et quod dicit Philosophus, quod inter quælibet duo instantia est tempus medium, intelligitur de tempore primo modo dicto: quia ibi est partim in termino ad quem: et ideo in tali motu non est dare ultimum divisibile in quo toto et solo sit motus, vel etiam primum in tali motu non est dare: sed in omnibus motibus spiritualibus dare contingit meo judicio. Et ideo quia nec vere motus sunt, sed potius vices quædam intellectuum et affectionum: nec tempus habent mensurans ejusdem rationis cum aliis motibus. De hoc tamen require supra 4, et super primam secundi.
illæ rationes. Si autem habitualiter sumantur, tunc nihil prohibet ea simul esse: et ita dixerunt antiqui. Sunt autem moderni qui dicunt non esse inconveniens simul accipere esse secundum actum primum, et agere secundum formam dantem illud esse in actu secundo: et ideo non est impossibile unam numero potentiam facere diversa simul non ordinata ad invicem, et moveri pluribus motibus simul, et nos posse intelligere plura simul, sicut et scire. Quibus non præjudicans hoc solum dico, quod mirum mihi videtur, si aliquis hoc in se umquam experiri potuit. Et si non probat experimentum, tunc mirum si aliquis intelligit.
Per hoc ergo patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
An justificatio impii est naturalis vel miraculosa ?
Quarto quæritur, Utrum justificatio sit naturalis vel miraculosa ?
Videtur autem, quod sit miraculosa : quia
Dicit Augustinus, quod « majus est de impio facere pium, quam creare cœelum et terram : » constat autem, quod creatio cæli et terræ non est naturalis de natura inferiori aliqua : ergo nec justificatio impii, et multo minus.
Adhuc, Naturale est illud ad quod movet natura : sed ad id non movet aliqua natura creata : ergo non est naturalis.
Adhuc, Quando Philosophus dicit de habitibus quibusdam, utrum sint naturales, scilicet virtutes consuetudinales: ipse determinat, quod secundum quid sunt naturales, et secundum quid non :
<--- Page Split --->
quia innati sumus eas suscipere, perficere autem est ab assuefactione : constat autem, quod si illud perficere assuefactionis non esset in nobis, ipse non dixisset, quod aliquo modo erant naturales. Cum igitur gratiam perficere nullo modo sit in potestate nostra, videtur quod justificatio nullo modo sit naturalis.
- Adhuc, Naturale dicitur vel causatum a natura, vel datum a natura, vel datum in natura: sed nullo istorum modorum gratia se habet ad naturam: ergo gratia justificationis non est naturalis.
SED CONTRA :
« Miraculum, ut dicit Augustinus, aliquid arduum et insolitum est, præter spem et facultatem admirantis apparens : » sed istud non evenit præterspem, quia speramus justificationem : ergo ipsa non est miraculosa.
Adhuc, Miraculi eventus est rarus : quod patet, quia in diffinitione ejus ponitur insolitum : sed justificatio impii est frequens : ergo non est miraculosa.
Adhuc, Dicit Chrysostomus, quod « cursus miraculorum a sola Dei voluntate causatur : » s. d justificatio impii non est a sola Dei voluntate : ergo justificatio impii non est miraculosa. Praobatur autem secunda ex dicto Augustini : « Qui creavit te sine te, non justilicabit te sine te. »
iv, 18, super illud : Qui contra spem in spem credidit : « Duplex est spes, scilicet naturae, et gratiae. » Unde dicendum, quod spes prout ponitur in diffinitione miraculi, est spes naturae, et non spes gratiae : et verum est, quod miraculum evenit præter spem naturae, licet non præter spem gratiae.
Ad aliud dicendum, quod insolitum dicitur dupliciter, scilicet in causa, et in effectu : et quando insolitum ponitur in diffinitione miraculi, dicitur insolitum in causa, scilicet quod non habet stantem causam et ordinatam, ex qua proveniat: quod patet ex hoc, quod si omni die sapius resurgerent mortui, nihilominus tamen resurrectio mortuorum esset miraculosa, propter causam nobis insolitam et supernaturalem. Respondendum ergo, quod causa justificationis est nobis insolita : et ideo miraculum est.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur Adopti in diffinitione miraculi quod est præter facultatem, eo quod nullo modo ad ipsum concurrat nostra facultas : quia sic etiam partus Virginis non esset miraculosus, cum non sit factus sine Virgine consentiente : sed dicitur præter facultamtem, eo quod sit non nobis operantibus. Et ita justificat nos Deus non sine nobis consentientibus, sed sine nobis operantibus.
Solutio. Solutio. Dicedudin, quod ut dicunt Magistri, mirabilis est justificatio impii. Et ponunt mirabile quasi medium inter naturale et miraculuin. Naturale dico secundum quod naturale large accipitur, scilicet pro omni eo quod fit cursu naturae inferioris, et prout includit voluntaria a voluntate causata. Dicunt enim, quod in tribus quaetacta sunt in tribus objectionibus ultimis, deficit a miraculo : sed in aliis excedit cursum naturalium. Melius autem videtur dicendum, quod miraculosa est justificatio impii.
Ad object. 1. Et quod primo objicitur, solvendum est per distinctionem spei : quia, sicut dicit Glossa super epistolam ad Roman.
Et per hoc patet solutio ad totum secundum istam viam, quam credo saniorem.
Tenendo aliam viam quae Doctorum esse consuevit, dicendum ad primum, quod dicitur dupliciter aliquid majus Deo sive in divinis, scilicet quia majoris potentiae est in substantia effectus, vel quia majoris potentiae in modo efficiendi. Et creatio quidem coeli et terra majoris potentiae est in substantia effectus, quam justificatio impii : sed justificatio impii in modo efficiendi est majoris potentiae : quia in creatione coeli et terrae nihil obviat voci Creatoris, sed totum obedit : sed in justificatione impii secundum aliquid resistit pecca-
<--- Page Split --->
tum quod injacet animae, et justificationi contrariatur. Alii dicere consueverunt, quod majus ibi notat Augustinus, quod majoris misericordiae est indicativum : sed haec solutio est rudis.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod non est naturalis, hoc est, sub potestate naturae existens, sed super naturam.
Ad aliud dicendum, quod licet perficere non sit in nobis, sed in Deo, tamen natura nata est ad gratiam recipiendam, sicut ad finem et complementum. Aliud enim est de perfectione hominis, aliud de perfectione naturamum: quia homo creatus ad imaginem Dei, capax est gratiae quam non influit ei nisi Deus, et non est perfectibilis nisi a Deo ipso, sicut nec Angelus : unumquodque enim suo superiori movente, naturali quodam motu procedit ad perfectionem.
Ad aliud dicendum, quod si dicatur naturalis gratia justificans, non dicetur aliter, nisi quia a summa natura quae est Deus, nata est ipsam percipere creatura illa, quae ex imitatione imaginis Dei est capax, et non aliter. Et bene puto, quod Philosophi hunc modum naturae ignoraverunt, quia per rationem philosophicam deprehendi non potest: sed potius pia mens vivacitate fidei suae nititur eum apprehendere.
pium, quam creare cœelum et terram 1 : constat enim, quod creatio cœeli et terrae indicat potentiam : ergo et impii justificatio.
Adhuc, Vincere resistens efficienti alicui, potentiae est : sed justificatione impii vincitur resistens peccatum : ergo est potentiae.
Item, De nihilo aliquid adducere in esse, potentiae est : sed in justificatione impii de nihilo peccatorum deducitur impius in esse gratiae : ergo est potentiae. PROBATIO minoris. Dicit Augustinus : « Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant. »
Item, Per illud Psalmi L, 12 : Cor mundum crea in me, Deus : sed creatur, qui de nihilo educitur in esse.
Sed videtur, quod sit sapientiae : quia, 1. Job, xxvi, 13, dicitur : Obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus : coluber autem educitur in justificatione impii, et obstetricari est sapientiae : ergo videtur, quod justificatio impii sit sapientiae.
Item, Eccli. iv, 12 : Sapientia vitam filiis suis inspirat : vita autem ista inspiratur in impii justificatione : ergo videtur, quod sit effectus sapientiae.
Adhuc, Ad omnium impiorum justificationem non missa est potentia Patris, vel bonitas Spiritus sancti, sed sapientia Filii : ergo videtur, quod etiam justificatio particularis sit effectus sapientiae, non potentiae, nec bonitatis proprie.
ARTICULUS XIII.
Cujus attributi sit justificatio impii ?
Quinto quaeritur, Cujus attributi sit proprius effectus?
Videtur autem, quod sit potentiae.
- Per auctoritatem prius inductam, scilicet quod majus est de impio facere
Sed contra hoc iterum videtur, quod sit effectus bonitatis : quia
Dicitur, ad Roman. iii, 24 : Justificati gratis per gratiam ipsius : gratia autem est effectus bonitatis : ergo et justificatio.
Adhuc, Ad Roman. iii, 4 : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ? Sed in pœnitentia datur gratia justificationis : ergo benignitas addu-
<--- Page Split --->
cit ad gratiam justificationis : ergo est effectus bonitatis.
- Adhuc, Augustinus dicit in secundo de Trinitate, quod « Spiritus mittitur ad sanctificandum creaturam rationalem : » et ponitur sententia Augustini in primo libro Sententiarum 1 : sed in justificatione creatura rationalis sanctificatur : ergo videtur, quod sanctificare sit in missione in Spiritus sancti : sed Spiritui sancto attribuitur bonitas : ergo est effectus bonitatis.
ARTICULUS XIV.
An justificatio impii sit effectus justitiae vel misericordiae ?
Sexto quaeritur, Utrum sit effectus justitiae vel misericordiae ?
RESPONSIO. In veritate dicendum est, quod justificatio principalis est effectus bonitatis: sed tamen quia indivisa sunt opera Trinitatis, aliud est ibi quod attribuitur potentiæ, et aliud quod sapientiæ, licet substantia operis sit attributum bonitatis, et per consequens Spiritus sancti. Quod enim esse fit ibi de nullo cum peccati contradictione aliqua, licet non sit ibi contradictio peccatorum, quia ille consentit ad gratiam recipiendam, et detestatur peccatum: in hoc est ostensio quædam potentiæ.
Et penes illum modum procedunt tres rationes primae. Et per hoc patet solutio ad illas.
Si autem attendantur modus et ordo ipsius operis, quia scilicet fit convenientissime et optime cum ordine tali, qui movet ad gratiarum actionem, et poenitentiam ferventiorem, et perseverantiam in bonis, quae praevidet Deus sic justificando peccatorem : quantum ad hoc apparet in opere illo sapientia : et sic procedunt tres rationes sequentes.
Substantia autem facti tota bona est in se, et bonitatis primae ut causae : et sic procedunt ultimae tres.
Et per hoc patet solutio omnium objectorum.
Dicit Ambrosius : « Præcedit quoddam in peccatoribus, quo digni sunt justificatione : et in aliis quoddam, quo digni sunt obduratione 2. » Ergo omnes qui justificantur, digni sunt justificatione : sed cum distribuuntur res prout dignum est, hoc est justitiæ, ut dicit Tullius, et hoc etiam vult Aristoteles in V Ethicorum : ergo videtur quod sit opus justitiæ, et non misericordiæ.
Item, Omnis effectus quem melius est esse quam non esse, simpliciter habet exemplar in Deo : sed esse justum melius est esse simpliciter, quam non esse : ergo exemplar habet in Deo. PROBATURautem prima ex illo verbo Anselmi, quod Deo attribuitur quidquid melius est esse simpliciter, quam non esse. SECUNDAautem patet per se : quia melius est simpliciter esse justum, quam non esse justum. Inde proceditur sic : Deus bonum facit, quia bonus : ergo et capacem justitiæ facit justum, quia ipse justus est : sed in impii justificatione efficitur homo capax justitiæ : ergo fit ab ipso in quantum est justus : ergo est opus justitiæ, non misericordiæ.
Item, Origenes dicit, quod « Deus est sapiens in quantum sapientiae et scientiae largitor : » ergo a simili justus in quantum justitiæ largitor : ergo nostra
<--- Page Split --->
justitia est proprius effectus divinæ justitiae : non ergo misericordiæ.
SED CONTRA :
Misericordiæ est relevare miseriam: nulla autem miseria major est quam illa quæ est peccati : ergo miseriam peccati relevare summa misericordiæ est : sed hoc fit in justificatione impii : ergo justificatio impii est misericordiæ opus, et non justitiæ.
Item, in Psalmo L, 3 : Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Ergo deletio iniquitatis est effectus misericordiæ : sed deletio iniquitatis fit in justificatione impii : ergo justificatio impii est effectus misericordiæ.
Item, Dicit Augustinus, quod « peccator non est dignus pane quo vescitur : » ergo non est justum, quod ei aliquid boni detur : sed gratia est optimum quod potest dari homini in hac vita : ergo non est dignus, quod conferatur ei gratia : ergo cum datur ei gratia, non est opus justitiæ sed misericordiæ.
cendum est, quod duplex est justitia, scilicet congrui, et condigni. De justitia autem condigni nihil præcedit in peccatoribus quo digni sunt justificatione : sed de justitia congrui in quibusdam peccatoribus præcedunt opera de genere bonorum, quæ in quibusdam aliis peccatoribus non sunt : et ideo tantum digni sunt reprobatione, id est, reprobationis effectu, qui est obduratio in peccato. Et cum dicitur, quod digni sunt justificatione, sensus est, quod magis congruenter vel minus incongruenter se habeant ad justificationem quam alii. Dixerunt tamen antiqui Doctores ad illam auctoritatem, quod esset Ambrosii adoperti, et falso libris beati Ambrosii inscripta.
AD ALIUD dicendum, quod justitia facta Ad 2 et 3. in exemplo justitiam Dei habet pro exemplari : sed aliud est causa exemplaris, et aliud est causa inclinans efficientem ad actum. Et causa quidem exemplaris justitia est : sed causa inclinans auctorem ad hoc quod justificet impium, misericordia divina est.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia unam vim habent, nisi quod unum procedit per rationem, alterum per auctoritatem idem dicentem.
RESPONSIO. Dicendum, quod in omni opere Domini est misericordia, et veritas, id est, justitia: sed istud opus principaliter est misericordiæ. Secundum enim quod justitia dicitur quod decet Dei bonitatem, prout dicit Anselmus justitiam dici, sic in opere justificationis est justitia. Prout autem dicitur, quod justitia est redditio pro meritis, sic non est ibi opus justitiæ, si accipiantur merita in actu: merita autem in futuro, vel in scientia non possunt esse causa gratiae præcedentis: et ideo nullo modo est ibi justitia, nisi prout justitia est decentia divinae bonitatis. Unde Anselmus in fine Monologi : « Cum punis malos, justum est : quia convenit eorum meritis. Cum vero parcis malis, justum est : non quia illorum meritis, sed quia tuæ bonitati concedens est. »
Unde argumenta ultimo facta concedenda esse videntur.
Ad 1. Ad id autem quod primo objicitur, di-
ARTICULUS XV.
Quid sit motivum ad justificationem impii ?
Septimo quaeritur, Quid sit motivum ad ipsam ?
Videtur autem, quod timor : quia 1. Dicitur, Eccli. i, 16 : Initium sapientiae timor Domini : sed sapientia ibi dicitur sapor gratiae in justificante : ergo videtur, quod timor initiat ipsam : sed hoc movet ad justificationem quod initiat eam : ergo, etc.
- Item, Bernardus : « Experimento
<--- Page Split --->
didici, quod nihil adeo valet ad gratiam Dei acquirendam, recuperandam, et conservandam, quam semper non altum sapere, sed timere: » id autem quod acquirit et recuperat, inclinat et movet ad justificationem: ergo timor Dei actu movet ad justificationem.
Sed contra.
I. Act. XV, 9, dicitur: Fide purificans corda eorum: idem autem est purificare quod justificare: ergo fides movet ad justificationem.
- Item, Augustinus dicit, quod « justificatio qua de impio fit pius, est fides ipsa : » et ex hoc sequitur idem quod prius.
CONTRA hoc dicit Hugo de sancto Victore, quod « amore justificamur : » ergo videtur, quod amor moveat ad justificationem.
RESPONSIO, quod justificatio est quidam motus a peccato sive malo culpae ad bonum gratiae et rectitudinis: et ideo nihil prohibet diversa esse moventia, scilicet a malo ad bonum : a malo enim quod est terminus a quo justificationis, movet timor in affectu : ad bonum autem multipliciter contingit, scilicet quantum ad intellectum, et quoad hoc movet fides : et quantum ad effectum, et sic movet charitas : et sic sunt tria moventia.
Sciendum tamen, quod si virtus aliqua moveat ad justificationem, quod hoc non est nisi quoad ordinem actuum : quia habitus omnes simul infunduntur : et hoc qualiter sit, dictum est supra in primo articulo hujus questionis.
Et notatum est multum de hoc in secundo Sententiarum 1.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XVI.
Quomodo habeant se ad invicem dilectio, prædestinatio, vocatio, electio, justificatio, et magnificatio ?
Octavo, Quæritur de comparatione justificationis ad dilectionem, vocationem, et magnificationem, cum quibus conjungitur in epistola ad Roman. vn. passim.
Videtur autem, quod vocatio sit media inter justificationem et prædestinationem : quia, ad Roman. VIII, 30, ita enumerat Apostolus : Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit, etc.
SED TUNC quæritur, Utrum vocatio diQuæst cat gratiam gratum facientem, vel gratis datam ?
Et videtur, quod gratis datam : quia
Immediatum consequens prædestinationem, sicut effectus sequitur causam, est justificatio : quia prædestinatio est præparatio gratiae in præsenti, et gloriæ in futuro : ergo quidquid est ante hominis justificationem, videtur esse hominis adhuc existentis in peccato : sed vocatio est ante, ut probatum est : ergo est hominis existentis in peccato : sed hominis existentis in peccato non est nisi gratia gratis data : ergo vocatio est gratis data.
Item, Non vocatur nisi distans : cum igitur in spiritualibus non sit distantia loci, sed dissimilitudinis, ut dicit Augustinus super Evangelium de filio prodigo, videtur quod vocatio sit distantis per meritum : et ille est in peccato mortali : ergo vocatio dicit gratiam quæ peccato mortali convenire potest : et illa est gratia gratis data, non gratum faciens :
<--- Page Split --->
ergo vocatio non dicit gratiam gratum facientem.
- Item, Quod convenit bonis et malis, non potest esse gratiae nisi gratis date : sed vocatio convenit bonis et malis : ergo in genere gratiae non dicit gratiam nisi gratis datam. PRIMA harum patet per se cuilibet fideli. SECUNDA autem patet per hoc quod dicitur Proverliorum, 1, 24, de quibusdam : Vocavi, et renuistis : extendi manum meam, etc., ubi patet, quod vocatio convenit malis. Matth. autem iv, 19, dicitur de Petro et Andrea, quod vocavit eos Jesus : et ibi convenit bonis.
Si forte tu dicas, sicut dicit Glossa super epistolam ad Romanos, viii, 30, quod duplex est vocatio : interior, et exterior. Exterior est quae est per praedicationem : et de illa non loquitur Apostolus. Interior autem est cognitionem de fide a divuare, vel compungere eum quem sciat audire. Et quod de exteriori non loquitur Apostolus, patet : quia haec et bonorum et malorum est : interior autem est bonorum tantum, et de illa loquitur Apostolus. CONTRA : Cognitio fidei quae adjuvatur, aut est fidei formatae, aut informis. Si formatae. CONTRA : Fides formata non est formata nisi per gratiam et charitatem : sed formatum ex aliquo conveniens est ad id ex quo formatur : ergo fides haec sequitur gratiam et charitatem : ergo non praecedit justificationem. Et hoc est contra enumerationem Apostoli, qui vocationem enumerat ante justificationem. Si autem est cognitio fidei informis. CONTRA : Haec est et bonorum et malorum : ergo non est nisi gratia gratis data, ut prius probatum : et ita potest esse hominis existentis in peccato mortali.
Videtur autem, quod hoc sit falsum. Electio enim non est nisi habentium gratiam finalem : vocatio tantum electorum est : ergo vocatio non est nisi habentium gratiam finalem. Et quos vocavit, hos et justificavit, ut dicit textus 1 : ergo non justificavit nisi homines gratiam finalem habentes, quod aperte falsum est, cum multi sint justi secundum justitiam praesentem, qui non sunt justi secundum gratiam finalem.
QUÆRITUR etiam de magnificatione Quæst. 3. quam ibi ponit Apostolus in illo ordine 1.
Videtur enim non differre a justificatione : quia dicit Glossa, quod magnificavit omni genere virtutum : omne autem genus virtutum datur in justificatione : ergo in ipsa justificatione magnificavit.
RESPONSIO. Dicendum, quod ista sesolutio. cundum ordinem se consequuntur, dilectio, praedestinatio, electio, vocatio, justificatio, magnificatio. Et prima quidem tria nihil ponunt in homine, sed in Deo, qui est auctor gratiae justificantis : ponunt tamen aliquid respectu hominis : sed alia tria ponunt in homine justificato gratiam secundum diversas considerationes. In Deo enim est aliquid inclinans voluntatem ad dandum gratiam, et hoc est dilectio, et est primum quod convenit bonis tantum, quia praevisio est respectu bonorum et malorum. Consequitur autem voluntatem inclinatam praeparatio ejus quod dabitur in gratia et gloria, et hoc dicit praedestinatio secundum suum nomen. Ex donatione autem consequitur distinctio ejus cui dandum, ab eo cui non est dandum, et haec est separatio a massa perditorum et hoc dicit electio. In effectu autem donationis, qui est circa hominem, est motus a malo ad bonum et ad perfectionem in illo. Et penes terminum a quo, est vocatio, quia
1 Ad Roman. viii, 30. 2 Ad Roman. viii, 30 : Quos autem justificavit
<--- Page Split --->
non vocatur nisi distans : sed penes terminum ad quem, est justificatio : et penes perfectionem in illo, est magnificatio. Et haec expresse colliguntur ex epistola ad Roman. viii,29 et 30, ex textu et Glossa : et patet eorum differentia, et erit clarior in responsione.
Ad quest. 1. AD OBJECTA ergo dicendum, quod voAd 1. catio secundum substantiam dicit eamdem gratiam quam justificatio, sed sub alia ratione, scilicet secundum quod avertit a malo. Et quia hoc in motu anima ejus qui justificatur, prius est, ideo media ponitur inter praedestinationem et justificationem : cum non sit ante justificationem tempore, sed natura, secundum quod natura dicitur via in naturam, quae est generatio.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod distans dicitur dupliciter, scilicet distans per voluntatem obstinatam, et hic non vocatur interiori vocatione quae tantum electorum est. Et dicitur distans per vicinitatem peccati, scilicet qui jam fugit, et est in fugiendo propinquior peccato : et huic convenit interior vocatio : sed iste non est in peccato mortali, sed potius in gratia : sed est in ea secundum detestationem et fugam peccati.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod est vocatio exterior, quae convenit bonis et malis : sed interior convenit bonis tantum : quia homo in illa vocatur practice, quando trahitur per gratiam a peccato. Et concedenda est sequens distinctio.
ostendente Deum : de quo dicit Augustinus, quod fides primo oculos aperit : et Apostolus, ad Hebr. xii, 6, quod primum credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Si igitur consideratur in hoc actu ultimo : tunc ipsa praecedit justificationem, non tempore, sed natura : quia sic est inclinans in illam ex parte ejus qui justificatur, secundum illud Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Si autem consideretur ut tendens in Deum propter Deum, prout est actus volens obtinere vitam aeternam, sic est justificationem consequens secundum tempus. Si vero consideretur in habitu : sic simul infunduntur in ipsa justificatione.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de eleAd quest. ctione, jam patet ex solutione quaestionis, scilicet quae sit differentia.
Ad objectum autem dicendum, quod secundum Glossam in veritate vocatio non est nisi electorum, qui habituri sunt gratiam finalem : sed non sequitur, quod justificatio sit tantum illorum : quia licet in ordine justificatio semper sequatur vocationem in electis, non tamen oportet quod in omnibus sit justificatio ordinata ad interiorem vocationem.
Et est instantia : posito quod quatuor homines non dealbentur nisi sint scientes, alii sine scientia possunt dealbari : vere potest dici, quod qui scientes sunt dealbantur : non tamen sequitur, quod nulli dealbantur nisi sint scientes. Et est peccatum secundum locum sophisticum consequentis.
Ad hoc autem quod ulterius de magniAd quest. 1. ficatione quaeritur, dicendum quod ordo virtutum dupliciter consideratur, scilicet in se, et in efficacia operis. In se non est magnificatio, et sic datur in justificatione. In efficacia autem operis exigitur quantitas virtualis : et vocatur magnificatio a Glossa : tamen alia Glossa exponit hoc de magnificentia praemii in pœenitentia.
Ad improbationem autem dicendum, quod Glossa illa loquitur de fide formata. Et haec juvatur, quando id quod est formale in fide, juvatur, et hoc est attritionis cum trahendo juvat ut fiat quod dictat cognitio, secundum Psalmum cx,10, dicentem : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
Ad objectum autem contra, dicendum quod fides dupliciter consideratur, scilicet in actu, et in habitu. Et in actu adhuc dupliciter, scilicet in actu tendente in Deum per meritum, et in actu quasi
<--- Page Split --->
. ARTICULUS XVII.
Quid sit sanatio mentis ?
Nono et ultimo, Quæritur de operatione justificationis ad sanationem mentis, et innovationem imaginis.
Oportet autem hic septem quaerere. Primo quaeremus, Quid sit sanatio mentis ?
Secundo, Quid sit renovatio imaginis ?
Tertio, Utrum hæc duo habeant differentiam, an non ?
Quarto, Utrum fiant per gratiam prævenientem vel subsequentem ?
Quinto, Utrum fiant per gratiam sacramenti vel virtutum vel donorum ?
Sexto, Utrum subito fiant, vel successive?
Septimo, In quo differant a justificatione ?
AD PRIMUM horum obiicitur sic :
- Josue, v, 8, super illud : Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco : in Glossa quae sic incipit : « Circumcisi vero filii Israel requieverunt in eodem loco, etc. » In hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostrae, dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est, nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius erat insolitum atque difficile videbatur : et tunc merito dicetur nobis : Hodie abstuli opprobrium Ægypti a vobis 4. Ex hoc colligitur, quod sanatio mentis est perfecta obductio vulneris, quod infictum est ex peccato. Videtur autem secundum hoc quod mens numquam posset consequi sanitatem, quia vulnus non
obducitur in hac vita : ergo sanitas non consequetur. Quod autem vulnus non obducatur, dicit Glossa super Psalmum cui, 3 : Qui sanat omnes infirmitates tuas, sic : « Nunc fovendo blandis, nunc secando asperis sanat : omnipotenti enim medico nullus insanabilis languor occurrit. Maxime autem in fine sanabit languores, quando corporale hoc induet incorruptionem. »
Item, Constat quod in hac vita numquam falsificabitur illud quod dicitur, I Joan. 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est: et illud, In multis offendimus omnes 2. Vulnus ergo manet semper in hac vita : sed peccatum in se est infirmitas, et causa infirmitatis poenae : ergo videtur, quod in hac vita numquam desinat infirmitas : ergo numquam in hac vita consequetur sanitas.
Item, Extrema unctio quae est sacramentum exeuntium, datur contra reliquias peccati infirmitatis : ergo usque illud remanet peccati infirmitas : sed post illud nihil remanet de vita : ergo videtur, quod sanitas numquam habetur in hac vita.
SED CONTRA :
Psal. cxLVI, 3 : Qui sanat contritos corde : ergo contriti corde sanantur : sed multi in hac vita conteruntur : ergo multi in hac vita sanantur.
Item, Hieronymus dicit, quod « nullum Dominus sanavit in corpore, quem non prius sanavit in mente : » sed multos sanavit in hac vita in corpore : ergo multos sanavit in hac vita in mente.
RESPONSIO. Dicendum, quod duplex est infirmitas, et duplex est sanitas : est enim infirmitas animae, sicut infirmitas corporis. Unde sicut in febre duo sunt, scilicet causa febris, et essentialis substantia et forma ipsius : sic est in anima. Causa enim febris est fumus putrefactae
<--- Page Split --->
materiae a corde succensus : forma autem inaequalitas humorum in quibus et in membris quae humoribus illis nutrita sunt, habet formaliter esse febris. Similiter est in anima : causaliter quidem infirmitas est peccatum : formaliter autem est distemperatio virium animae ad seipsas, et ad actus, et ad corpus quod regere habet. Causaliter autem infirmitas est duplex, scilicet mortalis, et venialis quae vitam gratiae non extinguit, sed impedit fervorem.
Dicendum ergo, quod infirmitas causalis mortalis in hac vita sanatur, et veniale secundum omne veniale hoc et illud demonstratum, sed non in universali quin sit aliquod semper infinite. Sed proportio et contemperatio virium, est duplex, scilicet ad vitam meriti, et vitam felicitatis et beatitudinis. Et secundum primum modum fugatur infirmitas, et redit sanitas in hac vita, sed non secundum modum.
Et per hoc patet solutio ad primum ; quia Glossa loquitur de perfecta curatione formali, non causali quae est gratia, quae erit in patria cum mortale hoc induerit immortalitatem, sicut dicitur, I ad Corinth. XV, 53.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod semper in hac vita erit infirmitas causalis : sed illa non tollit sanitatem, sed diminuit delectionem aliquam sanitatis : sicut in corporali sanitate diminuitur delectatio sanitatis ex pustula aliqua elevata : non tamen tollitur sanitas. Sicut enim dicit Philosophus, non dicimus aliquem ex infirmitate sanatum, nisi secundum totum, vel partem principalem sit sanatus, sicut est caput, vel cor.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod reliquiae non causant infirmitatem nisi secundum quid: et contra illam datur extrema unctio, ut delibutus oleo exsultationis transeat ad statum felicitatis : quia quoad hunc statum non sanatur aliquis in hac vita.
Ad object. Ad sequentia patet solutio per prædicta.
ARTICULUS XVIII.
An renovatio mentis fiat per virtutes, et per gratiam ?
Secundo, Quæritur de mentis renovatione.
Dicit autem Glossa super epistolam ad Roman. vi, 4, super illud : In novitate vitæ ambulemus, quod innovatio a justificatione incipit, et in immortalitate perficitur : ergo videtur, quod innovatio fiat per virtutes et gratiam : et ita non videtur totam pellere vetustatem.
Item, Ad Hebr. vn. 13, dicitur: Quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Videtur igitur, quod interitus effectus est vetustatis : sed interitus vetus manet in nobis, dum vivimus : ergo et vetustas.
Item, Job, xvi, 9 : Rugæ meæ testimonium dicunt contra me. Sed rugæ illæ manent, quia Job sanctus fuit. Ergo semper manet testimonium vetustatis : ergo vetustas in hac vita non tollitur, ut videtur.
Sed contra :
Renovabitur ut aquilæ juventus tua 1. Ergo Sancti hic renovantur.
Item, Ad Coloss. ut, 9 et 10 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit illum.
Item, I ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova aspersio, sicut estis azymi. Aspersio autem nova non fit nisi per innovationem vitæ hujus. Ergo innovatio potest fieri in hac vita.
Solutio. Dicendum quod est vetustas soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti solutio soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluitio soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti soluti
1 Psal. cii, 5.
<--- Page Split --->
vetustate culpæ, id est, a culpa ex veteri culpa Adæ procedente, et vetustam animam reddente per defectum et corruptionem, fit per gratiam in hac vita. Sed vetustas ab omni pæna non perficitur nisi in alia vita, licet hic inchoetur.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta præterquam ad illud quod est de Job inductum1 : et dicendum, quod litteraliter loquitur de vetustate pœnæ in quantum est indicativa culpæ quæ est meritoria pœnæ : licet enim Job non peccaverit, tamen videbatur peccasse ex tanto flagello quod sustinuit. Allegorice tamen loquitur ibi Christus in persona membrorum : et quidem de membris suis, id est, de his qui per electionem sunt membra, licet non adhuc adhæreant corpori per præsentem justitiam, quia subjacent vetustati.
ARTICULUS XIX.
An sanitas mentis et renovatio imaginis sint idem, vel differant ?
Tertio, Quæritur de differentia horum.
