DISTINCTIO XVI.
De ponitentiae partibus.
A. De tribus quæ in pænitentia consideranda sunt.
In perfectione autem pœnitentiae tria observanda sunt, scilicet compunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis. Unde Joannes os aureum : Perfecta pœnitentia cogit peccatorem omnia libenter ferre : in corde ejus contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Hæc est fructifera pœnitentia, ut sicut tribus modis Deum offendimus, scilicet corde, ore, et opere : ita tribus modis satisfaciamus. Sunt enim tres peccati differentiæ, ut ait Augustinus 1, et in corde, et in facto, et in consuetudine, vel verbo, tamquam tres mortes. Una quasi in domo, scilicet cum in corde consentitur libidini. Altera quasi prolata jam extra portam, cum in factum procedit libidini assensio. Tertia, cum vi malæ consuetudinis tamquam mole premitur animus, vel noxiæ defensionis clypeo armatur, quasi in sepulcro jam fœtens. Hæc sunt tria genera mortuorum, quæ Deus legitur suscitasse. Huic ergo triplici morti, triplici remedio occurritur : contritione, confessione, satisfactione. Compunctio nobis commendatur ibi : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra 2. Confessio ibi : Justus in principio sermonis accusator est sui 3. Vere enim confitetur qui se accusat, qui exsecrando malum sibi imputat. Et ibi, Effundite coram illo corda vestra 4. Et iterum, Confitemini alterutrum peccata vestra 5. Satisfactio a Joanne præcipitur ubi ait : Facite dignos fructus pœnitentiæ 6, scilicet ut secundum qualitatem et
<--- Page Split --->
quantitatem culpae, sit qualitas et quantitas pœenae. Non enim par debet esse fructus boni operis ejus qui nihil vel minus peccavit, et ejus qui gravius cecidit 1. Ideo discretio pœenitenti valde necessaria est, ut illa gerat quae tradit Augustinus 2, dicens: Consideret qualitatem criminis, in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae : et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici exsecutione. Oportet enim pœenitere fornicantem secundum excellentiam sui status, vel officii, vel secundum modum meretricis, et in modum operis sui : et qualiter turpitudinem egerit, si in loco sacrato, si in tempore orationi constituto, ut sunt festivitates et tempora jejunii. Consideret quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter peccaverit, et quanta victus fuerit impugnatione. Sunt enim qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt : nec exspectant tentationem, sed praeveniunt voluptatem. Et pertractet secum, quam multiplici actione vitii delectabiliter peccavit. Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut cum cognoverit quod peccatum est, cito inveniat Deum sibi propitium. In cognoscendo augmentum peccati, inveniat cujus aetatis fuerit, cujus sapienti a et ordinis. Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii : defleat virtutem qua interim caruit. Dolendum est enim non solum quod peccavit, sed quia se virtute privavit. Defleat etiam quoniam offendens in uno, factus est omnium reus 3. In gratus enim exstitit, qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit 4. Alio etiam modo offendens in uno, factus est omnium reus : quia omnis virtus patitur detrimentum ab uno vitio. Ponat se omnino in judicio et potestate sacerdotis, nihil sui reservans sibi : ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animae, quae faceret pro evitanda corporis morte : et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus, quae faceret pro differenda morte moriturus : semper deprecetur Deum, offerat Deo mentem et cordis contritionem : deinde et quod potest det de possessione : et tunc si quid offerat, securus offerat. Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus 5. Prius dicit Abel, quam ad munera ejus. In judicio ergo cordis conferenda est eleemosyna
<--- Page Split --->
tribuentis. Nec considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Qui ergo sua peccata redimere vult temporalium oblatione, prius offerat mentem.
Caveat etiam ne ductus verecundia, dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare. Quidam enim uni celant, quod alteri manifestandum conservant: quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere: ad quam per frusta putat pervenire. Caveat etiam ne prius ad Dominicum corpus accedat, quam confortetur bona conscientia, et doleat quod nondum audeat sumere, quem multum desiderat cibum salutarem. Cohibeat etiam se a ludis, a spectaculis sæculi, qui perfectam vult consequi remissionis gratiam. Isti sunt digni fructus pœnitentiae, animam captivam elaqueantes et in libertate servantes.4 Et infra: Quærat anima dignos fructus, etsi non dignos pœnitentiae. Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt pœnitentibus. Pœnitentia enim graviores postulat, ut dolore et gemitibus mortuus impetret vitam.
Ex his ostenditur qui sint digni fructus pœnitentiae, quibus vera satisfactio expletur : et quod non omnes digni fructus sunt digni fructus pœnitentiae : quod de illa pœnitentia intelligitur, quæ majorum est criminum. Non enim sufficiunt graviter delinquentibus, quæ sufficiunt minus vel parum peccantibus.
DIVISIO TEXTUS.
« In perfectione autem pœnitentiae tria, etc. »
Hic incipit pars illa, quæ est de partibus pœnitentiae.
Et dividitur in duas partes, in quarum prima traditur differentia ipsarum partium. In secunda autem quæritur, Utrum una sine alia peccati destructionem possit operari ? et hæc incipit in sequenti distinctione.
Adhuc prima subdividitur in duas. In prima enim agit de partibus pœnitentiae, quæ sint, et quot. In secunda autem agit de modis juxta partes acceptis, ibi, C, « Prædictis vero adjiciendum est, etc. »
Ante Litteram tria quæruntur : quorum primum est, Utrum hoc sacramentum sit unum, et qua unitate sit unum et simplex ?
Secundo, An habeat partes, vel non, et cujusmodi sint illæ partes ?
Tertio, Utrum illæ partes ex æquo recipiant sigillatim pœnitentiae rationem, aut pœnitentia prædicetur de omnibus in summa acceptis, et non sigillatim ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
An sacramentum pœnitentiae sit unum ?
constat 1 : ergo non potest esse principium diversorum actuum specie separatorum : sed talium actuum est principium : ergo non est una. Probatio quod talium actuum est principium : quia conteri, confiteri, orare, et jejunare, et eleemosynas dare, sunt actus diversi specie, ad quos movet pœnitentia : ergo ipsa non est ad unum, ut videtur.
AD PRIMUM sic obiicitur :
Sacramenta Ecclesiae non sunt nisi septem : hoc autem non contingeret, si pœnitentia esset plura sacramenta : ergo pœnitentia non est nisi unum sacramentum.
Item, Causa per se cujus effectus est unus, ipsa est una secundum causalitatis illius rationem : sed effectus hujus sacramenti est unus, scilicet deletio peccati actualis : ergo pœnitentia quae est causa deletionis sacramentalis, est una. Minor per se patet : sed major patet ex hoc quod in una ratione causalitatis, non est nisi una causa unius effectus, ut probatum est secundo Physicorum, et quinto metaphysicae Aristotelis.
Item, Actus est unus, scilicet flere commissa cum emendationis proposito : ergo et pœnitentia est una, ut videtur,
M contra.
SED CONTRA :
Nihil est unum ad cujus perfectionem tria exiguntur : ad perfectionem autem pœnitentiae exiguntur tria : ergo ipsa non est una. Probatio primae est in quinto primae Philosophiae, ubi sic dicit Philosophus : « Substantia cujuslibet est secundum semel, ut sex non bis tres sunt, sed semel, sex enim sunt semel sex. » Minor autem scribitur in Littera in principio hujus distinctionis.
Item, Impossibile est habitum unum agentem, nisi natura agat, esse principium actuum diversorum specie separatorum : sed si pœnitentia est una, erit habitus hujusmodi, sicut ex supra dictis
QUÆRITUR ulterius, Si una est, cujusmodi sit illud unum?
Ponuntur enim multi modi unius ab Auctoribus diversis, tam Sanctis, quam Philosophis. Sancti autem sunt Bernardus in quinto de Consideratione. Et Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, et Boetius in libro de Unitate et uno. Philosophi autem sunt Aristoteles in quinto Philosophiae primae, et Avicenna in sua metaphysica, et Alqazel : et longum esset ponere omnium distinctiones : nec oportet, quia quidam non dicunt unum simpliciter, sed secundum quid tantum.
Queritur ergo, an sit unum forma ?
Et videtur, quod sic :
Omne enim quod vere unum est, est unum forma aliqua faciente ipsum unum : sed hoc sacramentum est vere unum : ergo est unum forma.
Item, Unum convertitur cum ente : ergo unde est esse, inde est unum : sed esse est a forma : ergo et unum.
SED CONTRA :
Forma hujus sacramenti videtur non esse una : quia alia est forma contritionis, alia confessionis, et alia satisfactionis : ergo videtur, quod non sit una unitate formae.
Si dicas, quod haec est unitas sacramenti quam non ponit aliquis Philosophorum : quia non fuit de consideratione eorum. Contra : Quæritur, quæ sit illa unitas sacramenti ?
Videtur enim, quod sit formæ quam
1 Cf. Supra, Dist. XIII. 2 S. DIONYSIUS, Lib, de Divinis nominibus,
<--- Page Split --->
nativam vel constitutivam vocat Bernardus: quia sacramentum habet formam et materiam : sed quæcumque habent formam et materiam, habent ea ut partes essentiales: sed in omnibus talibus uniens est ipsa forma : ergo ista unitas est formæ : et tunc procedit supra posita ratio, scilicet cum non sit forma una, quod sacramentum non sit unum, ut videtur.
Si dicas, quod sacramenti unitas est ut uniatur in uno effectu : videtur iterum, quod non sit unum : quia effectus non est unus. Aut enim peccatum secundum culpam remittitur in contritione, aut non. Si sic : ergo confessio et satisfactio non operantur contra culpam : ergo non sunt ad eumdem effectum cum contritione : ergo non sic uniuntur.
Si dicas, quod non remittitur in contritione. CONTRA : ergo non erit nisi attritio, et non contritio : et hoc non stat cum hypothesis : quia suppositum est, quod contritio fuerit, cum quaeritur, utrum in contritione remittatur?
- Item, Dionysius innuit, quod omnis multitudo reducitur ad aliquod unum : quia multa partibus in unum toto, et multa accidentibus in unum subjecto, et multa numero aut virtutibus in unum specie, et multa speciebus in unum genere, et multa generibus sive processibus in unum principio. Et idem omnino per alia verba dicit Philosophus in quinto metaphysicae, in distinctione unius. Quæritur ergo, Si hæc multa quæ sunt hic, sunt multa partibus : tunc debent reduci in unum toto. Et quaeritur, quæ sit forma uniens totum, et vix erit assignare.
SOLUTIO. Dicendum videtur, quod hoc sacramentum est unum unitate sacranenti, sicut dictum est in objiciendo. Et ulterius concedendum videtur, quod est unum unitate formæ sacramentalis. Forma autem hujus sacramentis non eodem modo accipitur ut in aliis, in quibus minister sacramenti qui agit actum verbis, dat formam pronuntiando verba : non enim ita accipitur materia et forma
istius sacramenti, sicut Magister infra determinabit : non enim habet materiam exteriorem, nec formam extra pœnitentem : sed illud dicitur esse materia, unde accipit rationem significandi, sicut est in baptismo, et in aliis : sed quia dolor manifestatus in signis quibusdam est illud, dico dolorem esse materiam, dolorem dico voluntarium manifestatum in signis exterioribus, per quæ signa significat rem quam causat : forma autem sacramenti illius est proprie unde habet virtutem sanctificandi, sicut in omnibus aliis sacramentis ex forma est sanctificatio. Unde forma ipsius est informatio gratia, vel gratia informans hunc dolorem, in quantum sic informans.
Et si objicitur, quod secundum hoc idem est forma et res sacramenti, quod in nullo contingit : quia secundum hoc idem esset faciens et effectum, causa et effectus, quæ omnino sunt impossibilia. RESPONDETUR, quod eadem objectio est de contritione quæ est informata gratia, et aliter non deleret peccatum, nec esset contritio : et tamen confert gratiam. Unde dico, quod gratia non in genere, sed quædam est forma illa, scilicet quæ vim dat dolori, ut deletivus fiat peccati : effectus autem ejus proprius est peccati remissio : hæc autem forma in generali dolore accepta, scilicet quæ informat dolorem in contritione, confessione, et satisfactione, dico quod forma sit hujus sacramenti, a qua sacramentum dicitur unum.
Si quis autem dicat, quod forma pœnitentiæ est verbum quod dicitur a sacerdote, quando absolvit, vel quod est signum aliquod : constat quod ipse non attendit quid facit forma in sacramento secundum Augustinum et Hugonem de sancto Victore : quia illa est quæ accedens ad sacramentum, facit ipsum potens sanctificare : et hoc non facit in pœnitentia verbum quod dicit sacerdos, vel etiam signa, vel ipse dolor voluntarius, sed potius hoc quod dictum est, scilicet gratia informans dolorem illum, ut possit delere peccatum : et res ejus est dele-
<--- Page Split --->
tio peccati omnimoda in culpa et poena. Dicendum ergo ad primum, quod hoc sacramentum est unum.
Ibject . 1 . A d m e r g o q u o d objicitur i n contra - r i u m , dicendum q u o d a d perfectionem alicujus , aliquid v e l aliqua exigi duplici - t e r dicitur , scilicet tamquam e x quibus perficitur , e t tamquam perfectio i p s a complens . S i autem dicitur tamquam e x quibus perficitur potestative v e l univer - saliter , falsa e s t propositio prima : q u i a a d omnis compositi perfectionem h o c m o d o plura exiguntur . S i v e r o dicitur tamquam perfectio ultima complens : t u n c v e r a e s t : q u i a omnis actus ultimus complens secundum speciem , e s t u n u s simpliciter : e t s i c intelligitur probatio q u æ adducta e s t d e quintoprimæ Philo - sophiæ : e t n o n habet h i c locum : q u i a t r i a q u æ exiguntur a d perfectionem p æ - nitentiæ , s u n t partes potestativæ p æ n i - tentiæ , u t infra patebit : e t i p s a perficitur i n illis u t totum potestativum perficitur e x s u i s partibus .
Mobjet . Adaliud dicendum , q u o d pænitentia secundum q u o d e s t habitus movens i n detestationem peccati , virtus e s t , e t n o n sacramentum , e t h o c m o d o n o n habet partes : s e d u t e s t sacramentum , e s t d o - l o r informatus gratia i n signis exteriori - b u s manifestatus , e t s i c habet partes i n quibus perficitur medicinalis dispositio contra morbum actualis peccati .
ralibus : si enim accipiatur forma auri, respondet ei materia, quia est ex sulphure subtili et adustibili, et argentum vivum clarum subtile bene commixta. Si autem accipiantur mineralia secundum quod calido sicco siccabilia sunt, respondet eis materia quæ est aqua. Ita dico, quod si accipiatur forma propria hujus sacramenti, quæ est gratia operans destructionem peccati actualis, secundum quod hujusmodi, respondet ei materia quæ est dolor dispositive operans ad destructionem illam : et hæc est unitas sacramenti ex sua forma sacramentali.
Admergo q u o d contra objicitur d i - Adobject . 1 . cendum , q u o d i s t a t r i a s u n t partes p æ - nitentiæ , e t uniuntur i n forma totius , e t i n t o t o : q u i a i n omnibus illis operatur dolor supra dictus : u n d e n o n sequitur , q u o d e x h o c s i n t i b i plures formæ s i m - pliciter : sicut n o n sequitur dehomine e x h o c q u o d a l i a e s t forma pedis , e t a l i a manus : v e l d e anima e x h o c q u o d a l i a e s t forma intellectus , e t a l i a voluntatis , q u æ s u n t partes e j u s potestativæ .
Adaliud dicendum , q u o d multitudo Adobject . 2 . partium istarum reducitur a d totum : q u i a dolor destruens peccatum quodam - m o d o u n u s e s t , e t subjicitur u t totum contritioni , confessioni , e t salisfactioni .
Veldicituretfortemelius , quodnihilprohibetsecundariosactusesseplures , dummodoordinenturadfinemunum : etitaestdoconteri , etconfiteri , etsatis - facere , quiaomnesunumhabentfinem , quiestplenadestructiopeccatiactualis .
ARTICULUS II.
An istud sacramentum habeat partes, et qua sint illæ partes ?
Mquest . Admquodulteriusquæritur , Quauni - tatesitunum ?
Dico, quod nihil est vere unum, nisi sit unum forma. Contingit autem accipere formam ultimam : et huic respondet materia propria. Et contingit accipere formam primam in genere : et illi respondet materia prima in genere illo : sicut est exemplum Aristotelis de mine-
Secundo quæritur, Utrum istud sacramentum habeat partes, vel non : et quæ sint partes illæ ?
Licet enim in parte hoc jam habitum sit, tamen subtilius est adhuc distinguendum.
Videtur autem non habere partes : quia
- Dicit Ambrosius, quod « sacramentum omne simpliciter est : » simpliciter
<--- Page Split --->
autem est, quod non habet partes : ergo sacramentum istud non habet partes.
Item, Medicina quaedam ordinatur contra morbum originalem : et constat, quod non habet partes nisi formam et materiam, de quibus partibus non loquimur hic, quia illae sunt in omni sacramento : cum igitur alia medicina sit contra morbum actualem, quae pœnitentia dicitur, videtur quod partes habere non debeat, sicut nec illa.
Item, Unius morbi una videtur esse medicina per contrarium : sed actuale est unus morbus : ergo unicam debet habere medicinam per contrarium : non ergo diversificatam in partibus.
Item, Si habet partes : aut hoc convenit, quia per se non sufficit ad expulsionem peccati, aut ex alia causa. Si primo modo : tunc gratia informans dolorem esset imperfecta in actu suo, quod absurdum est : ergo videtur, quod haec non sit causa quare partes habere debeat. Si secundo modo. Contra : Cuicumque natura dat partes ad determinatum actum pertinentes, ipsa dat illas propter perfecctionem in agere. Probatio : quia aliter natura abundaret in superfluis : ergo multo minus hoc est in operibus gratiae quae ex majori diligentia sunt ordinata : ergo totum est imperfectum sine illis in agere : et hoc habitum est pro inconvenientii : quia forma totius est gratia.
Quaest. Ulterius quaeritur hic, Cujusmodi sunt partes illae quae sunt pœnitentiae ?
Omnes enim partes reducuntur ad integrales, vel subjectivas : sicut partes totius in quantitate ad integralem, et partes totius in modo ad universalem sive subjectivam. Aut igitur sunt integrales, aut subjectivae. Si integrales : ergo non accipiunt praedicationem totius, quod falsum est. Si autem subjectivae : ergo quae est forma unius essentialis, est forma alterius : ergo quae est forma confessionis, ipsa est forma contritionis realis, quod falsum est.
Item. Si essent tales partes, opor-
teret quod ipsarum esset unum nomen, et diffinitio una, quod iterum falsum est.
Si dicas, quod aliter est de partibus homogeniis et toto, et aliter de heterogeniis, sicut dicit Aristoteles in quinto primae Philosophiae, ubi distinguit modos totius : quia partes totius homogenii licet sint materiales, tamen quia praedicatur de eis totum, sequuntur naturam totius universalis : unde dicitur, omnis aqua est : et non dicitur, tota aqua, nisi per metaphoram. Partes autem in quibus positio facit differentiam, eo quod sunt heterogeniae, sequuntur naturam totius integri : et ideo dicitur totus lectus, et non omnis lectus, vel omnis homo, ut distribuat pro partibus integrantibus : et sic licet sint ista partes integrantes potestatem pœnitentiae, tamen recipiunt praedicationem totius, propter homogenias esse partes illas. Contra : Omne totum homogenium habet partes non diversas in forma partium, ut aqua, oleum, et cætera liquida : pœnitentia habet partes diversas in forma partium : ergo non est totum homogenium ad illas.
Solutio. Dicendum sine praejudicio multorum, hic multa et diversa et pene adversa dicentium, quod pœnitentia habet partes, et illae partes sunt potestativæ. Pœnitentia enim est quoddam operans ad morbi actualis destructionem : morbus autem actualis est non tantum culpa, sed etiam reatus sequens culpam, et est difficultas ad bonum ex consuetudine et dispositionibus peccati generata. Reatus autem consequens triplex est : unus enim est conjunctus culpæ, qui est debitum pœnæ æternæ : et illo soluto manet adhuc reatus et debitum pœnæ purgatoriae non proportionatae viribus pœnitentis. Soluto illo, iterum manet reatus et debitum pœnæ expiativæ arbitrariæ secundum culpæ modum, et vires pœnitentis. Soluto autem illo, non manet reatus, sed potest adhuc manere difficultas bene agendi. Ad totum autem peccati morbum hunc delendum dico, quod requiruntur tria, scili-
<--- Page Split --->
cet contritio delens primum, confessio delens secundum, et satisfactio delens tertium : difficultas autem tollitur boni consuetudine in omnibus his. Et sic patet, quod potestas pœenitentiae perficitur in his tribus, et sine his tribus non est perfecta.
sine actu nostro et diversificatur ei destructivum secundumdi versitatem morbi.
Ad 1. Ad 1D autem quod primo objicitur, dicendum quod de illa auctoritate dubitatur : quia in libro illo quaesita est, et non inventa. Si autem concedatur, dicendum quod sacramentum dicitur simpliciter ratione effectus simplicis, et non ex eo quod non habet partes : hoc modo quo simpliciter dicitur unum unius : quia simpliciter dicitur multis modis, sicut de quatuor coevis in alia Summa, in quaestione de cœlo est dictum1.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod baptismus non habet hujusmodi partes potestativas, quia non ordinatur contra totum morbum originis, sed partem, scilicet culpam. Pœna autem concupiscentiae manet ad exercitium in pugna. Pœnitentia autem ordinatur contra actualem morbum totum, secundum quod actualis est : unde sicut ille in effectibus diversificatur, ita variantur partes pœnitentiae, secundum quod est sacramentum contra morbum illum ordinatum.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod unius morbi secundum quod est unus, una est medicina : sed sicut diversificantur partes morbi, ita etiam variatur medicina ordinata contra ipsum, ut prius habitum est.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod hoc non contingit ex imperfectione gratiae, sed potius propter ordinem perfectionis : quia aliter ordinate non possent destrui sequela peccati in nobis : quia ita etiam posset objici, quod dolor superfluus esset, eo quod gratia ad totum sufficeret : non enim datur sufficientia in natura vel gratia nisi secundum quod ordinatius fieri potest secundum congruentiam illius naturae quae perfici debet : sicut homini non datur vis ambulativa sine pedibus. Ita morbo actuali non datur destructivum
Ad m quod ulterius quaeritur, jam paAd quest. tet responsio : quia dicimus esse partes potestativas : et si quis subtiliter consideret, sunt talis totius quod medium est inter homogenium et heterogenium. Nec hoc est absurdum ponere : quia Philosophus ponit hoc in libro V primae Philosophiae dicens, quod in totis in quibus diversitatem transpositio secundum aliquid facit, et non facit secundum aliquid, recipiunt totum et omnis, sicut numerus : secundumenim quod numerus est multitudo numerata per unum, dicitur omnis numerus : secundum autem quod numeratur binario aut ternario in quibus ordo facit diversitatem, dicitur totus numerus : et ideo medium est inter totum homogenium et heterogenium. Et ita hic dicendum videtur : quia istae partes sunt, quae quidem recipiunt praedicationem totius, secundum quod dolor informatus gratia agit in omnibus eis : sed secundum relationem ad effectuum diversitatem non recipiunt, scilicet nomen totius, sed potius omnis : quia sic nec tota pœenitentia est in contritione, nec tota in confessione, nec tota in satisfactione, sed in omnibus simul.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.
ARTICULUS III.
An pœnitentia prædicetur de omnibus partibus suis simul in summa, an sigillatim?
Tertio quaeritur, An pœnitentia prædicetur de omnibus partibus illis simul in summa, an sigillatim ?
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod tota salvatur in contritione : quia
Multos credimus salvari per solam contritionem, in quibus non contemptus religionis, sed articulus necessitatis confessionem excludit.
Item, Luc. vii, 37 et seq., de Maria Magdalena, cujus signa contritionis scribuntur, non tamen confessio, nec satisfactio injuncta.
Item, De Petro, Matth. xxvi, 15, cujus contritio significatur, non confessio, vel satisfactio. Et in sequenti distinctione de hoc multae auctoritates inducuntur in Littera. Ergo videtur, quod ista tria nec sunt partes integrales, nec essentiales, sed tantum secundum bene esse.
Item, Hoc videtur de satisfactione : quia saepe sufficit lamentum contritionis ad deletionem totius : ergo tunc non oportet injungere satisfactionem pro peccato : et si injungitur, fit hoc ad conservandum in bono potius, quam ad deletionem peccati.
Item, Ponamus, quod aliquis contritus statim moriatur : constat, quod ipse salvabitur : ergo ad salutem non exigitur confessio et satisfactio.
Ex his rationibus videtur esse substantialior contritio, quam aliqua aliarum : quia contritio sine aliis quandoque fit et sufficit : aliae autem sine contritione numquam.
Solutio. Ad haec autem et omnia similia dicendum videtur, quod ista tria partes potestativae sunt pœenitentiae, et omnes simul operantes in ipsa, et etiam successive : omnes quidem simul, secundum quod una est in actu, et duae, vel una in volo : sicut cum contritio est in actu, et confessio et satisfactio sunt in voto : et cum confessio est in actu, virtus contritionis est in ipsa, et satisfactio in voto : et cum satisfactio est in actu vis confessionis est in ea secundum quod
est injuncta pro peccatis, et vis contritionis quoad dolorem et peccati detestationem : et sic numquam una separatur ab altera : et haec non repugnant. Et penitentia perficitur in una sine altera, et non perficitur in una sine altera. Et haec iterum non habent repugnantiam.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod aliter est in his in quibus ipse Dominus formam habuit sacerdotis absolventis : quia praesentatio sufficiebat apud eum qui novit et morbum et morbi circumstantiam. Et satisfactio generalis intelligitur in hoc quod dixit Jesus mulieri adulterae : Jam amplius noli peccare 1.
Ad tertium de Petro similiter est dicendum : tamen in his non excluditur votum confitendi, vel etiam actus confessionis : quia multa sunt facta quae non sunt scripta, ut dicitur in fine Evangelii Joannis 2.
Ad aliud dicendum, quod satisfactio ad minus requiritur in voto et lamento interiori : quia satisfactionis modus est multiplex, scilicet per pœenam interiorem et exteriorem secundum quod etiam aliquid adjunctum confessioni reducitur ad satisfactionem, sicut erubescentia, et lamentum contritionis : et hoc modo etiam est satisfactio quaedam : quia, sicut diximus, in pœenitentia est quodammodo sicut in numero, qui secundum aliquid est homogenium et secundum aliquid est heterogenium.
Ad aliud dicendum, quod ille qui sic conteritur, habet in voto confessionem et satisfactionem.
Ad aliud dicendum, quod illae partes possunt considerari in habitu, vel in actu : vel voto, et exsecutione. Si primo modo : tunc pœenitentiae est magis essentialis contritio, quam aliae. Si autem secundo modo : tunc omnes sunt substantiales, sed ordinate, ut dictum fuit prius, ubi assignatur qualiter una est in alia.
<--- Page Split --->
idem erit dicere peccatum cordis, et oris.
ARTICULUS IV.
An sicut Deum tribus modis offendimus, scilicet corde, ore, et opere : ita tres partes pæniteniæ respondent istis tribus modis offendendi?
Deinde quæritur de his quæ dicuntur in Littera, ibi, A, circa initium : « Hec est fructi/era pænitenitia, ut sicut, tribus, etc. »
Nihil enim videtur hoc dicere : quia
- Ad peccatum quod fit in corde, tenemur conteri, confiteri, et satisfacere : ergo si cessent etiam alii duo modi peccandi, omnes partes pænitenitæ concurrunt ad peccatum solius cordis : ergo tres partes pænitenitæ non respondent his tribus modis peccandi.
Eadem est objectio de peccato solius oris, et de peccato solius operis.
- Item, Pænitenitia ordinatur ad expulsionem actualis peccati secundum pænam et culpam : constat autem, quod culpa et pæna sunt in solo peccato cordis : ergo tota pænitenitia ordinatur contra illud : ergo falsum est, quod sic accipiantur partes pænitenitæ, quod penes tria instrumenta peccandi, tres sint partes pænitenitæ.
Si dicas, quod hic non intelligitur os carnis, sed potius os spiritus : sicut dicit Dominus, quod ea quae procedunt de ore, de corde exeunt, ut cogitationes malæ, furta, blasphemiæ, etc. Hæc sunt quæ coinquinant hominem 1.
CONTRA : Os illud, aut est sensualitatis, aut delectationis secundum inferiorem partem rationis, aut cogitationis qua sibi homo interius loquitur de peccato faciendo. Et quocumque modo dicatur, superfluit quod dicitur peccatum cordis : quia
- Item, Tunc superfluit tertia pars in quibusdam peccatis, scilicet in peccato cordis et oris.
Item, Secundum hoc non respondent ei partes pænitenitæ : non enim dicimus, quod sicut est os interius quo peccamus, quod ita sufficit ore interiori confiteri, sed potius ore exteriori oportet fieri confessionem : ergo non est os interius de quo hic dicit, quod peccato oris per contrarium respondet confessio.
Ulterius, Videtur quod secundum istam assignationem non debet esse nisi una pars pænitenitæ, scilicet contritio : quia in omni morbo sufficit occurrere causæ : amputata enim causa, præciditur morbus : sed motivum in homine est cor, os autem et manus mota tantum. Si igitur motivum erit bene se habens, ea quæ moventur, necessario bene se habebunt : sed per contritionem bene se habot cor, ut dicitur in Littera : ergo per contritionem alia bene se habebunt ex continenti : ergo superfluunt confessio et satisfactio.
Item, Videtur male dicere, quod peccato oris respondeat confessio : quia peccatum oris supponit peccatum cordis sicut causam : ergo peccato oris respondent duo, scilicet contritio et confessio.
Eadem est objectio de peccato operis : quia illud etiam supponit peccatum cordis : ergo illi respondebunt contritio et satisfactio sine confessione, ut videtur.
SOLUTIO. Quidam dixerunt, sicut in objectione dictum est, quod in omni peccato illa tria concurrunt, scilicet cor, os, et opus : et trahitur hoc ab Augustino in libro XII de Trinitate, qui exponens illud verbum Domini, Matth. xv, 18 : Quæ procedunt de ore, de corde exeunt, etc., ponit os interius, et redit ad hoc quod cor facit primam peccati conceptionem : sed quia os in duos usus congruit,
<--- Page Split --->
scilicet locutionem, et comestionem, ideo perpetratio apud se peccati dicitur locutio cordis, et est actus interioris oris, secundum quod congruit in usum loquela. Item, secundum quod congruit in usum comestionis in qua est delectatio et incorporatio cibi, respondet sibi interior delectatio peccati. Præter autem haec duo est ipse peccati actus, qui est interius vel exterius. Et ita quidam dicere volebant, quod ad omne peccatum tres pœnitentiae partes exiguntur. Sed ego judico hoc non esse secundum intentionem hujus Litteræ. Unde dico, quod partes pœnitentiae dupliciter respondent peccato, scilicet ut medicina tantum, et sic omnes tres partes pœnitentiae respondent omnibus peccatis : respondent etiam ut medicina simul et habentes congruentiam in actu et in instrumento agendi, et sic contritio non respondet nisi peccato cordis, et confessio non nisi peccato oris, et satisfactio non nisi peccato operis : et hoc non est difficile intelligere cuilibet : et hic est intellectus Auctoris inductus in Littera.
Ad 1 et 2. DICENDUM ergo ad primum, quod omnes partes exiguntur contra quamlibet peccati differentiam, ut medicina sunt, et hoc modo sunt partes pœnitentiae : sed non oportet propter hoc quod omnes cum qualibet peccati differentia convenientiam habeant in actu et instrumento agendi.
Per idem patet solutio ad sequens.
Ad aliud quod ulterius quaeritur de quorumdam adaptatione, dicendum quod ab Augustino est, ut dictum est, sed non ad propositum secundum Litteræ intentionem.
Ad object. Ad aliud autem quod contra objicitur, dicendum quod cor quando omnia intus ponuntur, strictius sumitur : quia licet omnes illi tres actus sint cordis, tamen in concipiendo est in actu cordis, quod est prima causa motuum : et in loquendo intus vel delectando est cor, non ut cor, sed in officio oris, et ministrando actum interiorem, est in officio manus.
Ad aliud dicendum, quod non est simile omnino in peccati perpetratione, et medicina peccati : quia medicina est ab extra, perpetratio vero peccati ab intra : et ideo non eodem modo respondent ei secundum hanc adaptationem pœnitentiae partes : et ideo oportet confessionem ab extra fieri : quia illa accipit medicinam a clavibus Ecclesiæ, quod fieri non potest nisi peccatum procedat in notitiam habentis claves : et ad hoc non sufficit os interius, sed exterius oportet adesse.
Ad aliud dicendum, quod cor non potest se bene sufficienter habere, nisi per opus oris et manus : quia sicut dictum est, medicina peccati in culpa et pœna est a partibus pœnitentiae : et pars medicinæ quæ est a clavibus, non accipitur nisi confessione qua peccatum procedit in notitiam habentis clavem : alia autem pars trahitur a consuetudine quæ facit bonum cordis habitum removentem difficultatem bene operandi : et illa non potest esse in corde nisi per opus.
Ad aliud dicendum, quod partes pœnitentiae dupliciter respondent peccato, ut dictum est : et illa objectio non procedit nisi uno modo : et tamen verum est quod concludit : quia confessio supponit contritionem, si vera est : et satisfactio supponit contritionem et confessionem : sed non sequitur, quod in peccato operis duo sufficiant, scilicet contritio et satisfactio, et in peccato oris alia duo, scilicet contritio et confessio. Et ratio hujus jam supra dicta est.
ARTICULUS V.
An tribus differentiis peccati quæ sunt cor, factum, et consuetudo, correspondeant tres partes pœnitentiae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Sunt enim tres peccati differentiae, etc. »
<--- Page Split --->
Hæc enim est alia adaptio istarum partium.
Videtur autem bæc insufficiens : quia 1. Nihil est hic cui respondeat confessio proprie : omni enim facto respondet satisfactio.
Adhuc reducit idem Augustinus illam radicem quæ est timor male humilians, ad illam quæ est amor male inflammans : ergo secundum hoc non deberet esse nisi una pars medicinæ, quæ ordinetur contra malum amorem.
- Item, Videtur, quod hæc assignatio non conveniat omni peccato : quia multa peccata non producuntur in publicum, sed manent occulta : ergo illis nec confessio nec satisfactio respondebit, ut videtur.
Item, Multi peccant semel, et non trahunt in consuetudinem : et illis iterum non videtur hæc adaptatio convenire.
Si dicas, quod confessio respondet defensioni peccati, et satisfactio consuetudini : adhuc videtur non competere : quia multi sunt, qui peccatum suum numquam defendunt : et tamen confiteri tenentur.
Item, Gregorius in Glossa super Job, n, 11 et 12, aliter distinguit ibi : Quare non in vulva, etc. Est enim secundum eum peccatum in vulva, peccatum in corde : egressum ex utero, in opere : exceptum genibus, in quibus blanditur ei fomentum blandiens per adulationem : et lactatum uberibus, nutritum per mali consuetudinem. Ergo videtur, quod quatuor secundum hoc debent esse modi satisfaciendi.
Item, Secundum genera morborum multiplicantur medicinæ diversæ : constat autem septem esse genera morborum capitalium in actuali peccato : ergo secundum hoc multiplicari debent partes medicinæ : sed medicina peccati actualis est pœnitentia : ergo septem debent esse partes pœnitentiae, ut videtur, et non tres tantum.
Si dicas, quod medicina ordinatur contra morbi radicem. CONTRA : Quia secundum hoc non deberent esse nisi due partes vel una : quia, ut dicit Augustinus, « Omne peccatum est, aut ex timore male humiliante, aut ex amore male inflammante. » Et hæc est Glossa super illud Psalmi lxxix, 17 : Incensa igni.
ITEM, Si contra hujusmodi differentias peccatorum ordinantur partes pœnitentiae, quaeritur,
Quid ordinatur contra illas quas tangit Joannes in I Canonica, n, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, etc. ? Contra nullum enim illorum ordinatur directe aliqua pars pœnitentiae.
Item, Videtur quod Augustini insufficiens est adaptatio in Littera : quia non adaptat nisi contra morbum occidentem vel mortificantem : morbus autem venialis non mortificat : ergo contra illum non ordinatur aliqua pars pœnitentiae : quod est contra ea quæ infra in hac eadem distinctione dicentur in Littera, ubi facit Magister tractatum de confessione et satisfactione venialium.
SOLUTIO. Dicendum, quod hæc adaptatio quam facit Augustinus etiam per congruentiam fit ad partes pœnitentiæ : et non fit prout ipsæ partes accipiuntur in ratione medicinæ tantum : sed differt hæc adaptatio a præcedenti : quia præcedens facta est per congruentiam substantiæ peccati et instrumenti ejus, ad substantiam partium pœnitentiæ : ista autem fit per conformitatem proprietatis ad proprietatem, et potest sic fieri : Omne peccatum mortale communiter habet mortificationem vitæ spiritualis : cum hoc autem adjunguntur ei tria, scilicet duo in comparatione ad peccantem, et tertium in comparatione ad proximum. In comparatione autem ad peccantem duo sunt : zelatio turpitudinis ne reprehendatur, et hæc mala est : et iteratio vel defensio cum reprehenditur, et hæc significat duritiam cordis, vel voluntatis obstinationem in peccato. Tertium, in
<--- Page Split --->
comparatione ad proximum, est scandalu m per malum exemplum. Et hæc significantur in tribus mortuis, ut patet in Littera. Compunctio autem per hoc quod est dolor cordis occultus, ordinatur contra delectationem in occulto : et confessio contra malam manifestationem peccati, quia confitens per ministrum Ecclesiae reconciliatur Ecclesiae : satisfactio autem per altitudinem boni contrariatur consuetudini male inducendo contrarium habitum, qui removet difficultatem bene agendi.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ista adaptatio est per modum congruentiae ad id quod frequentius est in peccato. Vel dicendum, quod duplex est peccati manifestatio, scilicet in præsenti coram hominibus, et in futuro judicio, et tunc coram Deo et Angelis : et verecundia confessionis abolet modo verecundiam quae fieret in judicio, si modo non manifestaretur.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod omnis malus actus relinquit dispositionem debilem vel fortem inclinantem actum similem : et illa dispositio vocatur hic consuetudo.
Ad 3. Ad HOC autem quod objicitur de distinctione beati Gregorii, dicendum, quod illa sumitur penes ea quae retinent hominem in peccato, et quandoque non sunt peccata ejusdem : sicut quando blanditur ei vitio adulationis, adulatio in alio est, scilicet in adulante. Lactatio autem idem est quod consuetudo, et egressus ex utero idem quod manifestatio generaliter sumpta, et conceptio idem quod cordis occultum : et ideo quarto ablato, illa divisio revertitur ad istam sub alia metaphora signata.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod partes pænitentiae non adaptantur capitalibus vitiis : quia cum pænitentia sit in opere interiori, necesse est quod multiplicetur secundum operandi instrumenta, in quibus radicem morbi excidit : omnia autem capitalia possunt tribus instrumentis peccandi perpetrari : et ideo unicuique
capitali respondent omnes partes pænitentiae.
Ad ALIUD dicendum, quod duplex est radix peccati, scilicet innata ex radice corrupta, et facta ex opere peccati : et contra primam non ordinantur partes pænitentiae, sed contra secundam. Unde habitum est in præcedenti distinctione, quod satisfactio est causam peccati excidere, etc. Sed radices quas tangit Augustinus, sunt innata e natura corrupta. Dico autem radices factas ex peccato, sicut culpam et pronitatem, quæ relinquuntur ex peccato actuali et inclinant ad sequens ejusdem speciei peccatum.
Ad ALIUD dicendum, quod Joannes non tangit radices peccati ex parte peccantis, sed potius ex parte objecti moventis ad peccandum : pænitentiae autem partes non ordinantur contra peccatum ex parte objecti moventis, sed potius ex parte peccantis, secundum hoc quod relictum est in ipso per opus actualis peccati interius vel exterius. Et per hoc patet solutio ad omne illud quod objicitur de radicibus vitiorum.
Ad ULTIMUM dicendum, quod veniale non est peccatum nisi secundum quid : et sua pænitentia est pænitentia secundum quid, et non simpliciter : et ideo non aptantur ei partes pænitentiae.
ARTICULUS VI.
Quid sit contritio in genere ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, post initium : « Compunctio nobis commendatur, etc. »
Et quaeruntur hic sex de computicione : quorum primum est, Quid sit genere ?
Secundum, Quid sit propria diffinitione ?
<--- Page Split --->
Tertium, Quæ sit differentia inter contritionem, attritionem, et compunctionem?
Quartum, Cujus partis animæ sit contritio ?
Quintum, Utrum eodem modo fiat semper in Novo et Veteri Testamento ?
Sextum, Quid moveat ad contritionem, utrum fides, vel alia virtus? et si fides, ratione cujus articuli movet ad ipsam?
AD PRIMUM obiicitur sic :
Omnis dolor est in genere passionis : contritio est dolor quidam : ergo est in genere passionis. PRIMA patet de se. SECUNDA patet per illud Augustini supra habitum : « Semper doleat, et de dolore gaudeat, etc. »
Item, Augustinus : « Si pœnites, pœna tenet te : » constat autem, quod hoc maxime dicitur propter contritionem : ergo contritio est pœna tenens pœnitentem : sed omnis pœna est passio : ergo, etc.
Item, Contraria sunt in eodem genere : sed dolor et delectatio opponuntur contrarie : ergo sunt in eodem genere : sed delectatio est in genere quod est passio, ut dicit Philosophus : ergo et dolor, et per consequens contritio.
Item, Omne illud secundum quod aliquid alteratur proprie, est passio, vel passibilis qualitas : sed secundum dolorem fit alteratio hominis proprie : ergo est passio vel passibilis qualitas. PRIMA scribitur in septimo Physicorum. SECUNDA autem patet per hoc quod Philosophus dicit in VIII Ethicorum, quod dolore et delectatione alteratio est habentium sensum. Cum igitur contritio sit dolor quidam, erit in genere passionis, etc.
Item, Si contritio contrariatur peccato, quantum ad aliquid habet contrarietatem ad ipsum : sunt autem in peccato duo, scilicet libido sive delectatio com-
mutabilis boni, et aversio ab incommutabili bono : sed constat, quod non contrariatur ratione aversionis : ergo ratione delectationis in bono commutabili, quia contritio dolet de delectatione. Cum igitur delectatio sit passio, et dolor est passio, ut videtur.
Item, Supra 1 habitum est, quod pœnitentia est amaritudo animæ pro malo quod quisque commisit. Et hoc maxime competit ratione contritionis : ergo contritio est quædam amaritudo animæ : sed amaritudo animæ est passio : ergo et contritio, etc.
Item, Sicut se habet corpus ad passionem sibi illatam, ita spiritus ad passionem quæ sibi infertur : sed omne immutans corpus, passio quædam est corporis : ergo etiam omne immutans spiritum, passio quædam erit spiritus : dolor autem contritionis immutat spiritum : ergo est quædam passio spiritus.
Si dicas, ut quidam dicunt, quod in contritione dolor est materialis, et voluntas actualis est circa dolorem, et illa est actus et formalis pars contritionis : et ideo contritio non est in genere passionis nisi gratia ejus quod est materiale in ipsa. CONTRA : Ira, misericordia, nemèsis, non sunt sine voluntate : et tamen a Philosopho dicuntur esse passiones : ergo ex hoc quod voluntas sit circa aliquid, non facit ipsum non esse passionem.
Item, Ex hoc quod voluntas est circa aliquid, non variatur essentia ipsius : quia aliter oporteret dicere, quod quælibet res variatur in essentia quando est volita, et quando non est volita : constat autem, quod dolor sive tristitia secundum se passio est : ergo etiam sive sit circa eam voluntas, sive non, adhuc erit passio : sed contritio dolor est : ergo est in genere passionis.
Item, Omne 1 illatum a quodam agente, passio est : sed omnis dolor est illatus a quodam agente : ergo est pas-
<--- Page Split --->
sio. Prima probatur ex diffinitione passionis. SECUNDA probatur ex hoc quod dolor est a contrario corrumpente : et contrarium corrumpens quoddam agens est aliud ab ipso quod corrumpitur.
Sed contra.
SED CONTRA :
Nulla passione meremur : contritio est passio quaedam : ergo contritione non meremur. PROBATUR autem prima et a communiter loquentibus, et ab eo quod meriti principium est in nobis, passionis autem principium est in alio. SECUNDA autem pro hypothesis accipitur ab adversario.
Item, Nihil cujus principium effectivum non est in nobis patientibus, cadit in praecepto : passionis principium effectivum non est in nobis patientibus : ergo non est in praecepto : sed contritio est in praecepto : ergo a destructione consequentis ipsa non est passio. PRIMA probatur, quia non praecipitur nisi opus cujus nos domini sumus et causa. SECUNDA patet per diffinitionem passionis.
Item, Nulla passio est virtus, vel pars virtutis : contritio est virtus, vel pars virtutis : ergo contritio non est passio. PRIMA probatur ex hoc quod habetur in II Ethicorum, quod virtutes habitus sunt, non passiones. SECUNDA probatur per ante habita : quia dictum est, quod pœnitentia est virtus, et contritio est virtus, vel pars pœnitentiae.
Item, Nulla passio est optimorum operativa : sed contritio est optimorum operativa : ergo contritio non est passio. PROBATIO primæ est, quia non operatur optima nisi habitus, qui non est in genere passionis, ut dicit Philosophus. Secunda patet per hoc quod laudabile et remunerabile est opus contritionis.
- Item, Nulla passio contrarietatem habet ad habitum aliquem : sed contritio habet contrarietatem ad habitum vitiorum : ergo contritio non est passio. Prima probatur ex hoc quod contraria sunt in eodem genere proximo. SECUNDA ex hoc quod nihil expellit aliud nisi contra-
rium : et contritio expellit omnes habitus vitiorum.
SOLUTIO. Sine praejudicio videtur mihi distinguendum esse in contritione : aut enim est pœnitentiae virtutis, aut pœnitentiae sacramenti : et quæ sit differentia inter ista, ex superioribus satis patet. Si est pœnitentiae virtutis : sic non est pars, sed actus quidam, ad quem movet pœnitentia virtus, prout est detestans peccatum perpetratum, in quantum peccatum perpetratum est. Et quia hic actus punitivus sui est et vindicativus, non est sine pœna : et tamen illa non dat ei essentiam formalem : quia pœna se habet ad actum voluntatis, sicut factum ad faciens : et tunc dicitur contritio, non contriti passio, sed potius conterentis actus factivus pœnae in contrito. Et licet idem sit conterens et contritum substantia, esse tamen non est idem, ut infra patebit.
Si autem accipitur pœnitentia ut sacramentum, tunc nihil prohibet passionem esse aliquid de essentia contritionis : quia pœnitentia ordinatur contra peccatum, per pœnam satisfaciens de peccato : et sic meo judicio contritio est contriu passio voluntarie suscepta vel facta pro peccato. Secundum autem istas duas vias oportet respondere argumentis ad utramque partem inductis.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, sustinentes quod contritio est virtutis pœnitentiae motus quidam, dicimus quod dolor quidem est in genere passionis, sed contritio sic sumpta non est dolor, sed potius actus factivus doloris in contrito : et ideo contritio vel virtus est, si in habitu sumitur : vel actus, si in actu consideratur, et non est in genere passionis hoc modo sumpta.
AD PROBATIONEM dicendum, quod Augustinus vocat dolorem prout est materia pœnitentiae sacramenti, et non prout est virtus, vel virtutis.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus loquitur de signis pœnitentiae hoc modo,
<--- Page Split --->
prout significatur causa per effectum : piena enim est effectus pœnitentiae et contritionis, ut jam patuit : et non intendit, quod pœna essentialiter sit pœnitentia, vel contritio.
rum contritio contrariatur peccato secundum se totum. Sed verum est, quod delectatio quae est ex peccati actu, contrarium habet dolorem qui est ex actu conterentis, sicut passionem contingit contrariari passioni.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod contritio prout est contriti actus, vel habitus, non contriatur delectationi, sed tantum prout est passio contriti : et dico habitum contritionem secundum id quod est, licet proprie nominet vel actum vel passionem : quia nomen verbale est, et potest ab activo et passivo descendere. Sed nos etiam nominamus habitum eodem nomine, ideo quia habitus quidam propria nomina non habent.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod in veritate omne quod alterat, physice loquendo, est passio, vel passibilis qualitas: sed non dicimus accipientem habitus alteratum, sed potius perfectum : neque alteratum eum qui de habitu agit, nisi hoc sit aliud genus alterationis, ut dicit Philosophus in secundo de Anima : sed nos non dicimus, quod contritio prout dicitur conterentis actus, sit alterans contritum, sed potins prout est passio contriti et subjecti : et hoc etiam tantum est in genere passionis : sed sic nec est virtus, nec actus virtutis, sed potius effectus ejus in eo circa quod agit virtus pœnitentiae sive contritionis, ut prius habitum est.
