DISTINCTIO XIV.
De sacramento poenitentiae.
A. De poenitentia.
Post hæc de poenitentia agendum est. Poenitentia longe positis a Deo necessaria est, ut appropinquent. Est enim, ut ait Hieronymus1, secunda tabula post naufragium : quia si quis vestem innocentiae in baptismo perceptam peccando corruperit, poenitentiae remedio reparare potest. Prima tabula est baptismus, ubi deponitur vetus homo, et induitur novus. Secunda, poenitentia, qua post lapsum resurgimus, dum vetustas reversa repellitur, et novitas perdita resumitur. Post baptismum prolapsi per poenitentiam renovari valent, sed non per baptismum. Licet homini sæpius poenitere, sed non baptizari.
Baptismus tantum est sacramentum : sed poenitentia dicitur et sacramentum, et virtus mentis. Est enim poenitentia interior, et est poenitentia exterior. Exterior, sacramentum est : interior, virtus mentis est : et utraque causa salutis est et justificationis. Utrum vero omnis exterior poenitentia sit sacramentum, vel si non omnis, quae hoc nomine censenda sit, consequenter investigabimus. A poenitentia coepit Joannis prædicatio dicentis : Poenitentiam agile, appropinquavit enim regnum cælorum 2. Quod autem præco docuit, illud post veritas prædicavit, exordium sumens sermonis a poenitentia. Poenitentia dicitur a puniendo, qua quis punit illicita quae commisit. Poenitentiæ virtus timore concipitur. Unde Isaias : A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus spiritum salutis 3.
Est enim poenitentia, ut ait Ambrosius, mala præterita plangere, et
<--- Page Split --->
plangenda iterum non committere 1. Item, Gregorius : Pœnitere est anteacta peccata deflere, et flenda non committere. Nam qui sic alia deplorat,ut alia tamen committat, adhuc pœnitentiam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest si peccata luxuriae quis defleat, et adhuc avaritiae vestibus anhelet?
His verbis quidam vehementius inhaerentes, contendunt vere pœnitentem ultra non posse peccare damnabiliter : et si graviter peccaverit, veram non praecessisse pœnitentiam. Quod etiam aliis muniunt testimoniis. Ait enim Isidorus 2 : Irrisor est et non pœnitens, qui adhuc agit quod pœnitet: nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus. Canis reversus ad vomitum 3, et pœnitens ad peccatum. Multi lacrymas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrymas ad pœnitentiam cerno, et affectum pœnitentiae non habere : quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrymas fundunt, nunc reviviscente usu, ea quae fleverunt iterando committunt. Isaias de peccatoribus dicit : Lavamini, mundi estote 4. Lavatur et mundus est qui et præterita plangit, et flenda iterum non committit. Lavatur, et non est mundus qui plangit quae gessit, nec deserit, et post lacrymas ea quae defleverat repetit. Item, Augustinus : Inanis est pœnitentia, quam sequens culpa coinquinat. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nihil valet veniam a malis. poscere, et mala denuo iterare 5. Item, Gregorius : Qui commissa plangit, nec tamen deserit, pœnæ graviori se subjicit 6. Item, Ambrosius : Reperiuntur 7 qui sæpius agendam pœnitentiam putant : qui luxuriantur in Christo. Nam si vere in Christo pœnitentiam agerent, iterandam postea non putarent : quia sicut unum baptisma, ita est una pœnitentia 8. His aliisque pluribus utuntur in assertionem suæ opinionis. Sed Ambrosius dicit : Hæc vera pœnitentia est, cessare a peccato. Et iterum, Magni profectus est renuntiasse errori : imbutos enim vitiis animos exuere atque emendare, virtutis est perfectæ et cœlestis gratiae : et ideo sane ita diffiniri potest : Pœnitentia est virtus qua commissa mala cum emendationis propo-
<--- Page Split --->
sito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus: quia pœnitentia vera est, in animo dolere, et odire vitia 1. Unde illa verba praemissa: « Pœnitere est anteacta deflere, et flenda non committere: » recte sic accipi possunt, ut non ad diversa tempora, sed ad idem referantur: ut scilicet tempore quo deflet commissa mala, non committat voluntate vel opere flenda: quod innuitur ex verbis consequentibus: « Nam qui sic alia deplorat, etc. » Hinc Augustinus 2 ait: Cavendum est ne quis existimet nefanda illa crimina (qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt) quotidie perpetranda, et eleemosynis redimenda. In melius est enim vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis præteritis propitiandus est Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, etsi miserando deleat commissa peccata, si non satisfactio congrua negligatur. Item, Pius Papa : Nihil prodest homini jejunare et orare, et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate revocetur 3. Qui ergo a malis sic mentem revocat, ut commissa plangat, et plangenda committere non velit, nec satisfacere negligit, vere pœnitet. Nec ideo non est vera pœnitentia, quia forte post, non de proposito, sed casu vel infirmitate peccabit. Ille autem irrisor est et non pœnitens, qui sic commissa plangit, ut plangenda voluntate vel opere committere non desinat. Ille etiam qui post lacrymas repetit quæ flevit, lavatur ad tempus: sed mundus non est, id est, illa munditia non est ei sufficiens ad salutem: quia est momentanea, non perseverans. Item, Illud, « Inanis est pœnitentia quam sequens culpa coinquinat, » sic intelligendum est. Inanis est, scilicet carens fructu illius pœnitentiæ quam sequens culpa inquinat. Illius enim fructus est vitatio gehennæ, et adeptio gloriæ. Mortificatur enim illa pœnitentia et alia anteacta bona per sequens peccatum, ut non sortiantur mercedem, quam meruerunt cum fierent, et quam haberent si peccatum non succederet. Sed et si de peccato succedenti pœnitentia agatur, et pœnitentia quæ præcessit, et alia anteacta bona reviviscunt : sed illa tantum, quæ ex charitate prodierunt. Illa enim sola viva sunt, quæ ex charitate fiunt. Ideoque si per sequentia peccata mortificantur, per subsequentem pœnitentiam reviviscere possunt. Quæ vero sine charitate fiunt, mortua et inania generantur: et ideo per pœnitentiam reviviscere non valent. Similiter intelligendum est illud, « Nihil prosunt lamenta, etc. » Et illud, « Nihil valet, etc. » Si enim replicentur peccata, nihil valet
<--- Page Split --->
ad salutem vel ad veniam in fine praecedens lamentum, quia nihil relinquitur de vitae munditia : quia aut peccata dimissa redeunt, ut quibusdam placet, cum replicantur : vel si non redeunt, eis tamen deletis, propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, cum adhuc in expiandis implicatur, ac si jam deleta redirent. De hoc tamen, scilicet an peccata redeant, post plenius agemus. Similiter nihil valet ad salutem obtinendam, vel ad munditiam vitae habendam, veniam de malefactis poscere, et malefacta denuo iterare. Ita etiam intelligendum est illud quod idem Augustinus alibi ait : Pœnitentia est quaedam dolentis vindicta, semper puniens in se quod dolet commisisse 1. Et infra : Quotidie dolendum est de peccato, quod declarat ipsa dilectionis 2 virtus. Pœnitere enim est pœnam tenere : ut semper puniat in se ulciscendo, quod commisit peccando. Ille autem pœnam tenet, qui semper vindicat quod commisisse se dolet. Pœnitentia ergo est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse. Quid restat nobis, nisi dolere in vita ? ubi enim dolor finitur, deficit et pœnitentia. Si vero pœnitentia finitur, quid relinquitur de venia ? Tandiu gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a pœnitentia. Dicit enim Dominus : Vade, et jam amplius noli peccare 3. Non dixit, Ne pecces : sed ne voluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur, nisi dolor in pœnitentia continue custodiatur ? Sed semper doleat, et de dolore gaudeat : et non sit satis quod doleat, sed ex tide doleat, et non semper doluisse doleat.
DIVISIO TEXTUS.
« Post haec de pœnitentia, etc. » Totus tractatus hujus sacramenti dividitur in tres partes : in quarum prima agit de pœnitentia secundum se, scilicet prout non contrahitur ad hanc partem quæ est compunctio, vel ad illam quæ est confessio, vel ad eam quæ est satisfactio. In secunda autem' agitur de partibus ejus, sive de ipsa prout in partibus consideratur : et incipit infra, distinct.
XVI, ibi, A, « In perfectione autem panitentiae tria observanda sunt, etc.» Tertio autem agit de his quæ sunt signa sacrementalia in pœnitentia : et haec pars incipit circa finem hujus tractatus ante finem distinctionis XXII, ibi, C, « Post prædicta restat investigare, quid in actione pœnitentiae sit sacramentum, etc. »
Adhuc autem prima pars subdividitur in duas partes : in quarum prima dicit, quid sit pœnitentia re, et diffinitione : in secunda autem elidit quosdam errores circa pœnitentiam, ibi, A, § 4 : « His verbis quidam vehementius, etc. »
Adhuc autem in prima parte determinat tria : quorum primum est ordo hu-
<--- Page Split --->
jus sacramenti ad alia, et necessitas ad sanandum peccatum. Secundum est distinctio pœnitentiae secundum quod ipsa cadit in diversa genera, scilicet virtutis, gratiae, passionis, sacramenti : et hæc incipit, ibi, A, §. 2: « Baptismus tantum est sacramentum sed pœnitentia, etc. » In tertia, diffinit pœnitentiam per actum suum proprium, ibi, A, § 3: « Est enim pœnitentia, ut ait Ambrosius, etc. »
Est secunda tabula post naufragium, cum baptismus sit prima : ergo sicut secunda tabula immediate est post primam, sic pœnitentia debet esse immediate post baptismum.
Item, Est secunda tabula : ergo est secundum sacramentum : et hoc videtur sequi : quia, sicut supra habitum est, gratia sacramentalis solvit a peccato quod facit naufragium.
Tangit autem primo necessitatem pœnitentiae dicens, quod necessaria est longe positis a Deo, ut appropinquent : et tangit ordinem, cum dicit quod pœnitenttia est secunda tabula post naufragium.
ARTICULUS I.
An sacramentum pœnitentiae bene ordinetur quantum in ordine sacramentorum ?
Sed circa hoc incidit duplex quaestio, scilicet de ordine hujus sacramenti : et de verbo Hieronymi quod adducit : « Secunda tabula post naufragium. »
Supra enim habitum est, quod nullus in baptismo adultus novum h pminem induit, nisi pœnitetat eum veteris vitæ : ergo cum pœnitentia acceditur ab baptismum : ergo tractatus pœnitentiae ante baptismum est ponendus.
Item, Matth. iii, 3 et 6, dicitur, quod exibant ad Joannem confitentes peccata sua, et postea baptizabantur : ergo pœnitentia præcedit baptismum.
Item, Sine pœnitentia veniens ad baptismum, fictus reputatur, et est : ergo ad hoc quod tollatur obstaculum, oportet esse pœnitentem.
Item videtur, quod tractari debuit ante Eucharistiam : quia
Omnibus indicitur pœnitentia ante communionem.
Item, Agnus comedebatur cum lactu cis agrestibus', quod significat communicandum esse cum amaritudine pœnitentiae. Ergo videtur, quod istud sacramentum præcedat sacramentum Eucharistiae : cum tamen Magister e converso ordinaverit.
SOLUTIO. Dicendum, quod Magister congruo ordine ordinat sacramenta : qui ordo supra assignatus est in principio notularum super hunc quartum librum Sententiarum.
Quantum autem pertinet ad hunc tractatum,
DICENDUM ad primum, quod Magister ordinat sacramenta secundum ordinem morbi, contra quem ordinatur gratia cujuscumque sacramenti : et quia primus morbus est morbus originalis, et pene ad sequentes illum, propter hoc primo oportuit poni sacramenta que sunt remedia contra illum cum suis sequelis. Est autem gratia baptismalis contra morbum illum secundum se : sed quia remanet concupiscentia debilitans in prælio, ideo datur gratia confirmationis : ex concupiscentiae autem motu sequitur defectus virium ex deperditione roboris spiritualis, contra quod ordinatur gratia sacramenti Eucharistiae. Quia autem post omnia hæc frequenter incidit actuale mor-
<--- Page Split --->
tale, igitur quarto hoc loco agit de pœnitentia, quae ordinatur contra id : posset tamen aliquo respectu ordinari pœnitentia ante Eucharistiam, ut alibi ostensum est 1.
Patet igitur solutio ad primum , et etiam ad tertium : quia hoc est particulare et per accidens, scilicet quia adultus habet actuale : tamen originale per se est quod curatur baptismo, et pœnitentia non præexigitur quantum ad naturam peccati, contra quod per se est baptismus ordinatus : sed potius quia baptizatus, si adultus est, et peccavit, pœnitet, aliter esset fictus : sed quod non sit per se, patet, quia si per se esset, semper pœnitentia præcederet baptismum : et hoc non est verum, ut patet in parvulis.
1
Ad ALIUD dicendum, quod baptizati a Joanne, omnes erant adulti, et in peccatis actualibus existentes : et ideo oportuit eos pœnitentia præparari ad baptismum Christi : sed tamen non oportet propter hoc quin per se et secundum naturam gratiae quam causat baptismus, præcedat pœnitentiam, ut dictum est.
1
1
Ad ALIUD dicendum, quod in morbo sunt duo, scilicet culpa, et pœna : et numerando culpam cum culpa, tunc prima culpa est originalis, et secunda actualis : et contra primam est baptismus, et contra secundam pœnitentia. Cum autem non sit sacramentum tantum ordinatum contra culpam, sed etiam contra pœnam, non sequitur, quod sit secundum sacramentum : sicut non sequitur, actuale est secunda culpa in genere : ergo est secundus morbus : quia secundus morbus est ille qui procedit ex primo, nullo addito : et hic est concupiscentia et pronitas ad malum, quæ est ex fomite vel ipse fomes : naufragium autem per se non facit pœna quæ justa est, sed potius culpa : et ideo pœnitentia est secunda tabula, non tamen secundum sacramentum, nec secundo loco ordinandum.
Ad ALIUD dicendum, quod gratia sacramentalis solvit a peccato, non tantum ex parte culpæ ex qua per se facit naufragium, sed etiam ex parte pœnæ, ut dictum est : et ideo illa ratio non procedit.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut generatum confortatur post generationem a natura, et deinceps nutritur : ita etiam est in sacramentis : quia primo datur sacramentum regenerationis quod dat esse gratiae contra defectum primum : deinde confortatur ex gratia confirmationis, et tertio nutritur statim.
Si autem aliquis objiciat, quod confortatio sit per nutrimentum : ergo secundum hoc Eucharistia debet præcedere Confirmationem : dicendum, quod hoc non valet : quia duplex est confortatio in natura. Una est quæ est per remotionem dispositionum contrariarum : et hanc dat ipsum generans cum forma, vel statim post formam : quia aliter generatum non resisteret alterationibus sequentibus, sed statim corrumperetur. Alia autem est per restaurationem deperditi ; et illa fit per cibum.
Dicendum igitur, quod prima confortatio est cui similis est confirmatio, sicut sonat suum nomen : et gratia ejus debilitat concupiscentiam, et confirmat gratiam collatam in baptismo : sequens autem confortatio assimilatur Eucharistiae : et sic patet, quod stat ordo Magistri.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc per accidens sic est, in quantum est peccatum actuale in comedentibus : sed tamen defectus contra quem generaliter in omnibus ordinatur Eucharistia, est ante actuale : et ideo Eucharistia est ante pœnitentiam.
<--- Page Split --->
sacramentum simpliciter, sed secundum contra culpam ordinatum. Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
An pænitetia sit secunda tabula post naufragium ?
ARTICULUS III.
An pænitetia est virtus ?
Secundo quæritur, Qualiter dicatur secunda tabula ?
Naufragium enim primo factum est per originale peccatum, et tabula salvans est baptismus : secundum autem naufragium est per actuale sive personale peccatum, et tabula salvans est pænitentia : quæritur igitur, Utrum sit tabula in quantum virtus est, vel in quantum est gratia, vel in quantum est sacramentum ?
In omnibus enim his generibus est, ut infra patebit.
Si dicatur, In quantum virtus. Contra : Secunda virtus communicare debet alicui prime virtuti : non enim congrue dicitur, quod Petrus secundus est homo, si prior eo fuit asinus : ergo baptismus esset prima virtus : et hoc est falsum : ergo non in quantum virtus est secunda tabula.
Si dicatur, quod est secunda in quantum gratia : videtur falsum : quia multæ gratia præcedunt, scilicet confirmationis, Eucharistiæ, et baptismi.
Eodem modo objicitur si dicatur, In quantum est sacramentum : prius enim habitum est, quod non est secundum sacramentum : ergo videtur, quod nullo modo sit secunda tabula.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod secunda tabula est, in quantum est sacramentum contra morbum, qui est culpa, ordinatum : quia, sicut prius dictum est, pœna non facit naufragium in quantum hujusmodi : quia multæ pœnæ promovent ad meritum : et ille qui meretur, non patitur naufragium : unde non est secundum
Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Pænitetia dicitur et sacramentum, et virtus mentis, etc. »
Et quæruntur hic duo, scilicet an pænitentia sit virtus ?
Et, Utrum sit virtus generalis, vel specialis, si virtus est ?
Quod autem sit virtus, videtur ratione et auctoritate.
Matth. iii, 2, super illud : Pænitentiam agite, dicit Glossa : « Prima virtus est per pænientiam perimere veterem hominem. »
Item, Ambrosius : « Imbutos vitiis animos exuere atque emundare, virtutis est perfectæ et cœlestis gratiae. » Constat autem, quod exuere et emundare a peccatis, est pænientiae. Ergo pænientia est virtus.
Item, Hoc dicitur in Littera in pluribus locis.
Ratione autem probatur idem : Dicit enim Commentator super quintum Ethicae, quod omnis actus laudabilis, virtutis est actus : sed pœnitere est actus laudabilis, et est actus pœnientiae : ergo pœnientia est virtus.
Item, In quinto dicitur (et in textu et in commento), quod justitia legalis ideo est idem quod virtus in genere, quia præcepta legum sunt de actibus virtutum : ergo multo magis præcepta divina erunt de actibus virtutum : sed pœnitere est in præcepto : ergo est actus virtutis.
Item, Virtus et vitium sunt opposita : ergo mutuo se expellunt : dicit
<--- Page Split --->
enim Philosophus, quod non expellitur contingens a contingente, sed oppositum a per se sibi opposito : nec fit contingens a contingente, sed ex opposito in situ. Ergo quod expellit peccatum, est virtus : pcnitentia autem expellit peccatum.
Item, Quædam sunt præcepta, quia bona : quædam autem ideo bona, quia præcepta : pænitere igitur in altero horum generum erit : constat autem, quod non est ideo bonum, quia præceptum : quia si non esset præceptum, adhuc esset bonum pænitere : ergo est de per se bonis. Aut igitur est de pertinentibus ad intellectum, aut ad opus. Quod non de pertinentibus ad intellectum speculativum, hoc patet per se : ergo pertinet ad opus bonum in moribus : sed omne tale virtus est, ut elicitur ex littera Tullii in fine primæ rhetorice : ergo pænitentia est virtus.