Et videtur nulla esse : quia si consideretur causa utriusque, gratia est : et si consideretur effectus utriusque, videtur esse reintegratio quadam virtutis animæ, quæ corrupta quodammodo fuit ex peccato : ergo nulla est differentia sanationis et renovationis imaginis, ut videtur.
SED CONTRA :
Sanitas attribuitur toti animæ, et renovatio imagini tantum : ergo non sunt idem : formæ enim diversæ sunt, quarum subjecta propria diversa sunt.
Item, Omnes bene transferentes,
secundum similitudinem aliquam transferunt : sed ea a quibus hæc similitudo accipitur, non sunt eadem : ergo nec ea ad quæ translatio fit, eadem erunt. Probatio medie. Sanitas in corpore et juventus non sunt eadem : ergo constat propositum.
RESPONSIO, Dicendum, quod sanitas solutio. mentis et innovatio imaginis differunt ratione, sed non substantia : sanatio enim dicitur in quantum debilitatem et infirmitatem peccati depellit. Sed innovatio dicitur in quantum roborata virtute, depellitur vetustas antiqui peccati et effetus ejus. Unde innovatio dicit roboratam virtutem, quod non facit sanatio.
Et per hoc patet solutio ad primam partem objectorum : quia concedimus, quod substantialiter idem sunt.
Ad in autem quod in contrarium objiAd objecat. 1. citur, dicendum quod renovatio non attribuitur imagini, ut quæ sit sola subjectum ipsius, sed ut subjecto in quo præcipue apparet actus ejus : quia efficitur actu imitans exemplar, cum prius tantum potentia imitaretur, et haberet actualem aversionem a ratione imitationis, quando fuit sub peccato.
Ad aliud dicendum, quod juventus in Ad object. 2. corde duplex est, scilicet ex tempore, et effectu quem relinquit tempus circa subjectum : et secundum primum modum non est idem quod sanitas, nec fundatur supra sanitatem. Secundo autem modo, quia juventus est tempus augmenti in statu existentis in quo est vis corroborata, ratione illius fit translaflo : et ideo significat corroboratam virtutem ad opera, et ideo fundatur supra spiritualem sanitatem, secundum rationem aliquid addens ipsi, sed substantialiter est eadem.
<--- Page Split --->
rituali facta per gratiam, non statim reversa est sanitas spiritualis.
ARTICULUS XX.
An sanitas mentis fiat per gratiam prævenientem?
Quarto quæritur, Utrum fiat per gratiam prævenientem, vel subsequentem ? 1. Augustinus enim dicit in quinto de Trinitate : « Quis sanat omnes infirmitates tuas, nisi qui propitiabitur omnibus iniquitatibus tuis ? » Quasi diceret, nullus : sed propitiatio iniquitatis est per gratiam prævenientem : ergo et sanatio infirmitatis.
- Item, In corporalibus non per aliam medicinam fit depulsio infirmitatis et sanatio, sed per eamdem : ergo similiter suo modo est in spiritualibus : sed infirmitas spiritualis depellitur per gratiam prævenientem : ergo et anima sanatur per eamdem.
RESPONSIO. Dicendum, quod duplex est sanitas, scilicet imperfecta quae est in causa sanitatis : et perfecta quae est perfecta habituabilitate consecuta ad bene operandum, purgatis reliquiis malae consuetudinis. Et prima quidem fit per gratiam prævenientem : sequens autem per gratiam subsequentem : et hæ gratiae eadem sunt substantia, licet differant ratione : et hoc notatum est in secundo libro Sententiarum 1.
Et per hoc patere potest cuilibet solutio ad utramque partem objectorum.
ARTICULUS XXI.
An sanitas mentis fiat per gratiam sacramenti?
- Item, Gratia præveniens non est impotentior, quam sit forma aliqua corporalis vel naturalis : sed forma naturalis dat esse materiae et purgat privationem quae erat in ipsa : ergo multo fortius hoc faciet gratia in anima : sed privatio est infirmitas peccati in anima : ergo gratia dat esse animae, et etiam abstergit infirmitatem.
Quinto quæritur, Utrum fiat per grätiam sacramenti, vel virtutum, vel donorum ?
Videtur autem, quod per sacramenta.
- Eccli. xxxviii, 7: Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et conficiet unctiones sanitatis : sed unctiones illae, ut dicunt Sancti, significant sacramenta : ergo fiel per gratiam sacramenti sanitas.
Sed contra. SED CONTRA :
Vulneris obductio est sanitas, ut supra habitum est : vulnus autem non obducitur statim totum habita gratia : ergo non fit sanitas per gratiam prævenientem.
Item, Circumcisio significabat peccati ablationem per gratiam : constat autem, quod circumcisione facta, non statim erat sanus circumcirus : ergo videtur similiter, quod circumcisione spi-
Item, In principio hujus quarti libri Sententiarum, inducit Magister id quod habetur, Lucæ, x, 34, quod Samaritanus vulnerato appropinquans, et infundens oleum et vinum : et exponit de sacramentorum gratia, et infirmitate peccati 2 : ergo videtur, quod gratia sacramentalis proprie faciat sanitatem.
Item, Si semper esset sanitas, numquam quæreretur perfectivum sanitatis: ergo id quod quæritur tempore infirmi-
<--- Page Split --->
tatis, et non nisi gratia sanitatis, videtur esse proprium perfectivum sanitatis : sed hoc est gratia sacramentalis, non virtutum, vel donorum : ergo gratia sacramentorum est proprie perfectiva sanitatis. Quod autem non quaeratur gratia sacramentalis, nisi infirmitatis tempore, probatur ex hoc, quod si peccatum non esset, essent tamen virtutes et dona secundum suam substantiam, sed sacramenta non essent.
Adhuc, Supra in principio hujus quarti libri 1 probatum est, quod gratia sacramentalis differt a gratia quae est in virtutibus et donis : quia gratia sacramentalis respicit peccatum, vel morbum peccati : sed gratia quae est in virtutibus et donis non : ergo videtur, quod proprie loquendo sanitas et justificatio et renovatio fiant per gratiam sacramentalem.
Per hoc quod dicit Glossa super illud : Qui sanat contritos corde, et aliigat contritiones eorum 2, « Sic poenitendo et fide Deus alligat contritiones eorum : » sed fides est virtus : ergo aequaliter fit sacramentis et virtute.
Item, Contraria contrariis curantur : sed virtutes sunt contrariae vitiis : ergo morbus vitiorum proprie sanatur per infusionem virtutum : ergo non gratia sacramentorum, quia sacramenta non contrariantur vitiis.
Ad id ergo quod primo in contrarium Adobjecf.1. objicitur, dicendum quod fides sanat, secundum quod ipsa habet sacramenti effectum, et non per se : unde per accidens convenit fidei sanare : si enim numquam fuisset infirmitas, adhuc esset fides, et melius quam modo sit.
Ad aliud dicendum, quod virtutes viAdobjecf.2. tiis contrariantur : sed non sanaretur homo virtutibus politicis solum, sed sanativae efficiuntur secundum quod eis conjungitur virtus passionis Christi per susceptionem sacramentorum, et tunc sanant vi gratiae sacramentalis in qua infunduntur.
Ad ultimum dicendum, quod dona non Ad object.3. sunt data in adjutorium virium contra peccatum, sed potius ad altiores actus, quam perfici possint ex habitibus virtutum : et hoc ajutorio indiget homo, etiamsi non peccasset.Et hoc qualiter sit, inspiciendum est in tertio Sententiarum, tractatu de donis, ubi hoc notatum invenitur.
Ad hoc tamen aliter solutum est per distinctionem, scilicet quod duplex est infirmitas, scilicet peccati in quantum peccatum est, et infirmitas virium ad agendum. Et primam quidem curat gratia sacramentalis, secundam gratia in virtutibus et donis. Et dicat legens quodcumque velit, tamen ego primam solutionem reputo continere veritatem.
- Item, Gregorius dicit, quod « dona data sunt in adjutorium virium contra defectus in quos incidit homo ex peccato : » ergo videtur, quod dona curent defectus illos : sed defectus illi sunt infirmitates : ergo curant infirmitates : non ergo fit curatio per solam gratiam sacramentalem.
ARTICULUS XXII.
An prædicta sanitas fiat subito, vel successive ?
Responso. Dicendum videtur, quod per solam gratiam sacramentalem proprie loquendo sanatio mentis sive hominis interioris perficitur, et hoc ex disputatis in principio hujus quarti libri patet.
Sexto quaeritur, Utrum fiat subito, vel successive ?
Videtur autem, quod subito : quia
- Super illud Actuum, ii, 2: Factus est repente, etc., dicit Glossa : « Nescit
<--- Page Split --->
tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia: « ergo nihil operatur nisi subito : operatur autem sanationem et renovationem : ergo operatur eam subito.
Item. Operationes divinae procedunt a virtute infinita : sed infinita virtus agit subito : ergo omnes illae operationes fiunt subito : sanatio autem et renovatio sunt operationes divinae : ergo fiunt subito.
Adhuc, In aliquo debet distingui opus divinum a naturali quod significat potentiam : sed opus naturae est successivum : ergo opus Dei fit subito.
Sed contra. SED CONTRA :
Amplius renovamur de die in diem : sed de die in diem renovari, est successive renovari : ergo haec renovatio fit successive.
Item, Ezechias, Isa. xxxviii, 21, non statim sanatus fuit, quando accepit promissionem sanitatis : sed cataplasmatum est super ulcus : ergo videtur, quod sanatio mentis fiat successive.
vinum in hoc ab opere naturae distinguatur.
ARTICULUS XXIII.
Sanatio et renovatio in quo differant?
Septimo quaeritur, In quo differant haec duo, scilicet sanatio, et renovatio, a justificatione ?
Et videtur, quod differant: quia quorum opposita sunt differentia, ipsa sunt differentia: sed opposita horum per se differentia sunt: ergo et ipsa sunt differentia. Probatio medie, quia prima constat. Opponitur sanctificationi impietas, et renovationi vetustas, et sanitati infirmitas: et ista sunt diversa et nomine, et ratione: ergo constat propositum.
Solutio.
RESPONSIO. Dicendum, quod secundum duplicem sanitatem sanitas fit subito, et successive: intimitas enim causalis praeciditur subito: formalis autem quae adhaeret viribus animae curatur successive, et paulatim per consuetudinem bonorum operum.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicimus, quod hoc dictum est de gratia punjente, non de effectu gratiae subsequentis.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod licet Deus operetur infinita virtute, tamen non omnia operatur per seipsum tantum, sed quaedam nos operamur secum, scilicet sanitatem, quae fit reliquiarum peccati purgatione : et ideo ex parte nostri operis accedit temporis successio ad effectum.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod opus Dei quod ipse tantum operatur, est subito, sicut creatio : et justificatio opus Dei secundum quod est nobiscum, et cum natura, non praevenit nostram facultatem et infirmitatem naturae : quia aliter ipse destrueret nostram facultatem et naturae : et ideo non oportet, quod illud opus di-
RESPONDEO, quod differunt ratione, ut prius dictum est: et ut hoc melius videatur, notandum quod in peccato duo considerantur, scilicet turpitudo absoluta, secundum quod est privatio justitiae, ubi justitia debet esse, secundum quod etiam dicitur injustitia vel iniquitas vel impietas: et secundum id quod relinquitur in subjecto per effectum, vel potius defectum, quia effectus suus est defectus.Primo autem modo opponitur ei justificatio, quae de impio facit pium, et de injusto justum. Secundo autem modo consideratur dupliciter, scilicet secundum simplicem relationem ad causam omnis peccati et effectum, vel secundum effectum tantum secundum quod est privatio boni naturalis. Et primo quidem facit animam vetustatem primam sapere: et sic vetustas est, et opponitur ei renovatio.Secundo autem modo est infirmitas modi et commensurationis et harmoniae in habitibus naturalibus animae: et opposita est ei sanitas mentis sive sanatio.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ergo hoc non est effectus confessionis : effectus enim sacramentorum distincti sunt, sicut et ipsa sacramenta.
- Item, Passioni Christi datur hic effectus, scilicet apertio paradisi, secundum quod Christus dixit latroni: Hodie mecum eris in paradiso 3 : ergo videtur, quod non conveniat confessioni.
An confessio liberet animam a morte ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, post initium : Confessio animam a morte liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit, etc. »
Tres enim videtur tangere effectus confessionis, quorum nullus videtur ei convenire :
Liberans enim a morte peccati, est illud quod tollit peccatum, et primo vivificat : sed hoc est contritio cum gratia : ergo non est hic effectus confessionis.
Item, Numquid medici suscitabunt, et confitebuntur tibi 1 ? ibi dicit Glossa, quod sacerdotes non resuscitant animam : sed potius resuscitata, eis præsentatur in confessione, jam a Domino resuscitata in contritione : sicut Lazarus intus in monumento suscitatus est, sed discipulis vivus absolvendus præsentatur 2 : ergo cum in confessione homo sacerdoti præsentatur, videtur quod non sit effectus confessionis, quod vivificet animam, sed potius contritionis.
Item, Supra in Littera habitum est illud Ecclesiastici, xvn, 26,quoda mortuo, quasi nihil, perit confessio. Ergo ante vivificatur ut possit confiteri,
Item, Isa. xxxvii, 19: Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Ergo videtur, quod vivificare non sit effectus confessionis.
SIMILITER objicitur de secundo effectu qui est, quod confessio aperit paradisum. Hoc enim falsum videtur : quia
In genere sacramenti, ut supra habitum est, baptismus aperit paradisum :
Item, Quoad quid confessio aperit paradisum, si aperit? Aut enim aperit quantum ad solutionem culpae claudentis, aut quantum ad solutionem pecnae differentis. Si primo modo. CONTRA: Ante confessionem in contritione soluta est culpa: ergo aperire paradisum convenit contritioni potius quam confessioni. Si secundo modo. CONTRA : Satisfactio totam pecnam differentem paradisum tollit: ergo satisfactioni potius attribuitur aperire paradisum, quam confessioni, ut videtur.
SIMILITER objicitur de tertio effectu qui est, quod spem salutis tribuit :
Hoc enim non videtur proprium confessionis, sed omnium actuum meritoriorum, quia spes innititur omni merito : ergo hoc non debet specialiter attribui confessioni.
Item, Gregorius dicit, quod « tanto quis fortior in Deum spe consurgit, quanto fortiora pro nomine ejus pertulit. » Ergo videtur, quod spes salutis generetur a tolerantia passionum potius quam a confessione : quod accipitur in epistola ad Roman. v, 3 et 4, ubi dicitur, quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Non ergo hoc proprie confessioni convenire videtur.
RESPONSIO. Dicendum, quod isti effeSolutio. ctusquoad aliquid proprie conveniunt confessioni, et quoad aliquid magis proprie sunt aliorum. Et accipitur penes tria qua sunt in confessionne. Est enim confessio, ut dicit Gregorius, apertio vulneris : in
<--- Page Split --->
prima autem vulneris apertione est prima inquisitioni medici et medicinae: secundum hoc autem confessio est recognitio peccati in se, et coram Deo, cum proposito confitendi coram medico sacerdote: et tunc incipit homo vivificari: et sic attribuitur ei primus effectus, qui est animae justificatio. Quia autem homo adhuc remanet debitor pene purgatoriae, a qua non absolvitur nisi per vim passionis Christi in clavibus constitutam, quae passio solvit rumpheam, ideo per enarrationem peccati cum proposito ea cavendi, aperitur ei paradisus. Quia vero spes salutis non est homini, nisi dum conjunctus est capiti Christo et membris suis per reconciliationem Ecclesiae, et in confessione homo primo Ecclesiae conciliatur et incorporatur, ideo tunc primo ostenditur ei dari spes salutis: quia non est salus, nisi in corpore mystico Salvatoris.
DICENDUM ergo ad primum, quod licet in contritione primo vivificetur anima, non tamen hoc est secundum actum contritionis et nomen: quia contritio dicit actum conterentis causam mortis, postquam secundum votum est inquisitiva vivificantis et medicinae: et hoc facit confessio in origine sua, quia confessio incipit in cognitione peccati in se coram Deo, cum proposito hoc enarrandi coram sacerdote. Unde licet idem sit conterere peccatum et renovare vitam, non tamen ratio una est utriusque, et unum fit in contritione, aliud in voto confitendi.
Ad ALIUD dicendum, quod medici non suscitant, nec confessio inchoatur coram medico sacerdote: quia confessio est divinus actus: aliter non differret a confessione quae est in jure, vel alia humana enarratione: sed potius confessio inchoatur coram Deo, et ibi incipit primo confitens accipere vitam.
Ad ALIUD dicendum, quod ibi loquitur de actu confessionis, qui est enarratio peccatorum: quia ante illum praecessit vivificatio.
Per idem patet solutio ad sequens.
Ad ID quod quaeritur de alio effectu, dicendum quod aliter convenit baptismo, et aliter confessioni, et aliter passioni Christi apertio paradisi. Baptismo quidem convenit quantum ad solutionem peccati originalis, quod a vitio originis est contractum: et si solvat actuale, hoc est per accidens, quia invenit illud, sicut supra in quaestione de baptismo notatum est. Sed confessioni convenit quantum ad remotionem pene purgatoriae: licet enim aliquis, ut dicit infra Magister, in contritione quae est cum voto confitendi, a peccato mortali et penea æterna solutus sit ante confessionem: tamen adhuc penea temporaliter debita, esset improportionabilis et importabilis, si non diminueret penea Christi qui satisfecit pro nobis: et haec penea conjungitur nobis per fidem clavium in confessione, et quoad illud importabile removendum, quod removet ab ingressu paradisi, quod nullus adhuc debitor penea intret paradisum, dicitur quod confessio aperit paradisum.
Et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad ALIUD dicendum, quod aperit quoad absolutionem penea cujusdam, scilicet importabilis viribus pcuientis, quam homo deberet, si se clavibus et passioni Christi non se subderet: haec enim non potest deleri per satisfactionem: imo satisfactio non habet locum, nisi illa absolutione facta in confessione, si ipse habet opportunitatem confitendi: et si non habet, tunc necessitas et non contemptus excludit sacramenti actum, et descendit in talem hominem haec vis clavium merito et unitate corporis mystici, cui per gratiam unitur.
Ad ID quod objicitur de tertio, dicendum quod spes salutis dicitur hic quoad primam exclusionem causae desperationis: per confessionem enim recepta medicina, ostenditur Christo et Ecclesiae reconciliatus: et ideo diabolus potestatem non habet in ipsum, sicut in illos qui
<--- Page Split --->
foris sunt : et hoc quoad hanc rationem non convenit omni merito.
AD ALIUD dicendum, quod aliud est spes, et aliud firmitas et robur spei. Spes autem salutis est ex primo dante securitatem vitae, sicut facit confessio uniens confitentem Christo et sacramentis et Ecclesiae. Sed robur et firmitas spei est ex magnitudine meriti : et per hoc maxime est in magis difficilibus quae sunt, scilicet sustinentiae passionum. Propter hoc dicit Gregorius quod « altior spes fortiores consequitur passiones. »
Per idem patet solutio ad verbum Apostoli.
ARTICULUS XXV.
An modi purgationis a peccato secundum Magistrum sint bene distincti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, circa medium : « Non potest quisquam gratiam Dei accipere, etc. »
Hic enim videtur tangere tres modos purgationis a peccato, scilicet per pœenitentiam, per confessionem, et per baptismum.
. Et videtur, quod primi duo non differant : quia
Pcenitentia tres habet partes, ut supra 1 habitum est : pars autem cum toto non facit numerum : ergo non est diversus modus purgationis per pœenitentiam et per confessionem.
Item, Videtur quod tertius praeexigat duos praecedentes : quia in praecedenti distinctione habitum est de modis pœenitentiae, quod adultus accedens ad baptismum debet pœenitere et conteri de peccatis : ergo videtur, quod isti modi conjuncti sunt.
RESPONSIO. Dicendum, quod tres isti Solutio. modi purgationis peccatorum sunt diversi : aut enim indiget purgatione quae est cum lamento exteriori, aut non. Si non : tunc est purgatio per baptismum : quia illa non quaerit lamentum peccati extra. Si autem indiget : tunc aut est ad solutionem culpae, aut improportionabilitatis pœenae. Si primo modo, est pœenitentia purgans : si secundo modo, est confessio. Et hoc patet ex priori disputatione.
SI AUTEM quaeritur, Quare non ponitur satisfactio ?
Dicendum, quod non ponuntur hic purgantia, nisi illa quae purgant sine nobis operantibus, licet non sine nobis consentientibus : satisfactio autem non purgat sine nobis operantibus, sed potius purgat nos per opus nostrum gratia informatum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod peccati purgatio dupliciter consideratur, scilicet divisum quantum ad ea quae sunt in peccato; et conjunctim. Et si divisim consideretur, scilicet culpa, et pœen a improportionata, et pœen a expiatoria, tunc habebunt purgationes divisas : quia culpa cum aeterna pœen a purgatur in pœennitentia, prout jam ante in Littera diffinita est pœenitentia, ubi dixit : « Pcenitentia vera est, etc. » Et hanc diffinitionem supra 2 habes disputatam. Et hoc maxime convenit contritioni. Si quoad pœenam improportionatam, purgatur in confessione, et pœen a expiationis per opus nostrum in satisfactione. Si autem accipiantur omnia conjunctim : tunc per totam pœenitentiam in omnibus partibus suis acceptam conjunctim purgantur. Primo autem modo loquitur hic sanctus. De secundo autem multa habes notata in principio distinctionis XV.
Ad ALIUD dicendum, quod loquitur hic de purgatione quae est per lamentum exterius, quod sternit cinerem et cilicium. Et baptismus licet exigat in adultis pœenitentiam et confessionem, tamen haec
<--- Page Split --->
non exigit, nisi ut removeat obicem Spiritui sancto : et ideo etiam nihil injungitur nisi fides baptizantis : quia in illo omnia solvuntur, et nullum lamentum exterius assumitur.
ARTICULUS XXVI.
An poenitens teneatur aliis a sacerdote suam poenitentiam manifestare?
videmus eos cessare a peccato, et opera de genere bonorum facere, innotescit ipsos in poenitentia fore. CONTRA : Haec opera multorum sunt, etiam non poenitentium : ergo per haec opera non necessario innotescunt poenitentes : ergo videtur, quod hoc non sufficit.
Si hoc concedatur procedatur sic: CONTRA : Aliquæ poenitentiae taxatae sunt criminibus : si ergo innotescat poenitentia, crimen statim scietur : sed nullus tenetur manifestare crimen : ergo nec tenetur innotescere per poenitentiam, in quantum poenitentia est.
Deinde quaeritur de hoc qu^d dicit, ibi, A, § 6, circa medium : « Nemo dicat sibi, Occulte ago, etc. »
RESPONSIO. Dicendum, quod non tenetur aliquis propalare suam poenitentiam alicui, nisi sacerdoti soli.
Ex hoc manifeste concluditur, quod oportet confiteri.
Quæritur autem, Si teneatur aliquis in poenitentia innotescere, nisi soli sacerdoti ?
Videtur autem, quod debeat innotescere omnibus qui viderunt eum in peccato : quia
AD PRIMUM ergo dicendum, quod quilibet qui fecit scandalum in communi, non tenetur nisi ad ostensionem boni exempli in communi : quia per hoc ipsum quod vident bonum exemplum, cum de quolibet præsumendum sit bonum, debent præsumere de præteritis poenitentiam et remissionem.
Quantum aliquis nocuit, tantum tenetur prodesse, si potest. Iste autem peccando aperte nocuit multis per scandalum : ergo in poenitentia debet innotescere eisdem ad minus, ut prosit per exemplum.
Item, Majus est damnum spirituale, quam corporale : sed in damno corporali tenetur aliquis ad restitutionem : et non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum : ergo, multo fortius in damno spirituali : iste autem multos damnificavit per malum exemplum : ergo omnibus illis debet restituere per bonum.
Item, Dicit Gregorius de malis praelatis, quod « .tot animarum rei sunt, quot exemplo perditionis ad inferos transmiserunt : » ergo a simili qui perditionis exemplo deædificant proximum, tenentur ut reædificent per bonum : sed non possunt nisi innotescant : ergo illis illis debent fieri publici in poenitentia.
Si forte tu dicas, quod hoc ipso quod
Ad ALIUD dicendum, quod licet damnum spirituale majus sit, non tamen est ita injuriosum proximo : et hoc ideo, quia damno spirituali non laeditur nisi volens, damno autem corporali laeditur etiam nolens : et ideo non tenetur ita directe ad restitutionem : quia damni spiritualis, quod fit per scandalum imitatum, potest esse occasio : sed ille per voluntatem propriam est causa : et ideo restituendo non tenetur nisi ostendere bonum exemplum, quod est occasio boni, licet non sit causa.
Ad ALIUD dicendum, quod Gregorius 1\1 extendit ibi nomen rei, scilicet qui reus est dando occasionem perditionis : sed non est adeo reus sicut qui fuit causa.
Ad id autem quod objicitur contra solutionem istam, dicendum quod opera de genere bonorum sufficienter sunt occasio boni, licet non sint causae : et hoc sufficit ratione potius prius assignata: quia scilicet dando. malum exemplum,
<--- Page Split --->
etiam non fuit nisi occasio mali, et non causa.
ARTICULUS XXVII.
An teneamur confiteri in conspectu populi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, post medium : « Job dicit : Si erubui in conspectu populi, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod in conspectu populi teneamur confiteri :
Est enim verbum Job 1 juramentum exsecrationis : et subjungendum est : Si hoc feci, vae mihi, id est, mihi. male accidat.
Item, Maria Magdalena quia graviter intus erubescebat, nihil quod foris verecundaretur esse crebebat : igitur qui se bene erubescit intus, etiam coram populo debet confiteri.
unius, ita ut alteri occasio nocumenti generetur.
Littera autem quae hic inducitur, est secundum translationem Septuaginta, quae corrupta est, præcipue in Job, ut dicit Hieronymus : et est sumpta de Job, xxxi, 33, et littera nostra habet sic : Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Et hæc littera non dicit, quod coram populo sit confitendum.
Si quis autem litteram illam sustinere velit, dicendum quod confiteri coram populo dupliciter dicitur, scilicet confessionis enarratio : et hoc non oportet : vel pœnitentiæ in confessione injunctæ per bonum exemplum manifestatio, et hoc est necessarium, ut prius dictum est : et sic Job non erubuit coram populo peccata confiteri.
Ad aliud dicendum, quod Maria non fuit confessa publice, sed se pœnitentem manifestavit publice : et ab hoc verecundia eam non retraxit : et hoc intendit dicere Gregorius.
1.1.1.1.1.1.1.1.1.1.1
Sed contra. Sed contra hoc est, quod id quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare : sed confessio pro charitate instituta est : ergo contra charitatem non debet militare : sed si publice confiteri teneremur, plurimi a confessione retraherentur : et hoc esset contra charitatem militare : ergo videtur, quod non sit publice confitendum.
Solutio. Dicendum, quod non est publice confitendum : nec enim præceptum de hoc est, nec consilium, nisi forte esset crimen quod universam commoverit urbem, vel etiam orbem, sicut hæresis Arii vel alterius hæresiarchæ, quod propter majorem confusionem aliorum diceretur publice. Sed tamen generalis confessio non consulitur publice fieri : quia esset ad nocumentum multorum, et numquam consulenda est humiliatio
ARTICULUS XXVIII.
Quare dicatur aliquod peccatum veniale ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 6, post medium : « Venialis est culpa, quam sequitur confessio delictorum, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia dicitur ibi veniale ex genere, aut ex eventu. Si ex eventu : tunc non est veniale nisi quod pœnitentia sequens cum gratia facit veniale, id est, veniam habere : sed hoc primo facit contritio, antequam confessio adveniat : ergo non propter hoc est veniale, quod sequitur confessio : sed propter hoc primo, quod
<--- Page Split --->
sequitur contritio. Si autem veniale ex genere. CONTRA : Hoc non tenetur aliquis in numero confiteri, nisi confessione generali, ut prius in praecedenti distinctione habitum est : ergo videtur, quod hoc quod dicit in Littera, sit falsum.
- Si dicatur, quod contemnit pœenitere et confiteri. CONTRA : Si quis se non subjiciat ei quod sibi nihil valere credit, non est contemptus, sed sapientia, aut apparens tantum, aut existens et non apparens : sed desperans non credit sibi valere pœenitentiam et sacramenta : ergo si non subjicit se illis, non est contemptus, sed sapientia apparens.
RESPONSIO. Dicendum, quod dicitur hic veniale ex eventu sequentis gratiæ. Et quia licet deleat contritio culpam et æternam pænam, non tament tollit adhuc pænæ intolerabilitatem, sed potius hoc facit vis clavium in confessione: post clavium autem effectum efficitur pæna arbitraria, quæ tolerabilis est et levis pænitentia expiationem delicti: et ideo non attribuit hoc contritioni sicut confessioni.
Et videtur non esse ad propositum quod hic inducit. Dicit enim parum ante : « Confitere ergo, et dic : De profundis clamavi ad te, Domine 1. » Ex hoc videtur velle, quod non intendit Augustinus nisi de confessione laudis coram Domino : et sic auctoritas illa nihil probabit de proposito.
.
ARTICULUS XXIX.
An desperatio veniat ex contemptu, vel ex timore ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, ante finem : « Claudit super illum qui in profundum contemnit, etc. » Sumitur enim hoc de Proverbiiis, xviii, 3, ubi dicitur : Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit.
Videtur autem hoc esse falsum : quia 1. Desperatio non provenit ex comtemptu, sed ex nimio timore : timor autem nimius humiliat, ut dicit Augustinus. Cum igitur contemptus procedat ex superbia, videtur incongrue ista conjungere, in profundum iniquitatis venire et contemnere.
- Praeterea, Si contemnit, quaeritur quid contemnit ? Si dicatur, quod Deum. CONTRA : Nemo contemnit eum quem nimis timet, hic autem nimis timet : ergo Deum non contemnit.
RESPONSIO . Dicendum , quodomnisim - piusinconsiderationeprofundissimæini - quitatisdesperans , contemnitinpropriosensuadminus : quiaplusinnititursen - suisuo , quamverbisDeietEcclesiæconsolantisetrevocantisipsum : ethocestsuperbiamaxima . UndeGregoriusdicit : « Cumjudexsictimetur , quodfaciesjudicisnonamatur , timorextimo - reest , nonexhumilitate . »
AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet non contemnat Deum in se, tamen contennit Deum revocantem a peccatis in verbis suis.
Ad aliud dicendum, quod contemnit Deum in verbis suis et sacramentis, eo modo quo dictum est : quia nisi erroneum suum sensum verbis Dei et Ecclesiae præferret, ipse rediret ad pænitentiam.
Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod ad propositum est multum ista auctoritas. Et quod dicit Augustinus : De profundis clamavi, non intendit, quod coram Domino clamat tantum, sed coram vicario Domini non tantum peccatum, sed profundum ipsius confiteatur : et hoc vocatur clamare.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXX.
An verum sit quod dicit Magister, Nullus debite gravioris pœnae accipit veniam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 6, ante finem : « Nullus debite gravioris, etc. »
Ibi enim nulla fit mentio de confessione : ergo nihil valet ad propositum.
Eadem autem objectio est de auctoritate Hieronymi sequenti.
Præterea, quaeritur de hoc quod dicit ibi Hieronymus : « Dormiat in sacco. » Videtur enim multos vere pœnitentes esse, et tamen linteis et non saccis indutos.
RESPONSIO. Dicendum, quod vis est in prima auctoritate in hoc quod dicit : « Etsi longe minorem quam debeat, solverit pœnam : » pœna enim minorata est per effectum clavium in confessione.
Item, in hoc est vis quod dicit, Solverit : quia non potest pœnam solvere, nisi ad arbitrium Ecclesiae per vicarium Christi fuerit taxata : aliter enim non solvit, sed sustinet tantum pœnas.
AD ALIUD dicendum, quod Hieronymus facit vim in hoc quod dicit, « Ingediatur Ecclesiam : » quia non potest ingredi, nisi per pœnitentiam corpori mystico quod est Ecclesia, ostendatur reunitus : aliter enim ingreditur numero tantum, et non merito et veritate.