Ad5. Ad aliud dicendum, quod contritio et quælibet alia virtus, duplicem habet contrarietatem ad vitium et peccatum. Unam in speciei suæ essentia : sicut album contrariatur nigro, et sic una virtus duobus vitiis vel uni opponitur, quorum ipsa est medium. Aliam autem habet contrarietatem ad ipsum in suo toto in quo radicatur, quod est gratia gratum faciens quæ contrariatur peccato non in hac specie vel in illa, sed omni peccato, secundum quod est culpa et offensa Dei : et quoad hoc etiam una virtus non est sine alia. Et secundum hunc modum virtute totius, et aliarum conjunctarum sibi in toto illo, unam habet contrarietatem ad omne peccatum. Utroque istorum modo-
Ad aliud dicendum, quod pœntientia accipitur ibi in ratione sacramenti, in quo dolor materia est, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur,. quod dolor immutans spiritum, passio est secundum quod hujusmodi : sed ille non est essentialis nisi sacramento, non virtuti, ut habitum est. Nec aliquis capiat hoc quod dico immutari spiritum, quia intelligo spiritum immutari, idem quod hominem secundum spiritum immutari : quia anima proprie loquendo et per se non movetur, sed potius per accidens.
Ad aliud dicendum, quod illa solutio Ad 8 et 9. bona est, dummodo debite intelligatur : non enim sic intelligitur, quod dolor sit materialis, sicut pars materialis est essentialis, sed potius circa quam est voluntas conterentis, sicut circa effectum : et tunc patet, quod nihil est contritionis pars, secundum quod contritio est virtus : sed ego non reputo inconveniens, quod dolor sit essentialis pœnitentiae, secundum quod est pars sacramenti, et manens in genere passionis.
Et per hoc idem etiam patet solutio ad sequens : quia voluntas non variat volitum, sed potius e converso : sed contritio non nominat hoc, secundum quod descendit a verbo activo, sed potius conterentis habitum vel actum, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi de dolore loquamur, non est illatus ab alio agente, sed potius eodem, non ut eodem sumpto : et qualiter hoc fit, infra quæritur : sed hic sufficit, quod contritus ipsemet sibi infert dolorem : tamen concedo plane, quod dolor passio est, et etiam contritio, secundum quod est ex parte contriti, et non conterentis : sed hoc
<--- Page Split --->
modo pars est sacramenti, et non virtus, vel pars virtutis.
Ad probationem dicendum, quod contrarium non facit dolorem, sed potius idem contrarie afficiens per voluntatem circa peccatum : quia primo voluit hoc cum fecit, modo autem detestatur et dolet. Et haec duo congrue respondent peccato ratione duorum quae sunt in ipso, scilicet libido sive dilectio boni commutabilis, et ratio offensae divinae.
ex se, sed ex illo quod voluntas ponit circa eam.
Ad aliud dicendum, quod prima per Adolc se loquendo vera est. Secunda autem generaliter proposita, falsa est, sed particulariter vera est. Et ratio hujus patet ex praehabita distinctione.
Ad aliud dicendum, quod passio quae Adolc est dolor secundum quod est passio, non est contritio virtus, vel aliquid essentiae ejus, sed est aliquid sacramenti.
Ad object. 1. Ad n autem quod in oppositum objicitur, oportet iterum dicere, quod nos concessimus quod dolore meremur, secundum quod est aliquid sacramenti, sicut materia in qua sacramentum perficitur : eo quod hoc sacramentum quaerat sibi materiam interiorem, sicut alia exteriorem : et causa jam supra dicta est.
Dicendum igitur, quod passiones dupliciter considerantur, scilicet in comparatione ad agens, et in comparatione ad patiens. Et primo modo dupliciter considerantur : agens enim ipsas, aut est intra voluntarium et discretum, id est, volens et discernens in agendo : aut extra. Si intra : tunc illa passio potest esse meritoria, vel demeritoria : quia est voluntaria, exclusa violentia, et ignorantia : et sic est dolor in contritione. Si autem est extra : tunc nec est meritoria, nec demeritoria : et sic probatur, quod passionibus non meremur. Si autem consideratur ex parte suscipientis, adhuc dupliciter consideratur : aut enim secundum quod est tantum transmutans passum, aut prout bene vel male informatur a voluntate sustinendi honesta causa vel inhonesta. Si primo modo : tunc etiam verum est, quod passionibus non meremur : et hoc est considerare passionem ut passionem. Si secundo modo : tunc passionibus contingit aliquem mereri vel demereri, secundum quod bene vel male per voluntatem informatur : sed non erit meritoria passio
Ad aliud dicendum, quod non contraAdolc riatur vitio per hoc quod est haec passio, sed potius per hoc quod est habitus, ut dictum est. Sed tamen ipsa passio expellit peccatum, sed operatione sacramenti, non virtutis.
ARTICULUS VII.
Quid sit contritio propria diffinitione ?
Secundo quaeritur, Quid sit contritio propria diffinitione et essentia, sive quid est dicenda ?
Dicunt autem quidam, quod est dolor voluntarius pro peccatis semper puniens in se quod dolet commissise.
SED CONTRA :
Sicut supra 1 habitum est, ista est diffinitio quaedam pœenitentiae : ergo male aptatur parti pœenitentiae.
Praeterea, Videtur non esse dolor : quia dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : «Dolor ex carne, est dolor quadam ab ejus passione dissensio : sicut animae dolor, qui vocatur tristitia, est dissensio ab his rebus quae nobis nolentibus acciderunt ». » Constat autem, quod peccata non acciderunt nobis nolentibus, praecipue actualia mortalia, contra quae specialiter ordinatur contritio. Ergo vide-
<--- Page Split --->
tur, quod non sit dolor de illis : et contritio est de illis : ergo contritio non est dolor, ut videtur.
Item, Videtur quod nihil sit dictum, dolor voluntarius : aut enim hoc est dictum, quod voluntas doleat, aut quod voluntas sit de dolore quo aliud aliquid dolet quam ipsa voluntas. Si primo modo. CONTRA : Nihil de quo est voluntas ut voliti afficientis voluntatem, dolet voluntas, sed potius gaudet in illius consecutione : sed hoc modo, sicut dicit adversarius, de dolore est voluntas : ergo non dolet, sed gaudet in illius consecutione.
Item, Non videtur philosophicum dictum esse, quod voluntas dolet : sic enim dicunt Damascenus, Gregorius Nazianzenus, et Aristoteles : « Omnis voluntas in ratione est : et si rationalis non est, voluntas non est. » Dicit autem Aristoteles in VII Ethicorum, quod « omnis delectatio est generatio vel motus in sensibilem animam : » ergo nulla delec tatio est in rationali : et voluntas est pars animae rationalis : ergo nulla delec tatio est in voluntate : sed opposita habent fieri circa idem : ergo etiam nulla tristitia est in voluntate : sed dolor est tristitia, ut dicit Augustinus in auctoritate 1, sic quod ipsa dolore afficiatur, ut videtur.
Item, Nihil dolore potest affici secundum se, nisi quod habet contrarium secundum se : sed voluntas secundum se accepta prout est pars animae rationalis, non habet contrarium secundum se : ergo dolore non afficitur secundum se.
Si autem dicitur dolor secundo modo voluntarius, scilicet quia est voluntas de dolore quo aliquid dolet extra voluntatem. CONTRA : Dolor qui est generaliter destructivus peccati, est de omni peccato : dolor autem in sensibili anima acceptus, non est de omni peccato : ergo non est destructivus peccati. PRIMA patet per se. SECUNDA autem probatur ex hoc quod multa peccata sunt quae nullum ha-
bent objectum vel delectationem in sensibili anima.
Inde sic : Dolor contritionis est generalis, et generaliter destructivus peccati : dolor autem prædicto modo dictus non est generalis, generaliter peccati destructivus : ergo non est dolor contritionis : dictum autem erat, quod est dolor contritionis.
- Ulterius quaeritur de hoc quod dicit ibi, Semper puniens. Constat autem, quod non loquitur de pœna secundum habitum, sed secundum actum : sed existente pœna secundum actum, non potest intense inesse alius actus : ergo non posset intense moveri umquam alio actu : ergo non posset intense diligere, vel credere, vel aliud hujusmodi : quod magnum est inconviens.
ULTERIUS quaeritur de aliis compluriQuest. 1. bus diffinitionibus quae inveniuntur.
Isidorus enim sic diffinit : « Contritio est compunctio et humilitas mentis cum lacrymis, veniens de recordatione peccati, et timore judicii. »
Videtur autem, quod illa diffinitio sit insufficiens multis rationibus.
Primo, quia humilitas est virtus divisa a contritione, sive sacramentum, sive virtus sit : ergo non debet cadere in diffinitione ipsius.
Secundo autem, quia videtur compunctio sive contritio non esse mentis proprie, sed potius partis sensibilis : quia omnis dolor est in parte sensibilis, sicut innuit Augustinus dicens, quod « dolor est sensus eorum a quibus dissentit anima, ex carne ortorum. »
Item, Philosophus dicit, quod « dolor est sensus divisionis continui : » ergo videtur, quod non sit mentis proprie.
Si dicas, quod mens est faciens compunctionem : tunc quaero, Quid vocatur ibi mens ? Constat enim, quod mens non dicit ibi aliquam partem sensibilis animae ' aut igitur dicit rationem, aut me-
<--- Page Split --->
m oriam, aut voluntatem, aut aliquid aliud quod sit in parte rationalis animæ. Si rationem. CONTRA : Dolor dicitur esse voluntarius, sicut jam habitum est ex praecedenti diffinitione : ergo non dicit rationem, sed voluntatem. Si dicat memoriam, idem objicitur. Si autem dicat voluntatem, hoc constat esse contra dicta Sanctorum et Philosophorum, qui numquam mentem pro voluntate posuerunt.
Si dicas, quod ponitur pro superiori parte animæ, in qua sunt tres potentiae animæ, scilicet memoria, intellectus, et voluntas. CONTRA : Conteri actus quidam est determinatus : ergo egreditur a potentia determinata : ergo non est mentis, secundum quod est communis illis tribus potentiis.
Praeterea, Quid est quod dicit, Cum lacrymis? quia multi conteruntur sine lacrymis, sicut habitum est supra in praecedenti distinctione.
Item quæritur, Quare dicit, Veniens de recordatione peccati ? Recordatio enim peccati nata est inducere delectationem : cum igitur idem eodem modo se habens non sit causa contrariorum, videtur quod non debeat inducere dolorem.
Item, Timor judicii est timor servilis : et ille non est in contritione : ergo contritio non venit ex timore judicii, ut videtur.
Quest. 2. ITEM, Aliam adhuc descriptionem ponunt quidam ex verbis Gregorii sic : « Contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum inter spem et timorem. »
Cum autem multæ virtutes moveant ad contritionem, videtur quod non sit solum diffinienda per humilitatem, sed etiam per alias.
Item, Non potest esse essentialis prædicatio, quando dicitur, contritio est humilitas : aut igitur contritio est causa humilitatis, aut e converso. Si primo modo : hoc non videtur potius quam alterius virtutis : quia sic est causa justitie, et temperantiae, et aliarum virtutum,
quæ in contritione infunduntur : ergo cum aliarum non dicitur esse causa, nec istius causa esse videtur. Si secundo modo. CONTRA : Fides et timor potius sunt causa : quia una ostendit unde non superbien dum, et altera fugit in quantum ordinatur ad poenam : ergo non debet dici contritio humilitatis, sed potius contritio fidei et timoris.
Quæritur etiam de hoc quod dicit Gregorius, Peccatum annihilans. Quia super illud Job, m, 19: Servus liber a domino suo, dicit Gregorius, quod a peccato non liberatur perfecte in hac vita qui commisit illud : ergo videtur, quod in hac vita peccatum annihilari non potest.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Inter spem et timorem. Fides enim prima virtutum est : ergo magis movetur pænitens inter fidem et timorem, quam inter spem et timorem.
Item, Spes non exsurgit nisi ex meritis et ex gratia, sicut patet ex sua diffinitione : sed contritus in hoc præsenti nunc primo non habet merita : ergo nec spei actum potest habere : ergo non movetur inter spem et timorem, ut videtur velle Gregorius.
INVENTUR etiam alia diffinitio in Glossa. Quæl super Psalmum, L, 3 : Miserere mei, Deus : ubi sic dicitur, « Contritio cordis est sacrificium in quo peccata solvuntur. »
Quæritur autem hic, Quare dicitur contritio cordis, cum sit generalis ?
Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, Sacrificium. Hoc enim maxime videtur convenire illi parti pænitentiæ in qua homo se offert ministro Ecclesiæ, cui sacrificium debet offerre : sed hoc fit in confessione : ergo confessio magis est sacrificium quam contritio.
Quæritur etiam de hoc quod dicit ibi, In quo peccata solvuntur. Cum enim tota pænitentia non sit nisi ad peccati solutionem, videtur quod aliæ duæ partes superfluant.
<--- Page Split --->
- Item quæritur, Qualiter peccata solvuntur in contritione? Si quoad culpam. CONTRA: Contritio quædam pœna est contriti, aut quidam actus conterentis, ut patet ex præhabitis. Si est pœna contriti, cum pœna non contrarietur culpæ, non videtur debere solvere culpam. Si autem est actus conterentis, sic est actus virtutis alicujus, qui est informatus gratia: ergo ante actum illum fuit remissa culpa: ergo non remittitur per actum illum: ergo peccata non solvuntur quoad culpam in sacrificio contritionis.
Si dicas, quod solvuntur quoad pœnam. CONTRA: Quoad pœnam etiam solvuntur in confessione et satisfactione: ergo non est proprium contritionis, et ita non debet poni tamquam differentia ultima in diffinitione ipsius.
INVENTUR adhuc alia quæ est Augustini, scilicet hæc : « Contritio est dolor cum remissione peccati vel remittens peccatum. »
Et ista habet objectionem eamdem cum illa, et aliam propriam.
Contritionis enim dolor, aut est finitus, aut infinitus. Si finitus : constat autem, quod culpa et peccatum sunt infinita : ergo finitum potest in infinitum, quod est contra Philosophum. Si infinitus : constat autem, quod est contriti passio, vel actus conterentis, et præcipue est passio : ergo finiti erit passio infinita, quod iterum est contra Philosophum. Ergo videtur quod non sit dolor remittens peccatum.
Item, Constat quod dolor ille a nobis est, et noster est : sed remissivum peccati numquam a nobis et nostrum est : ergo remissivum peccati non est dolor. PRIMA patet ex hoc quod dolere non competit nisi naturae infirmae sensibili qualis est nostra. SECUNDA patet per illud Isaie, XLII, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me : et illud Augustini, « Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. »
RESPONSIO. Dicendum, quod omnibus his descriptionibus satis bene describitur contritio : et in fine dicemus penes quid differunt.
Licet enim prima detur de pœnitentia, tamen sibi maxime competit propter contritionem, sicut dixerunt quidam ante nos quibus nos in hoc consentimus : et per hoc patet solutio ad primum. Quia, sicut supra dictum est, licet pœnitentia tres habeat partes, tamen maxime esse suum salvatur in prima quæ est contritio, eo quod oportet illam secundum actum in omni pœnitentia esse : et aliae quandoque non sunt, nisi in voluntate, sive in voto, vel proposito.
Ad aliud dicendum, quod voluntas duplex est, vel potius dupliciter consideratur, scilicet ante actum, et post actum quantum ad id quod remanet de actu in agente, ut dispositio, vel habitus, vel reatus, vel macula, vel omnia hæc. Unde licet peccatum non acciderit nobis volentibus voluntate antecedente actum, inest tamen nobis volentibus voluntate sequenti : et hoc sufficit ad excitandum dolorem hoc modo quo in præcedenti quæstionis articulo notatum est.
Ad aliud dicendum, quod utroque modo dicitur dolor voluntarius : nec dicimus hoc ita esse solvendum, ut quidam scripserunt, scilicet quod voluntas duplex est: ut deliberans, et ut natura : et ut deliberans est, sic est de dolore, et dicitur dolor voluntarius : et ut natura est, sic dolet. Quia hoc omnino nihil est : quia voluntas ut natura dolet de contrariis naturae, et gaudet de convenientibus eidem : et talia non sunt peccata vel gratia : quia peccatum non contrariatur naturae individui, licet bono naturae contrarietur : quod qualiter sit, in secundo Sententiarum discussimus.
Sed dicendum, quod voluntas deliberativa est qua dolor est voluntarius, et quæ dolet, uno modo, secundum quod dicit beatus Bernardus, quod « nihil punitur nisi voluntas : » non enim est inconveniens voluntatem esse de dolore : et
<--- Page Split --->
ideo dolor est ibi materia circa quam est voluntas : et ideo gaudium de assecutione voliti et dolor non secundum unam rationem se habent ad voluntatem : et ideo non sunt contraria : quia iste dolor est factus a voluntate, et est dolor in quantum est punitivus delicti, et voluntarius in quantum curativus et expulsivus peccati : et hoc modo nihil prohibet idem dolere et gaudere de dolore illo in quantum est talis virtutis. Hujus autem exemplum est in secto in apostemate : ex voluntate enim sibi facit dolorem, et gaudet in eo secundum quod curativus est apostematis.
CONTRA hoc quidam objiciunt sic : quia secundum hoc dolor contritionis non est voluntarius per se, sed per accidens : et hoc reputant inconveniens. Ego autem reputo inconveniens, quod aliquis dolor per se expetatur : cum omnis dolor sit malum pene, et nulla pena in quantum hujusmodi sit desiderata.
Per hoc patet solutio ad primum quod de hoc objicitur.
Ad 4. AD ALIUD dicendum, quod delectatio dicitur dupliciter, scilicet proprie, et improprie. Proprie loquendo secundum usum nostrum, delectatio est passio sensibilis animae proveniens ex conjunctione convenientis sibi cum conveniente : et sic loquitur Philosophus de delectatione, reducens omnes delectationes ad sensum, et adhuc ad delectationem quae est in tactu, quae solum secundum eum et Avicennam simpliciter delectatio est. Sed nos magis extendimus delectationis nomen, scilicet pro gaudio et jucunditate qualibet facta ex conjunctione convenientis cum convenienti : et sic convenit delectari animae rationali, sicut dicit Psalmus xxxvi, 4 : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et huic opposita tristitia sive dolor etiam potest esse in rationali.
Ad ALIUD dicendum, quod simpliciter spirituale non habet contrarium in esse, sed prout ordinatur ad aliquid, potest habere contrarium ordini illi : et hoc
modo anima rationalis habet contrarium peccatum, quia contrariatur conjunctioni et ordini ad Deum.
Ad ALIUD dicendum, quod si dolor sit in sensu, est particularis : in contritione autem adhuc est universalis. Dupliciter enim attenditur, scilicet ex parte subjecti in quo fit, et ex parte efficientis cum quo etiam in ipsum influit forma quae perficit efficientem. Si primo modo : tunc est particularis : et sic procedit objectio. Si secundo modo : tunc est universalis, sicut voluntas quae est universalis motor omnium eorum quae sunt in regno animae : et hoc modo gratia perficiens voluntatem, cum motu voluntatis fluit in ipsum, ratione cujus potest expellere peccatum.
Ad ALIUD dicendum, quod meo judicio semper puniens dicitur in habitu punientis, non in actu. Vel dicatur, quod punire semper contingit dupliciter, scilicet proprio actu contritionis, et sic non semper actu punit : vel actu tenente vel continente carnem ne ex ipsa oriatur peccatum, et obviante radici peccati : et haec piena fit in difficultate omnis virtutis : et sic potest pœenitere semper. Sed tamen prima solutio est magis ad propositum.
Ad m quod ulterius objicitur de diffiAd quam! nitione Isidori, dicendum quod humilitas non ponitur ibi pro ipsa virtute humilitatis, sed potius pro humiliatione quae idem est quod dejectio : et hoc est primum in contritione, scilicet quod dejicit mentem erectam contra praecipientem et praeceptum in transgressione quae est peccatum : et ideo locutio debet exponi per causam : quia contritio dicitur esse humilitas non per essentiam, sed per causam, quia est causa illius : sicut dicitur, Dies est sol lucens super terram.
Ad ALIUD dicendum, quod mens ibi Ad 4. sumitur meo judicio pro toto interiori homine.
Et ad hoc quod objicitur, quod conteri est actus spiritualis : dicendum quod
<--- Page Split --->
conteri secundum essentiam est actus spiritualis: sed aliquid ipsius est unius, et aliquid alterius est: est enim conteri, detestari peccatum dolendo de ipso: et ad hoc requiritur peccati consideratio in statu, in culpa, in tempore, et in aliis quae Augustinus dicit in Littera: quae consideratio rationis est et intellectus. Exigitur etiam notitia praeteriti peccati, et haec est memoriae: et exigitur dissensus qui est voluntatis. Unde licet unus sit actus secundum se, tamen plura exigit et coexigit sibi, et ratione illorum habet etiam aliquid in aliis potentiis animae.
Et per hoc patet solutio ad totum quod objectum est de mente.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod lacrymae sunt ibi voluntatis lacrymae : et ratio hujus patet ex dictis in praecedenti distinctione. Vel si quandoque sunt oculorum lacrymae, illae sunt ibi ut signum, et non ut essentia contritionis, vel aliquid essentiale ipsius: nec Sancti curant ita de propriis diffinitionibus in quibus nihil sit nisi essentiale: quia intendunt notificare rem de qua loquuntur: et haec frequenter quoad nos melius innotescit per signa, quam per substantialia.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod recordatio peccatorum dicit commune quoddam quod potest facere delectationem, vel dolorem: sed hic intelligitur recordatio peccatorum cum indignatione sui et detestatione peccati: et sic recordatio non est nata nisi facere tristitiam et dolorem.
Ad 6 Ad aliud dicendum, quod timor judicii dicitur dupliciter, scilicet qui principalem oculum habet ad judicium: et ille causatur a fide informi: et vivit in eo secundum Gregorium peccandi voluntas: et sequeretur opus si speraretur impunitas: et iste est timor servilis, et non est in contritione, sed attritione. Est iterum timor judicii, potius judicis quam judicii, qui principalem oculum habet ad
aeterna, scilicet ad Deum qui est judex, a quo propter dilectionem horret separari, et ex illa separatione incidere in pœenas judicandorum: et ille est timor initialis, qui est in contritione. Dicit enim Gregorius: « Cum sic piena timetur, quod facies judicis non amatur, timor est ex timore, non ex amore: cum autem sic timetur, quod facies judicis amatur, timor ex amore est, non ex timore: » et hoc modo intelligitur timor judicii in diffinitione Isidori.
Ad 10 quod ulterius quaeritur de diffinitione Gregorii, dicendum quod humilitas hic sumitur pro humiliatione, sicut dictum est: tamen humilitatis actus causatur ab actu contritionis, ut jam dictum est: et sic loquitur hic Gregorius: et sic vicinior est sibi humilitas quam alia virtus propter conformitatem in actu dejectionis in dolente et humiliato, qui ubicumque se dejicit.
Ad aliud quod contra hoc videtur esse, quod contritio causet humiliationem : dicendum quod contritio quodammodo causat omnes alias, sicut supra notatum est 1 : sed tamen specialiter humilitatem in actu : quia dejectio sui initium est reconciliationis divinae, sicut superbia initium apostatandi a Deo, ut dicitur, Eccli. x, 14 2.
Ad hoc autem quod objicitur de fide, Ad object quaen non superbendum esse ostendit, et timore qui pœenam fugit: dicendum quod haec duo sunt moventia ad contritionem non proxime, sed quasi ante quae nihil: unum secundum intellectum, et alterum secundum affectum : sed humiliatio est proximum consequens contritionem, secundum quod per ipsam est accessus ad Deum : quia oportet se dejicere ut subdatur praecepto et praecipienti. Aliae autem virtutes causantur aliquo modo a contritione, secundum quod est terminus justificationis, non tamquam conjunctae
<--- Page Split --->
actui , contritionis secundum quod contritio.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod peccatum annihilari potest tripliciter, scilicet secundum reatum culpae, et secundum timorem ne surgat, sive secundum potentiam peccandi, et secundum certitudinem remissionis. Primo autem modo peccatum annihilatur in pœenitente: sed non secundo et tertio : quia quamdiu vivit homo, potest peccare, et ideo timet: et quamdiu vivit, non habet certitudinem remissionis, quia sicut dicitur, Eccle. ix, 1: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Et haec est servitus de qua dicit Gregorius quod non liberatur servus qui semel servivit peccato, dum vivit.
Ad 4 et 5. Ad aliud dicendum, quod inter spem et timorem movetur pœenitens et contritus, potius quam inter fidem et timorem : quia fides non nisi ostendit, sed spes elevat desiderium ad exspectandum. et timor interius pungendo incitat ad peccati fugam : unde cum contritus elevetur in aeterna, et fugiat peccatum, potius movetur inter spem et timorem, quam inter fidem et spem, vel inter fidem et timorem.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dupliciter consideratur, scilicet in culpa sibi debita per se in quantum peccatum est, et in pœena quae debetur ei ex eventu sequenti. Primo quidem modo debetur ei pœena aeterna. Secundo autem modo temporalis, eo quod contritio fuit de ipso et confessio : et quoad primum modum solvitur in contritione : et ideo dicitur ibi proprie solvi. Sed quando dicitur, quod pœenitentia quoad omnes partes ordinatur contra peccatum, intelligitur peccatum in culpa, et pœena communiter sibi debita per se et ex eventu : quia contra illam quae facta est venialis ex eventu, ordinatur confessio, et satisfactio, ut prius habitum est.
Ad aliud dicendum, quod contritio sive sit passio, sive sit actus, destructiva est peccati, et etiam dolor, quia non est dolor secundum se, sed informatus gratia : et ideo potest expellere peccatum.
Ad hoc autem quod objicitur, quod si Ad objet est actus virtutis, quod est consequens expulsionem peccati : dicendum, quod verum est, quod est consequens secundum naturam, sed tamen simul est secundum tempus : et ideo operatur ad peccati expulsionem.
Ad quest. 3. Ad id quod objicitur de illa diffiniAt 1. tione quae ponitur super Psalmum, L, 3: Miserere mei, Deus: dicendum quod metaphorica est, nec proprie diffinitio, sed quaedam assignatio cujusdam proprietatis contritionis, per quam similis est sacrificio: fiunt enim duo in sacrificio, scilicet corporis animalis in igne assumptio, et in offerente purificatio: et his duobus assimilatur contritio: quia in igne cordis consumit bestiales mores qui sunt peccata, sicut dicit Psal. xxxvrn, 4: Concaluit cor meum intra me: et in meditatione, etc. Et remittitur in ea peccatum.
Ad 2. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non in hoc sumitur similitudo, sed potius in sacrificii intentione.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de illa Adquasi quae videtur esse Augustini, dicendum, quod dolor infinitus ratione formae quae virtutis est infinitae, scilicet gratiae, potest in infinitum: et ideo cessat objectio quae est de illo.
Si autem aliquis dubitat, qualiter gratia sit virtutis infinitae, quaerat in quaestionibus habitis de gratia super secundum librum Sententiarum 1 : et inveniet ibi omnia quae expediunt ad solutionem istius difficultatis.
Si autem quaeritur, Penes quae attenditur diversitas harum diffinitionum ? Dicendum, quod contritio consideratur dupliciter, scilicet quoad essentialia,
<--- Page Split --->
q u æ sunt dolor voluntarius, et punitio sui, et objectum proprium quod est peccatum : et secundum accidentalia quæ manifestant ipsam per modum signorum. Et primo quidem modo supra datur prima diffinitio. Accidentalia autem variantur : aut enim sunt in actu, aut in comparatione ad causam excitantem ad conterendum, aut in comparatione ad effectum, aut in comparatione ad virtutes juvantes in actu, quia una virtus juvat aliam. Et primo modo per signum actus et per comparationem ad causam excitantem sumitur secunda quæ est Isidori, quæ causa est recordatio peccati, et timor judicii. Tertia autem quæ est Gregorii, sumitur per signum et effectum. Quarta autem per conformitatem ad figuram suam in Veteri Testamento. Quinta autem et ultima per instrumentum et effectum : quia dolor est quasi instrumentum contritionis, quo conterit peccatum.
ARTICULUS VIII.
Quæ sit differentia inter compunctionem, attritionem, et contritionem ?
gimini, id est, quasi quibusdam stimulis adhibitis excitate vos non pro dolore peccatorum, sed ad videndam lucem Christi, scilicet non pro irriguo inferiori, sed superiori, ut invisibililium amore inardescatis. » Cumigitur contritio numquam sit nisi pro peccatis, compunctio autem non pro peccatis, contritio et compunctio non sunt idem.
- Item, Videtur hoc ex ratione nominum : nihil enim compungitur, nisi quod habet sensum puncturæ, et non est totum ad annihilandum, sed potius incitare debet ad aliquid per sensum compunctionis : sed id quod conteritur, teritur in pulvere, et annihilatur : ergo contritio et compunctio non sunt idem.
PRÆTEREA quæritur d e altritione , S i Quæst . 2 . sit idem cum contritione ?
Videtur autem quod sic : quia quidquid conteritur, atteritur, et e converso : ergo videtur, quod contritio et attritio, aut sint idem, aut sint convertibilia.
Si hoc dicas : CONTRA hoc est quod communiter dicitur, quod attritio est dolor sine gratia gratum faciente : contritio autem est dolor de peccato cum gratia gratum faciente : ergo ipsa non sunt idem.
Tertio quæritur, Quæ sit differentia inter compunctionem, et attritionem, et contritionem ?
S E D T U N C quæritur ulterius difficilis quæst . 3 . quæstio , Utrum attritio possit fieri c o n - tritio ?
Et videtur quod sic :
. 1 . Videtur enim, quod compunctio et contritio sint penitus idem : quia super illud Psalmi iv, 3 : Quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini, dicit Glossa : « In cordibus vestris compungimini dolore pœnitentiae,ut seipsam anima puniens compungat, ne in Dei judicio damnata torqueatur : » hæc autem omnia conveniunt contritioni : ergo videtur, quod compunctio et contritio sint idem.
SED CONTRA hoc est quod 1. Ibidem dicit alia Glossa : « Compun-
Omne enim materiale ad formam aliquam, potest suscipere formam illam in eadem substantia manente: sed dolor de peccatis materialis est ad gratiam : ergo susceptibilis est illius in eadem substantia manente: sed secundum se est attritionis: ergo dolor attritionis est, vel fieri potest dolor contritionis: ergo et attritio est contritio.
Item, Philosophus dicit in fine primi Physicorum, quod una est materia secundum substantiam et subjectum, secundum quod est sub privatione et sub forma, licet esse non sit idem: ergo a
<--- Page Split --->
simili unus est dolor secundum substantiam sub privatione gratiae, et una est gratia, licet secundum esse varietur : ergo attritio potest fieri contritio.
Item, Gratia dicitur informare dolorem : nihil autem informatur quod non est : ergo dolor ille est ante gratiam. Aut igitur est tunc attritionis, vel contritionis. Constat autem, quod non contritionis, cum non habeat gratiam gratum facientem quae facit contritionem : ergo relinquitur, quod sit dolor attritionis. Ergo idem in substantia materiae est in attritione et contritione : ergo fit contritionis dolor : et hoc est quod intendimus.
Item, Natura operatur via breviori : et ideo non dat novam materiam : quia una materia quae est unius, potest etiam esse materia alterius, substantia materia manente eadem : sed dat novam formam, qui non potest esse una forma duorum specie. Cum igitur gratia ordinatior sit in operibus suis, quam natura, videtur quod etiam gratia expedit se paucioribus quo potest. Cum ergo via brevior sit informare dolorem inventum, quam facere novum et informare illum, videtur quod informet inventum qui non est nisi dolor attritionis : ergo, etc.
Item, Tria sunt principia transmutationis, licet tantum duo sint substantiae existentis et generatae : hoc autem non posset esse nisi idem principium materiale maneret sub privatione et forma. Ergo similiter est in operibus gratiae quibus justificatur homo : quia alias oporteret ponere duo materialia, et sic essent quatuor principia : cum igitur idem sit subjectum privationis et forma, idem erit dolor ante formam gratiae et post : ergo, etc.
Sed contra. SED CONTRA : hoc est quod
- Quorum principia sunt diversa, ipsa omnino sunt diversa : sed principia doloris, attritionis, et contritionis sunt diversa : ergo ipsa sunt diversa. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur ex hoc quod
timor initialis et fides formata generant dolorem attritionis.
Item, Secundum communem opinionem naturalia non fiunt gratuita : sed dolor attritionis est de naturalibus, quia naturalia dicuntur quaecumque sunt ante gratiam : ergo videtur, quod non fiat dolor contritionis.
Item, In naturis non est una materia unica corruptibilium et incorruptibibilium, ut dicit Philosophus in X primae Philosophiae : sed constat, quod forma divina magis distat a forma naturali, quam naturalis ab incorruptibili : ergo non est una materia univoca ad formam divinam, et formam naturalem : sed in contritione est forma divina; in attritione autem naturalis : ergo non habent unam materiam, ut videtur.
Item, Eorum quorum est materia una (ut dicit Philosophus) est transmutatio ad invicem : sed contritionis et attritionis non est transmutatio ad invicem : ergo ipsarum non est unus dolor materialis. MEDIA probatur ex hoc, quod quorum est transmutatio ad invicem, utrumque transmutatur in alterum : sed nullus dicit, quod contrilio possit fieri attritio, licet e converso quidam quandoque concesserint fieri : ergo constat propositum.
SOLUTIO. Dicendum, quod meo judicio Sati* unus et idem dolor in substantia potest esse attritionis et contritionis : sicut etiam fides informis potest etiam fieri formata. Tamen pro utraque parte sunt opinantes : sed quod dictum est, mihi probabilius videtur.
Ad id autem quod primo quaeritur de Ad*" differentia contritionis, et computnionis, dicendum quod licet una pro altera saepe utantur Sancti, tamen differunt in duobus : quorum unum est, quod compunctio est in plus, quam contritio : et ista differentia habetur ex collatione duarum Glossarum inductarum, scilicet quia computnio est,sive sit pro peccatis dolor
<--- Page Split --->
pungens, sive sit pro incolatu miseric. Alia etiam differentia est ex nomine : quia compunctio proprie dicit dolorem pœnitentic, secundum quod pungit pœnitentem : contritio autem dicit eumdem, secundum quod annihilat peccatum iteratum super singulas differentias : sicut contritio in re contrita, quando ictus fit super singulas partes divisas.
Et per hoc patet solutio ad totum quod quæritur de differentia compunctionis, et contritionis.
puesi. 2. Ad in quod quæritur de differentia contritionis et attritionis, dicendum quod differentia assignata in objiciendo bona est : et videtur mihi, quod dolor attritions potest fieri dolor contritionis : quia attritio non ponit formam aliquam circa dolorem, sed tantum dicit carentiam formæ quæ est gratia : et hoc patet ex eo quod per privationem diffinitur, cum dicitur quod attritio est dolor de peccato non informatus gratia.
sed unum est diminutum donum, ut gratia gratis data : et aliud ut perfectum per gratiam gratum facientem.
Ad ALIUD dicendum, quod non est veAdobject.4. rum secundum Philosophum, quod eorum quorum est materia una, sit transmutatio ad invicem, ita quod utrumque transmutetur in alterum : quia cum dicitur hoc fieri ex illo, ly ex quandoque notat simul ordinem et privationem : et tunc non revertitur, sicut ex puero fit senex, et ex mane fit dies : et ita est hic : ordo enim doloris in attritione est ut antecedentis ad contritionem : et ideo ex dolore attritionis fit dolor contritionis, sed non e converso.
Si quis autem est de alia opinione, de levi potest solvere rationes prius inductas : et ideo supersedeo.
ARTICULUS IX.
Cujus partis animæ est contritio ?
quessl. 3. Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod duplicia sunt principia rei, scilicet intrantia essentiam ipsius et constituentia ipsam, et principia facientia rem et non ingredientia in essentiam. ipsius. Et de primo modo dictis principiis verum est, quod quorum principia sunt diversa, etc., sed non de principiis secundo modo dictis : et talia sunt ea per qua probatur illa propositio in objiciendo.
Mieet. 2. Ad ALIUD dicendum, quod quidquid sit de illa opinione, bene puto quod naturalia non fiunt gratuita : hic videtur dicendum, quod dolor attritionis non est de naturalibus, imo est donum Spiritus sancti : sicut et timor servilis a quibusdam dicitur fieri initialis, et fides informis fit formata.
Ad ALIUD dicendum, quod in naturis corruptibilium et incorruptibilium potest esse materia una, licet non propria, sed prima : et quidquid sit de hoc, hic aliud est : quia utrumque istorum est donum :
Quarto quæritur, Cujus partis animæ sit contritio ?
Videtur autem, quod voluntatis, quia 1. Dicitur esse dolor voluntarius.
Item, Dicit Bernardus, quod « nihil peccat nisi voluntas : » sed ejusdem est conteri, cujus est peccare : ergo solius voluntatis est conteri.
Item, Contritio est deletiva peccati mortalis : ergo oportet, quod sit in eodem cum peccato mortali : sed peccatum mortale est in libero arbitrio, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod contritio sit in libero arbitrio.
Sed QUÆRITUR tunc ulterius, Cum contritio sit actus conterentis, ut supra habitum est, et passio contriti, cujus sit ut conterentis, et cujus ut contriti ? et, utrum hæc idem sint, an diversa ?
Videtur, quod actus ipse sit rationis : quia
<--- Page Split --->
Actus ille est peccati detestatio cum indignatione qua indignatur peccato et peccanti : sed conferre hujusmodi non est nisi rationis : ergo actus contritionis est rationis, ut videtur.
Item, Pœnitentia movetur contra peccatum in quantum est perpetratum, et sic est ibi quaedam collatio : conferre autem est solius rationis : ergo videtur, quod contritio sit solius rationis.
Item, In judicio exteriori contritio latronum vel maleficorum duobus attribuitur ut agentibus, scilicet judici per imperium, et bedello per exsecutionem, sive lictori : ergo simile erit in judicio interiori : dicit autem Augustinus in libro de Pœnitentia, quod judex est ratio : ergo contritio quae est actus conterentis, potest esse rationis, vel carnificis, qui est timor secundum beatum Augustinum.
Sed contra. Videtur autem, quod contritio passio sit omnis vis animæ : quia in qualibet vi quae aliquiditer participat ratione, peccatum committitur vel potest committi : sed in quacumque est peccatum, in illa necessarium est conteri : ergo necesse est, quod in qualibet conteratur : ergo non erit passio unius vis, sed omnium quocumque modo rationalium dictarum.
Hoc autem quod posset objici, utrum ejusdem sit dolere et velle dolere, in praehabitis objectum et solutum est.
nis discernentis quod detestandum est, sed tamen ipse dolor est voluntatis.
Ad aliud dicendum, quod in multis ita est quod actus voluntatis propter hoc quod est ex ratione praeordinante, est cujusdam collati, licet non conferat, sicut diligere amicum propter amicum, et diligere parentem plus quam inimicum, et sic de aliis : unde licet voluntas non conferat, tamen affectus ejus quandoque cadit super collata : et ita est hic.
Ad aliud dicendum, quod ratio non conterit nisi per modum discernentis, sicut nec judex : sed voluntas exsequitur per modum conterentis per dissensus et dolorem.
Ad hoc quod objicitur de contritione ad passione, quod sit omnis vis animae, dicendum quod hoc nihil prohibet : tamen non erit primo nisi voluntatis dissentientis peccato perpetrato : quia hoc quasi punitur in omnibus aliis, et participatur ab aliis, in quantum est motor earum : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS X.
An contritio semper eodem modo fuerit in Novo et Veteri Testamento?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod contritio praecipue est partis animae quae dicitur voluntas, sicut in quibusdam objectis probatum est : licet quidam quandoque dixerunt, quod sit in irascibili, quia indignatur sibi : irascibilis enim non est indignari sibi, sed potius extrinseco nocenti : sed peccatum perpetratum in quantum perpetratum, proprie detestatur voluntas dissentiens ab eo.
Quinto quaeritur, Utrum eodem modo semper fuerit in Novo et Veteri Testamento ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Cujus causa uno et eodem modo se habet, et ipsum eodem modo se habet : sed actuale est causa contritionis : et eodem modo fuit in Novo et Veteri Testamento : ergo et contritio fuit eodem modo.
Ad illud ergo quod objicitur, quod contritio actio sit rationis : dicendum quod non, sed potius voluntatis rationalis : et ideo ordo et collatio sunt ratio-
- Item, Contritio non ordinatur contra peccatum naturae, sed potius personae : et haec semper divisa fuerunt, et sunt, et erunt : ergo videtur, quod re-
<--- Page Split --->
medium actualis semper debuit esse per modum unum : ergo uno modo fuit contritio in Novo et Veteri Testamento.
- Item, Joel, n, 12, dicitur, Convertimini ad me. Et post, y. 13 : Scindite corda vestra, etc. Sed nihil aliud imponitur contrito et pœnitenti in Novo Testamento : ergo videtur, quod eodem modo, etc.
ARTICULUS XI.
Quid sit primum movens ad contritionem ?
contra. SED CONTRA :
Aliae duae partes, scilicet confessio, et satisfactio, non erant eodem modo ut nunc : ergo nec contritio.
Item, Nihil ad perfectum adduxit lex, ut dicitur, ad Hebr. vii, 19 : ergo non competebat ei sacramentum perfectionis : sed contritio prout observatur in Novo Testamento, ducit ad perfectionem : ergo in Veteri Testamento debuit esse secundum typum, et minus, ut videtur.
citoio.
Solutio. Dicendum, quod contritio fuit in Veteri Testamento sicut in Novo : sicut probant prime rationes.
pipec. 1. Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod aliud est de confessione et satisfactione, quia illa habebant fieri ministerio sacerdotum : unde cum alii fuerint sacerdotes status illius, et alii status istius, non poterant illae duae partes esse eodem modo in Novo et Veteri Testamento. Sed in contritione non respicitur nisi Deus qui peccata delet : et ideo illa semper eodem modo fuit semper et in lege naturae, et Moysi, et gratiae.
Vat. 2. Ad aliud dicendum, quod contritio licet in lege sit observata, non tamen est legis sicut moralia mandata, ut disputatum est supra tertium Sententiarum, in fine : et ideo contritio potuit aliquid ducere ad perfectum in fide venturi.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Ultimo quaeritur, Quid movet ad contritionem ?
Videtur autem, quod timor per diffinitionem contritionis ab Isidoro positam.
Item, Isa. xxvi, 17 et 18 : A timore tuo, Domine, concepimus, etc 1 : parturitio autem haec est in contritione : ergo videtur, quod a timore Domini concipitur : ergo timor primo movet ad contritionem.
Sed contra videtur, quod fides primo sed contra. moveat : quia pœnas peccato perpetrato debitas ostendit fides ut nocivas : ergo facit primo fugam et detestationem : et hoc est contritio : ergo contritio concipitur et causatur fide.
Et quia de hoc satis supra in quaestione de paenitentia habitum est, quaeritur, in ratione cujus articuli moveat ad contritionem?
Videtur autem, quod ratione hujus : « Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos : » quia articulus ille movet ad dolorem de peccato in judicio judicandos : et ille timor vel dolor est contritio : ergo fides movet ad hoc quod aliquis conteratur.
Sed videtur, quod ille qui est, « Remissionem peccatorum : » quia in contritione peccata remittuntur : ergo ille articulus movet ad contritionem.
Responsio. Dicendum videtur, quod solutio.
1 Vulgata habet, Isa. xxvi, 17 et 18 : Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a
facie tua, Domine. Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum.
<--- Page Split --->
fides movet ex parte intellectus, et timor et affectio amoris ex parte affectus : quia ex parte illa qua oculus est ad poenam, movet timor : ex parte autem illa qua est ad gloriam, movet amor.
Ad 2 et 1. AD PRIMUM autem quod contra hoc est, dicendum quod timor movet, sed non primo, sed proxime ex parte contriti secundum affectum.
Per hoc etiam solvitur id quod objicitur de Isidoro.
Ad quest. Ad in autem quod quaeritur, Ratione cujus articuli?
Dicendum, quod ratione illius qui est de judicio, sicut habetur expresse in diffinitione Isidori supra dicta.
Ad object. Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod remissio peccatorum movet ad hoc : sed tamen fides conjungit spem remittendi peccata : sed judicii consideratio, quia incutit timorem, excitat ad contritionem : et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XII.
An confessio sit in præcepto et obliget omnes?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium : « Confessio ibi : Justus in principio sermonis accusator est sui 1. »
Quaerantur hic de confessione septem.
Primo, Utrum confessio sit in præcepto, an non?
Secundo, Utrum sit de jure naturali, vel positivo ?
Tertio, Qualiter fuit in naturali et veteri lege, et utrum eodem modo vel diverso ?
Quarto, Utrum sit alicujus virtutis
opus, vel tantum sacramenti : et si alicujus virtutis, quae sit illa virtus ?
Quinto, Quid sit diffinitione, et essentia, vel esse ?
Sexto, Quis articulus fidei moveat ad confessionem ?
Septimo, Cui innitatur attributo in Deo, utrum misericordiae, vel sapientiae, vel alii ?
AD PRIMUM objicitur sic :
Quidquid est necessarium ad salutem, est in præcepto : confessio est necessaria ad salutem : ergo est in præcepto. PRIMA patet ex communi omnium distinctione inter præceptum et consilium. SECUNDA probatur ex dicto Ambrosii qui dicit sic : « Justificari non potest quisquam, nisi peccatum confessus fuerit. »
Item, Præceptum impletum dat ingressum ad vitam : sed non confitens non ingreditur ad vitam : ergo videtur, quod confessio sit in præcepto. PROBATUR prima per illud Matthæi, XIX, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. SECUNDA supponitur communiter ab Ecclesia.
Item, Præcipitur pastoribus Ecclesiæ ut diligenter cognoscant vultum sui pecoris : sed non possunt cognoscere nisi sciant in quibus infirmatur, quia in parte illa indiget custodia, non in parte qua sanum est : ergo videtur quod ipsum pecus teneatur exponere causas ægrotationum : hoc autem non contingit nisi per confessionem : ergo præcipitur eis, quod confiteantur : ergo confessio est in præcepto.
Item, In corporali medicina præcipitur ægro ut exponat medico corporali in quot, et quibus, et ubi doleat : cum igitur morbus spiritualis periculosior sit quam corporis, multo magis debet præcipi ægro spirituali, quod exponat medico spirituali causas ægritudinum suarum.
<--- Page Split --->
SED CONTRA :
Si est in præcepto, tunc æqualiter obligat omnes : sed quidam a peccato mundati sunt, qui non leguntur esse, confessi : ergo non videtur esse in præcepto. PROBATIO primæ est ex hoc quod communiter dicitur, quod ad præcepta omnes teneamur, sed non ad consilia. SECUNDA probatur ex hoc quod habetur, Luc. VII, 47, de Maria Magdalena, cui dimissa sunt peccata multa : non quia confessa est, sed quia dilexit multum. Et de Petro qui negavit : nec tamen confessus fuisse legitur, sed flevisse 1.
Item, Nihil . exigitur ad unius contrarii expulsionem, nisi alterius contrarii introduclio in subjecto eodem : sed absque omni confessione per infusionem virtutum quae fit in contritione, et justitiam consuetudinalem quae fit in satisfactione, virtus cuilibet peccato contraria inducitur in subjecto : ergo videtur, quod hoc sufficit ad peccati expulsionem : ergo non est necessaria peccati confessio : ergo non est de præcepto.
Item, In peccato non sunt nisi duo, scilicet culpa, et pœena : quia etiamsi dicatur ibi esse difficultas bene operandi, illa etiam est pœena quaedam : sed culpa cum conjuncta sibi pœena aeterna expellitur sufficienter per contritionem : pœena autem remanens, scilicet debitum pœena temporalis cum difficultate bene operandi, sufficienter expellitur per satisfactionem : ergo confessio ad nihil est necessaria : ergo non debet esse in præcepto.
Item, In naturis ad perfectionem rei in esse et posse non exigitur nisi inductio forma e in materia, et confortatio ejusdem in illa : ergo similiter est in esse spirituali : sufficienter autem inducitur forma gratiae in anima per contritionem : et per satisfactionem sufficienter confortatur : ergo confessio omnino superfluit , ergo, etc.
et de necessariis ad salutem, tunc operatur ad peccati dimissionem per aliquem modum : aut igitur in pœena, aut in culpa. Si in .culpa. CONTRA : Ante confessionem frequenter culpa dimissa est : ergo non operatur ad culpa dimissionem. Si autem operatur ad deletionem pœena. CONTRA : Aut illa est pœena aeterna, aut non. Si aeterna. CONTRA : Illa est adjuncta culpa, et cum culpa stante stat, et cum soluta solvitur : habitum autem est, quod culpa solvitur in contritione : ergo non operatur contra pœenam aeternam confessio. Si autem est pœena temporalis. CONTRA : Nihil operatur contra aliud nisi per hoc quod est contrarium illi : confessio non habet contrarietatem ad pœenam temporaliter debitam peccato : ergo non expellit illam, ut videtur.
