DISTINCTIO XV.
Error secundus circa sacramentum poenitentiae.
A. Quod pluribus irretitus peccatis non potest poenitere de uno vere, nisi de omnibus poeniteat.
Et sicut prædictis auctoritatibus illorum error convincitur, qui poenitentiam sæpius agendam non putant, et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur : ita eisdem illorum opinio 1 eliditur, qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere poenitere, ejusdemque veniam a Domino consequi posse sine alterius poenitentia. Quod etiam auctoritatibus adstruere conantur. Ait enim Propheta : Non judicabit Deus bis in idipsum. Vel, ut alii transtulerunt : Non consurget duplex tribulatio 2. Si ergo, inquiunt illi, aliquis sacerdoti fuerit confessus unum de duobus vel pluribus peccatis, et de illo injunctam sibi poenitentiam a sacerdote satisfactionem expleverit caeteris tacitis, non pro illo peccato amplius judicandus est, de quo satisfecit ad arbitrium sacerdotis, qui vicem Christi in Ecclesia gerit. Ideoque si de eo iterum judicetur, bis in idipsum judicat Deus, et consurget duplex tribulatio.
Sed de his oportet illud tantum intelligi, qui 3 præsentibus suppliciis commutantur in bonum, et sic perseverant : super quos non consurget duplex tribulatio. Qui vero inter flagella duriores et deteriores sunt, ut Pharao, præsentibus æterna connectunt : ut temporale supplicium sit eis æternæ poenæ initium. Unde Augustinus 4 : Ignis succensus est, etc. 5 , id
<--- Page Split --->
est, vindicta Dei hic incipiet, et ardebit usque ad extremam damnationem. Hoc contra illos notandum est, qui dicunt illud, scilicet, Non judicabit Deus bis in idipsum, ad omnia pertinere flagella: quia quidam hic flagellis emendantur, alii hic et in æternum puniuntur. Quinque enim modis flagella contingunt: vel ut justis per patientiam merita augeantur, ut Job 1: vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo 2: vel ad corrigenda peccata, ut Mariæ lepra 3: vel ad gloriam Dei, ut de cæco nato 4: vel ad judicium pœnæ, ut Herodì 5, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur, secundum illud: Duplici contritione conterc eos, Domine 6. Illa ergo auctoritas Nahum non cogit nos sentire, omnia quæ temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda: nam et si super eumdem locum Hieronymus dicat Ægyptios et Israelitas a Deo temporaliter punitos, ne in æternum punirentur, non est tamen de omnibus generaliter intelligendum. Ait enim sic: Quod genus humanum diluvio 7, Sodomitas igne 8, Ægyptios mari 10, et Israelitas in eremo 9 perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in æternum puniret: quia non judicabit Deus bis in idipsum. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur: alioquin mentitur Scriptura: quod nefas est dicere.
Secunda incipit, ibi, A, § 2 : « Sed de his oportet tantum illud intelligi, etc. »
In capitulo isto tria facit. Primo errorem recitat : deinde, pro errore illo auctoritatem primo inducit : tertio, format objèctionem ex sententia auctoritatis. Et hæc patent in Littera.
DIVISIO TEXTUS.
« Et sicut prædictis auctoritatibus, etc. »
ARTICULUS I.
Hic incipit pars illa in qua elidit errorem secundum, hunc scilicet quod de uno peccato possit pænitentia agi, alio peccato in delectatione retento.
Et dividitur hæc pars in duas partes. In prima objicit ex canone, et solvit. In secunda objicit ex dictis Patrum, et solvit.
An de uno peccato potest agi pænitentia, alio peccato in delectatione retento ?
Incidit autem hic quæstio, An verum sit quod dicunt illi ?
Prima pars subdividitur in duas, scilicet in objectionem, et solutionem.
6 Jerem. xvii, 18. 7 Genes. vii, 10 et seq. 8 Genes. xix, 1 et seq. 9 Exod. xiv, 15 et seq. 10 Numer. xi, 1 et seq.
<--- Page Split --->
Videtur, quod sic :
- Debita enim divisim contracta, juste divisim solvi possunt : peccata sunt debita divisim contracta : ergo, etc.
Quod autem peccata sunt debita, patet per illud Luce», vii, 41 : Duo debitores erant cuidam feneratori. Et, Matth. xvn, 27 : Debitum dimisit ei. Item, Matth. vi, 12 : Dimitte nobis debita nostra.
Item, In V Ethicorum vult Aristoteles, quod justitia uno modo, licet non generaliter, idem sit quod contrapassio, et justum idem quod contrapassum, sicut dicit Plato. Ponamus ergo, quod aliquis offenderit in decem, et in duobus contrapassus sit per sustinentiam pene : aut ergo Deus cui debet, illam satisfactionem exquirit, aut non. Si sic : ergo injuste videtur procedere : quia a lege non praecipitur, nisi qui forcefecit, contrapatiatur. Si non : tunc habetur propositum.
Si forte dicas, quod justitia Dei exigit adhuc satisfactionem, sed non justitia humana : hoc nihil est : quia infinita est justitia divina, et semper misericordia superexaltat judicium : cum igitur in tali casu nihil exigit justitia humana, videtur multo minus, quod justitia divina aliquid exigat ulterius ab illo.
Item, Supra habitum est ex verbis Augustini in libro de Paenitentia, quod constat ei multum peccata displicere, qui semper presto est ea destruere : ergo et multo magis constabit hoc, si omnino destruat quo destrui possunt : sed hoc erit sigillatim destruendo : ergo videtur, quod sigillatim pœenitens destruat peccata.
Item, Si aliquis laborat duobus vel tribus morbis, qui diversas habet causas et oppositas : medicus expellit periculosiorem morbum, alio dimisso, vel etiam confirmato in subjecto. Cum igitur similiter sit in morbis animae, sicut in morbis corporis, ut dicunt Sancti, vide-
tur posse agi pœenitentia de uno peccato, alio in delectatione existente.
Item, Nullus rex vel imperator iterum emendam exigeret ab aliquo, cui pro parte læsionis a vicario suo, qui loco ejus est, condigna pænitentia imposita fuisset : sed constat, quod sacerdos est vicarius Dei in confessione, et secundum auditum veram imponit pænitentiam de duobus, vel tribus, aliis tacitis : ergo imperator summus ulterius de his non requiret pænitentiam.
Si dicatur, quod peccator non potest satisfacere nisi in charitate satisfaciat : et quia non habet charitatem qui de uno pænitet, et de alio non : ideo non potest satisfacere. Contra : Eccle. ix, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo nullus scit utrum satisfaciat, vel non. Ergo tota die quilibet debet iterare pænitentiam suam, et desperare, quod satisfacere non possit : eo quod hoc sit penitus ignoratum, quod exigitur ad satisfactionem : hoc autem falsum est : ergo et hoc quod oportet aliquem satisfacere in charitate.
Item, Daniel. iv, 24 : Peccata tua eleemosynis redime. Constat autem, quod Daniel quando dedit hoc consilium, scivit regem esse iniquum : ergo iniquus in peccato uno, potest facere pænitentiam de alio.
Item, Luc. xvi, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Glossa : « Divitiæ iniquitates dicuntur, quia de iniquitatibus sunt collectæ. » Constat autem, quod de talibus non possit fieri eleemosyna quæ faciat recipi in æterna tabernacula, nisi retenta parte iniqui, de alia parte posset fieri eleemoyna et satisfactio : ergo manens in uno peccato potest satisfacere de alio.
Item, Peccata non habent hujusmodi colligationem, qualem habent virtutes, sed unumquodque est divisum ab alio : sed quæcumque sunt divisa ab invicem, horum unum potest destrui, alio
<--- Page Split --->
non destructo : ergo unum peccatum potest destrui, alio retento : sed peccatum destruitur tantum per satisfactionem : ergo de uno potest fieri satisfacrio, alio retento in voluntate.
- Item, De virtute politica non est sic, quod una habita, omnia vitia excludantur : ergo videtur, quod hoc etiam non debeat esse virtutis theologicae, cum Deus salutem nostram desiderans, juvat omnibus modis quibus homo juvari potest.
Si dicas, quod de virtute politica est hoc, quod qui habet unam, habet omnes, sicut dicit Isidorus, sicut notatum est super tertio Sententiarum, quod haec fuit sententia Stoicorum, et Aristotelis in quarto Ethicorum, cum dicit de magnanimitate et magnanimo : « Magnanimus nihil prave agit secundum aliquod vitium. » Si, inquam, sic dicas : nihil est hoc, et contra intentionem Philosophorum : quia non attribuunt hoc virtuti secundum suum esse quo perficit suum actum proprium et essentialem sibi, sed potius secundum maximum suum posse quod habet in subjecto. Et ideo virtus secundum suum esse potest inesse sub-jecto, salvato in eodem subjecto aliquo vitio quod non contrariatur illi virtuti : et sic habetur propositum, ut videtur.
Sed contra.
Sed quod error sit pessimus et anathematizatus, sic videtur :
II ad Corinth. vi, 13, dicit Apostolus : Quae conventio Christi ad Belial ? ergo nullam communicationem habet Christus ad cor in quo habitat diabolus : sed qui est in uno peccato mortali, est inhabitatio diaboli : ergo nullam communicationem habet cum eo Christus : sed nullam satisfactionem Christus accipit, nisi cum quo in gratia participat: ergo talem satisfactionem non accipit Christus, ut videtur.
Item, Apud homines durantibus inimicitiis non accipitur satisfactio ledenti s: sed qui est in peccato, adhuc agit inimicitias contra Deum : ergo non recipitur ejus satisfactio.
Item, Matth. v, 23 : Si offers munus tuum ad altare, etc. Sed constat, quod non est minor cura Deo, ut homo reconcilietur sibi, quam homini : ergo oportet prius in omnibus reconciliari Deo, et postea accipietur ejus oblatio : sed oblationis genus quoddam est satisfactio digna : ergo oportet prius habere gratiam de omnibus peccatis, antequam satisfactio sit accepta : sed nullus voluntate permanens in uno, habet gratiam de omnibus : ergo voluntate permanens in uno, non potest satisfacere de alio.
Item, Qui est in peccato uno, ut dicit Augustinus, non est dignus nisi pœena aeterna : ergo non est dignus ut satisfactionis ejus opus accipiatur : et non satisfacit nisi opere Deo accepto : ergo qui est in uno peccato, non potest satisfacere de alio.
Item, Sine gratia non fit satisfac tio : sed gratia complectitur omnes virtutes : ergo sine omnibus virtutibus simul non est satisfactio : sed opposita non sunt simul : ergo cum virtutibus non possunt esse vitia opposita : ergo qui habet gratiam, non habet aliquod peccatum : et nullus satisfacit nisi qui habet gratiam : ergo qui satisfacit, non habet aliquod peccatum : ergo a destruc tione consequentis, qui habet aliquod peccatum, non satisfacit.
Item, Non satisfacit qui non restituit Deo quod suum est : sed qui non restituit Deo animam quam abstulit, non restituit Deo quod suum est : ergo non satisfacit, qui animam restituit : sed non restituitur anima, quamdiu manet voluntas peccati alicujus : ergo quamdiu aliquod peccatum est in voluntate, non potest fieri satisfactio.
Item, Sit ita, quod aliquis satisfaciat de uno peccato, alio in voluntate retento : aut iste diligit Creatorem sicut debet, aut non. Si non : tunc non satisfacit. PROBATIO. Luc. VII, 48 : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Si sic : ergo omne quod diligit, circa Deum diligit : sed citra Deum di-
<--- Page Split --->
ligendo omne quod diligit, nihil mortali peccato diligit : ergo ille nihil mortaliter diligit : ergo nullum peccatum mortale manet in ejus voluntate : et hoc est contra positum : ergo impossibile est de uno satisfacere, alio in delectatione retento.
contrapassum, et hoc in quibusdam sit verum, sicut in directione injuriae illatæ, ubi inferens injuriam contrapatitur tantum, quantum intulit : tamen hoc justum supponit cessationem a læsione generaliter : et a læsione spirituali non cessatur, quamdiu durat voluntas peccati alicujus.
Solutio. Dicendum, quod hoc est concedendum, quod hoc quod in principio capituli pro opinione ponitur, licet falsa, tamquam fidei contrarium est condemnandum. Et reducitur in contrarium illius articuli : « Credo in Spiritum sanctum, scilicet sanctam Ecclesiam Catholicam. » Vel contra illum : « Remissionem peccatorum. »
Ad 1. Ad primum autem dicendum, quod licet debita peccatorum sint divisim contracta quantum ad conversionem ad bonum commutabile, et quantum ad actum, tamen conveniunt in aversione ab uno bono increato : et quoad hoc habent rationem offensæ et culpæ : et ideo cum aversio illa maneat, alio quocumque peccato manente, non potest homo satisfacere de uno, alio retento. Et simile hujus est in offensis hominum : quia læsor non potest satisfacere de læsione illa, perdurans in lædendo. Licet enim peccator Deum lædere non possit, tamen quantum est de se lædit.
Ad hoc quod probatur, quod peccata debita sunt, dicendum quod debita humana sunt duplicia. Quædam enim sunt quæ voluntarie creduntur debitori : et talibus nulla est adjuncta offensa : et hoc modo non dicuntur debita peccata. Quædam sunt debita, quæ oriuntur ex læsione alicujus injusta, vel in persona, vel in bonis, vel in honore : et talibus est adjuncta offensa læsi : et ideo non potest sibi satisfieri, nisi offensa cesset : hæc autem non cessat perdurante illo in aliquo modo læsionis : et talibus debitis assimilantur peccata. Et ideo patet, quod ratio illa non valet.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet secundum Platonem justum sit idem quod
Ad aliud dicendum, quod justitia hominum etiam bene exigit cessationem a læsione, ut jam patuit : sed alia debita quibus offensa ejus cujus debitores sumus non est adjuncta, divisim solvi possunt. Et illis debitis in spiritualibus non sunt similia peccata, sed potius dona quæ donantur a Deo, ut lucremur in eis, sicut dicitur, Matth. xxv, 14 et seq.
Ad aliud dicendum, quod peccatum actuale non destruitur in nobis sine nobis : quia, sicut dicit Augustinus, « Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. » Non autem potest destrui nisi per gratiam, cui repugnat voluntas aversa a bono incommutabili : et cum illa maneat aversa etiam in uno solo peccato in delectatione retento, non potest deleri aliud peccatum : cum tamen Deus in se semper paratus sit destruere, quotiescumque non est impedimentum ex parte nostra.
Ad aliud concedimus, quod non est simile de morbis corporalibus, et spiritualibus : quia morbi corporales non habent unam causam : sed spirituales habent unicam, quæ est voluntas, vel liberum arbitrium, quod quamdiu manet aversum non est susceptibile medicinæ : et ideo nullus morbus spiritualis curatur in ipso.
Ad aliud dicendum, quod sacerdos talem ad pœnitentiam non suscipit nisi deceptus : sed quod exhibetur a ministro decepto, bene revocatur justitia regis : ideo objectio adducit non simile pro simili, vel falsum supponitur in illo, scilicet quod satisfactio vera sit, quam suscipit vicario decepto.
Ad aliud dicendum, quod licet homo non possit scire se habere charitatem
<--- Page Split --->
scientia infaillibili, potest tamen scire, scilicet scientia per signa probabilia accepta : et hoc sufficit, sicut sæpius in hoc opere notatum est.
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod Daniel non intendit ut rex aliquis in aliquo peccato perduret, sed potius ut vitam mutet in melius, et tunc eleemosynis redimet pecnam peccatorum quam præviderat sibi deberi propter peccatum.
tutis est in subjecto. Sed non est sic de politicis : quia illæ per consuetudinem et experimentum generationem sumunt, et consuetudines actuum diversæ sunt : et ideo una generatur in anima, alia non generata. Et per hoc patet solutio ad duo sequentia.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod illius verbi sententia non est, quod pecunia in parte retineatur, quæ ex iniquo est acquisita : sed potius supponit id quod est juris positivi et communis, quod primo restituatur ablatum : deinde de residuo quod iniquum dicitur, quia inique, id est, avare contra pauperes retentum est, pauperes ad amicos emantur, ut recipiant benefactores suos in æterna tabernacula 1 : sicut infra in eadem distinctione habebitur in quæstione de eleemosyna.
ARTICULUS II.
An pro uno peccato potest consurgere duplex tribulatio ?
Deinde quæritur de illo quod dicitur, ibi, A, sub initio : « Non consurget duplex tribulatio, etc. »
Videtur contrarium
- In Psalmo cvn, 29, ubi dicitur : Operiantur sicut diploide confusione sua.
Ad aliud dicendum, quod peccata non habent colligationem in aliquo ente positivo, quod sit sicut habitus, vel radix, vel aliquid hujusmodi : sed tamen habent convenientiam in privatione conversionis ad bonum incommutabile : ex qua parte habent omnia rationem peccati et mali et culpæ offensionis. Et cum talis privatio permaneat in eo qui perdurat in peccato, manet ira Dei super eum : et ideo non est perceptibilis gratiae.
Ad aliud dicendum, quod de hoc diversi diversa sentiunt. Et quantum ad me pertinet, ego bene puto, quod una politicarum habetur sine alia : licet non quoad omne posse quod potest habere in subjecto : et tunc dicendum, quod non est simile de politicis et infusis : quia infusæ intelliguntur virtutes formatae, quæ sunt quasi quædam virtuales partes gratiae gratum facientis : et ideo habent colligantiam in gratia, ita quod una non habetur sine alia. Et ideo etiam nulla ibi est, quamdiu contrarium alicujus vir-
Item, Eccli. xi, 16 : Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt.
Item, In Psalmo cxLVIII, 8 : Ignis, grando, nix, etc.
Solutio. Dicendum, quod duplex tribulatio non consurget pro peccato quod simpliciter est unum : sed quod est unum subjecto, et plura deformitate : vel pro pluribus peccatis bene consurget duplex tribulatio : sicut cum peccati actus est unus, est tamen ibi libido, et contemptus, et hujusmodi, quibus aliquid respondet in pecnis.
Unde dicendum ad primum, quod hoc non intelligitur ratione diversarum pecnarum debitarum uni peccato, sed ratione duarum partium ipsius peccantis, quæ sunt corpus et anima : et sicut peccavit in corpore et anima, ita etiam punitur in utroque.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur ratione privationis habitus dirigentis in bonis moribus. Error enim
<--- Page Split --->
est in eligendo, et tenebræ in providendo quid agendum sit.
Ad aliud dicendum, quod illæ pœnæ non respondent uni peccato simpliciter, sed pluribus, vel peccato quod unum est subjecto, et multa deformitate.
ARTICULUS III.
An pœnæ quæ commutant in bonum, et injunguntur in satisfactione, sint justæ, an non ?
Deinde quæritur, de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : « Qui præsentibus suppliciis commutantur in bonum, etc. »
Hic potest quæri, Utrum pœnæ illæ expiativæ quæ commutant in bonum, et injunguntur in satisfactione, sint justæ, aut non ?
Videtur, quod justæ : quia
Dominus punit peccantes his pœnis : et nullum punit Deus nisi juste : ergo istæ pœnæ sunt justæ.
Item, Justum est quod judex reddit pro meritis : sed meritum culpæ nec potest esse nisi pœna : ergo cum illa infligitur peccatori, juste fit ei : ergo talis pœna est justa.
■contra.
Mortali peccato debetur pœna æterna : ergo injuste punitur, quando punitur pœna temporali.
Item, Si juste punitur peccator pœna taxata, videtur injustum, si taxata convertatur in majorem : sed hoc non est injustum : ergo ista taxata non erat justa. Probatio mediae. Si non perficit pœnitens pœnitentiam injunctam, punitur in purgatorio, quæ gravior est pœna.
Solutio. Dicendum, quod illa pœna si discrete est taxata, justa est : quia tunc æstimantur circumstantiae peccatoris,
scilicet devotio, voluntas, et hujusmodi, et circumstantiae fori Ecclesiæ militantis, quæ juvat, et alia. Unde concedendæ sunt conclusiones primo inductæ.
Ad m quod contra objicitur, dicenAd object.1. dum quod mortali secundum se debetur pœna æterna : sed mortali quod ex eventu sequentis compunctionis et confessionis factum est veniale, non debetur pœna æterna, sed temporalis.
Ad aliud dicendum, quod per accidens Ad object.2. efficitur pœna major : scilicet propter hoc quod mutantur circumstantiae pœnitentis, et circumstantiae fori in quo pœnitet. Voluntaria enim pœna hic, efficitur necessaria ibi : et ideo minoris virtutis in purgando : et ideo oportet quod intendatur, et aliae circumstantiae mutentur.
ARTICULUS IV.
An quinque modi quibus flagella contingunt, sunt bene assignati et distincti ?
Deinde enim quæritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2, sub medio : « Quinque enim modis flagella contingunt, etc. »
Videtur, quod primus modus nullus sit : quia
Ille non supponit peccatum in flagellato, cum dicat Hieronymus : « Quidquid patimur, peccata nostra meruerunt. »
Item, Ad Roman. vur, 28, super illud : Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, dicit Glossa : « Mors et omnia mala ex merito originalis peccati procedunt : » ergo sine peccato non est aliquis modus flagelli justi, ut videtur.
Item, Job, vi, 2 : Utinam appenderentur peccata mea, etc. Ergo quidquid mali sustinemus, pro peccatis nostris accidere manifestum est.
<--- Page Split --->
Item, Gregorius : « Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. »
Item, Augustinus : « Injustum est creaturam rationalem sine peccato puniri : » sed Deus nihil facit injuste : ergo nullum punit nisi pro peccato.
Sed contra. CONTRA :
Job, xvi, 18 : Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Item, Job, xix, 6 : Intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinerxit.
Item, Gregorius in Glossa : « Justus conditor tot verberibus in beato Job non vitia illius curavit exstinguere, sed merita augere. »
Item, Joan. ix, 3 : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
ULTERIUS obiicitur de secundo modo qui videtur, quod ille nullus sit : quia
Incitatio ad vitium non est custodia virtutis : provocatio autem ad iram sine causa, est incitatio ad vitium : ergo non est bona custodia virtutum : sed provocatur ad iram, qui sine merito flagellatur : ergo est mala custodia virtutum.
Si dicas, quod hoc est ne superbia tentet. CONTRA : Augustinus dicit, quod superbia post omnes virtutes sævit. Ergo etiam post pœnitentiam in tribulatione : ergo non magis cavetur superbia per tribulationem, quam per alium modum.
ULTERIUS quæritur de tertio modo. Videtur enim non esse correctio peccati.
Peccatum enim non corrigitur nisi gratia quæ sibi contraria est, vel virtute : sed pœna non est contraria peccato : ergo non corrigitur peccatum per pœnam.
Item, Pœna quæ corrigit peccatum : aut habet hoc in quantum est pœna, aut in quantum est voluntaria, aut in quan-
tum est inflicta, aut quantum ad duo illorum, aut quantum ad omnia tria. Si primo modo : tunc in omnibus corrigit peccatum : et sic intelligitur etiam modus quintus. Si secundo modo : ergo ubi est major voluntas, ibi erit major correctio peccati : sed ad suavia opera virtutum, et orationum, et hujusmodi, major et suavior est voluntas : ergo magis per illa corrigetur peccatum, ut videtur : ergo illud purgativum peccati male videtur præordinari a summa sapientia. Si quoad tertium, hoc iterum non potest stare : quia in dæmonibus et damnatis pœna est inflicta, et tamen non corrigit peccatum. Si dicas, quod quoad duo : aut hoc erit quia pœna voluntaria, aut quia pœna inflicta. Si primo modo : cum hoc non causetur ab eo quod est pœna, sed ab eo quod est voluntaria : videtur quod ea in quibus voluntas devotior est, magis sit correctiva peccati : et illa sunt actus virtutum, et alia devotionis opera, ut communiter dicitur ab omnibus.
ULTERIUS quæritur de quarto modo quem tangit : quia omnino videtur esse sine ratione :
Gloria enim Dei multis aliis modis sine hominum nocumento potest manifestari : ergo videtur, quod inutilis sit iste.
Item, Videtur esse quædam conformitas ad miraculà dæmonis : quia, sicut dicitur in vita beati Bartholomæi, dæmones prius lædebant, et postea cessantes videbantur : et ita videtur hic esse : ergo iste modus nullus videtur.
SIMILITER quæritur de quinto : quia 1. Dicit Augustinus in libro de Pœnitentia : « Quidquid permisit Deus pati, scias esse flagellum correctionis : » sed Herodes patiebatur : ergo sua passio fuit flagellum correctionis, ut videtur.
- Item, Quamdiu datur locus correctionis et pœnitentiæ, tamdiu debet differri condemnationis initium : sed per
<--- Page Split --->
totam hanc vitam datur hic locus pœenitentiae : ergo non debet hic inchoari condemnatio : ergo nullus punitur ante initium vel gustum suae condemnationis : et sic quintus modus nullus videtur esse.
CONTRA hoc est quod dicitur, II Machab. IX, 13, de Antiocho punito cum per pecnas humiliaretur, et oraret : Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. Ergo pecna non valuit ei ad emendam delicti.
PRATEREAvidetur, quod tota illa divisio sit insufficiens : quia alia datur quae continetur his verbis :
Erudit, vertit, probat, et leatum facat, arctat, Confortat, satiat, consummat, deinde coronat.
Erudit, Jerem. xxxi, 18 : Castigasti me, et eruditus sum.
Vertit, id est, convertit, Psal. xv, 9 : Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt.
Probat, Eccli. xxvi, 7 : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
Lætum facit, Jacob. i, 2 : Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis.
Arctat, Isa. xxviii, 19 : Sola vexatio intellectum dabit auditui.
Confortat, Job, vi, 9 et 10 : Solvat manum suam, et succidat me. Et haec sit mihi consolatio, ut affligens me dolore, non parcat.