Item, Sicut dicit Philosophus, virtus donum facit habentem, et opus ejus bonum reddit : hoc autem facit pænitentia : ergo est virtus.
Si forte dicas, quod pænitere non est opus, sed passio. CONTRA : Aut est passio tantum, aut ponit actum interiorem. Constat autem, quod non passio tantum : quia dicitur in Littera statim infra, quod « pænitentia est virtus, vel gratia 1, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, et plangenda ulterius committere nolumus : » emendationis autem propositum est actus, et nolle iterum committere actum ponit, quia in hoc verbo nolo, non vis, manet voluntas actualis affirmata et supposita : ergo habetur propositum, quod opus bonum reddit : ergo est virtus.
- Ex ipso nomine quod sonat passio-
nem : est enim idem pænitentia quod pæna tenta : nulla autem passio virtus est, ut ostenditur in secundo Ethicorum. Ergo pænitentia non est virtus.
Item, Alia quædam laudabilia quæ circa mala sunt, patiendo aliqualiter, dicit Philosophus non esse virtutes, ut patet in fine quarti Ethicorum, ubi dicit, quod « verecundia non est virtus, sed passio : » licet laudabilis sit, et medium habeat.
Item, In II Ethicorum videtur dicere, quod nemesis non est virtus, licet sit laudabilis, et habeat medium : ergo videtur, quod nec pænitentia, quæ est dolor delicti perpetrati, proprie loquendo sit virtus.
Item, Virtutis actus licet sit circa passiones quandoque, ut circa materiam, nullo tamen modo est cum passione operantis, nisi dicatur illa passio gaudium, quod est signum formæ jam habitæ : sed pænitentia semper est passio, vel cum passione operantis : ergo pænitentia non est virtus, ut videtur. Quod autem prima vera sit, scribitur quidem a quodam Philosopho : sed etiam probatur inducendo : quia castus sive temperatus continendo non patitur secundum delectantia in sensu sibi circumstantia, et sic de aliis : ergo propositum habeo.
Item, Omnis virtus habitus est : ergo suus erit actus aliquis et non passio : patet igitur quod virtutis non est pati proprie.
Item, Virtus est cum lætitia, vel sine tristitia ad minus : sed pænitentia est dolor, vel cum dolore et tristitia semper : ergo non est virtus.
- Item, Si est virtus : aut erit theologica, aut cardinalis : constat autem, quod non est theologica : quia omnes illæ habent Deum pro materia circa quam est actus, et finis propter quem : sed pænitentia non habet Deum pro materia. Videtur etiam, quod nec cardinalis : quia non est aliqua de quatuor.
Si dicas, quod est virtus reducta ad aliquam illarum : hoc falsum videtur : quia omnis reductio est penes aliquid commune : nulla autem virtus est, quæ
<--- Page Split --->
cum pœnitentia commune aliquid videattur habere : cum virtus sit circa opus ordinatum in bonum, pœnitentia autem est quodammodo detestatio, et non bonum secundum quod bonum : ergo videtur, quod non sit virtus.
Item, Augustinus dicit, quod « virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : » sed hæc omnia pœnitentiae non conveniunt. PROBATIO : Quia pœnitentia non recte vivitur : ergo pœnitentia non est virtus. Quod autem pœnitentia non recte vivatur, probatur sic : Omne quo recte vivitur, vivitur aliqua operis rectitudine : sed operis rectitudo non est pœnitentia, quia detestari malum non dicit determinate aliquod opus rectum, sed potius quamdam dispositionem quae præcedit omne opus rectum, quia nullum opus rectum est cum placentia mali : ergo videtur, quod non sit virtus.
Præterea, Communiter fere ab omnibus dicitur, quod qui habet unam, habet omnes : ergo si pœnitentia est virtus, qui habet eam, habet omnes : sed parvuli et innocentes habent multas virtutes : ergo habent pœnitentiam, quod falsum est : dicitur enim in oratione Manasse, in medio : Non posuisti pœnitentiam justis, Abraham, et Isaac, et Jacob, iis qui tibi non peccaverunt.
Item, Christus habuit multas virtutes : ergo habuit pœnitentiam : et pœnitentia est dolor commissi criminis : ergo ex hoc sequeretur, quod crimen commississet, quod absurdum est.
Item, Omnes virtutes erunt aliquo modo in patria : pœnitentia nullo modo erit in patria : ergo non est virtus. Quod autem nullo modo futura est in patria, videtur quia nullo modo erit ibi dolor, et pœnitentia dolor est, vel cum multo dolore.
Alia autem multa valde facile est hic ad utramque partem objecta adducere : sed hæc sufficiant.
Solutio . Dicendummihividetur , quodvirtussumiturproprie , etcommuniter : propriequidemaPhilosophoinEthicis , etsecundumhocesthabitusordinansinbonumintellectualisvelmoralis : intel . lectualisquidemquiadoctrinaetexpe - riendocircaoperabiliasumitgeneratio . nemsuænaturævelsuiipsiusexparteillaquamaterialisest : etvoluntasestcomplensformamsecundumquoddicitPhilosophus , quodvirtutesvoluntatessuntsimplicitervelnonsinevoluntate , sicut φ ρ ό ν η σ ι ς , etprudentia , ethujusmodi , quæsicutipsePhilosophusinVIEthico - rumdicit , estidemquodrectaratio : etintelligiturderectarationeeligibilisadopusvirtutis . Moralisautemcircapas - sionesest , veloperationes : circapassio - nesquideminnatas , velillatas : circain - natasquidemtemperantia , illatasautemfortitudo . Justitiaverocircaoperationes , inquibusnullaproprieestpassio : p r o p - terquodipsajustitiadiciturcommunebonum : quiaetvirtutesmoderativæde - lectationumveltristitiarumsuntcircapropria : mediumautemsicutidemPhilo - sophusdicitinVEthicorumnonhabentipsæeodemmodo : quoniamillavirtusquæestcircapassiones , proprieestme - diumduarummalitiarum , quarumutra - queestabundantia , etdefectusdifferen - t e r : sicutmediumaudaciæquæauden - doabundat , timendoautemdeficit : ettimiditatisquætimendoabundat , e t a u - dendodeficit : ethocquidemmediumestfortitudo : etitaestreperireintempe - rantia , etinaliis . Sedjustitianonsem - perestmediumduarummalitiarum , necduarum , quarumutraquediffertsicutabundantia , etdefectus : quodfacileos - tenditurinjustitiadirectiva : quiasiin - justitiaabundatindecem , inquibusmedecipit : egoinjustedeficioindecem : etmediumerituttantummihirestituatur , quantumegodeficioinjuste , ettuabun - dasinjuste : etmalitiahicnonestnisiexpartedecipientisvelfraudantis : exparteautemejusquipatiturinjuriam , nonestmalitia , sedpænatantum . S i m i -
<--- Page Split --->
liter non nisi unus habens hic qui plus habet quam deberet : et non nisi unus deficio. Differt et aliter ratio medii : quia in duabus quæ sunt circa passiones, medium est quoad nos : et in justitia est medium rei proprie : et ideo accipitur proportionalitate geometrica vel arithmetica, ut Philosophus dicit. Sed de his alias. Sic ergo propriissime loquendo de virtute, bene concedo, quod pænitentia non est virtus.
Aliter sumitur virtus qua recte vivitur, et extenso nomine : et hoc præcipue a Theologo qui multa quæ in genere passionum ab Ethico ponuntur, virtutes dicit : ut timorem dicit Gregorius virtutem, sicut et generaliter septem dona : et gaudium dicit Ambrosius virtutem, sicut et generaliter duodecim fructus enumeratos in epistola ad Galatas 4. Et spem dicit virtutem theologicam omnis theologus : et similiter charitatem, et alia quæ secundum ipsum nomen passionem sonare videntur : et secundum hoc virtus erit generalius diffinita : scilicet quod quicumque habitus perficit animam rationalem secundum actum ordinantem in bonum vel a malo, quod ille virtus dicatur : et sic pænitentia est virtus, et timor, et gaudium, et hujusmodi, secundum dicta Sanctorum.
Hac tamen diversitate virtutis inducti Doctores nostri, diversas acceperunt opiniones, scilicet dicentibus Magistro Gulielmo Antisiodorensi et suis sequentibus, quod pænitentia non sit virtus : aliis autem dicta Sanctorum venerantibus, et dicentibus, quod sit virtus : mihi autem et quibusdam aliis videtur, quod sit virtus.
Oportet autem respondere ad utramque partem objectorum, ne deficiamus opinantibus utrumque, quia nos quodammodo consentimus utrisque.
Ad 1 at 2. DICIMUS igitur ad primum et secundum, quod virtus sumitur ibi extenso
nomine. Qualiter autem dicitur perfecta virtus, infra erit in quaestione.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc intelligitur de virtute generaliter accepta : secundum quod etiam quarumdam passionum tractatus pertinet ad tractatum virtutum, ut verecundia, et timoris, et pænitentia, et hujusmodi. Vel fiat vis in actu laudabili : actus enim laudabilis determinatus est in bonum propter bonum finem : et talem actum non habet pænitentia quæ est respectu mali.
Ad ALIUD dicendum, quod non oportet, quod omne illud de quo est præceptum legale, sit essentialis actus virtutis. Et est instantia : quia est præceptum legis non ascendere turrim : cum tamen non sit actus essentialis alicujus virtutis : et in theologicis ire ad Ecclesiam, vel tribus vicibus per annum apparere in conspectu Domini. Et ideo distinguunt Magistri, quod duplex est actus virtutis, scilicet proprius, et communis. Proprius est essentialis, et ille est unus solus : communis autem est ille qui secundario intenditur propter aliquid quod circa actum virtutis fit.
Item, Distinguunt actus ut egrediuntur a virtute, dupliciter, scilicet elicitive, et imperative : elicitive, sicut quælibet efficit suum actum : imperative autem, sicut una bene efficit actum alterius, secundum quod ut imperans illi efficitur, et alia ut obediens illi : et sic verum est, quod omne præceptum est circa actum virtutis primum vel consequentem, elicitum vel imperatum : sed ex hoc actu sic accepto non potest probari, quod aliquis habitus sit virtutis, si virtus proprie accipiatur.
Ad ALIUD dicendum, quod iterum medium illius rationis non probat pænitentiam esse virtutem, nisi generaliter sumpta virtute : quia ad rationem meriti sufficit in virtute, quod sit actus consequens vel imperatus ab aliqua virtute.
4 Ad Galat, v, 22 et 23 : Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pae, patientia, benigni-
<--- Page Split --->
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod peccatum duplex habet expulsivum, scilicet per modum contrarii : et sic quodlibet peccatum expellitur virtute sibi contraria : et hoc est expulsivum formale, et per se. Habet etiam expulsivum per modum efficientis : et hoc est duplex, scilicet, efficientis per se : et hoc est solus Deus, secundum quod ipse dicit, Isa. xlii, 35 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me. Et est expulsivum per modum meriti ex parte peccantis : et hoc est detestatio peccati, quæ est actus pœnitentiæ, quia meretur peccatum abolere, cui non placet peccatum, sed detestatur ipsum : et illud expulsivum quod sic expellit, non propter hoc est virtus : sed esset virtus, si expelleret primo modo, scilicet ut contrarium : et hoc modo procedit objectio. Quod autem ita sit, patet : quia ex terminis motus ostenditur, quid sit contrarium : sicut ex sano ægram est, non ex albo : et ex albo nigrum, non ex tricubito : sic ex vitioso virtuosus, et non ex pœnitente, nisi ibi ex notet ordinem esse, ut dictum est.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod pœnitere non est perfecte bonum per se : quia pœnitere dicit quoddam quod exigitur ad bonum per se : unde est sicut adjunctum bono per se : et ideo non sequitur proprie, quod sit actus virtutis proprie acceptæ. Cum autem dicitur, quod « bonum est per se, vel ex præcepto, » accipitur generaliter bonum per se, et non stricte, scilicet prout communiter se habet ad bonum honestum, et utile, ad illud et conjunctum illi : et cum dicitur, quod « virtus est de per se bonis, » accipitur pro honesto stricte accepto : quod diffinit Tullius dicens, quod « honestum est quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit. »
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, « virtus bonum facit habentem, et opus illius bonum reddit, » intelligitur de opere quod est per se bonum secundum rationem medii et finis : tale autem non
est opus quod est tantum a malo recedens, ut dictum est.
Et sic patet qualiter respondentum est pro parte una : et hæc forte est verior pars opinionum.
Pro ali a parte, scilicet sustinendo Ad 8. quod sit virtus, dicemus ad primum in contrarium objectum, quod multa sunt, quæ ipso nomine passionem sonant, ut misericordia, nemesis, et hujusmodi, quæ tamen sunt habitus : et ideo quia nomen proprium ipsius habitus non habenus, nominamus ea nominibus passionum, propter aliquam similitudinem actus passionis et habitus : sicut in spe, gaudio, dilectione, etc. Et sic etiam pœnitentia est nomen passionis quo nominatur habitus ille qui movet liberum arbitrium ad detestandum peccatum.
Ad aliud dicendum, quod non est siAd 8. mile de verecundia, et pœnitentia : quia verecundia non dicit proprie actum, sed passionem culpæ consequentem : et ideo etiam verecundus, ut dicit Philosophus, non fugit turpe, quia turpe, sed quia secum habet convicium vel exprobrationem : et ideo illa tantum passio est : sed pœnitentia detestatur peccatum : non quia habet convicium vel exprobrationem : sed peccatum perpetratum, quia turpe est et malum : et hoc est actus quidam simpliciter bonus : et ideo pœnitentia virtus erit, et non verecundia.
Ad aliud dicendum, quod actus virtuAd 8. tis non habet actum passionis extra quam est, quia hoc est impossibile : sed jam habitum est, quod falsum est, quod omnis virtus est circa passiones vel operationes optimorum operativa : et etiam dicimus, quod pœnitentia est circa opus quoddam, id est, detestari peccatum perpetratum : et est cum dolore adjuncto illi actui.
Ad aliud dicendum, quod virtus haAd 8. bet delectationem quæ est consequens actum virtutis, in quantum est virtus : sed quod non habeat aliquem dolorem circa materiam, vel circa contrarium, velut instrumentum, hoc non est verum :
<--- Page Split --->
et pœenitentia habet dolorem voluntatrium, ut instrumentum, tamen habet gaudium consequens actum, ut infra habebitur ex verbis Augustini : « Spiritus doleat, et de dolore gaudeat. »
Ad object 5. Ad ALIUD dicendum, quod ut dictum est, Ethicus non considerat nisi stricte dictas virtutes : si tamen large sumatur cardinalis virtus, tunc reducetur ad aliquam cardinalium virtutum, ut habitus secundarius ad principalem : et secundum hoc reducitur ad partem justitiae, secundum quod pœenitentia est satisfactiva pro peccatis, Deo debitum honorem reddens, ut dicit Anselmus : et penes hoc patet, quid sit commune in actu penes quod fit reductio.
Ad object 6. Ad ALIUD dicendum, quod pœenitentia recte vivitur : quia rectitudo est regula in bonum et a malo perpetrato secundum quod communiter accipitur : et ideo hic rectitudo est a malo. Objectio autem non accipit rectum, nisi valde stricte acceptum, quod est in bonum tantum.
Id object. 7 et 8. Ad ALIUD dicendum, quod diversi diversimode respondent, et omnes bene : quia objectio illa de multis fit. Quidam dicunt satis probabiliter, quod duplex est virtus, scilicet informans ad bonum, et reformans a malo : informans ad bonum perfecta et vera est virtus, ut charitas, et justitia, et hujusmodi : sed reformans a malo dicitur virtus imperfecta. Et dicunt, quod hoc quod dicitur, « Qui habet unam, habet omnes, » intelligitur de virtute perfecta informante ad bonum : et adhuc in illa non sequitur nisi de perfectionibus virtutum, quia fides non mansit secundum actum imperfectum in Christo, sed secundum actum sui generis qui est visio. De hoc autem multa supra sunt notata in libro tertio Sententiarum. Alii dicunt, quibus videtur consentiendum esse, quod licet qui habet unam, habeat omnes, tamen non oportet quod habeat secundum eosdem actus, sicut jam dictum est de fide quam non habuit Christus secundum quod videre per speculum in ænigmate, est ac-
tus fidei, sed habuit id quod perfectum est in virtute. Ita dicunt etiam de pænitentia, secundum quod est virtus, quod qui habet unam, habet pænitentiam, et parvulus, et innocens, et Christus : sed non actum cui competit imperfectio, qui est detestatio peccati cum voluntate numquam admittendi : actus enim qui est detestari peccatum commissum et dolere de commisso, imperfectionis est : et ideo secundum hunc actum non inest illis.
Ad hoc autem quod objicitur de parvulis, intelligendum est de pœenitentia, secundum quod est virtus in genere passionis, et sacramenti : sic enim verum est, quod nullus pœenitet, nisi qui peccavit.
Ad ALIUD dicendum, quod iste actus, Ad object 8. qui est detestatio peccati et voluntas non admittendi, completissimus est in patria : et hoc modo potest dici in futuro esse pœenitentia, quae omni modo erit sine passione : sicut dicit Gregorius, quod læti meminimus quandoque vulnerum : non ex quibus tristemur, sed ex quibus medico gratias uberiores agamus.
ARTICULUS IV.
An pænitentia sit virtus generalis vel specialis ?
Secundo adhuc ad majorem intellectum habitorum, quæritur, Utrum sit virtus generalis, vel specialis ?
Videtur autem, quod sit generalis : quia
- Dicit Augustinus, quod « pœenitentia est res bona et perfecta, quæ omnes defectus revocat ad perfectum : » sed defectus sunt multiplices : ergo non revocantur per unam, sed per omnes virtutes oppositas : ergo pœenitentia est omnis virtus : et sic erit idem quod virtus in genere.
<--- Page Split --->
- Item, Augustinus in libro V Resvonsionum : « Alia est virtus quæ revocat defectum irascibilis ad perfectum, et alia quæ defectum rationalis : » sed pœnitentia revocat omnes : ergo pœnitentia in irascibili est virtus aliqua, et aliqua in rationali : ergo est diversæ virtutes : et sic erit idem, quod virtus in genere.
bonum, et non bonum : ita velle hoc et velle hoc bonum. Ergo similiter etiam se habebunt et per eamdem rationem detestari malum, et detestari hoc vel illud : sed pœnitentia non est detestatio hujus vel illius, sed generaliter mali perpetrati : ergo est virtus generalis, ut videtur.
Item, Per actus cognoscuntur habitus, et actus per opposita sibi objecta : ergo actus est generalis, cujus objectum est generale : et actus est specialis, cujus objectum est speciale : sed huic actui qui est pœnitere, respondet objectum generale, quia omne peccatum : ergo est generalis actus : ergo et habitus generalis : ergo et pœnitentia est generalis virtus, et non specialis.