- Item, Actus omnino corporalis non videtur expulsivus peccati : sed confessio oris est actus omnino corporalis : ergo non est expulsivus peccati.
ULTERIUS hic quaeritur, Si est in praeQuæst. cepto, cujusmodi sit illud præceptum ?
Aut est enim caeremoniale, aut sacramentale, aut judiciale, aut morale.
Si caeremoniale pure : tunc videtur, quod non debeat teneri in Novo Testamento. PROBATIO. Quorumcumque totus usus est in significando, cessant adveniente veritate quam significabant : caeremonialium totus usus est in significando : ergo cessant in Novo Testamento, in quo patefacta est veritas quam significabant PRIMA probatur ex hoc quod nihil inutile est in operibus Ecclesiæ : et inutile esset, quod id quod tantum habet usum in significando, teneretur veritate patefacta : quia melius quilibet instruitur per manifestationem veritatis, quam per typum et figuram. SECUNDA autem præscribitur a Magistro in libro I Sententiarum 2.
Si autem dicatur esse sacramentalc :
Item, Si in præcepto est confessio
jusce novæ editionis.
<--- Page Split --->
aut de Novo Testamento, aut de Veteri. Constat autem, quod non de Veteri, quia tunc cessasset in Novo, sicut et alia Veteris Testamenti sacramenta. Si de Novo Testamento. CONTRA : Nihil est in Novo Testamento sacramentum, nisi per institutionem divinam : confessio non legitur habuisse institutionem divinam : ergo non est de sacramentis Novi Testamenti.
Si autem dicatur judiciale. CONTRA : Judicialia secundum diversitatem hominum et sectarum variantur : confessio autem non sic variatur : ergo non est de praecepto judiciali.
Si autem dicatur esse de moralibus : tunc quaeritur, ad quod reducatur ? In verbo enim non consistunt nisi duo : unum ad Deum, scilicet, Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum 1 : et alterum ad proximum, Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium 2. Constat autem, quod ad primum non reducitur, quia non est juramentum : nec ad secundum, cum nihil ibi dicatur contra proximum : ergo videtur, quod in nullo cadat genere praeceptorum, scilicet moralium.
- Si forte dicatur, quod sit de praeceptis Patrum. CONTRA : Nihil ens de praeceptis Patrum, est pars sacramenti, vel sacramentum : confessio est de praeceptis Patrum : ergo non est sacramentum, vel pars sacramenti. PRIMA per hoc probatur, quod omnia sacramenta cum suis essentialibus habent vim ab institutione divina. SECUNDA autem supponitur ex hypothesi.
Item, Praecepta Patrum recipiunt dispensationem, eo quod sint de non necessariis ad salutem : ergo si confessio est de praeceptis Patrum, poterit fieri dispensatio, ita quod aliquis moriatur sine confessione : quod non fit in Ecclesia, nec posse fieri judicatur.
- Si forte tu dicas, quod hoc praeceptum habet institutionem divinam, ut
cum Dominus dixit leprosis : Ite, ostendite vos sacerdotibus 3. CONTRA : Illi sacerdotes erant legales, et non veri, quibus Dominus jussit ut se praesentarent leprosi : ergo ex hoc non habetur, quod confitendum sit modo quo confitentur fideles in Novo Testamento.
Item, Illi non sunt jussi confiteri, sed tantum ostendere se mundatos : ergo ex hoc non habetur, quod sit ore confitendum : ita quod singula peccata enarrentur, sicut fit in Novo Testamento : ergo videtur adhuc haberi, quod non sit in praecepto.
Si forte tu dicas, quod propter penitentiam injungendam oportet quod notus sit morbus : et ideo praeceptum est confiteri, et hoc praeceptum promulgatur, Jacob. v, 16, ubi dicit : Confitemini alterutrum peccata vestra. Videtur, quod hoc nihil sit : quia penitentia non potest remittere peccata ex condigno, sed potius ex congruo secundum arbitrium sacerdotis pensatis viribus et statu pœenitentis : et hoc modo in communi posset fieri satisfactio sufficiens etiam non cognitis peccatis : ergo videtur, quod non sit necessaria propter hoc.
Item, Quidam se obligant ad pœenitentiam perpetuam et majorem quam secundum arbitrium sacerdotis suscipere cogerentur : ergo illi secundum hoc confiteri non tenerentur, quod falsum est : ergo videtur, quod non sit in praecepto aliquo confessio.
SOLUTIO. Respondeo sine praejudicio, Solutio quod in confessione tria sunt sese consequentia : quorum primum est peccati manifestatio cum detestatione et signo detestationis. Secundum est actuum peccati perpetrati enarratio, quod memorie occurrit. Tertium autem sui accusatio in dando sibi culpam, et non excusando peccati actum per circumstantias. Et dicendum videtur, quod quoad haec omnia
<--- Page Split --->
tria est in præcepto : sed quoad primum est solum in præcepto divino, et secundum et tertium determinando addidit et præcepti Ecclesia, primo in Apostolis, et postea in aliis successoribus Apostolorum : tamen secundum testimonium voluntatis divinæ : testimonium enim voluntatis divinæ in confessione actus peccati in specie habetur ex prima quæstione quam fecit primo peccanti, scilicet Adæ, quando quæsivit, Adam, ubi es 1 ? non enim quæsivit de loco, sed ut confiteretur simpliciter peccati actum. Testimonium autem voluntatis divinæ super accusationem sui, et quod non excuset peccatum, habetur ex hoc quod condemnavit Adam et Hevam se excusantes. Similiter in posteris habet signum enarrationis actuum in specie. Isa. xxxviii, 15, in cantico Ezechiae dicentis : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. Signum accusationis habetur in Psalmo cxl, 4, ubi dicitur : Non declines cor meum ad verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis. Hæc igitur attendens Ecclesia, Spiritu sancto edocta, instituit quod omnis utriusque sexus fidelis semel in anno confiteretur sua peccata : et quia instinctu Spiritus sancti factum est, ideo etiam præceptum Ecclesiæ in hoc reducitur ad præceptum divinum.
Miecl. 1. DICENDUM igitur ad primum, quod licet non legatur confessio beati Petri et Mariæ Magdalene, tamen confessi sunt : quia multa facta, sunt quæ non sunt scripta, sicut innuitur in fine Joannis 2, sicut in sequentibus dicitur in Littera a Magistro.
Vel potest dici forte melius, quod propter duo fit confessio, scilicet ut pœnitens secundum præteritam suam conversionem innotescat sacerdoti injungenti pœnitentiam, et ut ex erubescentia mereatur. Cum autem Christus fuit verus sacerdos et Deus, neutrum fieri oportuit apud ipsum : quia ipse ut Deus vidit ea
quæ erant in corde, et pœnitentes ad intuitum ejus plus verecundabántur quam ad auditum solius sacerdotis : et ideo illis pœnitentibus qui absoluti sunt ab ipso immediate, non oportuit enarrationem imponere peccatorum : sed apud vicarios Christi qui interiora non vident, et ad quorum intuitum corporeum homo non ita verecundatur, oportet esse auditum peccatorum in confessione ex parte confitentis.
Ad aliud dicendum, quod propter coAd object. 2. hærentiam alterius contrariorum in sub-jecto, multa quandoque requiruntur ad remotionem alterius contrarii : et præcipue quando timetur de reditu, et quando causa tenens contrarium in subjecto latet expellentem : et sic est de peccato quod timetur redire : est etiam pronitas ex parte peccantis latens : et ideo multa exiguntur ad expulsionem peccati, sicut detestatio peccati, et contrariæ consuetudinis inductio per opera satisfactionis : sed si statim contrarium sine timore reditus posset expelli, et sciretur per quid optime expelleretur : tunc verum esset quod probat objectio.
Ad aliud dicendum, quod (ut supra Ad object. 3. dictum est) omnes ista tres partes pœnitentiae conjunctim operantur contra peccatum : sed non oportet quod omnes adsint in actu, sed sufficit duas vel unam esse in proposito, et aliam vel alias esse in actu.
Si tamen concedatur quod dicit : tunc dicendum est, quod pœna temporalis duplex est, scilicet non proportionata, et proportionata ex vi clavium : et non proportionata viribus pœnitentis debetur non confesso, quia in illo adhuc non est operata vis clavium, quæ, inquam, claves vim habentes a passione Christi, majorem partem pœnitentiæ sive pœnæ debita peccato per rationem condigni dimittunt : et ideo post confessionem per virtutem clavium efficitur taxabilis pœna et arbitraria, quæ secundum se
<--- Page Split --->
non fuit taxabilis, eo quod fuit improportionata viribus pœnitentis, sed respondens condignitati peccati : et ideo patet, quod confessio necessaria est ad peccati deletionem.
Adobject.4. Ad aliud dicendum, quod in naturis diversimode est, ubi natura operatur, et ubi ars naturam juvat : quod enim dicitur in objiciendo, verum est, ubi sola natura operatur. Sed non est hoc simile ad opus gratiae sacramentalis : quia sic non exigeretur minister sacramenti, qui medicus in Scriptura vocatur, Psal. lxxxvii, 11 : Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ? Sed potius illud opus ubi ars juvat naturam, et in illo exigitur, quod artifex cognoscat morbum et causam et quantitatem et diuturnitatem morbi antequam possit juvare ad morbi expulsionem : et ita est in opere poenitentiae : et ideo exigitur confessio ad peccati manifestationem : præcipue tamen illa de causa, quia confessio operatur ad poenæ diminutionem : propter quod etiam satisfactio vocatur ab Augustino sic dicente : « Multum satisfactionis obtulit, qui erubescentiae dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio Dei abscondit. »
Adobject 5. Ad aliud dicendum, quod (ut jam habitum est) per se operatur ad poenæ dele tionem, sive peccati secundum debitum poenæ.
Ad objectum autem contra, dicendum est quod dupliciter contingit aliquid esse contrarium alii, scilicet in se, quando maxime distant in eodem genere, et mutuo se expellunt a susceptibili : et sic poena non contrariatur poenæ, nec confessio peccato in poena. Est etiam contrarium, eo quod aliquo modo facit contrarium in effectu : et sic confessio facit contrarietatem ad peccatum, et solvit debitum poenæ. In perpetratione enim peccati fuit inverecundia Dei cuncta cernentis et Angelorum ejus, et abjectio pas-
sionis Christi pro peccatis per contemptum qui est radix omnis peccati mortalis : et horum contraria confessio habet, quando homo erubescit ante vicarium Dei, et submittit se humiliter clavibus habentibus vim ex Christi passione : et ideo operatur ad peccati expulsionem.
Ad aliud dicendum, quod non est Adi omnino corporalis actus : quia procedit a virtute mentis inferiori : sicut etiam dare corporalem eleemosynam vim habet a virtute mentis quae inclinat ad dandum.
Si autem quaeritur, Qualiter hoc possit esse? Dicendum, quod vis motoris est in motu et in mobili, sive moveat in modum naturae, sive in modum voluntatis : sicut vis motoris in motu cœli, propter quod dicitur esse vita quaedam omnibus deorsum existentibus. Ita etiam quia virtus et gratia movent in modum naturae, vis virtutis et gratiae manet etiam in motibus et operibus corporalibus : et per illam vim operatur ad deletionem peccati, et augmentum meriti.
Ad m quod ulterius quaeritur, patet Ad solutio per ea quae dicta sunt in principio hujus solutionis, quod est de praecepto divino secundum quod est manifestatio quaedam peccatorum : sed haec manifestatio secundum progressum temporis habuit incrementum, sicut etiam alia operantia ad salutem : et ideo determinationem accepit ab Apostolis et ab Ecclesia : et adhuc potest recipere ulteriorem quam habet, si videatur expedire.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod poenitentia instituta est in paradiso secundum omnes partes ejus : quia aliter non mortificaret peccato, et vivificaret justitiae : et dicunt quidam, quod in illo verbo : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris 1 : et a Christo in Novo Testamento accepit innovationem. Matth. iii, 2 :
<--- Page Split --->
Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cœlorum 1. Constat autem, quod non intendebat de pœnitentia, nisi prout perfìcitur in partibus suis : et ideo intelligitur instituta confessione.
De confessione tamen fit specialiter mentio, Marc. 1, 3, ubi dicitur, quod veniebant ad Joannem confitentes peccata sua : et hoc idem intelligitur, quod faciebant suscipientes baptismum Christi, ut in secunda parte hujus distinctionis dicit Magister.
Ibi etiam intelligitur instituta, ut in objectione dictum est, scilicet Luce, XVII, 14, ubi Christus leprosis dixit ut se ostenderent sacerdotibus, et offerrent pro se munus quod constituit Moyses.
Ad 2. Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod est præceptum sacramentale diversimode in lege naturae, veteri, et nova, per Patres accipiens determinationem ex inspiratione Spiritus sancti : sed prout nunc servatur, est præceptum sacramental e Novi Testamenti : et jam patuit ubi est institutum.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod non est ita Patrum, quod totum Patres ediderint, sed potius quia Patres determinaverunt : et ideo non capit dispensationem ab homine puro.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod sacerdotes illi et leprosi considerantur dupliciter, scilicet ut homines simplices in statu Veteris Testamenti Deo servientes, antequam legalia essent mortificata per Christi passionem : et ut figura futurorum sunt leprosi quidem confitentium, et sacerdotes sacerdotum Novi Testamenti. Et primo quidem modo procedit objectio : secundo autem modo significatur voluntas Christi esse de ostensione peccati significati per lepram, et de satisfactione per munus significata : et haec voluntas Christi exprimebatur per Apostolos in præcepto confessionis, Jacob. v, 16, ubi dicitur : Confitemini alterutrum peccata vestra.
Ad aliud dicendum, quod oportet cognoscere morbum, ut prius dictum est : sed hoc non est principale propter quod confessio instituta est, sed potius propter operationem clavium quæ conjungit pœnitenti perfectionem : unde quod ponit objectio, secundarium est in causa confessionis : et tamen non sequitur id quod intendit probare, quia arbitrum oportet cognoscere de causa de qua est arbiter : unde cum sacerdos non tantum inspiciat vires, sed causam sumendi debitam pœnam, oportet ipsum scire in quot et quibus offenderit.
Ad ultimum dicendum, quod etiamsi se obliget ad perpetuam pœnitentiam, cui nulla major umquam injungetur, tamen dictis de causis oportet omnium peccatorum facere confessionem.
ARTICULUS XIII.
An confessio sit de jure naturali vel positivo ?
Secundo quæritur, Utrum sit de jure naturali, vel positivo ?
Videtur autem esse de jure naturali : 1. Adam enim vituperatur de hoc quod excusavit delictum cum debuisset humiliter confessus fuisse : ergo peccavit contra jus adhuc non scriptum, quia nullum erat scriptum vel positivum : ergo relinquitur, quod peccavit contra jus naturale : ergo confessio est de jure naturali.
Item objicitur de Cain, a quo quærit Dominus, quid fecit 2 : et vituperatur, quia non humiliter recognovit et confessus fuit : ergo cum tunc non fuerit nisi jus naturale, videtur contra jus naturale peccasse.
Hoc etiam videtur per Glossam su-
<--- Page Split --->
per illud, Adam, ubi es' ? ubi sic dicit Glossa : « Verba increpantis et ad confessionem cogentis, non ignorantis. » Si igitur coegit ad confessionem, ipse confiteri tenebatur : et constat, quod non ex jure positivo tenebatur, quia tunc nullum erat : ergo tenebatur ex jure naturali : ergo confessio est de jure naturali.
igitur Job dicat hoc in statu juris naturalis, videtur quod confessio sit de jure naturali, et oppositum cujus contra jus naturale.
Item, Constat, quod poenitentia est de jure naturali : ergo partes ipsius, quia ipsa non est sine illis : sed una partium ejus est confessio : ergo confessio est de jure naturali.
Item, Super illud Genes. m, 12 : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi : dicit Glossa : « Non humiliter confitens, sed superbe se excusans, et in auctorem mulieris culpam retorquens. » Ergo humilis confessio tunc fuit debita, quia aliter non vituperaretur de opposito : et inde ut prius.
Item, Poenitentia est quoddam totum, ut prius habitum est, quod habet plures partes ex ordine quodam ipsam constituentes : et in ordine illo prima est contritio quae est de jure naturali, et ultima satisfactio quae est de jure naturali : cum igitur confessio sit media, ipsa etiam est de jure naturali. Vel dicatur quare non.
Item, Super illud Psalmi cxl, 4 : Non declines cor meum in verba malitix, etc., dicit Glossa : « Ad hoc pone ostium, ut non excusetur peccatum meum : quod summum vitium dominatur in hominibus, unde tardius poenitent. » Constat autem, quod caeteris paribus plus et majus est peccare contra jus naturale, quam contra jus positivum : cum igitur istud vitium sit summum, videtur esse contra jus naturale : ergo oppositum ejus, scilicet humilis confessio delicti, est de jure naturali.
Si autem hoc concedatur, contra objiSed coa citur in hunc modum :
Dicit Isidorus, quod jus naturale est idem apud omnes : confessio autem non fuit semper eadem apud omnes : ergo confessio non est de jure naturali. MEDIA probatur ex hoc quod aliter est confessio in Novo Testamento, et aliter fuit in Veteri.
Item, Philosophus in V Ethicorum dicit, quod naturae jus in omnibus est eodem modo : ut ignis in Perside et Graecia eamdem vim habet comburendi. Et ex hoc arguitur sicut prius.
Item, Job, xxxi, 33 : Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Constat autem, quod Job fuit sub lege naturali : quare de lege naturali est confiteri peccatum.
Item, Ibidem, Gregorius in Glossa : « Vere humilis et mala cognoscit sua, et voce confessionis aperit. » Cum igitur vera humilitas de peccatis sit de jure naturali, videtur quod voce confessionis aperire peccata, sit de jure naturali.
Item, Gregorius ibidem in alia Glossa : « In sinu iniquitatem celare, est conscientiam peccati latibulis occultare, nec per confessionem detegere. » Cum
Item, Tullius : « Naturae jus est quod non opinio genuit, sed in natura quaedam vis inseruit. » Constat autem, quod nulla in natura vis inseruit homini confiteri peccatum suum, sed potius docet occultare ne verecundetur ab homine : ergo confessio non est de jure naturali, ut videtur.
SOLUTIO. Respondeo sine praejudicio, soluti quod jus naturale dupliciter dicitur, scilicet quod dictat natura hominis esse faciendum : et sic dicitur naturale jus stricte. Alio modo dicitur naturale, id quod constitutum est a natura naturante :
<--- Page Split --->
et sic dicitur esse de jure naturali quidquid in Veteri vel Novo Testamento continetur : et hoc ultimo modo potest confessio aliquo modo esse de jure naturali, sed non primo.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, per quod videtur probari, quod sit de jure naturali primo modo dicto : dicendum, quod Adam vituperatur de hoc quod peccatum non recognovit in se, et coram Deo, sed non de hoc quod non confitebatur homini : quia tunc nullus erat praeter uxorem suam, quae confessionem audire non poterat : et haec recognitio peccati quae est coram Deo, est de jure naturali.
Et per hoc patet solutio ad sequens quod objicitur de Cain.
Ad aliud dicendum, quod confessio duplex est, scilicet recognitio peccati inter se et Deum, et manifestatio peccati per enarrationem factam sacerdoti. Et de primo modo dicta confessione dicitur in Psalmo xxxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino : et tu remisisti, etc. De secundo autem modo dicta dicitur, ad Roman. x, 10 : Ore confessio fit ad salutem. Et de primo modo dicta intelligitur Glossa inducta de Genesi, et non de secundo modo dicta, quae tantum est sacramentalis : nec ad illam tunc tenebantur omnes.
Ad aliud dicendum, quod arguitur de excusatione peccati coram Deo, non coram homine, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur illud summum vitium simpliciter ratione reatus vel deformitatis, sed quia est peccatum inter caetera pœenitentiae magis contrarium : quia pœenitentia non est nisi in recognoscente, peccatum autem excusans non recognoscit : et est simile dictum, ad Roman. ii, 4, super illud : Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœenitentiam te adducit ? ubi dicit Glossa Ambrosii : « Gravissime peccas si ignoras : non ratione quantitatis peccati in reatu et deformitate, sed potius periculi : quia ignorans lapsum suum, non
quaerit remedium, et ideo manet in periculo. »
Ad aliud dicendum, quod non intelligit Job de absconsione quae est in confessione facta sacerdoti, sed potius de absconsione quam facit deprehensus in peccato, quando peccatum negat se fecisse, ut aliis justus videatur. Et ista expositio trahitur de Glossa ibidem : et ideo illud non est ad propositum.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si vere humilis voce confessionis aperit peccatum, et si vera humilitas est de jure naturali, quod etiam confessio facta per vocem sit de jure naturali : quia confessio facta per vocem, non semper in omni statu consequitur vere humilem statum suum recognoscentem : unde hoc accidit vere humili in aliquo statu non in omni : unde accidit ibi locus sophisticus accidentis.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur de eo qui deprehensus in peccato, se fecisse negat : vel mystice loquitur de tempore gratiae in quo tenetur homo sacerdoti peccata sua confiteri.
Ad aliud dicendum, quod pœenitentia dupliciter consideratur, scilicet secundum quod est in genere virtutis, et secundum quod est in genere sacramenti. Secundum quod est in genere virtutis, non habet partes, sed salvatur in contritione tantum, secundum quod contritio est contentoris actus : et satisfactio tunc erit species justitiae, et tunc non exigitur ad pœenitentiam confessio facta homini, sed sufficit illa quae fit Deo in corde in peccati recognitione. Sed secundum quod est in genere sacramenti legis novae vel veteris, non est de jure naturali, sicut nec alia quaedam sacramenta : et sic habet partes istas tres, quae sibi attribuuntur.
Ad aliud dicendum, quod non eodem modo sunt ista tres partes pœenitentiae : quia prima et ultima pars respiciunt peccatum in pœenitente secundum culpam, vel secundum pœenam. Sed confessio non respicit hoc nisi quod est in ministro
<--- Page Split --->
Ecclesiae, qui constituitur ad dispensationem sacramenti, et habet vim clavium : et ideo prima et ultima pars sunt juris naturalis, sed non media, quae non respicit nisi tantum ea quae sunt sacramenti, et non virtutis pœenitentiae, nisi forte quoad recognitionem peccati coram Deo. Sed haec non est confessio prout nunc quaerimus de confessione : et ideo non sequitur, si prima et ultima pars de jure naturali sit, quod et media : quia non eodem modo sunt partes ejus.
ACTICULUS XIV.
Quam differenter confessio fuit in lege naturali, veteri, et nova?
Tertio quaeritur, Secundum quem differentem modum fuit in lege naturali, veteri, et nova?
Videtur enim in lege naturali non fuisse: quia, sicut jam habitum est,
Non est confessio de jure naturali : sed tunc non observabantur nisi ea quae erant de jure naturali : ergo confessio tunc non servabatur.
Item non quaeritur hic, Quid aliquis fecerit, sed id ad quod omnes tenebantur? Ergo etsi aliquis tunc confitebatur peccatum suum, dummodo tamen non omnes tenebantur ad confessionem, videtur quod non erat confessio in lege naturali.
Item, Cum non erat usus clavium, non poterat esse id quod non habuit effectum nisi per claves : sed in naturali lege non erat usus clavium : ergo nec erat etiam confessio quae non habetur nisi per claves.
Sed contra :
- Quandocumque est morbus, tempus est medicinae : sed semper fuit morbus actualis peccati in lege naturali : ergo semper fuit confessio medicina : ergo in
naturali lege necessaria fuit confessio, ut videtur.
Similiter, Videtur quod in lege Moysi fuerit : quia, Isa. xlui, 26, dicitur : Narra si quid habes ut justificeris. Quasi diceret : Si non narras, non justificaberis.
Item, Levit. xvi, 21, dicitur, quod sacerdos impreabitur peccata totius multitudinis super caput hicri, et dimittet eum in desertum. Constat autem, quod imprecari non potest peccata quae nescivit: ergo oportebat ut sciret: sed non potuit scire nisi per confessionem : ergo tenebantur tunc confiteri sacerdoti.
Item, Levit. xiii, 44, de leprosis dicitur, quod ad arbitrium sacerdotis separabantur, et cognoscebat de lepra : sed lepra secundum Glossam ibidem significat peccatum : ergo sacerdos debet cognosere de peccatis : non autem potest nisi per confessionem sibi manifestentur : ergo tenebantur tunc sacerdoti confiteri.
Sed contra :
Sicut supra habitum est, praecipua causa confessionis est propter beneficium clavium : sed non erant verae claves in Veteri Testamento : ergo nec vera confessio.
Solutio. Dicendum, quod in veritate peccati recognitio est in confessione, et cum hoc peccati manifestatio : et tertio, peccatorum in specie et circumstantiarum enodatio sive expositio. Et confessio non erat in naturali lege nisi quantum ad peccati recognitionem inter se et Deum, ut dictum est. In lege autem Moysi accessit peccati manifestatio aliqua, sed in genere, non in specie : in signo, non in verbo. Quia offerendo capram vel hœdum, sciebatur quod peccaverant : sed quia hoc sacrificium erat pro quolibet peccato per ignorantiam facto, non erat manifestatio nisi in genere, et non in specie. In Novo autem Testamento exigitur enarratio specierum et aliarum circumstantiarum propter majorem expressionem veritatis et apparitionem gratiae.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod reco-
<--- Page Split --->
gnitio peccati semper est de jure naturali : et quoad hoc solum erat confessio in lege naturae.
Ad aliuD dicendum, quod omnes tenebantur ad hujusmodi peccati recognitionem, et quod non negarent si deprehenderentur, ut habitum est ex auctoritatibus Gregorii in praecedenti articulo quaestionis inductis.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod tunc non erat usus clavium : tamen tunc operabatur passio et faciebat poenam proportionabilem, quae alias improportionabilis fuisset : sed operabatur in fide credentium implicite vel explicite.
Ad aliud dicendum, quod in lege veteri aliqua fuit confessio, sed non ut modo est in specie et circumstantia, sed in genere : et de hoc intelligitur dictum Isaie. Ad aliud dicendum, quod sacerdos non confitebatur peccata multitudinis nisi in genere : et in genere intelligit ea per modum sacrificiorum, et non per enarrationem oris.
Ad aliud dicendum, quod diversitas leprarum non significabat tunc quid erat faciendum, sed quid nunc in tempore gratiae : et ideo non concluditur, quod tunc peccata in specie et circumstantiis confiterentur.
ARTICULUS XV.
An confessio sit actus virtutis, vel tantum sacramenti ?
Quarto quaeritur, Utrum sit actus alicujus virtutis, vel tantum sacramenti?
Et si sit actus alicujus virtutis, quae sit illa ?
Videtur autem, quod est virtutis pœnitentiae : quia
Est ad detestationem peccati : et virtus pœnitentiae detestatur peccatum : ergo confessio est virtutis pœnitentiae, ut videtur.
Item, Actus diffiniuntur per opposita, id est, objecta : ergo quorum est idem objectum, sunt actus ejusdem virtutis : sed peccatum perpetratum est idem objectum confessionis et pœnitentiae : ergo confessio est actus pœnitentiae virtutis.
Item, Quorum est idem finis, sunt ejusdem virtutis si est finis proximus : sed idem est finis pœnitentiae et confessionis, scilicet destructio peccati : ergo sunt unius virtutis : non autem sic sunt unius, quod ambo sunt unius tertiae virtutis actus, ergo ipsa virtus est pœnitentia, et actus ejus est confessio, vel unus de actibus, ut videtur.
Item, Aliqua virtus elicit hunc actum quaecumque sit illa : constat autem, ut dicit Tullius, quod virtus movet in modum naturae : ergo de necessariis sibi nihil omittit : sed necessarium ad expulsionem peccati est confessio : ergo hunc motum non omittit : ergo videtur, quod sit motus virtutis pœnitentiae ipsa confessio.
Sed contra videtur, quod sit motus Sed contra. virtutis quae est veritas : quia
Super illud Psalmi ii, 8 : Ecce enim veritatem dilexisti, etc., dicit Glossa : « Veritatem, quia non in te culpam refero, sed veritatem profiteor quam diligis : » constat autem, quod dicere veritatem est virtutis quae est veritas : ergo confessio est virtutis quae est veritas.
Item, Ibidem alia Glossa : « Hic pœnitens, quia in confitendo dixit veritatem quam Deus supra sacrificia quaerit, supplicat sibi subveniri. » Ex hoc accipitur idem quod prius.
Item, Actus veritatis aliquis proprius est, prout est in dictis. Constat autem quod nullus, nisi dicere veritatem : sed hoc præcipue fit in confessione : de omnibus enim quae de se dicit, sine teste creditur pœnitenti : ergo confessio est actus veritatis, ut videtur.
Item, Oppositum veritatis quae est in confessione, non est idem in pœnitentia,
<--- Page Split --->
scilicet mendacium confessionis : ergo confessio non est actus pœnitentiae.
- Item, Dictum confitentis generat credulitatem in auditore : constat autem, quod hoc non facit nisi prout est sub forma veri : ergo videtur, quod confessio sit sub forma veri : hæc autem forma veri quæ est in actu, emanat ab aliquo habitu : constat autem, quod non nisi a veritate : ergo videtur, quod sit actus veritatis.
Sed contra. SED CONTRA utrumque istorum dicitur, quod
- Nullius sacramenti actus necessario est alicujus virtutis : confessio autem est actus sacramenti : ergo non est actus alicujus virtutis.
2 Item, Nullus actus æqualiter procedens a vitioso qui non habet virtutem infusam nec consuetudinalem, est actus virtutis : confessio est hujusmodi actus : ergo non est actus virtutis alicujus. PRIMA patet per se. SECUNDA autem probatur ex hoc quod aliquis volens recedere a peccato, et etiam alii non consuevit verum dicere, sæpe confitetur in veritate de omnibus peccatis suis. Et constat, quod tunc non habet virtutes infusas, nec etiam habet consuetudinalem quæ veritas vocatur, quia illa non innascitur nisi per consuetudinem : ergo constat propositum.
- Item, Circa difficile et bonum est virtus : sed non est difficile verum dicere : ergo non est circa illud virtus aliqua : ergo non est alicujus virtutis quæ sit veritas. PROBATIO mediæ. Difficilius est dicere contra mentem, quam secundum mentem : sed mentiens dicit contra mentem, verus autem secundum mentem : ergo verus minus laborat, quam mentiens : ergo constat propositum.
rium virtutum : sed frequentius virtutis est quæ dicitur pœnitentia, de qua supra habitum est 1. Ut elicientis quidem est iste actus virtutis quæ dicitur veritas, ut probatur in objiciendo.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum quod confessio quædam habet ex sui ratione et substantia, et quædam ex virtute imperante. Ex sui substantia non habet nisi simplicem narrationem veritatis, sed ex virtute imperante habet quod sit cum detestatione peccati. Et adhuc adjiciendum, quod secundum quod inducit rationem sacramenti, habet quod hæc enarratio sit facta ministro Ecclesiæ cum signis quibusdam signantibus peccati detestationem, et voluntatis obedientiam ad pœnitentiam exteriorem suscipiendam per arbitrium sacerdotis : et sic quasi ex tribus conficiuntur illa quæ in confessione attenduntur. Sed objectio bene procederet si ex sui substantia haberet hoc quod dicit.
Ad aliud dicendum, quod illa materia datur sibi secundum imperium pœnitentiae, et secundum esse sacramenti quod est in ipsa : simpliciter tamen ipsa est circa materiam quamcumque in qua est forma veri.
Ad aliud dicendum, quod non est idem finis proximus confessionis et pœnitentiae, sed remotus : proximus enim finis est in quem terminatur actus, et ille est notitia quam generat in audiente : sed finis ultimus non facit, quod eadem sint specie vel numero illa quæ sunt ad illum finem.
Ad aliud dicendum, quod pœnitentia non deficit in ipso motu, sed non habet tamen nisi per modum imperii.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohiAdobie"1 bet aliquem actum esse et sacramenti et virtutis, secundum diversas rationes : et hoc præcipue in hoc sacramento, quod ordinatur contra actuale peccatum, quod contrarium est virtuti quæ respicit actum liberi arbitrii. Unde quantum ad ipsam
<--- Page Split --->
simplicem enuntiationem veritatis, confessio veritatis est quae est virtus: sed secundum quod est in tali foro et forma et cum signis talibus, est actus sacramenti: et hoc nihil prohibet.
factoria, obligans ad peragendum pœenitentiam injunctam. »
Alii autem praedecessores nostri diffiniunt eam sic: « Confessio est legitima peccatorum explanatio. »
Ad aliud dicendum, quod iste actus non procedit a vitioso, sed ab habente veritatem aliquam, vel in potestate liberi arbitrii, vel secundum gratiam, vel secundum habitum civilem. Si enim pœenitens est in charitate quando confitetur, tunc nulla est objectio. Si autem verax ex consuetudine, etiamsi sit in aliis vitiis: iterum nulla est objectio: quia consuetudinalium una meo judicio habetur, alia non habita. Si autem nec consuetudinalem habet: tunc dicendum, quod ille actus veritatis in confitente est a libero arbitrio potente in actum generativum virtutis consuetudinalis: licet enim virtutes secundum habitum et vitium sibi oppositum non simul insint, tamen actus ordinatus ad virtutem generandi, potest esse simul cum vitio, licet virtuti opposito: et ideo non est ille actus a vitioso in quantum vitiosus.
Gregorius: « Confessio est peccatorum detectio, et ruptio vulneris. »
Augustinus sic: « Confessio est per quam morbus latens, spe veniae aperitur. »
Alii quidem novitii, ut Raymundus, diffinierunt sic: « Confessio est legitima coram sacerdote peccatorum declaratio. »
Objicitur de prima diffinitione 1 sic :
Sacramentalc est denominativum a sacramento : nullum autem denominans fit substantiale illi quod denominat : ergo sacramentum non est substantiale confessioni, quod falsum est, cum confessio sub sacramento sit sicut pars sub toto.
Item, Cum confessio sit actus virtutis moventis ad confessionem, ita deberet dicere, virtutis delinquentis accusatio, etc., sicut sacramentalis.
Item, Sicut se habet actus virtutis ad virtutem, ita se habet actus sacramenti ad sacramentum : sed nullus actus virtutis dicitur esse virtuosus, sed potius virtutis proprie : ergo nullus actus sacramenti debet esse sacramentalis, sed potius sacramenti.
ARTICULUS XVI.
An diffinitiones pænitetiæ sint bene date?
Quinto quaeritur, Quid sit diffinitione et essentia ?
Inveniuntur autem plures diffinitiones confessionis, quas omnes quae occurrunt ponemus.
Diffinitur autem a Magistris qui precesserunt nos sic: « Confessio est peccatorum sacramentalis delinquentis accusatio, ex erubescentia et per claves satis-
Item, Intintio non dicitur esse baptismalis, nec signatio confirmationalis actus : ergo videtur, quod nec confessio debet dici sacramentalis.
Item, Quare non denominatur a proximo genere, ita quod diceretur, Confessio est pœnitentialis delinquentis, etc. Videtur enim, quod sic fieri deberet : quia proximius se habet confessio ad pœnitentiam, quam ad sacramentum in genere : ergo magis debuit denominari ab illa.
Item, Objicitur de hoc quod dicitur,
1 Prima diffinitio haec est : « Confessio est peccatorum sacramentalis delinquentis accusatio, ex erubescentia et per claves satisfactoria,
obligans ad peragendum pœnitentiam injunctam.
<--- Page Split --->
Delinquentis : confessio enim non videtur esse delinquentis, sed qui deliquit, et pœnitet.
Item, Nullus delinquens in quantum hujusmodi, est pœnitens : sed omnis confitens in quantum hujusmodi, est pœnitens : ergo nullus pœnitens in quantum hujusmodi, est delinquens : ergo confessio non est delinquentis.
Si forte tu dicas, quod intelligitur de delicto veniali, quo in multis offendimus omnes 1 : sine quo, ut dicit Augustinus, vita non ducitur. CONTRA : Hujusmodi delinquentis actus est oratio et alia multa : ergo sicut cadit in diffinitione confessionis, ita cadere deberet in dofinitione orationis, contritionis, charitatis, et omnium aliorum.
Præterea, Hæc est per accidens secundum istam expositionem, confessio est peccatorum sacramentalis delinquentis accusatio : quia sensus est, ejus qui quotidie delinquit : nihil autem per accidens debet poni in diffinitione, præcipue quod est per accidens hujusmodi, quia hoc infinitum est, et nihil per ipsum potest notificari : ergo male dixerunt antiqui diffiniendo, quod confessio est accusatio delinquentis.
Ulterius, Objicitur de hoc quod dicitur, Accusatio. Apud rhetorem enim et civilem non est idem accusans et reus : hic autem ut reum se præsentat confitens : ergo videtur, quod non sit accusans : ergo confessio non est accusatio.
Item, Nullus accusatur juste in judicio cui non conceditur locus defensionis : si ergo confitens accusatur ab aliquo, sive ab alio, sive a seipso, debet ei in eodem foro concedi locus defensionis : et ita non erit vitium confessionis si sit cum defensione peccatorum, quod falsum est, cum dicat Psalmus cxL, 4 : Non declines cor meum in verba maliitæ, ad excusandas excusationes in peccatis.
Præterea quæritur, Cum conscientia
sit testis, quare non dicitur, testificatio sicut accusatio ?
Ulterius quæritur de hoc quod dicit, Ex erubescentia. Quia hoc non videtur esse substantiale confessioni : quia non omnes possunt habere erubescentiam.
Item, Sicut se habet dolor sensibilis ad contritionem, ita se habet erubescentia ad confessionem : sed contritio non diffinitur per dolorem sensibilem : ergo nec confessio est diffinienda per erubescentiam, ut videtur.
Item, Super illud Psalmi LXVIII, 20 : Tu scis improperium meum, et confusionem meam, etc., distinguit Augustinus in Glossa inter erubescentiam sive verecundiam, et confusionem : quia confusio est cum remorsu conscientiæ, quando vera objiciuntur. Erubescentia autem est, quando falsa objiciuntur cum verecundia. Cum ergo confitens verecundetur cum remorsu conscientiæ, videtur quod potius debuit dicere, ex confusione, quam erubescentia.
Item, Non videtur esse verum, quod ex hac erubescentia sit satisfactoria : quia erubescentia illa passio etiam corporalis est : et nulla passio corporalis est meritoria : ergo ex illa satisfactoria non est confessio.
Ulterius quæritur de hoc quod dicit, Per claves. Quod enim sine clavibus est satisfactorium, non habet vim satisfaciendi per claves : confessio est hujusmodi : ergo non habet vim satisfaciendi per claves. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur : quia in Veteri Testamento non fuerunt claves, et tamen fuit ibi aliquo modo confessio sacramentalis : et in Novo Testamento quandoque fit confessio non habenti claves, et tamen satisfactoria est confessio.
Præterea, Objicitur de hoc quod dicitur, Satisfactoria. Quia satisfactio est pars condividens pœnitentiam cum confessione : ergo una non debet poni in diffinitione alterius.
<--- Page Split --->
Item. Quæ diversa sunt specie, horum actus et effectus proprii sunt diversi : confessio et satisfactio diversæ sunt specie : ergo actus earum et effectus proprii sunt diversi : constat autem, quod satisfactionis actus propriissimus est satisfacere : ergo ille actus non est confessionis : ergo confessio non est satisfactoria, ut videtur.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Obligans, etc. Confitens enim non est obligatus ex hoc quod confitetur, sed potius ex voluntate sequenti, qua auditam et taxatam sibi recipit satisfactionem : ergo confessio non est obligans, ut videtur.
Item, Si obligat ad satisfactionem : ergo omnis confessio obligat ad illam. Ponamus ergo, quod aliquis saepe confiteatur idem peccatum pluribus sacerdotibus, et illi diversas injungant pœenitentias, quarum quaelibet per se sufficeret : ergo iste obligatur ad omnes illas peragendas : ergo ex confessione obligatur ad majorem pœenitentiam, quam ex peccato sustinere debeat. Et hoc est inconveniens, cum confessio aliquid diminuat de pœena peccato debita secundum se.
Item, Sive injuncta est insufficiens, vel nimis magna : adhuc videtur, quod obligetur ad illam : et sic confessio gravaret eum, et non alleviaret, quod est valde inconveniens.
Item, Objicitur de hoc quod dicit, Injunctam. Videtur enim ex hoc quod non possit mutari per alium pœenitentia illa : et hoc falsum est.
Item, Videmus de injunctis pœenitentiis tota die fieri relaxationes per indulgentias : ergo videtur, quod confitentes non obligantur ad peragendum pœenitentias injunctas.
De secunda autem diffinitione objicitur, qua dixerunt antiquiores, quod confessio est legitima peccatorum explanatio.
- Legitima enim est quae lege docetur, vel lege editur : et modum confessionis non invenimus expressum in nova vel
veteri lege : ergo videtur, quod non sit legitima explanatio peccatorum.
Item, Videtur, quod non sit tantum peccatorum : quia etiam circumstantias aliquando confiteri tenetur : et sic videtur esse diminuta.
Item, Non videtur esse explanatio, sed simplex enarratio : non enim exponit peccata confitens, sed simpliciter enarrat.
ObJicItur etiam de illa quae est Gregorii de hoc quod dicit, Peccatorum detectio.
Cum enim detegere peccatum ordinetur ad scandalum proximi, videtur quod peccata non sunt detegenda, sed potius tegenda.
Item, Isa. iii, 9, vituperantur qui detegunt peccata sua, cum dicit : Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Ergo confessio non erit detectio.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Ruptio vulneris. Haec enim locutio metaphorica est : ergo non debet poni in diffinitione ejus cui aptatur metaphora : haec autem est confessio : ergo non debet poni in diffinitione confessionis.
Item, Constat, quod idem est non differens nisi per locutionem significativam, detectio peccati et ruptio vulneris : ergo neutrum contrahit alterum : sed detectio peccati potest fieri bene et male, et confessio non nisi bene : ergo communius se habet peccati detectio, quam confessio, et contrahitur : ergo diffinitio non est convertibilis cum diffinito : ergo non est propria ipsius : quod est inconveniens, sive sit diffinitio, sive descriptio per propria.
Ulterius quaeritur de illa quae est Augustini : Confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur.
- Non enim confessione tantum aperitur morbus latens, sed etiam morbus apertus : quia generalis est confessio de omnibus, sive occultis, sive apertis : ergo male dicit, Morbus latens.
<--- Page Split --->
Item, Si latens est : tunc quaeratur, Quem est latens? Aut sacerdotem et alios : aut sacerdotem solum, vel alios solos. Et quodcumque istorum detur, non erit confessio de crimine aperto sacerdoti et aliis, vel sacerdoti soli, vel aliis solis : quod est inconveniens, cum de omnibus sit confessio.
Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, Spe veniæ. Quia ut frequenter, confessio fit magis timore pœnae : ergo diffinienda erat per pœnae timorem.
Item, Demus quod iste non confiteatur spe veniæ : et tamen nihil eorum quæ fecit, celet sacerdoti : ergo iste non erit confessus, et tenetur iterare confessionem, quod non dicitur.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Aperitur. Videtur enim, quod magis clauditur : quia illud quod dicitur in confessione, sigillo confessionis clauditur : ergo non aperit.
ULTERIUS quaeritur de ultima, quae dicit, quod confessio est legitima peccatorum coram sacerdote enarratio.
Videtur enim, quod non semper ist coram sacerdote, cum dicatur, Jacobi, v, 16 : Confitemini alterutrum peccata vestra. Et ibi dicit Glossa : « Majora majoribus, minora minoribus. » Et non dicit, quod semper debeat fieri sacerdoti.
Et quia de hoc magnus occurrit tractatus in sequenti distinctione, nunc ista sufficiant.
SOLUTIO. Dicendum, quod prima diffinitio melior est omnibus aliis : quia colligit essentialia omnia, et subjectum proprium, et finem, et ea unde trahit virtutem delendi peccatum. Essentialia enim sunt ea quae tanguntur cum dicitur, Sacramentalis accusatio. Accusatio enim genus est, et sacramentalis differentia distinguens ab accusatione civili et rhetorica. Delinquentis autem contrahit sicut subjectum specificat passionem : quia sicut dicit Commentator super VII Metaphysicae : « Subjectum proprium in diffinitione pas-
sionis est loco differentiae ultimae quaconvertibilis est, ut dicit Philosophus in VII primae Philosophiae. » Ea autem unde trahit virtutem delendi peccatum, sunt erubescentia et claves : finis autem ejus est ut taxetur satisfactio ad quam obligat se peragendam.
Ad hoc ergo quod primo objicitur de hoc quod dicit, Sacramentalis, dicendum quod differentia contrahens per modum qualitatis est in diffinitione, licet sit qualitas essentialis : et quia accusatio non est sacramentum proprie, sed actus ejus, ideo non est qualitas essentialis sacramenti nisi informative et denominative : et ideo licet confessio secundum se sit sacramentum, tamen quia diffinitur hic per actum, et actus denominatur a sacramento, ideo denominative diffinitur.
Vel potest dici, quod sacramentalc, sicut et rationale dicitur dupliciter, scilicet ut differentia quae facit sacramentum esse sacramentum : et hoc modo non prædicatur denominative de diffinito, sicut nec rationale, quando dicitur, Homo est animal rationale : et ita dicitur hic accusatio sacramentalis, quae est sacramentum quoddam, sicut animal rationale animal quoddam : et non ponitur sacramentalc ut denominans, sed potius in actu differentiae constituentis. Alio modo dicitur sacramentalc a potentia sacramenti consequente esse sacramenti ipsius : et de illo verum est, quod est denominativum, sicut et rationale acceptum de potentia ratiocinandi consequente esse hominis : et per hoc patet solutio ad primum.
Ad SECUNDUM dicendum, quod falsum 112. supponitur in objectione : quia actus quandoque denominatur a virtute : unde dicitur actus virtualis vel virtutis : et tamen si non fieri concedatur, solvendum est sicut praecedens.
Ad ALIUD dicendum, quod tinctio sacramentalis dicitur baptismus, sed non baptismalis proprie : quia baptismus nominat totam speciem sacramenti, et non solam differentiam ipsius quae signabilis
<--- Page Split --->
quae us in n un. sunt ejus bligat ur de icenper licet i satio actus is saninaim se nitur tur a nitur. atale, scilinutm non ), sicHomo r hic acrarationitur otius Alio ia samenti d est acceonsepatet lsum 4.12. actus unde st taidum ) sanon 3 nonon bilis
est per modum qualitatis, sed non species : et ita dicitur hic sacramentalis et non pœenitentialis : et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad hoc quod objicitur de hoc quod dicit, Delinquentis, solvendum est quod dicitur hic delinquentis secundum habitum, non secundum actum : non ita quod habeat habitum peccatorum, sed quia habuit ipsum, et est in mutando eum in habitu virtutum : et talis bene potest esse in statu pœenitentiae.
Ad ALIUD dicendum, quod verum est, quod nullus delinquens in actu est pœenitens, sed delinquens modo prædicto potest esse pœenitens.
Ad ALIUD dicendum, quod bene concedo, quod non intelligitur de delicto veniali.
Ad Hoc quod ulterius quaeritur objiciendo de accusatione, dicendum quod aliud est in foro pœenitentiae, et aliud in foro judicii. In foro enim pœenitentiae nulli quantumcumque veraci creditur contra confitentem, sed tamen sibi creditur contra se : et ideo statur accusationi confitentis. Sed in foro judicii exterioris totum econtra : quia homini nihil creditur ibi pro se, sed potius alii qui exceptione est major : et ideo in illo judicio alius est accusans, et alius est reus et accusatus.
Ad ALIUD dicendum, quod quando accusatio fit post convictionem, non datur locus defensionis. Et simile est in confessione : quia accusatio est testimonium convincens confitentem per relationem ad conscientiam : et ideo nullus datur sibi locus defensionis.
Ad ALIUD dicendum, quod erubescentia duplex est, scilicet spiritualis, et illa quae relinquit passionem in corpore. Spiritualis autem timor est in turpi accusatione ne manifestetur, vel cum manifestatur : sicut trahi potest de verbis Damasceni : et illa quae est spiritualis exigitur ad confessionem, et non illa quae fit in corpore per exteriorem ruborem : sicut enim in præcedentibus habitum est,
illa variatur secundum hominum diversam complexionem.
Ad ALIUD dicendum, quod illa probatio satis bona est : quia conceditur, quod non exigitur nisi erubescentia spiritualis.
Ad ALIUD dicendum, quod Glossa illa propriissime accipit confusionem et erubescentiam : sed hic communiter sumitur erubescentia pro confusione.
Ad ALIUD dicendum, quod passio secundum quod est facta et voluntate informata, etiamsi sit illata, meritoria est, sicut patet in quaestione præcedenti de contritione.