Satiat, id est, fecundat, Exod. i, 12 : Quanto magis Ægyptii opprimebant eos, scilicet filios Israel, tanto magis multiplicabantur, et crescebant.
Consummat, Matth. v, 10 : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, etc.
Coronat, II ad Corinth. iv, 17 : Id enim quod in præsenti est momentaneum
et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublirnitate æternum gloriae pondus operatur in nobis.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod sedunt. peccatum est duplex, ut dicit Augustinus, scilicet naturae, et persona. Et sine peccato naturae nullus patitur, nec etiam Christus, sicut notatum est in tertio Sententiarum, quaestione de passione Christi 1, sed sine peccato persona multi puniti sunt, ut Christus, et Job, et alii quidam : et sic intelliguntur auctoritates primo inductae.
Ad m quod de secundo modo quaeritur, dicendum quod omnis tribulatio in quantum humiliat, valet ad custodiam virtutum : et licet hoc verum sit universaliter, tamen est quaedam species tribulationis quae ostendit infirmitates hominis et utilitates corporis, quae specialem habet efficaciam humiliationis, sicut fuit tribulatio beati Pauli, scilicet stimulus carnis.
Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod tribulatio non est provocatio nisi animi male dispositi, scilicet irati : sed hic loquitur Beda de animo tranquillo, et animo sapientis : de quo probaverunt Philosophi, quod non cadit perturbatio in sapientem : et ideo virtus quasupponitur in tribulato, cavet perturbationem : sed modus flagelli per se humiliativus est.
Ad aliud dicendum, quod licet superbia post omnes virtutes sæviat, tamen post illam sævit minus quæ reducit hominem in actualem sui status cognitionem : et ideo concludit falsum quantum est de se.
Ad id quod objicitur de tertio, dicendum quod in peccato duo sunt, scilicet substantia peccati, et reatus consequens peccatum : et peccatum quoad substantiam sui non purgatur nisi per gratiam :
<--- Page Split --->
sed reatus qui est debitum pœenæ, purgatur per pœenæ solutionem.
Ad aliud dicendum, quod pœna purgat peccatum in quantum voluntarie suscipitur pro peccato.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod opera devotionis plus quidem valent ad meritum vitæ æternæ : quia incendunt charitatem et fervorem : sed pœna voluntarie percepta, plus valet ad meritum diminutionis pœnæ. Et hoc ideo, quia reatus pœnæ est per modum debitum justitiæ : quæ a Philosopho dicitur directiva damni. Et hujusmodi justitia exigit, ut tantum solvat, quantum deliquit : solvit autem cum luit pœnam : et ideo magis valet ad pœnæ solutionem sustinere voluntarie pœnam. Ratio autem inducta procedit, ac si idem sit meritum vitæ æternæ et diminutionis pœnæ, quod non est verum.
Ad m quod quarto quæritur, dicendum quod ille modus rationem habet : quia per hoc quod punit et satiat se conditorem naturae esse Dominus ostendit, sicut ipse dicit, Jerem. xviii, 6 : Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Aliis autem modis non se ita ostenderet artificem luti naturae nostræ.
Ad aliud dicendum, quod dæmones conferebant sanitatem aliquam : et læsio eorum fuit violenta : sed Dominus movendo naturam per dispensationem infirmmat quandoque : sed veram confert sanitatem, reductis humoribus ad æqualitatem, vel reintegratis membris compositionis corporis. Unde non est simile quod pro simili est inductum.
æternæ initium. Quod enim gustus sit pœenarum, hoc ipsum deberet facere ipsum resilire a peccato quantum est de natura pœenæ : unde quod non revertitur, hoc est de obstinatione flagellati : et tunc per accidens est quasi initium pœenæ æternæ.
Et per hoc patet solutio eorum quæ objecta sunt : quia Augustinus loquitur secundum intentionem flagellantis et non flagellati. Et in eodem sensu procedit ratio. Beda autem loquitur in Littera de flagello ex parte flagellati, quod in illo facit obstinationem, quæ est initium pœenæ æternæ.
Ad m quod objicitur de divisione, dicendum quod multæ causæ particulares assignari possunt flagelli : sed tamen sub his quinque universalibus incidunt : sicut patet in octo membris secundæ divisionis. Eruditio enim reducitur ad custodiam virtutum : conversio autem ad correctionem : probatio vero et laetificatio, confortatio et sanatio et coronatio omnes incidunt sub prima causa hic posita. Et duæ causæ hic positæ non tanguntur in secunda divisione : quia generaliores habet partes, quam secunda.
Et potest accipi numerus causarum hic positarum sic : Flagellum fit aut ad promotionem boni, aut ad amotionem mali. Si primo modo : aut in Ecclesia, aut in persona. Si in Ecclesia, sic est ad gloriam Dei manifestandam, ut in caeco nato 1. Si in persona : aut est ad bonum quod non inest, sed debet induci per flagellum : aut ad bonum quod inest, et potest meliorari per flagellum : quia sicut dicit Poeta :
Ad m quod quinto quæritur, dicendum, quod bene puto, quod quantum est de intentione flagelli et flagellantis, non flagellatur aliquis hic nisi ut corrigatur : sed quod non corrigitur, præscitur a flagellante, et ideo dicitur pœenæ
Non nocet admisso subdere calcar equo.
Si respectu ejus quod non inest : sic est ad vitii correctionem, ut virtus introducatur : quia dicit Boetius, quod prius exstirpanda sunt vitia, ut inserantur vir-
<--- Page Split --->
tutes. Si autem est respectu boni quod inest, sed potest emendari in melius : tunc vel est ex parte subjecti : et tunc est radicatio majoris boni et conservatio, et sic est virtutum custodia. Aut ex parte ipsius boni quod inest : et hoc non accipit meliorationem nisi secundum quantitatem : et tunc illa est causa quam vocat Augustinus merita. Si autem est respectu mali : aut hoc erit respectu mali amovendi : et sic est iterum ad correctionem vitiorum : quia nihil prohibet idem esse duorum vel amborum finium : unius, tamquam ejus quod est finis : alterius autem, tamquam ejus quod est ad finem : et per flagellum primo est inserenda virtus : sed ut hoc fieri possit,
necesse est ut exstirpentur vitia. Aut est ad malum indicandum, quod exstirpari propter obstinationem flagellati non potest : et sic est ad initium penea aeternea.
Sunt autem versus de istis causis :
Job probat, inclinat Paulum, purgatque Mariam,
In cæco sese manifestat, punit Herodem.
Vel sic :
Cur homo torquetur ? ne fastus dominetur.
Cur homo torquetur ? ut ei meritum cumuletur.
Cur homo torquetur ? ut pænis culpa pietur.
Cur homo torquetur ? ut Christus glorificetur.
Cur homo torquetur ? ut dupliciter puniatur.
B. Quæ sit intelligentia præmissorum ?
Attende, lector, his verbis, et cave ne de omnibus generaliter intelligas : sed de his tantum qui inter ipsa flagella pœnitentiam egerunt, credentes in Deum Hebræorum : quam, etsi brevem et momentaneam, tamen non respuit Deus. Quod autem qui temporali 1 flagello non corriguntur, post æternaliter puniantur, ibidem ostendit, agens de fideli deprehenso in adulterio qui decollatur. Ubi ostendit levia peccata brevi et temporali supplicio purgari, magna vero diuturnis æternisque suppliciis reservari, ita inquiens 2 : Quærat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat ? Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur, Non judicabit Deus bis in idipsum : aut non punietur, et optandum est adulteris ut hic brevi pœna puniantur, ut frustrentur in cruciatus æternos. Ad quod respondemus, Deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non præveniri sententia judicis, nec illi in peccatorem exercendæ dehinc pœnæ auferre potestatem : et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus. Si quis vero punitus sit temporaliter, ut ille
<--- Page Split --->
qui Israelitæ maledixerat 1, et qui in sabbato ligna collegerat 2, tales postea non puniri : quia culpa levis præsenti supplicio compensata sit : levis enim culpa levi supplicio compensatur. His satis innuit Hieronymus gravia peccata et hic puniri gravi supplicio, et in futuro punienda æternaliter, de quibus pænitentia non agitur inter flagella. Levia vero quæ hic puniuntur, levi pæna compensationem recipere : quod in bonis fieri non ambigimus, et in malis forte etiam fit ita. Satis jam apparet quod illi de Prophetia induxerunt, non facere pro eis qui dicunt, ei qui crimen sibi reservat, de alio veniam præstari per pænitentiam.
Alias quoque auctoritates inducunt. Ait enim Gregorius : Pluit Dominus super unam civitatem, et super alteram non pluit : et eamdem civitatem ex parte compluit, et ex parte aridam reliquit. Cum ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida manet 3 : quia sunt quidam qui cum quaedam vitia resecent, in aliis graviter perdurant 4. Item, Ambrosius : Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus. Secunda, per punitionem : ubi etsi fides desit, pœna satisfacit et relevat 5. Ratione quoque utuntur dicentes : Si is qui unum peccatum confitetur altero tacito, et satisfactionem a sacerdote injunctam expleverit : numquid etsi peccatum tacitum conversus fuerit confessus, pro utroque ei pænitentia imponetur ? Longe hoc videtur a ratione, et Ecclesiæ consuetudine : quæ pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis pænitentiam imponit. Fuit ergo illa peccati condigna satisfactio, unde et peccatum deletum videtur.
Videtur enim, quod ipsemet Deus non servet mensuras delictorum pœnae :
- Patet enim, quod delictum est temporale : sed pœna est æterna : ergo videtur, quod mensura non servetur.
An Deus puniendo peccata servet mensuram debitam ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Deum ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, etc. »
- Item, Infra 6 dicitur, quod pœna etiam purgatorii excedit omne genus passionis, quod potest homo pati in hac vita : ergo multo magis pœna inferni : sed delectatio peccati non excedit omne genus delectationis hujus vitæ : ergo acerbitas pœnae secundum intensionem excedit in quantitate delectationem pec-
<--- Page Split --->
cati: ergo non sunt mensurata contra se pœna et culpa, ut videtur.
Solutio. Dicendum, quod mensura pœnae non proportionatur quantitati temporis, vel delectationis, sed potius quantitati radicis et contemptus et imperii voluntatis, ut dicunt Sancti. Verbi gratia, radix peccati contemptus est : et quantitas hujus attenditur penes quantitalem æterni boni increati, quod contemnit : et hoc est bonum quoddam infinitum. Et ideo si finita pœna punitur, hoc erit ex Dei misericordia. Similiter actus peccati est temporalis : sed tamen cum homo voluntarie subdit se peccato, cum scientia ejus quod est non posse resurgere per se, quantum est de se, eligit in peccato esse æternaliter : et per consequens et huic æternitati respondet pœna æterna. Et hoc est quod dicit Gregorius, quod « quia homo peccavit in suo æterno, ideo punitur in Dei æterno. »
Et per hoc patet solutio utriusque objecti.
ARTICULUS VI.
An per sententiam sacerdotis præveniatur sententia judicis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B, post initium : « Et non præveniri sententiam judicis, etc. »
Videmus enim, quod tota die prævenitur per pœnitentiam temporalem.
Item, Joan. xx, 23 : Quorum remiseritis peccata, etc. Et, Matth. xvi, 19 : Quodcumque solveris, etc.
Constat autem, quod hoc totum intelligitur quoad pœnam : quia Deus per se absolvit a culpa : ergo sententia judicis prævenitur.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod per sententiam sacerdotis non prævenitur senten-
tia judicis : quia eadem est sententia judicis et sacerdotis, si ordine clavium sacerdos pœnitentiam injungit. Si autem ordinem clavium non servat, tunc est sententia hominis, non Dei : et tunc iterum non prævenit eam, quia non recedit propter hoc sententia Dei a peccatore, qui volens decipitur a sacerdote.
Unde primæ auctoritates, et prima ratio loquuntur de sententia judicis, ministerio sacerdotis inflicta. Et per hoc patet solutio.
ARTICULUS VII.
An pro levi culpa, ut in sabbato colligere ligna, debuit infligi mors ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, B, sub medio : « Et qui in sabbato ligna collegerat, etc. »
Videtur enim velle, quod culpa hujus Israelitæ levis fuerit: cum tamen lapidatus fuerit, et pro culpa levi mors non fuisset inflicta.
Item, Legitur, Levit. xxiv, 14 : Educ blasphemum extra castra. Ergo blasphemavit : et blasphemia est peccatum in Spiritum sanctum : et hoc est peccatum quod non remittitur nec in hoc sæculo, nec in futuro : cum tamen Littera innuat, quod ille postea non fuerit pumitus.
Solutio. Dicendum, quod levitas culpæ istius significata est ex specie peccati duplicis, scilicet collectionis lignorum in sabbato, et maledictionis qua maledixit non Deo, sed viro Israelitæ : et de his tantum duobus peccatis loquitur.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod graviter tunc peccata puniebantur propter legis recentiam et rigorem, ut alii terrerentur, et non propter gravitatem peccati.
<--- Page Split --->
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod sicut dicit Richardus de sancto Victore, aliud est spiritus blasphemiæ, et aliud blasphemia : quia spiritus blasphemiæ est, quando blasphemans non ignorantiam, sed malitiam spirat in blasphemando, sicut patet, Matth. xii, 24, et Luc. xi, 13, ubi videbant signa indicantia spiritum Dei, et in Beelzebub dicebant ea fieri. Blasphemia autem fit quandoque ex ignorantia, vel provocatione : et tunc non est peccatum in Spiritum sanctum : et tale fuit illius Israelitæ, qui forte pænituit inter ictus lapidum : et tunc merito patientiæ remissum est ei peccatum.
DIVISIO TEXTUS.
fides est virtus qua creduntur invisibilia propter primam veritatem : et de hac non loquitur hic. Fides iterum est credulitas quaedam rationis de aliquo apprehensio, secundum quod dicit Philosophus in III de Anima, quod opinio juvata rationibus fit fides : et sic consuevit dici, quod fides est alicujus opinati vel sciti : et sic loquitur hic Ambrosius. Unde sensus est : Si fides, id est, conscientia delicti desit, quia delicta nemo intelligit : pœna satisfacit, quia talia Deus aut pie patientia pœnarum indulget, aut revelat ad confitendum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sensus auctoritatis Apostoli est : Omne quod non est ex fide, id est, contra fidem, peccatum est : quia qui facit contra conscientiam, aedificat ad gehennam.
Ad alia duo dicendum, quod loquitur de fide virtute.
« Alias quoque auctoritates, etc. » Hæc est secunda pars, et dividitur in duas partes : in quarum prima ponit objectiones, et in secunda solutionem, ibi, C, « His responderì potest, etc. »
ARTICULUS IX.
An satisfaciens in peccato mortali satisfecerit ?
ARTICULUS VIII.
An sine fide aliqua pœna sit satisfactoria ?
Dubium autem incidit de hoc quod dicit in prima parte, ibi, B, § 2, in textu Ambrosii : « Secunda, per punitionem : ubi etsi fides desit, etc. »
CONTRA enim est illud Apostoli, ad Roman. XIV, 23 : Omne quod non est ex fide, peccatum est. Et, ad Hebr. xi, 6 : Sine fide impossibile est quemquam placere Deo. Fortassis et displicere necesse est : ergo videtur, quod sine fide pœna non sit satisfactoria.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2, in fine: « Longe videtur hoc a ratione, et Ecclesiæ consuetudine : quæ pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis pænitentiam imponit. »
Videtur enim, quod Ecclesia ei non injungit aliam pœnitentiam sicut et isti dicunt.
- Ponamus enim, quod sacerdos injunxerit alicui, quod iret ultra mare, vel quod daret centum marcas argenti : et perficiat iter, vel det argentum in mortali peccato, Ecclesia ei non injungit ut iterum hoc faciat : ergo ipse est absolutus : ergo explevit pœnitentiam : ergo non tenebatur hoc facere in charitate.
SOLUTIO. Æquivocatio est in fide : quia
- Item, Præcepta Dei non includunt gratiam, ut multi dicunt : quia non præ-
<--- Page Split --->
cipitur nisi actus: ergo sacerdos non intendit, quod perficiat pœenitentiam existens in charitate : si ergo non existens in charitate hoc impleat, videbitur esse absolutus.
SOLUTIO. Credimus, quod si aliquis in peccato existens, solvat quod injunctum est, non oportet, quod postquam pœenituerit, iterum solvat: sed tamen oportet quod conteratur, et confiteatur, et satisfaciat de eo quod non fecit injunctum eo modo quo debuit. Non ergo proprie satisfecit, ut videtur: quia contritio et satisfactio respiciunt peccati dimissionem quantum ad essentiam, pro qua dimissione debet homo fieri gratus Deo: et ideo non possunt fieri sine cha-
ritate: sed differunt, quia contritio non solum fit in charitate, sed ex charitate, cum per eam deleatur culpa, ad cujus deletionem exigitur motus liberi arbitrii informatus gratia. Sed licet necesse sit quod satisfactio sit in charitate, non tamen necesse est quod semper fiat ex charitate. Sed confessio non respicit dimissionem peccati per se, sed solum dispositionem ad dimissionem culpae, quia fit ministro Ecclesiase, ut cognoscat quanta et quae sit culpa, ut sic injungat pœenam debitam. Ideo in peccato existens potest solvere debitum, sed non satisfacere : quia solutio tantum respicit quantitatem debiti, sed satisfactio hanc respicit, et adhuc dicit ut fiat secundum voluntatem beneplaciti ejus cui fit.
C. Quomodo accipienda sunt præmissa ?
His responderi potest sic, Illud Gregorii : « Pluit Dominus, etc., » non ad criminis veniam, sed ad operis pravi desertionem referendum est : ut ideo pars civitatis dicatur complui, quia ab actu et delectione peccati cui ante serviebat, modo cessat : non quod ejus veniam habeat. Vocaturque pluvia illa talis continentia qua ab opere peccati revocatur : quia ex fonte gratiae Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad pœenitentiam veniat : vel eo minus a Deo puniatur qui diuturniori delectatione et actu peccati majus sibi accumulasset tormentum. Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur, Evangelice sententiae contraire videbitur 2. Si enim propter misericordiam qua quis proximo suo non miseretur, etiam quae dimissa sunt, replicantur ad pœenam : multo magis quae nondum sunt dimissa propter odium fraternum ad pœenam reservari probantur. Et si ille qui arbiter suae voluntatis constitutus est, non potest inchoare novam vitam, ut ait Augustinus, nisi pœeniteat eum veteris vitae : quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet, qui odii vetustatem non deposuit?
<--- Page Split --->
Illud etiam quod Ambrosius ait : « Et si fides desit, pœna satisfacit, etc., » non de fide intelligitur, qua creditur in Deum, sed de conscientia delicti. Deest enim fides, cum conscientia peccati non subest. Nam cum delicta omnia nemo intelligat, est aliquando in homine peccatum cujus non habet conscientiam. Unde Apostolus : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum 1. Cum ergo quis flagellatur pro peccato cujus non est conscius, si patienter fert pœnam et humiliter amplectitur, cogitans se forte peccatum habere quod non intelligit, et pro eo puniri a Deo, pœna illa satisfacit et relevat gravatum. Ad hoc autem quod objicitur de satisfactione illa : si satisfaction non fuit, iterum imponenda est. Si vero iterum imponenda non est, satisfactione fuit : et si satisfaction fuit, veniam impetravit. Responderi potest satisfactionem ideo non fuisse, quia ille dignos fructus pœnitentiae non fecit. Est enim satisfaction pœnitentiae, ut ait Augustinus, peccatorum causas excidere, nec suggestionibus 2 eorum aditum indulgere 3. Item, Sane qui scelerate vivunt, nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora sua eleemosynas frequentare non cessant : frustra ideo sibi blandiuntur, quia Dominus ait : Date eleemosynum : et ecce omnia munda sunt vobis 4. Hoc enim quam late pateat non intelligunt. Multa enim sunt genera eleemosynarum : quæ cum facimus, adjuvamur. Non solum qui dat esurienti cibum, sitienti potum, et hujusmodi : sed etiam qui dat veniam petenti, eleemosynam dat : et qui emendat verbere in quem potestas datur vel coercet aliqua disciplina, vel orat ut ei peccatum dimittatur, eleemosynam dat : quia misericordiam præstat. Multa enim bene 5 præstantur invitis, quando eorum consulitur utilitati et non voluntati : sed ea major est qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit 6. Minus enim magnum est erga eum esse benevolum qui tibi nihil mali fecit. Illud multo grandius ut tuum etiam inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest facit, semper bonum velis faciasque quod possis. Quod ergo Dominus ait : Date eleemosynam : et omnia munda sunt vobis : itane intellecturi sumus, ut non credentibus in Christum munda sint omnia, si eleemosynas istas dederint ? Qui enim vult ordinate eleemosynam dare, a se debet primum 6 incipere, et eam primum sibi dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae : verissimeque dictum est,
<--- Page Split --->
Miserere animæ tuæ placens Deo 1. Non ergo se fallant, qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecuniæ impunitatem se emere æstimant, in peccatis permanentes : quæ ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam 2 : et qui odit animam suam, non est misericors ei, sed crudelis. Diligendo quippe eam secundum sæculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam per quam fit munda, odiat eam secundum sæculum, et diligat eam secundum Deum. Hac eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora. Ad quod hortans Christus ait : Mundate quæ intus sunt 3. Immundis enim nihil est mundum : sed polluta sunt eorum mens et conscientia, ut ait Apostolus 4. Immundi vero sunt omnes, quos non mundat fides, qua creditur in Christum : de qua scriptum est, Mundans fide corda eorum 5. Sed ne istas eleemosynas quæ fiunt de fructibus terræ, respuere Christus videretur : Hæc, inquit, oportuit facere, scilicet judicium, et charitatem Dei : et illa non omittere 6, id est, eleemosynas fructuum terrenorum.
Ex his datur intelligi, quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt : quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nec proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibiipsis crudeies existunt, non placentes Deo. Non ergo dicenda est illa peccati satisfactio, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in altero. Quia nihil prodest jejunare, et orare, et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato : et si aliquando conversus tacitum peccatum sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda est ei satisfactio : quia de primo condigne non satisfecit.
DIVISIO TEXTUS.
secundum opinionem aliorum, in quibus tamen videtur fuisse. Tertio, confirmat solutionem per auctoritates, ibi, F, « Satis arbitror, etc. »
« His responderi potest, etc. » Hic incipit solvere. Et dividitur in tres partes : in quarum prima solvit secundum suam opinionem : in secunda autem
Et subdivisio harum partium per se patet.
Sed incidunt hic quaestiones utiles et multæ.
<--- Page Split --->
data tantum facta, valere videtur ad dele tionem peccati.
SED CONTRA :
Supra habitum est, quod opera mortua Deo non placent : et non contingit satisfacere nisi per opera Deo placentia : ergo non contingit satisfacere per opera mortua : sed extra gratiam non fiunt nisi opera mortua : ergo extra gratiam nulla fiunt opera satisfactoria : ergo nulla satisfactio : ergo, etc.
Item, Satisfacere plus est quam mereri : quia mereri non dicit nisi opus dignum vita aeterna, et satisfacere dicit hoc et solutionem debiti pene : sed non contingit mereri, quod minus est, sine gratia : ergo etiam non contingit satisfacere, quod majus est, sine gratia.
Solutro . Hæcquæstioferedeterminataest , ubiquæsitumestdeoperibusextracharitatemfactis , utrumpossintesseoperapentientiæ : etideohicsupponiturquodibidictumest , scilicetquodoperapentientiæ , sicutetcæteraoperainqui - busquæriturplacatioDei , sintfactase - cundumvoluntatemetacceptionemdi - vinam : acceptioautemDeinonestinnobisexnobis , necinoperenostroexnobis , velexoperenostro , sedpotiusexeoquodaccepimusabipso : ethocestgratumfaciens : etideooportettaliaoperaessefactaingratiagratumfa - ciente .
DICENDUMergoadprimum , quodcessa - tioabactupeccati , extimoreserviliprovenitquiestdonumSpiritussancti , etideodiciturinstillatioafontegratiæ : ettamentimorservilisnonestgratiagratumfaciens , seddispositioquædamadipsam .
AdALIUDdicendum , quodsinegratianoncontingitsatisfacere , etnonestsi - m i l e : quiadicitur , I R e g . x v i , 7 : Homovideteaquæparent , Dominusautemin - tueturcor : etideohominicontingitsa - tisfaceresecundumfaciem , sednonDeo , nisicorsatisfacientissitreconciliatumDeo .
An satisfaciens indigeat gratia gratum faciente ut satisfaciat ?
PRIMAquæstioestdehocquoddicit , i b i , C , § 1 , postinitium : « QuiaexfontegratiæDeiidcordiinstillatur , e t c . »
Videtur enim ex hoc quod gratia vel stilla gratiae est in peccatore, adhuc in peccato existenti : et cum habens gratiam possit satisfacere, videtur, quod satisfaciens non indiget gratia gratum faciente ad hoc ut satisfaciat.
Item, Hoc videtur a simili, quod etiam sine gratia hoc possit : quia si quis satisfacere debet homini de lesione, et injungatur ei exsilium, vel jejunium, vel aliquid tale : non requiritur utrum in statu gratiae persolvat pœenam, vel non, dummodo solvat eam : ergo videtur, quod similiter est satisfaciendum Deo.
Item, Restitutio est pars satisfactionis, et ipsa potest fieri etiam in statu peccati mortalis : ergo et satisfactio.
Quodautemrestitutiopossitfieriinstatumortalispeccati , probatur , L u c . x i x , 8 , deZachæoquidicit : Siquidali - quemdefraudavi , reddoquadruplum : ergovideturhaberepropositum .