AD ALIUD dicendum, quod saccus ponitur hic pro humilitate et asperitate pœnitentiae, per illum tropum loquendi quo species pro genere saepe solet poni.
B. Cui sententiae potius consentiendum sit ?
Quid ergo super his sentiendum sit, et quid tenendum ? Sane dici potest, quod sine confessione oris, et solutione pœnae exterioris peccata delentur per contritionem, et humilitatem cordis. Ex quo enim proponit mente compuncta se confessurum, Deus dimittit : quia ibi est confessio cordis, etsi non oris, per quam anima interius mundatur a macula et contagio peccati commissi, et debitum æternæ mortis relaxatur. Illa ergo quæ superius dicta sunt de confessione et pœnitentia, vel ad confessionem cordis, vel ad interiorem pœnam referenda sunt. Sicut illud Augustini 1 : Quod nullus dicitur veniam consequi, nisi prius quantulamcumque peccati solverit pœnam : vel de exteriori pœna accipienda sunt, et ad contemnentes vel negligentes referenda, sicut illud : Nemo dicat sibi 2, Occulte ago, etc. Nonnulli enim in vita peccata confiteri negligunt vel erubescunt, et ideo non
<--- Page Split --->
merentur justificari. Sicut enim praecepta est nobis interior poenitentia, ita et oris confessio, et exterior satisfactio si adsit facultas. Unde nec vere poenitens est, qui confessionis votum non habet. Et sicut peccati remissio munus Dei est, ita poenitentia et confessio per quam peccatum deletur, non potest esse nisi a Deo, ut Augustinus 1 ait: Jam, inquit, donum Spiritus sancti habet qui confitetur et poenitet: quia non potest esse confessio peccati et compunctio in homine ex seipso. Cum enim irascatur sibi quisque et displicet, sine dono Spiritus sancti non est. Oportet ergo poenitentem confiteri peccata, si tempus habeat: et tamen antequam sit confessio in ore, si votum sit in corde, praestatur ei remissio.
sit actus quidam exterior, conveniens honis et malis.
ARTICULUS XXXI.
An confessio est virtus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, sub finem : « Jam donum Spiritus sancti habet, etc. »
Videtur enim secundum hoc quod confessio sit virtus, quod falsum est : cum
RESPONSIO. Ad hoc est dicendum, quod loquitur de confessione fructifera, quae est actus meritorius, et dicitur donum Dei, eo quod non est a nobis ea parte qua meritorius est, licet liberum arbitrium det actum et substantiam. Et de hoc plura notata sunt super secundum Sententiarum 2. Per totum autem istud caput solutio Magistri notabilis est et bona; et concordans hactenus disputatis.
C. Si sufficit soli Deo confiteri ?
Jam secundum questionis articulum inspiciamus, scilicet utrum sufficiat peccata confiteri soli Deo, an oporteat confiteri sacerdoti ? Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio sine judicio sacerdotali et confessione Ecclesiae : quia David dixit : Dixi, Confitebor... Domino, et tu remisisti, etc. 3 : non ait, sacerdoti : et tamen remissum sibi peccatum dicit. Item, Ambrosius 4 : Inde flevit Petrus, quia culpa obrepsit ei : non invenio quid
<--- Page Split --->
dixerit, invenio quod fleverit. Lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Sed quod defendi non potest, ablui potest. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri : et veniae fleius consulit, et verecundiae. Hoc idem etiam Maximus dicit Episcopus. Item, Joannes Chrysostomus 4 : Non tibi dico ut te prodas in publicum, neque apud alios te accuses : sed obedire te volo Prophetae dicenti, Revela Domino viam tuam 5. Ante Deum ergo tua confitere peccata, apud verum judicem cum oratione delicta tua pronuntia, non lingua, sed conscientiae tua memoria : et tunc demum spera te misericordiam posse consequi. Si habueris peccata tua in mente continue, numquam malum adversus proximum in corde tuo tenebis. Idem, Peccata tua quotidie dicito, ut deleas illa : sed si confunderis alicui dicere, dicito ea quotidie in animo tuo : non dico ut confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret : dicito Deo, qui curat ea. Nec enim si non dixeris, ignorat ea : cum faciebas ea, praesto erat : cum admitteres ea, cognoverat. Numquid ea vult a te cognoscere ? Peccare non erubuisti, et confiteri erubescis. Dicito in hac vita, ut in alia requiem habeas : dicito ingemiscens et lacrymans. In codice scripta sunt peccata tua. Spongia peccatorum tuorum lacrymae tuae sint 3. Item, Prosper : Illi quorum peccata humanam notitiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri vel emendare noluerint, Deum quem habent testem, ipsum et habituri sunt ultorem. Quod si ipsi sui judices fiant, et veluti suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrymis ex vera cordis contritione fluentibus restringent 4 aeterni ignis incendia 5. Et infra, Facilius sibi Deum placabunt illi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus aliis ipsi in se voluntarie excommunicationis ferunt sententiam, et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separati, vitam suam quasi mortuam plangunt : certi quod reconciliati sibi efficacis poenitentiae fructibus, a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam supernae civitatis gaudia recipiant. His auctoritatibus innituntur, qui sufficere contendunt Deo confiteri peccata sine sacerdote. Dicunt enim, quod si quis timens detegit culpam suam apud homines, ne inde opprobrio habeatur, vel alii suo exemplo ad peccandum accingantur : et ideo tacet homini, et revelat Deo, consequitur veniam.
<--- Page Split --->
cans, hoc patet ex hoc, quia si divinum separetur a peccato, non laeditur in peccato proximus : et sic constat propositum.
ARTICULUS XXXII.
An oparteat confiteri homini ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Jam secundum quaestionis articulum inspiciamus, etc. »
Fiat disputatio primo de principali quaesito, Utrum sufficiat soli Deo confiteri, vel oporteat confiteri homini ?
Videtur autem, quod sufficiat Deo confiteri :
Praeterea, Propter quid adhibetur homini confessio ? Si dicatur, quod propter consilium. Contra : Unum est substantiale consilium in omni confessione, scilicet, Vade, et jam amplius noli peccare a. Et si nihil adjungitur aliud, illud servatum salvat hominem : ergo videtur, quod aliud non sit nisi de bene esse. Cum igitur substantiale consilium sit unum, hoc potest innotescere pœenitenti omni per publicam praedicationem et doctrinam : ergo non est necessaria confessio quae fit homini.
Ad peccati enim deletionem sufficiunt duo, scilicet Deus, et peccans : sed ex parte Dei non deest misericordia dans gratiam, ex parte autem confitentis coram Deo est recognitio peccati cum detestatione : ergo videtur, quod haec duo sufficiunt ad peccati deletionem : ergo non oportet confiteri sacerdoti.
Item, Rex terrenus ideo habet vicarium, et indiget illo, quia personaliter non potest esse ubique in regno suo : igitur rex qui per seipsum ubique est in suo regno, non indiget vicario : sed Deus est hujusmodi rex, qui vicario non indiget : ergo non est necessarium, ut vicario Dei, loco Dei confiteatur aliquis.
Adhuc, Peccatum quod per alterum traductum est, etiam sine consensu et opere nostrae voluntatis deletur, sicut patet de originali in parvulis : ergo peccato quod per nos factum est, sufficit si nos cooperamur Deo in delendo ipsum : sed hoc sufficienter fit, quando aliquis Deo confitetur recognoscendo peccatum suum coram Deo cum detestatione : ergo videtur, quod non sit necessarium homini confiteri.
Adhuc, Non debet plus exigi in emenda quam commissum est in culpa : quia Dominus praeepit, quod secundum mensuram delicta fiat etiam plagarum modus 1 : sed in actu peccati in quantum peccatum est, non laeditur nisi Deus et peccans : ergo in deletione ipsius non debet quaeri aliquis, nisi Deus, et ipse qui peccavit : ergo sufficit coram Deo solo confiteri. Quod autem non laedatur in peccato, nisi solus Deus et pec-
Item, Quod aliquis artifex pluribus concurrentibus operetur, illud non potest esse nisi aut propter imperitiam artis, aut propter impotentiam artificis, quia non potest per unum operari totum : dicit enim Philosophus, quod melius est operari uno multa si fieri potest, quam multis multa : sed Deus qui summus artifex est, scit et potest operari remissionem peccatorum per seipsum : ergo videtur, quod superflue adhibet sibi hominem vicarium : ergo sufficit coram Deo peccatum confiteri, et detestari : et non oportet ut quis confiteatur homini.
Adhuc, Judicium confessionis, judicium divinum est, et ideo non eget testibus nisi conscientia sola : sed in omni judicio sufficit, quod causa innotescat judici soli : et non oportet, quod innotescat alii : ergo in confessione sufficit quod peccatum innotescat soli Deo, nec oportet confiteri peccatum homini.
<--- Page Split --->
SED CONTRA :
Pcenitentia cum suis partibus sacramentum est, ut supra saepe habitum est : esse autem sacramenti consistit in dispensatione ministrorum : ergo et illud : nihil autem dispensatur ab alio, nisi cognitum ab illo : ergo oportet, quod minister qualitatem pœenitentium agnoscat in eo quod pœenitentes sunt : non autem potest illa cognosci, nisi cognito peccato : ergo oportet ministrum agnoscere peccatum : et non potest nisi per confessionem : ergo oportet confessionem fieri homini.
Item, Satisfactio non est nisi post vim clavium, ut prius habitum est : claves autem operantur in confessione facta homini : ergo necessarium est ut confessio fiat homini.
Item, Pcenitentiae sunt arbitrariae, ut dicunt Sancti et Doctores : sed numquam potest pœenitentia arbitrari, nisi sciatur quantitas delicti per confessionem : ergo oportet pœenitentem qui vult pœenitentiam facere, confessionem facere homini.
Praeterea, Si confessio non requireretur propter hominem, tunc non oporteret fieri aliquam confessionem : ei enim qui omnia novit, non est necessaria confessio : sed Deus omnia cognoscit : ergo non est ei confessio necessaria : si ergo quaeritur confessio a pœenitente, constat quod hoc fit propter hominem, et non propter Deum.
Auctoritates autem ad utramque partem istius disputationis multae sunt in Littera.
Responso. Dicendum, quod absque dubio confessio facienda est homini, et non soli Deo, sicut Magister determinat in Littera.
Ad 1. Ad illud ergo quod primo objicitur, dicendum quod licet in peccato non habeat culpam nisi peccans, non tamen sufficit solus ad deletionem : plura enim exiguntur ad reconciliationem, quam ad recessum per peccatum : oportet enim
adesse meritum Christi in clavibus, et etiam intercessionem Ecclesiae per suum ministrum : sicut enim in primo peccato unus homo solus peccavit, et tamen so- . lus pro omnibus nec etiam pro se pœenitere potuit, nisi meritum Christi suffragaretur, ita etiam est in peccatis aliorum quoad hoc quod plura oportet concurrere ad reconciliationem.
Ad aliud dicendum, quod illud peccatum non omnino deletur per alterum : quia ad minus oportet suscipere sacramentum Ecclesiae : et ita fit ibi aliquid per Ecclesiam. Et similiter necesse est in peccato actuali, quod per Ecclesiam in suo ministro conjungatur illi meritum Christi, quod est in potestate Ecclesiastica in clavibus.
Ad aliud dicendum, quod jam patet per praedicta : quia non sequitur, quod plura multa exiguntur in emenda, quam commissa sint in culpa. Ne tamen credamur fugere argumentum, dici potest, quod in peccato est quoddam nocumenttum peccatoris, scilicet quod dividitur a corpore Christi mystico per peccatum, et a capite Christo : et sic ordinavit Deus, ut non revertatur, nisi per ministrum in voto et opere, si habet facultatem : et sic ei quod est in emenda, respondet aliquid in culpa.
Ad aliud dicendum, quod rex terrenus benignus triplici ex causa utitur ministro, scilicet propter imperfectionem sui, et propter utilitatem subditorum, et propter ordinis pulchritudinem. Propter sui indigentiam, quia ubique esse non potest, nec per seipsum omnia judicicare. Propter utilitatem autem subditorum dupliciter, scilicet inferiorum, et superiorum. Superiorum : quia vult, quod superior hac honoretur dignitate, et sibi in hoc deserviat ut inferiorem perficiat. Inferiorum autem : quia forte inferior magis audacter habet accessum ad inferiorem aliquem, quam ad ipsum regem. Et his duabus ultimis de causis Deus vicarium habet. Et prima causa est Augustini et Gregorii per simile loquen-
<--- Page Split --->
tium de Angelis, quibus Deus utitur in perficiendis hominibus. Secunda autem est Magistri Iugonis. Propter seipsum autem non utitur vicario : quia et ubique est, et omnia per seipsum potens dijudicare. Tertia causa est ordo : et ista est beati Dionysii : quia etsi Deus omnia per seipsum possit perficere, et illuminare, et consummare, tamen propter pulchritudinem ordinis lex divinitatis est per prima media, et per media ultima deducere ad purgationem, illuminationem, et perfectionem : et ideo in Ecclesiastica hierarchia constituuntur gradus sicut in celesti.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Philosophus intelligit de eo quod est omni modo melius, tam ex parte facientis, quam ex parte ejus circa quem operatur : et si ita Deus esset, tunc Deus per seipsum operaretur : sed in praecedentis argumenti solutione ostensum est sic non esse.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod aliud est de judicio convictionis ad condemnationem, et aliud de judicio reconciliationis rei ad perfectionem, per purgationem et illuminationem : in primo enim non exigitur nisi quod judex causam cognoscat quantum ad substantiam judicii : et si aliis innotescat, hoc fit ut justior esse videatur condemnatio : et tale erit judicium in futuro, quod Deus faciet per seipsum. Sed judicium confessionis est judicium reconciliationis et reductionis : et ideo illa exiguntur, quae supra dicta sunt.
ARTICULUS XXXIII.
An verum sit hoc dictum Magistri dicentis, Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : « Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri, etc. »
Aut enim hoc intelligitur, quod cum pudore confitetur aliquis : aut sic, quod pudor esset si confiteretur. Si primo modo : tunc nihil esset, quod sequitur : « Veniae fletus consulit, et verecundiae : » non enim consulit verecundiae, si verecundiam confitendo subire oportet. Si autem secundo modo : tunc erit contra hoc quod dixit idem Ambrosius : « Lacrymas Petri lego, satisfactionem non lego. »
Praeterea, Quid est quod dicit : « Quod defendi non potest, ablui potest : » si enim absolvitur, tunc videtur quod ad notitiam veniat absolventis : et ideo non valet ad propositum.
Praeterea, Videtur nihil esse quod dicit : quia si peccatum non potest defendi, in nullo judicio debet absolvi reus : ergo si absolvitur peccator, potest defendi : et ita nihil dicit, « Quod defendi non potest, ablui potest. »
PRAETEREA QUERITUR ulterius hic, Utrum haec opinio sit haeretica vel possit sustineri?
Videtur autem, quod possit sustineri : quia
Tam hic quam etiam in Decreto recitatur tantum pro opinione, et non pro errore : ergo videtur, quod Ecclesia opinionem et non errorem judicat illud.
Item, Non semper fuit hic usus, quod homo homini confiteretur : ergo videtur, quod non sit de moralibus quod homo homini confiteatur, quia moralia semper tenent : et constat etiam quod non est de credendis, cum etiam non sit articulus fidei, nec etiam reductum ad articulum aliquem : ergo nec de credendis est, nec de necessario faciendis : in omnibus talibus autem dicunt Magistri, quod possumus opinari pro utraque parte : ergo illud est de opinabilibus, et non est judicandum haereticum quod illi dicunt.
Item, Augustinus et Bernardus distinguunt credenda et intelligenda et opinanda, dicentes, quia quod credimus, de-
<--- Page Split --->
hemus auctoritati : quod intelligimus, rationi : quod opinamur, errori sive incertitudini dubitationis : sed in ista quaestione certam canonis Bibliae non habemus auctoritatem, ergo non est de credendis : nec habemus firmam ac stabilem rarionem, ergo non est de intelligendis : ergo relinquitur, quod sit de opinandis : sed in talibus non culpatur oppositum dicens : ergo ista opinio non est condemnanda, ut videtur.
tit quin satisfecerit, si peccavit : et ita etiam intelligendum est de confessione : licet alibi duas solutiones alias super hoc notaverimus in praecedentibus, quas hic non repetimus, ne fiat prolixitas.
Ad aliud dicendum, quod peccatum quod defendi non potest, est peccatum in judicio confessionis manifestatum sacerdoti : quia tale est judicium illud, quod accusantem absolvit, et defendentem peccatum suum condemnat.
sird. SED CONTRA :
Quidquid dissolvit ordinem Ecclesiasticum et potestatem Ecclesiasticam, illud est haereticum : haec assertio dissolvit : ergo est haeretica. Probatio prime est : quia haec est contra articulum, « In sanctam Ecclesiam et Sanctorum communionem. » Secunda probatur ex hoc, quod qui negat actum, negat per consequens potestatem : sed actus purgationis, illuminationis, et perfectionis, negatur procedere secundum ordinem potestatis Ecclesiasticae in reducendis inferioribus : ergo constat propositum.
Adhuc, Quod sacrae Scripturae contradicit est haereticum : sed illud sacrae Scripturae contradicit : ergo est haeresis pura. Prima patet per se : quia non hahemus regulam credendi aliquam, nisi Scripturam. Secunda constat : quia cum mysterio sacrae Scripturae, quae in Veteri Testamento dicit quod leprosus non redit ad castra, nisi per judicium sacerdotis 1, contradicat ista assertio, constat quod sacrae Scripturae contradicit : et ita constat propositum probatum.
Responsio. Dicendum, quod intelligitur Littera sic : « Quod voce pudor est confiteri, » hoc est, quod cum pudore aliquis confitetur.
Ad objectum autem contra, dicendum quod Littera non tantum innuit, quod non legit confessionem : sed etiam expresse dicit, quod non legit satisfactionem : et tamen naturale jus non permit-
Ad objectum autem dicendum, quod verum est de judicio convictionis, et de judicio condemnationis, et non de judicio reconciliante reum : et bene concedo, quod non valet ad propositum pro ista assertione : quia falsitas bonum auctoritatis testimonium habere non potest.
Ad 11 quod ulterius quæritur, dicendum videtur, quod duplex est hæresis, scilicet aperta, et implicita. Aperta hæresis, quæ expresse contrarium prædicat, vel quod antecedit articulum, vel sequitur illum : ut quod Deus non sit trinus et unus, est hæresis contra articulum : quod fornication non sit mortale peccatum, est hæresis contra consequens articulum : quod sacra Scriptura falsum dicat, est hæresis contra antecedens articulum. Implicita autem hæresis, est assertio ex qua sequitur hæresis, sicut est ista : quia licet modo non teneamur confiteri Episcopis tribus vel duobus, si tamen præcipiatur ab Ecclesia, tunc tenemur. Unde si ego dico non esse confitendum Episcopis illis, ex hoc sequitur, quod non sit obediendum potestati et ordinationi clavium : et ideo hæresis est. Et talem judico assertionem istam : quia licet quandoque homo non confiteretur homini enarrando peccatum ore, sicut modo, tamen ex præcepto Ecclesiæ tenetur ad illud.
Ad primum ergo dicendum, quod nec Magister hic, nec Gratianus in decreto
<--- Page Split --->
recitat hoc approbando, sed potius condemnando, et errorem in oppositum disputando manifestat.
Ad alud dicendum, quod ex illa ratione non potest haberi, quod sit de opinabilibus, sed potius quod non omnino sit morale, sed disciplinale secundum aliquid : sicut supra 1 per disputationem habetur, quod substantialiter quidem morale est, sed determinatio ipsius est disciplinalis, et per Ecclesiam facta : et hoc ad utilitatem hominum, et Ecclesiasticae unitatis tota die fieri potest.
Ad aliud dicendum, quod licet auctoritas canonis non sit de tota determinatione, tamen innuit canon hoc fieri posse, et esse utile tam in Veteri quam in Novo Testamento : in Veteri enim praecipit diligenter agnosci vultum pecoris : in Novo autem in canonica Jacobi expresse dicens : Confitemini alterutrum peccata vestra 3.
Multa autem de modo illius praecepti notata sunt supra : et ideo hic transeundum.
Expositio textus.
quitur Sanctus : sicut et Daniel. ix, 20, ubi dicitur, quod confitebatur in oratione peccata sua, et peccata parentum suorum, ut humiliatus facilius exaudiretur.
ARTICULUS XXXIV.
An recognoscens peccata sua potest aliquid adversus proximum in corde suo tenere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Si habueris peccata tua in mente, etc. »
Videtur enim hoc non esse necessarium : multos enim videmus sua mala recognoscere, qui tamen proximo non indulgent, et multa mala recogitant.
RESPONSIO. Dicendum, quod intelligi- 5 tur de tentione in memoria cum detestatione perfecta : qui enim peccatum memoratum perfecte detestatur, sicut facit vere pœenitens, non multiplicat suum peccatum, malum proximo cogitando.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : « Revela Domino viam tuam 4. »
Ex ista enim auctoritate Chrysostomi, habetur quod non tenemur confiteri nisi ante Deum.
ARTICULUS XXXV.
An aliquis potest confiteri suo conservo ?
Solutio.
RESPONSIO. Dicendum, quod alia est confessio sacramentalis, et alia supplicationis : sacramentalem necesse est fieri homini, et de hac non loquitur Chrysosstomus. Confessio autem supplicationis est, quando aliquis in oratione se humilians accusat, ut sic facilius exaudiatur : et hoc fit coram Deo solo : et de hac lo-
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Non dico ut confitearis ea, etc. »
Conservus enim hominis est quilibet homo : ergo nulli homini debet confiteri : et sic totum falsum est, quod supra disputatum est.
<--- Page Split --->
RESPONSIO . Dicendum, quod potest fieri vis in conservo : quia conservus potest dici æqualis conditione et gradu, et sic sacerdos non est conservus : et tunc non intelligitur hic nisi confessio laici et popularis, quæ sæpe fit ad exprobrationem : quia laici non habentes diseretionem sigilli confessionis, exprobrant audita confitenti.
Vel aliter potest dici, quia vis est in hoc quod dicit, » Ut tibi exprobret : » quod licet sacerdos conservus sit, non tamen debet confiteri ut homini, quia sic posset exprobrare confitenti, sed debet confiteri ut Deo : quia sic prohibetur ab exprobratione sacerdos sigillo confessionis : quia novit hoc ut secretum Dei, et non ut narrationem humanam.
TRA : Non simpliciter debet enarrari peccatum, sed potius peccatum cum circumstantiis : ergo videtur, quod non debet esse simplex.
Si vero dicas, quod intelligitur de simplicitate confitentis. CONTRA : Ad Roman. XVI, 19 : Volo vos esse sapientes in bono, et simplices in malo : sed unum optimorum est confessio : ergo in ipsa non debet aliquis esse simplex.
- Deinde quæritur, Qualiter sit humilis confessio ?
Non enim videtur humilitas qualitas esse confessionis, sed potius confitentis.
Præterea, Videtur, quod omnis confessio sit humilis : omnis enim actus humilians agentem, humilis est : sed nihil adeo ut confessio humiliat agentem : ergo videtur, quod omnis confessio sit humilis.
- Deinde quæritur de hoc quod dicit, Pura.
ARTICULUS XXXVI.
Qualis debet esse confessio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Dicito ingemiscens et lacrymans, etc. »
Hic ponenda est quæstio utilis, Qualis debeat esse confessio ? Et dicunt Magistri, quod decem et sex dant ei debitam qualitatem, quæ his versibus notantur :
Sit simplex, humilis, confessio pura, fidelis, Et frequens nuda, discreta, libens, verecunda, Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata, Fortis, et accusans, et sic parere parata.
Istæ enim sunt sedecim qualitates, quæ assignantur confessioni a Magistris.
Quæritur autem, Qualiter dicatur simplex ?
Videtur enim, quod multiplex esset melior : quia alia conditio sua est, quod sit frequens.
Si autem dicatur, quod dicitur simplex quantum ad peccati enarrationem. Con-
Hoc enim non videtur differre a simplicitate. Purum enim est, quod nihil alieni habet permixtum, et similiter idem est simplex : ergo videtur, quod hæc duo in confessione sint unum.
Si autem tu dicas, quod puritas refertur ad confitentem. CONTRA : Quia secundum hoc nullus impurus confiteretur, id est, habens peccatum mortale : et hoc supra est improbatum : ergo videtur, quod non debet poni, quod sit pura.
- Deinde quæritur de hoc quod dicit, Fidelis.
Aut enim intelligitur de fide confitentis, aut confessionis. Si primo modo : tunc non est proprium confessionis, quia nihil placet Deo sine fide. Si autem de fide confessionis, ut communiter dicitur : tunc idem est confessionem esse fidelem, quod veram : et veritas ista supponitur in simplicitate et puritate : et ideo illud membrum superfluere videtur.
- Ulterius quæritur de hoc quod dicit, Frequens.
Hoc enim non est necessarium : quia sufficit semel bene facta confessio.
Item, Omnis actus frequenter iteratus,
<--- Page Split --->
efficitur levis, et fit cum majori negligentia agentis, quia non ponitur studium nisi circa difficile : ergo frequens confessio negligentior efficitur : sed .hæc est qualitas mala : ergo frequentia non est bona qualitas confessionis.
Objicitur etiam de hoc quod dicitur debere esse nudam. Quia hoc nihil differre videtur a simplicitate, quae supra assignata est : ergo pro qualitate diversa poni non debet.
Objicitur etiam de hoc quod dicitur, Discreta.
Si enim intelligitur discretio quoad hoc quod omnia computet, tunc idem re, etsi non ratione, est esse discretam, quod esse integram : et sic alterum illorum superfluit. Si autem intelligitur discreta quoad confitentem, qui debet esse discretus. Contra : Confessio obligat et discretum et indiscretum aequaliter : ergo est discreti et indiscreti aequaliter : ergo non debet dici discreta a discretione confitentis.
- Item de hoc quod dicit, Libens.
Impossibile enim est, quod aliquid sit libens et amarum simul : sed confessio debet esse cum amaritudine, sicut dicitur, Isa. xxxvii, 13 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Ergo non potest esse libens, ut videtur.
- De hoc autem quod dicitur debere esse verecundam, videtur falsum : quia nihil retrahens a confessione est bona qualitas confitentis vel confessionis : verecundia autem est retrahens quantum est de se, nisi aliquis dominetur ei : ergo non est bona qualitas confessionis.
Item, In naturis quidquid impedit de se actum aliquem, non est bona qualitas agentis, in quantum agens est : ergo et in sanctis moribus sic erit : sed verecundia de se retrahit a confessione, ut cuilibet patet : ergo, etc.
Item, Beatus Gregorius laudat Mariam
Magdalenam ex hoc quod ipsa inter convivantes non erubuit in confessione dicens : « Quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil quod verecundaretur credebat esse foris : » ergo et aliis est audabilis qualitas non erubescere.
Item, Paulo ante habitum est in Littera : « Si erubui peccatum meum coram populo confiteri 4. » Ergo si Job dicit laudando se non erubuisse, erubescentia laudabilis qualitas confessionis esse non potest.
- Deinde objicitur de hoc quod dicit, Integra.
Hoc enim videtur impossibile : quia dicit Psalmus xvm, 13: Delicta quis intelligit? Ergo integre nullus confitetur.
Si autem tu dicas, quod recordatum integre confitendum est cum suis circumstantiis. Contra : Supra habitum est 2, quod circumstantias non oportet confiteri, nisi trahant ad aliud genus : ergo hæc non est essentialis qualitas confessionis.
Si autem dicas, quod integra dicitur, quia totum uni confitendum est. Contra : Ponamus, quod duo injungant duas medietates veræ pœnitentiae : in qualibet autem re duæ medietates rei æquipollent integro : ergo illæ duæ medietates sufficiunt : ergo potest sic dimidiari confessio : et insuper melior videtur, quia major est verecundia coram duobus, vel tribus, quam coram uno.
- Secreta autem non videtur debere esse : quia jam ante iu Liltera laudata est confessio quæ fit coram populo.
Item, Magdalena est confessa opere ad minus, scilicet flendo, coram populo : et laudatur multum ejus confessio : ergo videtur, quod non debeat esse secreta.
Item, Jam diximus ante, quod debet esse verecunda : ergo melior est magis verecunda : sed magis verecunda est, quæ fit coram pluribus, quam secreta.
- Lacrymabilis etiam esse non vide-
<--- Page Split --->
tur. Ex quadam enim disputatione supra habita 1, habetur, quod quandoque minus dolens plus lacrymatur : et magis dolens, minus vel nihil : cum igitur laudabilior sit confessio quae fit cum majori dolore, videtur quod laudabilior sit non lacrymabilis.
Item, Supra dixit Augustus 2, quod pœnitens debet gaudere de dolore : sed impossibile videtur simul gaudere et lacrymari præ angustia : ergo videtur, quod confessio non debet esse cum lacrymis, sed potius cum gaudio.
- Accelerata autem non videtur esse simul et discreta : quia nihil quod in sui factione requirit magnam discretionis deliberationem, potest esse acceleratum : sed confessio sic requirit præcognitionem et deliberationem : ergo non potest esse accelerata.
Si autem dicas, quod debet esse accelerata ratione temporis, quia non debet differri. CONTRA : Ecclesia non obligat, nisi quod semel in anno fiat : ergo ultra hoc tempus non oportet confiteri : ergo non oportet esse acceleratam hoc modo. Sed de hoc infra erit quaestio specialis.
Fortis autem non videtur aliquo modo esse confessio : quia nihil difficile est in enarratione peccatorum : fortitudo autem non requiritur nisi in difficili : ergo videtur, quod fortitudo non sit qualitas debita confessioni.
Accusans quidem confessio est : sed hoc videtur supponi in hoc quod dicitur verecunda : quia non est verecunda, nisi de accusatione divina : ergo quando verecunda esse ponitur, illud videtur superfluum esse.
Videtur autem, quod non oporteat quod sit parere parata : quia etiamsi non sit parata, adhuc confessio est, sicut supra probatum est.
Item, Qui confitetur, et non emendat, nihilominus tamen implet mandatum
Ecclesiae : ergo non oportet, quod sit parata semper obedire.
Item, Aliqui sacerdotes nituntur injungere quod non oportet facere pœnitentem : ergo in tali casu non oportet, quod sit parata parere.
- Adhuc, Videtur quod iste numerus non competat dictis beati Bernardi super Cantica : « Nequaquam judicetur de eo quod non sit vox, neque sensus : si tamen de corde humili fidelique processit confessio : omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, et fideliter, et has vices implesti 3. » Ex hoc accipitur, quod non sunt nisi tres confessionis qualitates : et sic aliae videntur superfluere.
RESPONSIO. Dicendum ad hoc, quod illæ conditiones confessionis, sunt confessionis non cujuslibet, sed perfectæ secundum statum meritorium : et ideo non omnibus confessionibus conveniunt.
Accipiuntur autem conditiones ista partim ex consideratione confitentis, partim autem ex consideratione confessionis.
Ex parte quidem confitentis accipiuntur septem, scilicet quod sit humilis, libens, lacrymabilis, accelerata, fortis, discreta, et parere parata : aliae autem omnes circumstant actum confessionis. Confessio enim in confitente consideratur quadrupliciter, scilicet in quantum est actus sacramenti, et in quantum est a virtute pœnitentiae procedens, et in ordine ad sequentem satisfactionem, et in quantum est enarratio peccatorum : et hoc est considerare eam in specie propria. Et primo quidem modo est libens : quia sic voluntas pœnitentis assentit ei, eo quod sacramentum purgat peccatum, et ipse summe purgari desiderat. Si autem consideratur ut actus a virtute pœnitentiae elicitus, sic est cum difficultate : et quoad hoc exigitur, quod pœni-
<--- Page Split --->
tens sit fortis. Si autem consideratur in ordine ad satisfactionem sequentem, sic convenit ei quod sit parere parata. Si autem consideratur prout est peccatorum enarratio, dupliciter consideratur, scilicet in genere mali, et in specie : et in genere dupliciter, scilicet secundum quod peccatum est turpe perpetratum, et sic est verecunda : et secundum quod est malum, et sic est lacrymabilis. In specie similiter dupliciter, scilicet secundum ea de quibus est secundum speciem et numerum, quae multa sunt, et sic exigit, quod sit discreta : et secundum quod praeceptum est de ipsa, et sic debet esse accelerata, quia celeritas implendi est praeceptum ne occupet transgressio.