Ad ALIUD dicendum, quod confessio quæ non subjicitur clavibus actualiter, non est simpliciter confessio, sed secundum quid : et bene concedo, quod in Veteri Testamento non fuit confessio nisi secundum quid : et ratio hujus patet ex præcedenti articulo quaestionis. Confessio autem quæ fit alii quam sacerdoti, non est confessio nisi in quantum supplet locum confessionis : sicut baptismus pœenitentiae non est baptismus, nisi in quantum supplet locum baptismi.
Ad ALIUD dicendum, quod alius modus satisfactionis est in confessione, et alius est in ea parte quæ stricte dicitur satisfactio : quia in confessione est satisfacito per mortem et passionem Christi de parte pœenæ quæ improportionabilis est, et ideo inarbitrabilis : sed in satisfactione est deletio delicti pœenæ taxatæ. Nec est inconveniens, quod contritio et confessio induant aliquo modo satisfactionis rationem, secundum quod large sumitur satisfactio : quia, sicut supra habitum est, pœenitentia aliquo modo totum homogenium est in suis partibus : et sic pœenæ satisfactiones est in omnibus tribus.
Ad ALIUD dicendum, quod illæ partes medie sunt inter diversas et homogenias : et ideo cum non omnino sint diversæ, non tenet id quod objectum est. Et hujus ratio valde de facili patet, si respiciatur id quod notatum est de partibus illis in principio hujus distinctionis.
<--- Page Split --->
Ad 19. Ad aliud dicendum, quod in veritate voluntas amplectendi pœnitentiam injunctam significatur in confessione : quia sicut præponit sibi secundum rationem et tempus contritionem in re vel in præsumptione sacerdotis, ita coexigit voluntatem obediendi in susceptione injunctæ satisfactionis : et ideo ex ipsa confessione ratione ejus quod exigit in pœnitente, obligatur ad illam.
Ad 20. Ad aliud dicendum, quod sacerdotes proprios nullus pœnitens et confitens habet plures, sed unum solum, et illius solius tenetur pœnitentiam peragere, quæ est injuncta secundum canonum statuta : quia alias non proprie dicitur injuncta satisfactio. Si autem alii ex abundanti confitetur, ille debet inquirere injuncta a proprio sacerdote, et nihil superordinare,si secundum canonum statuta injuncta est.
Ad 21. Ad aliud patet solutio per jam dicta : quia non est satisfactio proprie, nisi quæ est secundum arbitrium canonum vel canonici sacerdotis, et non secundum arbitrium voluntatis hominis, quam injungit aliquis ignorans vel malitiosus.
Ad 22 et 23. Ad aliud dicendum, quod ex causa mutari potest injuncta ab eo qui habet auctoritatem : sed tunc perficit eam in æquivalenti vel simpliciter vel secundum reputationem Ecclesiæ.
Per habita patet etiam solutio ad ultimum : quia indulgentiæ fiunt in commutationibus secundum æquivalens in reputatione Ecclesiæ, vel simpliciter.
De se: unda Ad 1. cendum quod illa non colligit nisi essentialia constituentia confessionem.
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod legitima dicitur a lege ordinante modum accusationis in foro confessionis : et hæc quidem lex in universali promulgata est a Deo, ut patuit
supra cum disputaretur, cujusmodi praeceptum esset quod est de confessione : sed hoc quod universaliter dictum est a Deo, explanatum et interpretatum est ab Ecclesiasticis Doctoribus et Prælatis : et ideo legitima dicitur et lege veteri et lege nova et lege patrum.
Ad aliud dicendum, quod circumstantia aliquid peccati ponit : et ideo peccatum secundum se non explanatur, nisi circumstantiis suppositis, ut dicetur infra in hac eadem distinctione.
Ad aliud dicendum, quod non est enarratio simplex, sed oportet ut explanetur modus, ut intelligat sacerdos quantitatem criminis. Enarratio autem simplex ad hoc non sufficit.
Ad aliud autem quod objicitur de tertia quæ est Gregorii in Morali bus 2, tratantis illud Isaiæ, XXXVII, 21 : Jussit Isaias ut tollerent massam de fcis, et cataplasmarent super vulnus, etc.
Dicendum, quod non est diffinitio vel descriptio, sed potius quædam adaptatio allegoriæ. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod est peccati ut peccati detectio, et detectio ejus quod est peccatum. Peccatum autem ut peccatum non detegitur nisi in confessione sacerdoti : sicut naturae morbus ut morbus non detegitur nisi medico, vel ei qui est in loco medici in consilio et adjutorio medicinæ. Sed id quod est peccatum, detegitur quandoque jactanter : sed tunc detegitur ut laudabilis actus, secundum quod laudabile est apud eos qui letantur cum malefe cerint, et exsultant in rebus pessimis. Et de illis loquitur, Proverb.II, 14 et seq.
Ad aliud dicendum ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod si per se intelligatur locutio, tunc convertibilis est ut proprium, sed non ut diffinitio :
<--- Page Split --->
quia bene videtur mihi, quod Gregorius diffinire confessionem vel describere non intendit.
Ad 1D quod ulterius quæritur de quarta 1, dicendum quod illa data est in comparatione ad movens sive inclinans ad confessionem : hoc enim est spes veniæ.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod aperitur et clauditur peccatum in confessione : clauditur enim ab aliis, sed aperitur ei qui est in loco Dei : et hoc vocat Augustinus hic apertionem.
Ad ALIUD dicendum, quod etiam si sciatur, non tamen scitur per modum convictionis : sicut etiam judex non judicat de hoc quod scit ut homo, sed de hoc quod scit ut judex. Similiter peccatum dicitur latens quando de eo non potest fieri judicium : quia in foro illo, scilicet confessionis non est denuntiatum.
Ad ALIUD dicendum, quod non est ita essentialis timor confessioni sicut spes : timor enim si solus esset, non inclinaret ad confessionem, sed potius ad taciturnitatem propter desperationem : et ideo non erat ita diffinienda confessio per timorem sicut per spem.
Ad ALIUD dicendum, quod si aliquis sine spe confiteatur, non tenetur iterare confessionem, propter hoc quod sacerdos scit quidquid fecit : sed desperationem tenetur confiteri eidem. Si autem alii confiteatur, cum ipse non acceperit satisfactionem condignam, dico quod in toto cum spe opinata ad minus tenetur facere confessionem.
Ad ALIUD patet solutio per ante dicta : iuia id quod dicitur in confessione, ei lauditur et aperitur.
Ad ID quod quæritur de ultima 2, dicen
dum quod est eadem cum secunda, nisi quod apponit proprium auditorem confessionis qui est sacerdos.
Ad 1D autem quod contra objicitur, dicendum quod majora in Glossa dicuntur peccata mortalia, et minora dicuntur venialia quae non tenemur confiteri nisi in generali confessione : et haec est confessio non confessio simpliciter, sed secundum quid
Et ita patet solutio ad omnia quæsita.
ARTICULUS XVII.
An aliquis et quis articulus fidei moveat ad confessionem ?
Sexto quæritur, Quis articulus fidei moveat ad confessionem ?
Videtur autem, quod ratione ejus qui est, Vitam æternam :
Spes enim est de vita æterna : quia spes veniæ, ut patet ex diffinitione Augustini, movet ad confessionem ex parte fidei : ergo videtur, quod articulus de vita æterna moveat ad confessionem ex parte fidei.
Item, Videtur quod aut ille, aut qui est de pœnis moveat ad confessionem : sed timor pœnæ non est laudabilis, quia dicit Augustinus de tali timore, quod « nemo invitus bene facit, etsi bonum est quod facit. » Cum igitur confessio sit de rebus laudabilibus, videtur quod magis ad eam moveat fides vitæ æternæ, quam pœnarum æternarum.
Sed contra utrumque horum videtur objici : passio enim Christi operatur in clavibus, et per claves est confessio satisfatoria : ergo videtur, quod fides mo-
1 Quarta diffinitio quæ est Augustini sic se habet : « Confessio est per quam morbus latens spe veniæ aperitur. »
2 Quinta diffinitio : « Confessio est legitima coram sacerdote peccatorum declaratio. »
<--- Page Split --->
veat ad confessionem ratione passionis Christi.
Videtur autem, quod ratione illius, Qui venturus est judicare vivos et mortuos : quia hoc judicium prævenit in se confitens, et aperit peccata ne in judicio omnibus aperiantur : ergo si fides movet ad confessionem, videtur quod hoc faciat ratione illius articuli qui est de judicio.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum ad hoc, quod fides præcipue movet ad confessionem ratione articuli qui est de vita æterna : quia in spe veniæ propter vitam æternam confitetur, quæcumque confitetur.
Ad object.
Ad m autem quod contra objicitur, dicendum quod passio effectum dat confessioni, et fides illuminat ad hoc quod credatur talis effectus esse in clavibus : sed tamen ratione illius non movet ad confitendum : quia confitens non confitetur propter hoc, sed ideo quod sperat se propter hoc consequi veniam peccatorum.
Ad aliud dicendum, quod ille articulus adjuvare potest : sed tamen principalis non est in movendo : quia non consequeretur veniam ex hoc, cum hoc magis sit inductivum timoris quam amoris.
ARTICULUS XVIII.
Cui attributo in Deo innititur confessio ?
Septimo et ultimo quæritur, Cui innititur attributo confessio in Deo ?
Videtur autem, quod
Sapientiæ et veritati : quia veritas creata exemplificatur et causatur a veritate increata : sed veritas creata est in confessione : ergo causatur a sapientia et veritate increata : ergo illi maxime innititur.
Item, Confessio dicitur deberé esse prudens : et constat, quod omnis prudentia exemplariter exit a sapientia : ergo et confessio.
CONTRA : Confessio fit spe veniæ : ergo tota innititur misericordiæ et bonitati.
RESPONSIO. Ad hoc dicendum, quod in veritate pænitentia in tribus partibus suis configuratur Trinitati increatæ : compunctio enim sive contritio quæ ex modica pæna commutat æterna tormenta, tota innititur bonitati quæ attribuitur Spiritui sancto. Confessio autem quæ legitima est et prudens computatio peccatorum ut æstimetur ad pænitentiam, respondet sapientiæ quæ attribuitur Filio : et satisfactio quæ secundum vires amplectitur injuncta, fulcitur potentia quæ Patri appropriatur.
Concedantur ergo duæ primæ rationes, licet non sint multum validæ ad hoc probandum.
SED AD aliud dicatur, quod licet motivum ad confessionem innitatur misericordiæ, tamen ipsa confessio facta magis comparatur sapientiæ propter causam dictam : non enim est verum, quod si motivum ad illud respondeat bonitati quod etiam ipsum secundum se respondeat. Et est instantia : quia spes ædificandi Ecclesiam bonitati innititur et charitati : et tamen studium et doctrina ad quæ illa spes inclinat, exemplata sunt a sapientia divina.
ARTICULUS XIX.
An sufficiat per Joannem facta institutio ad satisfactionem.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi,A, § 1, post initium : « Satisfactio a Joanne præcipitur, ubi ait : Facite dignos fructus pænitentiæ, etc. »
<--- Page Split --->
Et quaeremus hic tria, eo quod multa ante habita sint de satisfactione, et iterum postea habebuntur.
Primum horum est, Utrum sufficiat ad satisfactionem institutio facta a Joanne?
Secundum autem, Utrum satisfactio sit in præcepto, vel non?
Tertium autem, Qui sunt digni fructus pænitetiæ? et, Utrum sit idem satisfacere, et dignos fructus pænitetiæ facere ?
VIDETUR autem circa primum, quod non sufficiat : quia
Satisfactio est pars sacramenti pœnitentiæ : sed in hoc sacramento exigitur institutio divina : ergo etiam in satisfactione.
Item, Effectus gratiae non est nisi a Deo, ut dicit Bernardus super Cantica 1 : ergo vas etiam necessario continens gratiam, dummodo non sit fictus qui accidit : ergo illud non est determinare nisi Dei : constat autem, quod satisfactio sacramentalis est etiam pars sacramenti : ergo videtur, quod non sufficiat institutio Joannis.
Aliter autem objicitur ad idem : Semper enim necessaria fuit satisfactio peccanti actualiter : ergo etiam ante Joannem : non ergo præcipitur a Joanne, ut videtur, sed ante eum fuit in præcepto.
Item, Satisfactio aut respondet peccato naturæ, aut peccato personæ. Constat autem, quod non peccato naturæ : quia pro illo non potest satisfacere purus homo, ut probat Anselmus in libro Cur. Deus homo. Si respondeat peccato personæ : ergo obligat personam secundum se in quolibet statu suum peccatum ad satisfaciendum : ergo videtur, quod non præcipitur a Joanne tunc primo quando incepit fides Novi Testamenti prædicari.
Item, Satisfactio est de jure naturali : ergo hanc non opinio genuit, sed vis innata inseruit : ergo non est instituta a Joanne, ut videtur.
RESPONSIO. In satisfactione tria sunt Solutio. consideranda, scilicet pro quo satisfit, et quis status satisfactionis, et cui satisfit. Id pro quo satisfit, semper fuit, ex quo cœpit peccatum intrare in mundum, et non fuit in ea diversitate nisi in quantitate peccatorum. Sed status satisfacientis non semper fuit unus : et cum statui illi respondeat per congruentiam modus satisfaciendi, non fuit unus : cum enim omnis nostra satisfactio vim trahat a satisfactione Christi, sicut dicit Ambrosius 2 : et quia omnis nostra penitentia trahit vim a pœna et satisfactione sua ideo illi pœnae futurae quaenondum erant nisi in fide satisfacientium, congruus erat modus præsignans pœnam illam et satisfactionem : sicut in lege naturae per sacrificia et figuras, etiam in lege Moysi per cæremonias. In lege autem nova quae incipit a Joanne, sicut dicitur, Luc. xvi, 16 : Lex et Propheta usque ad Joannem. Et, Matth. xi, 12 : A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. A diebus, inquam, illis congruus modus est per imitationem Christi satisfactio, eo quod ex tunc cessavit præsignatio futuri, et manifestata est veritatis forma quam imitemur. Cui autem satisfit, Deus est, semper uno modo se habens.
His prænotatis, non est difficile respondere objectis.
Ad PRIMUM igitur dicendum, quod aliter denuntiatur satisfactionis modus, et aliter instituitur : a Joanne non fuit nisi denuntiatus, sed a Christo institutus, cum dicitur : Penitentiam agite 3.
1 S. BERNARDUS, Serm. 5 super Cantica. 2 Cf. III Sententiarum, Dist. XVIII, E, et XXIX, Art. 1 ad object. 7. Et ibi sunt multa no-
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod secundum quod satisfactio sacramentalis est et vim habens a passione Christi, habet a Deo institutionem : sed non oportet ut alia et alia institutione : quia una institutione instituuntur totum et partes : unde ipsa institutionem habet in suo toto quod est penitentia. Dicunt tamen quidam, quod ibi instituit, ubi dixit leproso, quod offerret pro emundatione sua quod instituit Moyses 1 : sed hoc non est verum, nisi de figurativa institutione.
Ad aliud dicendum, quod satisfactio secundum se abstrahens ab hoc modo et ab illo, semper fuit, etiam ante Joannem : sed prout accepta consideratur cum modo significationis vel imitatione veritatis, non fuit semper : et quantum ad hunc modum promulgatur a Joanne, et confirmatur a Christo, ut dicit Magister in Littera.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio non concludit, nisi quod semper oportuit satisfacere ex parte satisfacientis, et ex parte ejus cui satisfit : et hoc bene concedendum videtur, quia non variatur nisi in modo, ut dictum est, quia ad Christum satisfacientem a quo nostra satisfactio vim trahit, illi respicere non poterant, nisi præsignando eam in signis. Hi autem qui a diebus Joannis fuerunt, respicere ad ipsum non potuerunt,nisi imitando formam veritatis quæ manifestata est in ipso.
Ad aliud dicendum, quod satisfactio secundum se est de jure naturali, quod non opinio genuit, sed innata vis inseruit : sed modus satisfaciendi qui dictus est, totus est sacramentalis, et divinus, et ideo ille variatus est secundum tempora diversorum sacramentorum.
ARTICULUS XX.
An satisfatio sit in præcepto ?
Secundo quæritur. An sit in præcepto ? Videtur autem, quod non : quia
Dicit Hieronymus : « Anathema sit, qui dicit Deum aliquid impossibile præcepisse : » sed impossibile est satisfacere : ergo satisfactio non est in præcepto. Probatio mediæ. Offensa crescit secundum eum in quem peccatur : sed Deus est infinitus in omnibus suis attributis : ergo offensa sui est infinita : ergo non contingit satisfacere pro aliquo peccato, quia pro infinito nihil possumus rependere.
Item, Dicit Philosophus in quinto Ethicorum, quod percutiens principem, non contrapatitur tantum, sed morte condemnatur : ergo multo magis si offendit in infinitum majorem, quam sit aliquis princeps : Deus autem in infinitum major est : ergo offendens Deum plus debet solvere in infinitum : sed hoc non contingit solvere : ergo non præcipitur solvere, quia incassum præciperetur.
Item, Ipsum nomen satisfactionis videtur hoc ostendere : quia satisfacere dicitur facere satis : sed numquam est satis, nisi sit secundum æstimationem peccati et offensæ : sed hoc in infinitum est, ut jam probatum est : ergo non est satisfactio nisi solvatur in infinitum : hoc autem solvere non contingit : ergo videtur, quod præcipi non debeat.
Item, Alia via probatur hoc idem : Ponamus enim, quod aliquis pluribus de causis sit debitor alicujus, scilicet quod debeat ei ex jure servitutis, quod est ut nihil possideat nisi titulo domini, et corporaliter sit servus glebæ, et tunc tenea-
<--- Page Split --->
tur ei ex mutuo : quia nihil habet, nis quod mutuo ab ipso accepit : et non plus accepit mutuo, quam habet in ipsis honis : et iterum tertio debeat ei ex offensa, quia de rebus domini offendit eum gravissime : constat, quod ille satisfacere non potest. Quia si dicas, quod satisfaciet de bonis suis : contra hoc est, quia illa domini sunt. Si de persona : contra hoc est, quod servus est de persona, et totum debet domino etiam praeter rationem offensæ. Sed constat, quod similis casus est in homine in comparatione ad Deum : ergo videtur, quod homo de peccato Deo satisfacere non possit : ergo non præcipitur ei.
SED CONTRA :
Cujuscumque debiti contingit solvere tantum et decuplum, ipsius contingit esse solutionem 'sufficientem : peccati autem contingit solvere tantum et decuplum : ergo peccati contingit esse solutionem sufficientem : ergo potest præcipi, et debet præcipi satisfactio. Probatio mediæ. Baruch, iv, 28 : Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requirétis eum.
Item, Matth. xviii, 24 et 26 : Oblatus est ei unus qui debebat ei decem millia talenta... Providens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. Ergo contingit reddere : ergo et satisfacere.
PRAETEREA. Si præcipitur, quæratur, ubi præcipitur, in Novo vel in Veteri Testamento?
Si dicatur quod ibi, Pæniteniam agigite 1. CONTRA : Pænitere non est satisfacere : quia aliquis pænitet de eo de quo tamen numquam cogitat satisfacere.
Si dicas, quod ibi ubi Dominus præcepit leproso, ut pro emundatione sua offerret quod Moyses constituit 2. Contra : Quod constituit Moyses non respondebat quantitati peccati : ergo non erat satisfactivum.
Si dicas, quod a Joanne præcipitur, Matth. iii, 8, ubi dicitur : Facite fructum dignum pænitentiæ, etc., sicut Magister videtur dicere in Littera. Contra : Digni fructus pænitentiæ in eadem impossibilitate sunt, in qua est satisfaction : ergo nec illos contingit facere : ergo non præcipitur.
Si dicas, quod invenitur, Matth. xii, 36, ubi dicitur : Quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Contra : Sicut habitum est, non contingit rationem reddere de infinito : et peccatum mortale est infinitæ offensæ : ergo non contingit rationem reddere de illo.
Solutio . Dicendum , quodlicetqui - damconstituanthicmagnamvim , t a - meninveritateparvavisestinquæstio - n e : etexhabitisinpræcedentidefaciliestdeterminabilis , distinguendoquodduplexestmodussatisfactionis , scilicetadæstimationemoffensæ , etadvolunta - temetarbitriumejuscuisatisfit : etpri - momodononcontingitsatisfacere , necpræcipitur : sedsecundo , sicutdicitur , Michææ , v i , 8 : Indicabotibi , ohomo , quidsitbonum , etquidDominusrequi - ratate . Quasidiceret : Nonquodju - stumest , sedquodrequiritquodsufficitsibi . Ethoconfirmaturexhocquodha - betur , L u c . v i i , 4 1 e t 4 2 : Duodebitoreserantcuidamfæneratori : unusdebebatdenariosquingentos , etaliusquinqua - ginta . Nonhabentibusautemillisunderedderent , donavitutrisque . E t , Matth . xviii , 2 7 , ubidicitur , quodmisertusestdominusserviillius , etdimisiteiuniver - sumdebitum .
Ad omnia igitur quæ post inducta sunt, patet solutio : quia illa non probant, nisi quod non contingit satisfacere secundum peccati perpetrati æstimatio-
<--- Page Split --->
nem : et hoc quidem est verum : et propter hoc totum est gratiae quod sumus, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 10 : Gratia Dei sum id quod sum.
secundum aestimationem misericordiae requirentis debitum : et ideo praemisit dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi 1.
Ad quest.
Ad m autem quod quaeritur, Ubi praecipitur ?
Dicendum, quod in multis locis : tamen secundum quod est sacramentalis modus satisfactionis, sicut dicit hic Magister, dico quod promulgatur a Joanne, et confirmatur per praeceptum a Christo, Matth. iv, 17, ubi dicit Jesus praedicans : Pænitetiam agite, etc.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod pænitere dicitur dupliciter, vel etiam tripliciter. Uno enim modo pænitudo in actu pæpretato signum est involuntarii per ignorantiam, quod meretur misericordiam et veniam, ut dicitur in libro II Ethicorum. Secundo modo est pænitudo alicujus perpetrati non satisfaciens propter injuriam, quando non vult satisfacere læso, vel propter desperationem, ut Judas pænituit. Tertio modo est pænitentia afflictio sui cum proposito confitendi, et satisfaciendi pro malo commisso. Et hæc solummodo pænitentia sacramentum et virtus est : et hanc præcepit Christus, quia hæc sola fructum invenit salutis : et in illa præcipitur totum quod exigitur ad ipsam, scilicet confessio, et satisfactio. Posset tamen dici, quod, Luc. xii, 24, præcipitur, ubi dicitur : Contendite intrare per angustam portam, etc., et, Matth.xxv, 19, ubi dicit, quod rationem posuit cum servis suis, qui acceperant bona sua.
Ad object.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non contingit solvere decuplum peccati intensive, sed quasi extensive per discretionem vel distinctionem, quia in decem præceptorum obedientia : et iste est sensus Baruch.
A 1 objeet. 2.
Ad aliud dicendum, quod servus ille non intendit, quod redderet secundum damni illati æstimationem, sed polis
Et per hoc patet solutio ad totum,
ARTICULUS XXI.
An idem sit satisfacere, et dignos fructus pænitentiae facere ? et, Qui sunt fructus digni pænitentiae ?
Tertio quaeritur, Qui sunt digni fructus pænitentiae ? et, Utrum idem sit satisfacere, quod dignos pænitentiae fructus facere ?
Dicit autem Auctor in Littera, et est in Glossa super Matthæum, in, 8, quod digni fructus pænitentiae sunt, ut secundum qualitatem et quantitatem culpæ sit qualitas et quantitas pænæ.
Sed videtur, quod hoc non possit esse :
Aut enim intelligitur hæc qualitas libidinis delectantis in peccato, aut qualitas actus peccati. Si primo modo. Contra : Sensibilis delectatio est, quæ est in peccato : numquam autem sensibilis est in virtute et operibus misericordiæ : ergo non est similitudo in qualitate. Si secundo modo. Contra : Actus illi contrarii sunt : ergo similitudinem in qualitate non habent, quia dicit Philosophus in V primæ Philosophiæ, quod « similia sunt quorum qualitas est una. »
Item, Videtur impossibile quod secundum qualitatem peccati sit qualitas pænæ, hoc modo : quia culpæ qualitas non potest esse nisi secundum actum, quia culpa in quantum malum nihil est : in actu autem non est qualitas nisi secundum relationem ad agentem : hoc autem aut est secundum libidinem, aut secun-
<--- Page Split --->
dum contemptum : secundum libidinem autem non potest esse qualitas pene, quia pena amara est in sensu, et libido dulcis : secundum contemptum autem se habet etiam per oppositum : quia sicut peccans contemnit Deum et praeceptum ejus, ita per oppositum pœenitens in pene sa subjicit Deo et praecepto ejus : ergo videtur, quod numquam sint secundum eamdem qualitatem pena pœenitentis, et culpa transgredientis.
- Si forte tu dicas, quod vocatur similitudo in genere, per contrarium, scilicet ut sicut placuit culpa in delectando, ita placeat pena in sustinendo : hoc non competit Litterae : quia hoc aequaliter est in parum peccante et multum peccante : sed ista similitudo qualitatis non aequaliter est in parum et multum peccante : ergo non notatur similitudo in genere, ut videtur.
Quest. 1. ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, « Ut secundum quantitatem culpae sit quantitas pene. »
Aut enim aequalitas est in genere, aut in specie. Si in genere. CONTRA : Secundum hoc aequaliter est in parum peccante : quia magna culpa magna pena, et minori minor debetur : digni autem fructus non aequaliter sunt in parum et multum peccante, ut dicitur in Littera : ergo non intelligitur de quantitate in genere. Si autem intelligitur de quantitate in specie. CONTRA : Quantitas culpa est infinita, et quantitas pene finita : ergo videtur, quod numquam contingit satisfacere per dignos fructus pœenitentiae.
pennam : sed penes idem videtur esse similitudo vel proportio in qualitate : ergo in idem redeunt hic qualitas et quantitas.
PRAETEREA quaeritur, Quare dicuntur digni fructus pœenitentiae, cum non sint fructus nisi in futuro ?
Haec autem opera facta potius assimilantur culturae vel labori ad fructus percipiendos ordinato : sicut etiam Jacobus dicit : Ecce agricola patienter exspectat pretiosum fructum, scilicet fructum laboris sui 1.
RESPONSIO. Sicut etiam supra habitum Solutio. est in antecedenti distinctione, non sumitur hic fructus proprie, sed sumitur pro causa fructus quae est causa fruitionis in futuro. Dicuntur enim opera pœenitentiae fructus, non quod eis fruamur proprie hic, vel in futuro : sed quia cum gaudio spei utimur eis ad obtinendum id quo fruendum est. Nec idem est esse bonos fructus, et dignos fructus pœenitentiae : quia omnis arbor, id est, homo, tenetur ad bonos fructus, et dignos fructus : qui boni dicuntur a radice, quae bona est, quando liberum arbitrium virtute et gratia est informatum. Digni autem fructus sunt a proportione fructus ad statum arboris fructificantis : quia alii clerico, alii prcalato, alii subdito, et sic secundum differentias alias fructificantium. Et hoc modo specialis status proportione habita ad opera pœenitentiae dicuntur digni fructus, quando secundum qualitatem et quantitatem peccati est etiam qualitas et quantitas penea.
Quest. 2. PRAETEREA quaeritur, Quae est differentia hic inter qualitatem, et quantitatem ?
Constat enim, quod non est hic per se quantitas continua, sed per accidens : hoc autem videtur esse intensio qualitatis, quae facit vigorem peccati et magnum peccatum, et vigorem pene et magnam
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod qualitas peccantis hic attenditur cum qualitate peccati. Qualitas peccantis est libera servitus peccati : quia scilicet non coactus, nec exactus, sed libere diabolo servivit in gaudio : et hoc modo libere et cum gaudio serviat Deo in pœenitentia. Qualitas autem peccati secundum for-
<--- Page Split --->
mam peccati in specie, secundum quod unum est carnale, et alterum spirituale, et aliud quasi medium, sicut ira, et avaritia : et ita debet esse in pœna corporali et spirituali et media : sicut jejunium pœna est corporis, oratio humiliat spiritum, et eleemosyna damnum infert rerum exteriorum.
AD ILLUD ergo quod contra objicitur, dicendum, quod non respondet in specie delectationis : sed potius in similitudine subjecti delectationis, et pœnae, scilicet quia utrumque est corporale, quandoque et spirituale, et medium, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod similitudo potest attendi dupliciter, scilicet in affecctu proximo, et in affectu qui est causa proximi affectus : et in proximo quidem non potest esse similitudo : quia unus est libido, et alter est charitas : sed in remoto, hoc est, in voluntate, bene potest esse similitudo : et 'etiam plus est in bono, quia Augustinus dicit, quod « charitas in infinitum plus diligit Deum, quam cupiditas aurum. »
rum minus : et ideo etiam pœnae erunt inæquales.
Ad aliud dicendum, quod quantitas et qualitas fundantur in eodem, sed non sunt idem, ut patet ex prædictis : quia qualitas vitium est ex illa parte qua trahitur in speciem distinctam, ut carnale, spirituale, et hujusmodi : vel specialius adhuc ut fornicatio, delectatio secundum actum in fornicatione : et gula, delectatio secundum actum in gula : sed quantitas accipitur ex quantitate ad totum.
ARTICULUS XXII.
An circumstantiae aggravent peccatum ?
Deinde quæritur de verbis Augustini quæ habentur, ibi, A, § 1, in medio : « Consideret qualitatem criminis, in loco, etc. »
Ad m quod quæritur de quantitate, dicendum quod quantitas est hic duplex, scilicet intensiva, et discreta. Una respondet magnitudini,et altera numerositati peccatorum : sed illa quæ est intensiva, attenditur ex multis, tamen præcipuum est species peccati vel genus : sicut dicimus in genere homicidium esse majus adulterio, et adulterium fornicatione, et in genere avaritiam majorem fornicatione : in specie autem adulterium majus furto. Alia autem quantitas est ex circumstantiis agentis et actus, ex quibus dicitur magnum peccatum, et illi debetur major pœna quam minori : sicut pluries peccanti vel uno genere peccati, vel duobus, plures pœnae, vel una diuturnior debetur.
Quæruntur autem hic ad intelligentiam istius loci sex.
Primum, Utrum ista aggravant peccaum quæ dicit ?
Secundum, Utrum aggravant relinquendo actum in eadem specie, vel novam speciem peccati conferendo ?
Tertium, Utrum teneatur pœnitens omnia ista confiteri prout in singulis actibus fuerunt ?
Quarto, Utrum teneatur ea revolverc in contritione et satisfactione ?
Quinto, Quæ et quot sint istae circumstantia ?
Sexto et ultimo, Quæ comparatio sit inter eas, scilicet utrum aliquæ aggravent plus, et aliae minus, vel omnes aggravant æqualiter ?
Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod in genere vocatur quantitas, ut dictum est : et non sequitur quod infert : quia peccata etiam in genere non sunt æqualia, sed unum majus, et alte-
Ad PRIMUM horum objicitur sic :
- A quibuscumque trahitur argumentum accusationis rei vel defensionis in judicio, illa aggravant vel accusant actum propter quem reus vocatur ad judi-
<--- Page Split --->
cium : sed a circumstantiis trahuntur argumenta hujusmodi : ergo circumstantia aggravant vel excusant actum rei propter quem judicatur : sed ille actus peccatum est : ergo circumstantia aggravant peccatum. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur a Tullio in primo Rhetorica, ubi dicit, quod « circumstantia sunt a quibus trahuntur argumenta accusationis vel defensionis persona in judicio. »
Item, Quæcumque sunt constitutivæ particulæ, in quibus est actus, dant actui formam mali vel boni, et majoris mali et majoris boni : circumstantia sunt hujusmodi : ergo dant actui formam boni vel mali, etc. PRIMA harum iterum patet per se. SECUNDA scribitur a Damasceno sic : « Singula sunt quæ dicuntur a rhetore constitutivæ particulæ : puta quis sit qui fecit, quis est qui passus est, quid fecit, quo, scilicet organo, ubi, scilicet quo loco, et hujusmodi. »
Item, Quæcumque sunt quæ quæstionem rhetoricam de laude vel vituperio persona faciunt, augent bonum et malum in actu persona : tales autem sunt circumstantia : ergo augent bonum et malum in actu persona. PRIMA patet per se. SECUNDA autem scribitur a Boetio in IV Topicorum suorum, ubi dicit, quod « circumstantia sunt quæ quæstionem rhetoricam faciunt de laude vel vituperio persona. »
Item, Eccle. III, 1 : Omnia tempus habent. Ergo suo tempore sunt meliora : ergo contraria eorum illo tempore sunt priora : ergo tempus aggravat. Et idem argumentum est de aliis.
Item, Bernardus ad Eugenium : « In ore sæcularis nugæ, nugæ sunt : in ore vero sacerdotis nugæ sacrilegium sunt '. » Ergo circumstantia persona aggravat. Similiter est de aliis.
Item, Ezechiel. VIII, passim, aggravatur multum contra Judæos, quia idola in templo posuerant, in tantum quod
tunc gloria Domini scribitur recedere de loco suo : et non scribitur hoc quando celebant ea alibi, quam in templo : ergo etiam locus aëgravat.
- Item, Isa. LVIII, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum. Quasi diceret : Alibi fuisset tolerabilius. Ergo videtur, quod similiter omnes aliae aggravent circumstantiae.
SED CONTRA :
Augustinus dicit in libro secundo de Libero arbitrio, quod « malum non est nisi aversio ab incommutabili bono : » constat autem, quod privatio non intenditur nisi per recessum ab habitu : ergo magis malum non est nisi quia magis recedit : non ergo ex circumstantiis : sed circumstantia non aggravant, nisi magis malum faciendo : ergo videtur, quod circumstantia non aggravent.
Item, Constat, quod bonum commutabile, bonum est : sed conversio ad bonum non est nisi in bono : ergo conversio ad bonum commutabile, bonum est. Constat autem, quod omnes illæ circumstantia ex illa parte circumstent actum, qua fit conversio ad commutabile bonum : ergo nulla earum facit majoritatem in actu, vel auget, ut videtur : ergo nulla aggravat peccatum.
Item, Constat, quod malitia in actu defectus est : ergo non causatur vel augetur ab aliquo positive, sed potius defective, scilicet quia deficit ibi aliquid eorum quæ bonum facere vel augere deberent : cum ergo circumstantia positive causent quod causant, sicut locus, tempus, et hujusmodi, videtur quod nulla earum vel facit malum, vel auget ipsum.
Item, Sicut dictum est, malitia in actu defectus est : si ergo causatur a circumstantiis, constat quod plures et differentes causæ, plures et differentes effectus, relinquunt : sed in actu peccati sunt plures et differentes circumstantia : ergo plures et differentes relinquunt malitias : ergo quodlibet peccatum efficeretur tot
<--- Page Split --->
peccata, quot habet circumstantias, quod absurdum est dicere.
- Item, Videtur quod malum gravari non possit : nihil enim efficitur gravius, nisi quod recipit intensionem vel remissionem : nulla privatio recipit intensiosionem vel remissionem : ergo non intenditur. PRIMA patet per se. SECUNDA sic probatur : Illud quod nihil est, non est magis modo nihil, quam prius : privatio autem nihil est : ergo constat propositum : ergo circumstantiae non gravant ipsum, ut videtur.
Solutio. Ad hoc est absque omni dubitatione dicendum, quod circumstantiae aggravant peccatum : licet enim non faciant bonum in actu vel gratiae vel virtutis politicæ, tamen faciunt et augent malum in actu : et faciunt etiam bonum civile legale quod considerat judex, qui non judicat de habitu, sed de actu. Quod enim bonum gratiae non faciant, nemini dubium est, qui non est de Pelagii hæresi : quia illud bonum et in habitu et in actu a solo Deo est. Quod iterum non faciant bonum virtutis politicæ, necessario patet ex hoc quod habetur in II Ethicorum, ubi dicitur, quod « non sunt jusli et casti, qui operantur justa et casta : sed qui ut justi et casti, operantur justa et casta : » qui tamen considerant circumstantias in quibus est actus. Quod autem faciunt malum, patet, quia vult Philosophus et beatus Dionysius, quod malum causatur ab omnibus particularibus defectibus, sive in circumstantiis actus, sive in habitibus.
Et sic constant tria quæ per ordinem præmissa sunt.
Ad object.1. DICENDUM ergo ad primum, quod in malo duo sunt, scilicet quia malum, et quia vitium : et ratio mali tota est recessio a bono : sed quia bonum perficit naturam, et sublata perfectione necesse est corrumpi id quod erat perfectum, ideo ex consequentii quasi in comparatione ad subjectum mali, incidit
vitium, quod est corruptio boni naturae et naturalium. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod « malum est, quia nocet : » nocet autem, quia adimit bonum : quia nisi tolleretur bonum, nec vitiaret, neque corrumperet. Et ideo aversionem boni sequitur necessario corruptio circumstantiarum. Dico autem aversionem boni in actu : quia de illo loquimur : et hoc modo aggravatur malum ex circumstantiis corruptis, ut infra in solutione magis patebit.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Adobiet conversio ad commutabile bonum in quantum hujusmodi, non est mala, sicut probat Augustinus : sed talis conversio quae concipit aversionem ratione defectus modi et harmoniae debita ipsi conversioni, est mala : verbi gratia, conversio ut ad finem boni commutabilis : cum enim non possunt esse duo fines, necesse est conceptam esse aversionem in tali conversione, et incidit necessario defectus debiti modi et harmoniae sive commensurationis in tali conversione. Modus enim debitus hujus conversionis est, quod relatione ad finem fiat conversio, ad quem illud bonum ordinatur : et ille modus deest : harmonia autem, quod circa Deum, ut laeva sit sub capite, et dextera amplexetur : et illa iterum deest : et ex hoc defectu conversio est mala, et non ex hoc quod est ad bonum commutabile. Cum autem conversio illa concepta sit cum tali defectu qui est malus, hoc modo circumstant ipsam circumstantiae, et non in quantum est conversio solum : et ideo aggravant ipsum malum.
Ad aliud dicendum, quod a nulla poAdobiet.1 sitione causatur vel augetur malum per se, sed per accidens : sicut etiam dicit Dionysius, quod « malum repugnat bono per bonum in quo est. » Dico autem per aliud : quia talem conversionem quae est ad bonum conceptum cum malo, augent ; et necessario ex hoc incidit defectus turpior ex hoc quod privatur modus in loco, vel tempore, vel persona, vel
<--- Page Split --->
aliquo alio, quod est circumstantia personæ, vel negotii sui actus.
lojiel.4. Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si plures circumstantiæ sunt in actu, quod plura faciunt peccata vel mala : sed potius, quod ex defectibus plurium circumstantiarum in modo et harmonia, causabuntur plures deformitates in uno actu : et hoc ego plane concedo : et tale peccatum antiqui vocaverunt unum peccatum multiplex, vel duplex, vel triplex, vel in alio numero deformitatum.
Ad aliud dicendum, quod privatio non intenditur essentialiter, quia non est essentia aliqua : sed intenditur per recessum ab habitu : et sic malo pejus est, quia pluribus vel plus elongatur a bono. Quod autem ita sit, dicit Aristoteles in IV primæ philosophiæ loquens contra Heraclitum : quia sic contendit falso esse falsius : sicut magis mentitur qui dicit quinque esse mille, quam ille qui dicit quinque esse sex. Tunc oporteret concedere unum esse verum, per cujus recessum dicatur falsius et falsum.
Tamen contra istam solutionem objici potest hoc quod dicit Anselmus, quod scilicet cæcitas non est magis aliquid in lapide, quam in homine non vidente, nec e converso. Constat autem, quod in lapide magis recedat (quia non est natus habere) quam in homine qui natus est habere visum : ergo videtur, quod major vel minor recessus non causat intensionem et remissionem in malo.
Et ad hoc dicendum, quod privatio dupliciter consideratur, scilicet in se, et in comparatione ad causam suam quam habet per accidens : et primo quidem modo non intenditur, neque remittitur : secundo autem modo intenditur, et remittitur. Causa autem per accidens privationis est id quod cum sit, necessario coincidit privatio : et hoc videmus in corporalibus : sicut si sit dividens venas quae dicuntur varices, vel tibiam, necessario coincidit claudicatio in gressu : ita si talis conversio sit ad bonum commutabile, necessario coincidit defectus
modi et harmoniae, tam in circumstantibus actum, quam in ipso actu, ut prius dictum est : et quanto plus de talibus est, tanto plures coincidunt deformitates.
ARTICULUS XXIII.
An circumstantiæ aggravent, relinquendo actum in eadem specie ?
Secundo quaeritur, Utrum aggravant relinquendo actum in eadem specie, vel speciem novam peccati conferendo ?
Videtur autem, quod nullam novam speciem conferant :
Constat enim, quod privatio non specificatur nisi per subjectum et habitum cujus est : sed omnes circumstantiæ sunt ejusdem habitus et subjecti : ergo omnes illæ non conferunt nisi speciem unam.
Item, Potentius est bonum, quam malum : et bonum ex omnibus circumstantiis suis non confert nisi speciem unam : ergo nec malum ex circumstantiis suis confert nisi speciem unam.
Item, Intensio et remissio non variant speciem : sed circumstantia non nisi intendit malum vel bonum in actu : ergo non variat speciem, sed relinquit eamdem.
Item, Extrinsecum essentiae ut est extrinsecum, nullam confert speciem : locus autem et tempus et hujusmodi sunt extrinseca : ergo nullam speciem conferunt : ergo nec aliae circumstantiae, ut videtur.
Item, Accidentia non variant speciem : circumstantiae sunt accidentia actus : ergo speciem ipsius non variant.
PROBATUR autem secunda ex hoc quod circumstantiae loci, temporis, persona, et auxilii, et omnium aliorum, sunt diversarum actionum ejusdem speciei, di-
<--- Page Split --->
versæ et eædem : et tamen non propter hoc actiones in specie variantur.
Sed contra. SED CONTRA HOC,
Dicit Dionysius, quod « malum causatur omnifariam : » ergo ex corruptione cujuslibet circumstantiarum : ergo cujuslibet circumstantiae corruptio causat speciem mali singularem.
Item, Aliud esse conferunt circumstantiae actui: constat autem, quod non esse naturae: ergo moris: ergo secundum esse moris conferunt speciem: ergo addita aliqua corruptione circumstantiae specialis, erit novum esse moris: ergo et nova species peccati, ut videtur.
Item, Constat, quod unus specie actus est in natura et in specie naturae, coire cum muliere : sed ego'video, quod coire cum soluta facit unam speciem peccati, et coire cum conjugata aliam, et aliam iterum cum consanguinea, aliam cum velata: et illi actus non differunt nisi per circumstantias, ut videtur: ergo circumstantia aggravat, speciem aliam actui conferendo.
Item, Rapere quoddam peccatum est simplex: rapere autem sacrum, vel a loco sacro, sacrilegium est. Cum igitur rapere hinc inde non differat nisi per circumstantiam, videtur, quod circumstantia aggravat extra genus, aliam speciem actui conferendo, quia hoc vocatur aggravare extra genus, aliam speciem actui conferre.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod nulla circumstantia proprie aggravat, aliam speciem conferendo: esse enim substantiale actus moralis secundum speciem est a fine voluntatis: sicut enim dicit Philosophus, « Actus diffiniuntur per opposita, » id est, objecta: et hoc intelligitur de objectis quae sunt fines: licet enim illud idem sit materia circa quam est actus, tamen quia actus qui est circa objectum illud, non est potentiae nisi formata a specie objecti, ideo accipit esse actus ipse a ratione subjecti secundum quod est movens in intentione finis propter quem
est actus. Hoc autem ex ipsa nominatione peccatorum patet: Fornicatio est delectatio secundum actum in fornicatrice, et adulterium in adultera vel conjugata, et avaritia in pecunia, et caeteris hujusmodi. Circumstantiae autem sunt conferentes bene esse vel male esse per modum passionis ipsi actui, sive sint circumstantiae personae, sive negotii. Et ideo nulla confert proprie loquendo speciem, vel variat eamdem.
DICENDUM ergo ad primum, quod DioAd objeet nysius non intelligit hoc de corruptione circumstantiarum vel omissione : quia bene quidem contingit, quod bonum minus est laudabile, quando non est in suo tempore, vel loco : sed tamen ex hoc non efficitur malum per se, vel species vitii, vel peccati mortalis : sed Dionysius intelligit hoc, sicut Philosophus, quantum ad materiam circa quam est virtus. Est autem circa tria, scilicet eligibilia ad opus, et ipsum opus, et circa passiones : sicut prudentia est circa eligibilia ad opus operabilia per nos, ut dicit Philosophus in VI Ethicorum : justitia autem circa operationes, ut dicit, in quinto : et temperantia et fortitudo circa passiones, ut docetur in tertio. Cum igitur circa tot sit virtus, semper ipsa substantialiter est medium in eo circa quod est, licet differenter : sed vitium non est medium, sed extremum. Et quia omnifariam contingit declinare a medio in quacumque materia, et non esse in medio nisi uno modo, ideo dicit quod virtus est ex una tota et sola causa : et vitium omnifariam : quia medium corrumpitur quacumque declinatione ad extremum : tamen quod sit medium, non habet a circumstantiis : imo potius circumstantiae causantur ab eo quod substantialiter medium est, et ideo non conferunt aliud esse.
Ad aliud dicendum, quod circumAd objeet stantiae non conferunt esse primum, sed nec secundum tamen conferunt esse accidens, sed potius accidentis per se. Et quia ab eo quod est frequenter, trahitur
<--- Page Split --->
quæstiorhetorica , i d e o - faciuntquæstio - nemrhetoricam , etlaudem , velvitupe - r i u m : ethocestessemoris . Primumautemessehabetactusaspecieobjecticircaquodest : q u æ , inquam , speciesfintsestoperantis .
ARTICULUS XXIV.
Ad aliud dicendum, quod coitus comparatur dupliciter ad potentiam, scilicet generativam quae naturalis est : et sic ipse cum quacumque sit, est unius speciei, quia actus generativæ discindentis semen ad salutem speciei. Comparatur etiam ad potentiam ordinabilem per rationem : et hæc informatur multis speciebus diversorum subjectorum, sicut delectabilitas in fornicatrice, vel in conjugata, vel in masculo, vel consanguineo : et secundum hoc confert novum esse actui suo : et sic actus ille diversificatur in specie moris quantum ad primum esse moralium actum.
Et si tu objicias, quod non videtur esse solutio : quia ille non delectatur in conjugata vel consanguinea ut consanguinea, sed in muliere ut mulier est.
Dicendum, quod hoc est falsum : quia si delectaretur in muliere ut mulier est, in omni muliere delectaretur, quod falsum est. Unde licet vellet non esse consanguineam vel conjugatam, tamen voluntas est delectandi in hac quam scit esse conjugatam vel consanguineam : et ideo per consequens est voluntas delectandi in conjugata vel consanguinea : quia aliter nullum peccatum erit voluntarium, et numquam esset voluntas mali, et nos non essemus causa mali per voluntatem : quæ omnia contra Sanctos sunt, et in III etiam Ethicorum optime improbata.
ad aliud dicendum, quod rapere de sacro, vel sacra, habet voluntatem quæ est rapiendi de sacro, vel sacra, eodem modo quo dictum est de voluntate concumbendi cum conjugata : et sic illa species movens facit aliud peccatum : quia non est ibi circumstantia tantum, sed finis et forma dans speciem et esse actui.
An pænitens tenetur confiteri omnia peccata sua, et circumstantias?
Tertio quæritur, Utrum pænitens omnia ista confiteri teneatur, prout in singulis actibus sunt?
Videtur autem, quod sic :
Districtius enim est judicium divinum, quam humanum : sed ex singulis circumstantiis accusatur in judicio humano : ergo ex singulis circumstantiis debet accusari in judicio divino : et ipse est accusator sui in confessione tamquam in judicio divino : ergo tenetur accusare seipsum.
Item, Quantitas mali et turpitudinis debet innotescere sacerdoti in confessione : sed non potest innotescere, nisi innotescant omnia aggravantia : ergo tenetur ea narrare confitens : sed omnes circumstantiae aggravant, vel alleviant : ergo omnes illas enarrare tenetur,
Item, In Littera videtur hoc dici ab Augustino expresse hic : ergo videtur, quod tenetur ea omnia confiteri.
Item, Genes. xix, 17, præcipitur Lot, ut egrediatur a Sodomis : et adjungitur, ut non stet in omni circa regione. Exponitur autem communiter, quod Sodoma significat peccatum, et circa regio occasiones peccati et circumstantias. Cum igitur pænitentia sit via exeundi per confessionem, videtur quod debeat per confessionem exire a circumstantiis eas confitendo.
Sed contra :
Canon dicit non confiteri debere nisi peccatum : ergo circumstantias non oportet confiteri.
Item, In Psalmo xxxi, 5 : Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam : non dicit, circumstantias peccati.