- Item, Levit. xxv, 23 : Si attenuaetus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, etc. Et sequitur, yv. 26 et 27 : Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redinendum potuerit invenire, computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit. Sed secundum Interlineares ibidem, possessiuncula est conversatio, quae venditur diabolo cum homo mortaliter peccat : et computabuntur fructus satisfactionis ab eo tempore quo vendidit, id est, ab eo tempore quo mortaliter peccavit : ergo satisfactio n mortali peccato, vel cum gratia gratis
<--- Page Split --->
Ad 3. Ad alud dicendum, quod restitutio non est pars essentialis satisfactionis, sed praeexigitur per modum fundamenti. Unde cum restitutio est de his quae fiunt homini, qui judicat secundum faciem, non semper oportet quod fiat in charittate. Aliter etiam potest dici, et est alia causa ejusdem, quod restitutio non fit nisi in ablatione rerum corporalium, et cum actus simpliciter corporalis sit, non spiritualis, non oportet talem actum fieri in charitate.
Ad ultimum dicendum, quod non intelligitur, quod fructus computetur ex tempore quo peccavit, sed potius sic a die quo vendidit, id est, quo ultimo in venditione fuit. Fuit autem ultimo in vendendo quando ultimo fuit in peccato, post quod tempus ncn fuit in peccato : quia tunc incipiebat converti : ita scilicet, quod praepositio, cum dicitur a die, notet terminum extra, non intra. Et tunc patet, quod non sequitur, quod possit satisfacere maunens in mortali peccato.
ARTICULUS XI.
An oporteat quemlibet satisfacere qui deliquit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2 : « Est enim satisfactio pænitentiæ, ut ait Augustinus, peccatorum causas excidere, etc. »
Et quaeruntur hic tria, scilicet an conveniat satisfacere ?
Secundo, De diffinitione satisfactionis hic posita.
Tertio, Qualiter opus satisfactionis differt ab aliis partibus pœenitentiæ, scilicet ab opere confessionis, et cumpunctionis ?
quia hic qui satisfacit laeso, mensurat hoc quod facit ad quantitatem laesionis quam intulit, et similiter ille qui satisfacit damnificato. Et eodem modo qui satisfacit Creatori. Ergo satisfacere non est, nisi aequale impendatur damno vel laesioni : sed nullus potest aequale impendere laesioni, et ingratitudini Dei quam infert peccando : ergo nullus potest satisfacere.
Item, Magis tenetur satisfacere qui leadit majestatem regis vel principis, quam qui leadit aequalem sibi : ergo in infinitum magis tenetur qui offendit infinite altiorem majestatem, quam sit regis vel principis : sed quilibet peccans mortaliter, offendit infinite altiorem majestatem, quam sit regis vel principis : ergo in infinitum tenetur : sed constat, quod non potest solvere infinitum : ergo non potest satisfacere.
Item, Isa. LXIV, 6 : Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Ergo non sunt satisfactoriæ : et non possunus aliter satisfacere nisi operibus justitiæ : ergo cum illa non habeamus, videtur quod satisfacere non possumus.
Item, Si aliquis duas habet rationes debiti, scilicet quod sit servus qui nihil potest possidere nisi nomine et jure domini, et ita contraxerit mutuum ab eodem, vel alio : si totum quod habet debet solvere pro una debiti ratione, non potest aliud solvere debitum : sed sic est de quolibet homine : quia ipse ex conditione naturae debet Deo quidquid est, et quidquid potest : ergo pro peccatis non habet quod reddat : sed omnis satisfaciens aliquid reddere debet : ergo nullum hominem contingit satisfacere pro peccatis.
Sed contra :
- Osee,xiv, 3: Omnem aufer inquiutatem, accipe bonum : et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Ergo contingit reddi : ergo satisfacere.
Ad primum sic proceditur :
Satisfacere mensuratur ad aliud ad quod terminatur satisfactio : quod patet :
Item, Matth. xvn, 26 : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
Solutio. Dicendum, quod duplex est solutio.
<--- Page Split --->
satisfactio, scilicet secundum æquale juris, et secundum arbitrium ejus cui facta est injuria. De prima satisfactione non contingit satisfacere Deo ab aliqua creatura pura : sed de secunda contingit, quia contingit Deo solvere pro peccato quod exigit a nobis. Unde, Michææ, vt, 6 : Quid dignum offeram Domino, etc. ? Et sequitur, y. 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid, etc.
Et per hoc patet solutio ad duas rationes primo inductas, quae procedunt ac si satisfactio pro peccatis sit secundum æquale juris quod mensurat inter damnum illatum, sive inter injuriam patientis et agentis.
Ad aliud dicendum, quod justitiæ nostræ dupliciter considerantur, scilicet in comparatione ad nos, et in comparatione ad gratiam informantem quam habemus a Deo. Et primo modo humiliando dicit Isaias, lx iv, 6, quod universæ justitiæ nostræ sunt sicut pannus menstruatæ, quia multi sunt defectus nostri. Secundo autem modo considerata opera nostra sunt Deo accepta.
Ad aliud dicendum, quod licet totum debeamus quod sumus et possumus ratione conditionis, non tamen totum hoc exigit Deus a nobis quod debemus jure stricto : et ideo secundum suum arbitrium possumus satisfacere etiam de peccatis.
ARTICULUS XII.
An diffinitio satisfactionis sit bona ?
Secundo, Quæritur de diffinitione hic posita 1.
Et quæritur primo, quid dicatur hic peccatorum causas excidere ?
Dicit enim Augustinus, quod peccatum non habet causam, et cujus non est causa, illius non contingit excidere causam : ergo nihil videtur esse quod dicitur in Littera.
Item, Dionysius : « Peccatum est incausabile et involuntarium et infecundum et pigrum. » Et ex hoc sequitur idem quod prius.
Præterea, Si non fiat vis in hoc: sed dicatur, quod voluntas deficiens est causa peccati : videtur, quod adhuc nihil sit quod dicit : quia satisfacere est actus et opus satisfacentis : excisio autem voluntatis deficientis, non est opus satisfactionis, sed solius Dei, cujus est convertere voluntatem : ergo satisfacere non est causas peccatorum excidere.
Item, Causa peccati est quæ tenet peccatum in anima : ergo fortius est adhærens, quam peccatum ipsum : sed peccatum non solvitur nisi a Deo : ergo nec causa peccati : ergo hoc non est opus satisfacentis.
Item, Hæc causa quæ exciditur, est causa peccati : sed dicit Boetius, quod causa est ad cujus esse sequitur aliud : ergo existente causa peccati in anima, existit peccatum in eadem : sed non contingit satisfacere eum qui est in peccato, ut prius habitum est : ergo non contingit satisfacere eum qui est in causa peccati : ergo satisfacientem non contingit excidere causas peccatorum.
Item, Causa ista peccatorum excidenda de qua loquitur diffinitio : aut est conjuncta, aut remota. Si conjuncta sit : tunc existente causa, inest peccatum in anima, ut jam probatum est. Si remota : sed hoc est voluntas naturalis hominis, vel liberum arbitrium flexible in malum : ergo contingit naturalem voluntatem excidere per opus satisfactionis, quod est omnino absurdum.
Præterea, Alia via disputandi videtur, quod male sit diffinitio tradita : quia
1 En ista diffinitio ex Augustino : « Est enim satisfactio pænitentiæ peccatorum causas exci-
<--- Page Split --->
satisfactio respicit læsionem, vel injuriam alteri illatam : ergo debet diffiniri per comparationem ad injuriam illam restituendam per rigorem juris vel arbitrium voluntatis ejus cui illata est injuria : sed hoc non fit hic, sed potius diffinitur secundum id quod facit pœnitens in satisfactione : ergo male diffinitur.
- Præterea, Causa peccati in homine fomes est : et ille non exstinguitur in hac vita : ergo non contingit causas peccatorum excidere : sed contingit satisfacere, ut prius habitum est : ergo satisfacere non est causas peccatorum excidere.
et tamen non satisfacit : ergo non est bona diffinitio Anselmi.
Præterea, In IV Ethicorum dicitur, quod magnanimitatis est honorem sibi et aliis impendere : ergo hoc non est satisfactionis.
Item, Primo Ethicorum dicitur, quod honor quaeritur propter virtutem, et præcipue ab his qui noscunt virtutem ejus quem honorant : ergo et impeditur in testimonium virtutis : sed satisfactio est recompensatio peccati : ergo videtur, quod male diffiniatur per impensionem honoris.
ULTERIUS quaeritur de altera parte 1 1 1 1 1 1 1 1 1 1 diffinitionis quam ponit, cum dicit : « Nec suggestionibus eorum aditum indulgere. »
Cum enim satisfactio sit pro peccato præterito : suggestionis autem aditus exspectetur in futurum, videtur quod hoc secundum non sit de essentia satisfactionis : ergo male ponitur in diffinitione ejus.
Item, Suggestio videtur esse idem quod causa peccati : ergo idem bis ponitur in diffinitione eadem.
Item, Ex hac ultima parte sequi videtur error qui condemnatus est in diffinitione præcedenti, scilicet quod ille qui suggestioni peccati dat aditum, non satisfacit : sed ille qui post pœnitentiam, incidit in peccatum, suggestioni peccati dat aditum : ergo non satisfacit : ergo non pœnitet : quia satisfactio est pars pœnitentiae.
ULTERIUS quaeritur, quia Anselmus videtur dare aliam diffinitionem satisfactionis in libro Cur Deus homo, sic dicens : « Satisfacere Deo est debitum honorem impendere : » ergo videtur, quod hic male diffiniatur.
Item, De diffinitione Anselmi objicitur, quia non est convertibilis : constat enim, quod innocens servans mandata Dei, debitum honorem Deo impendat :
SOLUTIO. Dicendum, quod satisfactio tripliciter potest diffiniri, scilicet secundum substantiam, ut satisfactio sit damni vel injuriae illatae recompensatio secundum judicium et juris ordinem, vel arbitrium ejus cui injuria est illata.
Diffinitur etiam quandoque secundum quod est pars sacramenti pœnitentiae, quod est medicina peccati actualis : et sic diffinitur per medicamentum vulneris quod facit in satisfaciente, et hæc est propria diffinitio ipsius in tractatu isto : et ideo sic diffinitur in Littera. Sanatur enim vulnus per illud quod causæ peccatorum exciduntur, et non indulgetur ulterius aditus suggestioni : et ideo sic inducitur hic illa diffinitio.
Tertio diffinitur in comparatione ad finem : cum enim Deum nec lædere nec damnificare possumus, peccando ei honorem debitum subtrahimus : et hoc fine satisfacimus, ut debitus ei honor, et prius subtractus restituatur : et sic ab Anselmo diffinitur : et ex illa diffinitione extrahitur quasi veritas totius hujus quæstionis.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod causa peccati dicitur collecta ex tribus, scilicet libidine incensa per peccati actum et consuetudinem, et reliquiis peccati præteriti, et occasionibus peccandi, ut sunt locus, societas, tempus, et hujusmodi. Voluntas enim affecta his tribus peccat, licet non necessario : quia cogi non potest, ut statim patebit infra in hac eadem solu-
<--- Page Split --->
tione. Quod autem dicit Augustinus, quod peccatum non habet causam, intelligendum est, efficientem, quae univoce vel æquivoce agendo det ei essentiam in eo quod malum est, sicut videmus calidum cum calefacit, univoce actione dare suam essentiam secundum speciem eamdem calefacto : et calidum cum arefacit, extrahendo humidum, æquivoce actione inducit ariditatem, quæ est essentia quædam. Sed privationes non habent essentias. Unde nihil est causa efficiens cæcitatis : quia cæcitas cum non sit essentia aliqua, a nullo recipit essentiam : et ita est de malo in eo quod malum, et de peccato in eo quod peccatum. Sed tamen actus peccati sub deformitate habet causam partim efficientem, et partim deficientem, sicut notatur supra secundum librum Sententiarum. Hæc autem causa conjuncta cum tribus dictis inclinatur ad bonum commutabile, et per consequens avertitur a Deo, et sic efficitur causa peccatorum.
potius de remota : et hæc est duplex, scilicet remotissima, et hæc est sola voluntas : et propinquior, et hæc est voluntas affecta et inclinata tribus quæ dicta sunt. Et ideo illa per contrariam consuetudinem boni, satisfactione sunt excienda.
Ad ALIUD dicendum, quod diffinitur hic satisfactio prout est pars medicinalis sacramenti pœnitentiæ : et ratio hujus supra dicta est : sed modo quo procedit objectio, diffinienda est a legibus, vel ethico, vel politico : hoc autem signum est, quod opus satisfactionis injungitur per contrarium ejus, per quod magis in peccatore fuit occasio peccati, ut lascivo jejuniurn, superbo oratio, et avaro eleemosyna : quia, sicut dicit Beda, non sanat oculum quod sanat calcaneum, nec e contra.
Ad ALIUD dicendum, quod licet fomes non posset excidi in toto in hac vita, debilitari tamen potest et sopiri : et hoc sufficit excisioni.
Per hoc patet solutio ad secundum.
Ad ALIUD dicendum, quod solus Deus per aversionem a culpa, convertit voluntatem : sed tamen adhuc manet ligata prænominatis tribus : et hæc solvuntur satisfactione per consuetudinem boni.
Ad ALIUD dicendum, quod duplex est causa, scilicet quæ est per modum privationis formæ : quia peccatum formalem causam non habet in quantum peccatum est : et hæc est aversio voluntatis ab incommutabili bono : et hanc excidit Deus. Sed causæ prædictæ quæ sunt per modum inclinantium, et quasi quædam infirmitates ex peccato relictæ, sunt pœnæ potius, et non causæ : et ideo illas potest homo excidere.
Ad ALIUD dicendum, quod dictum Boetii intelligitur de vera causa : sed peccatum non habet vere causam : sed sunt quædam inclinantia ad ipsum, et illa large dicuntur hic causa.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod non intelligitur de causa conjuncta et propria, sed
Ad ID quod ulterius quæritur de se-ul cunda parte diffinitionis, dicendum, quod licet peccatum sit futurum de quo est suggestio, tamen causa trahens ad ipsum est præsens in subjecto, et hoc respicit satisfactionem, ut dictum est.
Vel dicatur melius, quod non indulgere aditum suggestioni refertur ad fundamentum satisfactionis : et hoc secundum propositum, ut scilicet non proponat ulterius consentire diabolo : et secundum hoc ponitur in diffinitione satisfactionis : quia, ut dicit Gregorius, « sicut omnia medicamenta nihil valent ad sanandum vulnus, quamdiu ferrum infixum fuerit, nisi extrahatur : ita omnia beneficia nihil proderunt, nisi ipsum peccatum relinquatur. » Unde ita cadit in diffinitione satisfactionis sicut pœnitentiæ : quia sine ipso non potest esse satisfaction, licet non sit de substantia ipsius.
Ad ALIUD dicendum, quod suggestio M refertur ad dæmonem, sed causa peccati ad hominem, secundum tria trahentia quæ supra dicta sunt. Sicut enim dicit
<--- Page Split --->
spectu Ecclesiæ : et ideo totus homo tunc punitur, quia pœna interior manifestat se in exteriori. Et quia totus homo tunc habet pœnam, propter hoc (ut quidam dicunt) magis dicitur satisfactio. Sed prima solutio melior est : quia, sicut habitum est, satisfactio respicit judicium arbitrii voluntatis divinæ.
ARTICULUS XIV.
An eleemosyna sit in genere virtutis ?
Per hoc patet responsio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod beatus Augustinus large sumit satisfactionem pro omni pœna quæ portatur pro peccatis, sive sit injuncta, sive non : sed satisfactio proprie sumpta, non pro tali pœna accipitur.
Expositio textus.
Quæritur ergo primo de genere eleemosynæ, Utrum sit in genere virtutis ?
Videtur enim quod sic :
- Dicit enim Commentator super IV Ethicorum, quod proprium virtutis est, quod actus ejus est laude dignus : et hoc trahitur de primo Ethicorum ex textu: sed actus eleemosynæ laudabilis est : ergo est actus virtutis : ergo eleemosyna est alicujus actus virtutis.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, in medio : « Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc. »
In hac enim parte est magna quæstio de eleemosyna, quam dividemus in partes propter Litteram.
- Item, Consuevit dici ab omnibus, quod actus virtutis est super quem cadit præceptum divinum. Et hoc ab auctoritate habetur in V Ethicorum ex textu, et in commento, ubi distinguitur inter justum legale, et justum virtutis justitiæ specialis. Constat autem, quod præceptum est de danda eleemosyna : . ergo est actus alicujus virtutis.
Et hic quæremus sex articulos, scilicet in quo genere sit eleemosyna, quid sit, et utrum sit in præcepto vel in consilio? Ubi etiam determinabitur ad quod præceptum reducatur, et qualiter distinguitur ab aliis partibus satisfactionis : et utrum magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori, sive in quantitate dati exterioris? Et sexto, utrum eleemosyna possit esse sine compassione, vel compassio sit ei essentialis? Hæc enim sex quæruntur de eleemosyna secundum se.
Item, Fere ab omnibus supponitur, quod illud quod est meritorium, est actus alicujus virtutis : sed constat, quod actus eleemosynæ est meritorius : ergo eleemosyna est actus alicujus virtutis.
Item, Id quod operatur ad vitii expulsionem, habet contrarietatem ad vitium : hoc autem facit eleemosyna, ut dicitur, Luc. xi, 41 1 : ergo eleemosyna habet contrarietatem ad vitium, vel vitii actum : sed nihil habet contrarietatem hujusmodi, nisi virtus vel actus virtutis : ergo eleemosyna est actus alicujus virtutis.
Postea autem procedendo in Littera quæremus de eleemosyna secundum tres alias considerationes, scilicet ex parte dantis, et dati, et ejus cui danda est.
SED CONTRA hoc obiicitur sic :
- Omne gratuitum bonum et virtutis, exemplarem habet in Deo virtutem : sed eleemosyna non habet : ergo eleemosy-
<--- Page Split --->
na non est opus alicujus virtutis. PROBATUR autem prima ex hoc quod virtus perfectissimum bonum est : et hoc non est tollendum perfectissimo et summo bono. SECUNDA autem probatur ex hoc quod in quo non est passio, in eo non est compassio : et eleemosyna est cum compassione, sicut ostendit suum nomen : et hoc supponitur, et probatur supra. In Deo autem nec est passio, nec compassio.
- Item, Tria sunt in anima, scilicet passiones, potentiae, et habitus, ut dicit Philosophus. Virtus autem in genere habitus est, et non passionis : ergo quod est in genere passionis, non est virtus : sed compassio ex qua procedit actus per quem notatur eleemosyna, in genere est passionis, sicut ostendit suum nomen : ergo eleemosyna est actus istius passionis : ergo non est actus alicujus virtutis.
Si dicas, quod est actus utriusque : quia misericordia est pars justitiae : hoc non videtur : quia, Matth. v, 7 et 6, beatitudo justitiae sequestratur a beatitudine misericordiae. Dicit enim postea, Beati misericordes : et prius dicitur, Beati qui esurirunt et sitiunt, etc. Ergo sunt virtutes diversae : ergo quod est actus unius, non est actus alterius.
VIDETUR autem alicui, quod sit actus pietatis : quia, I ad Timoth. iv, 8, dicitur, quod pietas ad omnia utilis est. Et exponitur de eleemosyna. Cum igitur pietas nec sit misericordia, nec justitia, videtur quod eleemosyna nec sit misericordiae, nec justitiae actus.
SOLUTIO. Dicendum, quod eleemosyna solutio. est actus virtutis, quae est misericordia, ut puto : licet quidam aliter dicant, quorum non possum intelligere rationem.
Sed TUNC ulterius quaeritur de eleemosyna in specie, cujus dicitur esse virtutis ?
Et videtur, quod sit justitiæ : quia
- Matth. vi, 2, super illud : Cum facis eleemosynam, etc., dicit Glossa interlinearis : « Eleemosyna est pars justitiae. »
AD PRIMAM ergo partem quaestionis respondendum videtur, quod primae rationes verum concludunt : licet quaedam quoad vim inferendi habeant calumniam : quia non est universaliter verum, quod id quod habet laudem, sit opus virtutis : sed de hoc alius erit sermo.
- Item, Omne satisfactorium reducitur ad virtutem cujus est satisfacere : sed eleemosyna est satisfactoria, ut in Littera dicitur : ergo reducitur ad virtutem cujus est satisfacero : haec autem est justitia : ergo eleemosyna est actus justitiae.
Sed CONTRA videtur, quod sit actus misericordiae, quod elicitur ex suo nomine : quia
Dicitur ab Eaoc, quod est misericordia, sive miseria : quia miseriam alienam facit suam. Hoc autem est misericordiae : ergo eleemosyna est actus misericordiae.
Item, Super illud Psalmi xxxvl, 26 : Tota die miseretur, dicit Glossa : « Eleemosyna a misericordia incipit, et postea manum aperit : » ergo movens ad actum eleemosyna est misericordia : non ergo est actus justitiae.
Ad id autem quod contra objicitur, Adobjeet. 1. dicendum quod virtutes diversimode habent exemplar in Deo : est enim in virtute quoddam perfectum, et quoddam imperfectum, quod est virtutis in quantum est in natura imperfecta, et evacuabile est ab ipsa, quando natura imperfecta transit ad statum perfectionis : sicut patet in fide, in qua ipsa visio perfeeta est, et modus visionis imperfectus, et secundum visionem habet exemplar, et non secundum speculum et ænigma. Ita dico hic, quod eleemosyna et misericordia ratione subventionis miseriae, habent perfectionem : sed compassionem habent ex parte deficientis naturae et passibilis quam perficiunt. Et ideo secundum subventionis rationem habent exemplar, quia Deus præcipue miseris subvenit,
<--- Page Split --->
sed non ratione compassionis quæ perfecissimæ naturae non convenit. Et hoc est quod dixerunt antiqui Doctores nostri, quod misericordia in Deo sonat effectum, non affectum.
ARTICULUS XV.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod licet virtus non sit passio, sed habitus, est tamen virtus mortalis circa passiones vel operationes, ut dicit Philosophus. Et ideo nihil prohibet actum virtutis esse in passione, licet primum motivum sit habitus. Et ita dicendum hic videtur, quod habitus quidam est qui movet ad bene compatiendum : et ulterius ad dandum ei cui compatimur, quæ dato est cum aliqua passione, licet non sit ex ipsa sicut ex primo movente ad actum.
Ad quest.
Ad secundam partem quaestionis dicendum est, quod est opus misericordiae : sed sicut nos ante in praecondenti distinctione notavimus, actus qui est unius virtutis per se et proprie, quem vocant antiqui Magistri elicitum, potest esse alterius ut imperantis : et sic potest esse justitiae vel pietatis. Justitiae quidem erit, sicut dans dat de superfluo, considerando quod superflui potius est dispensator pauperum, quam dominus. Et considerando ex parte pauperis, quod licet sit pauper rebus, tamen habet vicem Christi in accipiendo, qui universorum est Dominus : tunc enim dat ut dispensator pauperi, qui habet rationem patroni, in eo quod accipit vice Christi : sicut dicitur, Matth. xxv, 40 : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Pietatis autem induit rationem, quando aliquis dat motus ex hoc quod pauper est in eadem natura nobiscum, vel imagine divina, sicut et nos : quia politica pietas est benevolentia in eos qui natura conjuncti sunt, ut dicit Tullius. Pietas autem gratuita, est benevolentia in eos qui eadem imagine divina nobiscum insigniti sunt.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
An eleemosyna sit bene diffinita ?
Secundo quæritur, Quid sit eleemosyna ?
Consuevit autem diffiniri eleemosyna a Magistris sic : « Eleemosyna est opus in quo datur indigenti ex compassione propter Deum. »
Sed contra diffinitionem sic objicitur: Nemo dat sibi ipsi : sed eleemosynam impendit aliquis sibiipsi : ergo eleemosyna non est opus in quo datur indigenti. Probatur autem prima ex ratione dandi. Secunda vero scribitur, Eccli. xxx, 24 : Miserere animæ tuæ placens Deo. Et a Gregorio : « Qui misereri vult proximo suo, a se trahat originem miserendi. »
ITEM, Videtur quod non semper eleemosyna sit opus. Quandoque enim non habet aliquis dare, et dat compassionern : ergo videtur, quod tunc nullum est ibi opus operatum : et hoc vocatur hic opus : ergo eleemosyna non est semper opus, ut videtur. Quod autem opus operatum intelligatur esse eleemosyna, patet ex communi usu loquentium, qui rem acceptam propter Deum et ex indigentia vocant eleemosynam.
Ulterius videtur, quod non semper procedat ex compassione.
Dicitur enim, II ad Corinth. ix, 7 : Hilarem datorem diligit Deus. Et loquitur de datibus eleemosynas : ergo magis procedit ex hilaritate, quam ex compassione : ergo etiam magis per hilaritatem est diffinienda.
Item, Ponatur, quod aliquis det quidem libenter sicut liberalis vel magnificus, et tamen non habeat compassionem. Constat, quod ille dat indigenti propter Deum : ergo eleemosynam dat :
<--- Page Split --->
et tamen non procedit ex compassione : ergo compassio non est substantia eleemosynæ : ergo non est per ipsam diffinienda.
ITEM, Objicitur de hoc quod dicit, Indigenti : non enim semper datur indigentibus, sed etiam aliis : sicut patet in clericis, qui nihil indigentes, tamen eleemosynas accipere non cessant, et contendunt, quod illæ dationes eleemosynæ sunt : ergo videtur, quod eleemosyna non semper est datio quæ fit indigenti.
ULTERIUS, Objicitur de hoc quod dicit, Propter Deum.
Finis enim non est essentialis causa rei : sed propter Deum dicit finem : ergo non dicit causam essentialem : ergo den debet poni in diffinitione.
Item, Sit quod aliquis det ex compassione naturali, probatur quod datio illa sit eleemosyna : quia eleemosyna dicitur ab Eaoc quod est misericordia vel miseria, quae passionem vel compassionem significat ex parte accipientis, et ex parte dantis : totum autem quod est ex nomine isto, est in diffinitione ista : Eleemosyna est datio quæ fit indigenti ex compassione : ergo superfluit quod apponitur propter Deum.