Item, Cum peccatum privatio quædam est, non specificabitur nisi per habitum : ergo privatio quæ est habitus boni in genere, generalis est : ergo detestatio illius privationis quæ non est contracta ad materiam vel speciem, detestatio generalis est : haec autem est pœnitentia in quantum est pœnitentia : ergo pœnitentia est virtus generalis.
Si forte dicas, quod non respondet peccatum in genere, sed potius peccatum perpetratum, in quantum est perpetratum : hoc videtur falsum : quia peccatum perpetratum, in quantum est perpetratum, non potest non esse perpetratum, cum sit verbum de præterito : ergo frustra erit pœnitentia de illo in quantum hujusmodi.
Pœnitentia detestatur malum, non quodlibet, sed existens in proprio subjecto : hoc autem non est generale : ergo pœnitentia non est generalis virtus, sed specialis.
Item, Detestari peccatum quod inest, quia vitiatum, vel quia turpe, est actus determinatus et bonus et difficilis : sed circa difficile et bonum est virtus : ergo ad hoc ordinans erit virtus aliqua.
Item, Peccatum quod facit aliquis, non contrahitur per multiplicationem ad speciem unam peccati, vel genus : sed contrahitur per comparationem ad agentem tantum, scilicet respectu ejus quod ille non fecit idem in genere vel specie : ergo per illam determinationem perpetratum non contrahitur peccatum ad speciem vel materiam, sed ex parte illa remanet adhuc generale : ergo actus suus erit generalis : ergo etiam generalis habitus : et sic sequitur idem quod prius.
Item, Quando dicitur, quod objecti generalis est generalis actus, et objecti specialis actus est specialis, non intelligitur nisi de generalitate et specialitate materiae.
Item, Velle bonum et velle hoc vel illud bonum, differunt sicut species et genus : quia voluntas non determinatur nisi per volitum. Et sicut differunt
Item, Omne quod perficit liberum arbitrium per actum determinatum secundum bonum et difficile, est virtus specialis : sed pœnitentia est hujusmodi : ergo est virius specialis. PROBATIO mediae. Detestari peccatum spe veniae, actus est reducibilis essentialiter ad aliquam aliam virtutem, licet per imperium posset esse aliter : ergo iste talis erit specialis virtus quæ est pœnitentia.
SOLUTIO. Dicendum, quod generalis soluti virtus dicitur dupliciter. Uno modo accipitur a Philosopho : alio modo a Sanctis. In V enim Ethicorum dicitur : « Justitia est legalis virtus generalis, differens a virtute in genere ratione tantum, non subjecto : quia virtus est secundum quod perficit animam : et justitia vel injustitia secundum quod consonat legi, vel non, in opere de quo est lex : » hoc autem
<--- Page Split --->
modo non potest dici pœnitentia virtus generalis, id est, idem quod virtus sub-jecto, et differens ratione : quia pœnitentiœ opus non est generale opus omnium virtutum prout opus ejus accipitur proprie, scilicet detestatio peccati perpetrati propter spem veniœ et timorem gehennœ. Si autem communiter sumatur detestatio peccati vel dolor, secundum quod dicit Boetius, quod virtus sese diligit aspernaturque contrarium, tunc quœlibet virtus aspernatur et detestatur vitium sibi oppositum : et hoc modo detestatio generalis vitii vel peccati, erit actus virtutis in genere. Sed hoc non dicitur proprie pœnitentia : quia pœnitudo omnis est in actu perpetrato non voluntario, id est, cui contrariatur voluntas in eo quod factus est, ut habetur ex principio II Ethicorum. Sed virtus in genere aspernatur omne vitium sive factum sit sive non.
Generalis autem virtus specialiter a Sanctis vocatur justitia quaedam generalis, qua de impio fit justus : quam dicunt quidam esse statum generaliter rectitudinis ad Deum, ad se, et ad proximum : et hoc iterum modo non est verum, quod pœnitentia sit virtus generalis. His modis quidam addunt tertium, scilicet quod generalis virtus est colligens alias virtutes integraliter, vel quasi integraliter, secundum quod Chrysostomus dicit, quod justitia generalis est : quia est quasi vinea : et aliae virtutes speciales sunt sicut vites. Hoc autem ego non sic intelligo : sed intelligo Chrysostomum loquentem de justitia legali, quae generalis est per dictum modum : tamen non est ut totum integrale ad virtutem : sed dicitur vinea propter ambitum communitatis suæ ad opera aliarum virtutum, secundum quod ad legis præceptum referuntur : et aliae dicuntur vites, quia sunt particulares quasi in ratione justitiæ legalis plantatæ. Sed aliquo modo in veritate dicitur virtus generalis secundum materiam, licet formam et rationem habeat specialem : sicut prudentia cujus
objectum est eligibile ad opus morale, non in una materia, sed in omni ratione : tamen in speciali quadam ratione contrahitur prudentia in virtutem specialem. Hæc autem ratio a quibusdam vocatur ordo operis in circumstantiis et fine, secundum quod omnis virtus dicitur inspectrix medii aliquo modo, sed prudentia simpliciter. Et hoc modo per quamdam similitudinem potest dici pœnitentia virtus generalis : quia habet actum qui non determinat sibi materiam hanc vel illam, sed potius recipit malum vel peccatum in omni materia sub ratione specialis, scilicet perpetrati, quod potest consequi veniam.
Secundum hunc igitur modum dicemus, quod pœnitentia est virtus generalis generalitate materiae circa quam est : habens tamen determinatam rationem existendi circa illam : et ideo est specialis dicta ab aliis virtutibus.
DICENDUM ergo ad primum, sicut supra, quod revocans defectus duplex est, scilicet per modum formæ, et per modum quodammodo efficientis et operantis circa subjectum deficiens, ut a defectu removeatur. Primum est generale. Secundum non oportet quod sit generale, sed potest esse speciale.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de revocantibus singulos defectus formaliter.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, quod pœnitentia sit generalis nisi communitate materiae circa quam est, quæ est quasi materia remota. Contrahitur autem illa et efficitur quasi materia propria, per rationem specialem quam pœnitentia ponit circa illam : et hoc est peccatum perpetratum, per dolorem potens habere veniam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod perpetratum ponit necessitatem perpetrati : et secundum hoc non est de ipso pœnitentia purgans peccatum : sed ex hoc quod perpetratum adhuc inest quodammodo in subjecto, secundum quod dicit Magi-
<--- Page Split --->
ster supra in libro secundo Sententiarum, quod peccatum transit actu, et manet reatu: et non manet indissolubile in subjecto, sed potius solubile per pœnitentiam: et hoc modo pœnitentia est de peccato perpetrato, sed in quantum perpetratio est causa qua aliquo modo est in subjecto non solubile nisi per pœnitentiam.
est sola privatio, sed in quantum est actus perpetratus cum privatione : et sic licet ex parte privationis non specificetur, nisi per oppositum, tamen ex parte actus specificari potest : et hoc modo pœnitentia est de ipso sicut virtus specialis.
Ad EA autem quae objiciuntur in contrarium videtur esse concedendum.
Ad aliud dicendum, quod est generale peccatum quoad materiam : sed tamen restringitur per hoc quod est perpetratum circa subjectum : unde ex hoc inest peccatum quod perpetratum est, et non inest quod non est perpetratum : et aliam specialitatem non quaerit pœnitentia : et cum illam specialitatem recipiat formaliter actus pœnitentiæ, non erit pœnitentia virtus generalis, sed specialis, sicut prudentia, ut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod voluntas determinatur per volitum : sed pœnitere non est determinare malum in quantum hujusmodi, sed potius secundum quod malum est in subjecto existens : et per hoc quod est perpetratum, potens habere veniam per dolorem : et sic efficitur voluntas specialis : et ideo non est simile quod pro simili adducitur in opposito.
Ad aliud dicendum, quod peccatum dicit actum privativum, et malitia dicit ipsam privationem: et bene concedo, quod non specificatur nisi per oppositum: sed per oppositum specificatur dupliciter, scilicet per id quod est materia circa quam est, vel per rationem quam ponit circa materiam remotam, quae quamvis alterius est, tamen per determinationem efficitur sua: sicut prudentia quae circa materiam castitatis vel fortitudinis, ponit rationem specialem, et efficit eam per hoc sibi propriam: et ita specificatur etiam virtus ex parte subjecti, scilicet quae inest, et per ipsum consequens perpetratum, in quantum per opus proprium privativum est hujus vel illius virtutis. Vel melius dicitur, quod pœnitenlia non est de peccato in quantum
ARTICULUS V.
Utrum pœnitentia sit in uno genere, vel in pluribus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Est enim pœnitentia interior, et est exterior, etc. »
Ex hoc enim quod hic dicitur, et parum infra, videtur pœnitentia poni in multiplici genere : dicitur enim hic virtus, et sacramentum.
Item, Parum infra, dicitur actus, cum dicit Ambrosius, quod « pœnitentia est præterita mala flere vel plangere, et plangenda non committere. »
Parum autem infra etiam virtus, vel gratia : cum tamen gratia proprie loquendo non sit virtus.
Item, Ulterius in eadem distinctione dicitur dolor sive afficitio et amaritudo animæ. Ergo pœnitentia est in genere virtutis, et gratiae, et actus qui est plangere, et passionis, scilicet doloris, et sacramenti : cum autem una et eadem species non sit in diversis generibus, videtur quod istis modis non dicatur univoce, sed æquivoce.
ITEM, Videtur quod falsum dicat Magister in Littera, cum dicit, quod pœnitentia exterior est sacramentum : quia, sicut supra sæpius habitum est, in sacramento quoddam est quod est sacramentum tantum, et quoddam quod est res tantum, et quoddam quod est res et
<--- Page Split --->
sacramentum : et hoc est interius semper et verissimum sacramentum : ergo in pœnitentia similiter est : ergo non est exterior tantum sacramentum.
Item dicitur infra 1, et Magister dicit in Littera, quod in pœnitentia quiddam est quod est res et sacramentum, et est interius : ergo videtur sibi contrarius ad hoc quod hic dicit.
Ulterius quaeritur, Cum alia sint sacramenta tantum, ut baptismus, et confirmatio, et Eucharistia, et sic de aliis : quare istud est virtus et sacramentum, et gratia, et dolor, et actus quidam, sicut jam habitum est, quod in diversis ponitur generibus ?
Quest. 2. ITEM ulterius quaeritur, Utrum pœnitentia secundum quod est virtus, sit res pœnitentiae secundum quod est sacramentum ?
Et videtur quod sic : quia
Hoc est res sacramenti, quod causatur ab ipso : sed virtus pœnitentiae causatur ab ipso sacramento pœnitentiae : ergo est res ejus. Probatio minoris. Omnis virtus datur vere accipienti sacramentum pœnitentiae : ergo et ista : ergo est res ejus.
Item, Contra morbum secundum quod culpa est, ordinantur duo sacramenta, scilicet baptismus et pœnitentia : sed plenitudo virtutum est res unius, scilicet baptismi : ergo et res alterius, ut videtur, quia peccatum quoque non expellitur nisi per virtutem.
Sed contr. SED CONTRA :
- Licet omnis virtus detur in baptismo, non tamen congrue dicitur, quod castitas sit effectus baptismi vel res : quia sicut causae sunt propriae,ita habent proprios effectus in quibus differunt ab aliis : sed baptismus et pœnitentia sunt diversa sacramenta : ergo habent proprios effectus : proprius autem effectus non potest esse virtus, quia iste effectus
a multis causatur : ergo non est effectus sacramenti istius, ut videtur.
- Item, Nisi aliquis detestetur peccatum perpetratum, non recipit sacramentum pœnitentiae, nec absolutionem vi clavium : cum ergo detestari sit virtutis pœnitentiae, videtur quod ante pœnitentiam secundum quod sacramentum est, habeat pœnitentiam secundum quod est virtus : sed causa semper præcedit causatum secundum esse et rationem : ergo sacramentum pœnitentiae non est causa pœnitentiae virtutis, secundum quod hujusmodi, ut videtur.
Solutio. Dicendum ad hoc, ut videtur, quod pœnitentia non accipitur in una significatione, secundum quod cadit in diversis generibus supra dictis : sed cum in peccato multa sint, et pœnitentia sit contraria peccato secundum diversas rationes contrahendi peccata, cadit in diversis generibus : est enim in peccato culpa, quæ est contraria gratiae : et est ibi actus qui causat existentiam ejus in subjecto, quia licet actus ejus transeat, tamen remanet adhuc in subjecto peccatum, ut prius dictum est : et est iterum peccatum vulnus quoddam boni naturalis, et spoliatio gratuitorum : et idem est cum quadam delectatione in opere. Secundum igitur contrarietatem quam habet pœnitentia ad ipsum in eo quod est culpa quædam, sic pœnitentia est gratia, et ponitur in genere gratiae : in eo autem quod est in subjecto manens ex perpetratione, sic contrarium ejus est virtus, et ponitur in genere virtutis : peccatum autem secundum quod est quoddam vulnus animæ, sic habet medicinam quæ est sacramentum, et hoc modo cadit pœnitentia in genere sacramenti : et secundum quod est in opere delectabili, contrariatur actus qui est plangere sive dolere : et secundum quod est libido quædam vel ex libidine, contrariatur passio quæ est tristitia quæ pœnitentia dicitur.
<--- Page Split --->
Si autem aliquis dicat, quod istæ sunt differentiæ penes modos quosdam consideratæ, magis quam penes rem : cum ea quæ sunt in diversis generibus, differunt secundum rem : et ita ista distinctio non sit competens. Dicendum, quod hæc distinctio est penes rem : quia in veritate pænitentia quæ in toto, id est, quantum ad omnem modum et omnia quæ sunt in peccato, estdolor procedens ex habitu liberi arbitrii informati per gratiam, habens actum quemdam destructivum peccati, et manifestatus in signo, et ad intus vi clavium : unde pænitentia singulariter dicitur omnia illa, scilicet gratia, et habitus, et actus, et sacramentum, et dolor, et etiam id quod extra injungitur per claves : et ideo æquivoce cadit in diversis generibus, licet in omnibus significationibus habeat analogiam ad unum, quod est peccato contrariari quod est perpetratum.
Ad aliud dicendum, quod Magister hic accipit exteriorem, secundum quod interiori attestatur : et sic patet, quod non valet objectio. Vel potest dici, quod Magister hic loquitur de eo quod est sacramentum tantum : sed prima solutio est melior, prout probatur infra, distinctione XXII, cap. ultimo 1.
Ad quæst. 1. Ad aliud dicendum, quod hoc sacramentum ordinatur contra peccatum personale, in quantum proprium est et personale : hoc autem consistit in actu voluntario vituperabili, eo quod est turpis : et ideo necessario habet remedium duplex contrarium, scilicet in quantum est actus, et in quantum est vulnus : et primo modo contrariatur ei virtus, secundo modo medicinæ sacramentum : et ideo pænitentia quæ in toto contrariatur ei, est virtus et sacramentum diversa consideratione. Alia autem sacramenta non sunt contra peccatum sic consideratum, sed potius sunt contra originale, quod
non agitur, sed contrahitur : vel sunt contra pœnas peccati, ut supra probatur in quæstione de divisione et sufficientia sacramentorum a : et ideo quia illa non respiciunt actum voluntarium circa quem est virtus et vitium, ideo nullo modo habent rationem virtutis.
Ad aliud dicendum, quod res sacramenti pænitentiæ non est proprie virtus pænitentiæ, sicut patet per objectionem contrariam, quæ bona est, et causam reddit, quare non sit res ejus : quia duplex est res sacramenti, scilicet propria, et communis, sive conjuncta illi : propria quidem est gratia specialis curans illum morbum specialem contra quem institutum est sacramentum : et habita una gratia sacramentali, non habetur propter hoc alia quæ proprie est virtus alterius sacramenti. Quia vero gratia nulla datur in parte, sed in toto, jam concomitatur illam gratiam omnis virtus : et ideo recipit omnem virtutem : et hic est effectus consequens : et hoc modo procedunt objectiones probantes virtutem pænitentiæ esse effectum sacramenti pænitentiæ.
EA AUTEM quæ objiciuntur in contraAd 1 rium, licet secundum argumentum parum valeat, concedo. Dico autem, parum valet : quia dictum est supra in quæstionibus de baptismo 3, quod sacramenta dupliciter comparantur ad unum effectum inducendum, scilicet secundum quod sunt in proposito ad suscipiendum et secundum quod in re suscipiuntur : et sic nihil prohибet, quod veniens ad recipiendum pænitentiæ sacramentum, habeat effectum pænitentiæ, sicut veniens ad baptismum, quandoque habet effectum baptismi.
<--- Page Split --->
ARTICULUS VI.
An penitentia sit justitia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : « Penitentia dicitur a puniendo, etc. »
Et quaeruntur tria, quorum primum est, Utrum pœenitentia sit justitia : sicut videtur innuere Magister in Littera.
Secundo, An sit charitas ?
Tertio, Si est virtus specialis, in qua animae vi sit ?
AD PRIMUM autem objicitur sic :
Super illud Psalmi iv,6 : Sacrificate sacrificium justitiae, dicit Glossa : « Quid justius, quam ut suis quisque malis potius quam alienis irascatur, seque puniens per pœenitentiam et satisfactionem Deo offerat ? » Ergo justitiae species est pœenitentia, vel ipsa justitia.
Item, Isidorus : « Tunc judicium quilibet de se statuit, quando per dignam pœenitentiam sua prava facta condemnnat : » judicium autem est justitiae exsecutio : ergo videtur, quod pœenitentia est idem quod justitia.
Item, Infra in Littera dicitur, quod « pœenitentia est virtus, vel gratia, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus. » Emendationis autem propositum est justitiae directive, ut videtur velle Philosophus. Ergo pœenitentia est justitia, vel species ejus.
Item, Per rationem videtur idem : Distinguit enim Aristoteles in V Ethicorum duas species justitiae : quarum unam vocat distributivam, alteram vero directivam : sed directiva est illa quae tantum satisfacit laeso quantum excessit laedendo, vel injuriam inferendo : hoc autem praecipue facit pœenitentia : ergo pœenitentia est species justitiae, ut videtur.
Item, A Canonibus vocatur judex sacerdos in causa pœenitentiae, ut injungat satisfactionem secundum modum delicii : ergo videtur, quod pœenitentia respiciat ordinatum a judice et judicatum : hoc autem ex justitia profectum est, ut dicit Tullius : ergo justitia quaedam videtur esse pœenitentia.
Item, Hoc videtur ex Glossa super Epist. I ad Corinth. xi, 31, super illud : S inosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Dicit enim Augustinus in hac Glossa, quod ascendat homo tribunal mentis suae : testis autem sit conscientia, et carnifex timor Dei : constat autem, quod loquitur de judicio pœenitentiali : ergo videtur, quod pœenitentia quaedam justitia sit, cujus exsecutio est tale judicium.
SED CONTRA :
Justitia specialis (ut dicit Philosophus) proprie sumpta non est hominis ad seipsum, sed potius justitia metaphorice dicta : sed pœenitentia est hominis ad seipsum : ergo pœenitentia non est justitia.