In ipsa autem confessione sunt omnia alia hoc modo. Confessionis actus habet in se tria, scilicet objectum, modum, et actum. Objectum autem est peccatum ipsum, quod est in multitudine turpi, vestitum circumstantiis malis, habens adjunctum delectabile trahens. Si autem consideratur objectum ut in multitudine, sic quaerit integritatem ne dividatur : si autem ut circumstantiis vestitum aggravantibus, sic quaerit accusationem sui : si autem consideretur ratione delectabilis adjuncti, sic debet esse secreta, ne aliquis inficiatur auditu, et pertrahatur vi delectationis ad similia. Si autem accipitur actus qui est declarativus peccati, aut comparatur ad dicentem, aut audientem : et ad dicentem dupliciter, scilicet prout est meritorius, vel prout est impletivus praecepti tantum. Si primo modo : tunc debet esse frequens. Si secundo modo : tunc debet esse simplex, id est, simpliciter sine excusatione aliqua factum enarrans, qua intendit obligare Ecclesia confitens. Si autem comparatur ad audientem, debet confessio esse nuda, ut aperte sacerdos totum intelligere possit cor pœnitentis et confitentis. Modus proprius confessionis est duplex, scilicet quod sit impermixta actui contrario, qui est peccatum, et sic dicitur pura : et quod sit vera sicut dici-
tur, et sic dicitur fidelis, id est, verax. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod simplicitas quae opponitur additioni, non opponitur frequentiae actus ejusdem, sed potius interpositioni fabularum et factorum quae non sunt peccata : sicut multi confitentur totam historiam suæ vitæ recitantes, contra quos dicitur, Isa. XLIII, 26 : Narra si quid habes ut justificeris, scilicet dic tu iniquitates tuas, ut justificeris : non dic fabulas vitæ tuæ omnes.
Ad aliud dicendum, quod non opponitur enarrationi peccatorum et circumstiarum, sed tantum illi quod jam dictum est.
Ad aliud patet solutio per idem : quia non negatur per hoc quin debeat esse valde sapiens ipse confitens : quia quanto est sapientior, tanto simplicius sine interruptione aliorum actuum confitetur.
Ad hoc quod objicitur de humilitate, dicendum quod humilis debet esse : et bene concedimus, quod hoc confitenti convenit, sed tamen quia convenit ei secundum quod est in actu confessionis, ideo assignatur confessioni pro qualitate.
Ad aliud dicendum, quod omnis confessio bona est humilis : sed tamen non omnis confessio humilis est : quidam enim jactando peccata sua confitentur, de quibus, Isa. m, 9 : Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Et contra istam conditionem præcipue peccant quidam, qui peccatum ignominiosum, sicut furtum, vel aliquid tale, demisso capite confitentur : aliud autem quod sonat sæculi vanitatem, sicut torneamentum, vel in disputando victoriam, vel audaciam pugnandi, confitentur erecto capite et ore ridente.
Ad id quod objicitur de hoc quod debet esse pura, dicendum quod pura dicitur, quia confitendo non multiplicat impurum : sicut quidam qui ipso actuconfessionis multiplicant peccatum, jastando, vel mentiendo, vel desperando, vel præsumendo, vel ab aliquo hujusmodi actu.
<--- Page Split --->
Ab objectum autem contra, dicendum quod ex prædictis patet, in quo differt puritas a simplicitate : quia puritas dicit immixtionem peccati, et simplicitas excludit admixtionem historiae, non peccati existentis.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod puritas non dicit ibi immunitatem a peccato ex parte confitentis.
Ad hoc autem quod objicitur de quarto, scilicet qualiter sit fidelis, patet responsio per antedicta : quia fidelis est per veritatem dicti, secundum quod conscientia di o attestatur : et per hoc patet solutio ac primam partem objectionis, quia non intelligitur de fide confitentis.
Ad aliud dicendum, quod vera confessio, non semper est simplex : quia dicitur vera, eo quod res se ita habeat ut dicitur : et quandoque multa vera de historia vitæ interponuntur, quæ tollunt ejus simplicitatem.
Ad aliud dicendum, quod frequens confessio non est necessaria : nec assignantur tantum conditiones essentiales confessionis, sed etiam conditiones confessionis secundum optimum sui statum : et hæc est una illarum : quanto enim frequentius confitetur, tanto melius, licet non sit necessarium : quia verecundia semper tollit aliquid de pœna, et etiam vis clavium, et oratio confessoris.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod quidam actus sunt, qui tamen habent gravitatem adjunctam, quod frequentia numquam inducit delectationem, licet aliquo modo gravitatem diminuat : sicut patet in actibus fortitudinis : et quod fortitudo habet ratione gravitatis in sustinendo, hoc habet confessio ratione verecundiae in se manifestando diversis : et tunc sicut manet semper actus gravis, ita numquam subrepit negligentia, sed semper fit cum attentione et dolore : bene tamen concedo quod verecundia diminuitur : et hoc supplet devotio frequenter se coram diversis confundentis.
Ad nq quod sexto quæritur de hoc quod dicit eam esse nudam : dicendum, quod ex diffinitione patet in quo differt a simplicitate : quia nudum sonat apertum, non involutum circumlocutionibus, ut aperte intelligatur ab audiente : sed simpliciter dicit privationem historiae ad peccatum non pertinentis.
Ad hoc quod objicitur de discretione, dicendum quod dicit modum confitentis in actu confessionis, secundum quod est de multis confessio : quia peccata diversa sunt : debet enim discretus confitens majus peccatum dicere cum majori detestatione, et minus cum minori : et sic patet, quod differt ab integritate : quia integritas dicit ne dividatur in duos audientes, sed discretio dicit ut quodlibet per se debito pondere ponderetur : unde integra confessio potest esse indiscreta, et discreta potest esse non integra. Unde patet, quod ista sunt separata a se invicem.
Ad aliud dicendum, quod libens potest esse confessio et amara, sed non secundum idem : consideratur enim ut actus sacramentalis purgans, et sic est libens et volita cum magna devotione facta : consideratur etiam secundum quod est rememorativa peccatorum perpetratorum et sic est facta cum amaritudine, tamen facta per voluntatem, sicut supra in præcedentibus de dolore voluntario notavimus.
Ad nq quod objicitur contra nonum, scilicet quod debet esse verecunda, dicendum quod laudabilissimarum conditionum confessionis illa est una, si sit moderata.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod duplex est verecundia : una scilicet coram Deo de turpitudine actus, et altera coram hominibus. Et prima est bona et incitans ad confessionem ut purgetur turpe verecundum. Secunda est mala et retrahens : et de illa procedunt tres primæ objectiones. Et de illa quæ est coram Deo, dicit Bernardus : « Quanam fronte attollo jam oculos ad
<--- Page Split --->
vultum tam boni patris tam malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patri vixisse degenerem I. » Item dicit : « Quid caduca, vana, et prope nulla, et quorum finis mors est, infelix et insanus præferre non erubui æterni Patris amori et honori ? Confundor, confundor audire, Si ergo pater, ubi honor meus? Sed etsi pater non esset, obrueret me beneficiis. Instaurat contra me testes (ut alia innumera taceam) hujus corporis victum, et usum temporis hujus, et super omnia sanguinem dilecti Filii clamantem de terra. Pudet ingratitudinis, quamquam ad confusionis cumulum arguar etiam reddidisse mala pro bonis, et odium pro dilectione. » Et parum infra : « Erubesce et doce nihilominus, anima mea, quoniam etsi illum non repetere et non improperare decet, nos tamen omnino dedecet ingratos immemoresque exstitisse. »
Ad ultimum autem dicendum, quod sicut patuit superius, ubi distinctum fuit de verbo illo, quod coram populo non debeat confiteri gratia proprii actus confessionis, sed gratia sequentis, quod est exemplum ex injuncta satisfactione : ut sicut coram populo peccavit, ita bonum exemplum ostendat, et verecundia ab his non retrahat, sed potius incitet verecundia quæ est coram Deo.
Ad decimum quod objicitur de integritate, dicendum quod integritas opponitur divisioni quantum ad audientem : et ideo prime argumentationes non faciunt aliquid contra.
Sed ad ultimum dicendum, quod quantitas peccati, scilicet est in actu, et in radice actus : et licet in divisa confessione innotescat quantitas actus, tamen non innotescit quantitas radicis, quia vices illæ multæ indicant magnum habitum, et magnam radicem, et difficulter solubilem, et hanc quantitatem intendit principaliter excidere sacerdos per injunctam satisfactionem : et ideo est, quod dimidiata con-
fessio numquam est sufficiens, nec potest esse : et etiam ratione supra assignata, quia neutri apparet ita malus sicut est : et hoc est se excusare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, sicut dictum est in præcedenti distinctione.
Ad m quod undecimo quæritur de secreta confessione, dicendum quod honum est secretam esse propter scandaelum.
Ad id quod objicitur primo in contrarium, patet solutio per dicta.
Ad id quod de Maria Magdalena objicitur, dicendum quod ipsa non exposuit peccatum in publico, sed peccatricem in genere se ostendit in publico : et hoc non incitat nec instigat ad peccatum nescientes : et tamen etiam hoc ipsum non oportet, nisi aliquis velit in criminibus magnis.
Ad ultimum dicendum, quod intelligitur de verecundia quæ est coram Deo discreta, ne alicui procuret nocumentum vel scandalum.
Ad m quod objicitur duodecimo, quod debet esse accelerata, dicendum quod in actu nulla debet esse celeritas, sicut probat objectio prima : imo mora exigitur propter deliberationem, et singultus pænitentium : sed accelerata tollit procrastinationem pænitentium,ne tardent converti ad Dominum, et ne differant de die in diem, sicut præcipitur, Eccli. v, 8.
Ad objectum autem contra, dicendum quod licet Ecclesia præceperit tempus, non tamen exclusit consilium : quia quanto citius, tanto melius : unde securum est accelerare quantum potest : et sicut dictum est, hic assignantur conditiones confessionis secundum optimum statum sui.
Ad hoc quod decimotertio objicitur de lacrymabili, dicendum quod lacrymosa ponitur pro gemebunda, sicut hic dicitur in Littera : et sicut dicit beatus Gregorius in quadam homilia de Maria Magdalena sic : « Quæ dum lacrymosa ad eum
<--- Page Split --->
medullitus ingemuerat, a peste mox curatur, qua misere languerat. » Et beatus Bernardus super Cantica : « Non tibi, o quaecumque talis es anima, non ille locus vilis aut despicabilis videatur, (scilicet ante pedes Domini qui sunt judicium et misericordia) ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Æthiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum : Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem 1. Miraris quanam id arte potuit, vel quibus obtinuerit meritis ? Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus intra se succussa singultibus, fell eos humores evomuit 2. »
petiit Psalmista, Psal. cxl, 4, dicens : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Verecundia autem dicit confusionem passivam coram Deo, accusans vero sibi facit verecundiam activam coram homine sacerdote : et ideo patet, quod unum supponitur vel relinquitur in alio.
Ad in quod sextodecimo objicitur, quod sit parere parata, dicendum quod hæc conditio est fructuose confessionis : et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad ultimum dicendum, quod intelligitur de his debere esse obediens quae necessaria sunt ad salutem : et de hoc in superioribus habita est quaestio specialis, Utrum scilicet injungi possint consilia et opera supere rogationis 3 ?
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod dicitur lacrymosa magis a lacrymis rationis et spei, quam spiritus et corporis.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus non intendit, quod gaudium illud excludat dolorem et lacrymas : et hujus ratio saepius supra assignata est.
Ad 14. Ad in quod objicitur de quartodecimo, quod sit fortis, dicendum sicut patuit in divisione, quod difficillimorum operum est confiteri. Sicut enim supra in Littera dicit Augustinus, quod perfecte videtur purgare qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae fecit, nuntio et vicario Dei abscondit : et ratione difficultatis quam ingerit confusio humana, exigitur fortitudo in confitente : et hoc petiit Psalmista, Psal. lxxviii, 16 : Neque urgeat super me puteus os suum : sicut supra patuit in Littera, ubi hoc inducitur ab Augustino.
Ad 15. Ad hoc quod quintodecimo objicitur, scilicet de accusatione, dicendum quod non supponitur ibi verecundia : quia accusans est, quando culpam in se non in alium refundit, sicut fecit Adam : et hoc
Ad in quod objicitur de conditionibus Bernardi, dicendum quod ipse non assignat nisi necessarias et essentiales, in quibus confessio sacramentalis differt ab aliis peccatorum enarrationibus. Et humilitas quidem est motus ejus secundum considerationem sui objecti quod est humilians, quia est peccatum. Puritas vocatur hic exclusio omnis alieni, tam historiae quam etiam peccati cumulantis peccatum per jactantiam, vel aliquid hujusmodi : et fidelitas est veracitas in dicto.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXXVII.
An temporalibus pænis mutantur æterna supplicia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, ante finem : Temporalibus pænis mutabunt æterna supplicia, etc. »
1 Cantic, 1, 4. 2 S. BERNARDUS, Super Cantica, Serm. 3. 3 Cf. præcipue, Dist, XV, Art. 40, et ea quae
dicuntur de satisfactione, in principio ejusdem distinctionis.
<--- Page Split --->
Videtur hoc esse falsum :
Primo quidem, quia passione non meremur: sed penea temporales quaedam sunt passiones : ergo eis non meremur : ergo non merendo pœenis temporalibus mutamus aeterna incendia.
Adhuc, Posito etiam, quod pœenis mereamur, videtur impossibile dicere : quia nullum temporale potest in aeternum : sed pœenae corporales sunt temporales : ergo non possunt in pœenas aeternas : ergo non debent eas mutare : ergo falsum est quod dicit in Littera.
Item, Adhuc communiter Doctores tradunt, quod pœen aeterna adjuncta est culpa mortali, et soluta ipsa solvitur : sed culpa mortalis non solvitur pœen a, sed gratia gratum faciente quae infunditur contrito : ergo et pœen a aeterna : ergo deletivum pœen a aeterna non est pœen a corporalis.
Adhuc, Omne delens et destruens aliquid, potentius est eo : sed, sicut dicit Littera, pœen a temporalis delet pœenam aeternam : ergo potentior est illa : ergo temporale potentius est aeterno ejusdem generis, quod est impossibile.
per hoc quod est temporale, non potest in aeternum, sed temporale informatum forma habente vim aeterni, sicut est gratia, quae est similitudo divinae bonitatis : et per hanc vim divinam, habet vim delendi aeternum contrarium sibi.
Et per hoc patet etiam solutio ad ultimum.
AD ALIUD dicendum, quod peccatum cum piena deletur gratia et dolore : sed dolor immediate agit in pœenam, et per consequens in culpam, et gratia e converso : et hoc saepissime supra in hujus quarti Sententiarum disputatione dictum est : et sic dicendum est hic, quod gratia sola delet peccatum : et si aliquid aliud delet peccatum, hoc est a virtute gratiae, quia scilicet ipsum est gratia informatum.
ARTICULUS XXXVIII.
An aliquis potest agere paenitentiam nescientibus aliis ? et, An seipsum aliquis potest excommunicare ?
Responsio. Dicendum, quod pœen a temporalis delet aeternam, sicut dicit Littera: sed haec pœen a temporalis incipit et radicatur in dolore contritionis primo informato per gratiam in prima gratiae infusione : quia quatuor sunt simul in justificatione impii, sicut supra determinatum est.
Ad primum ergo dicendum, quod pœen a secundum quod est passio tantum, non meremur : quia, sicut dicit Auctor sex principiorum, passio est effectus illatioque actionis : et sic ab alio est, et non a nobis. Omne autem laudabile, remunerabile, et meritorium opus, est a nobis. Sed est considerare pœenam a nobis factam, et volitam, qualis pœen a est pœenitentiae : et secundum hunc modum est meritoria vitae aeternae, et diminutionis pœenae.
Ad aliud dicendum, quod temporale
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, ante finem : « Nescintibus aliis ipsi in se voluntarie excommunicationis ferunt sententiam, etc. »
Videtur enim duo falsa hic dicere, vel supponere.
Unum est, quod nescientibus aliis aliquis possit agere paenitentiam, quod falsum est, cum oporteat peccatum suum scire confessorem ad minus.
Secundum est quod videtur supponere, quod aliquis seipsum excommunicare possit : quod iterum falsum videtur : quoniam excommunicatio est de jurisdictione superioris : nullus autem sibi est superior : ergo nullus seipsum potest excommunicare.
Tertio, videtur inconveniens quod dicit, « Et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separari. »
<--- Page Split --->
Altaris enim participatio confert maximam gratiam : ergo indigens gratia, maxime quaeret altaris participationem : sed nullus tantum indiget gratia ut peccator pœnitens : ergo maxime debet se altari conjungere, et ita non debet se ab altari animo separare.
- Item, Nulli redeunti interdicitur via redeundi : sed non est reditus a peccato nisi per sacramenta : ergo sacramenta interdi ci non debent, sed potissimum sacramentorum est altaris participatio : ergo illa interdici non debet : ergo ab altari non debet animo separari : et sic nihil videtur esse quod dicitur in Littera.
supra dictum est, quod confessionis una conditio est, quod sit secreta.
Ad aliud dicendum, quod excommunicatio ponitur hic pro similitudine effectus excommunicationis, et non pro ipsa excommunicatione : effectus autem quidam est suspensio a locis sacris, et participatione Eucharistiae : et hoc quandoque aliquis ex se facit ex humilitate : et tunc notat eum se excommunicatione ferire.
Ad aliud dicendum, quod licet Eucharistia sit dignissimum sacramentum, ratione supra in tractatu de Eucharistia notata, non tamen est necessarium, et ideo ex humilitate bonum est quandoque se elongare : et rationes hujus plurimae dictae sunt supra.
RESPONSIO. Dicendum ad primum, quod non dicitur, « Nescirentibus aliis, » propter exclusionem confessoris : sed quia scit nullus modo hominis, sed modo Dei solus novit confessor : et hoc est quod
Ad ultimum dicendum, quod via redeundi nulli negatur : quia compendiosior via est humilitas pœnitentis : et Eucharistia non est via necessaria, sed expedit ad viam idoneam accipere.
D. Quod non sufficit soli Deo confiteri si tempus adsit, si tamen homini possit.
Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum illa auctoritate Jacobi, Confitemini alterutrum peccata vestra, etc. 1, sed etiam aliorum pluribus testimoniis comprobatur. Ait enim Augustinus : Judicet seipsum homo voluntarie dum potest, et mores convertat in melius : ne cum jam non poterit, præter voluntatem a Domino judicetur : et cum in se protulerit severissimæ medicinæ, sed tamen utilissimæ, sententiam, veniat ad antistites per quos illi claves ministrantur Ecclesiæ : tamquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a præpositis sacramentorum accipiat satisfactionis suæ modum, in offerendo sacrificio contriti cordis devotus et supplex 2. Id tamen agat quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam ad exemplum cæteris : ut si peccatum ejus non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto
<--- Page Split --->
scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiæ videtur antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere pœnitentiam non recuset : ne lethalì plagæ per pudorem addat tumorem, cum tanta est plaga peccati et impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis, debet se quisque removere ab altari ad agendam pœnitentiam, et eadem reconciliari t. Item, Leo Papa : Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non modo per baptismum, sed etiam per pœnitentiam spes vitæ reparetur : sic divinæ voluntatis præsidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere. Christus enim hanc præpositis Ecclesiæ tradidit potestatem, ut confitentibus pœnitentiæ satisfactionem darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent 2. Item, Augustinus 3 : Quem pœnitet, omnino pœnitet, et dolorem lacrymis ostendat : repræsentet vitam suam Deo per sacerdotem, præveniat judicium Dei per confessionem. Præcipit 4 enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus 5 : docens corporali præsentia confitenda peccata, non per scripta manifestanda. Dixit enim, Ora monstrate et omnes : non unus pro omnibus, non alium statuatis nuntium, qui pro vobis offerat munus a Moyse statutum : sed qui per vos peccastis, per vos erubescatis. Erebescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc præcepit Dominus, ut nemo pœniteret in occulto : in hoc enim quod per seipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam vincit, timore Dei offensi fit venia criminis. Fit enim veniale per confessionem, quod criminale erat in operatione : et si non statim purgatur, fit tamen veniale quod commiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit, qui erubescentiæ dominans, nihil eorum quæ commisit, nuntio Dei negavit. Deus enim qui misericors ac justus est, sicut servat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia. Opus enim misericordiæ est peccanti peccata dimittere : sed oportet ut justus misereatur juste. Considerat enim si dignus est, non dico justitia, sed et misericordia. Justitia enim sola damnat : sed dignus est misericordia, qui spirituali labore quærit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam. Et quoniam verecundia magna est pœna, qui erubescit
<--- Page Split --->
pro Christo, fit dignus misericordia. Unde patet, quia quanto pluribus confitebitur in tempore spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus possunt proficere, plus confitentibus parcere. Item, Leo Papa 1 : Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur : tamen quia non omnium sunt hujuscemodi peccata, ut ea qui poenitentiam poscunt, non timeant publicari : removeatur improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis sua facta reserare, quibus possunt legum percelli constitutione. Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur, et tunc etiam sacerdoti, qui pro deliciis poenitentium precator accedit. Tunc enim plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis. Ex his aliisque pluribus indubitanter ostendit 2, oportere Deo primum, et deinde sacerdoti offerri confessionem : nec aliter posse perveniri ad ingressum paradis, si adsit facultas.
Quinto, Si aliquis ex privilegio potest audire confessiones eorum qui sunt subditi alterius ?
ARTICULUS XXXIX.
An soli sacerdoti sit confitendum, vel confessio facta cuilibet homini valeat?
Sexto, Utrum postea quando confessi sunt privilegiato, etiam proprio sacerdoti confiteri tenentur ?
Septimo et ultimo, Quid absolutionis ab eo qui habet privilegium consequitur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, etc. »
Hæc est enim principalis quaestio primo tractanda, scilicet utrum confitendum sit sacerdoti, vel cuilibet homini ?
Deinde, An proprio sacerdoti oporteat confiteri ?
Tertio, An plures possint esse proprii ?
Quarto, Si aliquo modo sint plures confessores, utrum uni facta confessione, teneatur confessus confiteri etiam alii, si ille præcipiat sibi fieri confessionem ?
AD PRIMUM horum sic proceditur :
Videtur quod cuilibet homini facta confessio, valeat : quia
Jacobi, v, 16, super illud : Confitemini alterutrum peccata vestra, dicit Glossa : « Majora majoribus, et minora minoribus : » sed minores non sunt sacerdotes : ergo videtur, quod aliqua confessio valeat quaenon fit sacerdoti.
Item, In confessione duo attenduntur, scilicet confitens, et ille cui fit confessio : et constat, quod ex parte confitentis non est impedimentum quin possit fieri confessio, et sacerdoti et non sacer-
<--- Page Split --->
doti. Videtur autem, quod nec ex parte ejus cui fit : quia in illo præter hoc quod operatur Deus, non requiritur nisi consilium satisfacientis : sed hoc consilium quandoque etiam plus invenitur apud non sacerdotem : ergo videtur, quod possit fieri non sacerdoti.
Item, Pœnitentia necessitatis sacramentum est ei qui peccat : sed in sacramentis necessitatis, et materia et minister debet esse communis, ut patet in baptismo, ubi commune elementum est materia, et potest minister esse et vir et mulier, et etiam proprius pater et mater pueri : ergo videtur, quod etiam talis minister debet esse communis in pœnitentia : ergo non solus sacerdos : ergo potest confessio fieri cuilibet.
Adhuc, Si confessio fit sacerdoti soli, aut hoc fit propter hoc quod in confessione operatur Deus, aut hoc fit propter id quod operatur homo. Si propter id quod operatur Deus : aut hoc ideo quod operatur Deus secundum quod est in omnibus essentialiter, præsentialiter, et potentialiter : aut secundum quod inest rationali creaturæ per inhabitantem gratiam : aut secundum quod inest homini Christo per unionem. Si primo modo : tunc æqualiter inest bono et malo sacerdoti, et non sacerdoti : ergo videtur, quod æqualis sit confessio omnibus his facta. Si secundo modo : tunc non est nisi in bonis et sanctis viris et mulieribus : ergo confessio facta omnibus his valet æqualiter. Si tertio modo : tunc confessio facta non valet, nisi fieret homini Christo. Si autem fieret propter illud quod operatur ibi homo : sed hoc non est nisi pro intellectu, vel pro affectu : et secundum illuminationem intellectus non est nisi consilium, quod æqualiter invenitur in sacerdote, et non sacerdote : et secundum bonitatem et charitatem in affectu, adhuc æqualiter invenitur in sacerdote et non sacerdote : ergo confessio facta sacerdoti et non sacerdoti, valet æqualiter.
Adhuc, Confessio erat, quando non erat sacerdos, qui vere characterem sa-
cerdotalem haberet : sed quæ tempore divisa sunt, essentialiter ad se invicem dependentiam non habent : ergo videtur, quod confessio non essentialiter dependeat ad hoc quod fiat sacerdoti : ergo potest confiteri cuilibet.
- Adhuc, Jacob. v, 16, non fit mentio de sacerdote : sed indifferenter videtur loqui ad omnes qui sunt in Ecclesia dicens : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Ergo videtur, quod non oportet confessionem fieri sacerdoti.
In contrarium autem hujus sic objicised tur :
Actus egreditur ab aliqua propria potestate ipsius actus : absolvere in confessione est actus : ergo egreditur a propria potestate ipsius : constat autem, quod iste actus non est in homine per naturam, quia sic homo posset absolvere seipsum : ergo est in homine ex aliqua perceptione potestatis superioris, scilicet Dei : haec autem potestas non percipitur, nisi in ordine sacerdotali : ergo non potest absolvere nisi sacerdos : sed non fit absolutio nisi in confessione : ergo non potest fieri confessio nisi sacerdoti.
Adhuc, Omnis actus ordinatus ad justificationem, fit aliquo modo ad justificantem ordinatus : sed non justificat nisi Deus : ergo oportet, quod ordinetur ad Deum : sed ad Deum ordinatur quod sit vicarius Dei ut est vicarius Dei : ergo videtur, quod talis actus semper debet fieri Deo, vel vicario ejus : sed non Deo in se : ergo vicario : sed confessio est talis actus : quia dicitur, Isa. xlun, 26 : Narra si quid habes ut justificeris. Ergo videtur, quod debet fieri sacerdoti soli qui est vicarius Dei.
Item, Constitutio dicit, quod confessio debet fieri sacerdoti proprio : ergo non potest fieri cuilibet.
Adhuc, Joan. xx, 23, non dixit Dominus omnibus, sed discipulis qui jam sacerdotes erant : Quorum remiseritis peccata, etc. : ergo videtur, quod
<--- Page Split --->
aliis non dedit potestatem absolvendi nisi sacerdotibus.
- Adhuc, Joan. xi, 11, cum suscitavit Lazarum, non dixit alicui, quod solveret Lazarum, nisi discipulis sacerdotibus existentibus : ergo cum soli sacerdotes quantum ad successionem officii sint loco discipulorum, soli sacerdotes habent potestatem absolvendi : sed confessio non fit nisi propter absolutionem : ergo soli sacerdotes habent potestatem audiendi confessiones.
solutio.
Solutio. Dicendum, quod soli sacerdotes potestatem audiendi confessionem habent : potestas enim confessionem audiendi, est potestas officii : et ordo, ut dicit Isidorus, est nomen dignitatis et officii : ideo nullus habet potestatem, nisi qui habet ordinem sacerdotalem : quia non habet potestatem ligandi et solvendi corpus mysticum, nisi ille solus qui accipit potestatem dispensandi corpus verum, quod communio vocatur, quia absoluti illo communicant. Hi autem non sunt nisi soli sacerdotes.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod Beda in Glossa super illum passum loquitur de confessionis distinctione. Est enim duplex confessio, scilicet generalis, et privata. Generalis est quae fit in Prima et Completorio de venialibus, sine quibus haec vita non ducitur : et quia illa non nisi in generali confiteri tenemur, haec omni tempore cuilibet fieri potest : licet melius sit, quod fiat sacerdoti quando haberi potest. Privata autem est, quae est de peccatis mortalibus, et haec non potest fieri nisi sacerdoti praeterquam in necessitate, ubi necessitatis articulus non contemptus religionis sacramentum excludit : potest tamen talis decedere in voto confitendi, et non tenetur confiteri alteri nisi habenti claves : et si facit, illa humilitas et rubor minuunt poenam.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod ex parte ejus cui fit confessio, requiritur aliud quam confessor, scilicet auctoritatis ab-
solutio, quam Dominus dedit discipulis, et illam non habet quilibet : et haec auctoritas per vim clavis partem poenae dimittit.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia est sacramentum necessitatis : sed differens necessitas est in adulto, et in parvulo : quia parvulum qui non potest significare defectus suos, potest quilibet baptizare, licet non confessiones audire.
Et si forte aliquis objiciat, quod si vetula etiam adultum baptizet, baptizatus est, et nullus audet eum rebaptizare : sed non sic est de confessione. Dicendum, quod hoc fit propter plures causas : quarum una est impressio characteris quem imprimit baptismus, et non poenitentia : et ideo iterari non potest.
Alia autem differens causa necessitatis est : quia causa baptismi est ab alio, et per naturam vitiatam, scilicet per originale quod tantum semel contrahitur : et ideo tantum semel in illo Christo commoritur, et sepelitur in baptismo : sed in confessione necessitas magis est ab institutione Ecclesiae, et pro peccato personali : et ideo determinatus datur ei minister, nisi in articulo necessitatis excusetur : et tunc si evadit, tenetur iterare confessionem apud sacerdotem qui habet claves.
Ad aliud dicendum, quod ideo non potest fieri confessio non sacerdoti, quia fit ei in quo Deus aliquo modo operatur, quo non operatur in alio. Est enim Deus in homine per gratiam dupliciter, scilicet gratum facientem et gratis datam : et secundum quod est in homine per gratiam gratum facientem tenet objectio facta : secundum autem quod est in homine per gratiam gratis datam, quae est officium et potestas in clavibus, objectum non tenet : quia sicut illae gratiae differunt, ita etiam differunt illae operationes divinae quas operatur per hominem : et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xii, 11 : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
<--- Page Split --->
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod sacerdote non existente, non erat confessio sacramentalis, non tantum significans, sed et causas peccati secundum pœenam diminutionem : hoc enim modo intelligitur causatio sacramentorum Novi Testamenti. Et per hoc non habetur, quod confessio sacramentalis qualis modo fit, non debeat fieri sacerdoti.
Ad 6. Ad aliud dicendum sicut ad primum, quod innuit ibi Apostolus distinctionem duplicis confessionis, quae in Glossa Bede super eumdem locum magis explicatur.
ARTICULUS XL.
An sacerdoti proprio sit confitendum ? et, An valeat confessio facta cuilibet sacerdoti ?
Secundo quaeritur, Utrum proprio sacerdoti sit confitendum ? vel cuilibet sacerdoti facta confessio valeat?
Videtur autem, quod proprio quia
Ita dicit Urbanus secundus : « Placuit ut nulli deinceps sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad pœnitentiam recipere, nisi ejus consensu cui se prius commisit, nisi per ignorantiam ejus cui pœnitens prius confessus est. » Ex hoc accipitur, quod non cuilibet, sed proprio sacerdoti est confitendum.
Item, Extra in Decretalibus, libro V de pœnitentiis et remissionibus, dicit Innocentius tertius in concilio generali : « Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et injunctam sibi pœnitentiam pro viribus suis studeat adimplere, suscipiens
reverenter ad minus in Pascha Eucharistiæ sacramentum. » Ex hoc accipitur idem quod prius.
Item, Dicit Hieronymus scribens ad Heliodorum Episcopum : « Alia est causa monachi, alia clerici. Clerici oves pascunt, ego pascor : illi de altari vivunt, mihi securis quasi ad radicem arboris infructuosa ponitur : si munus ad altare non defero, mihi ante presbyterum sedere non licet : illi si peccavero, licet me tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. » Ex hoc accipitur, quod monachis non licet curam impendere gregi : ergo nullus debet eis confiteri : et eadem est ratio de aliis sacerdotibus quibus non est commissum : ergo nullus debet confiteri nisi proprio sacerdoti.