DICENDUM ergo ad primum, quod proprie homo non dat sibi, nec eleemosynam impendit sibi.
Ad id autem quod inducitur ad probandum de Ecclesiastico, dicendum quod in illa auctoritate, et littera beati Gregorii, tangitur ordo effectuum misericordiæ : quia sicut charitas in effectu et affectu habet ordinem, ita etiam habet misericordia, ut scilicet non alii sic intendat ut se negligat : nihilominus tamen quia eleemosyna datio quædam est, quæ sibi proprie non fit, ideo eleemosyna proprie circa proximum fit, et non circa seipsum, licet in dando observandus sit ordo, quod homo præponere se debet proximo indigenti.
AD ALIUD dicendum, quod eleemosyna proprie opus est operatum, et non operans. Hoc patet ex quodam verbo quod scribitur a Philosopho in principio Ethicorum, ubi distinguit artes, eo quod in quibusdam finis est opus, et in quibusdam operatio, sicut in musicis : in eleemosyna autem non laudatur datio propter dantem, sed potius datum : non enim præcipitur propter opus operans, sed potius propter opus operatum.
AD OBJECTUM autem contra hoc, dicendum quod ille qui vult dare, et non dat, non facit eleemosynam proprie : sed tamen habet meritum dantis eleemosynam propter completam ejus voluntatem : sicut dicitur, II ad Corinth. vn, 12 : Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet.
Solutio. Dicendum, quod eleemosyna bene diffinita est modo prædicto, secundum quod proprie accipitur. Et est diffinitio quæ invenitur in scriptis doctorum Magistrorum, qui præcesserunt nos in scientia ista.
Dicitur enim eleemosyna communiter et proprie. Communiter vocatur quælibet subventio miseri eleemosyna : et sic homo quando subvenit sibi, facit eleemosynam, et quando etiam subvenit alii quocumque modo. Sed proprie vocatur eleemosyna datio boni alicujus temporalis, vel spiritualis, quod impenditur proximo indigenti propter Deum, in quam proprie tendit compassio : quia compassio est quasi cum alio passio, sicut dicitur, Eccli. xvii, 12 : Miseratio hominis circa proximum suum.
AD HOC autem quod ulterius objicitur contra id quod dicitur ex compassione, dicendum quod eleemosyna semper est ex compassione miseriae quae movet ad dandum : sed est compassio sensibilis multum, et compassio voluntatis, scilicet velle non esse miserum, sive dissensus miseriae quam patitur pauper.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod hilaritas haec intelligitur quae non aufert tristitiam danti per avaritiam dati : sunt enim avari in quibus
<--- Page Split --->
tristitia alienandi datum, aufert compassionem : et sunt in quibus pugnat tristitia alienandi cum compassione, sed tamen vincit compassio : et sunt in quibus non sentitur tristitia propter compassionem : et isti sunt laudabilissimi, qui etiam gaudent dando : et de his loquitur Apostolus. Unde hilaritas est bona conditio dantis : non tamen est de substantia eleemosyna proprie.
ARTICULUS XVI.
An eleemosyna sit de praecepto, vel consilio ? et, si de praecepto, sub quo ?
AD ALIUD dicendum, quod opus liberalis vel magnifici non proprie est eleemosyna, licet discernant cui dandum, et quando, et quantum, ut dicitur in IV Ethicorum : quia non attendunt nec mensurant datum secundum exigentiam et propter Deum : unde bene concedo, quod sic dans, non facit eleemosynam nisi materialiter loquendo.
AD ALIUD dicendum, quod eleemosyna clericis datur ut ministris pauperum, et dispensatoribus eleemosynarum : et ideo quod datur eis, per eos pauperibus mittitur : ipsi autem videant, quod fideliter dispensent.
AD ALIUD dicendum, quod aliter est in moralibus actibus, et aliter in aliis: in aliis enim finis quandoque non est de essentia, sed in moralibus praecipue denominatio est a fine, et ideo est de essentia.
AD ALIUD dicendum, quod qui non dat propter Deum, non meretur, et ideo non dat eleemosynam proprie : quia eleemosyna est opus meritorium vitae aeternae, si fit in charitate : aut vicinitatis ad gratiam, si fit in mortali peccato, sicut in hac eadem distinctione erit quaestio, quando agetur, ad quid valent opera facta in mortali. Est tamen opus laudabile dare etiam ex compassione naturali, et significat naturam de facili inclinabilem in bonum.
Tertio quaeritur, Utrum sit in praecepto, vel in consilio ?
Et hic tria simul quaeremus, scilicet utrum sit in praecepto, et in quo praecepto, et obliget ?
Videtur autem, quod sit in praecepto.
Luc. xi, 41: Quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ibi Glossa : « Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus, vel do consilium, etc. » Ergo vult, quod superfluum dare sit praeceptum.
Item, Matth. vi, 3: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, dicit Glossa: « Conscientiae facienti eleemosynam pro praecepto adimplendo miscet se laudis appetitio. » Ex hoc iterum accipitur, quod sit praeceptum.
Item, Luc. iii, 11 : Qui habet duas tunicas, det non habenti. Glossa : « De duabus tunicis dividendis datur praeceptum. »
Item, Ambrosius: « Pasce fame morientem : si non paveris, occidisti. » Ergo est in praecepto.
Item, Omne hoc est in praecepto, sine quo non est salus: sed sine donatione eleemosynarum ei qui potest dare, non est salus: ergo dare ei qui potest dare, est in praecepto. PROBATIO mediæ. Gregorius : « Minus proximum amare convincitur, qui cum eo in necessitate ea etiam quæ sunt necessaria, non partitur. »
Item, I Joan. iii, 17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, etc.
Item, Hoc accipitur ex Matthæo, xxv, 41 et seq., ubi Dominus pro ratione
<--- Page Split --->
justæ condemnationis iniquorum allegat, quod eleemosynas non dederunt : consilium autem non impletum, non damnat : ergo si eleemosyna esset in consilio tantum, non propter retentionem eleemosynarum Dominus impios condemnaret, ut videtur.
Item, Isa. lvii, 7, requirit Dominus hoc a populo, dicens : Frange esurienti panem tuum, etc. Et subjungit, y. 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet, et hujusmodi. Constat autem, quod si esset consilium tantum, non impediret exauditionem.
Item, Tob. iv, 7 et seq., injungit hoc Tobias filio suo tamquam necessarium ad salutem.
Item, Daniel. iv, 24, hoc dicit Daniel necessarium ad regis pœnitentiam. Ergo est de necessariis ad salutem : ergo est in præcepto.
ad illud : sed hoc est negativum : ergo, etc.
SED CONTRA HOC est quod
Cum dicitur, Honora patrem tuum et matrem tuam 3, dicit Augustinus, quod nomine parentum intelligitur hic generaliter proximus : et per honorem intelliguntur tria, scilicet reverentia, et subventio corporalis, et subventio spiritualis. Sed eleemosyna est subventio proximi corporalis, vel spiritualis : ergo reducitur ad illud præceptum : et hoc est affirmativum : ergo reducitur ad præceptum affirmativum.
Item, Ab omnibus fere dicitur, quod præcepta negativa obligant semper et ad semper : sed dare eleemosynam non obligat semper et ad semper, sed pro loco et tempore : ergo non reducitur ad præceptum negativum.
Sed contra. SED CONTRA videtur, quod sit tantum in consilio.
Luc. iii, 10 : Et interrogabant eum turbæ, etc , ubi dicit Glossa interlinearis : « Ex verbis Joannis terrore concussi, consilium quærunt : sed Joannes respondit, quod eleemosynis intenderent : » ergo respondit consulendo : ergo eleemosyna est consilium, ut videtur.
Item, Proprium juste possidetur : ergo si retineatur, nulli fit injuria : ergo nec pauperi : ergo nec tenetur aliquis dare pauperi ex præcepto : ergo, etc.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur, Si est in præcepto, sub quo præcepto incidat ?
Videtur autem quod sub negativo.
Propter dictum Ambrosii supra inductum : « Pasce fame morientem, etc. : » ergo reducitur ad præceptum quod est, Non occides 1 : ergo negativum.
Item. Omnis illicita acceptio et retentio reducitur ad hoc præceptum, Non furtum facies 2 : sed non dare eleemosynam est illicita retentio : ergo reducitur
SED TUNC quæritur, Qualiter obligat Quæst. 2. hoc præceptum ?
Aut enim obligat tunc quando apparent signa, quod aliquis deveniet ad necessitatem extremam nisi subveniatur ei : aut tunc primo quando apparent signa extremæ necessitatis. Si primo modo : contra hoc videtur esse, quod in omnibus pauperibus apparent signa, quod non sufficiant sibi : sed hæc sunt deveniendi in extremam necessitatem : ergo omnibus pauperibus a quolibet aliquid habente ultra hoc quod sibi sufficit, est subveniendum : et si non fecerit, est omissio mortalis, quod grave est dicere. Si autem secundo modo : contra hoc est, quod homo non est in extrema necessitates, nisi quando non habet aliud quid faciat, si ille non subvenit ; et hoc numquam apparet alicui, quia semper est talis status probabilis, quod si ego non subvenio, tamen alius subveniet : ergo videtur, quod numquam erit tempus illud in quo teneatur aliquis subvenire : et hoc est irrisorium dicere.
<--- Page Split --->
solutio. Solutio. Dicendum, quod dare eleemosynam dupliciter consideratur, scilicet ex parte dantis, et accipientis. Ex parte dantis dupliciter, scilicet ratione superfluorum, et ratione necessariorum. Si ex parte dantis ratione superfluorum consideratur, tunc est praeceptum : si autem ex parte dantis ratione necessariorum, tunc est consilium.
Quæ autem sunt superflua, et quæ necessaria, hic breviter dicimus : quia infra erit in quæstione, scilicet quod superfua sunt, quibus ablatis adhuc potest conservari domus et familia et exerceri negotium et officium licitum ipsius personæ : et hoc secundum æstimationem sapientis et boni viri. Necessarium autem est, quo ablato hæc commode fieri non possunt.
Similiter ex parte accipientis consideratur dupliciter. Aut enim apparent signa deveniendi in extremum defectum, nisi aliquid det, aut non. Si apparent, tunc praeceptum est dare etiam de necessario. Dico autem necessarium, ut prius, non sine quo non est vita, sed sine quo commode non potest manuteneri domus et exerceri officium congruum personæ. Si autem non apparent talia signa, tunc est consilium dare.
Ad object.1. Dicendum ergo ad primum in contrarium, quod illa auctoritas interlinearis de Luca, non probat, quod sit consilium, nisi in casu, et quædam eleemosyna, ut dictum est.
Ad quest.1. Ad id autem quod ulterius quæritur, Ad quod præceptum reducatur? utrum ad affirmativum, vel ad negativum ?
Dicendum, quod in affirmativum, et secundum quod fit de superfluo, reducitur ad hoc præceptum, Non furtum facies. Et secundum quod accipitur ex parte indigentis in quo apparent signa indigentiae, reducitur ad hoc præceptum, Honora patrem tuum et matrem tuam : quia nihil prohibet idem secundum diversa reduci ad præcepta diversa.
Ad 2. Ad id autem quod objicitur, quod si
reducitur ad præceptum negativum, quod tunc est negativum : dicendum, quod hoc non sequitur : sicut hoc non valet, hoc reducitur ad genus substantiae : ergo est in genere substantiae : vel hoc reducitur ad genus quantitatis : ergo est quantitas. Nullum enim præceptum est adeo negativum, quod non habeat in se affirmativum actum, et quasdam affirmationes consequentes, sicut non furtum facies, habet in se velle non furari tamquam actum affirmativum, et velle possidere et accipere quodlibet quod suum est tamquam affirmationem consequentem : et quoad hanc consequentem affirmationem hoc præceptum de eleemosyna, reducitur ad non furandum : quia superfluum non est nostrum, et debemus velle quod pauper accipiat quod suum est.
Ad id autem quod objicitur de Ambrosio, Dicendum quod ipse loquitur interpretative, non proprie. Et est sensus : « Si non paveris, occidisti, » id est, per occasionem reputabitur tibi in culpam, licet non tantam, quanta esset si manu occideret : et hoc ideo, quia cum posset dando vitam prolongare, non fecit.
Ad id autem quod ulterius quæritur de Ad quem modo obligationis : Dicendum, quod obligat, cum apparent signa deveniendi in extremam necessitatem. Sed signa sunt duplicia, sicut dicitur in alia facultate : quædam enim sunt propria, quæ convertuntur cum causa et immediata, ex quibus quandoque etiam arguit demonstrator : et illa non sunt exspectanda, quia talia apparere non possunt de futura paupertate alicujus. Quædam autem signa sunt communia, quæ probabiliter arguunt talem paupertatem futuram, si non dedero aliquid : sicut quod video eum egere, et alios pigros esse ad dandum. Hæc enim sufficere debent præcipue ad dandum de superfluo. Tamen omnia quæ circa hæc signa essent dicenda, non puto scire quemquam, nisi quem unctio docet de omnibus. Scio enim, quod quidam excusari volunt
<--- Page Split --->
pauperes, videntes quod trutanni sunt, majori quam patiuntur fingentes paupertatem : et illi audiant Joannem Chrysosstomum dicentem sic super Joannem, in Homilia LXXVI, in parte morali ipsius homiliae : « Qualiter non inconveniens nosmetipsos quidem ridentes ad mensam sedere et voluptates : alios autem per bivia transeuntes, audientes ululantes, neque advertentes ad ululatum, sed aegre ferre, et deceptorem vocare. Quid dicis, o homo, propter panem unum quis decipit? Quidni inquis? Propter hoc ergo haec tollenda est necessitas. Si vero non vis dare, neque convicieris. Si non vis solvere naufragium, non impellas in barathrum. »
tis. » Sed non sunt pestes sanandæ nisi mentis et corporis. Ergo videtur, quod eleemosyna non sanat aliquam pestem : sed quælibet pars satisfactionis debet sanare pestem aliquam : ergo eleemosyna non est pars satisfactionis.
Item, Illud non est pars essentialis alicujus, sine quo potest res esse secundum substantiam et effectum : sed contingit fieri satisfactionem de peccato, et satisfactionem esse sine eleemosyna : ergo eleemosyna non est substantialis pars satisfactionis. PRIMA patet per se. SECUNDA probatur in illis quibus in sola cordis contritione dimittitur peccatum et pœna, sicut Maria Magdalena.
Item, Non est generalis pars, quae in omni satisfactione esse non potest : sed eleemosyna in satisfactione pauperis esse non potest, quia nihil habet quod det : ergo non est pars satisfactionis.
ARTICULUS XVII.
An eleemosyna sit pars satisfactionis ?
Quarto quæritur, Qualiter distinguitur ab aliis partibus satisfactionis ?
Et ratione istius quæruntur hic duo, quæ simul sunt determinanda, scilicet utrum sit pars satisfactionis ? et si est, qualiter distinguitur ab aliis ?
Videtur autem, quod non : quia
Satisfactio respicit praecedens peccatum, nec tenetur satisfacere nisi qui peccavit : sed homo tenetur ad eleemosynam, etiam quando non peccavit : ergo eleemosyna non est essentialis pars satisfactionis. PRIMA probatur ex ratione et diffinitione satisfactionis, supra positis in Littera. SECUNDA vero probatur ex prius habitis : quia eleemosyna fit de superfluo, et est in praecepto etiam ei qui non peccavit, et satisfacere non tenetur.
Item, Matth. xvii, 20, super illud : Hoc genus dæmoniorum, etc., dicit Glossa Hieronymi : « Per jejunium sanatur pestis corporis, per orationem pestis men-
SED CONTRA hoc est quod dicitur, Tob. Sed contra. XII, 8 : Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna : ubi dicit Glossa, quod oratio habet alas, jejunium, et eleemosynam : ergo sicut avis elevatur suis alis, ita oratio jejunio et eleemosyna : ergo sine eleemosyna non valet.
SOLUTIO. Dicendum videtur mihi in solutio. hac quaestione cum distinctione, scilicet quod eleemosyna est de superfluo, et haec non est essentialiter pars satisfactionis : sed praeexigitur ad ipsam sicut fundamentum, et habet actum satisfactionis in alio, quia pauper quem respicit, orat pro eo, et satisfacit, et quandoque primam gratiam impetrat danti, si pauper cui datur, est in charitate. Est etiam eleemosyna, quæ est de necessario : et haec est satisfactionis essentialis pars : et voco necessarium, non sine quo homo vivere non potest, quia hoc nullus debet subiipsi subtrahere, sed potius id quod aestimatione sapientum conceditur ei habere ad domus dispensationem, et potest reparari per industriam negotiantis vel reditus quotidianos.
Ad hoc autem quod primo objicitur,
<--- Page Split --->
dicendum quod qui sine peccato est, tenetur ad primum genus eleemosyna, et non ad secundum.
hoc quod sunt pœenales : ergo videtur, quod omnes tres in ratione pœenae conveniant, et non distinguantur nisi materialiter.
Ad aliud dicendum, quod est sanativum conjunctum, quod cum morbo conjungitur in subjecto : et haec sanativa tangit Glossa illa : quia oratio humiliat spiritum, et jejunium attenuat corpus : unde illa duo sanant pestes ex parte peccantis. Sed oportet insuper habere sanativa ex parte occasionum peccandi : et haec sunt principalia bona infirmitati concessa : et haec communicando sanat eleemosyna pestes mentis et corporis : quia amba occasionantur ex illis.
- Item, Super illud Luc. iii, 8 : Facite fructus dignos pænitetiæ, dicit Glossa : « Dare eleemosynam pars est pænitentiæ. » Et constat, quod non contritionis vel confessionis : ergo satisfactionis.
Et iterum non sunt partes pænitetiæ nisi ratione pænæ : ergo videtur, quod istæ tres partes conveniunt in eo quod sunt pænæ quædam.
Sed contra hoc est, quod
- Si non differrent nisi secundum rationem pœenæ, tunc non esset ratio quare haec tria ponerentur partes satisfactionis, potius quam alia in quibus naturaliter est pœenæ : et hoc non est verum.
Ad aliud dicendum, quod in eleemosyna sunt duo, sicut infra patebit. Unum est voluntas communicandi se et sua pauperibus indigentibus Ecclesiæ : et ex parte illa omnino habet vim meriti, quando illa voluntas est per gratiam gratum facientem. Et aliud est datum ipsum : et hoc quandoque non habetur. Et dicendum, quod primum facit eleemosynam esse partem, quando perfectum est : et sine illa parte non est satisfactio.
Et per hoc patet etiam solutio ad sequens : quia hanc eleemosynam omnis homo dare potest : et vocatur ab Apostolo, ad Roman. xii, 13, necessitatibus Sanctorum communicatio 1.
- Item, Si unum multiplicaretur, pœena quæ est in ipso, multiplicaretur : ergo unum solum posset sufficere ad satisfactionem, si multoties fieri præciperetur.
Ad hoc dicunt quidam, quod in toto homogenio omnes partes denominantur nomine totius : et quia satisfactio quasi totum homogenium est ad partes, ideo quælibet earum satisfacit in ratione qua satisfactio est pars pænitetiæ : et hoc est quædam pæna.
Sed contra primo est, quod ista solutio nullo modo respondet rationibus inductis : unde ista solutione data, adhuc remanet quaestio.
ARTICULUS XVIII.
Qualiter eleemosyna distinguatur ab aliis partibus satisfactionis ?
Deinde quaeritur secundo juxta illud, qualiter eleemosyna distinguatur ab aliis partibus satisfactionis ?
Videtur autem, quod in nullo quantum ad satisfactionem : quia
- Partes satisfactionis satisfaciant per
Item, quia ista solutio videtur falsum supponere : quia in toto homogenio partes non sunt nisi unius nominis, quælibet enim pars ignis est ignis, et vocatur ignis : hic autem una pars diversum nomen habet ab alia : ergo videtur, quod non sunt partes totius homogenii.
Solutio. Dicendum videtur ad hoc, 5 quod illæ tres partes satisfactionis distincte sunt : licet conveniant in hoc communi, quod est esse pœenale : aliam enim rationem pœenæ habet pœenæ damni, et
<--- Page Split --->
aliam poena sensus : et sic eleemosyna in specie poena differt ab aliis partibus satisfactionis.
Item, Habet unam rationem afflictionis puniens spiritum superbientem, et aliam id quod affligit corpus : et sic differt ab oratione jejunium, etiam formaliter in specie afflictionis, licet in genere conveniant.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Si autem objicitur, quod unum illorum sine alio potest satisfacere : quod non esset verum, si essent partes integrales : si autem sunt partes subjectivae, tunc omnes convenire debent in ratione et specie.
Dicendum, quod multa sunt genera partium : unde dicendum, quod ista partes sunt per modum totius potentialis : et licet una sola satisfacere possit, tamen aliae sunt in proposito et virtute : et est ibi quod meritorium est de ipsis hoc modo quo in praecedenti articulo dictum est.
ARTICULUS XIX.
An eleemosyna magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori ?
Quinto quaeritur, Utrum magis consistat in voluntate interiori, vel in dato exteriori ?
Et videtur, quod in voluntate interiori. 1. Exteriora enim radicantur in interioribus, et ex illis habent laudem vel vituperiurn : cum igitur compassio sit interior, et datum exterius, datum laudatur secundum devotionem et compassionem interiorem, et non per se : ergo illud est melius quod est interius, quam illud quod est exterius.
- Item, Matth. xii, 33 : Bonus homo de bono thesauro, scilicet cordis sui,
profert bona : ergo boni prolati thesaurus et causa est in corde : sed causa semper melior est et dignior, quam effectus : ergo devotio et compassio dantis, sive voluntas, melior est quam sit ipsum datum.
Item, II ad Corinth. vni, 10, super illud : Hoc enim vobis utile est, etc., dicit Glossa : « Do vobis consilium, ut pauperibus eleemosynas detis : hoc enim utile est vobis non solum facere, sed etiam velle, quod plus est, quam facere. »
Item, Voluntas pro facto computatur, etiamsi sit sine opere propter impotentiam : sed factum sine voluntate numquam est meritorium : ergo voluntas melior est quam factum : ergo etiam circa eleemosynam magis attenditur voluntas, quam datum.
Item, II ad Corinth. vni, 15 : Qui modicum, non minoravit, etc., Glossa : « Qui multum dat ut dives, et qui modicum ut pauper, si æqua voluntas, æqualem mercedem habebunt. » Ergo videtur, quod nihil vel quasi nihil faciat ad rationem meriti datum ipsum.
Item, Luc. xxi, 1 et seq., ubi legitur de vidua paupercula, quae misit duo minuta in gazophylacium, et Dominus laudavit eam, quod plus omnibus posuisset : quia alii de superfluo, et ista de necessario, quod majorem ostendit devotionem in voluntate.
Item, Super illud : Qui seminant in lacrymis 1, dicit Glossa : « Magna voluntas multum dedit, multum seminavit. In hac etiam voluntate illa vidua quae duo minuta misit, non parum seminavit. » Et ex hoc accipitur idem quod prius.
Item, Dicitur communiter, et est verbum Augustini, quod Deus non attendit quantum, sed ex quanto detur. Ergo cum ex quanto sit idem quod ex quanta voluntate, videtur quod attenditur voluntas simpliciter, sed ad datum secundum quid tantum, scilicet secundum quod procedit ex voluntate.
<--- Page Split --->
tatione et distinctione supra posita : ergo eleemosyna non est sine misericordia : sed misericordiae substantialis, et compassio, ut ex ipsa diffinitione patet : ergo eleemosyna substantialis est compassio.
Sed contra :
Multi sunt qui non compatiuntur misero, et tamen dant propter Deum : ergo non semper eleemosyna est ex compassione : ergo non est ei substantialis.
Solutio. Dicendum, quod sicut de dolore pœentientia dictum est supra, quod duplex est, scilicet sensibilis, et rationalis : ita etiam videtur dicendum de compassione : voluntas enim compatiendi, compassio spiritualis est, eo quod ex complexione aliquis passionem sensibilem vix sentire potest intuendo miserias proximi : et ex tali compassione semper procedit eleemosyna.
Et per hoc patet solutio : quia argumentum factum in contrarium procedit de compassione sensibili.
ARTICULUS XXI.
An sepultura sit eleemosyna, vel species eleemosyna ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, in medio : « Non solum qui dat esurienti cibum, et sitienti, etc. »
Hic est tractanda quaestio de speciebus eleemosyna, circa quam quaeremus tria, scilicet de sufficientia eleemosynarum corporalium.
Secundo, de eleemosynis spiritualibus.
Tertio, de comparatione spiritualium ad corporales.
Quæritur ergo, Utrum sepultura sit eleemosyna ?
Videtur, quod sic : quia
Tob. i et ii, Tobias laudatur, quod ex compassione procedit opus illud : ergo est eleemosyna.
Item, Hoc ab omnibus dicitur, quod eleemosyna corporales sunt septem, quarum una assignatur sepultura.
Item, Eleemosyna sublevat defectum : defectus autem ad quem omnes ordinantur, est mors : ergo debet maxime sublevari : sublevamem autem est sepultura : ergo videtur, quod sit eleemosyna.
Item, Corpori quod resurget, aliquid debetur, quod non debetur corpori non resurgenti : sed corpus hominis resurget, et brutorum corpora non resurgent : ergo cum bruta inhumata abjiciantur, istud debet sepeliri ex compassione, ut videtur.
Item, Fidei signum reputatur, quod aliquis moriens eligat sepulturam in loco congregationis bonorum, et in locis sacris : ergo sepultura talis est laudabilis, et exhibetur deficienti : ergo est opus misericordiae, ut videtur.