<--- Page Split --->
Item, Sicut sunt circumstantiae peccatum aggravantes, ita sunt alleviantes : si ergo circumstantiae confitende sunt ut sciatur quantitas peccati, ita debent confiteri alleviantes sicut aggravantes, quod falsum est : ergo nec aggravantes solum debent confiteri.
Item, Aliud est in judicio hominum, et aliud in judicio divino : in hominum enim judicio circumstantiae non quaeruntur nisi ut praesumptio fiat judici : quod non est necessarium in divino, quoniam testis est conscientia apud eum qui loco Dei est, scilicet sacerdotem : cum ergo conscientia ad convincendum confitentem sufficiat, videtur quod non oportet circumstantiäs dicere in confessione.
totum pœnitens, et ideo circumstantias quasdam dicere non oportet.
Ad aliud dicendum, quod ut supra dictum est, quantitas mali et turpitudinis substantialis non est ex circumstantiis, sed potius ex aversione a bono incommutabili : sed quaedam turpitudo est ex circumstantiis : et quia accidentalis est, non habet pœnitentiam propriam, sed conjunctam cum pœnitentia : et ideo non oportet eam singulariter et discrete confiteri.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus dicit ista non præcipiendo, sed ad bene esse : nec dicit facienda esse in confessione, sed potius in contritione inter se et Deum.
RESPONDEO sine præjudicio secundum antiquos Doctores, quod non oportet circumstantiis confiteri, nisi quae trahunt in aliud genus peccati : tamen securum est etiam alias dicere, præcipue si remordet aliquem conscientia : sed tamen dicunt, quod non tenetur ex præcepto. Unde dicere circumstantiäs quae non trahunt in aliud genus peccati, est de bene esse confessionis : utilitäs autem quæ ex hoc est, illa est quam dicunt, scilicet quod sicut supra habitum est, confessio per erubescentiam in aliqua parte pœnæ satisfacit : et sæpe contingit, quod homo plus erubescit de circumstantia, quam de peccato : et ideo bonum est confiteri. Alia etiam utilitas est : quia sacerdos melius noscit peccati deformitatem, et melius sciet taxare pœnitentiam et satisfactionem. Tertia iterum, humilitas major pœnitentis.
DICENDUM ergo ad primum, quod si in humano judicio fit mentio de circumstantiis, hoc non est propter distinctionem, sed potius propter dubietatem judicis qui veritatem non novit : et non potest ei præsumptio fieri de quantitate malitiae, nisi ex circumstantiis : sed ex confessione accusando se manifestat se
Ad aliud dicendum, quod exitus de peccato est in contritione : et hoc satis bonum est, quod non manet in circumstantiis : sed tamen est consequens, quod quicumque exit de peccato, exit de circumstantiis : sed non convertitur : et ideo illud non tangit, nisi quod sit de bene esse confessionis.
ARTICULUS XXV.
An pœnitens teneatur revolvere circumstantiäs in contritione et satisfactione ?
Quarto quaeritur, Utrum debeat ea revolvere pœnitens in contritione et satisfactione ?
Videtur, quod sic : quia
- Dicit Augustinus in Littera : « Consideret qualitatem criminis, in loco, et tempore, in perseverantia, in varietate personæ, etc. » Et infra : « Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrymis omnem qualitatem vitii 1. » Ergo videtur, quod omnia in contritione revolvere debet.
<--- Page Split --->
Item, Contritio dicitur simul tritio : eo quod totum delet peccatum : circumstantia autem aliquid peccati est : ergo ipsa est conterenda : sed non conteritur, nisi actus doloris iteretur super eam : ergo actu debet pœnitens dolere de singulis circumstantiis peccatorum : et non potest actu dolere de illis, nisi in mente revolvat : ergo debet mente revolvere.
Item, In his qua corporaliter conteruntur super qua non reiteratur terens, non confringuntur : ergo in spiritualibus similiter erit : quia illud verbum, contritio, a corporalibus ad spiritualia transsumptum est. Si ergo dolor qui conterit super circumstantiam non reiteretur, circumstantia peccati non conteritur : ergo nec remittitur, ut videtur : ergo oportet actualiter dolere de qualibet, et in contritione revolvere.
Item, Isa. xiv, 22 : Perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus. Constat autem, quod de progenie sunt circumstantiae : ergo sunt perdendae : sed non perduntur, nisi per contritionem : ergo de eis debet haberi contritio : et non potest haberi, nisi revocentur ad mentem : ergo revocari ad mentem debent, ut videtur.
Eadem autem ratione videtur posse probari, quod debeant revocari ad mentem in satisfactione, et alia ratione propria tali : Sapiens medicus in appositione medicinae actualiter advertit dispositiones morbi : ergo similiter hoc faciet medicus spiritualis : sed appositio medicine satisfactio est : ergo actualiter in satisfactione debet adverti dispositio morbi spiritualis : sed morbus spiritualis peccatum est, cujus dispositio est circumstantia : ergo satisfaciendo debet advertere peccati circumstantias.
Item, Quandocumque unum proportionatur alteri, necesse est advertere utrumque proportionabilium : sed satisfaciens opus suum proportionat et comparat peccato et circumstantiae : ergo
necesse est, quod actualiter recogitet peccatum et peccati circumstantias.
- Item, Beda : « Non sanat oculum, quod sanat calcaneum : » sed satisfactio est de qua loquitur : ergo alia satisfactio necessaria est uni, et alia alteri peccato : sed in omni tali antidoto necesse est recogitare id cui contraponitur antidotum : ergo necesse est satisfacientem actualiter recogitare peccatum et circumstantias peccati.
SED IN CONTRARIUM hoc est, quod sed contra.
Secundum hoc pauci compungerentur et pœniterent : quia paucissimi videntur hoc facere.
Item, Apostolus dicit, I ad Corinth. VI, 18 : Fugite fornicationem. Et exponitur, quod etiam fugiatur ne cogitetur : quia movet cogitatum : ergo in cogitatione non debet revocari ad mentem, ut videtur.
Item, Avicenna dicit, quod species delectabilis corporalis etiam quandoque reminiscentem movet : sed motus ille ad illicitum est : ergo fugiendus : ergo et causa fugienda : causa autem est cogitatio : ergo cogitatio fugienda est : ergo non omne peccatum in contritione vel satisfactione ad memoriam revocandum est.
Item, A simili probant hoc quidam. Videmus enim pomum granatum vel aliud integrum non movere appetitum vel intellectum : sed si dividatur, movebit : ergo a simili peccatum in universali ad memoriam revocandum est, sed non divisim per singulas circumstantias, quia sic moveret ad illicitum.
RESPONDEO, quod non tenetur ad semsolutio. per, licet bonum sit quandoque revolvere circumstantias. Bene credo, quod in contritione quae primo delet peccata, propter hoc quod illam oportet esse virilem, tenetur revolvere, et confiteri ea omnia de quibus recordatur, sed non circumstantias, nisi illas quae trahunt in aliud genus, quae etiam circumstantiae proprie non sunt, ut supra dictum est.
<--- Page Split --->
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Augustinus consulit hoc ad compunctionem excitandam : quia quantitatis consideratio facit vehementius compungi, et acrius dolere : et non dicit hoc ideo quod teneatur poenitens ad illa.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod ideo dicitur contritio, quia duorum est, scilicet gratiae, et doloris a libero arbitrio procedentis, vel doloris sensibilis et rationalis: vel quia de omnibus simul peccatis quae sunt in memoria : sed non oportet, quod sit de omnibus circumstanttis, nisi quantum ad bene esse contritionis, scilicet ut sit ferventior et devotior.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod verum est in his quae corporaliter conteruntur, quia illa sunt successive contrita. Peccata autem simul conteruntur in uno momento infusionis gratiae : et ideo impossibile est ut tunc omnia sint sigillatim cogitata, sed in universali : et ideo tunc circumstantiae conteruntur in ipsis : et non oportet ut sigillatim ad memoriam actualem revocentur.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod totum perditur germen Babylonis per gratiae infusionem : sed non totum actualiter cogitare necesse est, quia quaedam etiam sunt ignorata, quae tamen ibi remittuntur. Et ratio hujus universalis perditionis et contritionis jam dicta est, scilicet quod dolor est de omnibus in universali, licet non sigillatim et in particulari.
natur satisfactio, quia impossibile esset, quod poenitens hoc sustineret : sed radicibus peccatorum, sicut in praecedenti distinctione habitum est. Si enim radicatum est peccatum in carne, injungit affligentia carnem : si autem in bonis fortunae, injungit eleemosynam, et sic de aliis : et sic non oportet semper satisfacientem de peccato quolibet et circumstantia cogitare.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc modo intelligitur dictum Bede de radicibus peccatorum, et non de ipsis peccatis, et circumstantiis peccatorum.
Ad ea autem quae objiciuntur in con- 4d trarium, tantum notandum, quod non tenent nisi quando recordatio peccatorum non nocet poenitenti. Et hoc contingit dupliciter, scilicet quando declinat in desperationem ex mera reatus consideratione : aut quando movent appetitum ex memoria praehabita in eis delectationis : tunc enim videtur mihi, quod cogitatio avertenda est : alias autem bonum est saepe recogitare omnes annos in amaritudine animae coram Deo 1, ad compunctionem majorem et humilitatem excitandam.
Ad 5. Ad Hoc quod objicitur de satisfactione, dicendum quod non semper oportet actualiter advertere : quia poenitens non est medicus, sed potius sacerdos, et ille in confessione discernit genera morborum : sed sicut medicus non quaerit omnia accidentia morbi, sed tantum causas periculosas : ita etiam nec medicus spiritualis quaerit accidentales circumstantias, sed tantum trahentes in aliud genus.
Ad 6. Ad ALIUD dicendum, quod non singulis peccatis et circumstantiis proportio-
ARTICULUS XXVI.
Quæ et quot sint circumstantiae aggravantes peccatum?
Quinto quaeritur, Quæ et quot sint istae circumstantiae ?
Si quis autem inspiciat Litteram diligenter, colligere potest novem diversa quae ponit, scilicet criminis qualitatem, locum, tempus, perseverantiam, personae varietatem, tentationem, multiplicem vitii exsecutionem. Et post.multa addit duo, scilicet damnum virtutis qua inte-
<--- Page Split --->
rim caruit, et ingratitudinem qua offendens omnium factus est reus, et omnibus gratiiis acceptis se privavit.
Personae autem varietatem videtur dividere in tria, scilicet dignitatem, ordinem, et aetatem, utrum juvenis, vel senex, vel in annis pluribus : et ut mihi videtur, plura ex Littera colligi non possunt.
Objiciura autem de illis, et primo de singulis.
Videtur enim, quod
Qualitas vitii non sit circumstantia : aut enim intelligitur de qualitate essentiali quae dat speciem vitio, aut accidentali. Si primo modo, non est circumstantia. Si secundo modo, tunc quaeratur, Quae sit illa qualitas? Et si dicatur, quod sit modus actus. Contra : Modus ille qui est mortalis peccati est unus, scilicet quia est ex contemptu praecepti, et ex libidine commutabilis boni : sed constat, quod non est una qualitas plurium peccatorum vel omnium : ergo modus ille non est qualitas criminis.
Item, Locus non agravat nisi sit sacer : et tunc facit sacrilegium, quod est aliud genus peccati : ergo locus non manet circumstantia simpliciter, sed etiam dat formam speciei vitii.
Item, Objicitur de tempore, quia non aggravat nisi tempus orationi vel feriationi constitutum : et hoc iterum inducit sacrilegium quod aliud genus est peccati, ut quidam dixerunt.
Item, Perseverantia quaedam virtus est : ergo non est circumstantia vitii criminalis.
Item, Perseverantia nihil addit super actum peccati, nisi continuitatem : continuitas autem non dicit aliquid in actu, sed potius circa agentem, quod maneat in vitio.
Similiter, Objicitur de personea varietate : innuit enim varia esse in persona quae aggravant peccatum : et hoc non videtur, quia sic omnis actus personea aggravaret, quia omnis homo variam habet personam ab alio.
Item, Dignitas persone in quantum hujusmodi, non auget meritum : non enim dicimus, quod Episcopus plus mereatur orando, caeteris paribus, quam non Episcopus : ergo videtur, quod non aggravet peccatum.
Item, Si aggravat peccatum : aut hoc est ex parte radicis peccati, aut ex parte actus, aut ex parte finis actus, aut ex parte nocumenti quod infert. Videtur autem, quod non sit ex parte radicis : quia ex tanta libidine vel majori fornicatur vel potest fornicari non Episcopus, sicut Episcopus : ergo Episcopatus non facit ad majorem quantitatem radicis. Similiter videtur, quod non ex parte actus : quia tantus actus fornicationis potest esse in non Episcopo, sicut in Episcopo vel major : finis etiam adeo turpis vel turpior esse potest, et similiter nocumentum majus : ergo videtur quod nullo modo aggravat.
Item, Si per se loquendum est, secundum doctrinam Philosophi, quae nullam personae conferunt potestatem ad actum, non se habent ad actum eliciendum vel aggravandum, sed potius per accidens ad actum illum referuntur : talis autem est dignitas vel ordo in persona : ergo actum peccati nec elicit, nec aggravat, sed per accidens se habet ad ipsum. Probatio prime est. Si dicam, Albus statuarius facit statuam, ly albus nihil confert ad actum, et ideo ad actum non refertur ut eliciat vel aggravet, sed per accidens tantum. Probatio secunde est, quod si dicam, Decanus vel Episcopus fornicatur, potestatem fornicandi non confert Episcopatus vel decanatus : sicut ars aedificandi confert fabro lignario potestatem domum faciendi: ergo constat propositum.
Similiter, Objicitur de aetate quam ponit inter variantia personam. Videtur enim imperfecte loqui : quia diversa aetas peccata facit turpiora, et non una : dicit enim Philosophus, quod senes magis sunt cupidi, et juvenes magis luxuriosi : ergo per oppositum major in juvenibus
<--- Page Split --->
turpitudo avaritiae, et in senibus major turpitudo luxuriae : ergo distinguere debuit aetatem.
Item, Videtur quod aetas iterum hoc non faciat, sed potius alia dispositio habentis aetatem : constat enim, quod talis ex cholera in juventute cum accrescit calor, exsiccatur, et efficitur impotens ad coitum ex siccitate : et procedente tempore, remisso calore, et crescente humido,efficitur potens : ergo iste magis appetit luxuriam in senectute, quam in juventute. Cum igitur regula sit apud Theologum et Ethicum, quod peccatum est majus, quod ex majori procedit libidine, videtur, quod istius aggravationis non sit causa aetas, sed alia dispositio habentis aetatem.
Ulterius de hoc objicitur, quod dicit tentationem aggravare peccatum. Videtur enim hoc redire ad aetatem : aetas enim non aggravat nisi secundum quod est majoris tentationis incitativa : ergo eadem circumstantia est aetas, et tentatio, ut videtur.
Item, Tentatio facit majus meritum in bono, ut dicunt Sancti : ergo videtur, quod non sit factiva majoris peccati in malo : quia non potest esse, quod idem sit causa contrariorum.
Item, Tentatio est ante essentiam peccati : ergo etiam ante quantitatem peccati, quia quantitas peccati non extenditur extra essentiam peccati : ergo videtur, quod non dat peccato aliquam quantitatem.
Ulterius quaeritur de hac quam vocat multiplicem vitii exsecutionem. Haec enim multiplicitas aut est in modo actus, aut in specie. Si in modo : tunc redit ad illam quae est de qualitate vitii, quam prius posuit. Si in specie : tunc nihil addit supra speciem vitii, nisi quantitatem discretam : ergo non aggravat ad hoc peccatum singulare.
Si forte tu dicas, quod aggravat peccatum ex multitudine. CONTRA : Unitas quae
principium est discretionis, nihil addit supra entitatem rei quod sit essentia, sed potius modus qui radicatur in negatione, sicut vult Aristoteles in pluribus locis primae Philosophiae : id autem principium est multitudinis : ergo multitudo non ponit aliquid additum cuilibet uni multorum, nisi modum illum negationis : ergo non aggravat : quia omnis aggravatio est ex aliquo ente apposito ipsius rei quae aggravatur.
Ulterius, Objicitur de hoc quod dicit, quod plangat virtutem qua interim caruit. Hoc enim non videtur afferre quantitatem peccati : quod enim sequitur omne peccatum in quacumque quantitate magna vel parva, non dat peccato aliquam quantitatem : sed carere virtute sequitur omne peccatum mortale in quacumque quantitate magna vel parva: ergo non dat peccato aliquam quantitatem.
Item, Cum multa sint alia bona quibus interim caremus, scilicet gratia, bonum naturale, vel integritas ejus, virtus, et meritum : quare non dicit alia esse deplangenda sicut illud?
Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, quod plangat ingratitudinem, quod offendens in uno factus est reus omnium 1. Videtur enim ex hoc magis ingratus esse Deus, quam ipse qui peccat : si enim sit dominus aliquis cui servus multum servivit, et contingat quod peccet servus in uno, et dominus imputet ei peccatum in omnibus, et non in uno tantum, magis ingratus est dominus servitio servi, quam servus : ergo a simili ita erit et hic.
Item, Videtur maxima injustitia esse, quod offendens in uno, fiat omnium reus : si enim sit aliquis deprehensus in solo latrocinio vel furto : et judex devolvat in eum adulterium, homicidium et crimen lesae majestatis, injustitiam facit illi. Cum igitur leges humanae sint exemplatae a legibus divinis, videtur quod non sunt contra leges divinas : ergo si quis
<--- Page Split --->
transgreditur præceptum unum, injuste agitur secum, si reputatur reus esse omnium.
- Ulterius autem objicitur hic, quod Tullius multo plures circumstantias in primo Rhetorice ponit: dicit enim in communi quidem esse septem, scilicet quis, quid, cur, quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis 1. Attribuuntur autem horum septem secundum Tullium et Boetium quaedam personae, et quaedam negotio: personae quidem una quae est quis, negotio autem sex reliquae. Et ipse Tullius dividit illam quae est quis in undecim circumstantias, scilicet nomen, naturam, convictum, fortunam, habitum, affectionem, studia, consilia, facta, casus, orationes. Et iterum horum quaedam subdividit, ut naturam in sexum, nationem, patriam, cognationem, aetatem: et convictum dividit in novem, scilicet societatem, amorem sive arbitrium conversandi, paedagogos sive praeceptores, quibus cunctis usus est, quo negotio occupatus, quo in quaestu negotietur, cujus sit artificii, quomodo res familiares administret, qua justitia, qua consuetudine domestica. Similiter alia dividit, ut patet inspicienti primum Rhetoricorum. Ergo videtur, quod etiam iste plures ponere debuit.
licet notitiam rei, et notitiam reatus ejus. Et ideo non omnes suae circumstantiae aggravant, sed omnes faciunt notitiam judici de reo vel reatu ejus. In poenitentia autem nulla fit judici notitia de his: sed potius reo ostenditur quantitas sui reatus, ut inclinet ad lamentum majus. Et ideo non ponuntur hic nisi circumstantiae tantum reatum aggravantes: et hoc sufficit praesenti lectioni. Tamen nos alibi late disputavimus de circumstantiis a: et hoc poterit qui voluerit inspicere: sed hic omnia dicemus quae pertinent ad praesentem passum, et non alia.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod qualitas vitii intelligitur meo judicio qualitas essentialis, quae constituit speciem ipsius: distat enim vitium a vitio ex quantitate quam affert specifica differentia. Per quem modum, omnibus aliis paribus, dicimus unum vitium in specie majus, et aliud minus, ut adulterium quam furtum, et homicidium quam mendacium, et sic de aliis.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod circumstantia dupliciter dicitur, scilicet circumstans actum, et circumstans agentem, sicut expresse colligitur in circumstantiis quas ponit Tullius: et hoc modo quid fecit reducitur ad circumstantiam acceptam ex parte actus vel negotii: licet enim quid dicat essentiam actus, tamen in quantum affert secum quantitatem turpitudinis, concipit etiam id quod circumstat, et sic dicitur circumstantia.
Solutio. Dicendum primo ad hoc ultimum, quod non est praesentis instructionis tractare de circumstantiis, nisi prout aggravant peccati actum, et faciunt sibi aliquam quantitatem, vel secundum reatum, vel secundum turpitudinem : et ideo Augustinus non tangit, nisi circumstantias ex quibus notabiliter efficitur hujusmodi quantitas in peccato. Sed Tullius agit de circumstantiis prout sunt locus rhetoricus. Locus autem rhetoricus est, ex quo per entrymema (quod est syllogismus rhetoricus) arguit accusatum coram judice duo, sci-
Ad m quod objicitur de loco, dicendu m quod locus in quantum hujusmodi non trahit in genus aliud, etiamsi sit sacer, nisi adveniat actus alius violans locum. Unde Jurisperiti dicunt, quod clam accipiens in loco, non incurrit excommunicationem quam fert Episcopus consecrans locum in violatores loci : sed illam incurrit accipiens in loco sacro violentus :
<--- Page Split --->
eo quod alio actu, quam contractatione rei alienæ lædit immunitatem loci: et sic patet, quod quando nihil additur actui peccati nisi locus sacer, non erit locus trahens in aliud genus peccati, sed circumstantia aggravans.
Per eumdem modum patet solutio ad sequens quod objicitur de tempore : quia dupliciter potest se habere ad actum, sicut et locus.
Ad 4. Ad n quod ulterius objicitur de perseverantia, dicendum quod non dicitur hic perseverantia permansio in actu criminis solummodo, nec etiam actuale perseverandi propositum, quia hoc esset actuale peccatum divisum ab aliis : nec etiam donum perseverantiae quod est virtus vel aliquid conjunctum virtuti : sed dicitur hic perseverantia id quod relinquitur ex actus vitiosi iteratione. Et est duplex, scilicet mala dispositio, per quam fit homo habilis ad peccandum : et minoratio naturalis boni, per quod elongatur a bono incommutabili. Et quanto plus sic disponitur, tanto efficitur pronior ad peccandum : et ex tali pronitate efficitur quaedam peccati quantitas praecipue in hoc quod magis voluntarie et magis libere peccat, et quantum ad hoc ponitur inter aggravantia peccatum.
Ad 5. Ad n autem quod objicitur de varietate personæ, dicendum quod non omnia attendit quæ in persona considerari possunt, sed illa tantum quæ faciunt turpitudinem in actu majorem ex comparatione ad agentem. Et per hoc patet solutio ad primum.
Præterea, Persona accipitur prout est nomen dignitatis, tam secundum scientiam juris, quam secundum dignitatem naturae : secundum quem modum decanum dicimus esse personam, et non dicimus, quod clericus simplex sit persona.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non valet : hoc non auget meritum : ergo non auget peccatum : quia meritum et augens meritum, est ex solo Deo, et non ex homine : sed peccatum et augens peccatum est ex homine, et non
ex Deo : et ideo aliquid circa personam positum, sicut dignitas, facit majorem actus congruitatem in bono, et majorem incongruitatem in malo : et in bono quidem non auget meritum, sed auget debitum congruentiae : sed in malo auget peccatum propter causam prius assignatam.
Ad aliud dicendum, quod auget deformitatem, non ex parte radicis, nec ex parte actus absolute considerati, sed ex comparatione actus ad statum agentis: talis enim status retrahere deberet a peccato, et majorem habet incongruentiam ad peccatum : et ideo aggravatur peccati turpitudo ex statu personæ. Unde illa ratio ab insufficienti procedit.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur de his quæ conferunt potestatem ex arte in agendo hunc actum vel illum : sed Augustinus loquitur hic de his quæ ex congruitate vel incongruitate augent vel minuunt turpitudinem vitii, quæ est ex consideratione peccati ad peccantem : et ideo non est ad propositum quod dicit Philosophus.
Ad n quod objicitur de aetate, dicendum quod Augustinus non tangit hic nisi genera aggravantium, et bene consentit in hoc, quod si genus distrahatur per species, quod erit tunc comparatio diversa.
Ad aliud dicendum, quod apud communiter loquentes, aetas intelligitur secundum id quod aetas relinquit in subjecto, tam ex parte corporis, quam ex parte animæ : in corpore enim relinquit augmentum, et canitiem, et hujusmodi : in anima autem confirmationem rationis, et consilii, et hujusmodi : et secundum hunc modum dispositio habentis aetatem intelligitur in aetate.
Ad n quod objicitur de tentatione, dicendum quod tentatio et aetas non sunt idem, licet quaedam causæ tentationis magis aggravent in quadam aetate, et quaedam in alia : quia aetas dicit dispositionem ex tempore relictam in subjecto : sed tentatio non dicit nisi impulsum ad
<--- Page Split --->
illicitum, sive impulsus sit ex carne, sive ex dæmone, sive ex mundo : et non dicit illum impulsum secundum quod relinquitur ex tempore.
Ad 12. Ad aliud dicendum, quod tentatio non auget meritum per se, sed meritum quod est dimissivum pene: sed quando ponitur circumstantia aggravans, hoc non est per eumdem modum quo auget meritum: meritum enim auget ex hoc quod retrahit a bono, et tamen vincitur: propter majorem enim difficultatem in opere habetur majus meritum dimissionis pene: sed per oppositum modum auget peccatum, scilicet quia quanto minor est tentatio, tanto majus est peccatum: quia minus resistit, et ita minus pugnavit: et per consequens magis voluntarius in peccato fuit.
Ad aliud dicendum, quod ea quae sunt ante essentiam peccati per modum inclinantium et causarum peccati, bene possunt augere et diminuere peccatum: quia tunc reducuntur ad circumstantias agentis, sive personae, sicut dicit Tullius.
Ad n d quod ulterius quaeritur de illa quae dicitur multiplex vitii exsecutio, dicendum quod intelligitur in modo: modus autem est hic accidentalis: et hoc modo praecipue apparet in coitu, qui alium modum turpitudinis habet jacendo, alium stando, et alium sedendo, secundum quod percipitur a confitentibus. Et jacendo habet modos secundum dispositionem jacentis in dorso, vel in latere, vel aliter, secundum quod concupiscentia instigante multos modos promulgant confitentes. Et per hoc patet responsio ad primum: quia hoc non est qualitas vitii, ut dictum est supra.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus monet plangere virtutem qua interim caruit, non tamquam circumstantiam peccati simpliciter, sed tamquam quoddam aggravans ex nocumento: quia per
hoc turpius est peccatum et majus, quo privatio est majoris boni et majoris virtutis. Nec intelligitur de privatione quae sequitur omne peccatum, sed de illa quae sequitur peccatum secundum se, secundum quod dicimus, quod majus est peccatum quod majori virtuti est contrarium, sicut odium quod charitati contrariatur, et hujusmodi. Et sic patet solutio ad argumentum.
Ad aliud dicendum, quod nullum majorum bonorum contrariatur directe peccato, nisi virtus: quia virtus perficit potentiam ad actum, sed non gratia, vel meritum: vitium autem sive peccatum infirmat potentiam ad actum, et ideo non nominat alia bona quibus peccator caret, sicut illud.
Ad n d quod objicitur de ingratitudine, dicendum quod Deus non est ingratus : quia quodlibet peccatum cum sit contra infinitum bonum, omnis boni meretur amissionem. Secus autem est de judicio humano : quia contra hominem non peccatur, nisi in quantum nocetur ei : et cum non noceat nisi in uno, injustum esset ut devolveret in peccantem alia nocumenta : et ideo non est simile quod inducitur pro simili.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur sic sicut procedit objectio, quod offendens in uno sitomnium reus 4 : sed potius, sicut Magister dicit in Littera, scilicet quia privatur bono quod acquisitum est obedientia omnium praeceptorum : et hoc ideo, quia quodlibet peccatum opponitur fini omnium mandatorum : gratia autem sine fine gratiae non datur, quia Deus dans gratiam non per se venit ad hominem. Et ideo illa objectio fundatur super falsum Litterae intellectum.
Ad omnia autem alia est solutio per ea quae dicuntur in principio solutionum istarum.
4 Jacob. ii 10 : Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est om-
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXVII.
Quæ. circumstantiarum vitium magis aggravat ?
Sexto quæritur, Quæ istarum circumstantiarum vitium magis aggravet?
Videtur autem, quod
Varietas personæ, et modus qui immutatur in multiplici vitii exsecutione : quia illæ duæ circumstantiæ præcipue requiruntur a confesso, aliæ autem non ita : ergo videtur, quod istæ sint potentiores.
Item, Iste duæ circumstantiæ sunt, quæ magis incongruitatem faciunt actus : et ex incongruitate aggravant peccatum : quia quanta est incongruitas, tanta est turpitudo : ergo videtur, quod istæ duæ magis aggravent.
Item, Locus et tempus extrinseca sunt, modus autem intrinsecus est, personæ etiam ordo vel dignitas intrinseca sunt agenti : intrinsecum autem magis aggravat, quam extrinsecum : ergo dignitas et modus plus aggravant, quam aliæ circumstantiæ, ut videtur.
Sed videtur, quod illa quæ est de qualitate vitii plus aggravet : quia
Illa dicit vitii quantitatem, quæ determinat ipsam speciem vitii : hæc autem major est, quam illa quæ est ab accidentibus aliis : ergo videtur, quod illa plus aggravet.
Item, In rebus naturalibus sic est, quod omnis species corporeæ substantiæ habet quantitatem naturaliter consequentem speciem suam, in qua completur virtus ipsius speciei : sicut dicit Philosophus in secundo de Anima, quod omnium natura constantium certus est terminus et ratio magnitudinis et augmenti : ergo proportionabiliter erit illud in habentibus quantitatem spiritualem : hæc
autem est quantitas consequens ipsam speciem vitii vel virtutis. Cum igitur hæc sit essentialis vitio, magis videtur aggravare vitium : sed hæc attenditur in qualitate vitii, sive in circumstantia quæ dicitur quid : ergo illa magis aggravat.
Videtur autem, quod tentatio inter omnia plus aggravet :
Dicit enim Augustinus, quod omne peccatum est voluntarium : quod si non est voluntarium, non est peccatum : ergo videtur, quod voluntas det esse peccato in quantum peccatum est : ergo quantitas voluntatis dabit quantitatem peccato : sed quantitas voluntatis major vel minor est ex hoc quod tentatio major vel minor est, quia in majori tentatione minor voluntas, et in minori [minor : ergo ex quantitate tentationis maxime attenditur quantitas peccati : ergo maxime aggravat, ut videtur.
Item, Glossa super Matthæum : Quantum intendis, tantum facis : » et dicunt Magistri communiter, quod hoc est verum in malo. Dicit autem Augustinus, quod intentio est voluntas cum fine : ergo voluntas finalis, vel conjuncta, vel in finem tendens, dat operi quantitatem : ergo etiam gravamen dat ei : sed omnis peccans mortaliter, tendit in creaturam ut in finem : ergo habet voluntatem in quolibet peccato mortali cum fine : ergo penes illa attenditur quantitas major vel minor. Constat autem, quod voluntatis quantitas major vel minor est ex tentatione majori vel minori : ergo videtur, quod penes tentationem præcipue peccati gravamen attendatur.
Sed econtra videtur quod locus et tempus : quia
Illa duo præcipue quæruntur a confitente : sed non quærerentur præcipue, nisi majores essent : ergo videtur, quod illæ magis aggravent.
Item, II Machab. m, 38, de loco dicitur, quod in loco est quædam divina
<--- Page Split --->
virtus. Et in Genesi, xxviii, 16: Vere Dominus est in loco isto, etc. De tempore autem, I ad Corinth. vii, 3: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi.. Cum igitur istae duae specialiter in canone exprimuntur, videtur quod istae duae inter caeteras magis ferant peccato notabilem quantitatem.
elongatio a bono : constat autem, quod quanto quis diutius perseveravit in peccato per frequentiam peccati, tanto magis elongatur a bono : ergo tanto majus efficitur malum in ipso : sed hoc est aggravatio mali et peccati : ergo perseverantia in malo maxime aggravat peccatum.
Item, Illa quae magis possunt peccatum in aliud genus trahere, videtur etiam, quod manens idem possint magis aggravare : sed hoc maxime possunt locus et tempus : ergo videtur, quod maxime aggravent peccatum. PROBATUR autem prima ex hoc quod nisi illae quae trahunt in aliud genus secundum suam propriam deformitatem, peccato aliquid afferunt, non possunt trahere in aliud genus. SECUNDA autem probatur ex hoc quod sacrilegium fit in laesione sacri loci, vel temporis.
Item, Ad sacros actus explendos non videmus in omnibus circumstantiis aliquid determinatum a Deo et Ecclesia, nisi tantum locum et tempus: ergo per oppositum ista maxime afferunt deformitatem operibus oppositis sanctitati : sunt autem talia opera peccata : ergo videtur, quod peccatis maximam afferunt quantitatem turpitudinis locus et tempus.
VIDETUR autem, quod perseverantia plus omnibus aggravet.
Quidquid enim de se natum est dare quantitatem habitui, quo disponitur potentia ad agendum, illud per consequens maxime dat actui quantitatem spiritualem : sed hoc facit frequentia et perseverantia : ergo maxime dat quantitatem peccato. PRIMA patet per hoc quod intensioris habitus intensior est actus. SECUNDA autem scribitur in II Ethicorum : quia ex talibus operationibus similes habitus generantur.
Item, Quantitas mali nulla est nisi
VIDETUR autem, quod ingratitudo maxime aggravat : quia propter ingratitudinem, ut infra habetur 1, etiam dimissa peccata redeunt : sed nihil aliorum fert ita grave pondus, sicut est reditus peccatorum : ergo videtur, quod ingratitudo inter omnia quae enumerat hic Augustinus in Littera, maxime aggravet peccata.
SOLUTIO. Dicendum, quod tripliciter solutio. attenditur peccati gravitas, scilicet essentialis, quae debetur sibi secundum suam speciem, vel suum genus : et accidentalis quae debetur ei ex aliquo extrinseco sibi, quod est aliquo modo mensurans ipsum, vel agentem : vel media, quae quasi per modum passionis se habent ad peccatum.
Et prima quidem gravitas duplex est, scilicet ex natura generis, et ex natura specificae differentiae contrahentis genus. Exemplum autem gravitatis in genere est quod dicit Gregorius, quod spiritualia peccata majoris sunt culpae, quam corporalia : licet corporalia majoris sint infamiae, quam spiritualia. Exemplum autem gravitatis ex specifica differentia est, quod cupiditas sive avaritia in genere major est, quam coitus : et tamen adulterium secundum Salomonem in Proverbiiis 2, est majus quam furtum. Unde dicit, quod non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, etc. 3 Et haec duplex quantitas manifestatur in ipso nomine peccati : quia statim in ipso nomine innotescit genus et differentia specifica
<--- Page Split --->
peccati. Hanc autem quantitatem peccati dico omni alii quantitati plus esse ponderandam, licet in confessione non quæratur : quia per seipsam innotescit mox nominato peccato : sicut si nominatur cetus et polypus, ipso nomine innotescit majorem esse cetum, quam polypum, dummodo audiens cognoscat utrumque horum piscium.
Quanlitas autem accidentalis est a duobus extrinsecis, quorum unum est mensura actus, et alterum agentis, quæ sunt locus et tempus. Et quia quandoque accidens non innotescit cum nomine rei, ideo oportet exprimere illa : non tamen faciunt tantam gravitatem, ut prima duo.
Sed quia modus actus, et varietates personæ, quasi media sunt inter illa, ideo conferunt quantitatem magis essentialem quam secunda, et minus essentialem quam prima, quia non sunt de ratione peccati, et ideo peccato nominato non mox innotescunt illa, sed oportet exprimi ut sciatur quantitas quæ est ex ipsis : et in hoc conveniunt cum accidentalibus. Quia autem modus quædam forma actus est, et varietas personæ forma agentis, et utrumque inseparabile a turpitudine peccati cujus augent quantitatem, ideo in aliquo conveniunt cum essentialibus : et ita sunt media minora quidem quam prima, et majora, ut videtur mihi, quam secunda, si omnia illa paria intelligantur.
Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod probat esse majorem quantitatem ex istis, quia magis requiruntur istae dua a confesso: et inquisitio fit ideo quod in nomine peccati istae dua per se non innotescunt : tamen aliae dua majorem dant peccato gravitatem.
Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod loquendo de incongruitate accidentali peccati verum concludit: sed falsum est loquendo de incongruitate essentiali.
Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod ut patet ex prædictis, bene conceditur quod aliis paribus, illæ dua plus aggravant, quam locus et tempus.
Ad duas sequentes objectiones ubi agitur de qualitate vitii, puto simpliciter esse concedendum.
Ad 11 quod ulterius quaeritur de tentatione, dicendum quod voluntas tentati absque dubio major et minor est etiam secundum Ethicum, ut innuit Aristoteles in VIII Ethicorum, secundum quod major vel minor est tentatio, ideo dicit vituperabiliorem esse fornicatorem incontinente : « Vocamus fornicatorem illum qui prævenit voluntatem : incontinentem autem eum qui trahitur vi delecationis. » Tamen quia voluntas est causa efficiens actus, non dat ei quantitatem accidentalem tantum, sicut modus vel personæ dignitas, quia illa addunt turpitudinem quasi novam, quæ alias in actu non esset: sed voluntas tracta non addit nisi majorem vel minorem vituperationem turpitudinis essentialis, quæ tamen esset in actu : et ideo etiam illa circumstantia raro quaeritur a confitente, nisi ultimo vellet eam dicere per seipsum.
Ad objectum autem dicendum, quod hic non dicitur voluntas, quæ est radix peccati: sed potius quædam qualitas affectionis dicitur voluntas, quando dicitur quod tentatio auget vel minuit voluntatem.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa bene dicit, et Magistri bene exponunt: sed tamen illa est voluntas, quæ est actus interior, et a concepto fine est causa actus exterioris, vel potentia ipsa quæ concipiendo finem est causa actus interioris: sed voluntas quæ crescit tentatione decrescente, et decrescit ea crescente, est qualitas et affectio quædam illius voluntatis: et ideo non oportet, quod ferat majorem quantitatem peccato.
Ad 11 quod ulterius objicitur de loco et tempore, patet solutio per antedicta : quia quod perquiruntur in confessione hujusmodi circumstantiae, hoc non est ideo, quia majorem afferunt peccato
<--- Page Split --->
quantitatem: sed potius ideo, quia non innotescunt cum nominatione peccati.
Ad aliud dicendum, quod in veritate ex illa ratione non probatur, nisi quod haec duo aggravant : quia falsum supponitur, quod modus et personæ sacrorum ac'uum et officium horum non determinentur. Ordo enim est quo datur potestas ad sacrum actum et officium : et modus eorum est in ritu, qui tota die docetur in Scriptura.
Ad aliud dicendum, quod in canone ita determinatur propter dubium : dubium enim poterat esse, utrum ista aggravarent peccatum, eo quod sint extrinseca : modus autem et personæ dignitas etiam secundum dictamen propriæ rationis aggravant.
diminutionem boni naturalis : et ideo illa objectio non concludit directam peccati aggravationem, sed potius quoddam damnum peccantis, quod plangendum est ex hoc quod diu fuit in peccatis.
Ad ultimum quod objicitur, scilicet de ingratitudine, dicendum quod ingratitudo non aggravat peccatum aliquod, sed potius est effectus peccati consequens ipsum ex statu peccantis : nec peccata propter ipsam simpliciter revertuntur, sed quodammodo, ut infra patebit.
Ad aliud dicendum, quod ista non trahunt peccatum in aliud genus ex se tantum, ut supra dictum est: sed ex hoc quod peccatum non est simpliciter, sed quasi componitur ex actu peccati, et actu læsivo loci: sicut est illatio vindictæ, et hujusmodi: et ideo etiam sacrilegium magis committitur circa locum, quam circa tempus: quia tempori non potest fieri injuria.
ARTICULUS XXVIII.
An ponitens debet se ponere omnino in judicio et potestate sacerdotis, nihil sui juris sibi reservans ? et, An teneatur ingredi religionem si sacerdos injungat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa finem : « Ponat se omnino in judicio et potestate sacerdotis, etc. »
Ad 10 quod ulterius quaeritur de perseverantia, dicendum, quod perseverantia licet aggravet aliquo modo damnum quod est ex peccato, tamen non aggravat proprie peccatum : quia non dicitur proprie aggravare peccatum, nisi quod ipsi actui affert rationem turpitudinis aliquam, quam sine illo non haberet : et hoc non facit perseverantia confortando vel generando habitum : sed tamen prave disponit peccatorem, et ideo plangenda est frequentia : non tamen proprie quantitatem facit peccati : et ex prima ratione non probatur amplius, nisi quod prave disponatur peccans ex frequentia peccati.
Ad aliud dicendum, quod elongatio illa non est in uno actu peccati quocumque, sicut exigeretur si peccatum aggravaret : sed potius est in possibilitate per
Hoc enim non videtur exigi a pænitente : quia sacerdotis judicium potest esse erroneum vel malitiosum : et tunc periculosum esset, ut omnino se poneret in judicio sacerdotis.
Ulterius autem gratia hujus hic quaeritur utilis quaestio, Utrum pœnitens tenetur obedire sacerdoti si injungat religionem ingredi ?
Videtur, quod sic : quia
Canones talem injungunt pœnitentiam : ergo cum sacerdos sequatur canonem, ita est obediendum sacerdoti, sicut canoni.
Item, Genes. xix, 17, Angelus injunxit Lot, ut exiret de Sodomis, et non staret in omni circa regione. Sodoma
<--- Page Split --->
autem significat peccatum : et omnis circa regio significat mundi conversationem : cum igitur sacerdos Angelus Domini sit, videtur quod et ipse possit injungere.
Item, Multoties contingit, quod aliquis saepe patitur recidivum ex eo quod est proprii juris : quod facere non posset, si esset in custodia alterius : cum igitur sacerdos debeat cavere pœenitenti de recidivo quasi prae omnibus aliis, videtur quod potest sibi injungere, quod det se in custodia et potestate alterius : hoc autem esse non potest nisi per introitum religionis : ergo videtur, quod potest ex officio suo injungere introitum in religionem.
Item, Peccata quaedam exigunt septennem pœenitentiam, secundum quod dicunt canones ; si igitur illa iterantur, videtur quod posset extendi pœenitentia per totam vitam : et hoc in jejuniis et vigiliis et orationibus : sed talibus quasi nihil superaddere videtur observantia quae est in religione : ergo videtur, quod sacerdos religionis observantiam injungere possit.
sui juris reservare sibi debet : ergo debet facere professionem obedientiae et religionis, ut videtur.
- Aliter etiam objicitur contra Litteram istam : Quicumque enim se totum ponit in arbitrio sacerdotis, nihil sui arbitrii retinet sibi : ergo tenetur facere quidquid sacerdos injungit, clave non errante : sed si alius mutat pœenitentiam suam, non facit quod iste injungit : ergo videtur, quod iste alius non possit sibi mutare pœenitentiam.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum videtur quantum ad primum objectum, quod aliud est judicium et potestas sacerdotis, in quantum sacerdos est habens claves et auctoritatem judicis in foro pœenitentiae : et aliud judicium hominis : judicium enim sacerdotis in quantum hujusmodi, est secundum canones pensatis peccatis et statu pœenitentis, et hoc numquam errat, nec est malitiosum : judicium autem hominis quod saepe erroneum est et malitiosum, non tenetur subire pœenitens.
Si forte tu dicas, quod religio tenetur ad consilia, sed non pœenitens : et ideo non potest injungi religio. CONTRA : Ad septennem pœenitentiam non tenemur ex praecepto, nisi meruerimus eam per peccatum : et tamen consilium est eam facere, et laudatur qui facit : ergo id quod est simpliciter in consilio, potest pro aliquo peccato injungi ex praecepto : ergo a simili et religio.
Item, Pro aliquo peccato video, quod aliquis addicitur a judice spirituali carceri perpetuo, et etiam tenui victui, sicut aquae et pani : constat autem, quod hoc multo gravius est quam religio aliqua : ergo multo magis potest aliquis in pœenitentia condemnari ad observantiam religionis.
Item, In Littera dicitur, « Nihil sui juris reservans sibi : » sed quamdiu homo non habet professionem religionis, semper est sui juris : sed pœenitens nihil
Ad m autem quod ulterius quaeritur, Ad quadico sine praejudicio, quod quia religionis observantia voluntatis est, et non necessitatis, ut dicit Augustinus, non potest injungi in foro pœenitentiae, nisi sub conditione, si pœenitens eam suscipere voluerit : omnia enim quae supererogationis sunt, laudabilia quidem sunt si fiant, sed nullus est ad ea cogendus.
AD PRIMUM autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod canones non injungunt per modum necessitatis, sed per modum consilii ad terrorem alicujus peccati, quod exigit pœenitentiam majorem quam alia, et per totam vitam.
Ad aliud dicendum, quod regio circa Sodomam significat inclinantia in peccatum, sicut societas, et alia : sed tamen permissum est Lot ibi habitare, nisi ex voluntate declinasset ad montem : et ideo dictum Angeli reducitur ad consilium, et non ad praeceptum.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod aliter potest caveri recidivum : quia multi sunt modi vitandi peccatum, licet non ita bene possit vitare : præcipua tamen causa quare religio injungi non potest, est, quia in religione aufertur homini jus suum de se : et hoc non potest fieri in pænitentia, nisi quantum ad quædam, et non quoad omnia.
Litteram, dicendum quod sine dubio pœnitens stare debet arbitrio sacerdotis : sed arbitrium sacerdotis non salvatur tantum in illo quod injungit, sed in æquivalente Ecclesiæ vel pœnitenti : et ideo locum postea habent commutationes et relaxationes.
Ad aliud dicendum, quod pœnitentia bene potest prolongari per totam vitam, et etiam plus, si vita plus durare posset : sed tamen non sequitur, quod religio possit injungi : quia religio supra perpetuitatem ponit propriæ voluntatis in omnibus abdicationem et carentiam proprii, ad quæ nullus tenetur, nisi ex propria voluntate ea eligat : et ideo non potest injungi.
Ad aliud dicendum, quod bene contingit ex peccato aliquid fieri præceptum, quod alias non esset præceptum : quia aliud et aliud est præceptum peccanti, et non peccanti : pœnitentia enim est in præcepto quantum ad eum qui peccavit, et etiam confessio : sed non est ei in præcepto qui non peccavit. Sed tamen non omnia quæ non sunt in præcepto, fiunt in præcepto, sed tantum ea sine quibus peccatum emendari juste non potest : et ideo non alia quam illa possunt ei præcipi in foro pœnitentiæ.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si sacerdos potest præcipere quod difficilius est, quod possit etiam præcipere quod est minus difficile : et hoc contingit : quia non eumdem ordinem necessitatis habent ad peccati emendam : sine religione enim peccatum emendari potest, sine pœnitentia autem canonica non : et ideo pœnitentia canonica præcipi potest, et non religio : licet quandoque sit difficilior, quam religio.
Ad aliud dicendum, quod hoc non intelligitur in omnibus, sed tantum in his quæ pertinent ad canonicam emendam de peccato.
Ad in quod ulterius objicitur contra
ARTICULUS XXIX.
An contritio potest intendi ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 1, circa finem : « Ut omnia eo jubente paratus sit facere pro recipienda vita animæ, etc. »
Quæramus hic sex circa quantitatem contritionis : quorum primum erit, An intenditur contritio ?
Secundum, Penes quid attenditur intensio contritionis ?
Tertio, De quantitate ejus, quanta esse debeat ?
Quarto, Utrum debeat esse æqualis de omnibus peccatis, vel de quibusdam major et de quibusdam minor ?
Quinto, De quantitate ejus respectu temporis, utrum debeat durare per totam vitam, an non ?
Sexto et ultimo, De quantitate ejus respectu voluntatis peccandi, vel non peccandi.
Ad primum horum, scilicet an intendatur contritio, objicitur sic :
- In nullo genere est aliquid minus minimo : contritio dicit scissuram cordis per minima : ergo videtur, quod non possit plus et plus scindi : ergo nec in contritione potest esse intensio. Probatur autem secunda ex hoc quod ratio contriti differt a ratione fracti : quia contritum est divisum per minima, fractum autem non. Prima autem constat per seipsam.
<--- Page Split --->
Item, Nihil in infinitum potest intendi : sed contritio est infinita : ergo non potest intendi. PROBATUR prima ex ratione infiniti. SECUNDA autem ex effectu quo delet peccatum, et conjungit Deo : quorum neutrum est nisi divinae virtutis et infinitae.
Item, Omne quod intenditur, per hoc intenditur quod magis accedit ad veram nominis impositionem, ut dicit Autor sexa principiorum : si igitur contritio intenditur, per talem accessum intenditur : sed omne quod accedit ad aliquid per motum, nondum est in illo : ergo contritio quæ intenditur, non est in vera ratio ne contritio : sed quæ non est vere contritio, non delet peccatum : ergo talis contritio quæ intendi potest, non delet peccatum, quod falsum est : quia cum omnis contritio conservet gratiam, et gratia cum peccato esse non possit, omnis contritio delet peccatum : ergo et hoc falsum, ex quo sequitur contritionem non posse intendi.