Item, Dicit Philosophus, quod in justitia est aequalias quaedam media inter damnum et lucrum : sed secundum aequalitatem damni non restituit damnum pœenitens, sed multo minus : ergo pœenitentia non est justitia, ut videtur.
Item, Gregorius : « Pcenitere est radicem peccatorum excidere, et eorum suggestionibus ulterius aditum non indulgere : » radices autem peccatorum non attendunt aliquod debitum proprie sumptum : sed omnis justitia proprie sumpta est circa debitum aliquod : ergo pœenitentia non est justitia proprie sumpta.
SOLUTIO. Dicendum, quod quaestio ista levis est, et parum valet. Potest enim pœenitentia considerari in habitu vel in actu. Si in habitu, est habitus distinctus per se movens liberum arbitrium in peccati delectationem sub spe veniae : et non est justitia, nec proprie justitiae spe-
<--- Page Split --->
cies, de qua prædicetur justitia sicut genus de specie : sicut justitia communis de justitia distributiva, et de justitia directiva. Si autem consideretur in actu qui est detestari : tunc potest actus suus imperatus esse a justitia secundum quod dicit Augustinus, quod pænitentia est quædam dolens vindicta, puniens in se quod dolet commisisse. Et secundum quod dicit Anselmus, quod restituit pænitens Deo honorem debitum : et hujusmodi verba dicunt Sancti frequenter : non tamen hunc actum elicit proprie justitia, sed imperat tantum : et tunc rationem debiti assumit. Secundum autem quod in habitu consideratur, est habitus secundarius juxta principalem sumptus qui est cardinalis justitia : sicut etiam aliæ virtutes secundariæ sumuntur juxta cardinales, quæ nec sunt cardinales, nec species cardinalium, ut magnanimitas, largitas, magnificentia, mansuetudo, et hujusmodi, de quibus determinatur in IV Ethicorum. Et per hoc patet responsio ad objecta.
vir in matrimonio, et hujusmodi. Large tamen justitia est inter istas personas quam justitiam vocat Philosophus justitiam directivam. Sed justitia proprie est inter eos qui jure suo sunt pares et æquales, ita quod suum unius non est suum alterius : et hoc modo pænitentia secundum quod actus ejus imperatur a justitia, est quædam paritas juris inter Deum et hominem : ut Deus quidem sit damnificatus in suo, et homo superabundans et damnificans : pænitentia aurem est æqualitas, tantum restituens Deo quantum damnificatus est et homo damnificavit.
Ad ALIUD dicendum, quod est æqualiaAd ad tas rei, et æqualitas accepta ab eo qui damnificatus est, quæ est æqualitas reputationis. Et æquale rei restituere non possumus : sed æquale quod est reputationis, scilicet quia Deus non exigit plus a nobis, quam dat nobis ex dono gratiae : sicut si deberem tibi centum, et darem tibi nonaginta novem, et ego restituerem tibi unum, juste restituissem.
Ad 1 eiseq. DICENDUM igitur ad primum, quod illa Glossa loquitur in illo sensu quo imperativum pænitentiae justitia est : tamen est alius habitus eliciens actum illum.
Et hoc modo procedunt objectiones ad partem illam inductæ : unde patet solutio ad omnes.
Ad ID quod quæritur de Gregorio, diAd quod intelligitur de radicibus peccati perpetrati : et hoc potest fieri imperio justitiæ, licet non semper ita fieri sit necessarium, ut dictum est.
Ad objecf. 1. Ad ea autem quæ objiciuntur in contrarium, dicendum quod justitia proprie non est hominis ad se, nisi sicut dicit Philosophus, sit hominis ad se in quantum diversa sunt in uno homine, sicut superiores vires et inferiores, et quodammodo justum est inferiores famulari, et superiores imperare : et hæc justitia non vocatur mathematica a Philosopho. Nec proprie justitia est hominis ad suos, ut sunt sui : ut patris ad filiumfamilias, vel servi ad dominum, vel viri ad uxorem : quia servus et filiusfamilias et uxor non habent suum nisi nomine domini et patris et mariti : et id proprie non redditur eis nisi in aliquo æquales sint, et nisi unus in potestate alterius, sicut uxor et
ARTICULUS VII.
An pænitentia sit charitas vel alia virtus ?
Secundo quæritur, An sit charitas, vel alia virtus, vel aliqua species ejus ?
- Ad hoc enim quidam objiciunt, licet parum habeat apparentiæ : sicut dicit Augustinus super illud Psalmi lxxix, 17: Incensa igni et suffossa, Glossa : « Omne peccatum oritur ex amore male suadente, et etiam timor : ex amore enim fit, quod timet sibi. » Ergo in opposito similiter
<--- Page Split --->
erit, quod omne odium provenit ex 4 amore boni : ergo odium hoc propter peccatum perpetratum provenit ex amore boni, et præcipue boni summi : et hic est charitas : ergo primum in pænitentia est charitas. A principio autem motivo debet trahi ad speciem ipse actus : quia illud informat actum, quod primo movet potentiam : ergo pænitentia erit charitatis actus, ut videtur : ergo habitualis pænitentia est charitas.
- Item, Amor boni universaliter in concupiscibili est : sed ex illo procedit odium mali : ergo et odium mali est in concupiscibili : et prima perfectio concupiscibilis est charitas : ergo primus amor boni et odium mali sunt charitatis : et haec sunt pænitentiae : ergo pænitentia est charitas.
SED CONTRA videtur, quod
Sit patientia per id quod infra 1 habetur ex verbis Chrysostomi : Perfecta pænitentia cogit peccatorem omnia libenter sustinere : » sed sustinere est patientia : ergo pænitentia est patientia.
ULTERIUS videtur, quod sit temperantia. Dicit enim Hilarius in libro II de Trinitate : « illa est perfecta compunctionis affectio, quæ omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit 2. »
ULTERIUS videtur, quod sit prudentia. Luc. vi, 21, super illud : Beati qui nunc fletis,etc., Glossa : « Ecce prudentia qua attenditur quam misera haec terrena, et quam beata coelestia. » Lugere autem est pænitentiae : ergo et pænitentia est prudentia.
Solutio. Solutio. Ad hoc et omnia hujusmodi dicendum, quod pænitentia non est charitas : sed aliud est esse actum virtutis alicujus naturaliter, sive per se elicitive, ut dicunt Magistri, eo quod talem actum per modum naturæ cujusdam active elicit : sicut calidum elicit ex se calefacere. Et aliud etiam per imperium aliquod esse aliquem actum alicujus virtutis : et
unc actus ille habet aliquid de ratione virtutis imperantis. Et aliud est esse actum aliquem alicujus virtutis sicut promoventis et expedientis per adjutorium aliquod ad actum : quia, sicut dicit beatus Gregorius, virtutes vocant se invicem ad convivia et adjutoria. Omnes autem hic inductæ objectiones non probant actum pænitentiae esse hujus vel illius virtutis, nisi per modum adjutorii.
SED TAMEN sciendum, quod duo prima argumenta nihil omnino valent. Quod enim primo objicitur ibi, quod omnis timor ex amore est : hoc plane verum est : sed ille amor est habitualis placentia sui, qui dicitur esse radix vitii, non vitium aliquod in specie vel genere determinatum. Similiter cum dicitur, quod odium mali procedit ex amore boni, ille amor non est charitas vel alia virtus, sed habitualis placentia et boni naturalis, secundum quod generaliter sumitur propositio. Si autem particulariter sumatur, eo quod quandoque odium peccati ex charitate Dei est, quando oditur peccatum in quantum Deo dilecto est contrarium : tunc erit actus ille per imperium charitatis. Et forma arguendi non valet : quia procedit ex omnibus particularibus.
Ad aliud dicendum, quod haec est falsa, amor boni universaliter est in concupiscibili : sive enim ly universaliter determinet ly boni : ut sit sensus, amor boni universaliter sumpti, est in concupiscibili : sive distributionem ponat circa ly amor, et determinet compositionem, falsa est propositio : particulare enim est bonum, quod amat ex concupiscibili, sicut sciunt omnes qui jam alibi didicerunt, quod concupiscibilis est sensibilis animæ pars. Similiter bonum est aliquid uniuscujusque objecti quod amat potentia : sicut et concupiscibilis amat suum bonum. Unde per omnem modum falsa est proposito.
Si autem dicatur, quod bonum simpliciter amatur a concupiscibili, et ab
<--- Page Split --->
aliis bonum sui et secundum quid, adhuc falsa est proposito, si consentimus, quod concupiscibilis est pars sensibilis animae: sicut concorditer pronuntiant omnes auctoritates tam Sanctorum, quam Philosophorum. Si autem dicamus propositionem intelligi de concupiscibili humana quam dicunt quidam esse partem animae rationalis: tunc nihil valet ad propositum: quia, sicut prius ostensum est, ille amor non universaliter est charitas: et si sit quandoque charitas, tunc actus pœnitentiae erit per imperium tantum charitatis, et non essentialiter. Et forma arguendi ex paribus non valet.
Ad object. 1. Ad aliud dicendum, quod sustinere æquivoce sumitur de patientia et pœnitentia: patientia enim est in periculis, et pressuris illatis per violentiam ab extrinseco: sed in pœnitentia est sustinentia doloris assumpta voluntarie: unde illa objectio non valet.
Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, nisi quod temperantia per modum advenientis promovet pœnitentiam: et eodem modo procedit id quod ultimo inducitur de prudentia: et tales adaptations Sanctorum, similitudines quasdam, et non proprietates considerant: et valde parum probant de proposito.
ARTICULUS VIII.
In qua vi animæ est pœnitentia ?
Tertio quaeritur, In qua vi animæ sit pœnitentia ?
- Videtur autem quod sit in synderesi. Si enim actus aliquis alicui semper convenit, et alii non semper, magis essentialiter convenit ei cujus est semper, quam cujus non est semper: sed synderesi semper convenit detestari peccatum, non autem semper alicui alteri potentiae
animae: ergo actus iste proprie est synderesis: ergo et habitus a quo elicitur: sed habitus ille est pœnitentia, ut dictum est: ergo pœnitentia est in synderesi.
Item, Videtur quod sit rationis: quia super illud Psalmi xii, 12 : Quare tristis es anima mea ? etc. Dicit ibi Glossa : « Quia ibi consolatur ratio sensualitatem dicens : Adhuc confitebor illi, id est, agam pœnitentiam : » sed cujus est agere pœnitentiam, in illo est pœnitentia ut in subjecto: sed rationis est agere pœnitentiam, ut jam probatum est : ergo in ratione est pœnitentia ut in subjecto.
Videtur autem, quod sit concupiscibilis : quia amor boni et odium mali oppositi sunt circa idem : sed amor boni est concupiscilis, et odium mali oppositi, et odium peccati est pœnitentia : ergo pœnitentia est in concupiscibili.
Videtur autem iterum, quod sit in irascibili. Super illud enim Matthæi, xiii, 33 : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier, etc., dicit Glossa, quod in rationali possidemus prudentiam, in concupiscibili desiderium virtutum, et in irascibili odium vitiorum : sed odire vitia pœnitere est : ergo pœnitentia est in irascibili.
Item, Videtur quod sit in libero arbitrio. Ejusdem enim est peccare et pœnitentiam agere: sed liberi arbitrii est peccare: ergo et pœnitentiam agere: ergo pœnitentia est in libero arbitrio.
Item, Videtur quod sit in omnibus viribus simul. Est enim virtus in illa vi in qua est materia ejus: sed materia pœnitentiae circa quam, est peccatum: et diversa peccata sunt in singulis viribus: ergo pœnitentia est in omnibus simul.
Sed iterum hoc videtur impossibile: quia non est possibile unam et eamdem numero formam in diversis subjectis esse: sed pœnitentia est una numero forma: ergo non est nisi in uno subjecto: sed omnes potentiae simul, sunt diversa subjecta: ergo pœnitentia non est in omnibus simul.
<--- Page Split --->
Solutio . Dicendum , quodlicetquidamdicantpotentiasanimæessesubjectaetvirtutumetvitiorum , tamenhocnonestverum : etquoddicunt , nonestdictumsubtiliratione . Impossibileenimest , quodaliquidsitsubjectumnonhabensproprietatemaliquammateriæ : undeanimaestsubjectumomniumeorumquæsuntinanimasecundumidquodest , etnonsecundumidquoest : sedverumest , quodcumperficiaturanimahabitibusetformisquæsuntinipsa , quodammodoperficiturquoadhancpo - tentiam , etquodammodoquoadaliam : ethocmodofortevoluntdicere , quodvirtussitinistavelinillapotentia . Dicoergosinepræjudicioaliterdicentium , quodillehabitusquiestpænientiaestinirascibilicumrationeparticipanteali - quidrationis , secundumquodadratio - nemordinatur : ethocvideturexdictoAugustini , quodpænientiaestvindictapuniensinsequoddoletcommissise . ftemetiamexhocquodpænientiadici - turesseindignatiosuipropeccatoper - petrato . Etiterumhocprætenditipsumnomenquodsonatinpænætentionem , quahomopunitseipsum .
ADPRIMUMergo quod objicitur, dicendum quod synderesis non illo modo remurmurat peccato quo irascibilis : quia synderesis remurmurat peccato universaliter, non perpetrato in quantum est in subjecto : sed irascibilis remurmurat sicut pœenitens remurmurat : quia hoc improprie dictum est : sed detestatur peccatum perpetratum secundum quod perpetratio causa est quod ipsum sit in subjecto et in particulari : et sic patet solutio ad primum.
ADALIUDdicendum , quodratiodici - turhicutordinatrixaliarumvirium : etideoatribuitureiquodestviriumalia - rumordinatrix .
ADALIUDdicendum , quodinconcu - piscibiliestamorbonigeneraliter , sicutetiaminpræcedentiquæstionedictumest . Sitamenconcedatur : tuncdicatur , quododiumvitiiduplexest . Unumquod
estdissensusvitiiingenereetsequituramoremvirtutisingenere : ethicamornonestconcupiscibilisproprie , sedap - propriate , cumsitcommuniteromnium . Aliudetiamodiumestspecialecumin - dignationeetinsurrectionecontraip - s u m , inquantumestinsubjecto : ethocestpænientiæetirascibilis , ethocnonopponituramorivirtutisvelboniinge - n e r e , sedinspeciequoamatirascibilissibipropriumobjectum .
Adinautemquodsequitur , licetcon - cedamusconclusionem , tamensciendum , quodGlossaillaloquiturnondepropriispotentiarum , seddeappropriatispotius : etdetalibushocquodintelligerepotui - musscripsimusinconclusionibusnostrisdeanimaintractatudepotentiismoti - v i s .
ADALIUDquodsequiturdicendum , quodnonomnepecatumestinliberoarbitrio , sicutinsubjecto : necinanimasecundumliberumarbitrium : sedomnepeccatumestinliberoarbitriosicutincausacausanteetcomplentepeccatum : ratioeniminchoatperdeterminationemquoditafiat , sedvoluntascomplet . Deindenota , quodquidamhocconce - d u n t , etutunturhacratione : quiainfe - riorespotentiæsuntmoventesmotæ : undesivirtutesessentinillis , essentvir - tutesmotæaratione : etcumipsæsintgratuitæ , oporteretquodmotumgratiæpræveniretmotusnaturæexparteratio - n i s , velliberiarbitrii , ethocestincon - veniens : ideodicunt , quodnullavirtusestininferioribusviribus . Etsihocestverumquoddicunt : videturtuncquodquidquiddiciturinfineprimiEthicorum , etaDamasceno , etaGregorioNicæno , etabAvicenna , totumfalsumest : ethocreputoegoabsurdum : etideodico , quodmotusquoratioordinatetregitinferioresvires , æquivocusestadmotumvirtutisgratuitæinformantisopus : etideosiillepræveniretistam , nonessetpropterhocpriornisiessetejusdemra - tionis .
Præterca , Nonestinconveniens , q u o d
<--- Page Split --->
ratio informata gratia præveniat concupiscibilem vel irascibilem informatam gratia: quia semper erit motus gratiae primus.
Ad 6. Ad ultimum dicendum, quod non est in qualibet potentia pœnitentia, licet materia circa quam est, sit in omnibus vel possit esse : et hæc est ratio, quia non est in omnibus, secundum quod est de ipsa pœnitentia, sed tantum in irascibili: est enim irascibilis detestari peccatum perpetratum sub spe veniæ, et in quantum est sibi indignum peccatum et contemptibile : et hoc modo efficitur peccatum propria materia irascibilis : et hoc modo pœnitentia est de ipso.
ARTICULUS IX.
An pœnitentia sit prior aliis virtutibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : « Pœnitentiae virtus timore concipitur, etc. »
Et quaeruntur hic tria : primo de ordine ipsius ad alias virtutes, tam ex parte intellectus, quam ex parte affectus.
Et secundo, Qualiter verum est quod dicit, quod concipitur timore ?
Tertio, Quare non dicitur, quod concipitur amore ?
Ad PRIMUM autem objicitur :
Per hoc quod habetur, Matth. 11, 2, in Glossa: Pœnitentiam agite, etc., ubi dicit Glossa : « Prima virtus est per pœnitentiam perimere veterem hominem : » ergo nulla virtus antecedit pœnitentiam.
Item, Pœnitentia est causa justifications : sed in justificatione omnes virtutes infunduntur : ergo per consequens est causa omnis virtutis : ergo ipsa est prima inter omnes virtutes : quia causa prior est causato. PROBATUR autem prima
per Hilarium in libro I de Trinitate, ubi dicit sic: « Sicut in baptismo omnia peccata remitti credimus, vel per martyrium nullum credimus peccatum imputari : ita pœnitentiæ compunctione fructuosa deleri fatemur peccatum : lacrymæ enim pœnitentium apud Deum pro baptismo reputantur. »
Item, Bernardus dicit, quod « prius exstirpanda sunt vitia, quam inserantur virtutes : » sed pœnitentia exstirpat vitia : ergo ipsa est ante insertionem virtutum : ergo nulla virtus præcedit eam.
Item, Augustinus : « Nullus nisi pœniteat eum veteris vitæ, novam inchoare potest : » sed abjectio veteris vitæ est ante inchoationem novæ : ergo pœnitentia est ante inchoationem novæ vitæ : inchoatio autem novæ vitæ est per virtutes : ergo pœnitentia est ante alias virtutes.
- Item, Ad Hebr. vi, 1, dicitur: Non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis : sed fundamentum est primum : ergo pœnitentia est prima.
SED CONTRA :
Vita est primus actus animæ in corpore, vel primus actus substantiæ : sed vita in moralibus proportionaliter respondet vitæ in natura : ergo et in moralibus est primus actus vita : hic autem est actus fidei : ergo fides est prima virtus. PROBATIO quod fidei est actus, ad Roman. i, 17, et ad Hebr. x, 38 : Justus ex fide vivit.
Item, Primum purificans cor est prima virtus purgatoria : sed fides est primum cor purificans : ergo est prima virtus. PROBATIO mediæ, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum.
Item, Beatus Gregorius et Beda dicunt, quod timor ex fide nascitur : ergo fides prior est timore : sed quod est prius priore, est prius posteriore : sed timor est prior pœnitentia, quia timore concipitur pœnitentia, ut dicitur in Littera : ergo fides prior est pœnitentia : ergo pœnitentia non est prima virtus.