Item, Tituli leguntur positi in sepulcris patrum, ut Simon ædificavit sepulcrum patris sui et fratrum, et laudatur 1 : ergo videtur, quod mors non obstat quin ex compassione possint fieri bona circa mortuos : sed sepultura est præcipuum quod mortuo exhibetur : ergo est opus eleemosyna, ut videtur.
Sed contra :
Eleemosyna relevat indigentiam pauperis, vel deficientis, circa quae fit : sed sepultura non prodest mortuo circa quem fit : ergo non est eleemosyna. Probatio mediæ. Augustinus dicit, et infra habetur in Littera : « Pompa funeris, agmina exsequiarum, et sumptuosa diligentia sepulturae, vivorum sunt qualiacumque solatia, non adjutoria mortuorum. »
Item, Aristoteles dicit, quod bo-
<--- Page Split --->
num et malum non amplius transmutant mortuum : ergo nec juvant : sed eleemosyna semper juvat eum cui fit.
Quæst. QUÆRITUR etiam de aliis, scilicet de cibatione ?
Videtur enim, quod cibus aliquis non requiritur propter defectum, sed propter delectationem : ergo. qui dat illos, non videtur facere eleemosynam.
Objicitur secundo de vestimentis, quae quandoque quaeruntur propter ornatum, ut videtur.
Praeterea, Sunt multi alii defectus corporales, circa quos ordinantur humana obsequia : ergo videtur, quod sint plura genera eleemosynarum. Verbi gratia, medicari, errantem ad viam reducere, cadentem sublevare, et hujusmodi multa quae sunt circa homines : ergo opera eleemosynæ videntur insufficienter enumerari a Sanctis.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod eleemosyna (sicut supra habitum est) dicitur a misericordia facientis eam, et non necessario a miseria accipientis eam : quia sufficit, quod in accipiente sit opinata vel præsumpta miseria, quae cor hominis sufficienter movere debet ad subveniendum.
Quod ergo objicitur de sepultura, bene concedo, quod eleemosyna est quae impenditur homini gratia corporis quod resurget, ut condatur honestius quam alia corpora non resurgentia, et removeatur ab horrore hominum.
Adobject 1 . Adinautemquodcontraobjicitur , dicendumquodrelevatdefectumquemincurrithomogratiacorporis .
Ad dictum Augustini dicendum, quod ipse intendit, quod non prodest nisi his qui se in vita dignos fecerunt, ut eis prodesse possent : unde sicut suffragia relata ad praecedens meritum prosunt vel obsunt, ita etiam sepultura. Unde Gregorius narrat, quod quidam iniqui in locis sacris sepulti, ejecti sunt a dæmonibus.
Ad object. 2. Ad aliud dicendum, quod Aristoteles loquitur de bonis civilibus, et ad civi-
lem felicitatem ordinatis : et verum est, quod illa non transmutant mortuum, sicut fortunæ pronepotum, et hujusmodi : sed sic non loquitur Ecclesia quæ credit, quod suffragia in eleemosynis prosint mortuis qui Deo vivunt.
Ad i n quod ulterius quaeritur de cibo, dicendum quod natura deficit quandoque in appetendo necessaria propter aliquam infirmitatem : et tunc oportet subvenire per delicata moventia appetitum : et illa hoc modo secundum statum talem ordinantur contra miseriam.
Ad aliud dicendum, quod vestis delicata dupliciter misericordia dari potest : uno quidem modo, quando debilitata complexio requirit mollem vestitum, impotens ad sustinendum necessarium : alio modo, quando licet pauper sit, tamen statum tenuit honorificum : et verecundum est ei ut communibus : sicut legitur de beato Nicolao, quod dedit aurum virginibus et patri, quae mendicare erubescentes prostibulo disponebantur.
Ad aliud dicendum, quod multi sunt defectus secundarii : sed isti sunt principales, sicut medicina quae reducitur ad visitationem infirmorum : et quia infirmus generaliter accipitur, et visitatio ejus generaliter est omne adjutorium, potest dici etiam cadens infirmus, et visitatio sublevatio ejusdem.
St autem quaeritur; Penes quid sumuntur hujusmodi defectus ?
Dicendum, quod sublevamem quod sit f t misero, aut fit ad defectum amovendum in se, aut non quidem ad amovendum, sed ad mitigandum, ne aliis generet horrorem. Si hoc ultimo modo fiat, est sepultura. Si primo modo : aut est contra defectum naturalem, aut accidentalem. Si contra naturalem : aut in defectu calidi et sicci, et tunc est cibare : aut frigidi et humidi, et tunc est potare : haec enim naturaliter appetimus : quia, sicut dicit Philosophus, ex eisdem generamur, et nutrimur : et quia constamus
<--- Page Split --->
per generationem ex illis quatuor, propter hoc etiam appetimus ea ad conservationem individui. Si autem est in accidentibus : aut secundum defectum interiorum, aut exteriorum. Si primo modo : tunc est infirmitas quae provenit ex corruptione complexionantium interiorum. Si secundo modo : aut est in his quae impediunt in amovendis, aut in expedientibus conferendis. Si primo modo : tunc est incarcerati subventio et redemptio. Si secundo modo : tunc est de conservantibus ab his quae circumstando corpus per contrarias qualitates dissolvunt, et sic est vestis : aut de his quae recreant per quietem post laborem, et sic est hospitium, in quo quiescit pauper qui transivit.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXII.
De eleemosynis spiritualibus.
Secundo, Quæritur de spiritualibus eleemosynis.
Videtur enim, quod docere non sit eleemosyna :
Non enim ordinantur eleemosyna contra naturam : sed natura omnes producit ignorantes : ergo videtur, quod contra ignorantiam nulla ordinetur eleemosyna.
Item, Si docere eleemosyna est, ut videtur dicere Magister in Littera, videtur quod sapiens sive instructus obligetur ad illam : ergo pro tempore et loco tenetur subvenire : sed hoc est tempus ignorantiae, scilicet quando ille ignorat et est præsens : ergo videtur, quod omnem talem tenetur docere instructus : ergo si non docet, peccat mortaliter, sicut si non dat cibum esurienti in tempore necessitatis : et hoc est grave dicere.
Item, Objicitur de hoc quod dicit : « Dimittimus quod in nobis quisque peccavit. » Hoc enim præceptum esse videtur in præcepto dilectionis inimicorum : ergo hic est actus charitatis : ergo misericordiæ : ergo non eleemosyna : quia in Littera innuit, quod eleemosynam dat qui misericordiam præstat : et sine misericordia non est eleemosyna.
Item, Consilium quod datur alicui, videtur quod reducatur ad doctrinam ignorantis, quia omnis consilium quærens ignorat : ergo videtur, quod superflue ponitur inter opera eleemosynarum.
Item, Ista opera non videntur esse misericordiæ, sed potius charitatis in proximum per effectum tendentis : sicut enim dicitur, I ad Corinth. xiii, 5 : Charitas non quærit quæ sua sunt.
Item, Inter opera misericordiæ corporalia quædam sunt quæ juvant post mortem : et cum anima maneat nobilius post mortem, quam corpus, videtur quod ad hoc debet esse opus spirituale quod fiat homini post mortem : ergo insufficienter enumerantur, ut videtur.
Item, Justitiæ opus videtur remittere, sicut patet, Matth. vi, 15, ubi dicit : Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra 1.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate solutio. sunt eleemosyna spirituales septem, sicut dicitur communiter, contra defectum spiritus ordinatae. Aut enim ille defectus est culpa, aut poena. Si culpa : aut in se solo, aut in te peccatur per illationem injuria. Si in te peccatur, contra hoc ordinatur sustinere patienter et remittere : quia duo sunt in injuria illata, scilicet culpa, et haec exigit remissionem : et poena illata, et haec exigit sustinentiam, ne per seipsum judicet. Si autem est in se solo : aut est cum spe emendationis, aut sine spe tali. Si primo modo, tunc habet locum castigatio : si
<--- Page Split --->
secundo modo, tunc habet locum oratio ad Deum, ut ipse suppleat quod deficit in auxilio humano. Si autem est defectus pene : aut est secundum intellectum, aut secundum affectum. Si est secundum affectum, sic est tristitia, vel metus qui ad idem ordinatur : et tunc indiget consolatione. Si autem secundum intellectum : aut secundum quod ipse est speculativus, et tunc est ignorans, et indiget doctrina : aut secundum quod est practicus, et tunc deficit in scientia agendorum : cujus subventio erit per consilium. Et sic patet, quod septem sunt eleemosyne spirituales.
dubiiis agibilibus per nos, ut probatur in III Ethicorum.
Ad aliud patet responsio per antedicta.
Ad aliud dicendum, quod anima manet viva post mortem : et ideo quaedam de his quae juvant eam dum est in corpore, sufficiunt eam juvare post mortem : non autem ita est de corpore : et ideo non oportet ad hoc opus spirituale esse quo specialiter juvetur anima post mortem.
Ad aliud dicendum, ut prius habitum est.
Ad 1.
Ad m ergo quod primo objicitur, dicendum quod ignorantia non est natura hominis instituti, sed damnati : et ideo defectus est in homine.
ARTICULUS XXIII.
Ad aliud dicendum, quod licet generaliter ignorantia sit quidam defectus, est tamen ignorantia quaedam, sicut eorum sine quibus non est salus, periculosa : et in talibus puto, quod instructus tenetur docere alios non doctos : et propter hoc ponuntur plebi sacerdotes, qui in talibus instruant : et ideo sapiens instructus praesumit probabiliter alios esse qui succurrant ex debito, etiamsi ipse non doceat : et ideo non peccat mortaliter, quia non instat tempus necessitatis.
Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet unum opus esse plurium virtutum, secundum quod diversi fines movent in eo : unde bene concedo, quod remittere potest esse opus justitiae, et charitatis, et misericordiae : sed misericordiae erit proprie sicut elicientis, et aliarum ut imperantium : et hoc ideo fit quia ordinatur ad sublevationem miseriae quae est culpa in proximum : et tale opus elicit misericordia ex compassione proximi procedens.
Ad aliud dicendum, quod differunt doctrina et consilium : quia doctrina est de quolibet ignorato : praecipue tamen debet esse de his quae ad salutem pertinent : ut quaedam sacrae Scripturae, et fidei articuli : sed consilium quaeritur in
An eleemosyne spirituales corporalibus sunt meliores ?
Tertio, Quaeritur de comparatione corporalium eleemosynarum ad spirituales.
Videtur autem, quod spirituies sint meliores, per id quod infra parum ponitur in Littera.
Sed ea major est qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit.
Item, Nobilior est spiritus, quam corpus : ergo melior est subventio spiritus, quam corporis : sed eleemosyna spiritualis subvenit spiritui, corporis autem corpori : ergo melior est spiritualis corporali.
Item, Operationes differunt in suis essentiiis : constat autem, quod spirituales meliores sint quam corporales, sicut melior est spiritus quam corpus : sed eleemosyna sunt operationes spirituales, corporales vero eleemosyna sunt operarationes corporales : ergo spirituales sunt meliores.
Item, Corpus non habet vitam, nec vitium, nec virtutem nisi per spiritum :
<--- Page Split --->
ergo omnia illa per prius conveniunt spiriritui : ergo et in operationibus non erit laus nisi per spiritum : sed unumquodque magis est efficax in propriis, quam in alienis : ergo et spiritus magis erit efficax in spiritualibus, quam in corporalibus : ergo spirituales eleemosyna sunt magis efficaces : ergo etiam magis bona.
- Item, Eleemosyna corporales differentiam habent bonitatis penes materias : meliorem enim eleemosynam facit dans aurum, quam argentum, si aeque sunt abundantes in dandi facultate : cum igitur munera spiritualia meliora sint omnibus corporalibus, meliores esse videntur spirituales eleemosyna, quam corporales.
Sed contra.
Eleemosyna sunt ad subventionem indigentiae : sed magis indiget homo in corpore, quam in anima : ergo meliores sunt illae eleemosyna. PROBATIO mediæ. Indigentia animæ per inquisitionem amoveri potest, et multis aliis modis, et non redit remota semel, vel non naturaliter redit : sed corporis indigentia continue affligit, et evitari non potest, et redit remota, ut fames.
Item, Quanto minus recompensatur danti eleemosynam in praesenti, tanto melior et fructuosior est eleemosyna : sed minus recompensatur in corporalibus, quam in spiritualibus : ergo fructuosior est eleemosyna in corporalibus, quam in spiritualibus. PROBATIO prima est, Matth. vi, 3 et 16, ubi dicit de quaerentibus mercedem laudis, quod receperunt mercedem suam. Et docet invitare pauperes qui reddere non possunt. PROBATIO secunda est, quod bona spiritualia communicata alii, crescunt in possidente.
Item, Corporales indigentiae magis sentiuntur, quam spirituales : ergo magis desideratur supplementum defectus : et melior est eleemosyna, quae magis est juxta desiderium pauperis, quia magis consolatur : ergo melior est eleemosyna corporalis, quam spiritualis.
SOLUTIO. Dicendum, quod eleemosyna corporalis plus habet de supplemento indigentiae, sed spiritualis plus habet utilitatis et honestatis : simpliciter tamen eleemosyna in spiritualibus melior est, quam in corporalibus, sicut dicitur in Littera.
Et prime rationes non concludunt nisi secundum quid, scilicet quod sit nobilior illa eleemosyna : sed non concludunt, quod magis requiratur : quia magis sentiuntur defectus corporales, quam spirituales.
Ad ea autem quae objiciuntur in conAdobjecf.1. trarium, dicendum quod hoc non facit eleemosynam magis meritoriam quod est majoris indigentiae, sed potius quod ex majori affectu datur. Vel dicendum, quod non concluditur nisi secundum quid esse melior : si enim bene deberet fieri comparatio, deberet supponi in omnibus paritas, praeterquam in hoc quod una est spiritualis, et alia corporalis : et tunc plane patet, quod spiritualis esset melior.
Ad ALIUD dicendum, quod licet hoc sit Adobjecf.2. verum in docendo et consulendo, tamen non est in aliis verum : et si sit quodammodo etiam verum in aliis : quia quanto aliquis saepius condonat injuriam, tanto facilius potest hoc facere : non tamen propter hoc diminuitur meritum eleemosynae : quia quod Dominus dicit de receptione mercedis, non intelligitur de mercede spirituali, sed corporali et transitoria, et non de augmento gratiae, quod saepe fit merito eleemosyna.
Ad ULTIMUM dicendum, quod sensus Adobjecf.3. non facit magis meritorium, sed magis necessarium, secundum illud tempus in quo defectus sentitur.
Nota autem, quod haec genera eleemosynarum duobus versibus sunt comprehensa, quorum primus est hic :
Visito, poto, cibo, redimo, tego, collido, condo.
Secundus est, iste :
Instrue, castiga, solare, remitte, fer, ora.
<--- Page Split --->
Et hi versus per omnia patent, nisi in hoc solo quod instruo in duplici significatione accipi debet, scilicet pro instructione docentis ignorantem, et pro instructure informantis ad consilium.
eleemosynam potest facere inde. Quod autem sit dominus usuræ, patet ex hoc quod multi dicunt in usura transire dominium.
SED CONTRA :
- Gregorius in decreto, cau. I, quaest. 1 : « Non est putanda eleemosyna, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus acquiritur. » Ergo de illicite acquisitis non potest fieri eleemosyna.
ARTICULUS XXIV.
Ex quo potest vel debet fieri eleemosyna?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium : « Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc. »
Est autem hic quaestio, Ex quo possit vel debeat fieri eleemosyna?
Videtur autem, quod de omni eo quod habetur, et ex compassione impendi potest misero : quia
Ad dare non exigitur nisi facultas ex parte dantis : sed habens quocumque modo, habet facultatem ad dandum : ergo quocumque modo habens potest facere eleemosynam.
Item, Id quod superest, ex justitia non potest retineri : et tamen inde potest fieri eleemosyna 4 : ergo eleemosyna erit de illo quod habetur, licet juste retineri non possit : et ex hoc sequitur, quod de usuris et aliis illicite acquisitis possit fieri eleemosyna : quod multi negant.
Item, De duobus malis minus malum eligendum est : sed magis malum est illicite acquirere, et immisericorditer retinere, quam illicite acquirere et misericorditer erogare : ergo secundum est suadendum, scilicet quod de illicite acquisitis fiat eleemosyna.
Item, De eo cujus aliquis dominus est, potest facere quod vult : sed usurae secundum multos dominus est : ergo potest facere quod sibi placet : ergo et
Item, Gregorius, ibidem : « Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. »
Item, Ibidem tractans illud Salomonis, Eccli. XXXIV, 24 : Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, etc., sic dicit : « Quantus autem dolor sit dolor patris perpendamus, si in ejus conspectu filius victimetur : et hinc facile cognoscitur quantus apud Deum dolor exasperetur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur. »
Item, In decret. XIV, quaest. 3, Augustinus in homiliis : « Forte aliquis cogitat, et dicit : Multi sunt Christiani avari, cupidi, non habebo peccatum si suum illis abstulero, et pauperibus dedero : unde enim illi nil boni agunt, mercedem habere potero : sed hujusmodi cogitatio ex diabolica calliditate suggeritur : nam si totum tribuat pauperibus quod abstulerat, addit potius peccatum, quam minuat. »
Aliae etiam auctoritates multae sunt ad hoc.
Sed rationi insistamus : Quod illicite accipit, reddere tenetur : ergo nihil est ei faciendum, unde efficiatur impotens ad solvendum : sed per dare alteri, sive pauperi, sive diviti, efficitur impotens : ergo tenetur non dare alteri : ergo tenetur de hoc non facere eleemosynas.
Item, Sicut dicit Apostolus, Non sunt facienda mala ut inde veniant bona 2.
<--- Page Split --->
Ergo nullus debet facere mala ut eveniant bona : sed illicite acquirere, est facere malum : et eleemosynam dare, est evenire bona : ergo eleemosyna non potest nec debet fieri de illicite acquisitis, etc.
- Item, Fornicari cum aliqua Judaea vel pagana ut convertatur, est illicitum et peccatum mortale, et fieri non debet, eo quod in se peccatum est : ergo cum injusta acquisitio non sit minus peccatum, quam fornicatio, non debet fieri illicita acquisitio ut eleemosyna ex hac detur.
Sed TUNC quæritur de casibus qui sunt circa hanc quæstionem.
Ponamus ergo, quod aliquis habeat illicite acquisita per usuram vel rapinam : et videat aliquem in extrema necessitate positum, et non habeat aliud unde solvat ei a quo illicite tulit. Et quæritur, Utrum tenetur dare pauperi, aut non ?
Videtur, quod sic : quia
In tali necessitate omnia sunt communia : ergo si dat isti, videtur quod absolvitur ab alio.
Item, In tali casu posset violenter rapere ab alio, et dare isti : ergo et acquisitum illicite potest ei dare, ita quod non teneatur amplius solvere.
Sed contra.
Non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum : ille autem non restituit ablatum per hoc quod dat alii : ergo peccatum sibi non remittitur.
Item, Alii competit actio in istum, quamdiu retinet suum : ergo cum tamdiu retinere dicatur, quamdiu non solvit, adhuc post talem dationem competit ei actio : ergo adhuc reddere tenetur : non ergo absolvitur a tali datione.
ULTERIUS quæritur in eodem casu, si ille sit præsens cui debet, et neget licentiam dandi ei qui est in extrema necessitate, utrum adhuc dare tenetur ?
Videtur, quod non : quia
Dat alienum invito domino : et hoc est illicitum.
Item, De alieno (ut prius patuit) non potest fieri eleemosyna : sed hoc quod habet, est alienum : ergo numquam potest dare illud, ipso cui debet invito.
Sed contra :
Dicit Ambrosius : « Pasce fame morientem, etc : » sed iste potest pascere, et non facit : ergo occidit : ergo videtur, quod dare debeat tali egeno.
ITEM quæritur hic de aliis casibus, utrum de aleato et pretio meretricii possit fieri eleemosyna ?
Videtur quod sic : quia in talibus non meretur ille recipere qui perdidit : ergo per dationem non efficitur impotens ad solvendum : ergo dari j potest pauperibus.
Contra :
- Non offeres mercedem prostibuli 1 : sed sacrificium quoddam est eleemosyna : ergo non debet fieri de illis.
Item, In Epistola Hieronymi, increpantur sacerdotes Babylonis, qui dona meretricum accipiunt : ergo faciendum non est de hoc eleemosyna.
- Item, Illicito commercio nihil licite acquiritur : sed meretricium est illicitum commercium : ergo illo nihil licite acquiritur : ergo nec pretium : sed de illicite acquisito non potest fieri eleemosyna, ut patuit ex verbis Gregorii supra inductis : ergo nec de meretricio, nec de aleato.
SOLUTIO. Sicut dicunt illi qui probabisolutio. liter jura docuerunt, videtur mihi esse distinguendum in illicite acquisito : aut enim transfertur dominium, aut non transfertur. Transfertur ut in usura secundum quosdam : et de hoc supra in fine tertii Sententiarum notatum invenies 2. Non transfertur, ut in rapina. Si transfertur : aut competit illi a quo accipit repetitio ex canone : aut non : competit, ut in usura : non competit, ut in meretricio
<--- Page Split --->
et aleato, quia meretricator et aleator meretur amittere.
Dico ergo, quod si est illicitum in quo transfertur dominium, et non competit repetitio, potest de eo fieri eleemosyna. Si autem est illicitum in quo non transfertur dominium, ut in furto, rapina, deposito : aut si transfertur, tamen competit illi repetitio, non potest fieri eleemosyna.
Ad 1. Et secundum. hanc distinctionem respondeo ad primum dicens, quod est facultas ex abundantia rei quae potest dari, et est facultas ex jure dandi. Prima non sufficit ad eleemosynam, sed secunda : et hanc non habet qui illicite acquirit, quod restituere tenetur.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia illud quod superest, licet retineri non debeat, tamen suum est, et nulli tenetur illud : et ideo hoc dare potest : sed de illicite acquisito quod restituere tenetur, non est hoc modo.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod licet in necessitate posito, qui aliter evadere non potest, minus malum sit eligendum : tamen jus neutrum determinat esse licitum, nec minus malum, nec majus, sed minus illicitum unum, quam alterum : et ideo utrumque est peccatum, licet duo sint majus malum, quam unum.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod si ita est dominus, quod alius non potest agere contra eum : nec ex eo quod sit translatum dominium, nec ex canone : tunc vere probat objectio, et tunc conceditur. Sed si non est dominus ex quieto jure canonis : tunc non valet : et sic est in usura : quia licet secundum quosdam dominium transferatur, tamen ex canone restituere tenetur.
Ad object. 1, 2, 3 et 4. Ad ea vero quae objiciuntur in contrarium, dicendum quod omnia illa decreta loquuntur de illo illicite acquisito, quod aliquis restituere tenetur.
Ad object.5. Ad hoc quod objicitur per rationem, dicendum ad primum, quod bene procedit de illicito, quod reddere aliquis tenetur.
Ad aliud dicendum, quod ad hoc ut habeatur unde detur eleemosyna, non est de turpi acquirendum, sicut dicit decretum, cau. I quæst. 1, et c. XIV, quæst. 7 : sed si turpiter acquisitum est, nihil prohibet quandoque in eleemosynas posse erogari, sicut jam dictum est.
Ad aliud dicendum eodem modo, quod sic non est acquirendum : sed acquisitum sic, nihil prohibet bene dispensare : et in illa objectione, decreto et nobis videtur esse contrarius Eustacius super V Ethicorum, qui dicit, quod licet lex præcipiat uxorem alterius non esse cognoscendam, tamen bonum est uxorem tyranni cognoscere, ut per eam mitigetur tyrannus ad cives. Errat autem Eustacius in loco illo, vel ipse loquitur ethnicorum leges referendo.
Ad aliud dicendum, quod mihi videtur in tali casu, quod qui habet alienum, debet significare illi cui debet, si potest : et si non potest, dare debet egenti nomine illius, et absolvitur a debito : sicut etiam quidam antiqui Doctores ante nos dixerunt. Si autem significet, sive det licentiam, sive non, ipse tamen tenetur dare egenti, et absolvitur, ut puto, a debito simpliciter : ita quod numquam plus solvere tenetur, nisi ille cui debet in simili sit indigentia.
Ad ea quæ objiciuntur, dicendum ad quod iste solvit : quia in tali casu ille alius, si haberet, et nollet dare, peccaret mortaliter : et ideo cum iste nomine illius dat, iste absolvitur : sicut si ego deberem tibi centum, sed tu deberes alii centum, et ego pro te solverem illi cui tu deberes, non teneor iterum solvere tibi.
Ad aliud dicendum, quod alii in tali casu dummodo constiterit ei, quod ille in tati necessitate dederit, et nihil aliud ad dandum præter necessaria sua habuerit, non competit actio in istum : sed potius a debito simpliciter absolutus est per jus naturae : quia ea quæ erant creditoris, facit esse debita pauperi in tali necessitate.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod negata licentia, adhuc debet dare propter necessitatem : quia multa bona (ut dicit Augustinus) præstantur invitis : et ita etiam hoc invito bene fit, quando de bonis ejus sustentatur natura in proximo deficiens.
Ad aliud dicendum, quod iste facit eleemosynam non de alieno, sed pauperi reddit quod suum est : et eleemosyna fit nomine illius cui debebatur restitutio.
Ad hoc quod ulterius quaeritur de meretricio et aleato, dicendum quod eleemosyna de talibus fieri potest, et præcipue de meretricio, sed non oblatio ad altare propter scandalum : et auctoritates inductæ loquuntur de sacrificio, non de eleemosyna.
Ad in quod objicitur per rationem, dicendum quod in veritate illicito commercio acquiritur. Sed tamen illicite acquisitum dicitur dupliciter : uno modo communiter, scilicet quando actus est illicitus quo acquiritur : et hoc non semper prohibet quin de taliter acquisito possit fieri eleemosyna. Dicitur etiam illicite acquisitum quando acquiritur cum injusto damno proximi in rebus, quod proprium est avaritiae, quae secundum Aristotelem proprie dicitur injustitia specialis : et tunc non potest mihi fieri eleemosyna : quia debetur alteri, aut ex eo quod non transfertur dominium, aut ex eo quod competit ei actio a quo aufertur, auctoritate et jure canonis.