Ad idem, Hieronymus ad Villicum scribens dicit sic : « Ecclesia habet senatum cœtum presbyterorum, sine quorum consilio monachis nihil agere licet : Roboom, filius Salomonis, ideo perdidit regnum, quia audire noluit presbyteros suos 1. Senatum quoque Romani habebant, cujus consilio cuncta agebant : et nos habemus senatum nostrum cœtum presbyterorum. » Ex hoc arguitur sic : Magis videtur, quod monacho qui scit aliquo modo dirigere seipsum, liceat aliquid agere sine consilio sui sacerdotis, quam laico qui se dirigere non potest et nescit : et non licet monacho : ergo nec laico : ergo non potest se dirigere in confessione sine consilio proprii senatoris qui est sacerdos suus.
Adhuc, Eugenius Papa sic dicit : « Placuit communi nostro consilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu praesumat, neque pœnitentiam dare, neque filium de baptismo accipere. » Ex hoc accipitur, quod non cuilibet sacerdoti liceat audire confessiones : ergo non licet conliteri cuilibet : ergo oportet confiteri proprio. Ad idem sunt multa
<--- Page Split --->
decreta quaè in Decreto videri possunt 1.
- Adhuc objicitur : Sicut se habent subditi Episcopi ad Episcopum in juribus episcopalibus, ita parochiani ad proprium sacerdotem in juribus parochialibus : sed subditi Episcopi ad alium non possunt recurrere nisi ad proprium Episcopum : ergo nec subditi sacerdotis nisi ad proprium sacerdotem.
Quod autem subditis Episcopi non liceat ad alium episcopum recurrere, per multa decreta probatur 2, ut est illud Calixti Papae : « Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare vel ordinare aut excommunicare praesumat : quia talis judicatio vel ordinatio aut excommunicatio vel damnatio, nec rata erit, nec vires ullas habebit : quoniam nullus alterius judicis nisi sui sententia tenebitur, aut damnabitur. »
Item, Ibidem : « Nullus Primas, nullus Metropolitanus, nullus reliquorum Episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius Episcopi parochiam super ejus dispositione, nisi vocatus ab eo cujus juris esse cognoscitur : ut quidquam ibi disponat vel ordinet aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit : sin aliter praesumpserit, damnabitur, et non solum ille, sed etiam cooperatores et consentientes ei. »
Ibidem, Ex concilio Antiocheno : « Nullum Episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in Ecclesia, aut praeferre ad sacrum ministerium : nec ab aliis trahatur illuc Episcopus, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum a Metropolitano, sed et ab his qui cum eo sunt omnibus ipsius provinciae Episcopis. »
Item, Ex eodem concilio : « Episcopum non debere irruere in alienam civitatem, quae illi probatur non esse subjecta, neque in regionem quae ad ejus cu-
ram minime noscitur pertinere, ad aliquid ordinandum. »
Ibidem, Ex Constantinopolitano concilio : « Episcopi qui extra diecesim sunt, ad Ecclesias quae extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias secundum regulas statutas. » Alia etiam plurima de eodem sunt in Decret. 9, quaest. 2, quae ibi legi possunt.
PER RATIONEM objicitur ad idem sic : 1. Quilibet qui tenetur rationem reddere de aliquo sibi commisso, totum debet in dispositione habere commissum : sed sacerdos tenetur rationem reddere de subdito : ergo, etc. PROBATUR autem prima. Si detur oppositum, quod non totum debeat habere in dispositione, injustum erit rationem exigere ab eo de illo quod non habuit in plena e obedientiae dispositione. Inde sic : Subditus totus existens in obedientia et dispositione proprii sacerdotis, non potest habere recursum nisi de licentia ad alium : sed quilibet est ita subditus proprio sacerdoti : ergo in confessione non potest recurrere ad alium nisi de licentia sui sacerdotis.
Adhuc. Ecclesia militans descendit a triumphante, et ordines ab ordinibus : sicut dicitur, Apocal. XXI, 2 : Vidi sanctam civitatem, Jerusalem novam, descendentem de cœlo a Deo. Sed in triumphante unusquisque subditus habet recursum et reductionem ad proprium superiorem, et non ad alium. Ergo sic etiam debet esse in Ecclesia militante : ergo necesse est, quod quilibet in acceptione pœnitentiae recurrat ad proprium sacerdotem.
Adhuc, III Reg. x, 4 et 5, mirata est regina Saba ordinem ministrantium Salomoni, ita quod non habuit ultra spiritum : sed constat, quod nullus ordo est, quod quilibet recurrat in sacramentis ad quemlibet : ergo oportet, quod
<--- Page Split --->
recursus sit ad unum proprium : sed ille est sacerdos proprius : ergo in confessione tantum recurrendum est ad sacerdotem proprium.
Adhuc, Dionysius scribens Demophilo monacho dicit, quod correctio laicorum ad sacerdotes proprios, sacerdotum autem ad Episcopos, Episcoporum autem pertinet ad Hierarcham : sed ad quem pertinet correctio criminis, ad illum etiam pertinet ejusdem criminis cognitio : ergo sacerdos proprius habet cognoscere uniuscujusque subditi peccatum, et non alius : sed non potest cognosci nisi per confessionem : ergo in confessione non ad alium, sed ad proprium debet recurrere sacerdotem.
Adhuc, Quæcumque in rationum prædicabilibus reducuntur ad unum simpliciter primum, prius reducuntur in proximum sibi proprium immediatum, et non in aliud : sicut individua in speciem, species in genus subalternum, et subalterna in generalissimum : ergo ratio sic reducit, et similis fit reductio militantis Ecclesiæ in gradus regentium, et oportet quod multitudo populi inferior in proximum gradum spiritualis potestatis reducatur, et per illum in superiorem, et tandem in supremum : sed proximum superiorem super populum constat esse proprium sacerdotem : ergo in omnibus sacramentis percipiendis non habebit recurrere populus nisi ad illum : ergo non ad alium.
Adhuc, Hoc videmus in naturis rerum quæ procedunt a suis causis. Si enim reducantur metallica(ut dicit Philosophus) in causam materialem primam, habent reduci in argentum vivum, et sulphur, et argentum vivum in subtile aqueum et subtile terreum fortiter commixta, et hoc ulterius in aquam. Et idem est in causis efficientibus, formalibus, et finalibus.Cum ergo regimen hominum sit a natura profectum, ut dicit Tullius, talis debet esse etiam reductio regiminis in gradus proximos : ergo populus non habebit recursum ad alium, quam ad proprium sacerdotem.
Adhuc, In officiis habetur illud. Sicut enim dicit Philosophus in I Ethicorum : « Quicumque sunt talium actuum et doctrinarum sub una quadam inquidunt virtute, quemadmodum sub equestri frænorum factura, et quæcumque aliae equestrium instrumentorum sunt : hoc autem modo et omnis bellica operatio sub militari. Secundum eumdem utique modum aliae sub alteris. » Ergo a simili hoc etiam debet esse in ordine fidelium in ministris Ecclesiæ : ergo videtur, quod populus non debeat habere recursum nisi ad sacerdotem proprium.
Item, Dionysius dicit : « Lex divinitatis est per prima media, et per media infima reducere. » Cum igitur gradus reductionis determinati sint, non erit reductio infimorum nisi per gradum proprium superiorem : sed in illo gradu est sacerdos proprius : ergo subditus proprius in confessione in divina reduci non potest, nisi per proprium sacerdotem.
Adhuc, Ordo universi est, quod inferiora reducantur in propria moventia superiora, ut dicunt Philosophi : sicut humidum aquæ in orbem Lunæ, et humidum complexionale in orbem Veneris, et sic de aliis : et hoc ulterius in orbem signorum stellatum, et hoc in orbem non stellatum, et per hoc omnia in motorem primum : ergo oportet, cum hominum reductio in divina naturali ordini non contrarietur, quod hoc modo inferior populus in proximos gradus superioritatis reducatur, et per illos tandem in summum unum gradum : in gradu autem proximo super populum non sunt nisi sacerdotes distincti in propriis parochiis : ergo necesse est, quod subditi tantum ad hos, et non ad alios habeant recursum in divinis.
SED CONTRA hoc obiicitur sic :
- Primo per auctoritates :
Joan. xx, 22 et 23, sic dicit Dominus : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et non distinguit vel ordinat inter eos : ergo videtur, quod indistincte quilibet ha-
<--- Page Split --->
bens potestatem discipuli ex ordine suscepto potest remittere peccata in confessione : ergo etiam sibi indistincte potest fieri confessio.
Item, Dicit Ambrosius 1 : « Doctos ac probos monachos presbyteri honore dedicatos prædicare, baptizare, pœnitentiam dare, debita miseris relaxare, decimarum, primitiarum, oblationum vivorum et mortuorum portione justa perfrui debere moderata dispensatione commendamus. » Ex hoc accipitur, quod monachi presbyteri possunt dare pœnitentias : ergo sibi facta valet confessio : sed monachi non sunt sacerdotes proprii, ut patet ex auctoritatibus Hieronymi prius inductis : ergo non oportet semper fieri confessionem proprio sacerdoti.
Item, Gregorius : « Moderamine Apostolicae sedis (vel auctoritatis) decernimus, ut monachi si presbyteri honore dedicati sunt, cum ligandi solvendique potestate, decimarum, primitiarum, oblationum, donationum quae fiunt pro vivis et pro defunctis, portionem juxta canonem ad suam proximorumque utilitatem merito perfectioris justitiae non minus quam caeteri sacerdotes laudabiliter sibi vindicent. » Ex hoc accipitur idem quod prius.
Item, Gregorius : « Apostolico moderamine et pietatis officio a nobis est constitutum, Sacerdotibus monachis Apostolorum figuram tenentibus liceat prædicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, pœnitentiam imponere, atque peccata solvere. » Ex hoc iterum idem accipitur quod prius.
Item, Bonifacius Papa : « Sunt tamen nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos qui mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque pœnitentiam, neque christianitatem largiri, neque absolvere posse per sacerdotalis officii divinitus si-
bi injunctam potestatem : sed omnino labuntur : neque enim beatus Benedictus, monachorum præceptor almificus, hujus rei aliquo modo fuit interditor. » Ex hoc iterum accipitur idem quod prius.
Alia plura ad idem facientia quaerantur in textu 16, quaest. 1.
PER RATIONEM obiicitur sic :
In quocumque est completa potestas ad actum aliquem, in illo est exsecutio et exercitium actus illius, quando voluerit : sed in omni sacerdote est completa potestas ad actum absolvendi in foro pœnitentiae : ergo potest exercere illum actum quandocumque voluerit : ergo in quolibet potest eum exercere : ergo et quilibet potest ei facere confessionem, quia plenam consequitur absolutionem. PRIMA patet per se, et per inductionem si negatur. SECUNDA patet per hoc quod non est gradus spiritualis potestatis supra sacerdotium : ergo sacerdos completissimæ est potestatis.
Item, Confectio corporis veri et absolutio communicantis in sacramento sunt actus conjuncti in sacerdotio : constat autem, quod perfectior est confectio, quam absolutio : sed video, quod quilibet sacerdos indifferenter potest conficere : ergo multo magis quilibet quemlibet potest absolvere : ergo et quilibet potest sibi facere confessionem, quia confessio præcedit absolutionem.
Adhuc, Spiritualis gratia sacramenti semper efficit quod in sacramento significatur : sed video, quod in omnis sacerdotis ordinatione significatur potestas ligandi atque solvendi per collationem stolæ longæ : ergo omni sacerdoti datur potestas illa : ergo quicumque vult, potest ad alterum progredi sine dispensatione proprii vel non proprii : ergo et quilibet potest eidem facere confessionem.
Adhuc, Beneficia Dei larga sunt et
<--- Page Split --->
multis modis in omnes homines provenientia : ergo non sunt aliquo modo restringenda : sed constat, quod restringuntur si per unum et proprium dicitur fieri, quod per quemlibet habentem ordinem fieri posset : ergo non est dicendum, quod confitens absolvi non possit nisi per sacerdotem proprium.
Adhuc, Non minus sunt potentia spiritualia, quam corporalia : sed in corporalibus potestatibus video, quod corpus habens potestatem, agit in quodlibet sibi appropinquans, sicut patet in igne, qui comburit quodlibet combustibile sibi appropinquans : ergo multo fortius hoc est in spirituali potestate : ergo videtur quod quemlibet ad se venientem possit absolvere quilibet sacerdos.
Adhuc, Unius modi seram omnis clavis ejusdem figurae existens, reserat, et recludit : sed peccatum est sicut sera claudens cœlum, et unius modi, quia claudit non in quantum est conversio ad bonum commutabile, sed prout est aversio ab incommutabili, sicut vult Augustinus 1.
Item, Potestas ordinis in omni sacerdote unius speciei est : ergo sicut clavis unius figurae : ergo videtur, quod quælibet potestas cujuscumque sacerdottis potest aperire et claudere peccata cujuscumque, scilicet peccatoris sibi confitentis : ergo ad hoc non exigitur sacerdos proprius, ut videtur.
Adhuc, Quodcumque luminosum pellit tenebras materiales, et non exigitur determinatum et proprium luminosum ad pulsionem harum vel illarum tenebrarum : cum igitur lumen spirituale sit potentius corporali, quodcumque lumen spirituale tollit quascumque tenebras spirituales : haec potestas est sicut lumen, quia sacerdos est illuminator et perfector et purgator, sicut dicit Dionysius : ergo quæcumque potestas ordinis quascumque tenebras pellit spirituales : sed peccatum est tenebra spiritualis, ut
dicit Damascenus : ergo quilibet sacerdos habens ordinem, potest absolvere quernlibet : ergo quilibet peccator potest confiteri cuilibet sacerdoti, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod prima pars istius disputationis continet veritatem : sed secunda pars inducta in contrarium, falsitatem habet conclusionum : non enim potest absolvere nisi sacerdos proprius, et non potest aliquis coniiteri nisi proprio sacerdoti.
Ad auctoritatem ergo primam quaprimo objicitur de Evangelio, dicendum, quod Dominus praesupposuit ordinem in discipulis quem ante fecerat, scilicet Petrum super omnes esse, et super omnes alios. Matthæi enim, x,1 et seq., elegit duodecim et sub illis designavit alios septuaginta duos *. Petrum omnibus præposuit, Matth. xvi, 19, ubi dixit : Tibi dabo claves regni cælorum. Et, Luc. xi, 32, ubi dixit : Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Cum igitur hic ordo jurisdictionis a Domino prius institutus fuerit, præposuit illum ut secundum illum conferret exsecutionem officii quod dedit, quando insufflavit, et dixit : Accipite Spiritum sanctum, etc.
Ad omnia autem decreta Patrum inducta est una solutio, scilicet quod alius est presbyter, et alius habens honorem presbyteri secundum canones Patrum. Presbyter enim est, qui habet ordinem, non honorem sacerdotii vel presbyterii. Honorem autem sacerdotii vel presbyterii habet, qui electus a populo vel ab aliis quorum interest eligere ipsum, et confirmatus a superiori, constitutus est in jurisdictione plebani. Et de hoc, scilicet qui habet honorem sacerdotii, loquuntur canones, et non de primo, decernentes quod monachus et alius quicumque bone vitæ litteratus possit eligi et confirmari in promotionem talis honoris : et tunc per talem jurisdictionem efficitur ipse
<--- Page Split --->
sacerdos proprius : et ideo nihil contrarium dicunt canones.
Ad id quod primo objicitur per rationem, dicendum, quod prima vera est, et media falsa : quia duo sunt quae complent potestatem absolvendi, scilicet ordo, et jurisdictio. Et sacerdos ex ordine non habet nisi unum illorum, et jurisdictione caret, nisi ei committatur : et hoc est quod dicitur, quod « licet sacerdos habeat alas, tamen habet eas ligatas, et volare non potest, nisi laxentur per jurisdictionem. »
Jent. 2. Ad aliud dicendum, quod secundum aliquid illi actus coordinati sunt sicut major et minor, et secundum aliquid non. Si enim consideretur objectum sive materia circa quam operantur, non est dubium actum consecrationis et confessionis majorem esse, quam actum absolutionis : et hoc modo procedit objectio. Si autem consideretur jurisdictione, quae potius officii est, quam ordinis, eo quod ordo ad hanc est dispositio imperfecta, et officium injunctum est formale : tunc major est actus absolvere, quam confiteri : et hoc modo non oportet semper, quod qui potest in unum, possit in alium, eo quod sacerdos habet ex ordine completam potestatem in unum, sed non habet completam potestatem in alium.
Jent.4. Ad aliud dicendum, quod beneficia Dei numquam sunt in ministris eorum sine ordine : optimum enim vel optimorum unum est ordo. Et hoc significatur in Psalmo cxxxii, 2, ubi unguentum descendit in caput, et de capite in barbam, et de barba in vestimentum, et de vestimentis in oram vestimenti.
Ad id autem quod objicitur, quod restringatur, dicendum quod non : quia quod fiat per proprium, non diminuit abundantiam gratiae : quia ita abunde fluit per proprium, sicut per omnes simul : sicut non dicerentur beneficia regis terreni restricta, si omnia darentur potius per unum quam per multos.
Ad aliud dicendum, quod non est si- Adobject 5. mile de corporalibus potestatibus et spiritualibus : quia corporalia agunt per necessitatem naturae, et talia per eamdem necessitatem patiuntur, et haec necessitas est impotentiae et ignobilitatis : sed spiritualia licet potentiora sint, sunt libera et majorem habentia ordinem : et ideo non appropinquant his in quae agunt, nisi secundum ordinem et libertatem : tamen potentius agunt quam corporalia, quia in toto consumunt contrarium, scilicet peccatum, et non destruunt naturam : quod non faciunt corporalia, et quanto sunt potentiora, tanto liberiora et ordinatiora : quia ordo est pars potestatis.
Ad aliud dicendum, quod simile ad- Ad object 6 et 7. ductum non usquequaque bene adaptatur, et ideo non procedit objectio : clavis enim per se applicata serae, nec claudit, nec aperit : quia non habet motum quo seram moveat, sed in manu mota aperit. Et constat, quod non est idem motus manus in claudendo et aperiendo in diversis : et jurisdictio in ordinato est sicut vis motiva clavis, et illa non est una in uno sacerdote et in alio, sed differt per distinctiones plebis : et ideo qui solvit istam, non propter hoc solvit illam.
Si autem objicitur, Haec jurisdictio non est nisi unius speciei : dicendum, quod species jurisdictionis est species officii, et non agit nisi conjuncta materiae : et ideo inseparabilis est a materia sua circa quam est : et ideo dignitas invisibilis sufficit ibi ad hoc, quod qui potest unum, non propter hoc potest aliud : sicut videmus in officiis humanis, quod qui est pincerna in curia una, non propter hoc pincerna est in curia alia : eo quod talia
<--- Page Split --->
committuntur super materiam determinatam, a qua non licet ea separare, quia semper talium species cum materia propria concepta est: sicut dixit Aristoteles se habere speciem naturalium ad materialia et divina.
Adobject. 8. Ad ultimum dicendum, quod ordo non est similis lumini cuilibet, sed lumini immixto naturae corporis luminosi: sicut enim dicunt Mathematici, ad multos pervenit lumen Jovis vel Saturni, ad quos non pervenit utilitas stella, eo quod non unius modi angulo respicitur a stella illuminante : et sub angulo est diffusio utilitatis et nocumenti. Et ita ordo est in se quasi quoddam lumen indistinctum, sed in jurisdictione est sicut lumen immixtum, et tunc determinatur utilitas ipsius ad specialiter ipsum respicientes, ex jurisdictione. Et ideo licet ædificari possunt alii ab exemplo vel doctrina, non tamen in ipsos diffunditur utilitas absolutionis, vel etiam nocumentum excommunicationis, vel alicujus hujusmodi.
ARTICULUS XLI.
An plures possunt esse proprii sacerdotes ?
Tertio quæro, An plures possunt esse proprii sacerdotes ?
Et videtur, quod non, et hoc
Ex ratione proprii : quia proprium est, quod convenit uni soli : ergo non possunt plures esse proprii.
Adhuc, In nulla multitudine fit reductio in duo æque immediata : ergo nec multitudo populi sic debet reduci : ergo videtur, quod non sint plures æque proprii sacerdotes. .
Item, In nullo genere graduum sunt duo æque alti. Centurio enim est sub chiliarcha, et quinquagenarius sub
centurione, et sub hoc decanus, et sub illo sunt decem qui ad illum et non ad alium habent respectum, eo quod non constituuntur duo decani super illos eosdem decem : ergo videtur, quod etiam illi qui sunt sub eodem sacerdote, non habeant respectum ad diversos tamquam ad sacerdotes proprios.
Adhuc, In ordine universi ita videmus, quod multitudo quæ ordinatur ad unum ut motivum, non ordinatur ad aliud in ordine eodem : sicut generatio et corruptio ad motum stellarum in circulo obliquo, et hic motus ad divinum in circulo recto : et sic ascenditur in primum motorem : ergo videtur, quod sic etiam debet esse in gradibus Ecclesiae : ergo non sunt plures proprii, ad quos una multitudo respectum habeat.
Adhuc, In ordinibus exercitus videmus, quod respicientes unum sibi proprium ducem assignatum, non respiciunt ad alium : ergo cum Ecclesia sit ut castrorum acies ordinata, ut dicitur, Cantic. vi, 3, videtur quod ordinati sub uno sacerdote, non habent respicere ad alium proprium, nisi ad illum.
Adhuc, Confusio videtur induci si plures sint proprii : non enim illi necessario conveniunt in præceptis : ergo tunc populus tenetur obedire duobus contraria imperantibus, quod est contra Evangelium, quia dicit Dominus, Matth. vi, 24 : Nemo potest duobus dominis servire. Et dicit ibi Glossa : « Contraria imperantibus. »
Adhuc, Sic se habet populus ad sacerdotem, ut sacerdos ad Episcopum, et Episcopus ad Archiepiscopum, et ille ad Primatem, id est, Papam : sed numquam unus sacerdos est sub duobus Episcopis, nec Episcopus sub duobus Archiepiscopis, et ita de aliis : ergo numquam eadem multitudo populi est sub duobus sacerdotibus propriis : ergo non possunt esse plures proprii.
In contrarium autem obiicitur sic : sed
- Cuicumque sacerdos proprius prælatus, eodem jure est alius ab eodem Epi-
<--- Page Split --->
scopo constitutus : sed ab eodem Episcopo super eumdem populum plures possunt constitui : ergo plures possunt esse sacerdotes proprii. PROBATIO primae est, quod sacerdotes non habent jurisdictionem, nisi a superiori Episcopo sibi collatam, et qui confert uni, potest conferre et alteri.
Item, Hoc tota die videmus, quod unus audit confessionem jure parochiali, et alius auctoritate Episcopi, et tertius auctoritate Legati, et quartus forte vice Papae, et ita multi funguntur officio proprii sacerdotis : ergo videtur, quod multi possunt esse proprii sacerdotes vel viceproprii.
Adhuc, Videtur quod ita secundum rationem esse debeat. Plura enim debet Ecclesia habere suffragia, quam diabolus pro se impedimenta : sed, ut dicunt Glossae Sanctorum, unum hominem multi daemones nituntur infirmare : ergo multi sanctitatis perfectiones esse debent : sed sacerdotes sunt sanctitatis perfectiones, ut dicit beatus Dionysius : ergo plures eidem homini debent esse ordinati sacerdotes : ergo multo magis erunt in eadem plebe plures immediati sacerdotes.
Item, Sicut Ecclesia triumphans perficit militantem, ita ministri Ecclesiae militantis debent sanctitatem perficere, quantum possunt : sed multi Angeli custodes ordinantur eidem homini : ergo et multi sacerdotes proprii. PRIMA probatur ex hoc quod militans, quantum potest, imitatur triumphantem. Secunda autem per hoc quod habetur, IV Reg. vi, 14 et seq., ubi totus mons plenus equorum et curruum igneorum erat in circuitu Elisei : de quibus ipse dixit puero : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Similiter habetur per illud II Machab. x, 29 et 30, ubi scilicet quinque viri apparuerunt circa Machabæum, ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem ejus tela et fulmina
jaciebant, ex quo et cæcitate confusi, et repletit perturbatione, cadebant.
- Adhuc, In Ecclesia triumphante non ponitur tantum unus perfector et illuminator et purgator inferiorum : sed quilibet superior ordinis sui vel superioris hoc facere potest, ut dicunt Doctores : cum igitur Ecclesia militans descendat a triumphante, videtur quod in Ecclesia militante plures esse debent perfectores et illuminatores unius : igitur plures sacerdotes proprii erunt, cum hoc sit officium proprii sacerdotis.
SOLUTIO. Non possunt esse plures proprii, sed unus solus est proprius : possunt tamen alii cooperari uni proprio, sicut jam patebit in solutione argumentorum.
DICENDUM ergo ad primum, quod EpiAd object.1 scopus non potest potestate juris constituere plures proprios : quia sic una Ecclesia haberet multos qui æquum jus haberent in illa,et unus æqualiter adstrictus esset duobus, ex quo posset oriri perplexitas : sed Episcopus adjutores potest dare sacerdoti proprio : et hoc tripliciter, ut mihi videtur, scilicet in casibus gravibus, in quibus, ut magis abhorreantur, reservat sibi Episcopus potestatem absolvendi, et illam potest committere uni vel pluribus qui absolvunt ad se venientes, et in hoc portant onus sacerdotis proprii : quia in illis casibus tenetur obedire pœnitens habentibus vicem Episcopi plus quam sacerdoti proprio, si contrarii inveniantur.
Alio etiam modo potest dare aliquos, qui prædicando et exemplum dando, generaliter moveant populum, et eos audiant quos moverunt in prædicatione : sed tamen ab obedientia sacerdotis non excipiant subditos suos, et ideo in pœnitentia ab illis jam constituta debent innotescere sacerdoti proprio, et per approbationem illius pœnitentiam peragere illam.
Tertio modo quando plebs multa est, et unus non potest totam audire, vel etiam sacerdos debilis est et impotens
<--- Page Split --->
audire : tunc enim iterum aliqui possunt constitui a superiori qui audiant et absolvant, et non tenentur recurrere ad sacerdotem alium : omnes tamen illi potius coadjutores sunt propriorum prælatorum, quam propri prælati. Et ideo si prælati proprii rationabiliter aliquid præcipiant, illi contradicere non possunt : et ideo prælati non sunt, sed sicut dictum est, coadjutores.
Ad object. 2. AD ALIUD dicendum, quod illi qui audiunt auctoritate superiorum prælatorum, audiunt ut coadjutores, et non ut sacerdotes proprii.
Ad object. 3. AD ALIUD dicendum, quod secundum rationem esse non potest, quod plures sint proprii : nec homo proprium dæmonem habet ad exercitium nisi unum, et alii omnes veniunt ut coadjutores. Et tamen si plures dæmones haberet exercitatores, non propter hoc sequeretur, quod plures deberet habere proprios sacerdottes : quia aliud remedium haberet contra hoc, scilicet plures Angelos adjuvantes.
Ad object. 4. AD ALIUD dicendum, quod cum singuli custodes ordinantur, unus est custos, et alii sunt vel prælati illius, vel coadjutores : et coadjutores fuerunt qui circa Eliseum apparuerunt 1 : prælati autem, qui circa Machabæum 2 : Machabæus enim princeps erat gentis Judæorum, et ideo Angelus princeps erat secum : Machabæus etiam homo erat singularis, et sic habuit custodem : et illi duo tenebantur eum circumseptum. Potestatum autem erat arcere virtutem inimici in contrario exercitu, et Virtutum occurrere miraculis excæcatione, et Archangelorum revelatione machinationis adversariorum, et illi significanttur per alios tres qui erant circa eum : et ideo nihil probatur contrarium per illud.
Ad object. 5. AD ALIUD dicendum, quod hoc secundum beatum Dionysium falsum est : quia nulli duo Angeli in cœlo secundum eum sunt ejusdem altitudinis : et ideo unus non habet duos æque principales supra se.
Sed tamen aliter quidam Doctorum, non fulti aliqua auctoritate dicunt, quod multi sunt æquales in suprema, media, vel infima hierarchia, vel etiam in uno ordine : tunc dicendum, quod non est simile de ordinibus Angelorum confirmatorum, et de ordinibus hominum : quia in ordinibus Angelorum non potest fieri perplexitas et confusio ex contrarie imperantibus, sed concordia illuminationum est a primo fronte luminis descendentium : sed imperia quæ procedunt ab hominibus, sunt frequenter permixta diversis opinionihus : et ideo induceretur confusio et perplexitas ex pluribus, quod non potest fieri in cœlo, ubi omnia ad concordiam reducuntur per lumen Dei : et hoc est quod dicit Job, xxv, 2 et 3 : Qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
ARTICULUS XLII.
Utrum, posito quod unus proprius sacerdos habeat plures coadjutores, facta confessione uni, teneatur confessus confiteri alteri si ille præcipiat ?
Quarto quæritur, Si sic est, quod unus proprius sacerdos potest habere coadjutores, utrum uni facta confessione, teneatur confessus etiam alteri confiteri si ille præcipiat ?
Videtur autem, quod sic :
- Per illud quod habetur diffinitum ab Innocentio III in concilio generali: « Si quis autem alieno sacerdoti justa de causa voluerit confiteri sua peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare. » Constat enim, quod dando licentiam ut confitea-
<--- Page Split --->
tur alteri, non excipit eum ab obedientia sua : ergo adhuc tenetur obedire, sicut prius : sed prius tenebatur sibi semel in anno confiteri : ergo et postea si præcipiat sibi, tenetur facere confessionem.
Item, Esto, quod Episcopus mittat coadjutorem vel etiam Papa : constat, quod subditos per hoc non intendunt extrahere extra curam vel obedientiam proprii sacerdotis. Cum igitur ex obedientia teneatur se ei ostendere in confessione, videtur quod si millies aliis confessus sit, adhuc tenetur confiteri illi, si ille præcepti.
Adhuc, Ille qui sacerdos proprius est, tenetur ei ministrare sacramenta : sed sacramentorum ministrationem præcedit absolutio : ergo tenetur eum scire absolutum esse : et hoc non potest scire nisi audiat eum, et signa pænitentiae prius videat : ergo cum hoc non fiat in confessione, ille tenetur ei confiteri si præcipiat.
Adhuc, Videtur quod periculum oriretur si non teneretur : quia multi prætextu latendi possent dicere se esse confessos, et inconfessi permanentes communicare : et tunc sacerdos proprius eos arcere non posset : ergo videtur, cum illud quod pro charitate instituitur, non debeat militare contra charitatem, ut dicit Bernardus : et pro charitate inducuntur adjutores, quod propter hos non absolvitur homo quin oporteat eum confiteri proprio sacerdoti si ipse præceperit.
Adhuc, In ordinibus Angelorum licet unus Angelus ab alio alterius ordinis quandoque illuminetur, ut patet per beati Dionysii expositionem Isaiae, vi, 6, ubi dicitur: Volavit ad me unus de Seraphim: ubi dicit sanctus Pater, id est, alius quidam de inferioribus vice Seraphim, et a Seraphim illuminatus. Licet, inquam, ita sit, non tamen excipitur ab illuminatione proprii superioris, sed adhuc, sicut prius, recipit illuminationes etiam ab illo : ergo cum militans Ecclesia descendat a triumphante, videtur quod licet unus homo confiteatur alteri, et ab-
solvatur ab alio coadjutore proprii sacerdotis, non tamen propter hoc absolvitur a suo proprio sacerdote, quin teneatur confiteri illi si voluerit.
In contrariumautem hujus objicitur : Sed contra. 1. Ponamus enim, quod nesciat proprius sacerdos discernere inter lepram et non lepram : cum igitur Dominus dicat, Luc. vi, 39 : Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt ? videtur, quod ille non tenetur ei confiteri etiamsi præcipiat.
Si forte tu dicas, quod debet licentiam petere et obtinere. Contra : Ponamus, quod petat et obtinere non possit, sicut multoties contingit : aut tunc obediet proprio sacerdoti, aut non : si obediet, in præcipitio erit et periculo, quia cæcus est : si non obediet, habetur propositum.