<--- Page Split --->
- Item, In omni opere vel motu prius est dirigens quam exsequens : prius enim est aperire oculos, quam ambulare : ergo prius est videre de quo dolendum est, quam dolere : hoc autem ostendit fides : ergo fides est ante pœnitentiam.
SOLUTIO. Dicendum, quod habitus virtutum omnes infunduntur simul tempore : tamen natura unius habet ordinem ad alium secundum ordinem suorum actuum : quia actus sunt prævii habitibus. Unde sine præjudicio quorumdam modernorum aliter dicentium, dico cum antiquis, quod illa prioritate fides prima est, sed pœnitentia proxima est justificationi, et timor Domini est media virtus, et spes similiter. Hoc autem expresse videri potest ex ipso motu pœnitentis, de quo dicit Gregorius, quod inter spem et timorem fide stabilimur : necesse est enim accedentem ad Deum primo credere, quia est, et quia remunerator est bonorum, et retributor malorum. 1 Ex isto autem conceptu habituali et actuali præhabito, consequitur timor pœnarum, et spes bonorum, et veniæ, vel bonorum per veniam : et ex isto dolor de peccatis spe veniæ ex consideratione pœnæ. Et hoc antiqui concorditer scribunt et dicunt : licet quidam moderni quadam deliberatione aliud dicere conentur.
AD 1. DICENDUM ergo ad primum, quod prima virtus dicitur ibi proxima, non quæ secundum ordinem naturæ est prima. Vel dicatur melius, quod pœnitentia dicitur prima, non simpliciter prima virtutum, sed ex parte subjecti j ustificabilis : quia ex parte illius prius est abjicere vitia, quam imbui virtutibus : et cum per pœnitentiam abjiciantur vitia, erit ipsa ex parte materie sui subjecti prima. Et hoc est primum generatione, et non formaliter : et non est primum natura nisi eo modo quo materia dicitur natura : et hoc est per posterius, ut vult Philosophus.
AD ALIUD dicendum, quod ex hoc quod est causa justificationis, non probatur prior nisi modo dicto. Causa enim justificationis est duplex, scilicet removens contrarium, et est formalis causa : formalis autem causa justificationis non est pœnitentia in eo quod hujusmodi, sed potius justitia : sed est removens contrarium ex parte materie. Per hoc etiam patet solutio ad dicta trium Doctorum, scilicet Hilarii, Bernardi, et Augustini.
AD ALIUD dicendum, quod fundamentum dicitur bonorum ex parte præparationis subjecti sive loci, ubi ædificandum est, et non sicut primum substans quod est pars essentialis ædificii : quia sic fides est fundamentum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS X.
Qualiter pœnitentia timore concipiatur ?
Secundum quæritur, Qualiter pœnitentia timore concipiatur ?
Videtur autem quod non concipiatur : quia omnes virtutes simul dantur per infusionem : ergo nulla concipitur per aliam, ut videtur.
PRÆTERA, Qualiter concipitur potius Quæst. 1. quam generatur ?
ULTERIUS quæritur, Si timore, conciQuæst. 2. pitur, quo timore concipiatur ?
Videtur autem, quod servili : quia ille prius est, et fugit pœnam : ergo inducit dolorem de merito vel reatu pœnæ : et hic est actus pœnitentiæ : ergo concipitur timore servili.
CONTRA : Conceptum est intra conciSed contra. piens : ergo pœnitentia est intra timorem
<--- Page Split --->
concipientem, sed pœnitentia est cum gratia : ergo timor est gratuitus, quo concipitur pœnitentia : sed servilis timor non est gratuitus : ergo non concipitur timore servili, ut videtur, sed initiali.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod conceptum dicit intus captum, imperfectum : et ideo cum duo sint inter quae movetur pœnitens, ut dicit Gregorius, scilicet spes, et timor : et duo sint in pœnitentia, scilicet dolor, et gratia informans, quam consequitur gaudium de dolore, ut infra habebitur. Ex parte spei magis se tenent gratia et gaudium quae sunt perfectiva pœnitentiae in quantum est meritoria : ex parte autem timoris magis se tenet dolor qui est materialis in pœnitentia, et secundum se imperfectus. Et hoc patet ex hoc quod contritio dolorem communem habet cum attritione : cum tamen attritio sit dolor informis de peccatis : et quia conceptum dicit intus captum imperfectum, et ex parte doloris tenet se ad timorem, dicitur magis, quod timore concipitur, quam spe vel alia virtute.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod licet omnes simul tempore infundantur, tamen habent ordinem quemdam secundum naturam acluum ipsarum virtutum, et etiam ex parte subjecti cui infunduntur, ut in praecedenti quaestione determinatum est.
cepta est sicut puerperium informe, et ideo est sine gratia : et ideo generat eam et claudit in se timor servilis. Si autem intelligatur per concipiens generans intra et claudens pœnitentiam habentem formam gratiae, sicut clauduntur puerperia formata : tunc concipiens erit timor initialis : et non valet primum argumentum, quia ostensio pœnæ non est causa pœnitentiæ in eo quod hujusmodi, sed doloris tantum.
ARTICULUS XI.
Quare pœnitentia non concipiatur amore, vel alia virtute ?
Tertio quaeritur, Quare non concipiatur amore vel alia virtute ?
Fide enim videtur concipi, quia
Fides est in intellectu, ut prius habitum est : ergo videtur ipsa esse concipiens.
Item, Amor est mater virtutum : et matris est concipere : ergo videtur, quod amore concipiatur.
Item, Sicut supra habitum est, etiam timoris radix et causa est amor : ergo amor est primum concipiens et timorem et pœnitentiam.
Ad quest. 1. Ad aliud dicendum, quod 'generari ædificationem dicit perfecti : et secundum hoc pœnitentia reducitur etiam ad timorem ut ad effectum, ut in se claudit pœnitentiam.
- Item, Convertens ad Deum pœnitentia, quae vere pœnitentia est, amor est, et primum est amor, ut habitum est : ergo est prima causa pœnitentiae : ergo concipiens.
Ad quest. 2. Ad aliud dicendum, quod uterque timor potest significari cum dicitur, Pœnitentiæ virtus timore concipitur. Per concipiens autem potest significari efficiens extra, et claudens in se pœnitentiam, non simpliciter, sed imperfectam : et hoc est in dolore attritionis.
Et sic non sequitur quod in contrarium objicitur : quia pœnitentia sic ac-
SOLUTIO. Dicendum, quod omnes illae 50 questiones leves sunt. Dicendum tamen, quod fides prima est in intellectu, et amor secundum ordinem ad bonum prima virtutum in affectu, et timor prima virtutum in affectu secundum recessum a malo. Et ita secundum diversas considerationes nihil prohibet diversas esse primas : sed tamen concipiens imperfectam
<--- Page Split --->
pœenitentiam, et in se claudens, hoc est efficiens pœenitentiae immediate conjunctum ei, et hoc non est nisi timor, ut prius ostensum est. Per primam autem distinctionem patet solutio objectionum : quia super illam distinctionem proceduut omnes.
ARTICULUS XII.
An diffinitio pœenitentiae sit bene assignata ab Ambrosio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 3 : « Est enim pœenitentia, ut ait Ambrosius, mala praeterita plangere, etc. »
Objicitur enim contra hanc diffinitionem : quia
Sicut dicit Philosophus in VI Topicorum, peccant qui ponunt in diffinitione habitus actum, ut genus : sed plangere praeterita mala est actus : ergo non cadit in diffinitione pœenitentiae quae est habitus.
Item, Plangere dicit lamentum : non autem omnis pœenitens potest habere lamentum : ergo non est pœenitentiae essentiale praeterita mala plangere.
Si forte dicas, quod plangere dicit planctum cordis, non oculorum, vel sensus in carne. Videtur, quod adhuc non sit essentiale pœenitentiae plangere : plangere enim sive sit interius, sive exterius, dicit actum elicitum de potentia informata gratia. Ad hoc autem ut eliciatur, exigitur tempus, ante quod ipse pœenitens est in gratia quae infunditur in instanti. Ponamus ergo, quod gratiam habeat, et non eliciat actum plangendi, et sic moriatur : constat, quod salvabitur cum habeat gratiam : ergo habuit pœenitentiam valentem ad salutem sine planctu in actu : ergo non est essentiale pcnientiae plangere : ergo non sic debet
diffiniri : Pcenitentia est praeterita mala plangere.
Si dicas, quod plangere est necessarium pœenitenti propter dolorem qui supponitur in nomine pœenitentiae : dolens enim non potest non plangere. Adhuc falsum esse videtur : quia aut infusio gratiae praecedit dolorem illum, aut non. Si non : tunc dolor attritionis est, et non pœenitentiae : ergo illum non sequitur plangere quod essentialiter diffinit pœenitentiam : et sic nihil esset quod dicit Ambrosius. Si praecedit eum gratia : tunc in instanti in quo infunditur gratia, simul infunduntur cum ea omnes virtutes : ergo et pœenitentia : et hanc infusionem sequitur dolor qui non potest esse nisi in tempore : et inter instans infusionis virtutum, et tempus doloris est tempus : ergo aliquod est tempus in quo est pcnientia virtus, et non dolor, vel planctus : igitur non est essentiale pœenitentiae dolere et plangere, ut videtur.
Si forte dicas, quod dolor attritionis sit dolor contritionis secundum opinionem eorum qui dicunt, quod naturalia fiunt gratuita. Videtur adhuc hoc esse falsum : quia, Matth. ni, 8, super illud : Facite fructum dignum pœenitentiae, etc. Glossa : « Discretio est in pœenitentia quae timorem Dei et metum pœenarum ante oculos ponit, recolens antiquae turpitudinis. Sic dolor cordis in fletus erumpit : quia sine dolore nulla sunt vulnera, si vitalia membrorum non fuerint circummortua. Gratia est quod sentit, sentiens quaerit sanitatem. » Huc usque verha Glossae. Ergo gratia dat sentire, sicut dicitur in ultima parte Glossae : ergo gratia dolorem praeedit, sicut causa effectum : et ita habetur propositum.
Item objicitur de hoc quod dicit, « Praeterita mala. »
Praeterita enim mala non possunt non esse praeterita : sed stultum est plangere quod non potest non esse : ergo omnis pœenitens est stultus.
Item, Per pœenitentiam efficitur
<--- Page Split --->
peccator conformis divinae voluntati : ergo vult hoc quod Deus vult : sed vult praeteritum factum esse : ergo et peccator vult praeteritum factum esse : sed nemo sapiens plangit hoc quod vult fuisse : ergo pœenitens qui sapiens est, non plangit mala praeterita, ut videtur.
- Si forte dicas, quod licet respectu praeteritorum necessariorum non sit voluntas absoluta, tamen est velleitas quae est idem quod conditionata voluntas, scilicet quod vellet praeterita mala non esse, si hoc esset possibile : ergo secundum hoc pœenitens simpliciter vult praeterita mala facta esse, et sub conditione vellet non esse : ergo simpliciter non plangit mala praeterita : cum tamen Ambrosius supra innuat, quod mala praeterita plangit.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, « Mala, etc. »
Aut enim plangit mala quae sunt, aut mala quae non sunt. Si mala quae sunt, cum non sunt mala nisi quando insunt, videtur quod insunt : sed opposita non insunt simul : ergo cum mala insunt, virtutes non insunt, nec gratia : ergo cum plangit mala, non habet gratiam nec virtutes : ergo talis planctus non est planctus pœenitentiae virtutis, et gratia informatus, quod falsum est. Si autem plangat mala quae non sunt. CONTRA : Nullus dolet de eo quod non est, secundum quod non est : ergo nec plangit illud : ergo non plangit mala quae non sunt.
ULTERIUS objicitur de hoc quod dicit, « Et plangenda iterum non committere. »
Per illam enim particulam expresse videtur, quod qui patitur recidivum, quod numquam pœenituit : et hoc statim infra in hac eadem distinctione condemnatur pro haeresi.
Praeterea, Videtur quod hoc appositum non sit essentiale pœenitentiae. Primo quidem per diffinitionem Ambrosii,
quae infra ponetur : « Pcenitentia vera est dolor cordis et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit. » In hac enim totum esse pœenitentiae explicatur : et tamen nihil tangitur de peccatis futuris.
Idem videtur per rationem : Pcenitentia enim respectu praeteritorum est, ut accipitur ex principio III Ethicorum : non igitur diffinenda est respectu futurorum.
Item, Boetius dicit esse locum a communiter accidentibus : pœenituit : ergo peccavit. Non autem est a communiter accidentibus : pœenituit : ergo cavebit futurum peccatum : ergo videtur, quod pœenitentia respiciat praeteritum, et non futurum : ergo non est diffinenda pœenitentia per futurum.
Item, Pcenitentia differt a cautela : pœenitentia enim non est cautela, nec e converso. Cum igitur cautela sit respectu futuri, pœenitentia non erit ejusdem, ut videtur.
Item, Pcenitere non est pœenitentia: ergo diffinitio pœenitentiae non est diffinitio ejus quod est pœenitere : sed statim in Littera dicitur, quod pœenitere est anteacta mala deflere, et flenda non committere : quod penitus idem est cum priori diffinitione : ergo videtur, quod peccet Magister in Littera.
Item, Videtur quod partes hujus diffinionis male ordinentur : quia Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus diffinit eam sic : « Pcenitentia vera est, pœenitenda non admittere et admissa deflere. » Ergo quod erat respectu futuri, deberet esse prior pars in ordine diffinionis : et id quod est respectu praeteriti, deberet esse posterior.
ULTERIUS hic quaeritur, Utrum conveniat haec diffinitio pœenitentiae sacramento, vel pœenitentiae virtuti ?
Videtur autem, quod non sacramento : quia
Sacramento essentiale est esse signum et causam : nihil autem autem hic poni-
<--- Page Split --->
nitur quod sit causa et signum secundum quod hujusmodi : ergo non est data de poenitentia prout est sacramentum.
- Item, Poenitentia sacramentum, ut infra dicitur 1, habet partes, contritionem, et confessionem, et satisfactionem : et nihil ponitur quod respondeat confessioni et satisfactioni : ergo de sacramento poenitentiae data non est haec diffinitio.
CONTRA : Omnibus quibus injungitur poenitentia a sacerdote, specialiter praecipitur ut plangant praeterita, et futura non committant : ergo videtur, quod illud quod ille dicit, de sacramento poenitentiae intelligatur.
Solutio. Dicendum, quod haec diffinitio data est per effectum, et non est diffinitio proprie loquendo, sed qualiscumque assignatio : est enim actus effectus habitus, eo quod habitus movet liberum arbitrium naturae ad talem actum. Et tangit duo quae sunt poenitentiae secundum actum exercitae. Unum quod est essentiale, et hoc est praeterita mala plangere : et alterum quod coexistit illi, ut id quod est essentiale, sit efficax : et hoc est plangenda non committere : et ideo quidam antiqui dixerunt, quod hoc est fundamentum ad primum, quia sine illo primum nihil valet.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de diffinitionibus datis per essentiam diffiniti : haec autem est data per proprium effectum.
citur breviter dolere actu vel habitu : et est essentialis actus poenitentiae, et ideo ponitur in ejus diffinitione. Et bene concedendum est hoc quod inducitur per objectionem factam secundum quod dolor semper supponitur in poenitente, cui semper essentialiter conjungitur dolere.
Ad hoc quod objicitur in contrarium, dicendum quod natura dolere est ante infusionem gratiae, licet tempore simul sint dolere ex informatione gratiae, et gratiae infusio. Dico autem natura secundum quod natura dicitur materia : et hoc patet ex hoc quod dicunt Doctores, scilicet quod quatuor exiguntur ad justificationem impii, scilicet motus liberi arbitrii in peccatum, et motus liberi arbitrii in Deum, et remissio culpae, et gratiae infusio. Motus autem liberi arbitrii in peccatum est detestatio cum dolore. Et sic patet quod cum hic diffiniatur poenitentia ex prioribus quoad nos, quod dolor natura praecedit gratiam, secundum quod natura materia est, ut prius notet prioritatem ex parte subjecti et materiae.
Ad in autem quod objicitur contra hoc, dicendum quod falsum supponitur in objectione : quia licet inter instans et instans sit tempus secundum Aristotelem, non tamen inter instans et tempus est tempus : sicut inter punctum et punctum est linea, non tamen inter punctum et lineam : et ita dico, quod inter instans infusionis gratiae, et tempus in quo meritorie dolet poenitens, nihil est medium.
Et si objicitur, quod causa prior est effectu, et ideo non est diffiniencla causa per effectum. Dicendum, quod duplex est prioritas, scilicet quoad nos, et simpliciter : simpliciter quidem causa prior est effectu : quoad nos autem prior potest esse effectus, quam causa. Et sic data est diffinitio, quae assignatio quaedam est ex prioribus quoad nos.
Ad ALIUD dicendum, quod plangere di-
Ad in autem quod objicitur de Glossa super Matthæum, dupliciter potest responderi. Uno quidem modo, quod loquitur Glossa de gratia gratis data, quae est fides informis, quae ante oculos ponit poenas et caetera hujusmodi : et tunc nullam vim habet objectio. Aliter potest dici, quod loquitur de gratia gratum faciente : et tunc dicendum, quod infusio gratiae praecedit dolorem, non tempore,
<--- Page Split --->
sed natura : aliter tamen sumendo naturam quam prius, scilicet pro forma : unde infusio gratiae praeedit dolorem simpliciter, dolor autem infusionem gratiae quoad nos, et ex parte materiae.
non committere, » refertur ad propositum, id est, quod habeat propositum de cætero non peccandi : et ideo hoc coexistit pænitentiae : quia sicut in aliis sacramentis semper aliquid exigit sacramentum quod removeat fictionem, quam refugit Spiritus sanctus : et hoc ideo est apponendum in diffinitione quæ est ex his quæ sunt priora quoad nos, ut prius dictum est.
Ad 1. Ad hoc quod ulterius objicitur de hoc quod dicit, « Præterita mala, etc. » Dicendum, quod planctus non est de peccatis prout sunt in perpetratione, sed potius prout perpetratio peccati aliquo modo antecedit (alias, causat) peccata quoad existere in subjecto : sicut dicitur communiter, quod peccatum transit actu, et manet reatu : et hoc etiam in præcedentibus est notatum.
Et per hoc patet solutio ad sequentia : Ad; quia non est essentiale, et tamen quoad effectum pænitentiae consequendum, ne sit pænitens fictus, necesse est ut coexistat pænitentiae in pænitente : et ideo apponitur a Sanctis in notificatione pænitentiae.
Ad aliud dicendum, quod non oportet semper voluntatem nostram conformare divinae voluntati in volito : sed, sicut notavimus super finem libri primi Sententiarum, sufficit quandoque conformare voluntatem nostram voluntati divinae secundum causam efficientem : ut scilicet velimus hoc quod Deus vult nos velle : et hoc modo conformat pænitens.