ARTICULUS XXV.
An uxor de bonis mariti, aut econtra, an monachus, aut filiusfamilias, aut famulus possint dare eleemosynam ?
Sed adhuc ulterius quaeritur de casibus quibusdam, scilicet qui non suppo-
nunt illicite acquisitum, sed quasi in potestate alterius ens, ut utrum uxor de bonis mariti facere possit eleemosynam ? Videtur, quod sic : quia
- Item, Aristoteles in V Ethicorum, ubi distinguit justitiam œconomicam a proprie dicta, dicit quod magis est justitia cum uxore, quam cum filio, vel servo : constat autem, quod hoc dicit propter æqualitatem aliquam quæ est inter virum et uxorem : ergo ipsa cum sit æqualis, potest dare sicut vir.
propter æqualitatem aliquam quæ est inter virum et uxorem : ergo ipsa cum sit æqualis, potest dare sicut vir.
Item, Charius bonum quod habet vir, scilicet corpus proprium, est in potestate et dominio mulieris : ergo magis alia : si igitur in illis est domina, ipsa potest distribuere pauperibus, ut videtur.
Item, Legitur in vita beatae Luciae, quod ipsa occulte, sponso suo ignorante, patrimonium suum distraxit et vendidit et dedit pauperibus : et tamen laudatur : ergo videtur, quod hoc etiam laudabile sit in aliis.
Sed contra :
Si duo sunt socii in mercationibus, neuter potest dare, altero non consentiente : cum igitur bona sint communia inter virum et uxorem, videtur quod ipsa nihil dare possit sine consensu mariti.
Item, De suo corpore nihil potest facere sine consensu viri, quod tamen magis videtur : ergo multo minus de rebus.
Item, Res dantur marito a patre uxoris, ut dos, et alia, propter onera matrimonii : ergo sine consensu suo non sunt illæ res alienandæ : ergo multo minus aliæ res, quæ sunt suæ, vel acquisitæ ab ipso.
Item, I ad Corinth. xi, 3: Volo vos scire quod omnis viri caput Christus est : caput autem mulieris, vir. Sed sine
<--- Page Split --->
consensu capitis nihil potest agere membrum. Ergo nec sine consensu viri aliquid potest dare mulier, ut videtur.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur, Utrum filiusfamilias vel filia possit dare aliquid ?
Videtur quod non : quia
Nihil habet in potestate : ergo nihil potest dare.
Item, Ad Galat. iv, 1 : Quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, etc. Ergo nihil potest dare.
Sed contra. SED CONTRA :
Ad eum pertinet hæreditas : ergo videtur, quod tamquam de suo aliquid possit dare.
Quæst 2. ULTERIUS quæritur hic, Utrum monachus vel monacha possit dare aliquid ?
Videtur, quod non : quia
Dicitur, quod monachus habens obolum, non valet obolum : sed qui nihil habet, nihil potest dare : ergo nihil potest dare monachus.
Item, Abrenuntiatio proprietatis, est de omni regula religiosorum : sed qui nihil habet proprium, nihil dare potest : ergo monachus non potest aliquid dare : ergo nec eleemosynam facere.
Sed contra. SED CONTRA :
Sit, quod videat aliquem in necessitate constitutum : aut dat, aut non dat, Si dat, habeo propositum. Si non dat, cum possit dare ex rebus monasterii, ipse occidit, ut videtur dicere Ambrosius.
Item, Unum bonum non præjudicat alteri : sed religio bona est, et dare eleemosynam est bonum : ergo religio non præjudicat dationi eleemosynam : ergo videtur, quod ex religione magis tenetur dare, quam si non esset religiosus.
Quæst. 3. ULTERIUS quæritur de famulis et ancillis qui dant panem, et hujusmodi dominorum suorum, utrum hoc possint facere ?
Videtur, quod non : quia nihil est suum : ergo nihil de hoc dare possunt.
SED CONTRA :
Dispensatio eorum relinquitur quibusdam de domo : sed dispensator potest facere eleemosynam sub spe ratihabitionis : ergo et servus, et ancilla.
SOLUTIO. Dicendum cum distinctione multiplici.
Primo sic : Aut mulier habet res parafernales, aut non.
Item,Aut mulier est lucrosa sicut maritus,aut plus etiam quam maritus,aut non.
Item, Aut ex datione mulieris depauperatur maritus, aut non.
Item, Aut maritus expresse prohibet ei dare cum signo quod ita intendat in corde, aut non.
Si mulier habet res parafernales, et est lucrosa, marito etiam prohibente, potest et debet dare eleemosynas, quae non depauperant virum : et si prohibet, non tamen signo quod ita intendat, sed quia prohibendo, a superfluitate dandi eam vult retrahere, adhuc dico quod debet dare cum conscientia illa quod placeat marito in corde, etiam quidquid dicat ore. Si autem non habet res paraferales, et est lucrosa : idem dico quod prius. Si autem habet res parafernales, et est non lucrosa : adhuc idem dicendum videtur. Si autem nec res habet parafernales, nec lucrosa est laboribus suis : tunc dicendum videtur, quod dare non debet sine consensu viri, nisi forte panem et vinum et caetera quae in quotidiano usus domus sunt : et hoc moderate ne matrimonium [ nimis onerosum faciat marito sua datione.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod licet de latere sit sumpta, tamen regi debet a viro : et non est ei æqualis, nisi tantum in actu conjugali et debito : sicut infra, cum agetur de matrimonio, ostendetur.
Ad ALIUD dicendum, quod Aristoteles non intendit, quod justitia proprie dicta sit inter virum et mulierem, sed minus improprie quam inter dominum et servum : quia magis accedit ad æqualitatem, licet non omnino sit æqualis.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod corpus viri tantum datum est mulieri : quia hoc est pertinens ad individuum vitae consuetudinem sacramenti, secundum quod est ad bonum prolis, et in remedium concupiscentiae : et ideo domina est illius. Sed non sic est de aliis bonis : et ideo illa remanent in dominio mariti, nisi per modum praedeterminatum in distinctione.
Ad aliud dicendum, quod beata Lucia fuit tantum sponsa : nec fuit adhuc ratum vel consummatum matrimonium : et ideo licuit ei tutiorem partem castitatis eligere, et bona distrahere, quæ non ante cesserant in dominium sponsi.
Ad ea autem quæ in contrarium objiciuntur, patet solutio per distinctionem.
Ad id quod quæritur de filiofamilias dicendum, quod nihil potest dare sine consensu parentum, nisi forte panem, et hujusmodi, quæ non inferunt sensibile damnum.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod licet hæres sit, tamen nondum dominus est : et ideo dare non potest.
Ad id autem quod quæritur de monacho, distingui convenit. Aut sibi commissa est dispensatio aliqua, aut non. Si sic : tunc de illo debet et potest facere eleemosynam, sicut Abbas ipse nomine capituli. Si autem non habet dispensationem, aut ipse est in cœnobio, aut non. Si est in cœnobio : tunc non debet dare nisi de licentia, nisi videret aliquem in extrema necessitate positum, quia tunc etiam de altari recipere posset, et dare illi : nisi forte det sub spe ratihabitionis, Abbate quocumque non præsente. Si autem est extra, ut in studio de licentia Abbatis : tunc potest facere eleemosynam : quia cum dantur ei expensæ, committitur ei dispensatio de his quæ dantur sibi.
Ad hoc autem quod contra objicitur, dicendum quod licet nihil habeat in possessione, tamen ut dispensator aliquid habere potest in usu.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia nulla religio abrenuntiat usui : quia sine usu bonorum fortunæ non potest esse vita.
Ad aliud dicendum, quod propositio Ad object.2. illa falsa est : quia religio per hoc quod abrenuntiat proprio, facit id quod in se est bonum, malum illi.
Ad id quod quæritur de servo et anAdquest.3. cilla, dico per se, quod nihil dare possunt de rebus dominorum sæorum sine consensu eorum, nisi de pretio suo.
Ad id quod contra objici videtur, diAd object. cendum quod non sunt dispensatores tamquam potestatem aliquam in re habentes, sed tamquam tractantes ea ad utilitatem dominorum suorum.
ARTICULUS XXVI.
An daturus eleemosynam, debet ordinate incipere ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium : « Qui vult ordinate dare eleemosynam, a se debet primum incipere, etc. »
Videtur enim ex hoc quod ordo sit in eleemosyna, sicut in charitate.
Sed contra :
Non est datum præceptum de diligendo se, quia natura ad hoc sufficit : cum igitur natura unumquemque ordinet ad sibi subveniendum quantum potest, non oportet ad hoc induci admonitionem.
Item, Nulla miseria tantum movet in alio, quantum in seipso : cum igitur eleemosyna detur ex misericordia, quæ est compassio miseria, videtur quod sensus propriæ miseria sufficit ad hoc sine doctrina exteriori.
Præterea, Videtur esse impossibile, quod homo det sibi eleemosynam :
<--- Page Split --->
quia datur alicui qui non habet : ergo si homo dat sibi, ipse simul habet, et non habet, quod est impossibile.
sic proprie potest aliquis accipere : et potest aliquis facere unde sibi dentur, licet proprie dare non possit : et sic dicitur dare hoc modo quo dicitur dare qui facit ut detur.
PRAETEREAquæriturulterius , Quarepotiusdicithocdeeleemosynaspiritua - l i , quamcorporali ? Dicitenim : Miserereanimætuæ , e t c . 1 , noncorpori .
Videtur enim quod de corpore simile deberet dicere quia sicut crudeles in animam, ita inveniuntur crudeles in corpus : sicut qui irrationalibiler se affligunt, et quandoque etiam se interficiunt-
ARTICULUS XXVII.
An verum est illud, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod in veritate in largitione eleemosynarum attenditur ordo, secundum quod ipsa informata est charitate : charitatis enim ordo circa omnia ponitur, quae informata sunt charitate : et de hoc plura dicta sunt super tertium Sententiarum, in tractatu de charitate 2.
Ad 1. AD PRIMUM autem dicendum, quod non habemus praeceptum de eleemosyna corporali, quia in corporali miseria satis compatimur nobis : sed de spirituali : et hoc intelligitur in praecepto de danda eleemosyna proximo : sicut etiam praeceptum de diligendo seipsum intelligitur in praecepto dilectionis proximi, sicut dicit Augustinus.
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, post medium : « Qui diligit iniquitatem, odit animam suam, etc. » Videtur enim hoc esse falsum : quia
Ad Ephes. v, 29 : Nemo unquam carnem suam odio habuit : ergo multo minus animam quae est melior pars hominis.
Præterea, Videtur hoc esse bonum, quod odit eam : quia dicitur, Joan. xii, 23 : Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. Ergo non videtur crudelis in animam qui odit eam : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.
Ad 2 et 3. Ad alud et tertium dicendum, quod miseria proximior est in nobis quam in alio, si sentitur ut miseria : et hoc modo non est nisi de miseria corporali. Spiritualis autem miseria, quae verius miseria est, quam corporalis, non sentitur ut miseria, sed ut bonum nunc propter peccati dulcedinem : et ideo spiritualis eleemosyna quae supplet defectum peccati praecipue, indiget ampliori admonitione, quam exterior.
Ad quest. Ad ultimum dicendum, quod spiritualia quodammodo sibiipsi potest dare : quia in veritate spiritualia non habet, et
Solutio. Dicendum, quod peccatum est æquivocationis in diligere, et odire : quia est dilectio affectus, et effectus : affectus dilectione nemo odit animam : et de illa loquitur Apostolus ad Ephesios. Effectus autem dilectione non diligit animam, qui diligit iniquitatem : quia agit contra animam suam : et de hac loquitur Psalmus 3.
Ad secundum dicendum, quod æquivocatio est in verbo anima : quia Christus in Joanne vocat animam, animalem vitam : quam odit, qui delicias fugit, et crucem amplectitur : et ille custodit eam, non in eo quod animal, sed secun-
<--- Page Split --->
dum quod beatificabilis exuta animalitate in vitam æternam : hic autem loquitur de anima secundum quod est spiritualis et principalis pars hominis in merendo vel demerendo.
istis dici potest, quod propter suam immunditiam, nihil mundum per effectum incurrit in eos.
Ad aliud patet solutio per dicta.
Ad 2.
Ad aliud dicendum, quod non sequiAd quest. tur, si eis non sit mundum, quod sit immundum : est enim duplex immunditia, scilicet in se, et quoad nos. Et illa quae est rei in se, non habet medium : sed illa quae est quoad nos, habet medium quoad nos. Sicut e contrario omnis homo mundus est in se, vel immundus : et tamen alicui rei non omnis homo mundus est mundus, sicut in panibus propositionis non omnis mundus in se, mundus fuit.
ARTICULUS XXVIII.
An immundis nihil sit mundum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2, ante finem : « Immundis nihil est mundum, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia
Peccatores corpus Christi sumunt : et tamen illud mundum est : et multis aliis sacramentis communicant.
Item, Creatura per hoc non efficitur immunda, quod ad usum eam habent peccatores : ergo videtur falsum dicere.
Ouest.
Item quaeritur, Utrum sequatur, immundis nihil est mundum : ergo immundum quod sumunt ?
ARTICULUS XXIX.
An verum sit, quod nihil prodest orare, jejunare, et alia benefacere, nisi mens revocetur a peccato ?
Et videtur quod sic : quia sicut patet, Levit. xm, passim, inter mundum et immundum nihil est medium : si ergo non est mundum, videtur quod sit immundum.
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, sub finem : « Nihil prodest jejunare, et orare, et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato, etc. »
- Videtur enim si nihil prosunt, quod non sunt ista peccatoribus suadenda, quod impium esset dicere : igitur falsum videtur quod dicitur in Littera.
Solutio. Dicendum cum Apostolo, quod immundis nihil est mundum 1. Et intelligitur composite, non divise, hoc est, immundis in quantum immundis nihil est mundum : quia munditiæ effectus a nullo fit in eis.
- Item, Ad Nabuchodonosor impium regem dixit Daniel : Peccata tua eleemosynis redime 2 : ergo prosunt.
Ad 1.
Ad PRIMUM dicendum, quod corpus Christi non est in eis mundum, quia non facit in eis munditiæ effectum : tamen in se mundum est : sicut enim dicitur de sapientia divina, Sapient. vii, 23, quod propter suam munditiam nihil inquinatum in eam incurrit : ita e converso de
Solutio. Supra dictum est quo modo Solutio. prosunt, scilicet ad vicinius gratiam consequendam : sed non prosunt ad vitam æternam : et quia hæc supra disputata sunt, hic dimittam.
<--- Page Split --->
mare, et aliis quæ sine gravibus expensis et laboribus iterari non possunt.
ARTICULUS XXX.
An satisfactio extra charitatem, sit iteranda redeunte charitate ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, C, § 2, in fine : « De utroque imponenda est satisfactio : quia de primo condigne non satisfecit. »
Videtur enim hoc esse durum. Ponamus enim, quod ipse primo accipiat a sacerdote, quod det centum, et persolvat in mortali peccato : ergo postea iterum debet dare centum.
Eadem objectio est de eundo ultra
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut patet ex praehabitis, in pœnitentia sunt duo, scilicet dolor cordis, et opus exterius. Interiora autem quia non fuit contritus, nihil valent. In exterioribus autem distinguendum est : quœdam enim sunt exteriora, quœ per damnum et afflictionem manent in agente postquam facta sunt, sicut datio, et peregrinatio, et hujusmodi : quœdam autem in toto transeunt, sicut oratio, et alia talia. Dico ergo, quod opera quœ aliquo modo manent, postea per gratiam reviviscunt : et illa non oportet iterari : sed alia iterari debent : et hoc supra notatum est in quœstione de operibus mortuis et mortificatis.
D. Secundum quosdam fuit satisfactio.
Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa, dum in peccato altero persistit : percipietur tamen fructus ejus, incipietque proficere, cum peccati alterius pœnituerit. Tunc enim utrumque dimittitur peccatum, et satisfactio præcedens vivificatur, quæ fuerat mortua : sicut baptismus illi qui ficte accedit, tunc primitus valet, cum fictio a mente recedit per pœnitentiam 1. Et in hujus opinionis munimentum auctoritates inducunt. Ait enim Augustinus : Pium est credere, et nostra fides expostulat, ut cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona : et cum destruxerit quod suum non invenit, diligit bonum quod in peccante plantavit 2. Item Hieronymus : Si quando videris inter multa peccata quemquam facere aliqua justa opera, non est tam injustus Deus, ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum, sed faciet ea metere et in horrea congregare, quœ bona in terra seminavit 3. Sed hæc dicta in-
<--- Page Split --->
telligimus de illo, qui in charitate quodam tempore bona facit et bonus est, alio vero tempore malus est et multa peccata facit. Non ergo intelligendum est eum inter multa peccata, justa opera fecisse, quasi simul eodemque tempore peccata fecerit et justa opera : sed diversis temporibus utraque fecisse. Nisi enim bonus foret quando bona fecit, non seminasse diceretur in terra bona. Destructis ergo malis post opera bona commissis, priora bona in charitate scilicet facta, quae sequentia mala mortificaverant, pœenitentia de illis malis habita, vivificantur et remunerantur. Unde Apostolus : Non rursum jacientes fundamentum pœenitentiae ab operibus mortuis 1, opera mortua nominans priora bona significat, quae per sequens peccatum erant mortua : quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Haec sicut peccando irrita fiunt, ita per pœenitentiam reviviscunt, et ad meritum aeternitatis prodesse incipiunt. Similiter et illud bonum amat Deus quod plantavit in peccante, in illo scilicet qui post illud bonum peccavit, non simul peccans et bonum operans exstitit : quia talis hominis opus non diligeret Deus ad remunerationem. Potest etiam accipi de operibus bonis quae ab aliquo fiunt dum malus est, et in peccato mortali persistit vel ad tempus, vel usque in finem : quae dicuntur a Deo remunerari et non dari oblivioni, non quia proficiant ad vitam aeternam obtinendam, sed ad tolerabilius extremi judicii supplicium sentiendum : sicut de fide et caeteris quae sine charitate habentur, Augustinus ait 2 : Si quis non habens charitatem quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis quo Ecclesia connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem, timore gehennae : nullo modo ista culpanda sunt, imo et haec laudanda est patientia. Non enim dicere poterimus melius ei fuisse, ut Christum negando nihil horum pateretur, quae passus est confitendo : sed aestimandum est fortasse tolerabilius ei esse futurum judicium, quam si Christum negando nihil horum pateretur : ut illud quod ait Apostolus, Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest 3 : nihil enim prodesse intelligitur ad regnum obtinendum, nisi ad extremijudicii tolerabilius subeundum supplicium. Et infra, Haec propter charitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse vera pœenitentia : quoniam in bonis charitas Dei est quae tolerat omnia 4.
<--- Page Split --->
E. Perstringit dictorum summam, ut alia addat.
Ex his ostenditur bona quae sine charitate fiunt, prodesse quidem ad tolerabiliorem poenam sentiendam, sed non ad vitam obtinendam. Illa enim quae in charitate quis facit, si postea prolapsus fuerit nec exsurrexerit, non esse in memoria Dei, Ezechiel dicit : Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, numquid vivet ? Omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur : in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae quas fecit 1. In cujus loci expositione Gregorius ait : Hoc nobis maxime considerandum est, quia cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum 2. Intelligendum est hoc, ad vitam percipiendam bona praeterita non dare fiduciam, etsi ad mitiorem ponam, alioquin praemissae auctoritati Augustini obviaret. Et bona ergo sine charitate facta, et bona in charitate facta, quae concomitatur mortalis culpa, quam non delet sequens poenitentia, ad sensum mitioris poenae proficiunt, non ad vitae fructum.
ARTICULUS XXXI.
DIVISIO TEXTUS.
An bonum mortuum factum extra charitatem, potest umquam reviviscere?
« Quibusdam tamen videtur, etc. » Hic tangit opinionem quorumdam, et solvit dupliciter, et recolligit ex solutione habita.
. Et dividitur in tria : et patet per se inceptio cujuslibet partis.
OBJICITUR autem de ipso errore prius. Videtur enim, quod verum dicunt isti: quia
- Bonum potentius est in agendo, quam malum in destruendo : sed malum destruit bonum ante habitum, non conjunctum malo tantum, sed etiam bonum gratiae per se habitum : ergo multo magis bonum sequens revivificat bonum ha-
<--- Page Split --->
bitum, quod non fuit conjunctum bono, sed extra charitatem fuit factum.
- Item, Baptismus sublata fictione operatur salutem : ergo videtur, quod penitentia similiter debeat facere.
SOLUTIO. Hæc omnia supra in præcedenti distinctione satis late disputata colligi possunt.
Dicendum ergo, quod isti errant, quia bonum mortuum non potest vivificari : eo quod nihil vivificatur eorum quæ moriuntur, nisi possibilitatem ad vitam contrahat ex conjunctione ad aliquid quod perpetuo vivit : sicut per charitatem conjunguntur bona vitæ æternæ, et corpus cum resurget conjungitur animæ : sed bonum extra charitatem factum, nulli talium conjungitur, et ideo numquam potest reviviscere.
AD PRIMUM autem objectum dicendum, quod non est ex defectu boni sequentis, quod non vivificatur, sed potius ex defectu præcedentis, quod non est vivificabile : quia impossibile est ad vitam, ut dictum est.
AD ALIUD dicendum, quod non est simile quod pro simili inducitur : quia baptismus imprimit characterem, ratione cujus manet in hominibus : sed penitentia nihil talium imprimit.
Præterea, Baptizatus immediate virtutem operandi accipit a passione Christi : sed opera penitentiae partim sunt a nobis, et præcipue illa quæ sunt in attritione ante contritionem : de quibus Magister hic loquitur.
ARTICULUS XXXII.
An bona opera facta extra charitatem diminuant incendium inferni ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, D, ante finem : « Sed æstimandum
est fortasse tolerabilius ei futurum judicium, etc. »
Videtur hoc esse falsum :
- In igne enim inferni tantum quisque ardet quantum se combustibilem fecit per peccatum, ut dicit Gregorius : sed illa bona peccatum non diminuunt : ergo tantum comburitur cum illis bonis, quantum sine illis.
Si dicas, quod illa peccata diminuunt. CONTRA : Quidquid est natum aliquid diminuere, habet contrarietatem ad illud : hæc bona sic diminuunt peccatum : ergo habent contrarietatem ad peccatum, quod falsum est, cum secum salvetur in eodem subjecto.
- Item, Quidquid diminuit aliquid, intensum destruet illud, si ipsum est finitum : ergo si hæc bona diminuunt peccatum, multiplicata destruent ipsum, quod falsum est et hæreticum : ergo et hoc falsum, quod diminuunt incendium inferni.
SOLUTIO. Dicendum, quod non diminuunt directe, sed indirecte : sicut dicitur diminuere ignem, qui prohibet ligna imponi : bona enim de genere bonorum assuefaciant ad bonum, et per consequens elongant a mali consuetudine et appetitu, et ita diminuunt peccatum, quod non fieret si illa bona non essent : et ita diminuendo causam incendii, diminuunt incendium.
Ad ea autem quae objecta sunt, patet solutio : quia procedunt ac si directe diminuerent : et hoc non dicimus.
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, E, circa medium : « Cum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, etc. »
Ex omnibus enim præhabitis disputationibus videtur hoc esse falsum : quia sive sint extra charitatem facta, sive in charitate, ostensum est, quod multum valent : ergo non sine causa ad memoriam revocantur.
<--- Page Split --->
Solutio. Solutio. Dicendum, quod non intendit hoc quod ex eis speretur vita aeterna, si simpliciter dicere sine causa, sed quoad continuat in peccatis.
F. Auctoritates alias inducit contra eos qui dicunt de uno peccato pœnitentiam agi, altero tacito.
Satis arbitror illis esse responsum, qui asserunt de uno crimine pœnitentiam agi, et veniam præstari, alio in delectatione retento, vel per confessionem non exposito, qui non modo præmissis auctoritatibus confutantur, sed etiam subditis. Ait enim Augustinus 4 : Sunt plures quos pœnitet peccasse, sed tamen omnino reservantes sibi quædam in quibus delectentur, non animadvertentes Dominum simul mutum et surdum a dæmonio liberasse 5 : per hoc docet nos numquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habentem septem dæmonia perficere potuit, sex expulsis : expulit autem septem 6, ut omnia crimina simul ejicienda doceret. Legionem vero dæmonum ab alio ejiciens 7, nullum reliquit de omnibus, qui liberatum possideret : ostendens quod etsi peccata sint mille, oportet de his omnibus pœnitere. Numquam enim aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. Totum enim hominem sanavit in sabbato 8 : quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit : indicans pœnitentem oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam ? Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo umquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est dum offendit perseveranter. Quædam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam. Jam enim sine vera pœnitentia inveniret gratiam. Pœnitentia enim vera ad baptismi puritatem conatur ducere. Recte enim pœnitens quidquid sordis post purificationem baptismi contraxit, oportet ut absolvat 9 saltem lacrymis mentis : sed satis durus est, cujus mentis dolorem oculi non declarant.
<--- Page Split --->
Sed sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis, vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. Quem ergo pœnitet, omnino pœniteat. Idem ' , Pœnitentes, si vere estis pœnitentes, et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo. Pœnitentiam agis, genua figis, et rides : subsannas Dei patientiam. Si pœnitentiam agis, pœnitet te : si non pœnitet te, non es pœnitens. Si ergo pœnitet, cur facis quæ male fecisti ? Si fecisse pœnitet, noli facere : si adhuc facis, certe non es pœnitens. Item, Innocentius secundus : Admonemus fratres nostros, ne falsis pœnitentiis laicorum animas decipi, et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem pœnitentiam esse constat, cum spretis pluribus, de uno solo pœnitentia agitur : vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.