Si forte tu dicas, quod licentiam potest petere a superiori, potest esse quod longe habitet, et non possit accedere ad eum vel propter viae dispendium, vel periculum : potest etiam esse, quod non vult dare licentiam, nec semper homo in tali casu potest adire curiam : ergo videtur, quod non semper sacerdoti proprio in confessione facienda semper tenetur obedire. :
Adhuc, Ponatur, quod sacerdos proprius sit malitiosus, sicut multi sunt, et nitatur in confessione tentare de consensu peccati, sicut sacerdotes plerique faciunt, feminis comminantes proditionem confessionis, nisi eis consentiant, et intendentes tangere impudice in secreto confessionis, etiam superiores, scilicet Archiepiscopi et Episcopi, faciant similiter, sicut certissime scio, quod in pluribus locis multi faciunt : videtur, quod in talibus licentiam petere est periculosum, quia negabunt, et tunc magis peccant : ergo videtur, quod in tali casu etiam prælato proprio non debet obedire de confessione facienda.
Adhuc, Ponamus, quod sacerdos sit hæreticus occultus, et in confessione nitatur pertrahere ad hæresim : ergo cum
<--- Page Split --->
hoc maxime vitandum sit, videtur quod in tali casu etiam ex contemptu proprii sacerdotis, potest confiteri alii, et non tenetur proprio.
Adhuc, Ponamus, quod aliquis qui est parochianus unius, peccet in parochia alterius : constat, quod sacerdos judex quidem est spiritualis : sed ratione delicti efficitur de jurisdictione alterius judicis, qui alias de jurisdictione sua non esset : ergo et iste efficitur in tali casu de jurisdictione alterius sacerdotis : ille autem qui est de jurisdictione et deliquit, judici ad emendam tenetur : ergo et iste. Emenda autem est per confessionem et injunctam pœnitentiam : ergo videtur, quod teneatur illi confiteri etiam reclamante proprio sacerdote.
Adhuc, Ponamus, quod ipse mutaverit domicilium et in alterius parochia habitet : videtur, quod tunc non teneatur proprio sacerdoti confiteri : quia percipit sacramenta in Ecclesia illius in cujus parochia habitat : sed ille nosse eum tenetur per confessionem : ergo tenetur illi confiteri, et non proprio sacerdoti, ut videtur.
Adhuc, Ponamus, quod sit vagabundus per terras : ille enim per magnam loci distantiam removetur a proprio sacerdote in cujus parochia est natus : cum igitur nulli debeat generari difficultas salutis in sacramentis necessitatis, videtur quod ille omni sacerdoti possit confiteri, et non teneatur alii quantumcumque contrarium præcipienti.
Adhuc, Ponamus, quod sit infirmus in articulo necessitatis : cum nulli negetur salus, videtur quod ille sine licentia sacerdotis proprii possit proximo confiteri quem invenerit : ergo non tenetur proprio confiteri, ut videtur.
Generalius autem objicitur de eo sic : Sacramentum baptismi si datur ab alio quam a proprio sacerdote, etiam contra obedientiam sacerdotis proprii, in redeunte ad sui sacerdotis obedientiam
non reiteratur : ergo videtur, quod nec pœnitentia debet iterari.
Item, Infra 1 dicitur quod nullum sacramentum iteratur super eamdem materiam : ergo de eodem peccato non debet fieri bis confessio : est autem semel facta coadjutori vel alteri de licentia proprii : ergo non debet iterari : ergo si sibi præcipiat confiteri proprius, videtur quod confessus obedire non tenetur nisi voluerit.
Item, Confessio, ut supra habitum est ex verbis Augustini, maxima poena est propter verecundiam quam habet adjunctam : sed, sicut dicitur,Nahum, 1, 9 : Non consurget duplex tribulatio : ergo videtur, quod de eodem peccato etiamsi sacerdos proprius præcipiat, non oportet bis confessionem facere.
Adhuc, Si Episcopus dat licentiam clerico ut ab altero ordinetur: et ille ordinatus redeat ad ipsum, non potest ei præcipere ut etiam a se recipiat ordinem : ergo a simili, si sacerdos det licentiam confitendi alteri, cum redierit,non potest ab eo exigere ut etiam sibi confiteatur.
Adhuc,Dando licentiam utitur potestate quam habet semel in anno: ergo cum sua non teneatur confiteri nisi semel in anno, et sacerdos suus jam usus sit sua potestate quam habuit in eo, videtur quod non potest eum cogere ut confiteatur iterum.
ULTERIUS quæritur de superioribus prælatis, ut sacerdotibus, Archidiaconis, Episcopis, et hujusmodi, qui sint eorum proprii sacerdotes ?
Videtur, quod nulli : quia
- In nulla natura motus est motus, vel quietis quies : ergo nec sacerdotis sacerdos : ergo nulli tenentur confiteri.
Item, Alius est gradus superioris et inferioris, et non sunt permiscendi : ergo natura in spiritualibus superior, non descendit sub inferiori : igitur per hoc ad
<--- Page Split --->
minus Papa non habebit aliquem confessorem, quod falsum est.
- Adhuc, Superiores Angeli numquam descendant propter acceptionem sanctitatis sub inferiores : cum "igitur Ecclesia militans descendat a triumphante, nec in militanti hoc debet fieri, ut videtur.
potest sacerdos, potest etiam Episcopus, et multo amplius, et sic de aliis ascendendo. Nec propter hoc excipitur ab obedientia proximi prælati : sed si sacerdos daret licentiam, non subderetur ei illo anno quoad hoc præceptum : sicut etiam postquam semel confessus est sacerdoti, non tenetur iterum confiteri, nec propter hoc eximitur ab obedientia ipsius.
Responso. Dicendum sine præjudicio videtur, quod si aliquis de licentia sacerdotis confitetur alicui, quod illo anno nisi periculum infirmitatis incurrat, et aliquid novum confiteri habeat, sacerdoti suo non teneatur confiteri : si autem confiteatur alii coadjutori ordinato ipsi sacerdoti a superiori, et non de licentia sacerdotis, quod ipse tenetur etiam proprio sacerdoti confiteri : nec ille debet ei imponere pœnitentiam nisi indicando ei, quod quam citius poterit, se proprio exhibeat sacerdoti, nisi in casibus exceptis qui sunt quinque, ut infra dicetur.
Et sic patet solutio primæ partis objectionum.
Hæc autem quæ dicta sunt, intelligenda sunt de eo tantum qui habet auctoritatem imponendi pœnitentias a superiori Episcopo, scilicet vel Legato, vel Papa : quia ad alium eundi non potest dare sacerdos proprius licentiam. Et causa hujus est, quia licet sacerdos posset subditum relaxare ut alii confiteatur, non tamen potest transferre jurisdictionem in eum qui habet alas ligatas, sed superior tantum : et ideo licet subditus in tali casu posset alii confiteri, non tamen quilibet alius potest eum audire.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet non eximat eum a sua potestate per hoc quod licentiam dat, tamen licentiam dando privatus est sua jurisdictione quoad illum annum. Secus autem esset si alius daret licentiam, scilicet prælatus sacerdotis : quia ille nec intenderet impedire jurisdictionem sacerdotis, nec etiam eximere subditum sacerdoti a potestate sua.
Et per hoc patet solutio ad sequens. Ad aliud dicendum, quod sacerdos proprius ministrat sacramenta, et in tali casu quando ipse dat licentiam rationabili de causa, ipse cognoscit pecoris sui vultum per alium fide dignum, et hoc sufficit ad hoc quod ministret ei sacramenta.
Ad EA autem quæ objiciuntur in oppositum, salva meliori sententia, videtur mihi dicendum, quod in quinque casibus, secundum quod Jurisperiti dicunt, debet quærere licentiam alii confitendi quam proprio sacerdoti, scilicet primo, si sacerdos sit deficiens in scientia, vel etiam malitia impediente confessionem, sicut si sollicitet ad peccatum. Secundo, si peccet in parochia alterius. Tertio, si habitet in parochia alterius. Quarto, si vagatur per longum iter. Quinto, in articulo necessitatis. Et in hoc ultimo casu unicuique habenti alas ligatas sive solutas, sive clerico sive laico confitendum est, dummodo sit fidelis.
Ad aliud dicendum, quod nullum periculum oritur ex hoc quod ipsemet dat licentiam, quia scit quibus dat, et ad quos : sed si sufficeret alterius quam proprii sacerdotis licentia, tunc posset oriri periculum.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Angelus inferior non illuminatur nisi a superiori proximo vel remoto : et ita etiam fieri potest in Ecclesia : quia quod
Ad OBJECTUM ergo primum dicendum, Ad object 1. quod in tali casu de licentia potest alium quaerere.
Ad objectum contra, dicendum quod credi debet obtenta licentia : quia rationabiliter est obtenta, scilicet quando sacerdos vel prælatus ejus audit et probat causas rationabilies, vel dicitur probasse : tunc enim etiamsi negetur licen-
<--- Page Split --->
tia, meo judicio, potest et debet quæri alter : quia alias fatuitas judicatur : quia ordinationibus Ecclesiæ omnibus contradicentibus, possum cavere periculum in corpore, et fatuum esset dicere, quod aliquo casu tenerer sequi me volentem præcipitare in mente.
Ad object 2. Ad aliud dicendum quod etiam in illo casu quando tentat, debet significari suo superiori, et probabile est, quod compescat eum : si autem non facit, sicut, heu ! frequenter fit, tunc debet occulte alii discreto confiteri, ne scandalum generetur : et hoc dico sine præjudicio sententiae melioris.
Ad object. 3, 4, 5, 6 et 7. Ad hoc quod objicitur de haeretico, dicendum videtur, quod nec etiam in articulo necessitatis tali confitendum est : sed potius cum dolore sine confessione moriendum, si alius cui confessio fiat, non inveniatur.
In sequentibus autem quatuor casibus in quatuor objectis, patet solutio per antedicta.
Ad object. 8. Ad hoc autem quod objicitur generaliter, dicendum quod non est simile de baptismo et pœnitentia, quia baptismus iterari non potest : et hujus causa superius saepe notata est. Sed pœnitentia tanto melior, quanto saepius iteratur in - contritione, confessione, et satisfactione.
Ad object. 9. Ad aliud dicendum, quod pœnitentia et confessio, secundum quod subsunt clavibus jurisdictionis, sunt consequentes ordinem : et ideo quando fiunt coram non habente jurisdictionem, interpretantur non esse facta : et ideo non bis fit quando iteratur, quia prior non fuit confessio sacramentalis.
Ad object. 10. Ad aliud dicendum, quod illud quod dicitur,Nahum, 1, 9, non intelligitur sic, quod nulla pœnitentia duplex fiat pro eodem peccato, cum scriptum sit, Isa. xl, 2: Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis : sed hoc modo intelligitur, si debitam sustinet pœnam, quod illam iterare non oportet. Dictum est autem, quod non credimus debitam,
nisi fiat coram sacerdote proprio, nisi in casibus supra assignatis.
Ad aliud dicendum, quod non est si- 10. 10. 10. 10. 10. 10. 10. 11. 11. 11. 11. 11. 11. 11.
Ad id quod ulterius quæritur, videtur Ad quid dicendum cum quibusdam Jurisperitis, quod potest sacerdos et Episcopus, et præcipue Episcopus, eligere sibi confessorem quem vult juxta se: quia propter periculum salutis non est sibi hoc negandum, cum sit difficile pro confessore quo semper ad manum indigent Prælati propter sacramenta quæ non nisi mundi tractare possunt, longe discurrere.
Ad objectum contra, dicendum quod 11. 11. 11. 11. 11. 11. 11. 12. 12. 12. 12. 12. 12. 12.
Ad aliud dicendum, quod hoc negaverunt quidam antiqui dicentes, superiores ab inferioribus quasdam percipere illuminationes,propter illud Apostoli ad Ephes. III, 10: Ut innotescat principibus et potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam, etc. Et de hoc super secundum Sententiarum est disputatum. Tamen ego puto, quod verum est sicut dicit objectio. Unde dicendum, quod in superioribus hominibus invenitur peccati infirmitas, ratione cujus indigent quandoque auxilio infe-
<--- Page Split --->
riorum : sed non sic est in Angelo : et hoc est quod dicit Apostolus, ad Hebr. v, 2 et 3 : Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Et loquitur de infirmitate peccati.
ARTICULUS XLIII.
An aliquis ex privilegio potest audire eos qui sunt alterius subditi ?
Quinto quaeritur, Utrum aliquis ex privilegio potest audire eos qui sunt subditi alterius ?
- Videtur autem, quod sic : quia
1.Ex privilegio principis aliquis qui est subditus alicujus, potest eximi ab ipso sine praejudicio ejus cujus est subditus : ergo ex privilegio etiam potest conferri jurisdictio quantum ad confessionem in subditum alterius.
- Adhuc, Inferior prælatus non habet jurisdictionem aliquam in subditum aliquem nisi ex auctoritate superioris : ergo si superior limitet vel minuat actoritatem, non facit præjudicium aliquod : ergo si alium mittat qui etiam audiat subditos, non est præjudicium.
3 Adhuc, Principi licet quod vult facere, dummodo voluntas sua communitati sit utilis : constat autem, quod utile est multos constituere qui audiant multitudinem, et dubia expediant et absolvant : ergo videtur, quod multis privilegium confessionis alios audiendi conferri possit sine cujuscumque præjudicio.
Adhuc, Quoscumque potest audire inferior, potest etiam audire superior : sed non convertitur : ergo de potestate sua potest alios mittere ad audiendum, et privilegium eis de hoc dare.
Adhuc, I Paralip. xxiv, 1 et seq. legitur, quod David ampliavit cultum
Domini, qui laudatus est ex hoc quod constituit viginti quatuor summos sacerdotes, ut magis posset populus expediri : ego videtur, quod etiam illud laudabile sit, quod privilegium audiendi multis conferatur.
Adhuc, xvn, 13, misit Ezechias nuntios discurrentes, qui monerent populum ut reverteretur ad Dominum Deum patrum suorum.Et constat, quod non erant levitae : ergo et in Novo Testamento debent aliquid nuntii esse sacerdotibus subordinati, qui audiendo populum, moneant ipsum ut revertatur ad Dominum Deum patrum suorum.
Adhuc, Esther, vn, 10, Assuerus misit vederarios, celeres nuntios praeferentes, qui subordinabantur praepositis centum et viginti septem provinciarum, qui nuntiabant liberationem populi Dei. Ergo in Novo Testamento sine omni praejudicio debent esse hujusmodi nuntii, ad populi liberationem in audiendis confessionibus ordinati.
Aliis etiam infinitis modis hoc probari posset : ergo videtur, quod constitui possint et debeant aliqui ex privilegio praedicantes et confessiones audientes : et in hoc nulli videtur praejudicium generari.
SED IN CONTRARIUM hujus obiicitur sic : sed contra.
In injuriam alicujus non sunt conferenda privilegia : sed subditos alicujus sine voluntate ejus ad alium ire, est in injuriam ejus qui prælatus est eis : ergo de hoc non debet alicui conferri privilegium.
ITEM, Esto quod aliquis habeat privilegium audiendi : quaeritur utrum sacerdotes et Episcopi possunt prohibere suis ne confiteantur ei ?
Videtur, quod sic : quia
- Per privilegium illud non eximuntur a potestate suorum sacerdotum : ergo sicut ante tenebantur ei obedire, ne alii confiterentur, ita et modo : ergo si prohibet sacerdos, non debent confiteri ei qui habet privilegium.
<--- Page Split --->
Item, Cui incumbit sollicitudo de curandis ovibus in sacramentorum administratione, et reddendi rationem, illi etiam incumbit cui et quando confiteantur : ergo sine sua licentia non debent ire ad aliquem : ergo etiam licet sit aliquis privilegiatus, non tamen potest audire subditos alterius, si ille prohibeat.
Adhuc, Licet iste sit privilegiatus audire, tamen subditus sacerdotis non est privilegiatus suo sacerdoti non obedire : ergo si prohibet ei ne privilegiato confiteatur, ipse debet obedire non confitendo : et ex hoc sequitur, quod ille qui privilegium habet, non audiet, licet sit privilegiatus.
Sed contra. SED CONTRA :
Beneficium privilegii non est rejicienddum, ita ut sit inutile ei cui datur : sed si retrahi possunt confitentes ne privilegiato confiteantur, quod etiam in inhibitione sacerdotis retrahi non possunt ne confiteantur alicui privilegium de hoc habenti.
Item, Cui conceditur beneficium aliquod ac principale, ei conceditur etiam accessorium, sine quo principaliter concessum exerceri non potest : sed auditus confessionis non potest esse nisi aliquis confiteatur : ergo videtur, quod cui conceditur confessiones audire, conceditur etiam subditis ut illi possint sine licentia alterius confiteri.
Solutio. Solutio. Videtur sine praejudicio dicendum, quod privilegium audiendi confessiones religiosis et honestis personis utile est concedere. Et confirmatur Veteris et Novi Testamenti auctoritate. Et Veteris Testamenti plura inducta sunt. De Novo autem, Luc. xiv, 23, habetur, ubi paterfamilias misit servos suos, qui exirent in vias et sepes, et ducerent et compellerent intrare ut impleretur domus Dei. Et hoc praecipue temporibus novissimis necessarium est, quando instant tempora periculosa propter abundantiam malitiae. Et si conferatur privilegium, possunt audire privilegiati omnes quos moverint verbo et exemplo ad pœnitentiam in prædica-
tione : unde concedo partem primam hujus disputationis.
Ad id autem quod objicitur in contraad objecrium est dicendum, quod nullum praejudicium in hoc fit alicui : quia etiam sacerdos, vel alius prelatus, non habet aliquam jurisdictionem in subditos, nisi in quantum descendit a capite : et ideo si alii vocantur et privilegiantur in adjutorium ejus, non est praejudicium, sed solatium, praecipue cum fructus proventuum ex hoc sibi in nullo diminuatur.
Ad hoc quod ulterius quaeritur, dicenAd 1 ad dum quod si privilegium tale concederetur, meo judicio, privilegiatus debet inducere subditos ut sibi confiteantur de conscientia et licentia sui sacerdotis. Si autem sacerdos hoc malitiose impedire* vellet, non posset : quia in hoc non tenentur subditi sui ei obedire. Qui enim dat privilegium, per consequens dare videtur subditis potestatem confitendi privilegiato : quia aliter gratia quam facit frustraretur.
Ad aliud dicendum, quod sollicitudiAd 1 nem non habet sacerdos nisi ex voluntate superioris, et ideo debet praesumere, quod missi ab ipso bene disponant populum ad salutem, nec reddet rationem de illo.
Ad aliud dicendum, quod isto privileAd 1 giatod audiendum, permissum est alii sibi confiteri : quia qui concedit principale, concedit et accessorium sine quo illud principale fieri non potest, sicut dictum est in objectionibus quae in contrarium adducuntur.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XLIV.
An aliquis privilegiato confessus, teneatur etiam confiteri proprio sacerdoti ?
Sexto quæritur, Utrum postquam confessi sunt privilegiato, si aliquis talis est, teneatur etiam proprio sacerdoti confiteri?
Et videtur, quod sic :
Præceptum est enim sacerdoti proprio, Diligenter agnosce vultum pecoris tui 1 : sed non potest agnosci nisi per confessionem vultus spiritualis pecoris : ergo sacerdos proprius tenetur audire confessiones eorum : ergo et illi tenentur ei confiteri.
Adhuc, Jerem. XXXIII, 13, dicitur, quod transibunt greges ad manum numerantis : sed manus numerantis tangit singulas : ergo manus probantis sacerdotis debet tactu confessionis et cognitionis singulas oves mensurare : sed hoc non potest esse nisi per confessionem : ergo tenetur ei confiteri.
Item, Joan. x, 3 et 4, dicitur, quod bonus pastor proprias oves vocat nominatim,... et ante eas vadit. Et infra, y. 14 : Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me mea. Haec autem omnia nullo modo sine confessione fieri possunt: ergo cuicumque confessi sint subditi, videtur quod adhuc tenentur confiteri proprio sacerdoti.
Adhuc, Actuum, xx, 28, dicit Paulus : Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopus, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Sed non parvae estimationis est, quod emitur sanguine Christi : ergo cum omni sollicitudine vi-
denda et noscenda a suo pastore sunt oves : tales autem nullo modo sufficienter noscuntur, nisi per confessionem in qua homo totum cor et conscientiam monstrat sacerdoti : ergo videtur, quod tenetur ei confiteri.
- Adhuc, I ad Thessal. v, 14, dicit Apostolus : Corripite inquietos, consolamini pusillanimcs, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Sed hoc nullo modo potest fieri, nisi noscantur tales vel tales esse : ergo nosci debent : sed nosci congrue non possunt, nisi per confessionem : ergo omnes suo sacerdoti tenentur confiteri, etiam cuicumque confessi sint alii.
Si autem tu dicas, quod noscit per alium. Contra : Hoc non generat nisi opinionem : et opinio non sufficit ad judicium humanum : ergo multo minus sufficiet ad judicium divinum : et hoc est in pœnitentia : ergo non sufficit in pœnitentia.
- Adhuc, Ad Hebr. xm, 17: Obedite prapositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Sed video, quod qui rationem reddere debet, etiam de temporalibus, per seipsum quaerit cognoscere computum : ergo multo magis in divinis hoc exigitur : ergo sacerdos per seipsum habet cognoscere de confessione.
IN CONTRARIUM autem hujus sic objiciSed contra. tur.
Si aliquis confiteatur privilegiato, constat quod est absolutus, quia aliter nihil valeret privilegium : sed absolutus non tenetur confiteri : ergo iste nec sacerdoti,nec alii confiteri tenetur plus illo anno.
Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore in libro de Potestate ligandi et solvendi dicit, quod « inter caetera vincula quae solvit sacerdos audiens confessionem, unum et primum est, quod solvit a debito confitendi quo Deus eum
<--- Page Split --->
ligavit, cum eum in contritione absolvit a debito mortis æternæ : » sed absolutus a debito confitendi non tenetur alicui confiteri : ergo cum iste sit confessus, non tenetur confiteri proprio sacerdoti.
Adhuc, Si aliquis confiteatur pecnitentiario superioris, non postea tenetur confiteri etiam inferiori : sed privilegiatus est quasi quidam pænitentiarius particularis Domini Papæ : ergo sibi confessus non tenetur alicui amplius confiteri.
Adhuc, Numquam sunt duo remedia omnino ejusdem speciei contra morbum unum : ergo nec in spiritualibus sic debet esse : sed istae duae confessiones essent remedia omnino similia et ejusdem speciei contra morbum unum : ergo videtur, quod non esse debeant : ergo confessus uni, non tenetur confiteri alteri.
Adhuc, Natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis : et hoc est ideo, ut dicunt Philosophi, quia inordinatissima est : sed opus divinum ordinatius est, quam opus naturae : ergo nec ipsum abundat superfluis : sed superfluum est ponere duo, cum unum sufficiat : ergo videtur, quod cum uni facta confessio valeat, non teneatur confiteri alteri.
etiam ad dimidium, vel mensem. Et hæc omnia scio, quia vidi : ita ut videatur impleri illud Ezechielis, xm, 19 : Pro fragmento panis et pugillo hordei corrumpebant me, et meum populum 1. Et ideo satis necessarii sunt, qui vita et scientia populum audiant et absolvant : tamen propter officium pastorale et reverentiam sacerdotum, et quia non est detrahendum eis coram subditis, videtur quod absolvens privilegiatus deberet injungere confesso sibi, quatenus ad minus in generali ostendat se proprio sacerdoti si pastor est, vel etiam perpetuus vicarius. Si autem conductus est ad tempus, tunc videtur, quod non oportet.
Ad m autem quod contra objicitur, Ad obiect dicendum quod talis confessus absolutus est : sed tamen absolutus debet innotescere suæ Ecclesiæ gubernatori qui est sacerdos proprius, et ideo debetse ostendere sacerdoti ad minus in genere peccatorum in quibus fuit ; et etiam propter conscientiam sacerdotis, et ut sit securus de ipso : quia debet ei ministrare sacramenta, et rationem reddere pro ipso.
Ad aliud dicendum, quod sicut dictum Adobient est, ille absolutus est coram Deo : sed tamen multa exiguntur ab ipso : quia nullus est adeo absolutus, quin propter contemptum ministrorum Ecclesiæ possit iterum incidere in peccatum mortale : et ideo ut assecuret suum gubernatorem, tenetur ei se in genere ostendere si ille voluerit.
RESPONDEO sine præjudicio, quod si privilegium audiendi confessiones per modum supra dictum daretur alicui, sicut datum est privilegium audiendi eos quos movent aliqui verbo suæ predicationis : firmissime credendum est, quod propter nimiam sacerdotum negligentiam hoc summus Pontifex dedit : quia peccatis nostris crescentibus in hoc fine sæculi, etiam perpauci inveniuntur sacerdotes qui veri sint pastores, sed potius vicarii conducti pretio vili : et quod abominabilius est, nec sunt perpetuatii in multis terris, sed conducti ad annum, vel
Ad aliud dicendum, quod etiamsi conAdobient fitetur pænitentiario superioris, adhuc utile est, ne pænitentiarius dissolvat ordinem Ecclesiæ et officii sacerdotum ad populum, et in aliquo remittat eum ad proprium sacerdotem. Et crederem graviter peccare pænitentarium, qui hoc non faceret : tamen si non remittit, tunc dicendum, quod secus est in illo, quia pænitentiarius superioris vice superioris
<--- Page Split --->
imponit pœenitentias, et ita est sufficiens praesumptio sacerdotis, quod bene omnia facit, nec habet de facto superioris judicare: sed alii ex privilegio audientes, sunt vocati quasi in sublevamen negligentiae sacerdotum: et illorum magis est cavere ne dissipent officium sacerdotum ad populum, et reverentiam populi ad sacerdotes: et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
est multiplicitas orationum et testium coram Deo : quia quanto pluribus confitetur, tanto plures apud Deum habet intercessores et testes.
ARTICULUS XLVI.
AD ALIUD dicendum, quod multiplicata remedia valent ad morbum latentem et gravem: quia etiamsi non curant morbum, tamen faciunt ad sanitatis confirmationem: sed hic non est aliud: quia obligabatur sacerdoti,et propter cautelam abundantem vadit ad privilegiatum.
Ad ALIUD dicendum, quod etiam natura multa facit ad confortationem speciei, ut possit resistere alterationibus sequentibus, et illa non sunt superflua: et ita est etiam in operibus gratiae: unde etiam ab eo qui praesidet utilitati Ecclesiæ, tales quandoque mittuntur propter abundantem cautelam ad confortationem populi in pœnitentia et confessione.
Et per hoc patet solutio ad totum.
An diffinitiones scandali sint bona?
Deinde quæritur de hoc quod dicit ibi, D, post initium : « Sed etiam in tanto scandalo, etc. »
Quæremus autem de scandalo, primo quid sit?
Secundo, De scandali divisione.
Tertio, Utrum sit peccatum speciale divisum ab aliis peccatis, vel conjuntum aliis semper ?
Quarto, Utrum sit mortale peccatum vel non ?
Quinto, Utrum scandalizaze aliquo modo conveniat bonis ?
Sexto, Quorum sit scandalizari ?
Septimo, Quæ sunt dimittenda propter scandalum, et quæ non?
ARTICULUS XLV.
An aliquid utilitatis consequatur si quis confiteatur privilegiato ?
Septimo quæritur, Quid utilitatis consequitur a privilegiato ?
Licet jam fere determinatum sit ex praecedentibus, tamen sine disputatione ad hoc dicendum, quod tres utilitates consequuntur ad minus. Una est absolutio perfecta, quæ duplicata facit pœnæ debita diminutionem et gratia confortationem. Secunda est abundantia consilii, ex qua efficitur pœnitens securior de pœnitentia sibi injunctæ sufficientia. Tertia
AD PRIMUM horum sic proceditur :
Matth. XVIII, 7, super illud : Væ mundo a scandalis ! dicit Glossa : « Scandalum est dictum vel factum minus rectum, aliis præbens occasionem ruinæ. »
Alia autem notificatio scandali habetur super illud Numerorum, xxxi, 2 : Uclisere prius filios Israel, etc.,sic, « Scandalum est, ubi recte ambulanti deceptio submittitur ad ruinam. »
Objicitur autem sic contra primam : quia
Omne peccatum quod est in dictis vel factis, est occasio ruinæ alteri : ergo omne peccatum in dictis et factis existens, est scandalum, quod falsum est.
Adhuc, Omne peccatum procedens ad notitiam proximi, est obex positus
<--- Page Split --->
recte ambulanti : sed omne peccatum in dictis vel factis existens, est procedens quantum est de se ad notitiam proximi : ergo omne peccatum in dictis et factis existens, est obex positus recte ambulanti, quod falsum est, quia multi peccant, et non scandalizant.
- Si forte dicatur, quod peccatum quod est in dictis vel in factis, efficitur scandalum quando aliquis ruit exemplo ipsius. CONTRA : Accidit peccanti, quod aliquis ruit ad exemplum ipsius vel non ruit : ergo scandalum per accidens est in scandalizante, et per se in scandalizato : sed in quo per se est, illius est et illi imputatur : ergo scandalum magis est in scandalizato et sibi imputatur, quod est contra totam Scripturam quae semper culpat scandalizantes.
QUEST. ULTERIUS quaeritur, Quare non ponitur peccatum cordis ?
Videtur enim illud posse esse occasio ruinae : quia cor prodit ad notitiam per signa : ergo potest esse occasio obiciis : ergo est scandali occasio : ergo ipsum poni debet, ut videtur.
OBJICITUR etiam contra secundam diffinitionem :
Non tantum recte ambulantes scandalizantur, sed etiam alii : ergo male dicitur, « Ubi recte ambulanti. »
Adhuc, Non semper est deceptio in scandalo : sed etiam iste scit, quod male facit imitando : ergo male dicit, « Deceptio submittitur. »
Item, Non interest ad casum ad obicem, utrum occultus sit obex, an manifestus, dum dejiciat ambulantem : ergo similiter est in via morum : ergo non oportet semper esse deceptionem.
RESPONSIO. Dicendum, quod scandaelum est Græcum 1, et tantum sonat in Latino, quantum impactio vel casus : unde in scandalo spirituali quod trans-
sumptive dicitur scandalum, oportet aliquid esse ad quod fiat impactio vel casus : et hoc est peccatum obvians recte ambulanti in quantum obvians. Dico autem recte ambulantem, omnes et illum qui in illo opere in quo est, non deviat, ut dicatur rectum esse illud quod recedit a curvitate peccati vel devio : et ita comprehenduntur omnes actus sub recto qui liciti sunt, id est, qui nullo præcepto prohibentur : sic enim diffinitur licitum in Glossa super illud Apostoli, ad Corinth. vi, 12 : Omnia mihi licent, sed non omnia expeditur. Dico autem obvians in quantum obvians : quia si peccatum haberet circumstantiam facientem ipsum non obviare recte ambulanti, non esset scandalum, sicut est circumstantia occultationis. Circumstantia autem faciens ipsum obviare pedibus recte ambulantis, est illa quæ ponit peccatum ante eum : et hæc est illa quæ dicitur manifeste. Hæc enim coram recte ambulante in via morum ponit peccatum obicem impedientem gressus operum.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod hoc est falsum, « Omne dictum vel factum, etc., » quia non omne dictum vel factum est manifestum in spectaculo recte ambulantium, et non de se prodit ad notitiam, quando est occultum.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod nondum se prodit, quando occultatur et clauditur : subtrahitur enim quasi de via morum, quando subducitur notitia proximorum.