Ad aliud dicendum, quod ista diffinitio non est data per essentiam, sed potius per effectum, ut dictum est : infra enim ait idem esse pænitere, ubi notat essentiam.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus respicit ordinem partium ex parte pænitentis : quia in illo prius est removere obstaculum, et deinde poni pænitentiam : Ambrosius autem ordinat partes secundum quod sunt magis essentiales pænitentiae.
Ad aliud dicendum, quod pænitens simpliciter vult non fecisse peccatum : licet enim respectu futuri sit contingens, et necessarium ex præterito (dico autem necessarium per accidens), tamen illud necessarium causatum est a nostra voluntate, et ideo non est necessarium nisi secundum quid : et de hujusmodi potest esse voluntas simpliciter ut sint, vel non sint.
Ad 1D quod ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, « Mala, etc. » Dicendum, quod plangit mala quæ simpliciter non sunt, sed sunt secundum quid, scilicet in recordatione, et secundum effectum qui est reatus pœenæ : et per hoc patet, quod nec stultus est sic plangens, nec contrarietatem ad gratiam habens.
Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicen dum quod hoc quod dicit, « Plangenda
Ad aliud dicendum, quod illa diffini- 1i tio convenit pænitentiae in quantum est virtus, et in quantum est sacramentum : est enim virtus movens liberum arbitrium ad opus quod est flere peccatum, et eadem est sacramentum secundum quod causalitatem trahit a signo et a viclavium : a signo, dico, aliquo exteriori, de quo inferius erit sermo 1.
Si autem objiciatur, quod diversorum ssi diversum est esse, et diffinitio notat essentiam, et virtus et sacramentum sunt diversa secundum esse. Dicendum, quod in hacobjectione multa falsa supponuntur. Primum est, quod nihil prohibet idem diversificatum esse de esse diversorum, sicut pænitere in ratione actus, et in ra-
<--- Page Split --->
tione actus manifestari in signis. Secundum est, quod illa diffinitio non dicit esse, ut habitum est. Tertium est, quia pœnitentia virtus, et pœnitentia sacramentum non sunt diversa subjecto, sed ratione [solum, et esse quod consequitur rationem illam : quia virtus est, ut est movens liberum arbitrium ad opus : sed sacramentum pœnitentia, prout conjungitur signis quibusdam significantibus et causantibus gratiam interiorem, quæ ordinatur contra actuale peccatum.
Et per hoc patet solutio ad totum.
DIVISIO TEXTUS.
Deinde quæritur de illa parte 1, in qua Magister elidit errores qui sunt circa pœnitentiam : quæ dividitur in duas partes, secundum duos errores qui fuerunt contra pœnitentiam. Primus est eorum qui dixerunt vere pœnitentem non posse cadere : et hic eliditur in residuo hujus distinctionis. Secundus est eorum qui dicunt, quod aliquis manens in uno peccato, potest facere pœnitentiam de alio : et hic eliditur in sequenti distinctione XV, quæ incipit ibi, A, « Et sicut in prædictis auctoritatibus illorum error convincitur, etc. »
Prima pars subdividitur in tres partes : in quarum prima Magister ponit quasdam auctoritates ex quibus error primus videtur confirmari et probari. In secunda autem respondet illis auctoritatibus inductis, ibi, C, « Illud autem quod Ambrosius ait, Reprehenduntur, etc. » In tertia confirmat solutionem suam per auctoritates, ibi, D, « Quod vero pœnitentia non tantum semel agatur, etc. »
Subdivisio autem harum partium cuilibet per se patet in Littera.
ARTICULUS XIII.
An vere pœnitens possit cadere, et de cætero damnabiliter peccare?
Incidit autem quaestio primo de ipso errore : quia licet Magister sufficienter inducat auctoritates quibus probari videtur, tamen rationes etiam induci possunt, et sic :
Fundamentum pœnitentiae est de cætero nolle peccare usque ad mortem : sed si non sit fundamentum, nullum est quod superædificatur ædificium : ergo si non continuet aliquis pœnitentiam usque ad mortem, non fuit pœnitentia : si continuat, non cadit : ergo videtur, quod qui vere pœnitet, de cætero cadere non potest.
Item, Non dicitur pœnitentia ad pœnam habere, sed potius ad pœnam tenere : tenere autem dicit perseverantiam in pœna : si ergo non perseverat, pœnitentia non tenet pœnam : et si non tenet pœnam, non pœnitet : ergo a primo si non perseverat, non pœnitet : et hoc est id quod dicit in Littera.
Item, Infinito peccato debetur pœnitentia infinita : ergo si sit finita, non fuit illius peccati justa pœnitentia : sed ubi cadit, ibi pœnitentia finitur : ergo illius peccati quod mortale fuit, pœnitentiam non habuit : ergo si cadit, non vere pœnituit. Ex hoc videtur per oppositum, quod numquam ille pœnitet nisi qui manet et non cadit. Et hic est error qui dicitur in Littera.
Item, Ad Hebr. vi, 9 et seq., dicitur, quod impossibile est eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cœleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus
<--- Page Split --->
bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam. Ergo non potest fieri poenitentia iterata : ergo nec secunda : ergo necesse est continuari primam poenitentiam, vel non erit poenitentia.
Sed contra. Sed in contrarium multa adducit Magister in Littera. Et in contrarium etiam est, quod
Poenitentia, ut prius habitum est, non respicit futurum ut sibi essentiale : ergo est sine illo, et sic etiamsi in futurum peccaverit, vere poenituit in praeterito.
Item, Aliud est non peccare, et aliud proponere non peccare : et probatum est supra, quod poenitentia respectu futuri non habet nisi propositum : et hoc est praesens. Cum igitur proponens non peccare, possit, peccare in futurum, salvo proposito suo in praesenti, constat quod etiam vere poenitens, salva veritate poenitentiae in praesenti, potest peccare.
Solutio
Solutio. Dicendum, quod hoc quod dicitur in Littera, absque omni ambiguitate haeresis pessima est, et nullo modo tenenda : et Magister Catholicam fidem construit, destruendo haeresim illam.
Ad 1.
Ad primum igitur quod objectum est, dicendum quod fundamentum poenitentiae non est de caetero non peccare, sed non habere propositum peccandi, ut probat ultima objectio in contrarium facta : et ideo procedit ex falsis.
Ad 2.
Ad aliud dicendum, quod non oportet esse illam tentionem poena, nisi tantum in proposito.
Ad 3.
Ad aliud dicendum, quod poenitentiam in veritate necesse est esse infinitam, sed duratione non potest esse infinita, quia ad plus in morte finitur : sed debet esse infinita ex parte voluntatis, scilicet quod pro nulla re vellet peccare vel peccasse : et ideo male procedit objectio, quae videtur supponere, quod infinita esse debeat ratione.
Ad aliud dicendum, quod aliud est iterum renovari ad poenitentiam, et aliud iterum poenitere. Renovari enim ad poenitentiam est baptizari in remissionem peccatorum ad poenitentiam : et hoc est impossibile : sed poenitere iterum, manente primo charactere baptismali, est possibile.
Si autem aliquis objiciat, quod baptismus est sacramentum ordinatum contra originale, et non iteratur eo quod perfectum est : et fit injuria sacramento, si iteretur : ergo et poenitentia non debet iterari, quae ordinatur contra actuale, et curat ipsum perfecte. Dicendum, quod nihil simile est tribus de causis : quarum prima est, quod baptismus immediate trahit vim suam a passione Christi, quia Deo Patri completur satisfactio primi peccati in passione Christi tantum : et ideo sicut illa non iteratur,ita nec baptismus : sed poenitentia supponit aliquid in nostra voluntate, quae mutabilis et iterabilis est. Secunda est, quia baptismus imprimit characterem semper manentem : et ideo si secundus reciperetur baptismus, essent duo characteres ejusdem speciei, vel unus nullum haberet effectum : quorum utrumque est inconveniens : sed poenitentia non imprimit aliquem characterem. Tertia est, quia licet Rabanus infra 1 videatur dicere, quod originale redit, tamen sciendum est quod non redit, nec idem in specie, nec idem in numero : et auctoritati Rabani infra suo loco respondebitur : sed morbus contra quem ordinatur poenitentia, iteratur, et ideo medicinam iterare necesse est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIV.
An aliquis lavari possit per pænitentiam usque ad munditiam ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4 : « Lavamini, et mundi estote, etc. »
Videtur enim, quod nullus per pænitentiam lavari possit usque ad munditiam a culpa mortali sic :
i. Infinitæ injuriae infinita debet esse vindicta : sed Dei injuria, ut dicit Augustinus, est infinita : ergo etiam vindicta debet esse infinita : sed vindictam infinitam sibi homo facere non potest : ergo pænitendo non potest vindicare peccata mortalia : et non remittitur culpa, nisi fuerit juste peccatum vindicatum : ergo videtur, quod pænitens numquam emundetur a culpa.
Si forte dicas, quod misericordia Dei superexaltat judicium 1, et Dei misericordia tenet justitiam. Coxtra : Semetipsum negare non potest : ergo non potest facere aliquid contra suam justitiam : ergo exigit pœnam infinitam.
Item, Peccatum majus peccato irremediabili, est irremediabile sicut etiam illud : sed peccatum Angeli est irremediabile, et peccatum hominis est majus illo : ergo peccatum hominis est irremediabile, sicut Angeli : ergo numquam lavatur nec mundus est per pænitentiam. Quod autem peccatum hominis sit majus peccato Angeli, videtur sic : Angelus Deo esse æqualis voluit, et homo similiter : sed homo est per naturam inferior Angelo : ergo minus habens æqualitatis divinæ : ergo magis superbus appetendo cam : ergo hominis peccatum ex majori superbia processit, quam Angeli : ergo est majus, et sic habetur propositum.
SOLUTIO. Dicendum, quod per pœnitentiam lavatur peccator, et mundus est, si voluntatem habeat de cætero non peccandi.
Ad hoc autem quod objicitur de infinita injuria, dicendum quod injuria Dei ex parte objecti est infinita, quia contra infinitum bonum : sed ex parte radicis qua radicatur in peccante, non est infinita : quia neque ex infinita libidine, neque ex infinito contemptu processit, neque actus peccati secundum se infinitus fuit. Quando autem ponderatur peccatum, principaliter attenditur ex parte radicis quæ fundatur in peccante. Unde Apostolus, I ad Timoth. i, 13 : Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Et Augustinus dicit, quod remediabile fuit peccatum Judæorum occidentium Christum, per ignorantiam factum, licet esset contra infinitum bonum quod est vita Christi. Unde bene potest ex illa parte recipere medicinam finitam, licet ex altera parte sit infinitum : et ibi habet remissivum infinitum, quod est misericordia Dei.
Ad aliud dicendum, quod non propter hoc seipsum negat : quia justitia est redditio pro meritis secundum formam et forum judicii statutum ad utilitatem populi : et aliud forum est hic, et aliud in futuro : et ideo hic justitia est pauca exigens propter obedientem voluntatem pænitentis : in futuro autem exigit æterna propter voluntatem obstinatam.
Ad aliud dicendum, quod peccatum hominis minus est, si attendatur ex parte peccantis, quam Angeli. Si autem attendatur ex parte objecti, tunc est æquale illi. Processit enim peccatum Angeli ex adipe respectu peccati hominis : quia Angeli voluntas elevata est in superbiam ex decore et nobilitate naturalium quam intra se habet : homo autem intra se nihil tale habuit unde tantum superbiret, sed potius ab extrinsecus deceptus audivit : et ideo superbia hominis non est
<--- Page Split --->
majoris tumoris, sed inferioris, et infirmimioris status judicium sumit. Unde patet, quod non valuit illa objectio.
ARTICULUS XVI.
ARTICULUS XV.
An illis qui iterant peccata, prosint priora lamenta ?
An ille qui commissa plangit tamen non deserens, poenæ graviori se subjiciat?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4 : « Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum.
Lamenta enim prosunt ad remissionem præteritorum : et hoc est multum prodesse : igitur aliquid prosunt.
Item quaeritur, Qua ratione dicuntur lamenta præterita non prodesse? Quia impeditur salus ex peccatis futuris : eadem ratione dicitur baptismus non prodesse, si aliquis post baptismum peccet : sed hoc est falsum : ergo et illud.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Gregorius, ibi, A, § 4 : « Qui commissa plangit, nec tamen deserit, poenæ graviori se subjicit.»
Videtur enim hoc esse falsum : quia
Per poenam primi planctus aliquid delevit de poena debita pro peccato : ergo subjicit se per planctum minori poenae : et sic falsum est quod dicit.
Item, Dolor de peccato, non est circumstantia aggravans peccatum : ergo non facit peccatum graviori poena dignum.
Item, Opposita doloris et planctus aggravant peccatum, scilicet impenitentia et affectus peccandi : ergo dolor et planctus peccata diminuit : et sic iterum falsum videtur quod dicitur in littera. Probatio prime. Job, xv, 26 : Cucurrit adversus eum, scilicet Deum, exteno collo, et pingui cervice armatus est.
Solutio. Ad 1.
Ad 2.
Solutio. Dicendum, quod intelligitur de his qui voluntate habituali replicant peccata, etsi voluntate actuali plangant et illi non habent fundamentum poenitentiae : et ideo poenitentia eorum nulla est. Vel dicatur, sicut Magister dicit infra, quod nihil prosunt, non simpliciter, sed ad salutem consequendam.
Ad alud dicendum, quod non est simile de baptismo : quia licet homo fictus accedat ad baptismum, tamen recipit characterem,et sic aliquid prodest baptismus : sed poenitentia non prodest ficte accipienti. Secundum aliam responsionem quam Magister infra tenet in Littera, dicendum quod non est simile de baptismo : quia baptismus est fundamentum sacramentorum, et adhuc cum homo peccat, prodest ad fundamentum habendum : sed non sic est de poenitentia : et ideo illa non prodesse dicitur, quia nihil de ea relinquitur per sequens peccatum.
Solutio. Dicendum, quod loquitur de hypocritis qui plangunt quantum ad exteriorem hominem et videantur : ideo gravius peccant, ut dicit Augustinus, quia simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas. Sed melius videtur dicendum, quod loquitur de quibusdam quibus peccatum displicet simpliciter veniente ratione, et tamen dulcedine peccati victi ex parte sensualitatis, voluntatem habent adhuc in peccato : unde in illis aggravatur poena per accidens eo quod non vitant peccatum, et tamen advertunt ipsum : et quia postea non retrahuntur, non excusantur a subreptione vel ignorantia, sed potius advertendo
<--- Page Split --->
peccatum : et cum non deserunt, gravius contemnunt : et de talibus loquitur Gregorius, ut videtur sonare verbum.
Ad 0BJECTA in contrarium, dicendum quod illa procedunt de eo qui etiam voluntate et actu retrahitur a peccatis : et de tali non loquitur Gregorius.
Ad ALIUD dicendum, quod licet dolor non sit circumstantia aggravans, tamen supponit in peccante circumstantiam aggravantem, in quantum dolor non est vera desidio, eo quod sit malum cum actuali cogitatione penea quae debetur peccato.
Ad ALIUD dicendum, quod oppositum doloris aggravat : et ex hoc bene sequitur, quod dolor secundum se non aggravat, sed diminuit : sed in quantum motus virtutis motive animae non causatur nisi ex aliquo contemptu comprehenso in anima ex parte potentiae apprehensive, supponit dolor contemptum actualem peccati et penea quae debetur eidem : et ex illa aggravat peccatum : quia propter poenam non dimittere peccatum majoris contemptus est, quam si penea non adverteretur.
ARTICULUS XVII.
An velle non peccare aut cessare a peccato sit vera penitentia ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit in principio secundae partis in solutione sua, ibi, A, § 4 : « Sed Ambrosius dicit : Hæc vera penitentia est, cessare a peccato. »
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Cessare a peccato pura est privatio : et penitentiam agere est aliquid agere : ergo cessare a peccato non est vera penitentia.
- Si forte dicas, quod cessare a peccato ponit actum interiorem animae, licet privet actum exteriorem, sicut dicunt Doctores de praeceptis negativis. Unde sensus est, cessare a peccato, id est, volle non peccare. Adhuc falsum videtur quod dicunt : quia, sicut supra habitum est, penitentia totam essentiam habet respectu praeteriti peccati : voluntas autem non peccandi et respectu peccati futuri : ergo voluntas non peccandi non est vera penitentia : ergo nec cessare a peccato, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod si fiat vis in verbo Ambrosii, optimum est verbum et subtile : quia non cessat a peccato, qui peccat : unde qui omittit, non cessat a peccato. Item, qui transgreditur, non cessat a peccato. Est autem praeceptum affirmativum ut pœniteamus, sicut habemus, Marci, 1, 4, et Matth. 11, 2 1 : et licet hoc non obliget ad semper, tamen tunc obligat, quando homo peccavit, et de peccato recordatur : ergo si tunc non pœnitet, non cessat a peccato : quia non facit quod debet.
Item, Præceptum negativum est, non peccare, non velle peccare, nec in præterito nec in futuro : et ex hoc obligatur omnis homo semper velle non peccasse, et ad velle non peccare : et si faciat contrarium, tunc non cessat a peccato.
Patet igitur, quod cessare a peccato, importat pœnitere, et velle non peccasse, et velle non peccare : et hæc sunt quæ exiguntur in pœnitentia.
Et per hoc patet solutio ad utrumque objectorum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XVIII.
An peccata deleantur per pænientiam secundum quod est virtus, vel sacramentum ? et, An habeat duos actus, scilicet plangere, et odire ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4 : « Pænientia est virtus, vel gratia, etc. »
Et quia omnia quæ de ista de diffinitione erant, dicta sunt, præter duo supra quæsita in alia diffinitione : ideo quæritur hic, Utrum peccata deleantur per pænientiam secundum quod est virtus, vel secundum quod est gratia, vel secundum quod est sacramentum ? eo quod Magister dicit hic, quod est virtus, vel gratia : et supponitur, quod sit sacramentum.
Videtur autem, quod secundum quod est gratia : quia
Gratia contrariatur culpæ : si igitur deletur culpa ab aliquo, oportet quod deletivum sit gratia : sed a pænientia deletur culpa : ergo pænientia delet eam secundum quod est gratia.
Item, Si virtuti essentiale esset delere culpam : tunc omnis virtus deleret peccatum : sed ego video, quod hoc falsum est : quia habetur virtus politica quæ vere virtus est, et non delet peccatum : ergo non est virtutis, sed gratia, ut virtutis.
Item, Gratia existente in actu, et virtute in munere tantum, ut in parvulis, fit deletio peccati secundum quod culpa est : ergo videtur, quod essentiatiale sit gratiae delere culpam : ergo si pænientia remittit culpam, hoc fit in quantum est gratia, et non in quantum est virtus, vel sacramentum.
Si forte dicas, quod virtus æquivoce dicitur de virtute infusa et politica : et
ideo licet virtus politica non deleat, tamen virtus infusa delet peccata. Videtur hoc esse falsum : quia virtus diffinitur per actum proprium : actus autem proprius non est æquivocus in virtute infusa, et acquisita.