Item, Dupliciter intenditur id quod intenditur, scilicet per depurationem a contrario sibi permixto : sicut dicit Philosophus, quod albius est nigro impermixtius : et per accessum vel recessum ad id, quod illam rem dicit in termino : sicut bonum melius per accessum ad per se, et substantialiter bonum, et malum pejus per recessum ab illo. Si igitur contritio intenditur, altero horum modorum fiet : aut igitur per depurationem a contrario, aut per accessum et recessum ab aliquo. Si primo modo : tunc illud contrarium, aut est ex parte gratiae informantis dolorem contritionis, aut ex parte doloris qui est de peccato. Si primo modo : cum gratia non habeat contrarium, nisi peccatum, esset contritio permixta peccato, quod falsum est : quia hoc esset contra rationem contritionis. Si secundo modo : constat autem, quod dolori de peccato non contrariatur in genere passionis, nisi gaudium de peccato, et non gaudium de dolore : ergo contritus posset esse aliquis, et habere gau-
dium de peccato : sed gaudium de peccato non potest esse sine peccato : ergo esset aliquis contritus, et haberet peccatum, quod absurdum est.
Item, Si dicatur intendi per accessum ad unum quod per se contritio est : tunc sequitur illud quod in praecedenti conclusum est, quod non sit vere contritio : ergo non vere habet effectum contritio. nis : ergo non vere delet peccatum, quod est inconveniens.
SED CONTRA hoc obiicitur sic :
Omne id quod ex parte formalis et materialis intendi potest, vere intendi potest : contritio est hujusmodi : ergo vere potest intendi et remitti. PROBATIO secunda est : quia gratia in uno major est quam in alio, et in eodem potest esse major quam sit : et hoc est formale in contritione : dolor etiam potest esse major in eodem quam sit, et in uno est major quam in alio, qui est materialis in contritione. PRIMA autem constat per seipsam.
Item, Quod non potest intendi vel remitti, in omnibus est æquale quibus inest : si igitur contritio non potest intendi vel remitti, in omnibus est æqualis quibus inest : sed contritione existente æquali, oportet quod gratia sit æqualis et dolor : ergo omnes contriti æqualem suscipiunt gratiam, et æqualem habent dolorem de peccatis, quod absurdum est.
Item, Constat quod contritio actus est ab aliqua virtute, sive sit illa pænitentia, sive alia, quia de hoc non est vis quantum ad præsentem quæstionem : sed quælibet virtus potest intendi : ergo et illa : intensa autem virtute, intenditur ejus actus : ergo et contritio actualis intendi potest.
RESPONDEO. Dicendum, quod sine dubio contritio intendi potest absolute et simpliciter, tam ex parte formæ, quam ex parte materiæ, sicut probatum est : et videtur mihi esse insania potius, quam opinio eorum qui aliter dicunt.
<--- Page Split --->
DICENDUM ergo ad primum, quod tria sunt in contritione, scilicet dolor, gratia, et objectum doloris : et quantum ad prima duo intenditur : quoad tertium autem, est in minimo sui generis : quia omnes differentias mortalis peccati in mortario cordis inventas conterit : unde sicut contingit in mortario, quod id quod conteritur, in pulverem redigitur : sed potest fieri contritio illa pistillo majori vel minori, et ictibus fortioribus vel debilioribus, ita tamen quod uterque in pulverem redigant : ita est in contritione in qua semper conteritur peccatum, licet dolore et gratia inæqualibus : unde non sequitur, si pulvis contritionionis debilioris non est major quam pulvis ictuum fortioris, quod propter hoc contritio actio, sive ictus pistilli non sit fortior in una contritione, quam in alia : licet enim minus in effectu deletionis peccati non sit accipere, est tamen accipere minus et majus ex parte actionis conterentis, quæ est contritio actio : et etiam ex parte passionis.
Ad aliud dicendum, quod gratia in sua essentia finita est, et etiam dolor : sed quia gratia est tale donum cum quo dato nos inhabitat Deus, sequitur ex illo dono virtus infinita : sed hæc radicatur in delente peccatum effective : et hoc quidem non potest intendi : sed gratia et dolor quæ finita sunt, intendi possunt.
Ad aliud dicendum, quod intensio hæc est per accessum ad summum in gratia : quia, sicut dicit Augustinus, hoc est in bono majus esse, quod est melius esse : et sic per majorem assimilationem cum summo bono dicitur gratia major et intendi. Ex parte autem doloris contingit esse veram nominis impositionem, quan do in toto separatur a contrario. Dico autem dolorem voluntarium ex ratione deliberante, qui exigitur in contritione.
Quod autem objicitur, quod id quod accedit ad aliquid non est in illo, dicendum quod non sequitur : est enim duplex accessus alicujus ad aliquid, scilicet
sicut ad naturam, et sicut ad terminum, sive ad summum illius naturae : et quod est in natura aliqua, adhuc potest accedere ad perfectum et summum illius naturae, sicut puer qui est in natura hominis, et tamen est in motu ad virum, ut dicit Philosophus : et similiter dolor habet veram naturam doloris contritionis, sed potest accedere ad terminum et summum illius naturae.
Ad aliud dicendum, quod cum sint Ad 4. duo in contritione, scilicet forma, et materia : differenter penes duo attenditur intensio : gratia enim per accessum ad per se bonum, dolor autem a separatione a contrario. Et ex parte gratiae patet responsio ex praehabitis in immediata praecedenti lectione : sed intensio doloris per recessum a contrario, non est adeo perspicua. Et ideo notandum, quod non omne quod intenditur per recessum a contrario, habet illud contrarium in se, vel sibi permixtum : quia secundum hoc omne quod sic intenditur esset medium, et extrema numquam intenderentur, quod est etiam contra rationem grammaticae : sed id quod intenditur habet in se, contrarium permixtum, vel aliquid ejus quo tenetur ne sit in termino : et id quod est aliquid contrarii, non est quandoque contrarii essentia, sed potius causa vel reliquiae sequentes contrarium, vel dispositiones subjecti relictae ex forma contrarii qua inerat : et per separationem ab illis contingit reliquum contrarium accedere ad terminum sua impositionis : et sic est hic : quia reliquiae peccati et natura corrupta qua est ut causa peccati, et mala pronitates relictae ex peccato, tenent quandoque peccantem ne intendatur suus dolor contritionis : cum tamen verum habeat dolorem contritionis separatum a contrario quod est gaudium de peccatis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXX.
An per aliquid et penes quid attenditur intensio contritionis ?
Secundo quaeritur, Penes quid attenditur intensio contritionis ?
Videtur enim, quod nihil inveniatur penes quod intendatur in pœenitente : quia
Quæcumque forma intenditur in aliquo, ex hoc intenditur quod ejus causæ intenduntur, sicut patet in omnibus, scilicet albo, calido, et sic de aliis : sed contritio non habet causam in contrito : ergo videtur, quod non possit aliquid sumi in ipso, penes quod intendatur. Probatio media est, quia contritio est donum Dei, et non ab homine.
Item, Contritio causa est justificationis et salutis : ergo si contritio haberet causam in contrito : et quidquid est causa causæ, est causa causati, aliquid in contrito esset causa justificationis et salutis, quod esset hæresis Pelagiana.
Item, Si aliquid in contrito est causa intensionis, hoc non est nisi attritio : sed attritio non est contritio, et secundum multos Doctores etiam non potest fieri contritio : ergo videtur, quod intensa attritione, non propter hoc intenditur contritio : ergo penes illud non attenditur intensio contritionis.
Sed contra.
Si PROPTER hoc dicatur, quod intenditur ex parte Dei intendentis eam, ita quod Deus est causa intensionis ipsius.
Videtur, quod non : quia
Dicit beatus Dionysius : « Deus æqualiter se habet ad omnia, et præcipue ad omnes homines : » ergo esset causa æqualis contritionis in omnibus, quod falsum est : ergo videtur, quod ipse non sit causa quare contritio intendatur.
Item, Effectus difformis non est
causa uniformis in omnibus, et semper : sed contritio est effectus difformis, quia modo magna, et modo parva : ergo non habet causam, quæ semper sit uniformis : talis autem causa est Deus : ergo non habet causam Deum, ut videtur.
Si forte tu dicas, quod dolor intenditur ex parte contriti, et gratia ex parte Dei intendentis eam. Contra : Tunc quaeritur, Utrum ista in intensione æqualiter se habeant, aut intensio unius sit causa intensionis alterius secundum naturam, licet forte tempore sint simul? Videtur, quod non æqualiter : omne enim quod in nobis est actus meritorius, est causatum a gratia præveniente : sed dolor meritorius, est actus meritorius in nobis : ergo causatur a gratia præveniente : ergo non sunt simul natura. Sed si hoc est, tunc redit idem : quia tunc ad intensionem gratiae sequitur intensio doloris. Et tunc quaeretur de intensione gratiae, quæ sit causa intensionis ipsius, ut prius.
- Item, Constat quod non sit dolere meritorie, antequam sit velle dolere : sed Augustinus dicit, quod « prævenit gratia ut velimus : » ergo non prævenit ut doleamus : ergo majori gratiae debetur major dolor, et minori minor : et tunc iterum redibit difficultas.
Responsio. Dicendum ad hoc quod causa intensionis duplex est, scilicet efficiens, et illa quæ est per modum præparationis et dispositionis in subjecto : et efficiens causa non videtur esse nisi Deus. Causa autem præparans et disponens in subjecto est ex parte hominis : et bene concedo, quod gratia prævenit dolorem actualem qui est in contritione, sicut habitus actus quos informat. Quis autem dolor sit ille, utrum sensibilis vel rationalis, in parte patuit in alia disputatione quæ habita est de contritione, et iterum infra in hac eadem disputatione patebit.
Dico igitur ad primum quod causam sufficientem et efficientem non habet
<--- Page Split --->
contritio in. subjecto, sed præparantem et disponentem habet : et hoc sufficit intensioni, quando non deest efficiens : sicut patet quando præsente combustivo æqualì, major calor exardescit in arido ligno quam in viridi.
ARTICULUS XXXI.
Ad ALIUD dicendum, quod verum quidem est, quod contritio est causa justificationis et salutis : sed non est verum generaliter, quod quidquid est causa causæ est causa causati, nisi intelligatur hoc modo quo est causa : et sic nihil prohibet causam justificationis et salutis esse in subjecto, sed per modum dispositionis et præparationis, et non per modum efficientis et formæ : et hoc est quod dicit Augustinus super Matthæum : « Præcedit aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni tamen justificatione efficiuntur : et contra præcedit in aliis quo digni sint obtusione. »
Ad ALIUD dicendum, quod attritio et alia præparatoria sunt causa, tamen per modum qui dictus est : et cuilibet patet, quod illa ratio hoc non habet.
- Ad 11 quod objicitur contra aliam partem, dicendum quod licet Deus uno modo se habeat ad omnes, non tamen omnes uno modo se habent ad ipsum in recipiendo gratiam contritionis : et diversitatem facit diversitas præparationis quæ dicta est.
Ad ALIUD dicendum, quod effectus difformis non est ab una et simplici causa uniformi : sed si habeat plures causas, secundum diversum modum causalitatis nihil prohibet illum effectum esse differmem : et ita est in contritione cujus difformitas causatur a difformitate recipientium, ut dictum est.
Quanta debeat esse contritio ?
Tertio, Quæritur de quantitate contritionis, quanta scilicet esse debeat ?
Videtur autem, quod minima sufficiat :
Minima enim est conjuncta cum gratia : et gratia minima delet omnia peccata : ergo minima contritio sufficit delere omnia peccata : cum igitur deletio peccati sit effectus contritionis, videtur quod minima contritio sufficiat.
Item, Minima charitas sufficit ad expulsionem omnis peccati, et ad resistendum cuicumque tentationi : contritio autem minima conjuncta est charitati : ergo sufficit delere omnia peccata, et resistere omni tentationi sequenti : sed ad nihil aliud datur nisi ad delendum peccatum : ergo videtur, quod minima sufficit.
Item, Minima contritio habet gratiam et omnem virtutem : sed nihil exigitur ad contritionem peccati, nisi quod contrarium cujuslibet peccati, quod est virtus, sit in subjecto : ergo videtur, quod per minimam excludatur omne peccatum per contrariam cuilibet peccato virtutem : ergo minima sufficit, ut videtur.
SED ECONTRA videtur, quod non suffiSed contra. cit minima : quia
Ita præcipitur, Jerem. VI, 26 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum. Luctus autem unigeniti non est minimus : ergo cum tantus debeat esse luctus contriti, videtur quod non sufficit minima contritio.
Item, Ad Roman. VI, 19 : Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ, etc. Ibi dicit Augustinus in Glossa, quod tantum debemus exhibere Deo,
<--- Page Split --->
quantum peccato : licet in infinitum plus deberemus pro dignitate virtutis. Constat autem quod hoc non dicit minima contritio. Ergo videtur, quod non sufficit minima.
- Item, Super illud Psalmi cxvii, 119 : Dilexi mandata tua super aurum et topazion, dicit Augustinus, quod amplius diligit charitas legem Domini, quam cupiditas aurum et topazion. Constat autem, quod contritio tali charitate est informata. Ergo videtur, quod supra omnem delectationem peccati debet esse quantitas contritionis : ergo non sufficit minima, ut videtur.
ITEM, Ulterius videtur posse probari, quod oportet esse infinitam contritionem: quia
Quanta fuit delectatio et damnum peccati, tanta debet esse vel major contritio delens peccatum : sed in peccato diligebatur aliquid, propter quod amittebatur infinitum bonum, quod est Deus : ergo videtur, quod contritio delens illud, debet esse cum dolore et contritione infinitis : non ergo sufficit minima.
Item, Apocal. xviii, 7 : Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Et in Deuteronomio, xxv, 2, dicitur quod pro mensura delicti erit et plagarum modus : mensura autem glorificationis et delicti est secundum eum in quem delinquitur : delinquitur autem in Deum, et Deus est infinitus : ergo mensura delicti infinita : et hoc etiam probat Anselmus in libro Cur Deus homo. Ergo videtur, quod contritio qua? excludit illud peccatum, debeat esse infinita.
Sed contra.
Sed econtra iterum videtur, quod
- Dolor contritionis quasi minimus sit omnium dolorum qui sustinentur in hac vita. Constat enim minimam esse albedinem, quae maxime de nigredine habet admixtum : ergo est minimus omnium dolorum, qui maxime habet de gaudio aliquid admixtum : sed talis est dolor contritionis : ergo ipse est mini-
mus. Quod autem talis sit dolor contritionis, patet per Augustinum dicentem, quod « pœenitens doleat, et de dolore gaudeat. »
Item, In multis aliis molestiis nos sensibiliter experimur majores dolores : ergo videtur, cum experimentum certissimum sit judicium doloris, quod majores etiam dolores sint in talibus.
Si autem tu dicas, quod dolor maximus est, et non sentitur : hoc erit contra Philosophum in VII Ethicorum, ubi dicit, quod omnis delectatio factio quadam est in sensibilem naturam. Constat autem, quod cum opposita fieri habent circa idem, quod etiam tristitia fieri habet circa naturam sensibilem. Cum igitur dolor sit tristitia de contrario, videtur quod omnis dolor sit circa sensibilem naturam. Constat autem, quod in quo est dolor per essentiam, illud dolet. Cum igitur sit in sensu, solus sensus dolorem habet : et ita sentitur dolor,-si est.
Item, Philosophus in VI Topicorum reprehendit diffinitionem doloris sic datam : « Dolor est distantia naturalium partium cum vi. » Quia sic etiam insensibilia dolerent. Laudatur autem ista : « Dolor est sensus divisionis continui. » Ergo videtur, quod dolor supponat sensum : et sic non erit dolor qui non sentitur. Videtur ergo, quod in contritione sit minimus dolor : quia minor ibi sentitur, quam etiam in verbere virga, eo quod nulla sensibilium partium dividitur.
Item, Ex parte intellectus dicit Philosophus, quod inconveniens est nos aliquid scibilium latere, habentes nobilissimos habitus : ergo etiam ex parte affectus habentes nobilissimas passiones et affectiones, inconveniens est nos hoc latere : ergo si quis maximum habet dolorem in contritione, ille non potest eum latere, ut videtur.
RESPONSIO. Ad hoc non est difficile solut respondere.
<--- Page Split --->
Dicendum enim, quod in contritione minimus dolor dicitur dupliciter, scilicet minimus ex parte passionis secundum sensum, sive actionis : quia, sicut supra dictum est, pœnitens agit suum dolorem, et est causa ejus : vel minimus secundum rationem. Si dicatur minimus secundum sensus experientiam, ille sufficit, dummodo sit contritionis : quia ille dolor cum sua quantitate variatur potius secundum diversitatem complexionis pœnitentium, quam secundum quantitatem detestationis peccati. Et hujus ratio, prout præsenti tractatui sufficere videbatur, habita est in quæstione hanc immediate præcedente. Si autem dicatur minimus secundum rationem : ita tamen, quod salvatur in eo doloris essentia qui est contritionis : dico adhuc, quod sufficit : si autem hæc non salvatur in eo, tunc non sufficit, quia nulla est ibi contritio. Dico autem, quod minimus secundum rationem sufficit : quia, sicut supra diximus, in dolore contritionis tria attenduntur, scilicet gratia informans, et dolor, ut actio et passio, et objectum doloris sive causa passionis. Et per gratiam quamcumque minimam habet vim infinitam ad delendum peccatum : et ideo sufficit ad deletionem peccati in culpa tota et æterna pœna : licet pœnitens remaneat debitor pœnæ temporalis propter parvitatem doloris ut actionis et passionis : quia ille dolor posset esse tantus, quod totam pœnam peccato debitam deleret.: Unde melior esset major, quam minor : sed tamen minor sufficit.
tione : hæc autem mensura est ut doleat plus de peccato per quod amissus est Deus, quam de aliqua re temporali : unde non dicitur, quod luctum unigeniti faciat sibi, ideo quod etiam non debeat esse major, sed quia in exteriori signo nulli majori comparari potuit : et in Littera hic in verbis Augustini plus dicitur, scilicet quod omnia paratus sit facere pro recipienda vita animæ, quæ faceret pro evitanda morte corporis : hæc enim mensura exigitur ad minimum dolorem contritionis : tamen de hoc infra amplior erit quæstio. Et ideo quia sic scilicet mensuratur contritio minima, non est inconveniens quod adductum est.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelliAd object. 2. gitur quantum ad voluntatis dispositionem, et non quod non plus debeamus nos exhibere Deo. Dispositio autem illa voluntatis est, ut ita libere et non coacte serviamus Deo et delectabiliter secundum rationem, sicut exhibuimus nos peccato : tamen nulli peccato ita nos exhibuimus, quod propter metum mortis non fuissemus separati ab.eo, sed tamen nec mors nec vita debent nos separare a charitate Christi.
Ad aliud dicendum, quod charitas in Ad object. 3. infinitum plus quantum ad appetitationem diligit legem Dei, quam cupiditas aurum et topazion : quia diligit super vitam, quod non facit cupiditas quae diligit aurum propter vitæ sufficientiam, ut dicunt Boetius et Augustinus : licet forte plus delectationis sensibilis cupiditas in auro experiatur : et ratio hujus infra patebit.
12 et 3. DICENDUM ergo ad prima tria, quod verum est quod concluditur quantum ad deletionem culpæ et pœnæ æternæ communicantis eam : sed non sufficit ad deletionem pœnæ temporalis. Et pœnitentia non tantum ordinatur contra peccatum, ut deleat pœnam æternam cum culpa, sed etiam ut deleat temporalem.
Ad object. 1. Ad in quod contra objicitur, dicendum quod hoc dicitur quantum ad mensuram doloris, quæ etiam est in minima contri-
Ad aliud dicendum, quod infinitæ virtutis est dolor minimus, sicut prius dictum est, et etiam infinitæ æstimationis in pretio : quia sicut amisit infinitum bonum, ita modo idem ipsum appetiatur super omne pretium, etiam vitæ corporalis, quoniam Deum super omnia diligit : quia nisi hoc faciat, absque dubio non erit dolor contritionis.
<--- Page Split --->
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod notatur in illa auctoritate duplex æqualitas, scilicet in genere, et in specie. In genere notatur quantum ad lamentum exterius, ut scilicet sicut se inordinate offerendo glorificavit in peccatis, ita tunc ordinate pænitendo se humiliet. In specie autem notatur æqualitas ad luctum interiorem, ut scilicet sicut gloriando in peccatis temporale Deo præposuit, ita nunc Deum recipiendo sub nullo pretio Dei amissionem ponat, etiam sub pretio vitæ propriæ, vel aliorum suorum propinquorum.
Dico autem naturaliter idem quod in natura sua pati. Hoc autem quod dicit Philosophus, quod delectatio est factio in sensibilem animam, ipse accipit delecationem propriissime, secundum quod immutat et alterat : vel magis secundum ipsum prout est terminus alterationis ex passione aliqua, sicut ipse dicit in X Ethicorum : communius tamen accepta dicit quietem voluntatis in appetibili consecuto : et sic est rationalis delectatio.
Ad ALIUD dicendum, quod loquitur de Adl dolore naturali.
Ad objec.t.1. Ad m quod objicitur, quod minimus sit omnium, dicendum quod non sequitur conclusio illa ex ratione inducta : quia nullum gaudium remittit dolorem, nisi sit contrarium dolori illi : sicut nec caliditas remittitur per humiditatem, quae non est sibi contraria, sed potius per frigiditatem quae est sibi contraria : gaudium enim de dolore non est contrarium dolori illi, et ita non remittit eum. Supra autem habitum est hoc, et etiam qualiter potest esse dolor afflictionis, et tamen voluntarius.
Ad ALIUD dicendum, quod non latet Adl nos dolor : sed latet nos, utrum contritionis, vel non contritionis sit : quia scimus nos detestari peccatum et dolere de commisso, sed nescimus nos habere gratiam : quia, sicut dicitur, Eccle. ix,1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Ad objec.t.2. Ad ALIUD dicendum, quod non loquimur hic de dolore sensibili, sed rationali : et illum experimur majorem esse in peccatis, quam etiam in confixione vitalium : quod patet, quia eligimus potius configi vitalia, quam peccatum. : ergo plus detestamur peccatum, quam confixionem vitalium : et secundum quantitatem illius detestationis est quantitas doloris in contritione.
Ad objec.t.3. Ad m quod contra objicitur, dicendum quod Philosophus non loquitur ibi nisi de dolore naturali, et non de illo qui est per gratiam : quia ipse istum per rationem cognoscere non potuit : et bene concedo, quod dolor quasi æquivoce dicitur de sensibili sive naturali, et rationali : quia cum rationalis natura contrarium non habeat in natura, Philosophus dicit eam impassibilem, nisi per accidens forte in corpore : et tamen fides nostra ponit eam per se naturaliter pati in igne.
ARTICULUS XXXII.
An contritio debeat esse æqualis de omnibus peccatis ?
Quarto quæritur, Utrum de omnibus debeat esse contritio æqualis ?
Videtur autem, quod non : quia
Sicut habitum est, contritio est dolor rationalis : ratio autem æstimat peccata de quibus est dolendum : sed æstimata non sunt æqualia : ergo dolor de eis non est æqualis.
Item, Major dolor est de mortali quam de veniali, propter distantiam mortalis et venialis : ergo cum distantia sit etiam in mortalibus, major erit dolor de uno quam de alio.
SED CONTRA :
- Contritio tota est de hoc quod per peccatum amissus est Deus : sed hoc
<--- Page Split --->
æqualiter est per omne mortale peccatum : ergo contritio de quolibet mortali peccato est æqualis, ut videtur.
Item, Contritio delens culpam et pœnam est momentanea : sed in momento non potest esse de quodam major, et de quodam minor : ergo videtur, quod sit de omnibus æqualis.
Item, Quidquid agit in multa simul, ita quod non in singula, non agit in quoddam plus et in quoddam minus, quantum est ex parte ipsius agentis : dolor contritionis sic agit in peccatum : ergo quantum est ex parte doloris agentis, non agit in quoddam minus. PROBATIO primæ est : quia si in quoddam ageret plus, et in quoddam minus, quantum est ex parte sui, oportet quod ratione illorum divideretur actio, et sic non ageret in omnia simul, quod est contra hypothesim. PROBATIO autem secundæ est : quia in contritione non deletur peccatum post peccatum, sed omnia delentur simul per actum contritionis.
RESPONSIO . Dicendum , quodduplexestcontritio , scilicetoperansinjustificationeimpii , etillaquæconteritpeccatuminpænadebita , licetnoninculpa . Primacontritioestmotusliberiarbitriiinpec - catum , ethicmotusestinomniapecca - tasimul : etestidemquoddetestatiopeccatimortalisinquantumhujusmodi : etilladetestatiodupliciterconsideratur , scilicetinactu , velinordinerationiseli - cientisactum . Siinactu : tuncestindi - visaactiodeomnibuspeccatis , etnondeunoplusetdealiominus . Siauteminordinerationiselicientisattenditur , tuncestdemajorimajordetestatio , etdeminoriminorinhabiturationis .
Et hæc distinctio eadem est cum illa, quod dolor actualis dupliciter consideratur, scilicet ex parte objecti,' et ex parte agentis. Ex parte objecti quidem est æqualiter de omnibus simul in summa. Ex parte autem agentis præsupponitur ordo rationis. Contritio autem quæ deletiva est pœnæ, successiva est : et hæc
est de majori peccato major, et de minori minor.
Et per hoc patet solutio ad omnia argumenta, quæ omnia procedunt secundum partes hujus distinctionis.
ARTICULUS XXXIII.
An contritio possit esse brevis et finita ?
Quinto, Quæritur de quantitate ejus respectu temporis.
Videtur autem, quod possit esse brevis et finita respectu temporis : quia
Si partes alicujus totius simul constituunt ipsum, una deficiente deficit totum : sic autem constituitur pœnitentia contritione, confessione, et satisfactione. Cum igitur satisfactio sit finita et confessio, videtur et tunc finiri in tempore pœnitentia : ergo et contritio.
Item, Nulla medicina extenditur ultra morbum : sed contritio medicina quædam est : ergo non extenditur ultra morbum : sed morbus sæpe in tempore deletur in culpa et pœna, ita quod homo non habeat aliquam mortalem culpam, et non sit debitor alicujus pœnæ : ergo tunc non debet habere medicinam sacramentalem : ergo nec contritionem : quæ est medicina sacramentalis peccati actualis.
Item, Nihil conteritur, quod nullo modo est : ergo nec peccatum quod nullo modo est, conteri potest : et non est contritio nisi de peccatis : ergo videtur, quod tunc finita est contritio. Quod autem peccatum mortale actuale nullo modo possibile sit esse, probatur ex hoc quod dictum est, quod hic homo potest fieri immunis a culpa mortali et pœna.
Item, Pronior est Deus ad miserandum, quam ad condemnandum : quod patet ex hoc quod remittit totam cul-
<--- Page Split --->
tum perpetratum est : et ideo illa fundatur super falsum : et hujus ratio patebit in sequentis objectionis solutione.
Ad quam dicendum, quod quaedam pœena peccati est taxata a sacerdote, et quadam consequitur peccatum in pœenitente : et prima quidem finibilis est, secunda autem non : et haec est detestatio perpetua peccati : quam innuit Dominus, Joan. VIII, 11, cum dixit : Vade, et jam amplius noli peccare, id est, velis non peccare, quod est detestari peccatum.
Ad aliud dicendum, quod duplex est piena, scilicet affligens tantum, et promovens cum afflictione : et verum est, quod Dominus non delectatur in piena in quantum est affligens : sed vult bene pœenam nostram in quantum est promovens : et talis est piena contritionis et medicina quae simul est contra morbum, ut perseverans a morbo, et bene manet per totam vitam.
Ad aliud dicendum, quod pœenitentia non restituit in pristinum statum dignitalis, sed meriti et immunitatis peccati quoad culpam et pœenam exteriorem hic, sed non quoad absolutionem ab omni piena, nisi prout extenditur per totam vitam, ut dictum est.
ARTICULUS XXXIV.
Quanta debet esse quantitas contritionis respectu voluntatis peccandi vel non peccandi ?
Sexto et ultimo, Quæritur de quantitate contritionis respectu voluntatis peccandi, vel non peccandi.
Videtur autem hic ex Littera accipi, quod
- Quantitas contritionis debeat esse tanta, quod etiam pro redemptione istius naturalis vitæ nollet peccare. Cum ergo vita charius possideatur quam aliquod
aliorum, videtur quod pro nulla alia re debeat peccare velle.
Item, Apostolus, ad Roman. viii, 33 : Quis nos separabit a charitate Christi ? etc. Ergo nihil potest præponi in bonis vel malis creatis quod anteponendum sit Deo : ergo videtur, quod qui aliquid anteponit, quod ille in charitate non sit : ergo non contritus : ergo quantitas contritionis debet esse tanta, quod pro nulla re prospera vel adversa peccare vellet.
Item, Joel, ii, 12 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in plantu. Ergo nihil de toto corde retinendum est, quod non convertatur in contritione ad Deum, præpositis omnibus separantibus : si igitur dictet alicui conscientia, quod citius vellet a Deo separari per peccatum mortale, quam videret se vel suos quosque charos suspendi, vel etiam turpius interfici, ipse non esset contritus.
Item, In simonia peccatum ideo est, quia impretiabile ponitur sub pretio : ergo ubicumque hoc contingit, peccatum est ibi, licet non simonia : sed qui propter aliquid difficile vel prosperum separari vellet a Deo, Deum ponit vendibilem pro illo : ergo impretiabile ponit sub pretio : ergo peccat : et peccans actualiter et mortaliter non est contritus : ergo ipse non est contritus.
Item, Augustinus in libro Confessionum : « Minus te.amat qui tecum aliquid amat. » Ergo non licet aliquid æqualiter amare cum Deo affectu vel effectu : ergo multo minus licet aliquid amare affectu vel effectu supra Deum : supra Deum autem aliquid amat effectu omnis ille qui potius separatur a Deo, quam aliquid creatum amittat : ergo omnis ille peccat mortaliter : ergo non est contritus : ergo ad contritionem exigitur conscientia illius voluntatis, quæ pro nulla re prospera vel adversa separari vult a Deo. Istud habetur per hoc quod dicitur, Deuter. vi, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc. Si enim etiam corde aliquid Deo antepo-
<--- Page Split --->
nit, constat quod non ex toto corde diligit : ergo charitatem non habet : ergo nec contritionem.
Si forte tu dicas, quod hoc præceptum non est datum ut impleatur in via, sed in patria, ut dicit Augustinus. CONTRA : Communiter dicitur, quod est totalitas via, et totalitas patria : et totalitas via ab omnibus esse dicitur, ut nihil in corde Deo anteponatur : totalitas autem patria, ut totum cor per cogitatum et affectum in ipsum dirigatur : et completur in via secundum totalitatem via : sed iste in corde Deo aliquid præponit : ergo non diligit : ergo nec contritus est. Et de hoc multum invenies disputatum super tertium Sententiarum, in quæstionibus de dilectione 1.
Sed contra. SED si hoc dicatur, videtur quibusdam difficile : quia
Multi sunt in quibus apparent signa pœnitentiae, quibus tamen si proponeretur, quod omnes suos et se viderent pati turpes mortes, potius vellent peccare : ergo videtur, quod ad ista non tenentur.
Item, In dilectione aliquid est ad quod tenetur perfectus, et aliquid quod sufficit imperfecto : ergo et in contritione sic est : ergo cum perfectus non possit magis conteri nisi ut nihil præponat Deo, videtur quod imperfecto sufficit contritio minor : ergo potest aliquid anteponere Deo, ut videtur.
-3. Item, Charitas crescit et perficitur, et quandoque est imperfecta : ergo et contritio : sed contritio ultra prædictum statum crescere non potest : ergo videtur, quod incipiens est citra illum : non autem potest esse circa illum, nisi aliquid anteponendo Deo : ergo incipiens contritio potest aliquid anteponere Deo : cum igitur ista sufficiat ad salutem, sicut et incipiens charitas, videtur quod contritio qua salutem dat, non exigat illam quantitatem qua nihil anteponitur Deo.
veritas salvetur, et nullus injiciatur laqueus desperationis.
Dico igitur sine præjudicio, quod rationes primo inductæ irrefragabilem concludunt veritatem secundum viam nostræ fidei et doctrinam Catholicam : tamen sacerdos hujusmodi quantitatem non debet exigere, ut coram se profiteatur pœnitens, sed in habitu debet eam per signa in ipso supponere, licet forte pœnitens propter novellam ejus conversionem non adhuc eamdem experiatur in actu : si tamen pœnitens profiteatur eam sponte, et talem habere se dicit, fovendus est in ea : quia dicit beatus Gregorius in Moralibus, quod « homo efficitur audax ad patiendum pro Christo ex hoc quod imponit sibi sæpe terribilia, et in corde suo confortat se ad sustinendum. » Si vero profiteatur se pœnitens esse in ambiguo, utrum cederet, vel sustineret antequam peccaret : puto, quod salva res est, quia illius ambigui causa est timor naturalis quem magis experimur in actu, quam charitatem : ideo talis jam signum habet charitatis quæ causat ambiguum, et cum adjutorio Dei talis sustineret, sine cujus auxilio nihil potest fieri meritorie. Dico autem sufficere ambiguum : quia nullus certus est, utrum cederet, vel sustineret, sicut dicit Augustinus in libro de sancta virginitate. Si autem ex deliberata conscientia dicat se certum esse, quod potius peccaret : istum non credo esse contritum, et nullam percipere remissionem peccatorum : tamen non est abjiciendus, quia consuetudo attritionis inducit contritionem, sicut timor servilis initialem et filialem.
Ad in ergo quod objicitur in contraAd objietrium, dicendum quod multi per Dei gratiam in ambiguo sunt : et etiam in consolatione adjutorii Dei spem habentes non redeundi, licet ignorentur futuri casus : et ideo hoc non est terribile.
Solutio. RESPONSIO. Hic loqui caute oportet, ut
Ad aliud dicendum, quod in dilectione Ad objietinteriori non separatur perfectus ab im-
<--- Page Split --->
perfecto, sed in signis exterioribus : haec autem quantitas contritionis tota est in voluntate et conscientia interioribus : et ideo ad eam tam perfectus quam imperfectus tenetur.
AD ALIUD dicendum, quod incipiens per hoc ponit charitatem, diligit Deum prae omnibus, et super omnia habere et propter se : sed crescit in vigore merendi et assimilatione ad Dei bonitatem. Et similiter contritio non crescit in quantitate ista, quia haec exigitur ad omnem contritionem, sed crescit in aliis, scilicet quoad essentiam, et potentiam purgandi reliquias peccati.
ARTICULUS XXXV.
An sit aliquis status ultra quem non intenditur, neque crescit contritio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa finem : « Et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam. »
Habitum est enim, quod contritio intenditur et crescere potest. Quaeratur ergo, Utrum sit aliquis status, ultra quem non crescit, sed stat in illo?
Videtur autem, quod sic : quia
Dicit Philosophus, quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti : ergo cum ea quae sunt gratiae, sunt magis ordinata : videtur quod ea quae sunt gratiae, etiam habeant statum suae perfectionis.
Item, Sicut dicitur in Apocalypsi, XXI, 16, latera civitatis sunt æqualia 1 : et latera sunt virtutes : ergo virtutes sunt æquales : ergo si aliqua una stat et non crescit ultra, omnes aliae stabunt : sed charitas stat : ergo et omnes aliae : ergo et contritio. PROBATIO, quod cha-
ritas stat : dicit enim Augustinus, quod « charitas nutrita augetur, et aucta perficitur, et post perfectionem nihil ei additur : » ergo stat in sua perfectione : ergo constat propositum.
Item, Macrobius super Somnium Scipionis sequens Platonem, dicit virtutes non progredi ultra statum virtutum animi purgati, secundum quod sunt in homine : ergo ibi stant : et contritio alicujus virtutis est : ergo stabit in illo statu.
Item, Nihil est perfectum nisi quod habet ultimum sui secundum naturam : si ergo contritio non habebit ultimum sui secundum naturam, ipsa semper erit imperfecta : sed semper crescens, numquam habebit ultimum sui secundum naturam : ergo semper crescens, semper erit imperfecta, quod est inconveniens.
Item, Constat, quod virtus humana finita est. Sit igitur, quod homo conteratur ex tota virtute, hoc enim possibile est : cum ergo tota virtus finita sit, finitus erit ejus actus, et tantus quo non potest esse major ex illa virtute : ergo tunc stat : ergo aliquis est status ultra quem crescere non potest.
Sed contra :
sed contra.
Bernardus : « Stare in via Dei, retrocedere est : » ergo nullus est status in via Dei, ut videtur : ergo quodlibet meritum crescere potest : ergo et contritio.
Item, Seneca : « Ibi desinis esse bonus, ubi desinis velle fieri melior. » Constat autem, quod illa voluntas non est inane desiderium. Ergo potest fieri melior in quolibet bono : ergo et contritione : ergo contritio semper crescere potest.
Item, In præmio quoad homines nullus est status, qui non possit habere sub Deo statum et meliorem et altiorem : ergo nec in merito ad præmium ordinato : sed unum meritorum est contritio : ergo in contritione nullus est status ultra quem crescere non possit.
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Dicendum, quod nullus est status contritionis in quo crescere non possit: sed tamen omnis actus contritionis status est, sed potest esse major et in eodem homine et in alio.
Ad i. Ad i d ergo quod primo objicitur, dicendum quod res dupliciter perficiuntur, scilicet ex ultimo suæ naturæ, tam ex parte essentiae, quam ex parte quantitatis: et hoc modo perficiuntur res naturales in forma et quantitate sibi debita. Quædam autem perficiuntur ex hoc quod in assimilatione magis accedunt ad aliquid quod substantialiter per se est tale: et hoc modo perficiuntur res morales, et præcipue divinæ per gratiam et merita. Et quia hæ in infinitum distant ab illo, ad hoc per assimilationem accedunt: ideo nullus est status boni illius, quo non possit esse major et melior.
Ad a. Adaliuddicendum, quod charitas non stat : unde dicit Chrysostomus, quod « charitas Dei fonte magis manat, et non stat, sed semper proficit aut deficit : » et ideo sua perfectio non est statio in statu aliquo, sed potius in exclusione imperfectionis quoad signa : tunc dicitur esse perfecta quæ sufficit ad opera et signa perfectionis.
Ad 3. Adaliuddicendum, quod eodem modo dicuntur virtutes animi purgati, virtutes quæ perficiunt animam in tali statu in quod nihil manifestatur de passione virtuti contraria : non tamen ideo dicitur purgati, quod crescere non possit in accessu ad virtutem exemplarem.
Ad 4. Adaliuddicendum, quod ultimum dicitur dupliciter, scilicet complens essentialiter, et de hoc tantum est verum quod objicitur. Dicitur etiam ultimum id ad quod est, accessus et quod solum simpliciter perfectum est: omne autem aliud tanto perfectius, quanto ad id magis accedit: et de hoc non est verum quod dicit: quia talia habent perfectionem quæ simpliciter est in uno tantum, et in aliis per participationem et assimilatio-
nem illius: sicut etiam Philosophi dixerunt et Sancti intelligentias tanto magis perfici et uniri et simplices fieri, quanto magis participant bonitates quæ sunt a causa prima: et in talibus unumquodque perfectum est,' sed semper potest esse perfectius.
Adaliuddicendum, quod duplex est potentia, vel melius est potentiae consideratio : secundum se, et secundum comparationem ad habitum perficientem. Si enim potentia secundum se consideretur, tunc necessario concludit objectio inducta. Si autem consideretur in comparatione ad habitum cui adjungitur : aut ille habitus perficit tantum virtute creata, sicut omnis habitus acquisitus et innatus : aut perficit simul virtute creata et increata, eo quod ei conjuncta est virtus essentiae increatae. Si primo modo, adhuc verum est quod concludit objectio. Si autem secundo modo : tunc nihil valet : quia licet in se virtus finita sit, tamen in se semper crescit ei posse, ex hoc quod recipit gratiam gratum facientem majorem : et tunc potest in amplius. Et quia sic bene utitur gratia accepta, iterum datur ei gratia major, qua accepta, potest in ampliorem actum meriti : et numquam erit talis status meriti in quo homo crescere non possit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXXVI.
An oporteat confessionem esse integram?
Deinde per præcedentes de eleemosyna a quaestiones habitas, omnia patent usque ad illum locum, ibi, A, § 2, ubi dicit : « Caveat ne ductus verecundia dividat apud se confessionem, etc. »
Quæritur enim hic de integritate confessionis.
<--- Page Split --->
Et videtur, quod non oportet eam esse integram :
- Confessio enim est propter judicium peccati : æquale autem vel etiam melius judicium fit de peccato quando una uni pars propalatur, et alii alia pars, quia
pluribus intentus minor est ad singula sen- [sus.
Cum igitur divisio valeat ad melius judicium peccati, videtur quod melior sit confessio divisa, quam integra.
Item, Nullum est periculum in pecnitentia : quia si unusquisque injungit competentem pœnitentiam de his quœ audivit, collecta simul pœnitentia omnibus erit competens et condigna : ergo ipsa delet peccatum, licet sit divisa.
Si forte tu dicas, quod sicut in Littera dicitur, propter verecundiam hoc fit : quia magis verecundatur coram uno dicere omnia, quam divisim coram multis. Contra : Verecundia accidit confessioni : propter accidens autem non debet variari res in substantia : ergo propter verecundiam non potest esse, quod non sit confessio divisa, dummodo alias confessio sit.
Item, Si propter verecundiam hoc fit : tunc etiam alia majorem verecundiam inducentia debent præcipi confitenti. Constat autem, quod coram uno sacerdote multo magis verecundatur, quam coram alio : ergo videtur, quod sibi præcipi debeat, quod illi confiteatur coram quo maxime verecundatur, quod falsum est : ergo verecundia non est causa.
Item, Possibile est aliquem confessionem dividere non ex causa quæ assignatur in Littera, scilicet ut per hypocrisim se laudet : quia potest aliquis hoc facere ex ignorantia, vel ex quantitate contritionis : quia vult, quod plures plura injungant, et sic melius satisfaciat : ergo videtur, quod tunc talis possit dividere confessionem.
Item, Videtur multis esse impossi-
bile quod dicit. Dicit enim Psalmus xvii, 13 : Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me. Ponamus ergo, quod aliquis in confessione sua quorumdam sit oblitus, quæ libenter confiteretur, si in memoria haberet : et postquam omnia quæ in memoria habuit, confessus est : et recedat ab eo sacerdos, vel e converso ipse a sacerdote, ita ut ad eum accedere opportune non possit : et tunc recordetur aliquorum quæ non est confessus : tunc igitur quæro, an confessio prius facta valuit, an non? Si valuit : ergo eam iterare non tenetur : ergo ea quæ habet in memoria et prius non habuit, potest alii dicere : ergo divisa confessio valet. Si autem non valuit : ergo ex recordatione nulla confessio valet, in qua non dicuntur omnia etiam oblita, quod est fere omnes homines damnare, et ideo hoc est absurdum.
Si forte tu dicas, quod valuit : sed statim ut recordatur plurium, incipit non valere, nisi illa quorum recordatur, et etiam prius dicta, uni alicui confiteatur. Contra : Id quod non conjungitur alicui in tempore nec in essentia, videtur quod non destruat ipsum : sequens autem recordatio peccatorum præhabitæ confessioni non conjungitur : ergo non destruit eam : ergo si ante hoc valuit, et postea valet, ut videtur.
Si dicas, quod hæc ratio non valet : quia sequens peccatum prius facta bona mortificat, quibus tamen non conjungitur essentialiter vel in tempore, sed in eodem subjecto tantum. Contra : Quod sequens peccatum mortificat prius facta bona, contingit propter contrarietatem culpæ et gratiae : sed prior confessio et sequens recordatio non habent hujusmodi contrarietatem : ergo unum non destruit aliud.
Item, Si ex sequenti recordatione illa obligatur ad confessionem præcedentium : quæratur, unde hoc contingit? Non enim hoc contingere posset, nisi quia prius facta confessio non valuit, vel modo non valet ex quo plurium
<--- Page Split --->
recordatur. Si prius non valuit : ergo pars ista pœenitentiae deficit : ergo deficit vera pœenitentia : sed nulla nisi vera pœenitentia deletiva est peccati : ergo prius non erat in eo deletum peccatum, quod falsum est : quia potest esse, quod omnia deleta sunt, et ea quae prius confessus est, et ea quorum postea recordatus est. Si autem prius valuit, et modo non valet : videtur quod sit ex contrarietate sequentis recordationis ad confessionem : sed sequens recordatio bonum quoddam est, et praehabita confessio bonum quoddam : ergo bonum contrariatur bono, quod est absurdum.
Quæst. ULTERIUS quæritur, Utrum posito, quod pænitentiam prius injunctam perfecerit, et postea aliquorum recordatus sit, teneatur iterato totum confiteri, aut non ?
Si sic, cum confessio non sit nisi propter pœenitentiam de toto : ergo bis punitur propter illud peccatum : quod falsum est : quoniam non consurgit duplex tribulatio, ut supra habitum est. Si non : ergo non recipiet pœenitentiam nisi de parte : sed non tenetur confiteri nisi propter pœenitentiae taxationem : ergo confiteri non tenetur nisi partem illam peccatorum pro quibus non recipit pœenitentiam : ergo potest dividere confessionem, quod est contra Litteram.
Item, Ex hoc videtur generari quædam perplexitas : vix enim est aliquis qui simul recordetur omnium peccatorum. Ponamus ergo aliquem successive per centum vices vel plures semper post temporis alicujus intervallum recolere aliqua quæ non fuit confessus, et ipsum semper transire de loco ad locum, ubi ejusdem confessoris opportunitatem habere non potest : iste igitur semper a principio tenetur repetere confessionem suam : ergo vix umquam quiescet securus de conscientia, quod sit bene confessus : et hoc difficile est dicere : ergo videtur, quod in aliquo casu dividi possit confessio.
SED CONTRA hoc obiicitur : quia
Si dividatur confessio, nullus sacerdotum audientium sciet totam morbi quantitatem : ergo isti nulla injungetur debita satisfactio : ergo non valet talis confessio.
Item, Pcenitentia injuncta est per modum medicinae contra consuetudinem veteris peccati : sed divisa confessione nullus sufficienter scit consuetudinem : ergo nullus sufficienter scit occurrere morbo peccati : ergo talis confessio non valet.
Item, In medicina corporali si aliquis æger laboret ex diversis generibus ægritudinum, et unam sciret unus, et aliam alius medicus, contingit periclitari ægrotum : quia unus medicus non operaretur nisi contra unam ægritudinem, et tunc aggravaretur forte alia : ergo simile est in ægritudinibus spiritualibus : ergo unus sacerdos qui medicus spiritualis est, debet scire omnes morbos.
SOLUTIO. Dicendum, quod confessio divisa ex industria, nihil valet, ut dicitur in Littera, sed potius nocet : quia accumulat peccatum simulationis, ut dicitur in Littera : et hujus causa propriissimae tactae sunt in objectionibus ultimo inductis : et non est eas difficile colligere in tres secundum numerum eorum quae objecta sunt.
DICENDUM ergo ad primum, quod judicium peccati duplex est, scilicet judicium peccati quid sit peccatum, et judicium proportionis totius peccati ad condignam pœenitentiam. Et judicium primum est in confitente procedens ex auditu : et de hoc tantum verum est quod objicitur. Sed est judicium secundum, quod est magis substantiale confessioni, et hoc non potest fieri ab aliquo, nisi totam quantitatem peccati simul audiat : et si plures, ita quod singuli totum audiant, tunc verum est quod melius fit a pluribus quam ab uno : sed tamen impossibile est fieri a pluribus, quorum singuli nesciunt totam peccati quantitatem.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod sacerdos cum teneatur pœnitentem periclitantem corrigere, per opera justitiae intendit in contrarium assuescere : et ideo impossibile est hoc, nisi sciat totam consuetudinem veterem. Sed quaestio illa procedit ac si in pœnitentia divisim singulis peccatis imponeretur satisfactio : et hoc non est verum.
Ad m quod objicitur de verecundia, dicendum quod duplex est verecundia : quaedam est passio corporalis quae consistit in rubore corporis, et haec accidentalis est confessioni. Est etiam rationalis verecundia, quae est confusio quaedam sui in magnitudine delicti : de qua dicitur, ad Roman. vi, 21 : Quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubesciis ? Et haec substantialis est confessioni, ut dicitur in Littera.
Ad aliud dicendum, quod verecundia major facit ad bene esse confessionis : et quia praeceptum non est de meliori bono, sed de necessario tantum : ideo non praecipitur illud.
Ad aliud dicendum, quod licet confessio separabilis sit ab illa verecundia quae passio est corporalis, non tamen ab illa quae est confusio mentis interior cum detestatione peccati.
Ad aliud dicendum, quod illa talis confessio valet et valuit, quia de omnibus est quae erant in memoria : et tamen tenetur repetere propter illud quod postea ad memoriam revocavit. Non enim sequitur, si valet, quod non teneatur repetere : quia valuit pro statu in quo tunc fuit et per se. Quod autem repetitur, hoc est ratione alterius status, et per accidens : quia quod postea reducitur ad memoriam, facit eam non esse de omni peccato recordato, nec integrari.