Ad aliud dicendum, quod circumstantia non est omnino accidentalis actui : et hoc patet in moralibus, ubi species recti et obliqui distinguuntur per quando oportet, et quantum, et ubi, et quibus auxiliis, et cur, etc. Patet etiam in locis rhetoricis a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis rei a circumstantiis : et ideo non per accidens convenit omni peccato, quod ei convenit per circumstantiam. Est autem una cir-
<--- Page Split --->
cumstantiarum aperta : et ideo de se habet, quod est scandalum quando est apertum. Quod autem alius cadat, vel non, hoc est illi contingens : quia scandalam non est sola causa ruinae, sed exigit etiam causam ex parte alterius imitantis ipsum in peccato. Unde sive ille cadat sive non, iste tamen dedit quantum est de se occasionem ruinae : occasio autem dicitur imperfecta causa, quae secum exigit aliam principaliter causantem, quam excitat et invitat ad causandum, et hujusmodi in scandalo est voluntas imitantis scandalizantem in peccato quod ante oculos ejus ponit.
st Ad ALIUD dicendum, quod peccatum cordis de sua ratione occultum est : quia peccatum cordis est discretive dictum, quod ita est cordis, quod non est oris vel operis.
Ad objectum autem dicit, quod signum multiplex est, scilicet commune, et convertibile signuin : commune non certificat : sed facit existimationem debilem, et ideo non est scandalum. Signum autem convertibile æquipollet causæ, ut dicit Philosophus : et tale non est manifestum in peccato cordis. Si autem esset, inveniretur aliquid quod ipsum peccatum in specie propria ostenderet, et coram oculis poneret recte ambulantis : ideo non esset peccatum cordis tantum, sed ad peccatum oris vel operis reduceretur.
Ad ID quod objicitur contra secundam, dicendum quod non recte ambulans in quantum hujusmodi, non scandalizatur, quia invitans ad peccatum non accipit extra in peccato, sed causam sui peccati habet intra : sed recte ambulans et non distorte ambulans, ille enim ad peccatum invitans cum non habeat intra, extra accipit in peccato proximi sibi obvianti in via morum.
peccatum scandali invitantis ad peccatum ex parte scandalizati : et hoc dicitur hic deceptio, quia cum proximus in quantum est imago Dei ad bonum debeat invitare, præter prævisionem objicit occasionem ruinae.
Sed tunc objicitur : quia secundum hoc si prævideatur peccatum publicum futurum, non erit scandalum, et ita iterum sequeretur, quod accideret ei scandalam esse ex parte scandalizati, ex hoc quod prævideretur, vel non prævideretur. Responsio, quod est prævidentia duplex, scilicet speculativa, et practica. Speculativa non invitat ad peccatum : quia sic omnes præmeditantes peccata aliqua, ad peccatum moverentur, quod falsum est. Unde si talis præcedat ex parte scandalizati, non minus est scandalum sive peccatum alterius, quia est primum invitans ipsum ad peccatum de se. Si autem præcedit practica prævidentia : tunc est consensus vel placentia peccati illius, quod movet ad visum peccati. Et tunc est quidem adhuc de se scandalum : sed tamen hoc scandalum non primo scandalizat ipsum, sed potius primum inclinans ad peccandum attulit secum in voluntate peccandi : unde iste peccat ac si non esset scandalizatus, quia si subduceretur sibi peccatum proximi, adhuc moveretur ad peccandum.
Ad ALIUD dicendum, quod multum interest in via morum, licet non intersit in via pedum : quia numquam dejicit ut primum invitans ad peccandum, nisi procedat in notitiam alterius : et hoc est esse manifestum alteri. Dictum est autem jam, quoniam de essentia scandali proprie est, quod sit primum invitans ad peccandum alios, non peccantes illo genere peccati.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XLVII.
An scandalum bene dividatur in activum et passivum?
nem, ut dicunt Philosophi : ergo dans occasionem in scandalo, est causa reducta ad materialem : sed ille est scandalijzans : ergo non causat in scandalo, nisi sicut materia vel dispositio : et illius est pati, non agere : ergo scandalizanti magis convenit pati in scandalo, et scandalizato agere, quam e converso.
Secundo, Quæritur de scandali divisione.
Dividitur autem in activum et passivum. Et activum dicitur esse quod agit in scandalo, passivum, quod patitur in eodem. Verbi gratia, si do occasionem ruinae, ego ago in scandalo : si autem tu accipis, tu pateris : et in me est scandalolum activum, in te autem passivum.
SED CONTRA SIC obijicitur :
Agens enim principalissimum, est agens immediatum facto vel operi : sed agens immediatum operi, est voluntas imitantis peccatum manifestum : ergo ipsa est agens principalissimum : ergo in imitante non est scandalum passivum, sed activum, quod est contra omnes de scandalo loquentes.
Adhuc, Occasio non agit, eo quod non est causa, sed minus quam causa etiam per accidens : ergo videtur, cum peccatum manifestum non sit nisi occasio peccati alterius, quod non debeat dici scandalum activum.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum : constat autem, quod non dicitur actuale peccatum mortale voluntarium, nisi voluntate agentis ipsum : sed video, quod peccatum imitatione peccati perpetratum, dicitur voluntarium voluntate scandalizati, et non voluntate scandalizantis : ergo videtur, quod scandalizatus sit agens in ruina scandali, et non scandalizans.
Adhuc, Causa per occasionem, est causa aliquo modo disponens : haec autem aliquo modo reducitur ad causam materialem, cum dicat materiae praeparatio-
RESPONSIO. Dicendum, quod diffinitio scandali inducta stat, et bona est.
Ad solutionem autem objectorum dicendum, quod est agens primum, quod est tantum agens : et agens secundum, quod est agens passum, et movens motum, quia movetur a primo motore. Exemplum hujus est desideratum et desiderium, ut dicit Philosophus. Desideratum enim de se, id est, de sua specie, quae delectabilis est, movet desiderium : desiderium autem motum a specie desiderati movet ad opus, et in conjunctionem desiderati. Et hoc modo dicitur scandalum activum, quod est primum movens desiderium videntis ipsum : desiderium autem motum a viso peccato, est secundum movens ad actum peccati, et est movens motum, et agens passum. Cum igitur peccatum scandalizantis sit primum objectum oculis recte ambulantis, ipsum est tantum agens : et ideo dicitur scandalum activum. Desiderium autem sive voluntas scandalizati, est movens jam motum, et agens jam passum : et sequitur moventia passionem, qua passum est ab alio : et ideo est penes ipsum scandalum passivum.
His habitis, facile est respondere objectis.
DICENDUM enim ad primum, quod agens principalissimum dicitur dupliciter, scilicet quod plus habet de ratione agentis, et quod est causa actionis. Et primo modo primum agens in quolibet ordine, est agens principalissimum : et sic dicitur principalissimum agens in scandalo activo. Secundo autem modo immediatum agens, est agens principalissimum, licet non agens secundum speciem agentis
<--- Page Split --->
primi, qua ipsum jam passum est : et hoc modo voluntas scandalizati est causa principalis peccati, quod fit in scandalo.
Ad aliud dicendum, quod occasio dicitur, eo quod non est perfecta causa passionis illius, quae fit in voluntate ruentis per exemplum illius : quia desideratum per se movet desiderium.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de voluntate quae est proxima causa peccati, et non de causa prima.
Ad ultimum dicendum, quod non est dispositio occasio, sed potius sequitur causam efficientem, ut patet per Aristotelem in II Physicorum, ubi causam per accidens ponit juxta efficientem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XLVIII.
An scandalum sit speciale peccatum distinctum ab aliis peccatis ?
ergo non est species peccati secundum se.
Adhuc, Omnis corruptio ordinabilis ad actus diversorum peccatorum in specie, est corruptio circumstantiae communis, et non proprii actus secundum speciem : sed scandalum dicit hujusmodi corruptionem : ergo est corruptio circumstantiae communis, et non proprii actus alicujus secundum speciem. Prima patet per hoc quod differentiae specificae ultimae et completivae, non sunt ordinabiles ad diversa peccata. Secunda probatur per hoc quod corruptio scandalii invenitur in omni peccato publico. Inde sic : Quidquid conjunctum est speciebus diversorum peccatorum, est quoddam commune, quod secundum se speciem non constituit : scandalum est hujusmodi : ergo scandalum est quoddam commune conjunctum cum aliis peccatis, secundum se speciem non constituens.
Adhuc, Ad idem potest argui per secundam diffinitionem : Per omne peccatum publicum datur occasio ruendi recte ambulanti : ergo scandalum conjunctum est omni peccato publico.
Tertio quaeritur, Utrum sit peccatum speciale divisum ab aliis, vel aliis conjunctum ?
Videtur autem, quod sit generale per diffinitionem supra inductam, quae dicit : « Omne dictum vel factum, etc. : » hoc enim est in omni peccato publico : ergo videtur, quod non sit peccatum speciale.
Adhuc, Hic in Littera videtur innuere, quod sit circumstantia peccati potius quam peccatum, cum dicit, « Si peccatum ejus fuit non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum, etc. » Circumstantia non omnino separatur a peccato, cujus est circumstantia : ergo videtur, quod scandalum non separetur ab aliis peccatis, cujus est circumstantia : ergo videtur, quod scandalum non separetur ab aliis peccatis :
In contrarium hujus obiicitur :
Speciale peccatum est a speciali voluntate mala, et speciali nocumento, et fine : sed specialis voluntas mala est quae vult ruere alium, et speciale nocumentum quod est ruina alterius, et intentum speciale, quia scandalizans intendit alterius casum. Cum igitur ista sint in scandalo, videtur quod scandalum sit peccatum speciale.
Adhuc, Numer. xxxi, 2 et seq., expresse apparet, quod speciale fuit : quia ibi intenderunt per expositionem puellarum diis servientium dejicere ad idola 1 : ergo videtur, quod speciale sit peccatum.
R eso n sio. Dicendum, quod scandalum quandoque dicitur peccatum conjunctum, quandoque separatum. Conjunctum est, quando non habet voluntatem et inten-
<--- Page Split --->
tionem separatam a parte agentis ab alio peccato, sed tantum habet nocumentum separatum. Verbi gratia peccat aliquis publice, et non intendit nocere alii, nec vult : et tamen nocet, quia trahit eum ad ruinam malo suo exemplo, et tunc conjungitur alii peccato, et non est speciale peccatum secundum se : et hoc modo loquuntur Sancti de scandalo, quia raro aliter committitur scandalum. Alio modo dicitur scandalum, quando aliquis specialiter intendit et vult ruinam præstare per dictum vel factum suum : et tunc in una actione, habet duas intentiones : unam quasi instrumentalem ad aliam, quia peccato quod facit, non utitur nisi ut instrumento ad aliud peccatum, quod est dejicere proximum ad peccatum : et hoc modo accipitur in Numeris, ubi Madianitæ scandalizaverunt filios Israel '
Per hanc autem distinctionem patet solutio ad utramque partem objectionum : quia directe super partes distinctionis procedunt objectiones.
ARTICULUS XLIX.
An scandalum semper sit peccatum mortale ?
Quarto quaeritur, Utrum semper sit mortale peccatum ?
Videtur autem, quod sic.
Matth. xviii, 7 : Væ mundo a scandalis ! Glossa : « Imminet æterna damnatio mundanis propter scandala : » sed æterna damnatio non imminet nisi pro peccato mortali : ergo scandalum est peccatum mortale.
Adhuc, Ibidem dicitur, y. 6, quod qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et de-
mergatur in profundum maris : sed hoc non diceretur, nisi esset peccatum mortale : ergo videtur scandalum semper esse mortale peccatum.
Adhuc, Minus nocumentum est nocere corporaliter ad subtractionem rerum vel vitæ corporalis, quam nocere spiritualiter ad perditionem animæ : sed illud est peccatum mortale, ut patet in rapina, furto, et homicidio : ergo et scandalum.
Si forte dicatur, quod scandalum non tollit. Jam hoc est contra diffinitio. nem : quia non est ruina nisi per casum mortalis peccati, quæ sit ruina simpliciter.
Si forte aliquis dicat, sicut antiquorum quidam solvebant, quod scandalum est mortale quando conjungitur mortali, et veniale quando conjungitur veniali. CONTRA : In se comedere carnes idolothytas, vere veniale est, et tamen propter offendiculum est scandalum mortale : ergo non ex hoc est mortale, quia conjungitur actui mortalis peccati. MEDIA probatur, ad Roman. xiv, 13, ubi dicitur : Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Et, I ad Corinth. viii, 11 : Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est ? Et ibidem, y. 12 : Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Non perditur autem frater, nisi per peccatum mortale : ergo illi peccabant mortaliter in scandalizando in actu secundum se licito : ergo habetur propositum.
SED IN CONTRARIUM hujus objicitur, sül 1. Per hoc quod dicitur, Matth. xvi, 23, ubi dixit Christus petro : Vade post me, Satana, scandalum es mihi : quia non ea sapis quæ Dei sunt 2. Et tamen Glossa dicit ibi, et est Glossa Bedæ : « Sed mihi error Apostoli de pietatis affectu veniens, numquam incentivum videbitur diaboli : » ergo Petrus scandalilizavit, et tamen non mortaliter peccavit.
<--- Page Split --->
Sed tamen alia Glossa dicit ibi : « Non putat posse fieri ut Dei Filius occidatur. » Sed hoc non est contra propositum : quia etiamsi detur peccasse mortaliter per infidelitatem, quod tamen non est verum non tamen peccavit mortaliter per scan-
- Adhuc, Peccata quaedam sunt in genere suo mortalia : quaedam autem in genere suo venialia. Cum igitur scandaulum adjunctum aliis peccatis, videatur quandoque esse veniale et quandoque mortale, videtur quod scandalum sit quandoque veniale et quandoque mortale.
commune judicium nihil aliud poterat judicare, quam quod comederet ad honorandum idolum : et cum Doctor fidei esset, aedificabatur etiam discipulus ad manducandum in honore idoli : et ideo suo fratri active dedit causam ruinae per peccatum infidelitatis. Alio autem modo quocumque fiat, est peccatum veniale. Et hoc dico sine praejudicio : quia forte alteri plures modi mortalis scandali occurrent, sed mihi modo non subveniunt plures.
Ad duo ergo prima dicendum, quod Ad 1 et 2. loquuntur ibi Sancti tantum de scandalo mortali, et non veniali.
- Adhuc, Unum peccatum est unius voluntatis et unius actus : sed scandalum est adjunctum eidem actui peccati, et eidem voluntati, et non habet voluntatem et actum divisa, ut supra patuit : ergo videtur, quod non sit differentia peccati secundum se : vel si est, quod non incidat in aliam differentiam, quam illam ad quam peccatum per actum suum veniale vel mortale determinatur : sed non omne tale est mortale : ergo nec scandalum semper est mortale.
RESPONSIO. Dicendum, quod scandalum quandoque est mortale, et quandoque veniale : mortale autem est triplex, ut mihi videtur, scilicet ex conjunctione cum mortali : et hoc patet cuilibet per se. Et quandoque habet divisionem specialis voluntatis et intentionis dejiciendi proximum in mortale : et hoc iterum patet. Tertio etiam quando conjungitur actui, qui ex circumstantia potest credi mortalis probabiliter, licet non sit quoad agentem, quia tunc negligentia et inconsideratio agentis facit illum actum esse peccatum mortale : sicut fuit peccatum Corinthiorum qui in idolo recumbebant ad manducandum idolothytum tempore quo in honore idolis talis ritus observabatur 1 : tunc enim omnis infirmus, ignorans fidem manducantis, secundum
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod qui directe agit ad laesionem animae, plus nocet quam si noceat corporaliter : non tamen sequitur, quod plus peccet, quia peccati quantitas non attenditur ex quantitate nocumenti, sed potius ex quantitate deformitatis in actu et radice et voluntate peccantis. Quod autem ita sit, plane patet, quia nocumenttum est in altero, et non in peccante frequenter, et quantitas peccati accipitur ex his quae sunt in peccante. Si tamen detur, quod etiam penes nocumentum sumatur deformitas quaedam actus, sicut verum est, tunc dicendum est, quod adhuc non valet argumentum : quia ad nocumentum corporale agit quis directe intendens per voluntatem nocendi : sed ad nocumentum spirituale in scandalo conjuncto alii peccato, non agit directe intendens, sed coincidit cum peccato suo. Si autem esset scandalum specialiter intentum, et esset ad mortale peccatum, tunc non esset ratio concedenda.
Ad aliud dicendum, quod cum diffinitur scandalum per ruinam, accipitur ruina communiter ad ruinam absolute quae est mortale peccatum, et ad ruinae occasionem quae est veniale : et ita diffinitio convenit utrique, tamen per prius convenit peccato mortali.
Ad aliud quod objiciur de Petro diAd object. 1.
<--- Page Split --->
cendum, quod scandalum sumitur ibi æquivoce in comparatione ad scandalum de quo nos loquimur : est enim obex viris in recta via morum scandalum, de quo quæritur hic a nobis. Scandalum autem quandoque dicitur obex lætitiæ vel æqualitatis affectus : et sic quodlibet conturbans dicitur scandalum : et hoc modo Petrus dicitur scandalum Christi : quia quantum est de se, turbabat iter salutis nostræ. Et hoc modo Christus conturbans Scribas et Pharisæos, dicitur scandalizasse eos in vita : et dicit, Matth. xvii, 26, ad Petrum de accipientibus censum : Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, etc., id est, ne conturbemus eos.
Præpositivus dicebat talia peccata duplicia vel composita, quando in uno actu sunt duæ vel plures deformitates ex corruptionibus diversis diversarum circumstantiarum : et ideo etiam scandalizanti pæna separata non injungitur, sed tantum ut exemplo pænæ injunctæ proximum ædificet. Et hoc trahitur hic de Littera, ubi dicitur : « Idtamen agat quod non solum sibi prosit ad salutem, sed etiam quod sit exemplum cæteris. »
Et per hoc patet solutio omnium objectorum.
Quidam tamen hoc aliquantulum distinguunt, scilicet quod est scandalum materiale, et formale. Materiale vocant in quo aliquis sua^ culpa, non facientis vitio, ruendi accipit occasionem : et hoc modo dicunt Christum scandalizare. Formale autem quando suo vitio dat ruendi occasionem. Et utræque distinctiones conjunctæ, puto quod veriores sint, quam altera tantum per se.
Quidquid autem sit, dicendum quod Petrus non peccavit mortaliter scandalizando : quia impedimentum redemptionis quod nitebatur objicere, non prodiit nisi ex pietate : quia Christum nolebat pati, et tamen genus humanum redimere : et hæc quidem compossibilia fuerunt : sed etiamsi non essent compossibilia, tunc unum eorum poterat per actum animæ separari ab altero.
Ad aliud dicendum quod Glossa dicit, quod Petrus non erat infidelis : quia subito tertitus ad verbum Dei, non pertractavit nec contulit : et ideo statim a Domino correptus accepit disciplinam.
Adobjeat.2. Ad aliud dicendum, quod in veritate scandalum et est mortale, et veniale, diversis modis ut dictum est : et .tamen non sequitur, quod peccatum scandalzantis sit duo peccata : sed Magister
ARTICULUS L.
An scandalizare aliquo modo conveniat bonis ?
Quinto quæritur, Utrum scandalizare aliquo modo conveniat bonis ?
- De Christo enim dicitur, Luc. ii, 34: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel : occasio autem ruinæ est scandalum : ergo Christus scandalizavit multos : ergo et alii Sancti poterant scandalizare.
Item, Matth. xv, 12 : Scis quia Pharisæi, audito verbo hoc, scandalizati sunt? ergo Christus scandalizavit Pharisæos : ergo et alii Sancti possunt hoc facere.
Item, Isa. xxviii, 16 : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, etc., et sequitur : Qui crediderit, non festinet 1. Quasi diceret : Si festinat, impingit et cadit. Constat autem, quod Christus loquitur : ergo Christus fuit occasio ruinæ in Judæis : ergo scandalizavit.
Item, I Petr. ii, 8, dicitur, quod Christus erat lapis offensionis et petra scandali : ergo, etc.
- Adhuc, De beato Antonio legitur,
<--- Page Split --->
quod quidam venator scandalizatus fuit in eo quod remissius se haberet deambulando cum fratribus per silvam : ergo bonis quandoque accidit alios scandalizare.
ARTICULUS LI.
1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1
SED IN CONTRARIUM obiicitur sic:
Quia contraria sunt provocare exemplis ad bonum, et per exempla a bono retrahere, et ad malum provocare : sed Sancti tenentur exemplis revocare a malo, et ad bonum provocare : ergo non competit eis alios a bonis retrahere, et ad malum provocare. Probatio prime est : quia contrariis fiunt, scilicet bono, et malo. Probatio secundae est, quod dicit Dominus, Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cælis est.
Solutio. Ad 1.
RESPONSIO. Dicendum ad hoc, quod scandalum est materiale, et formale. Materialiter autem facti sunt Sancti quibusdam scandalum, sed formaliter nulli. Et quid sit scandalum materiale, et quid formale, dictum est supra 4.
Et per hoc patet solutio ad ea quae objiciuntur de Christo.
Ad 2.
AD ALIUD quod objicitur de Antonio dicendum, quod in veritate non fuit nisi materia scandali : quia non illicito actu malum exemplum dedit, sed post nimium rigorem eduxerat fratres ad recreationem : unde ille venator non scandalizabatur ad aliquid illicitum, sed putabat aliquid minus esse de bono religionis in eis quam crediderat : et ideo curavit eum beatus Antonius per tensionem arcus, qui si ultra quam curvabilis sit tenderetur, frangeretur. Et ita dixit esse de virtute et robore hominis, cui si plus imponatur, quam ferre potest, frangetur virtus ejus, et robur non poterit sustinere.
Quorum est scandalizari?
Sexto quaeritur, Quorum sit scandalalizari ?
Videtur autem, quod omnium :
Quod enim eodem modo se habet agens, si patiens eodem etiam modo se habet (ut dicit Philosophus in X Ethicorum) semper idem facit : malum autem exemplum uno modo se habet quantum ad speciem mali, et omnis intuens secundum quod intuens, eodem modo se habet : ergo videtur, quod si unus scandlizatur, et omnes scandalizentur : ergo omnium est æqualiter scandalizari.
Item, Constat, quod omnis malum exemplum dans, scandalizat hoc ipso, ut patet ex præhabitis : ut igitur grammatice quis objiciat, cum sit verbum transitivum, et non est quo transeat actus ejus nisi in passivum, necesse est, quod aliquis scandalizetur : non autem scandalizatur nisi intuens eum : ergo omnium intuentium per hoc quod intuentes sunt, est scandalizari : sed illi sunt indifferenter omnes : ergo omnium est scandalizari.
SED CONTRA :
Matth. xviii, 6, ubi loquitur Dominus de scandalo, non videtur loqui nisi de scandalo pusillorum : ergo pusillorum est scandalizari : sed non omnes sunt pusilli : ergo non omnium est scandalzari.
Adhuc, Glossa ibidem dicit, quod « pusillorum est scandalizari, non provectorum et perfectorum. »
Adhuc, I ad Corinth. viii, 10, videtur Apostolus velle, quod infirmorum sit scandalizari : dicit enim sic, Si quis vide-
<--- Page Split --->
rit eum qui habet scientiam, in idiolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est.
ARTICULUS LII.
Adhuc, Provocari ad malum alterius exemplo, non est habentis habitum confirmatum ad bonum : ergo non est ipsorum inclinari ad malum alio exemplo.
Adhuc, In secundo Ethicorum dicitur, quod aliter sapientes plebis passi sunt ad Helenam, et aliter juvenes in concupiscentia viventes : sapientes enim visam fugerunt magis ab ea, sed juvenes attrahebantur : ergo multo magis hoc competit perfectis ad visum malum : ergo videtur, quod ipsorum non sit scandalizari.
Quæ sunt illa quæ dimittenda sunt propter scandalum ?
Septimo quæritur, Quæ dimittenda sint propter scandalum passivum, quia active nullus debet scandalizare ?
Videtur enim, quod omnia ad salutem non pertinentia :
- Omnibus enim talibus melior est tranquillitas proximi : ergo omnibus talibus præeligenda : ergo antequam turbetur, omnia ad salutem non pertinentia debent dimitti.
Quod CONCEDIMUS, dicentes ad primum, quod passiva non sunt eodem modo disposita, nisi quantum ad extrinsecus rationem, hoc est, quantum ad solum videre : sed quia visus non est causa scandali passivi, nisi adjuncta concupiscentia mali et consensu, ideo non sequitur, quod scandalizentur illi, licet alii agant ad scandalum. Et est simile, quod ignis comburit, et tamen aliter et aliter comburitur ab igne aridum, et aliter viride.
Ad aliud dicendum, quod in grammaticis sufficit modus, etsi quandoque res desit. Sicut lapis grammatice dicitur ledens pedem, etsi numquam ledat : sic dicitur verbum transitivum, quia quantum est de se, transit, sed tamen realiter non semper ex activo potest inferri passivum, scilicet quando nihil suscipit de actione agentis a sua immutatione : et ita est hic : et ideo non sequitur secundum rem, iste scandalizat : ergo ille scandalizatur, vel aliquis scandalizatur. Nec e contrario etiam valet, iste scandalizatur : ergo aliquis scandalizat eum : sicut patet in scandalo materiali, quia scandalizati sunt Judæi, et tamen Dominus noster Jesus Christus non scandalizavit eos.
Adhuc, De beato Bernardo legitur in vita sua, quod moriens dixit : « Nulli umquam scandalum feci, sed quando accidit, sedavi ut potui : » ergo videtur, quod pro nulla re non pertinente ad salutem, debet quis facere scandalum.
Adhuc, Proximum debemus diligere ut nosipsos : sed nosipsos ita diligimus, quod pro re temporali nolumus ab aliis conturbari vel scandalizari : ergo nec alium pro re temporali scandalizare debemus.
Sed secundum hoc videtur, quod non liceat repetere sua cum scandalo : quia sine repetitione suorum est bene salus.
Item, Videtur hoc ex verbis Apostoli, I ad Corinth. vi, 7, ubi dicitur : Quare non magis injuriam accipitis? ergo videtur, quod injuria sit potius sustinenda, quam litigandum in judicio ad rehabendum sua.
Item, Ad Hebr. x, 34 : Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Ex hoc enim sequitur idem.
Sed contra hoc iterum videtur esse : sed contiquia nulli præstandum est incentivum
<--- Page Split --->
delinquendi : sed si sua non repetuntur, dabitur incentivum semper aliena detinendi : et hoc pessimum est : ergo sua sunt repetenda, etiam quantumcumque ille perturbetur.
Quest. Juxta hoc ulterius quaeritur, Cum opera misericordiæ sint meliora, quam justitiæ : opera autem misericordiæ aliquando propter scandalum dimittuntur, ne credantur ea fieri intentione vanæ laudis : quare opera justitiæ similiter non intermittuntur ?
Ad hoc sine praejudicio videtur mihi dicendum, quod bene facit injuriam patiens, si sustinet damnum sine repetitione suorum, sed non tenetur. Et quod Dominus dicit, tollenti tunicam etiam pallium relinquendum esse 1, consilium reputo.
Ad hoc autem quod objicitur, quod non est præstandum incentivum delinquendi : dicendum, quod iste non præstat, sed ille habuit, quando aliena rapuit : sed iste per patientiam sustinendi plus eum provocat ad bonum, quam per repetitionem suorum. Et hoc patet ex hoc quod dicitur, ad Roman. xii, 20 et 21 : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbonesignis congères super caput ejus. Noli vinci a malo : sed vince in bono malum. Et per plura alia quae in textu et in Glossa dicuntur.
Quod autem non teneatur, patet per Gregorium dicentem sic super illud Job, xxxix, 16 : Frustra laboravit, etc. « Cum curam rerum nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt : quidam vero conservata charitate sunt prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irra-
tionabilibus defendendis inhirae. Ista namque etiam non rapta morientes amittimus : cum illis vero et nunc conditionis ordine, et si corrigi studeant, post perceptionem muneris unum sumus. Quis autem nesciat, quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus? Si ergo et pro sua utilitate raptoribus loquimur, jam non solum nobis quæ temporalia, sed ipsis etiam quæ sunt æterna vindicamus. Qua in re illud est solerter intuendum, ne per necessitatis metum, cupiditas subrepat rerum : et zelo succensa prohibitio, et impetu immoderantiore distensa, usque ad odiosa verba et turpitudinem contentionis erumpat. Dumque pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet, quia plus res quam proximus amatur 2. » Ex his colligendo dicimus, quod omnibus licet repetere : sed tamen et omnibus licet dissimulare, nisi in casu aliquo probabiliter æstimari posset, quod plus raptor timore judicii, quam exemplo patientiæ corrigeretur : quia ita loquitur Gregorius.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod aliquo modo reducitur ad salutem, ita scilicet in quantum compatientes proximo magis quam rebus propriis volumus eum judicio corrigi : sic enim Dominus etiam præcepti maleficos cædi. Vel si corrigi desperantur per judicium, deberet intendi vitæ tranquillitas in aliis : quia sine hac Deo servire non possumus : et sic repetitio suorum reducitur ad ea quæ faciunt salutem.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc perfectorum fuit quod fecit Bernardus : et forte scivit illos plus corrigi patientia, quam judicii districtione.
Ad ALIUD dicendum, quod nos debemus velle, quod conturbemur ad pænitentiam vel ad vitæ tranquillitatem rehabendam, quam rapientes aliena conturbavimus : et quod nobis debemus velle, sufficit impendere proximo.
<--- Page Split --->
Ad 11d quod in contrarium objicitur, jam patet solutio. Tamen quidam distinguunt, quod perfectis non licet cum scandalo, sed imperfectis licet cum scandalo repetere sua. Sed non videtur ita dicendum, quia scandalum non est hic nisi materiale, quia licitus actus est repetere sua. Et ex parte facientis est conturbatio justa, et vexatio potest sibi dare intellectum. Unde puto, quod omnibus liceat si velint, vel nomine suo, vel nomine capituli sui, vel sui procuratoris sua repetere.
Ad OBJECTA autem alia patet solutio per antedicta.
ARTICULUS LIII.
An indulgentia percipiatur in contritione vel confessione?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo ante medium : « Indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere, etc. »
Videtur enim ex hoc, quod indulgentia non percipiatur in contritione : quia
Supplicatio sacerdotum non est in contritione, sed potius in confessione, quod falsum est.
Si dicatur, quod intelligitur quantum ad totius culpae dimissionem, non in culpa tantum, sed etiam in poena debita. CONTRA : Constat, quod contritio aliquid delet de poena : poena autem debita finita est, ex quo dimissa est culpa : et contritionis dolor est aliquantus qui delet penae aliquotam, et sit decima : ergo si decupletur dolor contritionis, delet totam :
CONTRÀ : Constat, quod contritio aliquid delet de poena : poena autem debita finita est, ex quo dimissa est culpa : et contritionis dolor est aliquantus qui delet penae aliquotam, et sit decima : ergo si decupletur dolor contritionis, delet totam : possibile est autem decuplari dolorem contritionis : ergo possibile est totam poenam dimitti in contritione : ergo in tali casu non est necessaria supplicatio sacerdotum : non ergo generaliter verum est quod dicit.
ULTERIUS videtur sequi ex dicto in Littera, quod forma absolutionis facta a sacerdote in confessione, est per modum supplicationis : ergo videtur, quod erret Ecclesia qua absolvit per enuntiationem communem judicativam, quod falsum est.
Adhuc, Certissime sacramenta consequuntur finem suum : sed certe non exprimitur consecutio finis, nisi per indicativum : ergo forma absolutionis debet fieri per indicativum, et non per supplicationem sacerdotis, sed potius per absolutionem indicative significatam peccator consequitur veniam.
In CONTRARIUM. videtur esse primo moSed contra, dus loquendi in Littera : quia
Supplicatio sacerdotum per quam consequitur peccator veniam, non potest esse per indicativum modum, sed potius per deprecativum modum : ergo videtur, quod forma absolutionis debet fieri deprecative, et non indicative.
Item, In sacramentis non est alligata virtus divina, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod si debeat ibi operari, quod oporteat operari per supplicationem : ergo per supplicationem debet fieri forma.
Adhuc, Pcenitentia ordinatur contra actuale : et illud non curat Deus sine nobis : sed nos impotentes sumus et indigentes gratia : ergo supplicatio debet fieri in sacramento ad gratiam illam obtinendam : ergo supplicationis modo debet fieri absolutio a peccatis, ut videtur.