- Item, Cum sic dicitur virtus infusa, et virtus acquisita, non tangitur diversitas nisi causæ efficientis : causa autem efficiens nihil est de essentia rei : ergo penes causam efficientem non accipient rationem æquivocationis virtus infusa et acquisita : ergo si non est essentiale delere peccatum virtuti acquisitæ, non erit etiam naturale gratuitæ.
SED CONTRA :
Peccatum relinquitur ex actu, et impotentia operantis : ergo id quod removet ipsum, debet esse in pænientia secundum quod est ordinata ad opus : hæc autem est virtus, et non gratia secundum quod hujusmodi : ergo videtur, quod delens sit virtus, et non gratia.
Item, Peccatum est voluntarium, ut dicit Augustinus : et si non sit voluntarium, non erit peccatum : ergo est in voluntate : ergo respicit potentiam animæ : sed gratia magis respicit essentiam animæ, quam potentiam : et virtus magis potentiam respicit, quam essentiam : ergo peccatum magis tollitur pænientia prout est virtus, quam prout est gratia.
VIDETUR AUTEM, quod peccatum tollatur pænientia prout ipsa est sacramentum : quia, sicut supra habitum est,
Gratia sacramentalis principaliter ordinatur contra defectum peccati : pænientia autem est sacramentum institutum contra morbum peccati actualis : ergo est causa illius : ergo tollit peccatum in quantum est sacramentum.
Item, Omne sacramentum novæ legis est signum et causa gratiae : ergo et istud : ergo in quantum sacramentum causat gratiam remittentem morbum peccati actualis.
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dici-
<--- Page Split --->
tur, « Plangimus, et odimus : » Unius enim unus est actus proprius et essentialis : sed pœnitentia non est nisi unum quid : ergo habet unum actum : ergo alter superfluit.
ITEM QUÆRITUR, In quo differt plangere, et odisse sive odio habere peccatum ?
Videtur, quod utrumque sit respectu præteritorum : quia præmittitur in Littera, « Qua commissa mala plangimus et odimus : » ergo videtur, quod alterum superfluit : quia commissa mala præterita sufficit plangere.
Item, Gregorius dicit, quod odium est ira inveterata : et hoc non videtur convenire de novo pœnitenti, quia nondum iratus est de peccatis suis.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut bene Ad 3 et 4. objicitur in contrarium, virtus infusa, et acquisita studio nostro, differunt essentailiter et formaliter : et ideo quod convenit uni, non oportet quod conveniat alteri.
Ad ID autem quod objicitur contra hoc, dicendum quod licet causa efficiens sit diversa, tamen plus quam efficiens importatur in his verbis, virtus infusa, et virtus per medium humanum acquisita : cum enim dicitur infusa, intelligitur illa quae radicatur in gratia : et cum dicitur acquisita, intelligitur illa quae relicta est ex consuetudine, quasi coessentialis illi : sicut dicit Philosophus, quod quales sunt operationes, tales sunt et habitus : et ideo oportet, quod illæ virtutes differant essentialiter.
Solutio. Dicendum sine praejudicio ad primum, quod pœnitentia delet culpam in quantum est gratia. Utrum autem aliqua differentia sit et quæ inter gratiam, et virtutem, in secundo libro hujus voluminis notavimus 1 : et ideo non oportet hic replicare. Sed tamen in peccato tria sunt, scilicet culpa quæ maculat ex privatione boni gratuiti et vitiatione naturalis, et actus qui inficit potentiam, vitium relinquendo in ipsa, et vulnus quod infligit. Et quantum ad primum proprie tollitur gratia, quantum ad secundum virtute, et quantum ad tertium sacramento : et tamen principaliter deletio peccati et culpæ, gratiae actus est : quia virtus in quantum virtus non habet hoc de se, sed potius secundum quod est gratia informata, et similiter secundum quod sacramentum non habet hoc nisi in quantum est causativum gratiae. 2 1 et 2. DICATUR ergo ad primum et secundum, quod licet gratia essentialiter habeat contrarietatem ad culpam in eo quod hujusmodi, non tamen pertingit ad potentias a quibus etiam expellitur peccatum, nisi in quantum unita est virtutibus : et ideo gratia, et virtutibus, et sacramento remittitur peccatum sufficienter.
Ad hoc quod objicitur, quod virtus Ad object. purgat peccatum, dicendum quod hoc facit virtus gratia informata, et non alia, sicut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum quod objectum est de prima parte diffinitionis.
Ad id quod ulterius quæritur, scilicet Ad quest. de plangere, et odire, dicendum quod duo sunt essentialia peccato, et duo quæ coexistunt : et ideo tanguntur quatuor in hac diffinitione. Primum essentiale est detestari peccatum commissum in quantum hujusmodi, sicut prius dictum est, et hoc notatur per plangere. Remansit autem radix illius peccati et reatus, et respectu ejus est odium commissi criminis, et supponit hoc odium iram per zelum. Primum autem quod coexistit est propositum emendationis per confessionem et satisfactionem. Secundum est propositum ultra non committendi. Sic ergo quatuor sunt in pœnitentia. Unum respectu actus commissi, secundum respectu radicis : et tertium coexistit respectu præteriti, et quartum coexistit respectu futuri : quæ duo necessaria sunt, ne sit fictus ipse pœnitens.
<--- Page Split --->
Et per hoc patet solutio ad duo ultima.
ARTICULUS XIX.
An eleemosyna auferat culpam, et peccatorem mundum faciat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4, circa medium : « Non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere. »
Videtur enim hoc esse falsum.
Per hoc quod dicitur, Luc. xi, 41 : Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis. Ergo videtur, quod per eleemosynam habetur munditia generalis.
Item, I ad Timoth. iv, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ quæ nunc est, et futuræ. Si igitur ad omnia valet pietas, videtur quod valeat ad peccati abolitionem.
Si forte dicas, quod hoc intelligitur de pietate quæ est informata gratia gratum faciente. Contra : Ambrosius ibidem in Glossa : « Pietas quæ operatur bona, fratribus valet ad promerendum divina : omnis enim summa Christianæ disciplinæ in pietate et misericordia est, quam aliquis sequens, si lubricum carnis patitur, sine dubio vapulabit, non tamen peribit. » Sed lubricum carnis non patitur justus : ergo videtur, quod existens in mortali peccato, emat sibi eleemosynis impunitatem.
Item, Hoc videtur per illud quod habetur, Daniel. iv, 24, ubi regi impio dixit Daniel: Rex, consilium meum placeat tibi : et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum.
Videtur idem per rationem : Duæ enim sunt partes justitiæ, scilicet declinare a malo, et facere bonum : et decli-
nare a malo, ut communiter dicitur, vitat pœnam : ergo multo magis facere bonum : sed facit bonum etiam qui extra charitatem ex misericordia sustentat pauperes propter Deum : ergo vitat pœnam : sed non potest vitare pœnam, nisi eleemosyna auferat culpam : ergo videtur, quod valeant tales eleemosynæ ad culpæ dimissionem.
Item, Ambrosius dicit, quod « præcedit quiddam in peccatoribus quo digni sunt justificatione : » sed quod præcedere potest, præcipuum in eis, est misericordia et pietas in pauperes : quia in illis, ut dicit idem Ambrosius, existit summa vitæ Christianæ : ergo videtur, quod hoc faciat dignum ut culpa remittatur.
Item, Augustinus in Enchiridion : « Quibus prosunt suffragia mortuorum, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel certe ut tolerabilior sit ipsa damnatio : » ergo multo magis eleemosyna per seipsum facta, valet ad tolerabiliorem damnationem : sed non potest, nisi mortale a Deo solvatur : ergo videtur, quod valet ad quorundam peccatorum dimissionem.
Item, Ab omnibus supponitur, quod nullum est bonum irremuneratum. Ponamus ergo, quod aliquis extra charitatem existens, faciat multa de genere bonorum, et eleemosynas, et non remuneretur hic : ergo remunerabitur in futuro : sed non potest remunerari quoad pœnæ dimissionem, existente culpa punienda, quia hoc esset contra Dei justitiam : ergo videtur, quod dimittatur ei culpa : ergo sibi emit impunitatem.
Si forte dicas, quod tales remunerat Deus hic : nihil est contrarium : quia potest non remunerare, etsi remuneret : et falso et non impossibili posito, quod accidit, debet esse falsum et non. impossibile : sed accidit, quod non remuneret aliquod bonum : et hoc est impossibile justo Deo.
- Item, Videtur quod non sufficienter possit Deus hic remunerare : quia non
<--- Page Split --->
est remuneratus aliquis, si accipit minus valens pro magis valenti : sed opus pietatis etiam informe, plus valet omni terreno lucro : ergo per nullum terrenum bonum sufficienter remuneratur : sed quidquid datur hic, est terrenum bonum : ergo non potest hic sufficienter remunerari. Quod autem opus informe pietatis plus valeat omnibus terrenis bonis, patet : quia etiam vita civilis ponitur optima in vita, vel ad minus melior omni voluptate, et divitiis, et honoribus : videtur ergo male dicere Augustinus in Littera.
SED CONTRA :
Augustinus dicit, quod existens in peccato mortali, non est dignus pane quo vescitur : ergo videtur, quod nihil quod facit, potest sibi emere aliquid a Deo quantum ad dignum : ergo nec impunitatem.
Item, Æqualiter displicet Deo impius et impietas ejus, ut dicitur, Sapient. xiv, 9 1 : sed displicentis opus non potest Deo esse placens : ergo impius nihil potest facere, ut videtur, nisi prius fiat pius et justus : hoc autem non potest fieri sine gratia gratum faciente : ergo sine gratia non potest facere aliquod opus, per quod aliquid apud Deum mereatur : ergo nec emere impunitatem.
eleemosyna non esset, subtrahitur etiam pœna quœ culpam sequeretur. Alius modus est : quia qui pietati consuescit, incipit ei placere bonum, et per consequens libido mali et contemptus Dei remittitur in ipso, et ita non peccat ex tanta libidine ut alias, nec ex tanto contemptu : et ideo suum peccatum est minus quoad radicem peccandi, quam alterius cui opera pietatis non sunt : et ideo sequitur etiam minor pœna, et per consequens tolerabilior damnatio.
Dico ergo ad primum, quod illud Lucæ, xi, 41 : Date eleemosynam, etc., intelligitur accommode, hoc est, supra omnia alia bona fortunæ quæ habetis ad usum vobis concessa, non propter hoc tota vita efficitur munda : sed sensus est, quod ex bonis fortunæ illicite retentis, non generatur eis peccati immunditia.
Ad aliud dicendum, quod pietas ad omnia valet : sed non pietas informis, sed potius formata, de qua ibi loquitur Apostolus.
Ad aliud autem quod objicitur per Glossam Ambrosii ibidem, dicendum quod lubricum carnis non significat ibi lubricum mortale, sed veniale quod continue oritur ex concupiscentia : et ille talis non peribit : quia licet veniale sit dispositio ad mortale, tamen continetur talis per opera pietatis in bono ne pereat.
Ad aliud dicendum, quod Danielis intentio fuit, quod rex primo vitam corrigeret per pœnitentiam, et tunc valerent ei eleemosynæ ad peccati dimissionem ex parte debitæ pœnæ, quam minabatur ei visio quam viderat.
Ad aliud dicendum, quod declinare a malo dicitur dupliciter, scilicet non facere malum secundum quod non dicit nisi negationem operis mali : et sic verum est, quod non evitat nisi pœnam, et non est pars justitiæ proprie loquendo. Secundo modo dicitur declinare a malo, velle non facere malum, et sic ponit ac-
Solutio. Solutio. Dicendum, quod bona facta extra charitatem, valent ad multa de quibus infra sequenti distinctione quæstio erit 2 : sed hic non est dubium nisi de eleemosyna. Et ideo dicendum, quod eleemosyna valet ad gratiae approximationem hic, et in futuro ad tolerabiliorem pœnam, ut hic dicitur : sed utroque modo per accidens. Unus modus est : quia per hoc quod consuescit eleemosynis, retrahitur a peccatis, et ita pauciora committit peccata, quam si totus intenderet peccatis, et in peccato continuaret : et quia subtrahitur culpa quæ fieret si
<--- Page Split --->
tum interiorem, et meretur palmam, et est pars justitiae : sed facere bonum informe non est pars justitiae, sed dispositio ad ipsam, ut supra dictum est'. Cum autem dicitur, quod non facere malum vitat pœenam, non intelligitur de ea quam quis meruit per peccatum praecedens, sed potius de ea quam incurreret, si malum faceret, quod non fecit : et hoc modo facere bonum informe vitat pœenam : sed tunc non sequitur, quod propter ipsum aliquod dimittatur peccatum, cui pœenadebetur vel pœenae quae debetur peccato perpetrato.
Ad alud dicendum, quod Ambrosius loquitur de merito et dignitate congrui, non condigni : minus enim incongruum est dare gratiam exercitatis in eleemosynis, quam aliis qui eleemosynis non intendunt.
Ad aliud dicendum, quod sicut multi Doctorum dicunt, Augustinus vocat damnationem ibi incendium ignis purgatorii, et non inferni : omnes autem qui sunt ibi, habent charitatem et opera gratia informata. Unde nihil tunc probatur de proposito per verbum Augustini. Si autem dicatur, quod intelligitur de his qui in inferno sunt, tunc dicendum est, quod suffragia non prosunt nisi per accidens, ut dictum est, et ita prosunt opera quae fiunt extra charitatem.
Ad aliud dicendum, quod nullum bonum est irremuneratum : sed non oportet, quod remuneretur praemio sibi non respondente, et incomparabiliter magis valente. Unde dicimus, quod talia quae non valent aeternum praemium, in aeternitate non remunerantur : sed et praecipua remuneratio est hic : quia per illa gratiae viciniores efficiuntur : et hoc est spirituale praemium, et melius quam opera eorum.
Hoc autem quod contra objiciendo dicitur, quod quidquid hic datur, est terrenum, falsum est : quia multa spiritualia dantur hic etiam his qui in peccato mor-
tali sunt quandoque et praecipue his qui exercentur in eleemosynis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XX.
An omnia ante acta bona per paenitentiam sequentem vivificentur ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 4, post medium : « Mortificatur enim illa paenitentia, et alia ante acta bona, etc. »
Gratia enim hujus videntur esse hic inquirenda quinque, ut perfectius haec Littera intelligatur : quorum primum est, Utrum omnia ante acta bona per pœenitentiam sequentem vivificentur ?
Secundo, Si non omnia, utrum omnia mortificata ?
Tertio, Utrum quoad omnia quae in ipsis sunt, vivificentur, vel quoad aliqua ?
Quarto, Per quid vivificentur ?
Quinto, Quid ibi vocetur vita ?
Videtur autem contra primum, quod omnia ante acta bona per sequentem penitentiam vivificentur, sive fuerint mortua, hoc est, in mortali peccato facta, sive fuerint mortificata, hoc est, in charitate facta, et per consequens peccatum mortificata.
Et objiciur sic :
- Dicit Adamantinus super Josue : « Sunt in Ecclesia credentes quidam et acquiescentes praeceptis divinis, erga servos Dei religiosi et officiosi, et ad ornatum Ecclesiae vel ministerium Ecclesiae satis prompti : sed in conversatione propria obsccenis vitiis involuti, nec omnino deponentes veterem hominem cum actibus suis, nihil adhibent emendationis morum vel innovationis. Istis ergo Chri-
<--- Page Split --->
stus Jesus salutem concedit : sed quamdam insanise notam non evadent. » Ex his colligitur, quod bona facta in mortali pecato vel per se, vel per vivificationem sequentem factam, valent ad vitam æternam.
Item, Adamantinus, ibidem : « Jesus videns angustum in fide propositum, moderationem justissimam servat, ut salutem consequantur qui parum fidei habent : nec tamen summam regni vel lihertatis accipiunt : quia fides eorum nullo operum nobilitatur accessu. » Ex his colligitur idem quod prius.
Item, Levit. xxv, 23, superillud : Si attenuatus frater tuus vendiderit possesinuculam suam, etc., dicit Glossa, quod possessiuncula est haereditas vitae aeternae, quae venditur mortali peccato : et dicit Glossa et textus, quod si redimere voluerit, fructus computabuntur ex die qua vendidit : sed fructus ex die qua vendidit, fuerunt post mortale peccatum : ergo et per consequentem pcnientiam mortui computantur ad vitam : ergo vivificantur per sequentem pcnientiam.
Item, Per rationem objicitur sic : Si aliqua duo ordinantur ad unum tertium, essentialius participabit illud tertium, quod ex duobus vicinius ordinatur ad ipsum : sed bonum naturae et moris quod dicitur de genere bonorum, ordinatur ad bonum gratiae quod dat vitam : ergo essentialius participabit vitam gratie, quod vicinius est : sed bonum moris vicinius est : igitur participabit vitam plus quam bonum naturae : sed bonum naturae vivificatur : ergo bonum opus quod est de genere bonum.
Quod autem vicinius ordinetur ad gratiam, sic probatur : Dicit Ambrosius quod praecedit quiddam in peccatoribus quo digni sunt justificatione : et hoc non est nisi bonum quod dicitur de genere bonorum, sive bonum virtutis informis : ergo bonum illud dignum facit hominem, et non bonum naturae ut consequatur vitam : ergo vitae vicinius est : et hoc est quod intendimus probare.
- Item, Supponamus modo opinionem eorum qui dicunt, quod naturalia fiunt gratuita, et procedo tunc sic : Quod melius et perfectius est in bonis informibus, magis natum est fieri gratuitum : sed actus virtutis moralis, ut probat Philosophus in primo Ethicorum, perfectior et melior est, quam habitus : ergo magis natus est fieri gratuitus, quam habitus : et habitus vivificatur, quia naturalia fiunt gratuita : ergo multo magis actus.
Si dicas, quod hoc non potest esse, quia habitus manet et actus ejus transit : hoc nihil est : quia simpliciter in operibus mortificatis transit actus, et tamen vivificari dicuntur per sequentem pœenitentiam.
- Item, In naturis est multo majoris potentiae vivificare mortificatum sicut occisum, quam quod numquam habuit vitam, potuit tamen habere. Exemplum est, quod plus est vivificare interfectum, quam embryonem qui potuit vivere et numquam vixit : sed qui potest quod plus est, potest et quod minus est, ut dicit Boetius : ergo si gratia potest vivificare mortificatum opus, potest et vivificare quod numquam vixit, potuit tamen vivere : sed potest illud, ut dicitur in Littera : ergo et istud : sed opus quod numquam vixit, potuit tamen. vivere si affuisset gratia, est opus mortuum : ergo opera mortua per gratiam sequentem possunt vivificari.
Sed contra hoc est quod
Dicitur in Littera.
Item, Peccator non habet opus ordinatum ad vitam nisi per motum gratiae : sed ipse non est in gratia : ergo nihil de potentia vitae ab eo transit in opus : sed quod nullam habet potentiam vitae, non est vivificabile : ergo tale opus vivificari non potest.