Ad aliud dicendum, quod licet recordatio actu non conjungatur praecedenti confessioni, tamen id quod recordatum est, facit eam imperfectam : quia ipsum est pars eorum quae confiteri debent, et deest confessioni : omne autem illud imperfectum est, ut dicit Philosophus, cui
de essentialibus aliquid deest : et ideo confessione praecedens est imperfecta, quia non est de omnibus recordatis.
Ad aliud dicendum, quod non oportet quod id quod ostendit aliquid esse imperfectum, sit ei contrarium : sed bene verum est, quod id quod destruit aliud, per se contrarium est illi : sed non destruit recordatio posterior praehabitam confessionem : quia illa valuit, et valet, si suppleatur ei id quod deest. Quod autem hoc verum sit, sic patet, quia pars subtracta non est contraria toti : et tamen quando apparet subtracta, ostendit totum esse imperfectum, et perfici si addatur.
Ad aliud dicendum, quod si pœnitenAd quest. tiam prius injunctam implevit, hoc ip- 1. sum cum peccatis debet dicere sacerdoti secundo si non potest habere sacerdotem primum, vel tertio si nec primum nec secundum habere potuerit, et sic deinceps : et tunc ipse non injunget pœnitentiam pro prius dictis, nisi pro tanto in quantum nunc dictum manifestat sibi periculum consuetudinis in aliquo peccato, quod periculum alius sacerdos intelligere non potuit, eo quod non totam cognovit quantitatem peccati.
Ex hoc ulterius patet, quod non consurgit duplex tribulatio et tamen tenetur iterato confiteri.
Ad aliud dicendum, quod nulla geneAd 2. ratur perplexitas, quia non tenetur confiteri nisi recordata : et hoc de facili potest facere : et si aliqua praeterita revocet menti, illa dicat eidem, vel si alii, repetat priora : et hoc non est difficile, cum sint in memoria. Si autem non vult tantum studere in discussionem sui, ut simul omnia quae potest comprehendat, puto quod damnabiliter negligens est, nec sufficientem suae salutis habet curam.
Hoc autem quidam aliter determinaverunt dicentes, quod sufficit cum recordato dicere priora in generibus singulorum, et non oportet ea exprimi in singulis generum : sed hoc reputo esse con-
<--- Page Split --->
trarium dictis Sanctorum et præsumptuosum.
ARTICULUS XXXVII.
An hypocrisis sit bene diffinita ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, post initium : « Ad hypocrisim tendere. »
Quæremus enim hic ex incidenti de hypocrisi quinque, scilicet quid sit ?
Secundo, Utrum sit peccatum speciale, vel generale conjunctum pluribus aliis vel omnibus ?
Tertio, In quibus operibus frequenter apparet ?
Quarto autem, Qualiter se habet ad inanem gloriam ?
Quinto et ultimo, Utrum semper sit mortale peccatum vel veniale ?
AD PRIMUM horum sic obiicitur :
Super illud Matthæi, vi, 16 : Nolite fieri sicut hypocritæ, tristes, dicit Glossa : « Hypocrita est, qui simulat quod non est, repræsentator alterius personæ. »
Videtur autem hæc diffinitio non esse generalis : quia
Hypocrita simulat quandoque quod est, vel dissimulat quod est, scilicet quando bonum occultum jactat, vel occultum malum abscondit : et tamen hypocrita est : ergo non semper simulat quod non est.
Item, Simulatio et dissimulatio ex opposito se habent, sicut simile et dissimile : sed dissimile numquam est simile in eo quod hujusmodi : ergo nec dissimulatio est simulatio : sed dissimulatio est actus hypocritæ, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore : ergo non semper simulatio : ergo nulla est diffinitio.
Item, Magister Hugo de sancto Victore ponere videtur actus quatuor penitentiæ, tractans illud Danielis, vii, 6, de pardo qui habebat alas quatuor, dicens quod quatuor alæ hypocritæ, sunt jacatnia de bono manifesto, excusatio mali manifesti, simulatio boni occulti, et dissimulatio mali occulti : ergo male diffininitur hæc per simplicem simulationem.
Item, Adhuc aliter objicitur contra illam diffinitionem : quia simulare quod non est, contingit aliquando bene fieri, ut propter scandalum vitandum : et tunc non est malum : constat autem, quod omnis hypocrisis est mala : ergo simulare quod non est, non est semper hypocrisis.
Adhuc, Videtur quod Josue simulans fugam 1, et Salvator formam peregrini et hortulani, et fingendo se longius ire 2, simulaverunt quod non erant, et præsentabant alias personas : nec tamen erant hypocritæ : ergo diffinitio illa non convenit, ut videtur.
Item, Cum virtutes sint voluntates quædam, vel non sine voluntate, ut dicit Philosophus, constat quod similiter etiam vitia sint voluntes quædam : voluntas autem a fine et volito accipit speciem et qualitatem : ergo hic poni deberet in diffinitione hypocrisis : et hoc non fit : ergo diffinitio mala.
Item, Hoc idem patet alia ratione : quia dicit Augustinus, quod « omnis humana perversitas est frui utendis, et uti fruendis. » Constat autem, quod fruens utendis, aliquid temporale diligit propter se, et plus quam Deum : cum igitur hoc sit in omni perversitate humana, hoc etiam erit in hypocrisi : ergo in hypocrisi diligitur aliquid propter se, ex quo contrahit et speciem et rationem : hoc ergo debuit poni in ejus ratione.
Adhuc autem, si quæratur, In quo differt superbia ab avaritia, et hæc duo a fornicatione ? respondebitur, quod penes fines voluntatis : quia avaritia requiescit in divitiis, superbia in dignitatibus, et
<--- Page Split --->
fornicatio in delectabili venereorum : igitur ita est in hypocrisi : sed illud penes quod differunt ea quae sunt ejusdem generis, est loco differentiae constitutivae speciei vel ipsa differentia : ergo similiter se habebit in hypocrisi : constat autem, quod illud potissimum est in diffinitione et complens eam : ergo illud maxime debet poni in ea : hic autem non fit sic : ergo male diffinitur.
tum : et ideo intelligendo secundum genus, semper simulat quod non est.
Ad aliud dicendum, quod simulatio et dissimulatio non se habent ex opposito, nisi sicut de eodem bono vel malo : et ideo simulatio boni non opponitur dissimulationi mali, sed potius hic utraque comprehenditur sub simulatione, quia utraque ostendit pallium boni hominis, sed extrinsecus.
RESPONSIO. Dicendum, quod hypocrita diffinitur in praehabita assignatione a proprio actu suo : quia actus sunt praevii habitibus secundum rationem. Et si quis vult eam sustinere, dicet quod simulare sumitur large, scilicet pro ostendere se in alia dispositione quam sit, ut repræsentet personam alterius : et cum ipse sit malus, potest intelligi, alterius personæ in genere, non in specie, hoc modo quo dicit Philosophus, quod « bonum et malum sunt genera aliorum existentia. » Et hoc modo etiam intelligendum est quod dicit, quod simulat quod non est, scilicet in genere, non in specie. Ulterius autem intelligendum est, quod hoc ipsum quod dicit, simulare quod non est, fit hoc fine quod est placere de bonitate simulata : hic enim est finis voluntatis hypocritæ. Si quis igitur vellet totum esse hypocrisis comprehendere, diceret quod hypocrisis est vitium cupiens placere alteri de bonitate simulata in specie boni forinsecus, vel palliatione mali.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod hypocrita numquam simulat quod est in genere, quia malus est : et ita intelligitur hic. Quod autem ita sit, patet per Gregorium super illud Job, xv, 34 : Congregatio hypocritæ, etc., ubi sic dicit : « Mens hypocritæ numquam vacat a malo : quia quæ appetit, aliis invidet, ex quorum despectu clarior sit : unde et dolos ponit ut solus captet æstimationem. »
Et quod objicitur de bono occulto, dicendum quod hoc intelligitur de bono in genere, vel de bono civili : quia bonum in genere non habet, nisi simula-
Ad aliud dicendum, quod Magister Hugo descendit ad speciales actus hypocrisis, et verum est, quod illi multiplicantur secundum quod in specie boni et mali, prout aliquo modo prodit in notitiam alterius, potest consequi placentiam sanctitatis apparentis. Hæc autem in genere sunt bonum et malum, et utrumque occultum, vel manifestum : et sic efficiuntur quatuor alæ : omnes tamen isti actus comprehenduntur sub uno secundum genus, qui est ostensio sanctitatis vel bonitatis ut placeat proximo.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod contingit aliquem simulare quod non est, sed non in genere : et ideo talis non omnino simulat quod non est : quia non curat de hoc quod non judicetur sanctus vel bonus, sed cavet proximo caute quantum potest, ne scandalizetur, et hoc prudentis est.
Ad aliud dicendum, quod sicut patet in quodam capitulo Decretorum, est simulatio bona, et simulatio mala : et est distinctio Augustini : sed tamen illa quæ videntur simulationes in Sanctis vel Domino, non sunt puræ simulationes, sed indicia mysteriorum : quia sicut Dominus finxit se longius ire sicut peregrinus, et longius erat in mentibus discipulorum : sed hoc est pura simulatio alicujus, quod nec etiam convenit simulanti secundum genus et fine inhonesto.
Ad omnia autem quæ postea inducunAd 6,7,et 8. tur, plane concedendum est : sed dicendum, quod finis hic importatur per hoc quod est repræsentator alterius personæ in genere. Cum autem altera persona in quantum altera, non moveret voluntà-
<--- Page Split --->
tem aliquam, intelligitur quod movet eam, et est finis ejus, ratione adjuncti in notitia aliorum, quod est placenta sancitatis apparentis.
ARTICULUS XXXVIII.
An hypocrisis sit speciale peccatum, an generale conjunctum aliis ?
Secundo quaeritur, Utrum sit peccatum speciale, an generale conjunctum aliis ? Videtur autem, quod generale conjunctum aliis : quia
Hic diffinitur per simulationem : et constat, quod simulatio est peccatum aliud ab hypocrisi, sicut patet in III Reg. xiv, 6, ubi dicit Propheta uxori Jeroboam : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? non tamen propter hoc hypocrita fuit illa uxor. Cum igitur conjungatur simulationi, videtur quod eadem ratione conjungatur aliis.
Item, Ex auctoritate Gregorii prius inducta videtur, quod conjungatur aliis, et præcipue invidiæ, et superbiae : quia ex hoc quod dicit, quod « numquam mens hypocritæ vacat a malo, » videtur quod omnibus malis adjungatur : quia nullum speciale malum est a quo numquam vacet mens hypocritæ. Ex hoc autem quod dicit, quod « aliis invidet, » ostendit quod conjungitur invidiæ : et ex hoc quod dicit, quod « alios despicit ut ex despectu illorum clarior fiat, » ostendit conjungi superbiae : et eadem ratione conjungitur omnibus aliis.
Item, Præcipue videtur conjungi mendacio et dolo et fraudulentiae : quia illa vitia ostendunt aliud quam sint : et hoc est hypocritæ proprius actus, ut dictum est.
Adhuc etiam aliter per rationem universalem videtur hoc idem : quia bonum et malum non possunt reduci ad
aliquod commune quod sit genus unum: quia dicit Philosophus, quod non sunt in genere, sed genera aliorum : ergo simulatio boni et dissimulatio mali non possunt similiter reduci ad unum genus unius appetibilis in quo quiescant, ut videtur: ergo hoc est in omni genere: ergo non est malum in uno, sed in omnibus: ergo conjungitur omnibus, ut videtur : ergo non est speciale malum unum.
SED CONTRA hoc objicitur :
Quidquid dividit genus unum e diverso cum aliis quæ sunt species illius generis, species est, non genus : hypocrisis dividit cum aliis vitiis specialibus hoc genus quod est vitium : ergo ipsa est speciale vitium : ergo ab aliis separatum.
Adhuc etiam, Licet charitas diligat omne bonum, tamen est specialis virtus propter finem specialem : ergo a simili licet hypocrisis appetat apparere in bono, tamen erit speciale vitium propter finem qui est placere alteri de sanctitate.
QUOD CONCEDI M US, dicentes ad primum, quod simulatio dupliciter sumitur, scilicet generaliter, et specialiter. Generaliter sumpta simulatio non est peccatum : sed specialiter sumitur adhuc dupliciter, scilicet prout sonat quemdam appetitum decipiendi, et sic non est peccatum speciale, sed conjunctum pluribus peccatis, sicut probatum est in objiciendo : sicut dicitur, Job, XXXVI, 13 : Simulatores et callidi provocant iram Dei. Alio modo sumitur specialissime pro simulatione bonitatis non existentis, et sic est hypocrisis, quod ostendit ipsum nomen hypocrisis, quod dicitur ab uno quod est sub, et xp'ax, conversio,quasi sub figura conversionis et bonitatis exterioris latens malitia : vel sub conversus, id est, latentem habens conversionem : quia convertit bonum extra, cum sit malum intra.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius non intendit, quod sit peccatum aliis conjunctum sive commixtum : sed hoc dicit ideo, quia frequentius quaeritur ab illis, propter quod etiam filia ponitur ina-
<--- Page Split --->
nis gloriæ : sicut etiam dicit in ultima Glossa super Job.
Ad aliud dicendum, quod mendacio non conjungitur nisi per accidens, scilicet si mendacium quaerat apparentis sanctitatis placentiam. Quod autem mendacium ostendit quod non est, non intelligitur de dispositione hominis quantum ad virtutem bonitatis, sed potius specialier cum veritate : quia cum sit falsum, prætendit veritatem in sermone.
Ad aliud dicendum, quod solutum est hoc per objectionem ultimam in contrarium adductam : quia licet materia sit non in genere in qua quaerit apparere hypocrita, tamen finis est specialis : et hic est in voluntatibus differentia complens, et a specialitate ipsius in speciem trahitur vitium.
Per idem patet solutio ad sequens quaesitum.
ARTICULUS XXXIX.
In quibus operibus frequentius apparet hypocrisis ? et, In quo actu pejor sit ?
Tertio quaeritur, In quibus operibus frequentius apparet ?
Videtur autem, quod
In confessione per ea quæ dicuntur in Littera.
Item, Per rationem talem : Ubi locus accusationis est in judicio civili, ibi est etiam proprie locus ostensionis innocentiae et puritatis vitae : sed hoc est in confessione quantum ad judicium divinum : ergo ibi proprie est locus ostensionis bonitatis et puritatis vitae : ergo cum hypocrita praecipue hoc intendat, videtur quod in confessione maxime prætendat hypocrisim.
Videtur autem quod in jejunio maxime se ostendat :
Per illud quod ibi specialiter a Salvatore nostro prohibetur, Matth. vi, 16, dicente : Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes.
Item, Per rationem : In hoc enim maxime quaerit hypocrita apparere sanctus, quod maxime natum est exteriorem sanctitatem prætendere : hoc autem est jejunium : ergo maxime quaerit hypocrisim in jejunio. Probatur autem prima per astutiam hypocritæ : quia scii quis actus sibi utilior est ad consequendum finem. Secunda autem probatur ex hoc quod jejunium exterminat corpus et macerat, quod proprium est sanctitatis exterioris.
Adhuc dicit Dominus in Evangelio, quod hypocritæ exterminant facies suas 1. Cum igitur jejunium maxime exterminnet, in illo maxime quaerit apparere hypocrita.
Videtur autem quod in eleemosyna : quia dicit Gregorius, quod in eleemosynis præcipue hypocritæ tuba canunt ante se, ut boni videantur.
Ulterius quaeritur, In quo actu hypocrisis sit pejor ?
Videtur autem, quod in eleemosyna : quia dicit Chrysostomus : « Ubique vana gloria mala est, sed maxime in philanithropia : » philanthropia autem est amor hominum : et vocat sic pietatem circa pauperes, quia ex amore hominum procedit.
Sed contra :
Chrysostomus : « In aliis vane gloriari mirabile nihil est, in jejunio autem et oratione est extraneum et lacrymis plenum. »
Solutio. Dicendum, quod hypocrisis præcipue quaerit apparere in actibus sanctitatis, et illi sunt partes sanctificationis
Quæst.
<--- Page Split --->
vel satisfactionis, scilicet jejunium, oratio, et eleemosyna : et ideo ad illos se saepius convertit quam ad alios, nisi generaliter valde sumatur hypocrisis pro omni ostensione alia quae est, sive fiat verbo, sive signo sanctitatis : sicut dicit beatus Bernardus, quod « hypocrita est omnis Doctor qui prius se non corrigit, quam alterum. »
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod in confessione saepe ostenditur hypocrisis, sed non ita frequenter, ut in aliis praedictis : eo quod non sunt ibi tot judices bonitatis apparentis, quia uni soli fit confessio.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod in veritate se excusat hypocrita : sed tamen non est ille actus quo frequentius obtinet finem, ut dictum est.
Ad 1. Ad ALIUD dicendum, quod secundum diversitatem hypocritarum diversa opera de tribus operibus pœenitentiae exercentur. Dives enim non avarus, sed hypocrita, frequentius convertit se ad eleemosynam : quia duplicem placentiam consequitur, scilicet a dato, et ex apparenti sanctitate : sed pauper saepius orat : et nullus jejunat frequentius propter illius difficultatem, nisi aliud non possit propter homines : et ideo inter omnes homines quidam haeretici minus jejunant.
Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod Salvator prohibet in hoc et in aliis hypocrisis vitium,in quibus frequentius solet inveniri.
Ad 2 Ad ALIUD dicendum, quod hypocrita non quaerit exterminationem vultus propter se, et ideo in veritate non diligit maciem, sed similitudinem maciei : et tamen vult habere pinguem ventrem : et ideo non ita frequenter est in jejunio, sicut in oratione, et in angulis platearum.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod loquitur de hypocrita quodam, et non omni.
Ad quest.
Ad ID quod ulterius quaeritur, dicendum quod tales operationes peccatorum
habent se sicut excedentia et excessa, propter diversas circumstantias quae hinc inde aggravare possunt.
Si autem quaeratur, In quo genere hypocrisis sit magis gravis ? puto, quod in illo quod minus secundum veritatem est in hypocrita, quodcumque illud est,si ad sanctitatem pertinet.
Ad ID autem quod objicitur de Chrysostomo, possemus dicere, quod licet dicat hoc de inani gloria, non tamen consequens est quod hoc verum sit de hypocrisi : quia hypocrisis et inanis gloria sunt diversa vitia, ut infra ostendetur. Si autem non fiat vis in hoc : tunc dicendum, quod quoad aliquid in philanthropia pejor est : quia ibi exstinguit opus, quod promissionem habet vitae quae nunc est, et futurae : in aliis autem non exstinguit opus, quod sic duplicem habeat promissionem, et quoad hoc in isto pejor est, quia majoris nocumenti.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc non dicit Chrysostomus ideo quod ibi pejor sit, sed quia ibi irrationabilior : quia ipsa afflictio carnis et spiritus retrahere deberet ab appetitu laudis, et hoc non est in aliis, quae quasi consistunt in quadam excellentia laudabili, ut eleemosyna qua conjugitur excellentiae liberalitatis, et hujusmodi.
ARTICULUS XL.
Quomodo hypocrisis se habeat ad inanem gloriam ?
Quarto quaeritur, Qualiter se habeat ad inanem gloriam ?
Videtur autem, quod non differat ab ea : quia
- Vitia sunt voluntates, vel non sine voluntate, sicut dicit Philosophus de virtute : sed voluntates tales diffiniuntur fine : ergo quorum est unus finis, sunt
<--- Page Split --->
unum vitium voluntatis : sed hypocrisis et inanis gloriae est unus finis : ergo sunt unum vitium voluntatis. Quod autem idem sit finis, probatur, Job, vni, 16, super illud : In ortu suo germen ejus egredietur, ubi dicit Gregorius : « Hypocrita cum bene agit, ab omnibus vult videri : per omnia enim quae agit, occulta cogitatione laudes quaerit : » laus autem est finis inanis gloriae : ergo constat propositum.
- Item, Filia a matre in nulla generatione differt specie : sed hypocrisis est filia inanis gloriae : ergo non differt specie ab inani gloria. Probatur autem media ex hoc quod dicitur in Glossa in fine Job, sic : « De inani gloria nascuntur inobedientia, jactantia, et hypocrisis. »
In contrarium hujus est, quod sicut differt una filiarum a matre, ita differt reliqua : sed inobedientia differt ab inani gloria : ergo et hypocrisis.
Respnsio. Dicendum, quod diversa sunt vitia.
Ad primum autem dicendum, quod non est idem finis substantialis inanis gloriae et hypocrisis : quia inanis gloria requiescit in laude, sed hypocrisis in opinione bonitatis, vel non petit laudem nisi per accidens, scilicet in quantum inanis gloria conjungitur cum ipsa : et quia hoc frequenter est et quasi semper, propter hoc dicit Gregorius, quod quaerit laudem hypocrita.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de generatione univoca : sed Gregorius in Glossa illa vocat generationem, exitum effectus a causa : unde filia vitii capitalis ab eo vocatur, mediante quo vitium capitale saepius obtinet finem quem intendit : et non est univoca generatio, sicut optime probatur per objectionem quae facta est in oppositum.
ARTICULUS XLI.
An hypocrisis sit semper peccatum mortale vel veniale ?
Quinto et ultimo quaeritur, Utrum semper sit peccatum mortale vel veniale ?
Videtur autem, quod mortale,
Per hoc quod dicitur, Isa. xvi, 13, super illud : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, Glossa Hieronymi : « In comparatione duorum malorum levius est aperte peccare, quam sanctitatem simulare : » sed aperte peccare prout ibi sumitur, mortale est : ergo multo magis est mortale hypocrisis.
Item, Ad Ephes. vi, 7, super illud : Sicut Domino, et non hominibus, Augustinus : « Simulata æquitas, non est æquitas, sed duplex iniquitas : » sed simplex iniquitas mortale est : ergo et simulata æquitas : sed hoc est hypocrisis : ergo, etc.
Item, Thren. iv, 6 : Major effecta est iniquitas filiae populi mei, etc., dicit Glossa : « Scelera animae planguntur, quæ in hypocrisi labitur, cujus major est iniquitas quam Sodomorum peccatum. » Constat autem, quod Sodomorum peccatum fuit grave et mortale : ergo et hypocrisis.
Item, Super illud : Assumit septem alios spiritus nequiores se 8, dicit Glossa, quod « nequiores sunt spiritus simulationis, quam apertae iniquitatis. » Dicit enim, quod malus est spiritus superbiae, sed pejor illo simulator humilitatis, et sic de aliis capitalibus : ergo, etc.
Ex illis elicitur ulterius, quod gravius est occulte peccare, quam manifeste, aliis paribus.
<--- Page Split --->
Sed contra. SED CONTRA hoc est, quod aperte peccans scandalizat : occulte autem peccans non scandalizat : ergo caeteris paribus, gravius peccat aperte peccans, quam peccans occulte.
Solutio. RESPONSIO. Dicendum, quod non semper hypocrisis est peccatum mortale, sed quandoque veniale, et quandoque majus, et quandoque minus, secundum quod diversis circumstantiis vestitur.
Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod Hieronymus loquitur secundum quid, et non simpliciter, gravius enim est aperte peccare simpliciter : sed tamen quoad hoc dicitur illud gravius quod magis potest decipere, et quoad hoc loquitur Glossa ibi.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod dictum Augustini non intelligitur de omni modo hypocrisis, sed tantum de illo in quo simulatio cumulatur peccato : quia tunc propter duplicem deformitatem dicitur duplex iniquitas. Si autem esset tantum simulatio sanctitatis, non esset duplex iniquitas.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod non intelligitur simpliciter, sed tantum quoad efficaciam deceptionis : quia qui peccatum ut Sodoma praedicat, non potest decipere : sed simulator ore decipit amicum suum.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod nequior dicitur ratione cumulationis, et non ratione simulationis per se acceptae.
Ad 5. Ad ID quod ulterius quaeritur, jam patet solutio per antedicta.
ARTICULUS XLII.
An bonæ conscientiæ confortatio requiritur in eo qui debet communicare?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A,S 2, post initium : « Caveat etiam
ne prius ad Dominicum corpus accedat, quam confortetur bona conscientia, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Confortatio bonæ conscientiæ dicit plus quam bonam conscientiam : ergo plus quam habere gratiam exigitur ad communionem, quod fere omnes negant.
Adhuc autem ad communionem non exigitur, nisi quod communicans non sit indignus : sed indignitas non est nisi ex mortali peccato : ergo non habens mortale peccatum, potest communicare : non omnis autem talis est confortatus bona conscientia : ergo aliquis non confortatus bona conscientia potest communicare.
Item, In naturis videmus, quod prius est esse et vivere, quam confortari in esse et vita : ergo similiter est in spiritualibus : sed esse spirituale est per gratiam, et vivere per virtutem perficientem ad opus : ergo confortatio sequitur utrumque istorum. Si ergo hoc exigitur ad communionem, plus exigitur ad communionem quam habere gratiam et virtutes, quod omnes negant.
Item, In Littera dicit, quod plangat, quod nondum audeat sumere quem multum desiderat, salutarem cibum. Constat autem, quod hoc desiderium cibi salutaris est ex amore charitatis : ergo habens charitatem non debet adhuc sumere cibum salutarem, quod omnes habent pro inconvenientii.
Sed contra hoc est quod
Dicit Hugo de sancto Victore in epistola ad Bernardum de epiphania paschali sic : « Audacter dico, quod etsi fuerit contritus, non tamen communicare debet, antequam confessus fuerit. » Constat autem, quod contritus habet charitatem et gratiam : ergo sicut hic dicit, adhuc tenetur confortationem bonæ conscientiæ exspectare per opera meritoria.
Item, In primitiva Ecclesia de novo pœenitentes non tantum sequestrabantur a communione corporis et sanguinis Domini, sed etiam a loco in quo consecra-
<--- Page Split --->
bantur, sicut ab Ecclesia : de novo autem pœnitentes habebant gratiam et virtutes : ergo, sicut hic dicitur, ad communionem exigitur confortatio per opera meritoria, etiam postquam habetur gratia.
Sed si hoc dicatur, quaeratur de casibus.
Ponamus enim, quod aliquis in accedendo ad corpus Christi, recolat de uno vel duobus, quæ numquam fuit confessus : videtur enim, quod secundum dictum Hugonis non debet accedere.
Sed contra hoc est, quod communio corporis dat sumenti majorem gratiam : ergo si se subtrahit, ipse se elongat a gratia vel ab augmento gratiae : et neutrum horum debet facere : ergo debet accedere et sumere.
- 1 1 1 . 2 . I t e m , Ponamusdesacerdotequihabetplebem , etnonestaliusquicelebret , etnonsitconfessus , etnonsitsacerdospræsenscuipossitconfiteri : ettamensitcontritus , quæraturquidfaciendumestei ? Autenimaccedendumestei , ettuncvideturfacerecontrasuprainductamau - ctoritatem , etcontraidquoddiciturintextu : autnonaccedet , ettuncscandali - zatpopulum : ergovideturesseperple - x u s .
tia adulti habens gratiam est confortata : quia actus contritionis detestans peccatum,est actus meritorius : similiter actus fidei in Deum, et hujusmodi, et illis actibus movetur quando justificatur : et sic statim post primum momentum contritionis confortata est conscientia per opus interius meritorium, licet non exterius.
Ad aliud dicendum, quod ad communionem quantum ad idoneitatem non exigitur plus quam quod dicit objectio : sed quia emendatio fieri non potest, nisi per detestationem et dolorem peccati, ideo actus meritorius confortans conscientiam concomitantur idoneitatem illam : et sic confortatus est jam quando accedit.
Ad aliud dicendum, quod sicut est in naturis, sic et in gratia, quia « nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia, » sicut dicit Glossa Ambrosii super Act. II, 1 et seq. : et ideo licet habitus gratiae sit naturaliter ante actum meritorium, tamen tempore possunt esse simul.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus, ut dictum est, dicit hoc consulendo, vel de solemniter pœnitente. Et bene puto, quod cautum est, quod homo ex recentibus peccatorum vulneribus, non communicet usque ad aliquod tempus : sed tamen non est necessarium.
Responso . Dicendum , quodhomoha - bensgratiamvelpræsumensexproba - bilisignosehaberegratiam , potestac - cedereadcorpusChristi . Signumautemprobabileestsiconfessusest , etdictatsibiconscientia , quodpronullarevultampliuspecare , etpœnitentiamlibenterdebitotemporesuscipere .
Ad m quod dicit Hugo, dicendum quod Ad object.1. loquitur de illo qui sine gravamine paratum habet confessorem : quia ille negligens est, si non confiteatur : et hæc negligentia impedit eum a communione.
Ad aliud dicendum, quod hoc in priAd object.2. mitiva Ecclesia aut fiebat ad terrorem, aut fiebat tantum de solemniter pœnitentibus, ut dictum est.
Ad m autem quod primo objicitur, dicendum quod in veritate si quis diligenter Litteram consideret, tunc Augustinus intendit, quod de novo pœnitens non debet communicare : sed ipse dixit hoc consulendo, vel de solemniter pœnitente ad terrorem aliorum. Si autem aliquis vult, potest sic solvere, quod omnis conscien-
Ad m quod ulterius quaeritur de casiAd quest.1. bus, dico quod: accedens qui confessionem generalem prius fecit, non debet retrocedere propter recordationem aliquorum peccatorum quae in speciali non est confessus : quia in generali confessione illa dimissa sunt : quinimo potest
<--- Page Split --->
cxspectare tempus opportunum, donec confiteatur, sicut supra dictum est in quaestione de confessione.
Ad quest. 2 Ad in quod quaeritur de sacerdote, dicendum quod talis sacerdos cum dolore celebrare potest, et habeat firmum propositum confitendi tempore opportuno.
Et quod objicitur contra, solutum est per ante dicta : quia jam per aliquem modum confortata est bona conscientia.
ARTICULUS XLIII.
An ludi sint peccatum mortale, et qui, et qui non?
Tertia est, quia, Isa. ii, 16 et 17, Dominus specialiter huic ludo comminatus est dicens : Pro eo quod elevata sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant : decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crimen earum nudabit. Haec autem omnia fiunt in choreis et tripudii. Ergo videtur, quod sit mortale peccatum.
Quarta ratio sumitur de verbo Apostoli, I ad Thessal. v,22, quod dicit : Ab omni specie mala abstinete vos. Constat autem omnibus, quod est species mali, qua libidinosi suas concupiscentias sibi invicem produnt : et hoc praecipue fit in choreis.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, circa medium : « Cohibeat etiam se a ludis, spectaculis, etc. »
Secundum hoc enim videtur, quod ludi sint peccatum mortale : et tunc quaratur, de quibus ludis intelligitur?
- Dicitur enim, I ad Corinth. x, 7, quod ludus est gesticulatio libidinosa in choreis, ubi dicitur : Neque idololatre efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Et secundum hoc videtur, quod choreae sint mortale peccatum.
Abhuc , Videturhocperrationesqua - tuorquarumprimaestista : quiaintaliludoostendunturgesticulationesimpudi - c a e : sedsignaimpudicitiaepeccatamor - taliasunt , quiainillisestconcupiscen - tiaprogressiva : ergotalisludusestpec - catummortale .
- Secunda est : quia primo coram idolo legitur fuisse facta chorea1 : et constat, quod idololatria non invenit hoc nisi ut magis moverentur homines ad libidinem : ergo videtur, quod sit mortale peccatum.
Ulteriusquaeritur , Utrumspectaculadicanturvenationes , etcitharae , ethujus - m o d i ?
Et hoc videtur : quia
Ad Roman. xm, 10, super illud : Plenitudo ergo legis est dilectio : dicit Augustinus in Glossa, quod in « spectaculis hominum aliud venator est, et aliud cithara : » ergo videtur, quod faciens pœnitentiam, etiam ab hujusmodi debet abstinere, ut dicitur in Littera.
Adhuc, Illa vana dicuntur et otiosa, quae non fiunt ratione juste necessitatis, aut intentione piae utilitatis : omnes autem ludi hominum et spectacula sunt hujusmodi : ergo sunt vana et otiosa : sed de talibus reddetur ratio in die judicii, sicut dicitur, Matth. xii, 36 : ergo talia sunt peccata : ergo pœnitens debet abstinere ab istis : hoc autem mullo plus videtur esse de scacis et aleis in quibus nulla est bonitas vel utilitas.
Item, Prius in Littera habitum est, quod etiam a licitis temperare se debet pœnitens, ut facilius inveniat gratiam : ergo multo magis a superfluis : constat autem, quod ludi et spectacula superflua sunt : igitur debet abstinere ab illis.
<--- Page Split --->
- Item, Quæcumque proximum ad vanitatem pertrahunt, vitari debent : sed talia pertrahunt ad vanitatem : ergo caveri debent.
SED CONTRA :
Exod. xv, 20 et 21 : Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus præcinebat, scilicet choreas ducendo : et in hoc meruit : ergo actus ille secundum se non est malus.
Adhuc, In Psalmo lxxvi, 26 et 28 : In medio juvencularum tympanistriarum,... ibi Benjamin adolescentulus, etc. Et constat, quod ipse secundum Litteram loquitur ibi de choreis, et non reprehendit talia signa gaudii.
Adhuc, Jerem. xxxi, 4 : Adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium. Et constat, quod ibi secundum litteram Dominus promittit revertentibus de Chaldæa hujusmodi signa gaudiorum. Ergo non sunt mala secundum se : ergo a talibus non oportet temperare pœnitentem.
Solucio. Rrsponsio. Dicendum, quod choreæ et hujusmodi ludi, sive fiant cantu, sive instrumentis musicis, secundum se non sunt mali, sicut ultimo per auctoritates probatum est : sed triplici de causa possunt fieri mali ex circumstantiis : quarum una est et præcipua, mala intentio, ut quando fiunt ad ostendendam vel provocandam libidinem, sicut fere omnes modo exercent : et ideo etiam Ecclesiastice personæ talia deposuerunt, quia etiam in signis gaudii non est communicandum cum peccatoribus. Alia causa est, quando non fiunt suo tempore, ut tempore tristitiae : quia sicut dicitur, Eccli. xxii, 6 : Musica in luctu, importuna narratio : et hoc modo interdictur pœnitenti ne sit in ludis : quia dum pœnitet, tempus est flendi, non tempus ridendi et vacandi spectaculis. Tertia causa est ex officio personæ sumpta, sicut clericis interdicitur venatio et alii ludi : quia in sortem
Domini electi, aliis exercitiis debent occupari.
Quod ergo primo objicitur de choreis, dicendum quod secundum se chorea non est mala : sed fit mala per circumstantias tales, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod chorea etiam ante fuit, et forte sapius, et ad minus, Exod. xv, 20, exercita a Maria, sorore Moysi, et aliis mulieribus in signum gaudii, aut victoriae de cœlo datae super inimicos.
Ad aliud dicendum, quod Isaias loquitur de his qui signum gaudii vertunt in gesticulationes meretricum : et bene dicitur, quod illis est peccatum.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de specie mali, quod secundum se malum est, et non de his quæ ex circumstantia mala fieri possunt, et etiam bona ex aliis circumstantiis.
Puto autem, quod quinque concurrentibus ad choream, non sit reprehensibilis. Primum scilicet, quod sit in debito tempore gaudii, sicut in nuptiis, vel tempore victoriae, vel liberationis hominis vel patriæ, vel in adventu amici de terra longinqua. Secundum est, quod sit cum honestis, de quibus non oriatur præsumptio mali, non cum leccatoribus et leccatricibus. Tertium est, quod fiat a personis sæcularibus : quia monialibus, monachis, et clericis, propter hoc quod in aliis occupari debent, omnem choream puto illicitam esse. Quartum est, quod honesto modo fiat, non gesticulationibus nimis inordinatis vel inhonestis. Quintum est, quod cantus excitans in talibus et musica, non sint de illicitis, sed de moribus. De melodia autem non est curandum, ut puto, quia in talibus puto quod necesse est fieri melodiam levem, quæ aliqualiter exprimat modum choreizandi.
Ad id quod ulterius quæritur de aliis Ad quest. spectaculis, videtur sub distinctione esse respondendum : aut enim annexam habent utilitatem, aut tantum sunt inventa ad
<--- Page Split --->
tædium removendum in solatium morositatis hujus vitæ. Si primo modo : aut exercentur a personis sæcularibus, aut spiritualibus. Si a personis sæcularibus quocumque modo fiant tempore et loco non interdicto : puto quod tolerandæ sint, sicut venationes, et aucupia, et hujusmodi. Si autem a personis spiritualibus exercentur, distinguendum est : cum enim in spectaculo sit et utilitas et vanitas, aut ad opus movet utilitas, et vanitas non est ibi nisi miscens se : et tunc in casu conceditur religiosis venatio et clericis, in casu scilicet si reditus eorum sint in talibus, et inde necessaria habeant, sic quod in terris silvosis sint, ut reditus quorumdam monasteriorum in ferinis et aucupiis et hujusmodi. Aut ita est quod movet vanitas : et tunc puto esse peccatum grave viris spiritualibus et maxime religiosis : quia nimis distrahunt animum, et quasi avertunt ne revertantur ad studium spirituale. In ludis autem troci, asticularum, scaci, et aleæ, non nocivis, credo quod non sunt peccatum : quia talia non fiunt nisi ad removendum tædium, et non nimis avertunt animum a studio spirituali.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XLIV.
An digni fructus virtutum dicantur digni fructus pænientiae?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, sub finem : « Sunt enim digni fructus virtutum, qui non sufficiunt pænientibus, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Etiam pænientia quædam virtus est, ut supra habitum est : ergo fructus pænientiae sunt fructus virtutum : ergo et digni fructus pænientiae sunt digni
fructus virtutum : si enim aliquid sequitur ad aliud, si idem additur utrobique, adhuc sequitur ad illud.
Item, Circa difficile et bonum, ut dicit Philosophus, est virtus : sed circa talia etiam est pænientia, nec potest se extendere ultra illa : ergo non potest se extendere ultra opus virtutis : ergo idem sunt virtutum fructus et pænientiae.
Item, Nihil injungitur secundum legem, nisi opus virtutis : sed id quod injungitur, est fructus pænientiae, quando ponitur in opere : ergo virtutis opus est fructus pænientiae : et idem est fructus virtutis : ergo idem est fructus virtutis et pænientiae.
RESPONDEO ad hoc, quod non idem sunt fructus pænientiae et virtutis : quia virtus est in omnibus bonis, et non pænitentia.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod pænientia est in multiplici genere, ut supra dictum est, et hic accipitur prout est in genere sacramenti habens tres partes, scilicet contritionem, confessionem, et satisfactionem. Hæc enim tria non exiguntur ab omni habente virtutes, sed tantum a pæniente.
AD ALIUD dicendum, quod difficili est difficilius : virtus autem est circa difficile in actu, sed pænientia est circa difficile excellens, non potentiam facientis, sed medium virtutis secundum communem modum observandi : quia de licitis temperat se pænientes, et de necessariis dat, et hujusmodi, quod non exigitur ab habente virtutem simpliciter.
AD ALIUD dicendum, quod secundum legem injungitur plus quam exigat modus virtutis, licet semper reducatur ad aliquam virtutem moventem ad actum illum. Et hoc contingit propter spiritualem modum pænientis, qui tenetur ad plus quam communiter ab omnibus exigatur secundum virtutem viventibus : et ita intelligitur id quod dicitur in Littera : non enim est inconveniens, quod eadem virtus specie, diversimode moveat se-
<--- Page Split --->
cundum diversum statum hominis quem ad satisfaciendum, et aliter in communi movet, ut justitia aliter movet laedentem quemlibet ad opera justitiae.
B. Que sit falsa satisfactio ?
Et sicut sunt digni fructus poenitentiae, ac vera satisfactio : ita et indigni fructus, et falsa satisfactio, id est, falsa poenitentia. Unde Gregorius 1 : Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates Sanctorum pro qualitate criminum imponuntur. Ideoque miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus, quod sine peccato exerceri 2 non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit : recognoscat se veram poenitentiam non posse peragere, nisi negotium relinquant, vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, et bona quae injuste abstulit, restituat. Ne tamen desperet, interim quidquid boni facere potest, hortamur ut faciat, ut Deus cor ejus illustret ad poenitentiam.
Cum sit poenitentia interior et exterior, de utraque per praemissa satis apparet quae sit vera, et quae sit falsa.
ARTICULUS XLV.
An poenitentiae quae non imponuntur pro qualitate criminum secundum auctoritates canonum, debeant dici falsae ponitentiae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Gregorius, ibi, B, postinitium : « Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates canonum 3 pro qualitate criminum imponuntur, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Canon dicit simpliciter fornicationem esse septenni jejunio puniendam 4. Ergo secundum hoc qui mille vel centies est fornicatus, per totam vitam non posset satisfacere : et hoc traheret hominem ad desperationem : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.
- Adhuc, Poenitentiae sunt ad arbitrium sacerdotis. Ergo videtur, quod possunt esse minores quant exigat qualitas criminum.
Ad hoc autem dicendum, quod Littera solutio. ista non intendit, quod nihil injungatur alicui poenitenti, nisi quod dicit canon et
<--- Page Split --->
quod exigit qualitas criminum : sed potius dicit, quod canon sit regula injungendi pœnitentiam : sed tamen proportio hujus regula ad hunc pœnitentem et illum est secundum arbitrium discreti sacerdotis. Sicut enim auctores dant regulas medicinae, sed tamen illas moderari competit discreto medico, ita est in præmissis institutis a canone.
Ex hoc idem accipitur, quod militia secundum se non est illicita, sed abusupraeda qui fit circa illam.
- Item, Nihil ordinatum ad conservationem civilitatis et reipublicae, est peccatum : militia potissimum ad conservationem horum duorum ordinatur : ergo non est peccatum. Prima patet per se. SECUNDA scribitur in ethicis.
Ad 1. Quod ergo primo objicitur, solvendum est, quod canon non trahit proportionem adaptationis isti vel illi, sed tantum exemplar regulae in universali : et hoc non potuit fieri per omnem facultatem et statum pœnitentium : quia ille est secundum particularia quae infinita sunt : et ideo canon nullum cogit desperare.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod in arbitrio sacerdotis est proportio pœnitentiae, ut dictum est.
ARTICULUS XLVI.
An militia, negotiatio publica, vectigalia, et pedagia, sint licita vel illicita ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Ideoque miles, vel negotiator, etc. »
Et quaeritur, Si ista quae hic tangit, sint negotia illicita ?
Videtur quod non : quia
Luc. m, 14, Joannes Baptista non interdicit militiam, sed tantum præcipit, quod contenti sint stipendiis suis : ergo videtur, quod militia secundum se non sit illicita.
Item, Glossa super illud : Contenti estote stipendiis vestris, ita dicit : « Justo moderamine prohibet ne ab eis calumniando prædam exquirant, quibus militando prodesse debuerunt : docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumptus quaeritur, prædo grassetur. »
ULTERIUS quaeritur de negotiatoribus. Quæt, Videtur enim falsum quod dicit : quia
Genes. xlix, 13, dicitur : Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. Et secundum litteralem expositionem bene dicitur terra Zabulon a quaestu negotiationum per mare : ergo non sunt illicita.
Item, Proverb. xxxi, 14, dicitur de forti muliere : Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Ubi secundum litteralem sensum idem arguitur.
Adhuc, Negotiationes utiles sunt toti terræ, asportando abundantiam in terra aliqua, et reportando deficientia : nihil autem utilitati communitatis deserviens, est peccatum : ergo negotiationes tales non sunt peccatum : non ergo generaliter dicere debuit de negotiatione, quod esset peccatum.
Adhuc, Nihil eorum sine quibus dissolvitur civilitas, et cum quibus optime conservatur, est peccatum : sed negotiatio est aliquid tale : ergo ipsa non est peccatum. Prima patet ex hoc quod omnis moralitatis laudabile studium est circa conservantia civilitatem. Secunda autem accipitur ex libro V Ethicorum, ubi loquitur de justitia commutativa, propter quam etiam ministeria dicit esse inventa : quia tota est in commutationibus negotiationum.
Adhuc, Nullo modo potest esse peccatum, quod jus commune judicat esse justum : sed in multis negotiationibus jus commune judicat contractum
<--- Page Split --->
esse justum : ergo nullo modo est peccatum : non ergo generaliter negotiatio est peccatum.
SED CONTRA hoc obiicitur per illud Ecclesiastici, XXVI, 28 : Difficile exutitur negotians a negligentia : et non justificabitur caupo a peccatis labiorum : ergo qui negotiatur, committit se discrimini difficulter evadendi peccatum : sed nullus debet se committere discrimini : ergo nullus debet negotiari.
quare licuit Petro ad piscationem redire post conversionem, et non Matthaeo ad telonium : et solvit, sic dicens : « Sunt pleraque negotia quae sine peccatis exerceri vix aut nullatenus possunt : quae ergo ad aliquod peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat. » Ergo cum de telonio ibi agatur, videtur quod telonea et vectigalia aliquod peccatum implicent : ergo sunt illicita.
QUEST. 2. ULTERIUS quaeritur hic de publicanis, qui
Sicut dicitur in Glossa super illud : Venerunt autem et publicani 1, dicit sic : « Publicani sunt qui vectigalia exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci et rerum publicarum : nec non et hi qui hujus saeculi lucra per negotia sectantur : quos pariter unumquemque in suo gradu ab agenda injuria coercet : ut dum primo ab alienorum se temperant appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingant. » Ex hac Glossa accipitur, quod etiam vectigalia justa et telonea possunt accipi : et publicani q^ pr^sunt talibus, non sunt ab actu, sed ab injustitia restringendi.
Adhuc, Videtur etiam hoc per rationem : Pedagia enim et telonea et vectigalia principi solvuntur, ut terra defendantur in pace : ut liceat habitatoribus per eam discurrere, et proprias utilitates procurare : sed juste potest hoc princeps accipere : quia in talibus agit negotiationem omnium in labore et expensis : ergo et illi debent dare : ergo ex neutra parte peccatum est : sed publicani sunt tantum ministri ejus dationis et acceptionis : ergo ipsi dant operam rei licit^: ergo non peccant.
Sed contra. SED CONTRA hoc obiicitur per Gregorium super illud Joannis, XXI, 3 : Vado piscari : qui in quadam homilia quaerit,
SOLUTIO. Dicendum, quod militia sesolutio. cundum quod militia, secundum se non est illicita, sed abusus qui licet multiplex sit, tamen in tribus praecipue est, scilicet, in concussione innocentium, et exactione salarii amplioris quod deserviri possit militando, et in exercitiis ad ostentationem virium cum nocumento hominum et rerum, sicut inventa sunt torneamenta, et ictus lancearum, et hujusmodi. Sunt tamen quaedam exercitia militia milit^e necessaria : sicut cursines et versiones dextrariorum, et ars percutiendi et defendendi et projiciendi tela, quae non prohibentur. Et hoc accipitur ex libro II Regum, passim, ubi David praecepit populo, quod filios suos docerent arcum, id est, artem sagittandi.
Quod autem Magister dicit in Littera, dictum est ideo, quia secundum usum consuetum difficulter exercetur sine peccato. Et per hoc peccatum solutio ad omnia illa quae objecta sunt de militia.
Ad quaest.1 Ad quaest.1 Ad quaest.1 Ad quaest.1 Ad quaest.1
<--- Page Split --->
Efficiuntur autem illicitæ pluribus modis : sed temporibus modernis tria esse præcipua videntur quæ faciunt negotiationem esse illicitam, scilicet persona, tempus, et modus.
Persona sicut est persona divinis officiis consecrata, ut clericus, et monachus : quia isti emere et vendere non debent, sed suas res sibi datas ex fructibus annualibus sibi provenientes vendere possunt : et tamen non credo, quod illas malo modo vendere debeant, sicut vinum venditur in taberna, nisi alias simul vendere non possent. Et hujus ratio est, quia in taberna conciliabula fiunt malorum, et immoderata consumptio vini : cujus patrocinium præstat tabernarius : et ideo non licet, ut mihi videtur, religioso vel clerico hujusmodi exercere officium.
Tempus autem facit illicitam negotiationem dupliciter, scilicet ratione feriæ, scilicet quando feria est, et in casu quando negotiatio caristiam inducere probabiliter potest, sicut si nimium frumentum ematur in novo, vel nimium vinum in vindemia, ut quando apud alios non habetur, iste vendat quantum voluerit.
Modus autem circa contractum est, sicut si vitiosus est contractus, scilicet cum deceptione et fraude pretii. Justum autem pretium est, quod secundum æstimationem fori illius temporis potest valere res vendita.
Et per hoc patet solutio ad omnia quæ quæsita sunt de negotiatione.
Per hoc etiam patet solutio dubii casus : sicut si aliquis fraudat aliquem re sua, cum plus in foro communi valet, sive sit frumentum, sive vinum, sive aliud : et vult ei restituere eamdem
numero vel specie, quando minus valet secundum forum commune : patet enim, quod non satisfecit, nisi lucrum temporis in quo plus valuit, apponat : quia damnificat eum in tanto, scilicet in majori pretio quod tunc pro re illa poterat haberi secundum forum commune.