DIVISIO TEXTUS.
« Satis arbitror, etc. » Hic incipit pars illa in qua solutionem confirmat per accidens. Et duo facit hic : inducit scilicet auctoritates suas expressas, et repetit quæ sit vera pœnitentia, ibi, G, « Ex præmissis perspicua, etc. »
ARTICULUS XXXIII.
An Deus potest sanare de uno peccato et non de alio ?
Incidit autem quaestio de hoc quod dicit, ibi, F, post initium : « Per hoc docet nos numquam nisi de omnibus sanari, etc. »
Quæritur enim, An Deus possit sanare de uno, et non de alio ?
Videtur autem, quod sic : quia
- Deo nihil est impossibile : ergo nec illud.
Item, Medicus corporalis potest sanare de uno morbo, altero relicto : ergo multo magis Deus, qui potentior est medico corporali.
Item, Sanatio corporalis signum est sanationis spiritualis in miraculis Domini, ut patet in Littera : sed in Marco legitur, quod cæcus quidam secundum quid visum recepit, qui scilicet vidit homines velut arbores ambulantes 2 : ergo pro parte tempore illo secundum quid etiam et non simpliciter sanatus fuit in mente : ergo non tantum hoc Deus potest facere in corpore, sed etiam in mente.
Item, Sicut in opere creationis secundum opinionem plurimorum, scilicet Gregorii, Joannis Chrysostomi, et aliorum, Deus primo produxit materiam secundum suam substantiam, et postea distinxit eam et ornavit : ergo videtur, quod similiter possit facere in operibus recreationis, ut scilicet secundum aliquid faciat, et secundum aliquid infectum relinquat.
SED CONTRA :
- Quidquid Deus secundum suam bonitatem potest facere, potest ab eo aliquis sperare : sed dimidiam veniam nemo ab eo sperare debet, ut dicitur in Littera :
<--- Page Split --->
ergo dimidiam veniam, non videtur posse facere.
- Item, Detur quod possit : inde sic, Si curat, per aliquod bonum curat, quod conjungit vitæ, et fugat mortem : sed cum omnibus talibus bonis datur Spiritus sanctus : ergo cum tali bono datur Spiritus sanctus : sed omnes tales inhabitat Spiritus sanctus, quibus talia bona impartitur : ergo Spiritus sanctus inhabitat talem : sed iterum propter peccatum est inhabitatio dæmonum : ergo idem homo est inhabitatio dæmonum, et Spiritus sancti per gratiam, quod est absurdum, et contra Apostolum dicentem : Quæ conventio Christi ad Belial? Et, Quis consensus templo Dei cum idolis 1 ?
ARTICULUS XXXIV.
An omnes quos Christus sanavit in cor. pore, sanavit etiam et in anima ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, F, circa medium : « Numquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit. »
- Glossa super Joan. ix, 1 et seq. Quæritur, Quomodo sine fide istum illuminavit Christus? Ergo videtur, quod cæcum illum natum non in toto curavit, quia non nisi extra.
Solutio. Dicendum, quod Deus hoc non potest : quia impotentia esset, et non potentia : sicut medicina quæ curat morbum dimidium, impotentia est.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod nihil eorum quæ sunt potentiae et nobilitatis, est Deo impossibile : sed non potest infirma, sicut currere, comedere, mentiri, imperfectus esse, et cætera hujusmodi.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod ille totus sanatus fuit intus et extra : sed habitus visus non coadunatus, significabat fidem interius nondum confirmatam ex radicatione in subjecto et determinatione articularum.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod secus est in operibus creationis : quia in illis imperfectum non est imperfectum ex malitia sibi contraria : sed in recreatione nihil imperfectum est nisi ex malitia Deo contraria, et bono gratiae suæ.
- Item, Alia Glossa ibidem super illud : Quis es, Domine, ut credam, etc. Jam Dominus lavat faciem inuncti, jam cordis oculos illuminat : ergo videtur, quod ante non fuit illuminatus : ergo non tunc fuit illuminatus in corde, quando fuit illuminatus in corpore.
Solutio. Puto, quod universaliter verum est quod dicitur hic in Littera, quod scilicet Dominus omnes quos sanavit in corpore, et anima sanos reddidit. Tamen Glossa super Joannem aliter solvit dicens, quod intelligitur de his qui propter peccatum infirmabantur : quia in illis oportebat prius excludere causam, quam sanaretur morbus : et ideo remota causa, sanati sunt in anima : et remoto effectu, sanati sunt in corpore. Sed puto, quod illa Glossa marginalis est, aut Victorini cujusdam, cujus dicta non sunt magnæ auctoritatis.
Ad 1D ergo quod primo objicitur, dicendum quod ille cæcus illuminatus fuit intra, et extra : sed recepit primo fidem indistinctam et implicitam, quæ postea, cognito Domino, distincta fuit.
Ad aliud dicendum, quod illa Glossa
<--- Page Split --->
sic intelligitur, inunctum illuminat, id est, lumen fidei suae determinat, et distinctum facit, ut distincte cognoscat, et credat ipsum in persona esse Filium Dei.
ARTICULUS XXXV.
Utrum a Deo possit dimidia sperari venia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, in medio : « Quædam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum :
Non enim repugnat justitiæ humanæ secundum partem recipere satisfactionem : cum igitur justitia humana exemplata sit a divina, videtur quod nec divinæ debeat repugnare.
Item, Videtur quod potius obviaret hoc misericordiæ, quam justitiæ : quia misericordiæ est relaxare peccata et in toto et in parte : ergo male dicere videtur cum dicit, qui justus et justitia est.
PRÆTEREA, Quare dicit, justus et justitia ? sufficeret enim dicere, justus.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod justitiæ humanæ repugnat recipere emendam, cum adhuc ille intendat multiplicare culpam : sed si non amplius offendit, tunc potest per partes satisfacere. Similiter autem est in justitia divina : qui enim de uno satisfacit, et in voluntate alterius perdurat, ita culpam multiplicat : et ideo de nullo emenda suscipitur.
Vel dicatur, ut supra in principio distinctionis notatum est, quod aliter est in justitia humana, et aliter in divina.
Et hoc ideo quia homo videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor 1 : et ideo nisi cor habeat, non recipit satisfactionem : homo autem respicit ad opera exteriora, quæ divisa sunt, et ideo de eis divisam recipit satisfactionem.
Ad ARGUMENTUM autem dicendum, quod licet humana justitia exemplata sit a divina, nihilominus tamen aliquid accidit ei in quantum est humana, quod non convenit divinæ : et hoc est quantum ad exteriorem hominem, et non ad interiorem.
Ad ALIUD dicendum, quod misericordiæ est relaxare peccata gratis : sed remittere cum postulatione emendæ, justitiae est : et de tali venia loquitur hic.
Ad ALIUD dicendum, quod dicit justum et justitiam ratione simplicis essentiæ, et effectus in nobis : quia scilicet facit in nobis justitiam generalem, quæ delet peccata cum emendationis proposito : sicut dicit Aristoteles, quod dicitur sapientia et justitia in quantum nos replet sapientia et justitia.
ARTICULUS XXXVI.
An et quæ sint lacrymæ mentis ? et, An culpabiliter durus sit, qui lacrymis non ostendit dolorem peccati ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, post medium : « Oportet abluat saltem lacrymis mentis, etc. »
Videtur enim, quod nullæ sint lacrymæ mentis : quia
- Nihil est difficile menti secundum se, quia ipsa spiritualis est naturae : ergo passioni non subjicitur : nullæ autem lacrymæ sunt sine passione : ergo nullæ sunt lacrymæ mentis. Quod autem pure
<--- Page Split --->
spiritualis natura non sit subjecta passionibus, dicit Aristoteles in libro VI Ethicorum, quod tristitiae et delectationes sunt generationes in sensibilem animam.
Si dicas, quod lacrymae mentis sunt lacrymae voluntatis, quae sunt in mente, id est, velle habere lacrymas, et velle plorare. CONTRA : Voluntas non veniens ad actum, imperfecta est : haec autem non reputatur pro facto : ergo illa talis voluntas non sufficit : ergo nec lacrymae mentis, ut videtur.
Item, Velle plorare pro peccatis convenit multis qui adhuc in peccato perdurant : ergo habent lacrymas mentis : ergo lavant sordes quas contraxerunt, quod falsum est : ergo quod et hic dicitur de lacrymis mentis.
Item, Supra habitum est, quod pecnitens de dolore gaudere debet : constat autem, quod debet gaudere secundum mentem, et non secundum sensum et carnem : ergo debet secundum idem habere lacrymas et gaudium : et hoc quia dicitur, quod debet habere lacrymas mentis : ergo praecipitur ei, quod habeat contraria simul, scilicet dolorem et gaudium, et secundum idem, quod est impossibile : ergo praecipitur ei impossí- bile : quod est contra Hieronymum dicentem, « Anathema sit qui dicit Deum impossibile praecepisse. »
CONTRA :
Facit quod in se est : ergo Deus apponit ei gratiam : ergo non habet culpam : ergo non est durus culpabiliter, ut videtur.
ULTERIUS QUÆRITUR,
Cum multa alia signa doloris sunt, ut exilitas vocis, suspirium, et hujusmodi alia, quare de his non facit mentionem?
Praeterea, Exilitas vocis infallibilius signum est doloris, quam fletus, ut dicunt sapientes in naturis : ergo magis de isto quam de illo debuit facere mentionem.
Item, Id quod est signum doloris temperati, non significat dolorem summum in eo quod hujusmodi : fletus est signum doloris temperati : non ergo significat dolorem in summo. MEDIA probatur ex hoc quod ut dicunt sapientes in naturis : « Dolor magnus magis est exsiccativus humidì, quam resolutionis per lacrymas : ergo male posuit Magister hoc signum.
- Item, Nos videmus saepe aliquos multum flere in confessionibus, et tamen non promptos esse ad opera satisfactionis : quosdam autem omnino nihil flere, et ad omnia esse paratos injuncta pro peccatis : ergo patet, quod fletus est fallibile signum doloris : ergo si non flet, non propter hoc est culpabiliter durus.
Quæst. 1. ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, ante finem : « Sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis, vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrymis. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia
Signum majoris doloris non est fletus. Unde constantissimos homines in maximis doloribus non videmus flere, sed potius mulieres flere videmus.
Item, Ponamus, quod ille qui plorat in morte amici, non possit flere pro peccatis, et tamen vellet posse : tunc ergo secundum istam Litteram culpabiliter est durus.
Item, Mulieres videmus generaliter flere magis quam viros, et tamen viros frequenter duriora sustinere pro peccatis : ergo, etc.
Si hoc concedatur : erit prius quidem sed condicontra Litteram.
Secundo autem contra id quod dicitur, Luc. vn, 38, de Maria Magdalena, quod lacrymis cœpit rigare pedes, etc.
Item, Contra hoc quod dicitur, Matth. xxvi, 75 quod egressus foras Petrus, flevit amare: et lavit crimina per fletum, ut dicit Ambrosius.
Item, Gregorius : « Inter epulas lacrymas obtulit, et lacrymis maculas criminis lavit. »
Item, Gregorius : « Quæris, Quanam
<--- Page Split --->
arte Magdalena curari potuit ? flevit amare, et de intimis suspiria trahens, salutaribus succensa singultibus, felleos humores evomuit. »
Item, Hoc videtur esse contra exemplum Domini, qui pro nobis flevit. Ad Hebr. v, 7: Qui in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Item, Luc. xix, 41, flevit super civitatem Jerusalem. Et, Joan. xi, 33, super Lazarum.
Et, Psal. xxiv, 6: Ploremus ante Dominum qui fecit nos.
Item, Isa. xxxviii, 5: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas.
Ergo videtur, quod lacrymæ exigantur in pœnitentia.
Solutio. Dicendum sine præjudicio, quod lacrymæ mentis sunt completa voluntas ad flendum, si per accidens lacrymæ non impedirentur. Hoc autem accidens dico esse duplex, scilicet complexionis siccitatem, quia calor excitatus a dolore pœnitentiae, tunc magis exsiccat cerebrum, quam resolvat in lacrymas.
Item, Nimium dolorem excitantem calorem consumentem humidum cerebri : sicut videmus in mundo exteriori, quod siccus aer non pluit : et quando est humidus temperate, fortis calor solis humidum consumit, et iterum non pluit : et his duobus modis potest non flens magis dolere, quam ille qui multum plorat : et in talibus habentur lacrymæ mentis.
Est etiam adhuc unus modus non in natura fundatus, sed in constantia animi, scilicet quando homo continet se ne ploret, ut magis sit occultus coram Deo, et tunc iterum sufficiunt lacrymæ mentis coram sacerdote : sed ille quando solus est, dimittit habenas lacrymis, sicut fecit beatus Augustinus in sua conversione : quia quando est solus, non habet testem nisi Deum, coram quo verecundatur de peccato. In aliis autem exiguntur lacrymæ corporales.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum, quod mens dupliciter consideratur, scilicet ut mens quæ est absoluta a corpore, nullius corporis existens actus, et ut natura movens et regens passibilem naturam ex parte sensus, ubi est conjunctio ad corpus. Et primo quidem modo passio non pertinet ad ipsam, sed potius secundo, per redundantiam tamen ab inferiori natura sensibilis partis quæ passionibus per se subjicitur.
Ad aliud dicendum, quod completa voluntas flendi reputatur pro ipsis lacrymis mentis : et quod hæc non habet effectum, per accidens impeditur, ut dictum est.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod est imperfecta voluntas ex imperfectione desiderii : et de hac verum est, quod non reputatur pro facto. Est etiam incompleta voluntas, non in quantum est voluntas, sed in quantum deest facultas implendi quod desiderat : et hæc pro facto reputatur.
Ad aliud dicendum, quod in talibus est imperfecta voluntas ex imperfectione desiderii et appetitus, quia non sufficienter desiderant : et ideo illis non reputatur pro facto.
Ad aliud dicendum, quod non est impossibile de dolore gaudere : quia dolor ibi est ut materia gaudii, et tunc non habet contrarietatem ad ipsum, sicut etiam supra notatum invenies : sed gaudere et tristari simul de eodem et secundum idem, non potest contingere : et ideo nullum impossibile præcipitur pœnitenti.
Ad aliud dicendum, quod Littera ibi ad quest. 1. loquitur de eo in quo lacrymæ non impediuntur per accidens complexionis, vel constantiae, sed tantum ex imperfectione desiderii veniae de peccatis : et de illo dicit verum.
Et ad argumentum patet solutio per ante dicta. Ad aliud dicendum, quod mulieres absque dubio plus plorant, et de talibus loquitur Littera illa.
Ad aliud dicendum, quod le qui plo-
<--- Page Split --->
rat in morte amici, dupliciter potest esse dispositus in pœnitendo : si enim sit major dolor de peccatis, quam de morte temporali, tunc major dolor exsiccat in eo humidum cerebri, quod non potest flere : et tunc ipse est majoris laudis, quam si fleret. Si autem sit minoris doloris : tunc signum est, quod minus doleat de re spirituali et de damno animæ, quam de re temporali et damno corporis : quia calor de re temporali suscitatus sufficiebat resolvere humidum cerebri in fletum : calor autem parvus de damno spirituali suscitatus, non sufficit movere ipsum : sicut nos videmus, quod frigore existente in mundo majori, etiamsi sit aer temperate humidus, non pluit, frigore constringente et impediente resolutionem : et hoc modo loquitur in Littera.
Ad quest. 2. Ad m quod quaeritur de aliis signis, quae poni possent, dicendum quod illa signa non indicant unum, sed dubie indicant duo vel plura : sicut exilitas vocis magis est signum infirmitatis spiritualium partium, quam doloris voluntarii qui est in pœnitentia : gemitus autem potest esse signum infirmitatis , vel tristitiae, vel melancholiae, quia melancholic multum gemunt : et ideo signa illa minus communia sunt : sed dolor ut frequenter indicatur lacrymis, nisi per accidens impediatur, ut dictum est : et ideo alia signa non ponit sicut lacrymas.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod magnus dolor magnis lacrymis indicatur, nisi repugnet complexio, ut dictum est.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod lacrymae indicant dolorem : sed tamen confessor debet experiri, utrum sit ille dolor contriti vel attriti : et signum quod de hoc melius habere potest, est quod experiatur utrum pœnitens libenter suscipiat pœnitentiam injunctam : si enim libenter suscipiat, signum est contritionis : si non, attritionis non sufficientis judicabitur signum fuisse : nec est hoc inconveniens, quod plura signa requirantur ad idem.
ARTICULUS XXXVII.
An hoc dictum valeat, Si ergo pœnitet, cur facis quæ male fecisti ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, sub finem : « Si ergo pœnitet, cur facis quæ male fecisti ? »
Videtur enim hoc non valere : quia saepe pœnitentia est de præterito, et non de futuro ratione dulcedinis adjunctæ futuro : ergo videtur, quod non sit verum quod dicit.
Item, De eo de quo nullus est fructus, sed erubescentia, pœnitentia est, quando transivit : et tale est peccatum : ergo pœnitentia est de præterito, et non oportet quod etiam sit de futuro : sicut enim dicit Philosophus, « In talibus magis volumus agere, quam egisse : quia melius est delectari, quam quievisse delectari. »
SOLUTIO. Dicendum, quod Augustinus loquitur de his qui pœnitent de peccato in quantum est offensa Dei : et non in quantum est in eo delectatio verecunda quam volumus cum transivit : et ideo trahimur ad ipsam in præsenti et in futuro : et tunc planum est id quod dicit : quia qui pœnitet de peccato in quantum est .offensa Dei, cavet futurum, quod etiam est offensa Dei.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XXXVIII.
An duo modi falsæ pœnitentiæ a Magistro sint bene assignati ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, F, in fine : « Admonemus fratres no-
<--- Page Split --->
stros, ne falsis pænitentiis laicorum animas decipi, et in infernum protrahi patiantur, etc. »
Duos enim ponit modos falsæ pænitentiæ in Littera, scilicet « cum spretis pluribus, de uno solo pænitentia agitur, vel cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. »
Videtur autem, quod hi duo modi sint unus modus : quia
Ille qui non discedit ab alio, spernit illud : et idem est spernere plura quod non discedere ab eis per affectum et propositum ulterius non committendi : ergo videtur, quod hi modi sint unus modus solus.
Item, Cum multi sint alii modi falsae pænitentiæ, scilicet cum non injunguntur respondentia peccato, sed graviora, vel leviora, quare non tangit modos illos ?
Item quæritur : constat enim, quod hic vocat pænitentias id quod injungitur exterius a sacerdote in emendam delicti. Videtur autem, quod nullo tali decipiantur, et in infernum pertrahantur : quia ante injunctam pænitentiam operata est contritio peccati remissionem culpæ : et cui remissa est culpa, non pertrahitur in infernum : ergo falsum esse videtur quod dicit.
Item, Hoc est de jure communi quod homo recognoscat quantitatem suæ offensæ in genere : ergo ignorantia illius nullum excusat : ergo cum teneantur illud scire omnes, videtur quod circa hoc non possint decipi.
Item, Ex simili possunt intelligere, quod tales pænitentiæ falsæ sint : quia non satisfaciunt homini, qui ita placant in uno, quod provocant ad iram in altero : ergo possunt per se scire, quod nec Deo satisfaciunt, qui sic pænitent de uno, quod peccent in altero : ergo circa hoc non decipiuntur, ut videtur.
Ad hoc dicendum, quod falsam pænitentiam vocat hic falsum modum pænitendi, qui est de uno ita quod non de alio.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod differunt illi duo modi : quia primus est cum agitur pænitentia de uno, et non de alio, quod tamen in actu non iteratur. Secundus autem est cum agitur de uno, et iteratur aliud : et ille est falsior, quam primus. Et quod dicit, spretis pluribus, intelligitur spernere pro parvipendere peccatum, ut de eo pænitentiam agat, quia non reputat tantum.
Ad ALIUD dicendum, quod illa non semper est falsa pænitentia, quando parum injungitur vel plus : quia hoc diversis de causis potest et debet fieri : et ipse non agit hic nisi de pænitentiis quæ semper falsæ sunt et damnabiles.
Ad ALIUD dicendum, quod de jure communi est, quod homo cognoscat peccatum : et hoc quidem facit omnis sacerdoti se offerens : sed non est de communi jure, ut sic vel sic pæniteat, sed potius de speciali, circa quod diversa sentiunt etiam sapientes : et ideo non tenetur illud scire, nisi alio docente addiscat : et ideo decipi potest circa hæc.
Ad ALIUD dicendum, quod bene potest esse, quod conscientia dictet talem modum pænitentiæ esse falsum : tamen propter peccati dulcedinem efficitur ignorans, non in intellectu speculativo, sed prætico : et ideo tunc decipi potest : quia vult quasi decipi, sicut dicit Dominus, Jerem. XXIII, 13 : Decipiebant popultum meum, etc. 1, et Jerem. v, 31 : Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis. Propter quod præcipit, Isa. LVIII, 1 : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
<--- Page Split --->
Ex praemissis perspicua fit notitia verae poenitentiae vel satisfactionis. Illa enim vera est poenitentia, quae peccatum abolet : quod illa sola facit quae scelus corrigit. Illa vero scelus corrigit, quae odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert. Judas enim poenituisse legitur sine assecutione veniae, quia tali poenitentia non correxit crimen. Unde Hieronymus : Nihil Judae profuit egisse poenitentiam 1, per quam scelus corrigere non potuit. Sic quando frater peccat in fratrem, ut emenda re non valeat quod peccavit, potest ei dimitti : sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia : hoc est quod de eo infelicissimo dicitur : Et oratio ejus fiat in peccatum 2 : ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit 3. Cave qualiter intelligas illud, « Ut emendare non valeat quod peccavit, etc. » Non enim emendatio hic intelligenda est rei demptae compensatio, sed delicti exprobratio et abominatio cum satisfactionis desiderio. Demit enim injuste quis alicui, quod restituere non valet, ut oculum, vel vitam, et hujusmodi : et tamen si poenituerit peccati, cum amore condignae satisfactionis veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam injuste abstulerit quam reddere potest, de illo peccato poenitere ac veniam consequi, nisi restituat ablatum. Quamdiu enim res propter quam peccatum est, non redditur si reddi potest, non agitur poenitentia, sed fingitur.
est poenitentia, quae peccatum abolet, etc. » Quaeritur enim, quae sit differentia inter veram poenitentiam, et dignam poenitentiam ? Videtur autem, quod nulla : quia 1. Idem habent oppositum : indigna enim poenitentia est insufficiens : ergo scelus non corrigit, nec peccatum abolet : ergo non est vera : cum ergo unum ha-
<--- Page Split --->
beant oppositum, videtur, quod ipsæ sint unum.
- Item, Cum verum dicatur multipliciter, quaeritur, secundum quem modum sumatur hic verum, cum dicitur, vera poenitentia. Si enim verum dicatur indivisio esse, et quod est : cum tale verum sit a forma, videtur omnis poenitentia esse vera : quia omnis poenitentia est poenitentia a forma poenitentiae, quae quid erat esse significat : et hoc non videtur velle circumstantia litterae, quia videtur verum restringere poenitentiam : ergo aliqua poenitentia erit non vera, ut videtur.
verum argentum : et non sumitur ibi veritas in communi prout est indivisio esse, et quod est, nisi sumatur esse purum et impermixtum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XL.
An perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sustinere ?
Deinde potest quaeri, An perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sustinere ?
Hoc enim falsum videtur : quia non est necessarium, quod omnia libenter sustineat, nec omnia faciat, sed potius necessaria ad salutem solum.
Si dixeris, quod accommoda est distributio, et distribuit pro necessariis ad salutem tantum.
Videtur adhuc esse falsum quod dicit, quia
In ore est confessio, in corde contritio, in opere tota humilitas : quia sola contritio frequenter operatur salutem : ergo videtur, quod caetera non exigantur.
Item, Scelus semper corrigebatur per poenitentiam : nec tamen semper fuit oris confessio, et satisfactio injuncta : ergo illa, ut videtur non exiguntur.
Sed de hoc erit quaestio in sequenti distinctione : et ideo hic transeamus.
Solutio. Ad primum dicendum, quod digna et vera differunt : quia vera dicit poenitentiam impermitam contrariis peonitentiae : sicut dicitur vere album, quod est aliis coloribus mediis et contrariis impermixtum : et verum aurum, alii metallo viliori impermixtum. Dignam autem dicit debitam poenitentiae quantitatem, ut scilicet sit secundum quantitatem delicti ad arbitrium sine dolo facta.
Ad 11. Ad 11 ad autem quod contra objicitur, dicendum quod argumentum non valet, Habent unum oppositum : ergo sunt unum et idem : et est fallacia consequentis. Et est instantia : quia involuntarium per ignorantiam, et involuntarium per violentiam, habent unum oppositum quod est voluntarium : nec tamen propter hoc sunt idem. Et quod dicit Philosophus, quod si unum oppositorum est multiplex, et reliquum, in pluribus est intelligenda propositio : et haec solutio sumpta est in libro V Ethicorum, in textu et in commento.
Vel potest melius dici, quod oppositum non dicitur uno modo, prout opponitur illis duobus : indigna enim potest dici ratione quantitatis, vel ratione essentiae : et primo modo opponitur dignae : secundo modo opponitur vere.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod verum dicit hic impermixtum alieno viliori, ut dictum est : sicut dicimus verum aurum et
DICENDUM ad primum, quod distributio est accommoda : et intelligitur de necessariis poenitenti in tali vel tali crimine ad salutem.