RESPONSIO. Dicendum ad primum, ad 1. quod ut supra saepe diximus, in contritione partes etiam aliae pœenitentiae, per hoc quod sunt in proposito contriti, operantur, et dant virtutem contritioni : sicut dicit Augustinus, quod fides Redemptoris etiam valuit ante quameset Redemptor : quia licet non fuerit per naturam assumptam, fuit tamen in fide credentium. Cum igitur confessio sit in voto vere contritorum, operatur in voto ad pecca-
<--- Page Split --->
ti dimissionem : et per consequens ibi operatur supplicatio sacerdotum.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad 2. fit peccati dimissio sine supplicatione hoc modo existente : sed bene potest esse, quod dimittatur quandoque, ita quod actu supplicatio non accedit, ubi scilicet articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit confessionem.
Ad 1. Ad id autem quod contr a objicitur, diccendum quod supplicatio dicitur hic supplex et devotum ministerium sacerdotum in foro pœenitentiae.
Ad 1. Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod supplicatio dicitur hic supplex et devotum ministerium sacerdotum in foro pœenitentiae.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet non sit violentia alligata gratia Dei sacramentis, tamen inevitabilitate promissionis divine et honestatis veritatis divini dicti, sacramentum semper consequitur effectum, nisi sit fictus qui recipit : et gratia istius inevitabilitatis pronuntiatur indicative : aliter enim omnia Ecclesiae sacramenta sub dubio ponerentur.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod gratia Dei invocanda est super conversionem voluntatis, quia illa dubia est : sed super effectum sacramenti non est umquam gratia Dei invocanda : quia hoc esset signum dubietatis totius fundamenti Ecclesiae : potest tamen invocari gratia ad praeparationem recipientis sacramenta, et ad sanctificationem materiae sacramentorum. Sed quod ipsum sacramentum in debita materia et debita forma celebratum, habeat effectum plenum quantum est de se, ab omni debet pro constanti relinqui Christiano : nec aliquo modo Deus orandus est pro hoc, ne sub dubio fidem nostram ponere videamur.
ARTICULUS LIV.
An per signa sive scripta possit fieri confessio ? et, An per interpretem ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : « Non per scripta manifestanda, etc. »
Secundum enim hoc homines ignotæ linguæ non possent confiteri.
Item, Nec muti, qui loqui non possunt.
AdHUC autem quæritur, Quando aliquis per intrepretem confitetur, utrum interpres tenetur celare confessionem sicut sacerdos ?
Videtur enim, quod sic : quia aliter retraheret homines multos a confessione : et celatio confessionis, ut infra habebitur, fit ideo ne retrahantur homines a confessione : ergo interpres tenetur celare confessionem.
Sed in contrarium hujus objicitur : Sed contra, quia ipse non est sacerdos, et soli sacerdotes audita recipiunt sub forma confessionis : ergo iste non recipit nisi sicut aliam rem mundanam : sed aliam rem non tenetur celare, nisi velit vel promiserit : ergo nec istam.
RESPONSIO. Dicendum, quod loquitur de his qui communicant cum sacerdotibus in potentia loquendi et idiomate. Alii enim per scriptum vel per signum per se, vel per interpretem possunt confiteri.
Et per hoc patet solutio ad primum quæsitum.
Ad aliud dicendum, quod interpres debet per sacerdotem obligari ad retinendum : et si non obligetur, tamen tacere tenetur.
<--- Page Split --->
Ad objectum contra, dicendum quod ipse est ibi ut auris sacerdotis : et ideo communicat in actu sacerdotis per aliquem modum propter necessitatem : et ideo non recipit hoc sicut alium rumorem, sed potius ut confessionem, quae omnino celanda est : et ideo puniendus est acriter si revelaverit : et tamen revelanti non est credendum in aliquo praejudicio confitentis.
ARTICULUS LV.
An peccata aliquando dimittantur in contritione, aliquando in confessione?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo post medium : « Et si non statim purgatur, fit tamen veniale, etc. »
Videtur enim falsum quod dicitur : quia multi sunt, qui etiam in contritione a toto absolvuntur, et multi qui in confessione : et hujus signum est, quod Ma- riæ Magdalene non est injuncta aliqua pænitetia a Domino : ergo multi sta- tim purgantur in confessione.
Quest. ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, quod fit veniale, quod commiserat mortale : dicit enim Avicenna, quod sciunt artifices alchimiae species transmutari non posse : sed diversae species sunt peccati, mortale, et veniale : ergo unum non transmutatur in aliud.
Responsto. Dicendum ad primum, quod loquitur ut frequenter : quia ut frequenter exiguntur omnes tres pœenitentiae partes.
Vel melius dicatur, quod loquitur ut semper : sed tunc redeundum est ad solutionem saepe supra notatam, sci-
licet quod partes pænitetiæ operantur, scilicet prout sunt in voto, non in actu tantum : quia tunc verum est, quod peccatum quod commiserat mortale, efficitur veniale per taxationem pænitentiæ consequente venia.
Ad m quod ulterius quaeritur, dicenAd quest. dum quod veniale dicitur tribus modis, sicut in secundo Sententiarum libro notavimus 4, scilicet ex genere, ut otiosum verbum : ex eventu, sicut quando mortali remisso per contritionem, etiam per claves injungitur pænitetia dans veniam in toto per satisfactionem. Tertio dicitur veniale quodlibet in se mortale : si tamen habet aliquid in circumstantia, quare potest excusari per veniam. Et hoc opponitur peccato ad mortem, quod est in Spiritum sanctum. Est enim hoc modo veniale peccatum, peccatum ex ignorantia vel infirmitate procedens, quod dicitur in Patrem vel in Filium.
Ad argumentum autem dicendum, quod veniale et mortale non sunt diversae species peccati : et hujus probationem quaere super finem secundi libri Sententiarum.
Si tamen hoc non fiat, videtur hic tunc dicendum, quod mortale non mutatur in veniale, prout veniale dicitur alia species peccati, dividens peccatum cum mortali : sed deletur mortale, et nullum veniale succedit : sed quia reatus non totus deletur, imo manet debitum pœenae temporalis, ideo dicitur mutari in veniale : et hoc est ex eventu veniale. Et est simile sicut si aliquis gratia judicis vel senatus absolvitur a judicio mortis, et commutatur ei in judicium satisfactionis pecuniae vel alicujus alterius.
<--- Page Split --->
ricordia, aut quasi sequitur, quia non est misericordia in toto liberans, sed quasi aliquid de poena relaxans : et est non impediens justitiam, sed quasi tenens ne tantum vindicet in peccatorem, quantum meruit : et ideo attribuitur totum justitiae. Sed prima solutio veritatem Litterae dicit, non secunda.
ARTICULUS LVI.
An sola justitia utatur Deus, vel etiam misericordia in condemnatione ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, ante finem : « Justitia enim sola damnat, etc. »
Contra :
Statim infra dicit, quod servat misericordiam in justitia, et justitiam in misericordia : ergo videtur, quod non sola damnat justitia.
Adhuc, Communiter dicunt Sancti, quod in omni opere divino est misericordia et veritas : et Magister probabit infra 1 : ergo falsum videtur, quod hic dicit.
Ad 19 quod ulterius quaeritur, dicenAd 1. dum quod prima gratia non cadit sub merito condigni, quantum ad ipsum qui accipit eam, sed sub merito congrui ; congruum enim est ut accipiat gratiam, qui per attritionem, confessionem, et ruborem verecundiae se ad accipiendum gratiam praeparavit. Cadit tamen potius gratia sub merito alterius, quam accipientis : quia unus alteri bene mereri potest primam gratiam, licet idem sibi mereri non possit. Et de hoc supra in tractatu de reprobatione disputatum est.
Lousst.
Uternus quaeritur de hoc quod statim adjungit : « Et quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. »
ARTICULUS LVII.
Secundum hoc enim videtur, quod prima gratia cadit sub merito accipientis eam : quia erubescere ad peccata nostra, est in potestate nostra : et hoc falsum esse probatum est in fine primi libri Sententiarum 2, et etiam in secundo libro 3.
An semper necessarium sit confiteri suo sacerdoti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, sub finem : « Sufficit enim confessio, quae primum Deo offertur, etc. »
Bulto.
RESPONSIO. Dicendum ad primum, quod Magister recitat hic verba. Augustini,qui loquitur sub hypothesis quadam, scilicet quod si Deus sola ad peccatores uteretur justitia, tunc enim verum esset quod omnes damnaret : et hoc absque dubio videtur esse sententia Litterae. Alii autem hoc aliter solvunt, scilicet quod in puniendo Deus principaliter utitur justitia : et quod praeit mise-
Videtur enim ex hoc, quod necesse sit semper suo sacerdoti confiteri.
Ponamus ergo, quod probabiliter sciam, quod revelet confessionem, tunc incidam in consuetudinem improbabilem quae hic damnatur.
Adhuc, Ponamus, quod aliquis fornicatus sit cum filia vel sorore vel matre vel concubina sacerdotis, et probabiliter sciat, quod si dixerit ei in confessione, quod semper odiat eum : videtur, quod
<--- Page Split --->
tunc non oporteat eum confiteri sibi, quia scandalizabit eum.
- Adhuc, Ponamus, quod fœmina debeat confiteri, et probabiliter æstimet, quod sacerdos inclinabit eam ad malum per preces vel tactum impudicum, videtur quod in tali casu non debeat confiteri.
fiteri alii, ne ordo qui est in præpositis Ecclesiæ contemnatur. Si autem nec hoc potest, quod tamen raro contingit : tunc sub spe ratihabitionis, eo quod talem licentiam non debet denegare superior, potest alteri confiteri quousque veniatur ad præsentiam superioris, et licentiam possit impetrare.
Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod in omnibus his casibus, si commode potest, debet recurere ad superiorem, vel aliquem qui vim habet superioris. Si autem non potest propter via periculum, vel sexus qualitatem, quia forte fœmina est, et timet corrumpi in via : debet hoc rogare per alium, ut concedatur sibi licentia con-
Et per hoc patet solutio ad totum.
Idem etiam dico de ignorante sacerdote vel nesciente distinguere inter veniale et mortale.
In isto autem capitulo superius habitum est de verecundia et erubescentia, et ideo nihil quærimus hic de ipsa : et supra multum est de ea disputatum, et ibi requiratur.
E. De tertio articulo, scilicet an sufficiat confiteri laico ?
Nunc priusquam præmissis auctoribus quæ his contradicere videntur, respondeamus, tertiam quæstionem intueamur. Quod enim secunda quæstio continebat, scilicet an sine confessione et judicio sacerdotis soli Deo confiteri sufficeret, expeditum est : et certificatum præmissis testimoniis, quod non sufficit confiteri Deo sine sacerdote, nec est vere humilis et ponitens, si non desiderat et requirit sacerdotis judicium. Sed numquid æque valet alicui confiteri socio vel proximo suo, saltem cum deest sacerdos ? Sane ad hoc potest dici, quod sacerdotis examen requirendum est studiose : quia sacerdotibus concessit Deus potestatem ligandi atque solvendi : et ideo quibus ipsi dimittunt, et Deus dimittit. Si tamen defuerit sacerdos, proximo vel socio est facienda confessio. Sed curet quisque sacerdotem quærere, qui sciat ligare et solvere. Talem enim esse oportet, qui aliorum crimina dijudicat. Unde Augustinus 2 : Qui vult confiteri peccata ut inveniat gratiam, quærat sacerdotem qui sciat ligare et solvere : ne cum negligens circa se exstiterit, negligatur ab eo, qui eum misericorditer monet et
<--- Page Split --->
petit : ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit. Tanta itaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sæpe enim contingit, quod pœnitens non potest verecundari coram sacerdote, quem desideranti nec tempus, nec locus offerret 1 : Et si ille cui confitebitur potestatem non habeat solvendi, fit tamen dignus venia ex sacerdotis desiderio, qui crimen confitetur socio. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ora vel se ostendere sacerdotibus, antequam ad eos pervenirent 2. Unde patet Deum ad cor inspicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes pervenire. Unde Augustinus 3 : Sæpe quidem quærunt eos sani et læti : sed dum quærunt, antequam perveniant, moriuntur. Sed misericordia Dei ubique est : qui et justis parcere novit, et si non tam cito, sicut si solverentur 4 a sacerdote. Qui ergo confitetur sacerdoti, omnino meliori quam potest confiteatur : et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis. Nam in resurrectione filiæ archisynagogi puellæ, pauci interfuerunt qui viderunt 5 : nondum enim erat sepulta, nondum extra portam delata, nondum domum in notitiam portata. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro et Jacobo et Joanne, et patre et matre puellæ, in quibus figuraliter continentur sacerdotes Ecclesiæ. Quos autem extra invenit, advertendum est quomodo suscitavit. Flebat enim turba post filium viduæ 6 : flevit Martha et Maria supplicantes pro fratre 7 : flebat et turba Mariam secuta. In quo docemur, publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiæ sufficere meritum. Laboret ergo pœnitens in Ecclesia esse, et ad Ecclesiæ unitatem tendere 8. Nisi enim unitas Ecclesiæ succurrat, nisi quod deest peccatori sua oratione compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, quod omnes orationes et eleemosynæ Ecclesiæ et opera justitiæ et misericordiæ succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem. Ideoque nemo digne pœnitere potest, quem non sustineat unitas Ecclesiæ. Ideoque nemo petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiæ divisos. Ex his satis aperitur et absolvitur præmissæ quæstionis articulus. Quærendus est enim sacerdos sapiens et discretus, qui cum potestate simul habeat judicium : qui si forte defuerit, confiteri debet socio. Beda vero
<--- Page Split --->
inter confessionem venialium et mortalium distinguit super illum locum, Confitemini alterutrum peccata vestra 1. Ait enim : Coaequalibus quotidiana et levia, graviora vero sacerdoti pandamus, et quanto jusserit tempore purgare curemus : quia sine confessione emendationis peccata nequeunt dimitti. Sed et graviora coaequalibus pandenda sunt, cum deest sacerdos, et urget periculum. Venialia vero, etiam sacerdotum ablata copia, licet confiteri coaequali, et sufficit, ut quibusdam placet : si tamen ex contemptu non praetermittatur sacerdos. Tutius est tamen et perfectius utriusque generis peccata sacerdotibus pandere, et consilium medicinae ab eis quaerere, quibus concessa est potestas ligandi et solvendi.
Sed quia de hoc plura habita sunt, sufficiant ista.
ARTICULUS LVIII.
An aliquis potest confiteri suo socio, et ad quid valeat illa confessio ?
Deinde transeundum est ad illud capitulum E, « Nunc priusquam praemissis auctoritatibus, etc. »
Et QUÆRENDUM est primo de hoc quod dicit, ibi, post initium : « Sed numquid æque valet alicui confiteri socio ? etc. »
Secundo, Utrum illa confessio sit sacramentum, vel non ?
Ad PRIMUM autem sic objiciur :
Confessio fit propter absolutionem : sed absolvendi potestatem non habet laicus : ergo confessio laico facta, nihil valere videtur.
Adhuc, Virtute clavium dimittitur pars pœenæ : sed laicus non habet claves : ergo videtur, quod confessio sibi facta, nihil conferat.
Adhuc, Reconciliatio Ecclesiæ fit per ministrum Ecclesiæ : sed laicus non est minister Ecclesiæ : ergo non debet fieri laico.
SOLUTIO. Dicendum autem ab objectum, quod valet confessio facta laico, ubi articulus necessitatis non contemptus religionis excludit proprium vel alienum sacerdotem.
Ad objecta autem responderunt patres nostri in scientia ista, dicendo multiplicem esse absolvendi potestatem. Est enim potestas absolvendi ex auctoritate quæ est Dei. Et est potestas superexcellentia : et hæc est Christi hominis, qui sine confessione extra facta, et injunctione taxatæ satisfactionis peccatores pænitentes absolvit. Tertia potestas est ex vitæ merito, et suffragiis orationum : et hæc est sanctorum in Ecclesia, qua unus alii primam gratiam meretur quæ absolvit a peccatis. Alia autem potestas est ex officio ministrorum, concessa sacerdotibus. Et ultima ex unitate fidei et charitatis, et hæc pro necessitatis articulo descendit in omnem hominem ad proximo subveniendum : et hanc potestatem habet laicus in articulo necessitatis, et mulier similiter.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS LIX.
ARTICULUS LX.
An confessio facta laico socio sit sacramentum ?
Qualis sacerdos est quaerendus ? et, Qua sint conditiones sacerdotis confitentis ?
Secundo quaeritur, Utrum haec confessio sit sacramentum ?
Et videtur, quod non : quia
Omne sacramentum est in dispensatione ministrorum Ecclesiae : sed hic non est Ecclesiae minister : ergo non est sacramentum.
Adhuc, Formam absolutionis quae est sacramentum, praeedit potestas clavium : iste autem laicus non habet claves : ergo non dat sacramentum.
In contrarium est, quod baptismus a quocumque detur, est sacramentum : ergo similiter et pœnitentia, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod antiqui dixerunt, quod contritio et confessio non sunt sacramentum, sed absolutio sola. Sed hoc nihil esse infra in Littera prohabitur4. Unde dicendum, quod habet sacramentum confessionis.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : « Sed curet quisque sacerdotem quaerere, qui sicut ligare et solvere. »
Videtur enim nullus talis esse : quia quaedam in genere peccatorum adeo perplexa sunt, quod etiam magni clerici per maximas distinctiones vix enodare possunt, et dubia multa adhuc post discussionem eorum remanent : ergo videtur, quod vix vel numquam possit talis inveniri.
ULTERIUS hic quaeritur de conditionibus sacerdotis confessoris, quas quidam versifice dicunt :
Confessor dulcis, affabilis, atque suavis, Prudens, discretus, mitis, pius, atque beni- [gnus.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod minister duplex est, scilicet verus, et est vicarius, et talis minister vicarius pro articulo necessitatis sufficit hic.
Ad ALIUD dicendum, quod absolutio per claves, est illud in quo abundat vera confessio a confessione facta in necessitate : sed tamen absolutio quaedam est hic, scilicet quae fit merito unitatis Ecclesiae. Licet ergo non tantum effectum consequatur, sicut si confiteretur sacerdoti, tamen consequitur absolutionem in communi, et ad hanc non est necessaria vis clavium, ubi non potest sacerdos haberi.
Vix enim umquam talis invenitur, qui omnia haec in se habeat,
Praeterea, Iste conditiones non videntur esse necessariae, sed potius tantum illae quae faciunt ad actum confessionis : hae autem sunt discernere audita, et extrahere occulta, et medicare salubriter inventa : ergo videtur, quod in audiente confessiones non exigantur plura : discernere enim audita fit per scientiam discernendi inter lepram et non lepram, extractio autem occultorum fit per discretam inquisitionem, et medicatio inventorum vulnerum fit per discretam pœnitentiae sive satisfactionis injunctionem.
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Dicendum, quod sacerdos non tenetur scire discernere nisi in communi, scilicet quae sint capitalia mortalia communia, et quae venialia ex genere : et hoc valde leve est. Dubitatio enim quae contingit inter sapientes, utrum veniale aliquid sit vel mortale, contingit ex delectatione morosa adveniente, vel ex contemptu, vel hujusmodi, et non ex genere actus. Sciens ergo illa quae dicta sunt, sufficiens est vel reputatur pro temporis hujus necessitate ad confessiones audiendas. Sed tamen puto, quod haec nesciens, peccet mortaliter audiendo confessiones, et eum instituens adhuc plus peccet, quam ipse. Et permittens institutum ministrare, etiam mortaliter peccat, si sua interest talem prohibere.
Adaliuddicendum , quodMagistrinonponunttantumconditionesconfes - sorisexdispositioneadactumconfessio - nisaudiendre , sedetiamquaeadducerepossuntetallicerehominesadconfiten - d u m : etideononsuntdeesseconfesso - risutconfessorest , sedpotiusdebeneesse : sedtresdictre , suntsinequibussinepeccatoessenonpotest .
votum reputatur a Deo pro facto, qui cor respicit : ergo ita cito evolat unus sicut alter.
Contra : Aliquid impenditur uni ex vi clavium, quod non percipit alius : ergo videtur, quod ratione illius etiam ille citius evolabit.
Responsio . Dicendum , quodcitiusevolatconfessussacerdoti , sicutprobatultimaobjectio .
Ad primum ergo dicendum, quod votum pro facto reputatur in omnibus quae ab ipso fieri deberent, et quantum ad meritum substantiale : sed quantum ad ea quae fiunt per alium, impossibile est quod votum pro facto reputetur : fit autem diminutio pene per claves quae sunt in ministerio sacerdotis, et virtute passionis Christi : et ideo in illo non reputatur votum pro facto : sed diminutio pene nec est de substantiali merito, nec de substantiali præmio. Et in talibus valent opera exteriora plus quam voluntas : et quoad hoc sunt in æquales.
ARTICULUS LXII.
ARTICULUS LXI.
An volenti confiteri, sed morte prævento, votum reputetur pro facto ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, ante medium : « Ne cum negligens circa se exstiterit, etc. »
Sint enim duo, quorum uterque habet votum æquale confitendi, et unus moritur inconfessus, eo quod necessitate præventus sacerdotem habere non potuit : alter autem confitetur sacerdoti : et in omnibus aliis sunt pares : quaeritur ergo quis citius liberabitur, et evolabit ?
An diversa sollicitudo sit habenda penes pænitentes ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : « Intus resuscitavit, quam intus invenit, etc. »
Quæritur enim hic de diversa sollicitudine sacerdotum habenda circa pænitentes.
- Intus enim mortuus, est cujus peccatum latet apud se, vel in solo corde : sed ille suscitatur per pænitentiam : ergo illi non debet injungi aliquid exterioris operis, sed tantum aliquid occultum : ergo peccant injungentes jejunia, eleemosynas, peregrinationes, et hujusmodi, quod falsum est.
Videtur autem, quod æqualiter : quia
<--- Page Split --->
scilicet Petri, Jacobi, et Joannis, aliquid importat t. Videtur autem ex hoc quod sacerdos possit secum adhibere ad audiendas confessiones occultas bonas personas quae prodesse possunt, et non obesse, ut orent pro pœenitente. Et hoc condemnatur ab Ecclesia : non enim licet sacerdoti aliquem adhibere ad auditum confessionis alicujus.
Adhuc, Ex secundi mortui suscitatione 2 videtur, quod confessio et injuncrio pœenitentiae faciendae sint coram multitudine : ergo videtur, quod omnis ille qui manifeste peccavit, manifeste confiteri debet, et publicam pœenitentiam subire : et hoc etiam non legitur.
Item, Objicitur de tertio qui clamore Domini suscitatus est 3, in quo videtur signari, quod peccatum obstinati in aures etiam nescientium sit clamandum : et hoc falsissimum est : ergo videtur, quod haec tria ad factum sacerdotum in confessionibus audiendis, male adducuntur.
RESPONSIO. Dicendum, quod puella de qua loquitur Matthæus, ix, 23 et seq., et Marcus, v, 37 et seq., quæ intus suscitabatur, in veritate significabat peccatum occultum : sed quod discipuli adhibiti sunt, factum est propter discipulos qui futuri sacerdotes erant, et doctores, et sacerdotum instructionem, ut in figura mysterium deprehendendo discerent velare peccata hominum occulta.
Quod autem objicitur de pœenitentia occulta et manifesta, dicendum quod dupliciter dicitur pœenitentia manifesta, scilicet aut quae manifesta est ut pœenitentia talis peccati, aut quae manifesta est, non ut pœenitentia, sed ut factum meritorium ex devotione a stola sacerdotis susceptum. Et primo quidem modo pro occulto numquam debet imponi pœenitentia manifesta, quia hoc esset quo-
dammodo prodere confessionem. Alio autem modo potest fieri pœenitentia manifesta, quia ex hoc nullum deprehenditur peccatum : cum etiam sine confessione peccatorum saepe talia opera a fidelibus a stola sacerdotum suscipiantur.
Dicent tamen quidam, quod moraliter significantur per tres discipulos virtutes quae esse debent in sacerdotibus: per Jacobium constantia pugnae contra diabolum, ut eripiat oves sibi commissas: per Petrum potestas et scientia : et per Joannem gratia in visceribus misericordiae : et hoc non curamus, quia hic est locus disputandi magis, quam prædicandi.
Ad aliud dicendum, quod peccatum publicum, quod omnes vel multos in scandalum traxit, debet publica pœenitentia puniri, ut supra in auctoritate Augustini habitum est in hac eadem distinctione. Ut si peccatum ejus non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur Antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere pœenitentiam non recuset.
Ad objectum autem dicendum, quod hoc non est publicare confessionem, sed potius peccatum emendatione condigna punire: ut sicut Ecclesiam deædificavit peccando publice, ita emendet publice satisfaciendo.
Ad aliud dicendum, quod clamor non significat præconizationem, sed potius devotam a Deo postulationem sufrægii, et petitionem intercessionis ab Ecclesia, quæ signatur per turbam adductam ad monumentum 4. Porta autem in qua suscitatur juvenis 5 significat apertionem notitiæ eorum quos scandalizavit.
<--- Page Split --->
ARTICULUS LXIII.
An excommunicatus ab Ecclesia, et non a Deo, sit vitandus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, ante finem : « Nemo petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae divisos, etc. »
Videtur saepe errare Ecclesia excommunicando eos qui non sunt excommunicati : si igitur talis petatur qui non est excommunicatus quoad Deum, sed quoad Ecclesiam, videtur quod non debeat nocere pœnitenti.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod eo ipso quod scit divisum, nocere incipit si petit : quia Deus approbat et præcipit, quod homo secundum faciem judicet 1, eo quod homini non nisi de facie fides fieri possit. Unde licet erret Ecclesia, tamen Deus approbat, quod iste se gerat pro excommunicato, et alii vitent eum. Et qui non vult vitare, vinculum Ecclesiae contemnit, et ideo peccat. Et tamen Littera videtur eos excusare ab objectione : quia dicit, per aliquam culpam, etc., si tamen etiam sine culpa reali, sed tantum pro opinata culpa dividatur ab Ecclesia, tunc solutio prima habet locum.
ARTICULUS LXIV.
An teneamur ad confitenda venialia ? et, An reiteranda est confessio eorum quae dicta sunt ?
ibi, E, ante finem : « Coæqualibus quotidiana et levia, etc. »
Videtur enim, quod non teneamur ad venialium confessionem : quia
Illa sunt quae nostram effugiunt notitiam, de quibus dicitur : Delicta quis intelligit ? ergo videtur, quod non teneamur, quia impossibile est confiteri ignotum.
Adhuc, Veniale et mortale non habent proportionem : ergo nec medicinae sed aliqua medicina est confessio pro mortali : ergo nulla erit pro veniali.
LICET de hoc supra habitum est, et solutum, quod, ut puto, non tenemur ad confessionem venialium nisi in generali, scilicet confessione Prime et Completorii et ante altare : tamen pro duobus casibus incipimus obligari quantum possumus, scilicet quia non bene certum est quid veniale, quid mortale a parte nostra, licet in genere facile sit distinguere : et secundus casus est propter securitatem.
Ad m autem quod primo objicitur, dicendum quod ignorata non tenemur, sed scita tenemur confiteri modo prædicto, et non alio, nisi sit nobis dubium quanta sint propter adhærentiam et consuetudinem.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si peccatum mortale et veniale sint improportionabilia, quod medicinae sint improportionabiles : quia ex parte aversionis sunt peccata quaedam improportionabilia, sed ex parte conversionis proportionabilia : et medicina poenitentiae respicit ea ex parte conversionis, non aversionis, ut supra in quaestione de satisfactione, et in quaestione qualiter veniale fiat mortale, habitum est.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit,
4 Et tamen, Joan. vii, 24 : Nolite secundum faciem judicare, etc.
2 Psal. xviii, 13.
<--- Page Split --->
Cum ergo ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat et indubitabiliter constet, peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda : et si ipse defuerit, etiam socio : illud Joannis Chrysostomi superius positum 1 non est ita intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri : sed quia sufficit ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere, et semel. Nec oportet publicari coram multis, quod occultum est. Quod notavit dicens : Non tibi dico ut te prodas in publicum. Sicut enim publica noxa publico eget remedio, ita et occulta, secreta confessione et occulta satisfactione purgatur. Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus 2, iterum confiteamur : sed lingua cordis, non carnis, apud verum judicem id jugiter confiteri debemus. Unde item Joannes ait 3 : Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronunties, et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero obliviscaris, tunc eorum recordaberis nolens, quando publicabuntur, et in conspectu omnium amicorum et inimicorum, sanctorumque Angelorum proferentur. Ita etiam illud Ambrosii : Lacrymae lavant delictum, quod voce pudor est confiteri 4 : ad publicam poenitentiam referendum est. Ibi enim virtutem lacrymarum et confessionis ostendens, significare voluit, quod lacrymae occultae et confessio secreta, sicut quae fit soli sacerdoti, lavant delictum quod pudet aliquem publice confiteri. Quia vero dicit se lacrymas Petri legisse, non satisfactionem vel confessionem : per hoc non excludit illa. Multa enim facta sunt, quae scripta non sunt : et forte nondum facta erat institutio confessionis, quae modo est. Similiter et illud Prosperi : Si sui judices fiant, mutabunt aeterna supplicia. Et illud : Facilius Deum placabunt sibi, qui aut propriis confessionibus crimen produnt, aut nescientibus
<--- Page Split --->
aliis in se sententiam excommunicationis ferunt : ad publicam confessionem et satisfactionem referri oportet. Non enim solis sacerdotibus jus ligandi atque solvendi datum est, si cuique suo arbitrio se poena vel excommunicationis sententia ligare, et absque sacerdotali judicio seipsum Deo vel altari reconciliare licet : quod ecclesiasticae institutioni et consuetudini penitus repugnat. Potius ergo si publice peccasti, publice confitere te reum, et emenda. Si vero occulte deliquisti, etiam sic non taceas : nec tamen dico, ut publices. Taciturnitas enim peccati ex superbia nascitur cordis 4. Ideo enim peccatum suum quis celat, ne reputetur foris, qualem se jam divino conspectui exhibuit : quod ex fonte superbiæ nascitur. Species enim superbiæ est, se velle justum videri qui peccator est : atque hypocrita convincitur, qui instar primorum parentum, vel tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel sicut Cain peccata sua reticendo supprimere quærit 5. Ubi ergo superbia regnat et hypocrisis, humilitas locum non habet. Sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet. Ubi est ergo taciturnitas confessionis, non est speranda venia criminis. Jam certissime liquet, quam sit detestabile peccati silentium, et e converso quam sit necessaria confessio. Est enim confessio testimonium conscientiae Deum timentis. Qui enim timet judicium Dei, peccatum non erubescit confiteri. Perfectus timor solvit omnem pudorem : confessio peccati pudorem habet, et ipsa erubescentia est gravis poena. Ideoque jubemur confiteri peccata, ut erubescentiam patiamur pro poena : nam hoc ipsum pars est divini judicii.
Si ergo quæritur, An confessio sit necessaria, cum in contritione jam deletum sit peccatum? Dicimus quia quædam punitio peccati est, sicut satisfactio operis. Per confessionem etiam intelligit sacerdos, qualiter debeat judicare de crimine. Per eam quoque peccator fit humilior et cautior.
Expositio textus.
Deinde accipiendum est illud capitullum F, « Cum ergo ex his aliisque, etc. »
Et quærendum est de hoc quod dicit, ibi, « Nec necesse est, ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur, etc. »
Ponamus enim quod passus sit recidivum : tunc enim oportet iterum confiteri : ergo falsum est quod dicit.
RESPONSIO. In hoc casu non loquitur : Solutio.
4 HESTCHIUS super Levit., et allegatur de Ponit. Dist. I, cap. Non sunt ad fidem (Nota edit.
Lugd.) 2 Cf. Genes. iv, 9. et seq.
<--- Page Split --->
sed potius cum aliquis implet pœnitentiam injunctam.
DEINDE quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, ante finem : « Quod ex fonte superbiæ nascitur, etc. »
Secundum enim hoc superbia videtur esse fons aliorum malorum : quod est
contra Apostolum, I ad Timoth. vi, 10, ubi dicitur : Radix omnium malorum est cupiditas.
Et hujus solutio quæratur in secundo libro Sententiarum 1, ubi disputatum est de radicibus peccatorum.
Hæc autem de hac distinctione sufficiant.
1 Cf. II Sententiarum, Dist. XXI. Tom. XXVII hujusce novæ editionis.
<--- Page Split --->