Ad id quod quæritur de publicanis et Ad quæ vectigalibus et pedagisis, sine præjudicio videtur dicendum, quod quatuor exiguntur ad hoc quod talia lucra justa sint. Unum est, quod de consensu eorum quorum regere terram interest, et ex consensu principis ponantur. Secundum, quod non nisi causa necessitatis vel utilitatis communis ponantur, scilicet quia sine talibus expensis terra pacificari non potest. Tertium est, quod defensio terra ab accipientibus impendatur. Quartum est, quod non sint immoderata, sed ad æstimationem expensarum et opera æ quæ impenduntur a defendentibus terram : et sic loquitur Glossa super Lucam, quæ innuit talia licere. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. xui, 7 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui honorem, honorem.
Ad id autem quod beatus Gregorius Ad olijet dicit in contrarium, dicendum quod ipse non dicit, quod non possint exerceri sine peccato, sed vix aut nullatenus : vix enim possunt exerceri nisi juste ponantur : et hoc propter ministros qui cogunt invite dantes : et ideo difficile est ut debitum non excedant in exigendo. Nullatenus autem fieri possunt, ubi quatuor prædicta non observantur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
C. De tribus actionibus pœnitentiae.
Prædictis vero adjiciendum est, quod tribus modis agitur pœnitentia, ante baptismum, scilicet de prioribus peccatis : post baptismum, de gravioribus quæ post committuntur. Est etiam pœnitentia venialium quotidiana : quæ etiam humilium est, et perfectorum. Unde Augustinus 1 : Tres sunt actiones pœnitentiae, quas mecum eruditio vestra recognoscit. Una est quæ novum hominem parturit, donec per baptismum omnium præteritorum ablutio fiat peccatorum : quia nullus suæ voluntatis arbiter, nisi pœniteat eum veteris vitæ, novam inchoare potest : a qua parvuli sunt immunes cum baptizantur, quia nondum possunt uti libero arbitrio : quibus tamen ad remissionem originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur. Altera est actio pœnitentiae post baptismum, quæ fit pro illis peccatis quæ legis decalogus continet 2. Agunt ergo homines pœnitentiam ante baptismum de peccatis prioribus, ita tamen ut etiam baptizentur : sicut Petrus ait, Pœnitentiam agile, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, etc. 3. Agunt etiam pœnitentiam, si post baptismum ita peccaverunt, ut excommunicati 4 reconciliari postea mereantur. Est etiam pœnitentia bonorum et humilium fidelium pœna quotidiana, in qua pectora tundimus dicentes : Dimitte nobis debita nostra, etc. 5. Nequè ea nobis dimitti volumus, quæ dimissa nobis in baptismo non dubitamus : sed illa quæ humanæ fragilitati, quamvis parva, tamen crebra subrepunt, quæ si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, an uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam per negligentium culpam impleat navem, et submergatur? Ideo jejunio et eleemosynæ et orationibus invigilent 6 : in quibus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, etc. 7, manifestamus nos habere quod nobis dimittatur : et in 8 his verbis humiliantes animas nostras, quotidianam agere pœnitentiam non cessamus.
<--- Page Split --->
D. De satisfactione venialium.
Quæ autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus insinuat, ita inquiens in Enchiridion : De quotidianis et brevibus levibusque peccatis, sine quibus hæc vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere, Pater noster, qui es in cœlis, etc. Delet omnino hæc oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed pœnitendo in melius commutata discedit. Sicut veraciter dicitur, Dimitte nobis debita nostra : ita et veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 1, id est, sic fiat quod dicitur : quia et ipsa eleemosyna est veniam petentibus omnino ignoscere 2. Ex his aliisque præmissis jam facile est intelligere, quæ pro venialibus sit exhibenda satisfactio. Sufficit enim Dominica oratio cum jejunio et eleemosynis : sic tamen, ut præcedat contritio aliquantula, et addatur confessio, si adsit facultas : de qua confessione post tractabitur. Pro gravioribus vero peccatis hæc etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius atque districtius : quia, ut ait Augustinus 3, ad agendam pœnitentiam non sufficit mores in melius commutare, et a malis factis recedere, nisi de his quæ facta sunt satisfaciat Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis.
ARTICULUS XLVII.
An bene dividatur pœnitentia a Magistro ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit in secunda parte hujus distinctionis, ibi, C, « Prædictis vero adjiciendum est,
quod tribus modis agitur pœnitentia, etc. »
Et quæruntur hic duo, scilicet de divisione pœnitentiæ quam hic ponit, et de pœnitentia ante baptismum.
AD PRIMUM potest sic objici :
- Commune quod secundum unam rationem manet in omnibus dividentibus, ita quod dividentia nullam formam addant super ipsum, non dividitur nisi per materiam et accidens : sed pœnitentia
<--- Page Split --->
ante baptismum et post baptismum penitus est ejusdem rationis : ergo non dividitur nisi per materiam et accidens.
Item, Ante et post baptismum non dicunt nisi differentiam temporis : sed per temporis differentias non dividitur secundum formam et speciem : ergo pœnientia per hoc quod est ante vel post, non dividitur secundum speciem.
Adhuc, Homo qui fuit in præterito, et qui est, et qui erit in futuro, non dividitur in specie : ergo nec pœnientia ex talibus temporis differentiis.
Et si dicas, quod isti sunt modi pœnientiae, et non species, ut videtur Littera dicere. Contra : Modus ille aut est essentialis, aut accidentalis. Si essentialis : ergo fundatur super aliquam diversam essentiam : non autem fundatur super diversam essentiam generis : ergo fundatur super diversam essentiam speciei, et tunc redit primum. Si autem est accidentalis. Contra : Modi accidentales rei uniuscujusque multi sunt : ergo non debent esse tres tantum, sed multi, et quasi infiniti.
5 Adhuc, Priora peccata sunt gravia et levia : ergo videtur, quod primus modus sit tanti ambitus, quanti alii duo : et sic videtur, quod divisio sit nulla.
- Adhuc, Pœnientia venialium non videtur esse ejudem rationis cum pœnitenlia gravium et in genere : quia nec confessio nec satisfactio taxata exigitur de illis : ergo videtur, quod male dividat : quia ponit dividentia, quæ sub eodem communi univocenon continentur.
exigitur ante baptismum, quæ facit non invenire obicem Spiritui sancto in suscipiente baptismum : et alia in eo qui peccat post baptismum : quia in suscipiente non exigitur pœnientia exterior, nisi forte confessio per quam innotescit ministro, quod non sit fictus : sed in alio exigitur. Similiter, alia est pœnitentia in peccato mortali, et alia in veniali : quia in mortali exigitur confessio cum expressione circumstantiarum aggravantium, et cum satisfactione taxata : quorum nihil requiritur in pœnientia venialium, sed tantum dolor cum quotidiana satisfactione. Patet ergo, quod pœnientia si in ratione totius potestativi consideretur, alia est hinc inde. Unde modus iste triplex super hujusmodi potestativum esse pœnientiae triplex fundatur.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod si commune secundum rationem potestativæ medicinæ cum suis partibus accipiatur, non erit idem in omnibus dividentibus, sed in uno unde abundabit ab alio.
Ad aliud dicendum, quod ante et post baptismum, hic non solum dicunt differentias temporis, sed etiam status pœnitentis pro uno peccato, ex quo intelligitur diversitas pœnientiae secundum quod in suis partibus consideratur, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod etiam illa objectio procedit ac si ante et post non differrent nisi temporis successione, et hoc non est verum, sed potius diversum esse pœnientiae, secundum quod est de peccato hoc vel illo.
Responso. Ista divisio est modorum pœnitendi : quia modi sumuntur ex parte objecti pœnientiae, circa quod est, scilicet ex parte peccati : et bene concedo, quod aliquid essentiale respondet eis. Et ad hoc intelligendum, sciendum est, quod pœnientia sumitur hic prout ipsa integratur et constituitur ex contritione, confessione, et satisfactione, sicut in principio hujus distinctionis dictum est : tunc enim alia essentialiter pœnientia
Ad aliud dicendum, quod modus fundatur super quoddam esse pœnientiae, ut in principio solutionis dictum est.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod primus modus respicit venialia et mortalia : sed tamen ratione status requiritur ad aliud esse pœnientiae.
Ad aliud dicendum, quod non est ejusdem rationis omnino cum pœnientia mortalium : et ideo dicit esse duos modos de veniali et mortali : tamen pœni-
<--- Page Split --->
tentia communis in genere salvatur in pœnitentia venialium, quia est ibi dolor cum aliqua satisfactione.
ARTICULUS XLVIII.
An pœnitentia sit ante baptismum ?
Secundo, Quæritur de pœnitentia ante baptismum, et quæruntur duo, scilicet an pœnitentia sit ante baptismum ?
Et, An illa, et qualiter sit fundamentum ?
AD PRIMUM sic proceditur :
Supra 1 habitum est, quod pœnitentia est sacunda tabula post naufragium : sed prima in naufragio ut baptismus : ergo pœnitentia non præcedit baptismum, sed sequitur : et hoc est contra ea quæ dicuntur in Littera.
Adhuc, Augustinus dicit, quod « baptismus est janua sacramentorum : » sed ante januam non est aliquid de mansione domus : ergo ante baptismum nihil est de mansione in sacramentis : ergo nullus potest manere in pœnitentia, qui non fuerit baptizatus.
Adhuc, Sicut se habet morbus ad morbum in ordine, sic cura ad curam, sive medicina ad medicinam : sed morbus contra quem est baptismus, est primus quam traximus ex nativitate : secundus autem contra quem ordinatur pœnitentia, est quem facimus ex propria voluntate : ergo videtur, quod baptismus sit omnino ante pœnitentiam.
Adhuc, Non alium videtur baptismus habere ordinem ad pœnitentiam, quam ad alia sacramenta, secundum ornem præcedentia pœnitentiam et sequentia : sed ad omnia alia sic ordinatur quod nisi baptismus sit susceptus, nihil agitur
in aliis : ergo et ad pœnitentiam : ergo nulla est pœnitentia præcedens baptismum, ut videtur.
- Adhuc, Beatus Dionysius in Ecclesiastica hierarchia dicit, quod « non existens nihil agit : » et ibidem dicit, quod « existere datur per baptismum : » ergo non baptizatus nihil agit spiritualium actionum : sed pœnitentia est de spiritualibus actionibus : ergo non baptizatus non pœnitet : sed sic pœnitentia semper sequitur baptismum.
SED CONTRA est :
Dictum in Littera Augustini contra Felicianum, et Glossa quæ ponitur de Actibus ii, 38.
Item, Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : « Finitur vetus vita ad pœnitentiam : » sed ubi finitur vetus, incipit nova : ergo nova incipit a pœnitentia : sed illud est primum, ubi incipit vita nova : ergo pœnitentia est primum sacramentorum omnium.
Adhuc, Super illud Actuum, ii, 38 : Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum etc., Glossa : « Dicturus de baptismo, præmisit lamenta pœnitentiae : ut primum se aqua afflictionis perfunderent, et post sacramento baptismi lavarent. » Ex hoc accipitur, quod pœnitentia est ante baptismum secundum ordinem susceptionis sacramentorum.
Adhuc, Matth. iii, 2, super illud : Pœnitentiam agite, Glossa : « Prima virtus est, per pœnitentiam veterem hominem perimere. » Ergo videtur, quod pœnitentia sit primum sacramentum.
Adhuc, Secundum processum peccati in mundo prius fuit actuale, quam originale : quia Adam prius peccavit actualiter, ex quo peccato sicut ex causa corrupta est natura, quae corruptio vitii et passibilitatis est originale a fomite : ergo etiam medicina actualis debet esse ante medicinam originalis : ergo pœnitentia prior est baptismo.
Adhuc, Supra in tractatu de baptis-
<--- Page Split --->
mo habitum est 1 quod est baptismus quidam flaminis,et ille est pœnitentiae : cum igitur baptismus flaminis sit ante baptismum etiam fluminis, sicut ibidem determinatur, videtur quod pœnitentia generaliter sit ante baptismum.
Solutio . Dicendumvideturhic , quodestpriussimpliciter , etpriussecundumquidetquoadaliquid . Baptismusautemestprimumsacramentumsimpliciter : sedsecundumquidetquoadaliquidestpœnitentiapriorsecundumquemdammodumquoipsaestprœaparatoriaadin - terioremactumcompunctionis , etnonproutestsatisfactoriapervimclavium : quiabaptismusdesenonexigitluctumvelplanctum : sedquiintenditbaptiza - r i , siconstitutusestarbitersuævolunta - t i s , exigitcompunctionem , neSpiritussanctusdisciplinæquioperaturinbaptis - m o , effugiatfictum 2 .
Etdicendumadrationesprimoindu - c t a s : adprimamquidem , quodhocve - rumestsecundumordinemdiluviorumgeneralium : quiaprimumestdiluviumoriginalis , etsecundumactualis .
AdAlluddicendum , quodquædamsacramentasunt , inquibusnihilestnisidivinum , sicutConfirmatio , Eucharistia , etOrdo , etExtremaunctio : etBaptis - musestjanua , itaquodnihilagiturinillis , nisiprimopercipitaturbaptismus . Aliasuntinquibusdivinitasoperaturcircaoperanostraetpræsupponitaliquidinnobis , sicutPœnitentia , etMatrimo - n i u m : quiadicitAugustinusdePœni - tentia , q u o d « quicreavittesinete , nonjustificabittefinete : » quiaintalibusoportetnosremovereobicemSpirituisanctooperanti : etdehisquantumadidquodestexoperenostro , Baptismusnonestjanua , sedtantumquantumadidquodestdivinum : sicutestinPœniten - t i a , quodsitsatisfactoriaperclavesEc - clesiæ : etMatrimonio , quodsitomnino
indissolubile : quiahiquicontrahuntmatrimoniumnoninfideEcclesiæ , a l i - quocasupossuntseparari : tamenquan - tumadidquodestdivinumineis , p r æ - ceditbaptismus : undepœnitentiaquæestantebaptismum , nonsatisfacitperclaves : sedperinterioremgratiamdis - poniturhomoadsuscipiendumbaptis - m u m , nefictusinveniatur .
Adallapatetsolutioperprædicta : A d 3 , 4 e t 5 . quiaillanecessarioconcluduntdeordinesacramentorumsimpliciter , quantumadidquoddivinumestineis .
AdPRIMUMautemquodobjiciturinAdobject . oppositum , dicendumquodhocdiciturquantumadseparabilitatempecati , noninomnibus , sedinadultis , inquibusoportetpræcederepœnitentiæquemdammodum : eteodemmodointelligiturse - quens .
Velpossetdici , quodbaptismusinpropositopœnitentissicdeletionempec - catioperatur , sicutsupraintractatudebaptismonotatumest : sedtamenprimaresponsiomeliorest .
Adalluddicendum , quodlicetsitAdobject . 4 . primavirtusinadulto , nontamenestprimuminordinesacramentorumsim - pliciter , utdictumest .
Adalluddicendum , quodnonoportetAdobject . 5 . utsecundumordinemmorbiinpersona , sitordosacramentorumEcclesiæ : quialicetinunapersonaactualepræcesseritoriginalepecatum , utcausaipsius : tameninomnibusgeneraliterradicaturactualeinoriginali : etsacramentanondanturpersonæ , sedEcclesiæ , etpotiusfiliisAdæ , quamipsiAdam : etideobap - tismussimpliciteradhucestprius , licetpœnitentiasitpriussecundumaliquidetinaliquo .
Adalluddicendum , quodhocfitperAdobject . 6 . accidens : quiabaptismusflaminissuffi - c i t , scilicetubinonestemptusreli - gionis , sedarticulusnecessitatissacra - mentumexcludit : etideoexhocnon
<--- Page Split --->
potest concludi, quod baptismus simpliciter sequatur pœnitentiam, sed secundum quid tantum et in quodam casu : et illa pœnitentia non est tota integritate sua, sed est ibi aliquid pœnitentiae quod non habet exteriorem satisfactionem : nec etiam interiori indiget, nisi quantum ad hoc quod' removeatur fictio, et non quantum ad dimissionem culpae vel pœnæ : quia ad hoc sufficit baptismus. Unde licet ibi dimittatur culpa, et quædam pars pœnæ, hoc tamen non exigit baptismus, sed fit gratia quæ datur pœnitenti præparanti se ad baptismum.
ARTICULUS XLIX.
An pœnitentia sit fundamentum, et qualiter sit?
Secundo quæritur, Utrum pœnitentia sit fundamentum, et qualiter sit?
Et circa hoc quæruntur quatuor, scilicet an sit fundamentum, et qualiter sit?
Secundo, Quæ sint in illo fundamento ?
Tertio, De numero eorum.
Quarto, Quo ordine in fundamento collocentur ?
Adhuc, Fundamentum est quod primo occurrit in ædificio spirituali : sed fides primo occurrit : ergo fides est fundamentum et non pœnitentia. PROBATIO minoris est quod dicit Apostolus, ad Hebr. xi, 6 : Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
Adhuc, Nihil est fundamentum in ædificio spirituali, cujus esse aliud spirituale præcedit in eodem ædificio : sed esse pœnitentiae aliud præcedit in spiritualibus : ergo ipsa non est fundamentum. PROBATIO minoris est id quod supra habitum est 1, ubi dictum est, quod pœnitentiae virtus timore concipitur : et quia omnia illa quæ primo disputata inveniuntur, qualiter pœnitentia sit prima virtus, valent ad istud, ideo omnia circa hoc sufficiant pro parte una.
In oppositum autem objicitur :
Per illud Apostoli, ad Hebr. vi, 1 ; Non rursum jacientes fundamentum pœnitentiae : ubi dicit Glossa, id est, non jacientes pœnitentiam, quasi pro lapide in fundamento : ergo pœnitentia est fundamentum.
Adhuc, In illo primo fundatur nova vita, ex quo deficit prius vetus : sed illa, sicut sæpius habitum est, deficit in pœnitentia primo : ergo ibi primo fundatur nova vita : ergo pœnitentia est fundamentum, ut videtur.
VIDETUR autem circa primum, quod pœnitentia non sit fundamentum,
Per illud Apostoli, I ad Corinth. iii, 11 : Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus : in uno autem ædificio non est nisi unum fundamentum : ergo videtur, quod pœnitentia non sit fundamentum.
Adhuc, Ad Hebr. xi, 1 : Est autem fides sperandarum substantia rerum, ubi dicit Glossa, id est, fundamentum : et ex hoc sequitur idem quod prius.
SOLUTIO. Dicendum, quod fundamensæl tum multipliciter accipitur in sacra Scriptura, scilicet, primum fundans extra, scilicet in Deo : et hoc est immobilitas divinae electionis : et de hoc dicitur, II ad Timoth. ii, 19 : Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. Unde ibidem Glossa : « Isti stant quos Deus elegit, et immobiliter in fide fundavit. »
Aliter dicitur fundamentum in corpore mystico fundans, et non in membro spirituali : et est fundamentum virtutis in-
<--- Page Split --->
fusæ de cælo, de quo, Isa. LIV, 11 et 12 : Fundabo te in sapphiris : et ponam jaspidem propugnacula tua, ubi dicit Glossa : « Quia per sapphíros qui cælestem habent colorem, signantur virtutes. »
Tertio, dicitur fundamentum fundans membrum singulariter : et hoc multipliciter, scilicet ex parte intellectus, et ex parte affectus. Ex parte autem intellectus dupliciter, scilicet, secundum quod est ex auditu exteriori, vel secundum quod est per lumen intellectus infusum fundatum in veritate credendorum : et primo modo doctrina prædicationis Apostolorum et Apostolicorum virorum dicitur fundamentum : de quo habetur, Apocal. XXI, 19 : Fundamenta muri civitatis duodecim, quæ fundamenta sunt doctrinæ duodecim Apostolorum. Intellectus autem fundamentum dicitur fides. Ex parte autem fundationis in affectu est pænitentia fundamentum, et alia quædam de quibus infra dicetur in sequenti articulo quæstionis.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod ibi loquitur de fundatione venientis ad ædificium, non existentis in ædificio ipso : quia fides venienti primo oculos aperit : sed pænitentia locat eum, et efficit contrarium ab ædificio spirituali.
AD ALIUD dicendum, quod fides est prima, quæ per cognitionem facit in nobis substare speranda : sed tamen ipsa non non est proximum locans ædificium, sed potius pænitentia locum purgans, et initians fundamenta in bono.
AD ALIUD dicendum, quod non oportet quod hoc sit fundamentum : et hoc ideo, quia fides et timor possunt secundum actus informes præcedere fundamenti substantiam : quia fides est sicut causam ædificandi ostendens, et timor sicut fodiens : pænitentia autem sicut construens totum ædificium per contritionem, confessionem, et satisfactionem, licet timor et fides habitus informati gratia et charitate, sint de fundamento et ædificio.
Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.
ARTICULUS L.
Quæ sint in illo fundamento ? et, An pænitentia quæ est fundamentum, sit virtus vel sacramentum ?
Secundo quæritur, Quæ sint in illo fundamento ?
Dicit autem Glossa super epistolam ad Hebr. VI, 1, quia sex sunt de fundamento isto : et hæc sunt verba Glossæ : « Hoc autem fundamentum dividit in sex, quæ sunt inchoatio, scilicet pænitentia, fides, baptismi doctrina, et impositio manuum, et resurrectio, et judicium. » De pænitentia quidem disputatum est quantum sufficit in quæstione præcedenti.
Quæritur autem, De qua pænitentia intelligitur, quod sit fundamentum : utrum de illa quæ est virtus, aut de illa quæ est sacramentum ?
Videtur autem, quod de illa quæ est virtus : quia
Virtus vitio contrariatur: et pænitentia virtus est quæ perimit veterem hominem : ergo ipsa primo inchoat novum : et hoc est esse fundamentum primum in ædificio : ergo pænitentia virtus est illa quæ est fundamentum.
Adhuc, Pænitentia virtus est illa quæ movet ad detestationem peccati, sicut supra habitum est : sed hoc primo faciendum est, scilicet motus in destructionem peccati : ergo pænitentia secundum quod est virtus, primo est fundans pænitentem in ædificio spirituali.
SED CONTRA :
- Super illud Apostoli, ad Hebr.vi,1 : Non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ, dicit Hieronymus : « Quicumque aliquos ad fidem convertit, prius
<--- Page Split --->
docet pœnitere, et baptizari in remissionem peccatorum : » sed pœnitentia secundum quod docetur a ministro Ecclesiae, sacramentum est : ergo pœnitentia secundum quod est sacramentum, est fundamentum.
Item, Alia quaedam sacramenta ponuntur in fundamento, scilicet baptismus, et confirmatio : ergo et pœnitentia ibi pro sacramento accipitur.
Item,Joannes qui pœnitere docuit 1, docuit confiteri et satisfacere. Unde dicitur ibi, quod exibant ad eum confitentes peccata sua 2 : et dedit eis consilium, qualiter dignos pœnitentiæ fructus facerent in satisfactione : sed pœnitentia sic in suis partibus considerata est sacramentum : ergo secundum quod est sacramentum, est fundamentum.
ma, ut dicit Apostolus, ad Ephes. iv, 3 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma : ergo inconvenienter dicit, « Baptismatum. »
DEINDE quæritur de quarto, scilicet de 1 impositione manuum quæ fit in Confirmatione.
Videtur autem, quod Eucharistia magis sit fundamentum : quia
In ipsa est Dominus sacramentorum, a quo omne sacramentum contrahit suum vigorem : ergo magis fundat quam confirmatio.
Adhuc, Sine fundamento non habetur aliquid de ædificio spirituali : sed sine confirmatione habetur aliquid quoad gratiam et gloriam : ergo confirmatio non est fundamentum. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur ex hoc quod multi decedentes non confirmati transeunt ad gloriam, sicut multi parvuli et adulti, cum non sit sacramentum necessitatis.
DEINDE quæritur de secundo, quod est in fundamento, scilicet de fide.
Videtur enim, quod charitas sit magis fundamentum : quia
Fundamentum est radix : sed charitas est radix boni : unde Gregorius : « Non habet aliquid viroris ramus boni operis, nisi manserit in radice charitatis : » ergo charitas est fundamentum.
Item, Ad Ephes. iii, 17 et 18 : In charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, etc. 3. Adhuc, Timor videtur esse fundamentum : quia timor est initium sapientiae, ut dicitur, Eccli. 1, 16. Alia autem quaedam ad hoc valentia, supra notata sunt, ubi quaesitum est, qualiter pœnitentia sit prima virtus 2.
Adhuc, Confirmatio ædificiorum magis est in summo per subtilem clausutam testudinis, quam in fundamento : ergo videtur, quod confirmatio magis pertinet ad perfectionem, quam ad fundamentum.
Adhuc, Quod fundatur, non est: quod autem confirmatur, est: ergo quod fundatur, non confirmatur: ergo confirmatio non est fundamentum.
DEINDE quæritur de 'quinto, quod est 0 1 resurreccio.
Videtur enim, quod hoc superfluat : quia
Quæsti. 2. DEINDE quæritur de doctrina baptismi.
Cum enim neophytus non doceatur tantum baptizari, sed multa alia, quare aliorum doctrina non ponitur in fundamento, sicut doctrina baptismatis?
Adhuc, Non est nisi unum baptis-
Intelligitur in fide.
Ahuc, Cum omnia peccata remittantur in unitate et communione Ecclesiae, videtur quod pœnitens in quo fundatur nova vita, magis debet moveri credendo articulum illum qui est, « In sanctam Ecclesiam et sanctorum communionem, » quam illum qui est, « Carnis resurre-
<--- Page Split --->
ctionem: » ergo ille magis debet poni in fundamento, quam iste.
ULTIMOquæriturdesexto , quiestinju - dicio .
In judicio enim terror est judicis : ergo inclinatio in desperationem : quia secundus adventus terret, et primus mulcet peccatorem ad spem : ergo cum spes magis expediat pœnitenti, quam timor terrens, magis deberet poni in fundamento articuli incarnationis qui est de primo adventu, quam judicii qui est de secundo.
Solutio . Dicendum , quodsicutdicitGlossainepistolamadHebr . v i , 1 , illasexsuntdefundamentoreligionisChri - stianæ , quæfundaturinadvenienteadipsam : etquædamistorumsuntsicutfundamentaproximaædificio : etquæ - damsuntsicutfundamentaprimalocan - tiafundamentumproximum , uthabebi - turinarticulosequenti .
sunt ante omnem virtutem, sicut illa quae sunt elementa exordii sermonis justitiae, et illa sunt quae vocat Apostolus fundamentum, sicut dicit Glossa super epistolam ad Hebr. vi, 1.
Adaliuddicendum , quodomniaillaferesolutasontsupra 1 . Dicendumtamen , quodcharitasnonpropriefundat , sednectitperfectionem , sicutdicitur , IadTimoth . i , 3 etseq .
Ad hoc autem quod objicitur de Gregorio, dicendum quod est fundamentum operis meritorii : quia dat formam essendi meritum : sed non est fundamentum Christianæ religionis, quod proponitur assumenti religionem Christianam : et ideo nihil valet illud ad propositum.
Adaliuddicendum , quodradicarietetiamfundarinoncontigitincharitate , nisiquantumadformamoperismerito - r i i : ethocnonestessefundamentumChristianæreligionis , utdictumest , nisiperaccidensetsecundumquid .
Adinergo quod primo de pœnitentia quæritur,dicendum quod secundum statum adulti venientis ad Christianam religionem, pœnitentia sacramentum secundum aliquid sui, scilicet removens fictionem, est de his quæ primo exiguntur: et ideo est de fundamento, sicut et videtur innuere Glossa, et in contrarium objectiofacta.
Adinautemquodincontrariumpri - moobjicitur , dicendumquodverumestquodvitiovirtuscontrariatur : sedse - cundumhocpriusestabinfusionequamexdoctrina : pœnitentiaenimhicdiciturrudimentapœnitentiæ , quæpœnitentiproponuntur : sicutetfidesrudimentafidei , quæhisquicatechizantur , e x p o - nuntur , quandosuntneophyti : ethæcrudimentasuntpotiussacramentiquamvirtutis .
Adaliuddicendum , quodtimorsecun - dumsuumactumestquasifodiensfo - veamperfugammaliinfundamento , sednonsicutdisponenslapides , quisuntædificiipars , sedpotiuspœnitentia .
Adindquodulteriusquæritur , dicen - dumquodneophytisnonproponunturnisiprimooccurrentianeecssariaadin - choationem : ethorumunumestbaptis - m u s , quidatessespiritualebaptizato , utdicitDionysius : etideosicutesseprimoexigituranteoperationeminnaturalibus , itaetingratuitis : aliaautemnonsuntitaprimocongruentia .
AdaliuddicendumsecundumGlossam , quodpluraliterdicit , « Baptismatum : » quiaesttriplexbaptisma : etdehocmul - tahabitasuntintractatudebaptismo , etrequiranturibi 2 , quiahæcvalent : unumautembaptismadicitur , quiaunaestcausasubstantialis , etunuscharacter , etnoniteratur : tameneffe -
<--- Page Split --->
ctus ejus multipliciter datur, et propter hoc d. citur pluraliter, Bapti-matum.
Ad quest.3. Ad Hoc autem quod quaeritur de quarto, dicendum videtur, quod Confirmatio in quantum confirmat in pugna, est de ædificio : ædificium enim non tantum salvat, sed etiam munit in pugna.
Ad 1. AD PRIMUM ergo quod contra est, dicendum quod Eucharistia licet dignissimum sit sacramentorum quantum ad rem contentam, non tamen est necessaria ei qui ædificatur in Christiana religione, sicut confirmatio : quia pugna instat Christiano continua : et ideo necesse est, quod Christianus fundetur in illa.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod verum est, quod Confirmatio non est sacramentum necessitatis : sed quia Christiana religio non tantum attendit ea quae sunt necessitatis, sed etiam ea quae sunt perfectionis, ideo necesse est quod sustinentia perfectionem ædificii in fundamento ponantur. Pugna autem persecutionis est de perfectione vitæ et religionis Christianæ : et ideo ut super quod ædificetur, præmittitur Confirmatio in fundamento. Unde in primitiva Ecclesia statim confirmabantur postquam erant baptizati.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod alia est confirmatio ædificii jam facti, quia illa fit per consolationem et augmentum gratiae : et alia est confirmatio quæ est in fundamento, quia illa nihil aliud est quam collatio gratiae, in qua multa fundari possunt sine timore ruinae, et hoc modo confirmat confirmatio in qua Spiritus sanctus datur ad robur, et haec confirmatio est de fundamento.
dit resurrectionem gloriæ, et ordinatur ad illam.
Ad 11 quod contra objicitur, dicendum Ad quod fides non ponitur in numero illorum sex, nisi gratia rudimentorum fidei, præcipue gratia articulorum de Trinitate et unitate, quæ operatur in sacramentis : et ideo etiam illi quaeruntur in exorcismis et catechismis : et non ponitur hoc ratione omnium articulorum : et ideo non superfluit iste, et positio istius.
Ad aliud dicendum, quod aliud est justificatio ipsa, et aliud fundamentum ipsius : fundamentum autem est resurrectio, eo quod ipsa non credita subruit totum, et quia exemplariter ostenditur in pænitetia.
Ad aliud dicendum, quod judicium inAdducit timorem qui facit pænitere, ne incidatur in judicium futurum : et ideo est de fundamento.
Ad 11 autem quod contra. objicitur, dicendum quod spes sequitur timorem : quia timor fugit malum, et ideo judicium per timorem fundat primo. Vel dicatur, quod in judicio secundo utrumque intelligitur movens, scilicet et timor ratione suppliciorum quae ibi infligentur malis, et spes ratione præmiorum quae ibi dabuntur bonis : et utrumque horum non est in primo adventu, sed alterum tantum : et ideo non fides primi adventus, sed secundi ponitur in fundamento.
ARTICULUS LI.
An idem sit fundamentum rerum sperandaram Christianæ religionis, et præmii æterni.
Terlio, Quæritur de numero eorum quæ sunt in fundamento.
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod sit unum solum, per illud Apostoli, I ad Corinth. ut, 11 : Fundamentum aliud nemo potest, etc. Et cum alicujus ædificii corporalis non sint plura fundamenta : ergo nec ædificii spiritualis.
Sed quia haec disputatio tota fere determinata est per articulum praecedentem, dicendum quod fundamentum (ut supra dictum est) multipliciter dicitur, scilicet fidei, rerum sperandarum, et Christianae religionis, et praemii.
De fundamento fidei intelligitur quod dicitur, I ad Corinth. ut, 11, quia tota fides est supra Christi deitatem vel humanitatem : secundum deitatem enim est a Patre, et ab ipso Spiritus sanctus, qui mittitur Sanctis et unit Ecclesiam : secundum humanitatem autem ipse est incarnatus, passus, et resurrexit in causam et argumentum nostrae resurrectionis.
quoad gratiam dantem esse fundat doctrina baptismatum. Ad pugnam in difficili fundat robur gratiae datum in impositione manuum : sed conservantia sunt spem et timorem inducentia : et hoc contingit praecipue ex judicio futuro, ad quod duo exiguntur, scilicet judicium ex parte judicis, possibilitas praesentationis in judicio ex parte judicandi : et ex parte judicandi spem et timorem inducit resurrectio, et sic fundat : ex parte autem judicis fundat judicium futurum.
Et per hoc patet solutio de omnibus quae requiruntur hic.
ARTICULUS LII.
An fides praecedat poenitentiam ?
Rerum autem sperandarum per quod scilicet res sperandae subsistunt in nobis, est fides secundum actum suum fundamentum : quia ipsa primo aperit oculos ad sperandas res videndas, et consentit eis quod sint : et per hoc fundat eas in nobis.
Christianæ autem religionis colligitur fundamentum ex sex, quæ in Glossa in epistolam ad Hebr. vi, 1, numerantur : quia Christiana religio incipit ab occulto rationi nostrae, et difficili, et remotione a peccatis : et ideo fundatur, id est, inchoatur a tribus in genere, scilicet a removente et destruente contrarium, et hoc est quasi faciens locum ædificio : et hoc est poenitentia vel secundum ordinem in difficile bonum quod incipit, vel secundum conservans in illo. Si secundum ordinem, hoc est dupliciter, scilicet ad esse et ad robur in difficili pugna : et quantum ad esse id adhuc contingit dupliciter, scilicet quantum ad gratiam ipsam dantem esse Christianæ religionis, et quoad ordinem qui est in actibus virtutum : et quoad ordinem actuum fundat fides, sed
Quarto, De ordine horum quaeritur. Videtur enim, quod fides praecedat poenitentiam : quia 1. Ad Hebr. xi, 6, dicitur, quod credere oportet accedentem ad Deum quia est, etc. : sed poenitens jam accessit : ergo ante hunc accessum fides jam fuit : ergo praeordinari habet poenitentiae in fundamento.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod fides est prima virtus, et primum est fundamentum : ergo, et caetera.
Ulterius, In catechismis instruuntur prius de resurrectione mortuorum et de judicio, quam baptismum suscipiant : ergo videtur, quod in fundamento ordinari debeant ante baptismum : et contrarium dicit Glossa
Adhuc, Quæritur de Dominica oratione, quæ tangitur in Glossa quadam esse de inchoatione Christianæ religionis : quare non ordinatur inter ea quæ sunt de fundamento ?
Dicit enim quædam Glossa sic : « De initio fidei est, quo rudes catechizandi
<--- Page Split --->
sunt, ut est symbolum fidei, et Dominica oratio. »
Solutio.
RESPONSIO. Ad hoc dicendum videtur, quod ista ordinantur in fundamento per modum illum quo explicantur ab eo qui accedit ad Christianam religionem. Unde quia pœnitentia primo removet a contrario, ideo prima ponitur: fides autem distinguit credenda quae sunt in Christiana religione, et ideo ponitur secunda: et baptismus dat esse affectui præparato per pœnitentiam, et intellectui præparato per fidem: et ideo ponitur tertio. Corroborans autem ipsum esse est quartum: sicut in naturis post esse sequitur perfectioquantitatis, et post ista conservantia. Sed quia resurrectio facit timere vel amare judicium: quia si non resurgat, non timebit nec amabit: quia nec bonum nec malum ibi recipiet: si autem resurgat, timebit vel amabit: ideo resurrectio ponitur ante judicium.
Ad 1.
Ad hoc autem quod primo de fide objicitur, dicendum quod duplex est fides, scilicet indistincta: et hoc modo quoad quemdam actum confusæ cognitionis Dei et peccati præcedit pœnitentiam. Est autem fides distincte assentiens credito articulo, et hæc non est nisi jam data gratia per pœnitentiam, et talis est illa in qua fundatur Christiana religio: et ideo catechumenis articuli fidei explicantur.
Ad 2.
Ad aliud dicendum, quod fides est prima virtus et in intellectu, et quoad actum confusæ cognitionis, et non distinctae: sed distincte assentiens, sequitur destructionem peccati per pœnitentiam.
Ad 3.
Ad aliud dicendum, quod resurrectio et judicium ut credita, supponuntur in fide, ut alii articuli symboli fidei, ut dicit Glossa in hoc eodem quaestionis articulo inducta: sed ut conservantia in Christiana religione sequuntur quasi jugiter memorata, sic ordinantur in fundamento.
Ad quest. Ad aliud dicendum, quod Dominica
oratio non est essentialiter de fundamento, licet sit aliquo modo de inchoatione: quia ante essentiam Christianæ religionis aliquis orare potest: sed a Glossa illa ponitur de inchoatione extra, et est sic impetrans fundamentum Christianæ religionis.
Et hæc de modis pœnitentiae dicta sufficiant.
ARTICULUS LIII.
An omne peccatum exprimatur in decalogo ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub medio : « Altera est actio pœnitentiae post baptismum, etc. »
Videtur enim ex hoc, quod omne peccatum contineatur in decalogo, quod falsum videtur
De superbia, hypocrisi, inani gloria, invidia, et multis aliis, si ad specialia descendantur : cum ergo de his sit pœniten- tia, non videtur esse de his tantum quæ legis decalogus continet.
Adhuc, Mala voluntas in decalogo prohibita, non est nisi quantum ad peccatum avaritiae, cum malum verbum ibi prohibitum, non est nisi ratione perjuri et mendacii: cum ergo multis aliis modis fiat peccatum, et corde, et ore, et de omni peccato concedatur venia per pœnitentiam, videtur Augustinus imperfecte distinguere modum pœnitentiae qui est post baptismum.
Si forte tu dicas, quod sicut in prædicamento aliquid dupliciter est, scilicet ut directe contentum in eo, sicut genus subalternum, vel species, vel individuum : aliquid autem sicut reductum ad ipsum ut primum genus, sicut dicimus materiam et formam esse in genere substantiae, et punctum et unitatem et nunc in quantitate : ita dupliciter aliquid est pro-
<--- Page Split --->
hibitum in decalogo, scilicet ut directe prohibitum, et ut reductum ad prohibitum secundum rationem causæ vel causati. CONTRA: Quando reducitur aliquid ad prædicamentum, non sufficit quod sit qualitercumque primum, sed oportet quod sit prinum a quo fluit essentia prædicamenti: ergo similiter erit in præceptis: sed a nullo peccato essentialiter fluit aliud: ergo nullum peccatum ita habet reduci ad prohibitionem alterius peccati.
- Adhuc, Non sunt tantum prohibitiva præcepta, sed potius affirmativa sunt quædam : ergo secundum hanc solutionem oportet omne bonum quod faciendum est, reduci ad honorem parentum vel conservationem sabbati, sicut principium vel principiatum : et hoc qualiter sit, difficile est etiam fingere volentibus.
hujusmodi : et sic planum est etiam intelligere de aliis. In affirmativis autem similiter est : necesse est enim ut nomine parentis elargato intelligatur proximus, et proximus est (ut dicit Augustinus) qui nobiscum est ad æterna gaudia possidenda creatus : et nomine honoris intelligitur reverentia debita et subventio, tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Sunt autem quædam ut inductentia ad hoc per modum causæ, ut amor sive dilectio proximi : et quidam effectus, ut congratulatio, affatus, et hujusmodi : et sic planum est videre in aliis.
Ad m autem quod objectum est contra istam reductionem, dicendum quod impossibile est in toto invenire simile inter duo : quia sic similia non essent duo, sed unum : sed sicut est in prædicamentis, et in primis essentìis, et in reductis ad illas, sic est in primis faciendis, et vitandis, et reductis ad illa : et sicut illa fluunt a suis principiis essentialiter, ita ista fluunt a suis principiis voluntarie : quia in moribus maximum principiorum est voluntas : et quia natura essentiæ subjacet necessitati, ideo illa necessaria fluunt a suis principiis. Quia vero ista sunt mediante voluntate causantia et causata, et voluntas est libera : ideo ista manent in libertate inclinantia voluntatem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Est autem huic disputationi aliquid addendum ex illo quod disputatum est super tertium Sententiarum in fine de præceptis 1.
RESPONSIO. Dicendum, quod omne peccatum mortale et veniale prohiberi intelligitur in decalogo, et fieri præcipitur ibi omne bonum faciendum, id est, quod ita faciendum est, quod nisi fiat, non salvabitur omittens. Peccatum autem intelligitur in genere prohiberi dupliciter, scilicet directe, aut indirecte. Directe quidem prohibentur omnia mortalia, et indirecte venialia. Mortalia autem prohibentur tripliciter, scilicet expresse, vel quia sunt causæ scilicet expresse prohibitorum, vel quia sunt effectus eorum. Expresse iterum dupliciter, scilicet ipso nomine et ambitu communitatis ipsius nominis : expresse, sicut sub mæchia prohibetur adulterium : quia cum elargatur, nomine mæchiae sub ambitu nominis prohibetur omnis illicitus coitus, et quælibet illicita effusio seminis : et sic prohibetur fornicatio, defloratio, raptus, incestus, sodomia, et vitium pathicorum. Ut causa autem, gula, et ebrietas, et omnia quæ excitant concupiscentiam carnis ad illicitum. Ut effectus autem, scurrilitas, immunditiæ, choreæ illicitæ, et omnia
<--- Page Split --->
ARTICULUS LIV.
An bonorum sit pænitentia ? et, Utrum boni et humiles de venialibus debeant agere pænitentiam ?
Deinde quæritur .de hoc quod dicit, ibi C, in medio : « Est etiam pænitentia bonorum, etc. »
et ideo pænitentia non est bonorum et humilium, ut videtur.
- Adhuc, Philosophus in IX Metaphyscicae, et Avicenna in VI suae metaphysicae dicunt, quod a potentia boni vel mali nullus est bonus vel malus : quia in malo actus potentia pejor est, et in bono actus potentia melior est : sed in bonis et humilibus qui non peccaverunt, non est nisi potentia mali : ergo ipsi non peccaverunt : ergo pænitere non tenentur.
Videtur enim, quod hoc sit falsum : quia 1. Boni et humiles magis habent causam lætitiae quam pænitentiæ : ergo non est eorum pænitentia.
- Item, De malo est pænitentia : ergo non est de bonis et humilibus, quia illa sunt optima : ergo non est bonorum et humilium.
Si forte dicas, quod non est bonorum et humilium, secundum quod sunt boni et humiles, sed secundum quod admittunt venialia,
SOLUTIO. Dicendum, quod pænitentia est bonorum et humilium, ut dicit Littera : sed non est in quantum boni et humiles sunt. Est autem duplex talium pænitentia, scilicet de bono, et de malo : de bono non in quantum bonum, sed in quantum malo permixtum : quia sic dicitur, Isa. LXIV, 6 : Quasi pannus menstruatae sunt universae justitiae nostrae. Unde negligentia quae incidit et indevotio cogunt bonos et humiles etiam propria bona timere, et sic de eis quodammodo pænitere : et hoc est quod dicit Job, IX, 28 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Alio modo pænitet de veniali quod incidit quotidie in usu vitæ : de cujus pænitentia habetur in sequenti capitulo.
Quæratur, Utrum boni et humiles, de venialibus agere debeant pænitentiam ?
Videtur autem, quod sic : quia cujuscumque est satisfacere, illius est pænitere : sed bonorum et humilium est de venialibus satisfacere : ergo et illorum est pænitere. Probatio mediae supra 1 habita est, quod satisfacere est radices peccatorum excidere, et eorum suggestionibus ulterius aditum non indulgere : sed in bonis et humilibus sunt peccatorum radices, quia fomes, et corruptio vitium, et provitas ad peccandum : ergo constat propositum.
Sed contra. In contrarium autem hoc est, quod 1. Dicitur locus esse a communiter accidentibus, pænitet : ergo peccavit. 2. Adhuc, Supra habitum est, quod pænitentia est de malo perpetrato in quantum perpetratum est : ergo qui malum non perpetravit, non habet pænitere :
Ad id autem quod quæritur, Utrum Ad quæl boni et humiles non peccantes teneantur pænitere ?
Dicendum, quod non.
Ad objectum contra, dicendum quod duplex est radix peccati, scilicet contracta et facta, secundum quod ex operibus relinquuntur similes dispositiones et habitus, ut dicit Philosophus. Prima autem radix debilitatur et exsiccatur, non pænitentia, sed contrario usu benefaciendi : et secunda est quæ per pænitentiae satisfactionem eruitur : et de illa radice intelligitur auctoritas inducta.
. Et per hoc patet solutio.
<--- Page Split --->
ARTICULUS LV.
An aliquis non habens debitum, possit dicere orationem Dominican?
mino, statim consumitur, et non manet: ergo veniale cadens in animam viri perfecti, statim consumitur : ergo ipse manet sine veniali : et constat, quod est sine mortali : ergo talis nullum habet debitum venialis vel mortalis peccati : ergo ipse non potest dicere, Pater noster.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, in medio : « Dicentes : Dimitte nobis, etc. »
Quaeritur enim, Utrum aliquis non habens debitum, possit dicere orationem Dominican?
Videtur, quod non: quia
Non habet debitum : ergo non vere rogabit sibi debitum dimitti : ergo non potest dicere orationem Dominican.
Adhuc, In parabola quadam Matthæi, xviii, 23 et seq., ubi loquitur Dominus de dimissione debiti, supponit servos illos aliquid debere : ergo qui nihil debet, ille debitum dimitti non potest postulare : ergo orationem Dominican talis non potest dicere, ut videtur.
Si forte tu dicas, quod ille casus numquam evenit in aliquo : quia sicut dicitur, I Joan. 1, 8 : Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Contra : Augustinus glossat sic locum istum dicens, quod hoc dictum est, quia non diu esse possumus sine peccato : possumus autem esse ad horam sine peccato : ergo videtur, quod illa hora talis dicere non possit Dominican orationem.
Adhuc, Jacobus, v, 13, dubie loquitur de statu peccati dicens : Si in peccatis sit, remittentur ei : sic enim loquens innuit, quod possibile est aliquem esse diu sine peccato : et tunc locum habet quaestio supra dicta.
Adhuc, Dicit Augustinus, quod hoc facit veniale in viro justo, quod gutta in camino ignis : sed gutta ipso casu in ca-
SOLUTIO. Dicendum, quod quilibet Solutio. Christianus homo potest et debet dicere, Pater noster.
Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod talis status est rarus, propter tria, scilicet multitudinem venialium, et ignorantiam, et adhaerentiam. Multitudinem voco in modo peccandi venialiter, quorum magnus est strepitus circa nos, tam in sensibus, quam in corde : ignorantiam, quia videtur mihi impossibile omnia advertere : unde Psalmista ratione multitudinis dicit : Delicta quis intelligit 1 ? Et ratione ignorantiae : Ab occultis meis munda me, Domine 2. Ratione autem adhaerentiae dicit: Ab alienis parce servo tuo 3 : quia quaedam adhaerent nobis alienanti a fervore charitatis, sed non alienant ab habitu. Si tamen talis status sit, adhuc dico, quod etsi sit, tamen non debet homo praesumere esse in tali statu : quia, sicut dicit beatus Gregorius : « Bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est. »
Si autem dicas, quod sit ita, quod per revelationem cognoscat sibi dimissa esse omnia peccata : dico adhuc, quod non adhuc sequitur quod ipse sit indebitor alicujus poenae, et ratione illius potest dicere, Pater noster.
Si autem ponas, quod nec etiam poenae debitor sit, et hoc sciat per revelationem : dico adhuc, quod in persona membrorum Ecclesiae debet dicere : sic enim Christus caput Ecclesiae ratione membrorum dicit sua esse delicta in Psalmo ubi dicitur : Deus meus, respice in me, etc. 4.
<--- Page Split --->
Ita unum membrum in se transformare debet, quod alterius est: unde docet orare in plurali dicendo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, etc., non, Dimitte mihi debita.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
Deinde 'quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem: « Quid enim interest ad naufragium, an uno grandi fluctu, etc. »
Ex hoc enim videtur, quod veniale fiat mortale : et de hoc quaeratur infra '.
<--- Page Split --->