Ad aliud dicendum, quod sicut supra diximus in tractatu de baptismo, dupliciter aliquid operatur in alio, vel cum alio, scilicet virtute, et essentia. Et verum quidem est, quod essentialiter ista tria non semper requiruntur ad deletio-
<--- Page Split --->
nem cujuslibet peccati etiam singulariter accepti : unde contritio non in virtute sui sola delet peccatum, sed prout est cum voto confitendi et satisfaciendi : et tunc confessio et satisfactio sunt in virtute, et non essentia : et hoc sufficit quando sacramentum non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit.
ARTICULUS XLI.
An possit dici, quod aliquis nequiverit emendare peccatum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, in medio : « Ut non solum emendare nequiverit, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum : si enim emendare nequiverit, tunc non est ei imputandum : sed ei imputatur : ergo potuit emendare.
Quæruntur hic de restitutione quatuor, scilicet quid sit restitutio ?
Secundo, Quid debeat restitui ?
Tertio, Cui debeatur restitutio fieri ?
Et quarto, Qualiter se habeat restitutio ad opera pœnitentiae ?
AD PRIMUM sic dicunt Jurisperiti, quod restitutio est ablatae rei redditio vel recompensatio.
Videtur autem, quod non conveniat : quia
Multa restituuntur non ablata, sicut deposita, locata, et mutuata : ergo videtur, quod illa descriptio non valet.
Item, Contingit aliquid auferri quod non potest recompensari, sicut fama, quae melior est omni temporali bono alio : ergo per illud non recompensatur : ergo non fit restitutio per illud.
Item, Virginitas violenter aufertur alicui puellae : et illa non potest recompensari : et tamen contingit satisfacere de peccato : ergo videtur, quod non sit recompensatio rei ablatae.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod secundum communem modum loquendi dicitur non posse qui non potest in tali statu manens, licet simpliciter id possit : sicut dicimus, non possunt emendare delicta perdurantes in voluntate delinquendi. Et iste modus Judae attribuitur : quia pœnitentia ductus de proditione, in voluntate delinquendi perduravit, scilicet se suspendendi.
- Item, Multi tenentur ad restitutionem qui non auferunt, sed jubent auferri, vel consilium dant de auferendo, vel aliquid hujusmodi faciunt : ergo videtur, quod non sit generaliter verum, quod restitutio sit ablatae rei, etc.
GRATIA hujus quæritur ulterius, Qui sunt qui restituere tenentur ? Et dantur versus de hoc :
Jussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manife- [stans.
ARTICULUS XLII.
Quid sit restitutio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, G, sub finem : « Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam injuste abstulit, etc. »
Videtur autem de primo, quod non semper jussio faciat teneri ad restitutionem : quia
Est jussio non habentis jurisdictionem super eum cui jubet : et tunc non fit propter suam jussionem : ergo non tenetur restituere.
Item, Non exigitur plus in restitutione, quam illatum est in damno : sed
<--- Page Split --->
damnum non intulit nisi unus, scilicet rapien s : ergo ille solus tenetur restituere, et non jubens.
OBJICITUR etiam de secundo quod est consilium : consulens enim factum, non directe operatur ad hoc quod fiat : ergo videtur, quod non directe facit : ergo etiam non directe tenetur ad restitutionem.
OBJICITUR autem d e tertio q u o d e s t consensus : omnes e n i m consentiunt , q u o d f i a t aliquid q u o d voluntfieri , e t gaudent d e facto : s i e r g o consensus f a - citteneri a d restitutionem , videtur q u o d omnes q u i volunt damnum alicujus , e t gaudent d e illato damno , tenentur a d restitutionem : q u o d grave esset dicere , q u i a
Non omnes tales possunt induci ad restitutionem.
Item, Philosophus in quinto Ethicorum, ubi loquitur de justitia, videtur velle, quod non teneatur restituere, nisi qui habet plus quam debet : sed nec consulens nec consentiens propter hoc quod consentit vel consulit, habet plus quam debet : ergo videtur injustum esse, quod cogatur ad restitutionem.
OBJICITUR ulterius d e palpone . Palpo e n i m e s t adulator : videtur autem , q u o d i l l e nihil operatur a d damnum inferen - d u m : e r g o videtur , q u o d damnum resti - tuere n o n tenetur .
Præterea , Sipalpotentur , quideritdeclericisetreligiosisquisuadentprin - cipiterrætalesacceptionesquæinjustæsunt , velnonfaciunteumrestituere , veltacent ? Sienimpalpotentur , etiamistitenentur : ethocillinonconcedunt .
ULTERIUSquæriturdehocquoddiciturrecursus . Intelligiturenimdeeoadquemhabentrecursumilliciterapientes , sicutaddefensorem , velconservatorem , e t c . : etcumillenihilrecipiatdealie - n o , uthicsupponitur , sedproaffectuvelconsanguinitaterecurrentesadsecon - servat , videturquodnonteneturresti - tuere .
D e participatione autem quæritur , utrum i p s i i n solidum teneantur ? E t
videtur, quod non, cum tantum partem recipiant.
OBJICITUR etiam d e m u t o : Mutus e n i m e s t , q u i n o n reprehendit , n e c reclamat : s e d multi s u n t tales , maxime i n rapina principum , etiam religiosi : e r g o omnes i l l i talesad restitutionem tenentur , q u o d difficile e s t dicere .
ULTERIUS objicitur d e n o n obstante . Q u i a n o n omnes d e facili restituerent , quipossentprohibere , etnon prohibent .
Item, Non tenentur prohibere : ergo videtur, quod non peccant si non prohibent.
ULTIMUMpræcipuenonverumvidetur , scilicetnonmanifestans . Quandoque enimcumpericulocorporisauferensma - nifestaretur : ettuncvidetur , quodetiam teneaturnonmanifestare .
Item, Fures saepe sciuntur a sanctis viris : et non manifestantur : ergo videtur, quod hoc non faciat teneri ad restitutionem.
SOLUTIO . Dicendum , quodrestitutio satisbenediffinitaestperillummodum , scilicetquodsitreiablatæredditiovel recompensatio . Quiaablatumautresti - tuituridemnumero , ettuncredditur : autinæqualitate , ettuncrecompensa - t u r .
Adidautemquodprimoobjicitur , d i - cendumquodrestituliononestnisiabla - t i : etilludetiamrespicitredditio : quianonredditurquodhabetur , sedquodaliquomodoeratamissum : etideoaliisnihilestquodobjiciturdelocatis , etaliishujusmodi .
AdAtuddicendum , quodhæcettaliaAd 2 , 3 e t 4 . solvunturinLittera , scilicetquodintel - ligiturderebusfortunæquærestituipos - s u n t : quiasiinanisestactioquamino - piadebitorisexcludit , multomagisina - nisestactioquamexcluditimpossibili - tasrestitutionis .
Velpotestdici , quodcontingitresti - tueredupliciter , scilicetsecundumreiablatævalorem , velsecundumacceptio - nemejuscuiablatumestaliquid . E t l i -
<--- Page Split --->
cet primo modo quaedam restitui non possunt, contingit tamen ea secundo modo restitui : et haec est restitutio ad arbitrium bonorum : et hoc fit quotiescumque facit debitor quidquid potest ad satisfaciendum laeso : sive enim tunc laesus remittat, sive non, nihilominus est excusatus coram Deo ille qui abstulit.
Ad quest. Ad in quod ulterius quaeritur de numero eorum quae operantur ad ablationem, et faciunt teneri ad restitutionem : dixerunt quidam, quod non omnia illa faciunt teneri, sed quinque de iilis faciunt teneri simpliciter, et alia non nisi in quibusdam casibus. Et videtur mihi, quod illi dicant verum. Quinque autem quae simpliciter teneri faciunt ad restitutionem, illa sunt, jussio, consensus, recursus, participans, non obstans cum obstare tenetur.
Ad 1. Jussio autem facit teneri : quia principaliter agit, qui præcipit fieri : et in usum ejus vel suorum cedit res ablata : aliter enim domini qui manibus propriis non auferunt, sed præcipiunt auferri, non tenerentur ad restitutionem.
Et per hoc patet solutio ad primum quod de hoc objicitur.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, quod damnum non intulit nisi unus : imo multi et diversi inferunt damnum, et ideo tenentur ad restitutionem : præcipue tamen cum res ablata cedit in usus præcipientis : sed tamen etiamsi non cederet, si propter suum imperium perditur res, ipse tenetur restituere.
Ad in quod objicitur de secundo, scilicet de consilio, dicendum, quod non omnis consulens meo judicio tenetur, sed ille solum qui efficax dat consilium, ita quod probabiliter suum consilium facit rem perdi.
Ad in quod de consilio et de consensu objicitur, dicendum quod ipse consulens vel consentiens operatur directe suo modo : quia multa concurrunt ad unum actum, sine quorum nullo fieret : sicut sunt consiliarii similes Achitophel, qui
malos extorquendi modos et auferendi, volentes placere latronibus et tyrannis, inveniunt : et emissarii qui exsequuntur quod illorum consilio dictatum est : et de illis intelligitur, quod tenentur restituere.
Ad aliud dicendum, quod Aristoteles valde large accipit habere plus. Plus enim dicitur habere qui quocumque modo extorsit rem alterius, non quod habeat in usu, sed quia injuria perdidit alter : et hoc modo directum justum facit eum recompensare damnum quod intulit.
Ad in quod dicitur de palpone, dicendum quod non omnis palpo tenetur : sed qui laudando in actu auferendi incitat ad auferendum : dicens quod hoc sit signum strenuitatis, vel quod aliter non possit dominari, vel quod hoc jure communi sibi debeatur tamquam terræ domino, vel aliud hujusmodi.
Ad aliud dicendum, quod, ut mihi videtur, sive clerici, sive religiosi, in hoc palpantes, tenentur ad restitutionem.
Ad in quod objicitur de recursu, dicendum quod intelligitur de illo ad quem habetur recursus, sicut ad defensorem et conservatorem latronum et latrocinii : sicut sunt quidam hospites furum, et alii qui faciunt se defensores et advocatos talium. Si autem propinquitate sanguinis quandoque tenetur, non credo quod propter hoc ille teneatur ad restitutionem : vel si etiam teneatur, cum quæritur ad judicium, ratione compassionis naturae et spe pœnitentiae, credo quod in tali casu meretur ille ad quem recurrit.
Ad in quod objicitur ulterius de muto, dicendum quod solus ille mutus judicatur, qui ex officio tenetur reclamare, et non reclamat : et etiam ille non credo quod teneatur universaliter ad restitutionem, sed potius tunc quando tacet consentiens et promovens ad hoc quod fiat. Sed verum est, quod si ex officio tenetur reclamare, et non reclamat : si vult pœnitentiam agere, tenetur clamando cooperari laeso ut satisfiat ei.
<--- Page Split --->
Et per hoc patet solutio ad id quod contra hoc objectum est.
Ad id quod objicitur de non obstante, videtur dicendum, quod intelligitur de illo qui ex officio obstare tenetur : sicut baro, vel princeps, qui tributa terrae cum recipit ut pacificet terram, si non obstet illicite auferentibus, ipse restituere tenetur.
DE ULTIMO, scilicet de non manifestante, dicendum quod non intelligitur de omni non manifestante, sed solum de illo qui celando particeps est lucri et criminis.
Et ideo objecta contra hoc non tenent.
ARTICULUS XLIII.
Quid debeat restitui ? et, Qualiter est restituendum ?
1.1.
Secundo, Quæritur quid debeat restitui ?
Et hæc est quaestio difficilis. Cum enim restitui debeat res ablata, contingit auferri famam, quandoque veritate, et quandoque mendacio : sicut si ponamus, quod aliquis diffamavit crimen alicujus, verum quidem, sed tamen occultum : si debeat restituere, videtur quod peccet : quia si dicat, Hoc dixi falsum ut infamarem ipsum : ipse mentitur, quia verum dixit. Cum igitur omnis homo debeat vitare mendacium, videtur quod ille debeat vitare restitutionem. Si autem dicat sic : Ego quidem verum dixi, tamen intentione mala diffamandi, amplius infamabit : quia amplius credetur, quam prius : ergo magis lædet secundo, quam primo.
Si dicas, quod non debet restitui fama. CONTRA :
- Id quod charius possidetur, invitissime amittitur : fama autem charius pos-
sidetur, quam aurum, et argentum : ergo invitissime amittitur : ergo videtur, quod maxime debet restitui.
- Item, Hieronymus : « Crudelis est qui famam negligit : » sed ille qui non exigit famæ restitutionem, famam negligit : ergo est crudelis : ergo videtur, quod etiam hæc injuria non debet remitti sine recompensatione : ergo quilibet tenetur exigere talis rei restitutionem : ergo aliquis tenetur solvere : constat autem, quod non nisi qui abstulit : ergo ille restituere tenetur.
EODEM modo gravis casus est de eo qui impedit aliquem ut non consequatur hoc quod habiturus esset, nisi ille impediret, sicut præbendam, vel dignitatem, vel quascumque res spirituales, vel sæculares, quia quoad hunc casum non differunt, utrum teneatur ad restitutionem si potest ?
Si dicas, quod sic. CONTRA :
Isti nihil est ablatum : quia non aufertur nisi quod habetur, iste autem adhuc non habuit : ergo videtur, quod non tenetur.
Item, Quomodo restituet si tenetur : si enim habet præbendam vel Ecclesiam, et impedivit illum ne consequeretur, videtur quod tenetur recedere do sua, et illum investiri facere : et hoc grave est dicere, quia pauci vel nulli hoc facerent.
Si autem dicas, quod non tenetur. CONTRA : Occasionem damni dat : ergo damnum fecisse interpretandus est : ergo tenetur ad restitutionem.
Item, Si quaererem a te, utrum ille qui sic impedivit proximum : peccavit, vel non ? Et si diceres, quod peccavit. Quæratur ergo ulterius, utrum in Deum tantum, vel in Deum et in proximum ? Tu dices, quod in Deum et in proximum. Si autem iterum quæratur, quo genere peccati peccavit in proximum ? dices, quod damnificando proximum. Cum ergo omnis damnificans teneatur ad restitutionem, iste tenebitur.
<--- Page Split --->
Quæst. 3. ITEM, Quæritur de eo qui arando subvertit semina, qualiter tenetur ad restitutionem ?
Si enim dicas, quod tenetur solvere fructus futuros. CONTRA : Fructus multis de causis poterant impediri : ergo nondum certi habebantur : ergo ille non abstulit fructus : ergo non tenetur reddere.
Si autem dicas, quod tantum semina. CONTRA : Tantum valet res, quantum vendi potest : sed ille pro agro seminato plus vendendo acciperet, quam semina : ergo ille plus reddere tenetur.
Quæst. 4. ITEM quæritur, Utrum illæ leges Domini, quæ de restitutione tanguntur, Exod. XXII, 1, scilicet, quod ovis reddatur in quadruplum, et bos in quintuplum adhuc tenent vel non ?
Videtur, quod sic : quia de moribus sunt et necessariis ad salutem : ergo adhuc tenent. PROBATIO primæ est : quia restitutio est de necessariis ad salutem, et de moribus hominum.
Sed contra.
CONTRA :
Hic in Littera non dicitur plus, nisi quod restituatur ablatum : ergo videtur, quod ad plus non tenetur.
Item, Nos videmus quod in judicio non condemnatur ad plus, quam intulit in damno : ergo ad plus non tenetur.
Item, Aristoteles dicit, quod justum est æquale, ut tantum reddat quantum intulit in damno : constat autem, quod si plus reddat, erit inæqualitas : cum igitur inæqualitas sit idem quod injustitia, injustum est si cogatur ad plus dandum, ut videtur.
Solutio. Solutio. Dicendum videtur, quod ad omne illud ablatum quod cum dolore amittitur, et cum delectatione et utilitate vel honestate possidetur, sequitur tentio ad restitutionem ex parte auferentis illud quocumque modo auferat : sicut multi modi habiti sunt in præcedenti articulo hujus quæstionis.
Ad quæst. 1. Ad id autem quod primo quæritur dico
quod detractor tenetur ad restitutionem : sed duplex est fama, scilicet in re pertinente ad veram laudem, cujus oppositum est vere vituperium : et hæc est virtus et vita secundum virtutem, vel saltem sine vitio, quia nihil vere laude dignum est nisi virtutis actus. Est etiam fama in scientia, vel militia, et hujusmodi : in quibus non est laus nisi vana. Et primam tenetur restituere qui injuste abstulit. Non autem injuste aufert qui dicit ubi prodesse debet, scilicet Prælato, vel pluribus corripiientibus : et si hoc non valet, denuntiat Ecclesiæ, ut confusione peccator resipiscat : ille enim talem famam non aufert, sed velamen malitia manifestat. Si autem intentione infamandi evomat mala, dico quod restituere tenetur, si tamen criminosa evomuerit.
Ad hoc autem quod objicitur, dico Ad quod etsi verum sit quod dixit, ipse potest ire ad illos quibus dixit, et dicere quod intentione infamandi dixerit. Si autem quæratur, utrum verum dixerit, vel non? Ad hoc non tenetur respondere, sed caute evadere sine mendacio, ut docet Augustinus in libro de Mendacio.
Et per hoc patet solutio ad secundum, et ad omnia quæ quæruntur circa illud.
Ad aliud dicendum, quod ille qui imAd pedit alium : aut juste impedit, scilicet quia scit eum indignum tali honore vel tali re, et tunc non tenetur : aut injuste, et tunc dico, quod tenetur satisfacere, sed non tamen reddere, quia ille rem illam adhuc adeptus non erat : hæc autem satisfactio debet fieri secundum possibilitatem satisfacientis, et arbitrium bonorum virorum.
Ad hoc autem quod contra objicitur, Ad dicendum quod non dat occasionem damni rei quæ habetur, sed quam probabile fuit haberi, poterat tamen aliquo casu non haberi, quia sæpe contingunt infortunia non prævisa.
Ad aliud dicendum, quod iste peccaAd vit in proximum damnificando eum : sed non tantum, quantum si ipsa res quiete
<--- Page Split --->
jam fuisset possessa : et ideo non ad tantum tenetur, sed juxta arbitrium bonorum.
Ad in quod ulterius quaeritur de tertio casu, dicendum quod solvere non est difficile : sed tenetur tantum, quantum ager seminatus pro tempore illo vendi consuevit : et hoc est plus et minus, secundum quod propinquius exspectantur fructus, vel remotius a messe.
Ad hoc quod quaeritur de legibus, Exod. xxii, 1, dicendum, quod hodie non tenent nisi ex nova constitutione sanciantur. Hujusmodi enim leges judiciales erant habentes aliquid significationis de futuro : et quoad hoc quod erant judiciales pro tempore et loco aggravabant plus vel minus in terrorem vitii illius quod in populo vigebat, ut scilicet populum a tali vitio citius averterent. Secundum autem quod aliquid habebant significationis de futuro, cum aliis caeremoniis in Novo Testamento sunt implete et evacuatae.
Ad hoc autem quod objicitur, quod sunt de moribus, dicendum quod de moribus quidem sunt : non tamen sunt morales proprie, prout moralia dividuntur contra judicialia : quia hoc modo moralia non sunt nisi illa praecepta quae praecipiunt actus alicujus virtutis moralis : hoc autem non fit in illis, sed ad terrorem erat aggravantium damnum, eo quod per avaritiam libenter rapiebant aliena, praecipue animalia, quae in illo populo tunc temporis abundabant.
Ponamus enim, quod ille qui rem alienam habet, nesciat cujus fuit : tunc eme cum non scit cui debeat, videtur esse absolutus ab obligatione : quia omne quod aliquis debet, alicui debet.
ITEM, Ponamus, quod aliquis sciat : sed est ita remotus, quod ad eum pervenire non potest sine magna difficultate : et quaeratur, quid tunc sit faciendum? vel si scit eum cui debet, nescit tamen ubi manet, vel non potest inveniri ? Si enim tunc dat pauperibus, potest esse quod ille casu postea invenietur. Cum ergo non sit illi restitutum, oportet quod secundario restitueret : et hoc esset injustum : ergo servare tenetur donec ille veniat, vel desperetur de ejus adventu. Et tunc quaeritur quando illud est? Potest esse, quod ille in longinquo loco faciat filios : et illis dicat, quod talis homo sibi teneatur, et quando desperatur de vita sua, postea apparebunt filii quibus debet restituere : et hoc modo numquam desperabitur de adventu suo, vel in se, vel in haeredibus suis.
ITEM, Ponamus, quod aliquis injuste acceperit in aliqua expeditione, et nesciat cui fecerit damnum specialiter. Si enim dat pauperibus, quaeritur quibus tenetur, et ad cujus arbitrium debet fieri recompensatio ?
Videtur enim, quod magis tenetur pauperibus illius terrae in qua damnum fecit, quam in alia in qua damnificans habitat : quia forte aliquis pauperum terrae in qua intulit damnum, ad paupertatem est deductus per eum, et ille debet habere recompensationem.
ARTICULUS XLIV.
Cui debet fieri restitutio ?
Tertio quaeritur, Cui debeat fieri restitutio ?
ITEM, Ponatur, quod aliquis de licentia alicujus Praelati injuste vindicet sibi res Ecclesiae, quas Praelatus dare non potest, quaeritur, cui debeat fieri restitutio ?
Si dicas, quod Ecclesiae. CONTRA : Praelatus tenet res Ecclesiae : et ille concessit res isti, vel dedit : ergo non sunt ei ablatae : non ergo debet ei fieri resti-
<--- Page Split --->
tutio. Si autem non debet illi fieri restitutio, cum nullus alius habeat jus, videtur quod nulli : quod absurdum est, cum res Ecclesiæ ab illo teneri non possunt.
Quæst. 5. ITEM, Ponamus, quod aliquis mutuavit pecuniam suam alicui gratis usque ad certum diem nundinarum, et tunc non reddit, et ille impeditatur a negotiatione sua licita : constat, quod damnificavit eum : ergo reddere tenetur : et quæritur, in quo, et quantum ?
modo prout Episcopo rationabiliter videbitur expedire.
Ad hoc quod quæritur de illo qui haAd quæbet res Ecclesiæ, dico quod restituere tenetur Ecclesiæ, ita ut devolvatur ad Prælatum successorem : quia ille qui concessit, non meretur recipere.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XLV.
Solutio. SOLUTIO. Hæc et hujusmodi magis considerari habent a Jurisperitis, quam a Theologis : et ideo sine præjudicio dico, quod rationale videtur.
Qualiter habent se opera restitutionis ad opera pænitentiæ ?
Ad quæst. 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod cum nescitur verus dominus, pauperes sunt hæredes : et ille non absolvitur ab obligatione, nisi det pauperibus.
Ad quæst. 2. AD ALIUD dicendum, quod distinguendum est : aut enim tantum est debitum, quod viam merito subire debeat, aut non. Si sic : tunc mittere vel portare sibi tenetur, nisi speretur reditus illius cui damnum est illatum. Si autem parum est, et non speretur reditus, dico quod dandum est propinquis ejus cum tali protestatione, quod dent vel recompensent illi principali si venerit. Si autem propinquos non habet, ego consulerem, quod daretur alicui cænobio cum promissione tali per scriptum confirmata, quod si umquam de hæredibus illius apparet, vel ipse, quod illud restitueret cænobium, vel respondere teneretur.
Ad quæst. 3. AD ALIUD bene concedo, quod ille qui est in expeditione, quod accepit, magis tenetur pauperibus illius terræ reddere in qua damnum fecit, quam in alia ubi habitat. Et etiam ad arbitrium Episcopi loci illius qui damnificatus est, debet fieri restitutio, scilicet ad opus commune villæ, vel pauperibus ejusdem villæ, vel alio
Ultimo quæritur, Qualiter se habeant opera restitutionis ad opera pænitentiæ ? Videtur, quod sint de pænitentia.
Ipsa enim pænitentia est remedium peccati actualis : cum igitur restitutio sit de emendatione cujuslibet talis peccati, videtur esse pars satisfactionis : ergo etiam est pars pænitentiæ : quia quidquid est pars partis, est pars totius.
Item, In pænitentia secundum quod est sacramentum, reconciliatur homo perfecte Deo et proximo : sed restituere est de recompensatione et reconciliatione ad proximum : igitur est pars pænitentiæ, ut videtur.
Sed contra :
Pænitentia dicitur quasi pænæ tenentia, et dolor ad hoc quod forefecit : sed ad restitutionem non exigitur talis dolor, sed qualitercumque sive dolens sive non dolens restituat, ipse deobligatur ab eo quod tenebatur restituere : ergo non est de pænitentia sicut pars.
Item, Pænitentia solvit a peccato : redditio autem solvit a debito tentionis proximi tantum, et non a peccato : ergo non est pars pænitentiæ.
Item, Pænitentiam oportet agere de proprio : sed restitutio semper est de alieno : ergo, etc.
<--- Page Split --->
- Item, Si est pars pœentientia, constat quod non est nisi pars partis, qua est satisfactio, qua est vel eleemosyna, vel oratio, vel jejunium, quia satisfactio non habet plures partes in genere : constat autem, quod nulla est illarum : ergo non est pars pœentientia.
SOLUTIO. Dicendum secundum antiquos, quod non est pars, sed praesupponitur in pœentente, ut dispositio pœenitentis ne sit fictus : et hoc vocaverunt antiqui fundamentum : unde dixerunt, quod restitutio est fundamentum satisfactionis, et per consequens pœentientia. Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod ipsa non est remedium cu-
jusdam peccati, vel delens peccatum, sed potius est dispositio praesupposita in eo in quo per pœententiam deletur peccatum.
Ad aliud dicendum, quod restituens dupliciter reconciliatur proximo, scilicet in quantum tenetur ei de damno illato : et hoc modo reconciliat restitutio, non pœententia proprie : vel in quantum deaedificatus est proximus per malum exemplum : et sic satisfactio bonis operibus reconciliat, et pœententia per consequens. Et ita intelligitur, quod homo per pœententiam reconciliatur Deo et proximo : restitutio enim recipitur etiam a non pœentente : sicut bene probant ea quae objecta sunt in contrarium.
<--- Page Split --->