Item, In naturis a non vivo generatur non vivum, et non habens potentiam ad vitam, sicut patet in mineralibus : ergo et in moralibus similiter erit : sed peccator est non vivens : ergo opus quod generatur ab ipso, nec vivit, nec poten-
<--- Page Split --->
tiam habet ad vitam : ergo per sequentem potentiam non potest vivificari.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate sicut omnes confitentur, opera mortua vivificari non possunt, eo quod sicut ultima probavit objectio, nulla potentia ad vitam transit in generatum a generante quod non vivit, nisi per accidens generetur in ipso, sicut vermis a putrefacto.
Ad 1 et 2. Ad in ergo quod objicitur ad Adamantinum, dicendum, quod Adamantinus signum salutis in Ecclesia inter fideles, et in lini tionem quorumdam sacramentorum vocat salutem : et talem consequuntur habentes fidem informem, qui per Gabaonitas significantur. Et quod ita sit, per Isidorum probatur, Josue, ix, 1 et seq., qui sic dicit in Glossa ibidem : « Gabaonita significant eos qui credunt, et erga servos Dei devotionem, vel Ecclesiae cultum videntur habere : nihil tamen emendationis habent in moribus : tales tantummodo quidem signum salutis intra Ecclesiam proferunt : inter spirituales autem, id est, inter Sanctos Dei regnum æternum vel libertatem non consequuntur. » Hæc sunt verba Isidori quasi glossantia verba obscura Adamantini.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Vel possumus dicere, quod est salus in re, et salus in spe : prima beatorum, secunda autem itinerantium. Et hæc adhuc est duplex, scilicet informans fidem et spem : et hæc est Sanctorum : vel informis, et hæc est eorum qui obsccenis actibus vivunt in Ecclesia, recte tamen credentes et opera de genere bonorum facientes. Et de hac ultima sola loquitur Adamantinus.
Ad 3 et 4.
Ad ALIUD dicendum, quod post peccatum et ante pænitentiam nullus est vitæ fructus in homine, sed lex : et similiter Glossa intelligitur de his quæ sunt post compunctionem, et ante satisfactionem exteriorem injunctam a sacerdote : illa enim omnia debet attendere sacerdos, et computare in redemptionem hæreditatis æternæ.
Vel aliter potest dici, quod intelligitur de bonis factis in mortali peccato : sed dupliciter aliquid computatur in sortem, scilicet ut est pars sortis, et sic intelligitur in Glossa : quia nihil est pars sortis nisi opus meritorium : vel ut impediens excrescentias usurarum, et sic computantur opera meritoria in partem sortis, quia per illa detinetur homo ne ruat de peccato in peccatum, eo quod usura præcedentis quasi est peccatum sequens : et per illa bona etiam vicinatur gratiae, ut dictum est in anteriori quæstione.
Ad ALIUD dicendum, quod illa opinio quæ dicit, quod naturalia fiunt gratuita, non intelligitur secundum fieri, quod essentialiter hæc fiant illa, quia hoc est impossibile, et quasi hæresis : sed dicit hæc fieri illa quia possunt coexistere illis, et cum illis aliquid boni afferre subjecto, sicut facilitatem operandi bene, et hujusmodi : et tunc virtus dicitur fieri gratuita, quia manet : sed actus nullo modo manet, nec habet potentiam ad vitam, sicut ultima objectio probavit, et ideo vivificari non potest.
Ad hoc autem quod dicit, quod actus mortificatus etiam non manet : dicendum, quod sicut infra habetur in hac quaestione, quod actus ille ad minus manet in corpore mystico, sed mortuus actus nullo modo : et ideo non est simile. .
Ad ALIUD dicendum, quod non est simile quod adducitur de naturis : quia interfectum corruptum est non solum in actu vitæ, sed etiam in potentia ad vitam : sed non sic est de mortificato in moralibus : quia solum est privatum vita, et est in potentia ad vitam : et id quod non habet vitam in moribus, et procedit a non habenti vitam, non est simile embryoni qui procedit a vivo a quo accipit potentiam ad vitam.
Et sic patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
est nisi quando incest : sed non inest tempore peccati : ergo non est : et quod non est, non vivificatur : ergo actus ille non justificabitur, ut videtur.
ARTICULUS XXI.
Utrum omnia mortificata possunt vivificari ?
Secundo quaeritur, Utrum omnia mortificata possunt vivificari ?
Videtur autem quod non :
Est enim vita, ut dicit Philosophus, actus continens spiritus : ergo conservabitur vita in vivo, principiis vitæ conservatis : si autem causa per se conservationis vitæ est conservatio principiorum vitæ in vivo, destructa vita, necessarium est principia vitæ vel aliquod principiorum destructum esse : oportet ergo in hoc opere mortificato destructa esse principia vitæ : sed destructis principiis vitæ, destruitur potentia ad vitam, et destructa potentia, non est illud vivificabile : ergo cum in mortificato destructa sit potentia vitæ, remanet morluum opus non vivificabile : ergo non vivificatur.
Item, Quidquid potentia vivit, per modum illum quo potentia vivit, habet esse : sed opus mortificatum nullo modo habet esse tempore sequenti pœnitentiæ, et etiam tempore mortalis peccati quod est ante pœnitentiam : ergo nullo modo vivificatur. PROBATIO mediæ. Si opus illud est, non potest esse nisi in actu, vel habitu : sed constat, quod in actu non est : nec etiam in habitu, quia habitus virtutis cujus erat elicere illud opus, destructus est per peccatum mortale : ergo, et cætera.
Item, Ezechiel. xviii,24 : Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquilatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur : ergo non recordabuntur ad justificationem.
Item, Actus est accidens : ergo non
CONTRA hoc sunt Sed contra. 1. Auctoritates Sanctorum, quæ ponuntur in Littera.
Item, Hieronymus super epistolam ad Galatas : « Si pœnituerint, redibunt ad vitam. »
Item, Augustinus : « Pœnitentia est res optima et perfecta, quæ omnes defectus revocat ad perfectum : » ergo etiam deficiens meritum per sequens peccatum : et non revocat nisi vivificet : ergo vivificat opera mortificata.
Item, Non potest esse fortius peccatum quam meritum : sed si omnia interimerentur per peccatum, fortius esset peccatum : ergo non in toto interimitur opus meritorium : ergo aliquid in eo remanet de potentia ad vitam.
Item, Meritorio operi æternum præmium debetur : ergo si non debetur ei, injuste agitur cum ipso : sed si occiditur, non habebit suum præmium : ergo in eo manet adhuc potentia ad vitam : sed quod habet potentiam ad vitam, potest vivificari : ergo, etc.
Item, Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. Et hæc etiam corona debita est operibus præsentis justitiæ : ergo ista perdita, alius potest eam accipere : ergo remanent opera meritoria, etiam isto perdente : sed eadem ratione qua remanentia possunt dari alii, possunt restitui et isti : ergo possunt vivificari per pœnitentiam sequentem.
SOLUTIO. Dicendum, quod opera morsolutio. tificata per sequentem pœnitentiam vivificantur. Et ut hoc intelligi possit competentius, est sciendum, quod opus meritorium non accipit vitam ab operante, sed potius ab ipsa gratia : et dicitur vivere effective, quia dat vitam merenti et operanti. Gratia autem consideratur dupliciter, scilicet in quantum subjectum
<--- Page Split --->
informat et actum, et sic ipsa est accidens, et non potest dare vitam : et in quantum est similitudo quaedam bonitatis divinae et accepta Deo et omne id in quo est ipsa, et sic dat vitam, et est principaliter in acceptante, hoc est, in Deo, respectu tamen operis et operantis. Et quia acceptio Dei quae est respectu operis facti in charitate Dei, semper manet, ideo manet opus etiam post mortale peccatum, non simpliciter, sed prout respectu ipsius est acceptio divina. Verumtamen influxus vitae ab acceptance Dei et opere accepto impeditur propter mortale peccatum quod est in isto : ita scilicet, quod per illud opus acceptio Dei non influit illi vitam : sed reputatur alii quodammodo, sicut dictum est alibi 1, ubi ostensum est de hoc qualiter intelligitur illa auctoritas Apocalypsis,
PATETigitursolutioadprimum : quiaopusnondestruitursecundumquodestsubacceptionedivina : quiasemperilludopusacceptumest , etnonestprinci - piumvitænisisicconsideratum : sedinfluxusvitæimpediturpermortalepec - catum : etideononestverum , quodinmortificatodestruaturpotentiavitæ : quianonestmortificatuminse , sedpotiusquoadistumneinfluatillivitam , etremotoobstaculoinfluitsicutprius . Etquodoperaibimaneant , patetperilludMatthæi , v i , 2 0 : Thesaurizatevo - bisthesaurosincælo . Thesaurienimilli , suntthesaurimeritoruminscientiaetapprobationedivinaconscripti . EtperilludApostoli , IIadTimoth . i , 1 2 : Sciocuicredidi , etcertussumquiapo - tensestdepositummeumservareinillumdiem , scilicetjustusjudex .
Ad aliud dicendum, quod opus per illum modum est, quo est principium vitæ, ut jam dictum est : quia in acceptione divina numquam destruitur : quia placuit Deo propter formam gratiæ quæ erat respectu illius operis :
et ideo objectio illa falsum supponit.
Ad aliud dicendum, quod intentio Propheta est, quod non recordabuntur justitiæ quoad justum : sed tamen manent simpliciter sub recordatione, ut dictum est : et sic patet responsio ad totum.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod non manet ut est accidens, sed quoad illam rationem, ut jam dictum est.
ARTICULUS XXII.
An opera mortificata quoad omnia quae sunt in ipsis, vivificantur ?
Tertio quaeritur, Utrum opera mortificata vivificentur quoad omnia quae sunt in ipsis ?
Videtur enim, quod sic : quia
Augustinus dicit, quod pœnitentia est res optima et perfecta quæ omnes defectus revocat ad perfectum : ergo quidquid deficit in bonis per peccatum, reducitur ad vitæ fructum per pœnitenttiam : ergo omnia vivificantur.
Item, Semper potentior est virtus, quam peccatum : sed peccatum exstinguit omnes virtutes quando sequitur eas : ergo etiam pœnitentia vivificat omnes quando subsequitur peccatum.
Item, Ad Roman. vi, 1 et seq., Non sicut peccatum, ita et bonum. Et hoc idco, quia bonum secundum se est : et malum in respectu, et inutile, et pigrum : si ergo malum potuit occidere bonum, multo magis bonum potuit ea vivificare.
CONTRA :
- Virginitas est quidem de maximis bonis : et non vivificatur, nec redimitur, nec restituitur : quod patet per Hiero-
<--- Page Split --->
nvmum in quadam epistola ad Eustochium virginem, qui dicit sic: « Audenter loquar : cum omnia Deus possit, suscitare non potest virginem post ruinam. »
- Item, Apocal. uu, 1 : Nomen habes quod vivas, et mortuus es. Esto vigilans, et confirma caetera quae mortura erant. Ex hoc accipitur, quod aliquis mortuus habuit aliqua opera viva, et viva non vivificantur : ergo non omnia opera mortua vel mortificata indigent vivificatione.
non potest : et idcirco non potest, quia contra veritatem non potest : quia si contra veritatem posset, contra seipsum posset qui veritas est : pondus habet hoc dictum majus, quam si diceretur de alio quolibet quod factum est, et jam non factum esse non potest. » Hæc sunt verba Hugonis. Pondus autem quare magis dicitur de illo quam alio præterito, est, quia descendisse mentem voluntarie super actualem et præsentem carnis delecationem, facit corruptionem virginitætis : et hoc præteritum inducit statum ignobilem in mente et corpore, quod non facit aliud peccatum. Patet igitur, quod secundum quod virginitas fuit meritoria, restituitur : quia pænitentia restituit integritatem puritatis a peccato, sed non integritatem status secundum dignitatem.
Ad aliud dicendum, quod Apocalypsis Adobject.2. loquitur de Ecclesia in qua quidam vivebant, et quidam mortui erant, sed morituri exemplo aliorum : et ideo monet vigilare : et ideo nihil valet objectio.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod opera mortificata eo modo quo mortua fuerunt, omnia vivificantur per pœenitentiam sequentem, sicut innuitur in Littera. Object. 1. Ad in quod objicitur de virginitate, sumatur in Littera primo auctoritas Hieronymi, quae totum contrarium dicit super Osee, II, 2 et seq., ubi dicit sic : « Vide quid sit inter Dei convenientiam et hominum : homo enim uxorem accipit, de virgine mulierem facit, id est, non virginem sive corruptam : Deus etiam meretricibus copulatus, eas mutat in virgines. » Hanc contrarietatem attendens Magister Hugo de sancto Victore solvit dictum Hieronymi sic : « Domus Israel cecidit, et non adjiciet ut resurgat. Virgo Israel projecta est in terram suam, etc. 1. Quædam verba ambigua Hieronymus hic posuit dicens sic : Cum Deus omnia possit, de corrupta non potest facere non corruptam : tamen si de corruptione carnis hoc intelligatur, stultum est sic sentire : quia homo carnem suam vitiare posset, Deus autem sanare non posset. Si autem de corruptione cordis intelligatur, hoc similiter stultum est dicere : quia homo peccare posset, Deus autem justificare non posset, et tantum justificare quantum iste peccare. Si autem idcirco illud non posse dicitur Deus, quia factum est : et quod factum est, non factum esse non potest : quia quod verum est,falsum esse
ARTICULUS XXIII.
Per quid vivificentur opera mortificata ?
Quarto quæritur, Per quid vivificantur ?
Et videtur, quod
Per justitiam generalem.
Ejus est justificare cujus est impurum facere puram : hoc est justitiae generalis : ergo etiam illud.
Hoc etiam videtur per illud quod dicitur in Ezechiele, xvii, 21 et 22 : Si autem impius... fecerit judicium et justitiam, vita vivet et non morietur :... in justitia sua, quam operatus est, vivet.
<--- Page Split --->
Videtur, quod hoc sit fidei : quia, ad Roman. 1, 17, et ad Hebr. x, 38, dicitur : Justus autem ex fide vivit 1.
Videtur autem, quod sit charitatis effectus : dicit enim Augustinus, quod « charitas est vita animae. »
Item, Videtur quod gratia : quia vita dividitur in vitam naturae, et vitam gratiae, et vitam gloriae : ergo vita erit a gratia : sed cujus est justificare, ejus est vita : ergo gratia vivificat opera mortua.
Set contra. Contra hoc est quod dicitur in Littera, quod hoc est pœnitentiae : et hoc accipitur a verbis Bernardi in Canticis 2 sic dicentis : « Sensum ex integro recuperasse te scias, si tuam conscientiam sentis quadruplici compunctione morderi,pudore gemino, et gemino metu : nam vitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur. » Et loquitur de miraculo Elisei qui pœnitentialiter oscitavit septies 3 : ergo partes confessionis et compunctionis attestantur vitæ et sensui restitutis : ergo de mortuis faciunt vivos.
Solutio.Dicendum,quod vita est actus gratiae proprie et primo,sicut etiam notatuminveniessuper librum secundum Sententiarum : et non convenit virtutiprimo, sed potius per posterius : et ideo diverso modo attribuitur diversis virtutibus. Pœnitentiae autem est sicut removentis causam mortis a parte materiae sive subjecti : quia ipsa est causa justificationis prior ea ratione, non tempore, ut supra dictum est. Et hoc modo loquitur Magister, quando attribuit ei justificationem operum mortuorum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod justitia dicitur causa vitæ potius in operibus vivis, prout dicitur, quod opera ostendunt vivum : quia ipsa prima est ex parte termini ad quem est motus in justificatione impii. Unde justitia non pro-
prie dicitur causa vitae, sed potius consequens vitam, et ostendens eam per recitudinem actus : et sic justus ex justitia dicitur vivere, sed post vivere simpliciter.
Ad illud quod probavit, quod justitia est causa vitæ, dicendum quod justitiae non dicitur esse justificare, sicut efficientis, sed potius sicut formæ ad quam movetur ille qui justificatur. Sed bene conceditur, quod ejusdem est justificare, cujus est vivificare per modum efficientis.
Ad aliud dicendum, quod dictum Ezechielis intelligitur de vita gloriae quae datur bene operanti in operibus justitiae : nos autem loquimur hic de primo actu vitæ, qui restituitur a non esse in esse spirituale secundum gratiam, secundum quod dicit Philosophus, quod vivere in viventibus est esse.
Ad aliud dicendum, quod fidei attribuitur vita sicut vitam primo ostendenti, et aliquo modo facienti, non quidem per se, sed potius prout est informata gratia. Et hujus exemplum est in luce : quae manifestat cætera, et etiam vivificat, in quantum in ea est quædam virtus cœlestis, quæ diffunditur in ipsa super inferiora. Ita etiam fides secundum quod est cognitio quædam, manifestat ea in quibus est vita, et in quantum est gratia quædam, causat et diffundit vitam eamdem.
Ad aliud dicendum, quod charitas Dei est ea quae continuat vitam : non tamen oportet, quod sit prima causa ejus : quia ad perfecte vivere, post fidem et spem non requiritur nisi charitas, quæ unit per effectum primo fonti vitæ, scilicet Deo.
Ad aliud dicendum, quod in principio prime solutionis dictum est, qualiter vivere est pœnitentiae.
Et sic solutum est totum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXIV.
Quomodo et secundum quem modum dicutur vita, quando dicitur quod opera mortificata fiunt viva ?
Quinto quaeritur, Secundum quem modum dicitur vita, quando dicitur, quod opera mortua fiunt viva ?
Videtur enim, quod dici non debeant. In nullo enim sic est, quod opera alicujus denominentur et disponantur sicut ipsum operans : ergo opera vivi non dicuntur viva, ut videtur, nec etiam forma vitae disposita sive informata.
Item, Si album albefiat, albificatio ipsa non proprie alba dicitur, cum tamen albificatio sit propria operatio albi : ergo etiam opera vivi non proprie dicuntur viva.
SOLUTIO. Dicendum, quod vivere dicitur multipliciter valde, sed reducitur ad duo, scilicet secundum esse, et secundum bene esse.
Secundum esse dicitur proprie, et metaphorice. Proprie autem dupliciter, scilicet ut causa per se effectiva vitæ in vivo, dicatur vita et vivere, sicut anima, et sicut forma adhærens vivo, id est, vitam participanti ex eo quod est causa vitæ. Sic dicimus corpus vivere et vivum formaliter. Et hoc vivere distinguitur in secundo de Anima et per suum signum in illa littera, ubi dicit Philosophus : « Multipliciter autem ipso vivere dicto, et si unum horum insit solum, ipsum vivere dicimus, ut intellectus et sensus, motus et status secundum locum, aut motus secundum alimentum et detrimentum et augmentum est. » Et contentum reducit ad quatuor modos, scilicet intelligere, sentire, moveri, et alimento uti. Hæc autem sunt signa vitæ animæ,
sicut effectus est signum suæ causæ : effectus, dico, proprius et essentialis, qui convertitur cum causa. Vita autem metaphorice dicta est ad similitudinem hujus, et hoc dicitur, scilicet ad similitudinem ejus quod est causa vitæ : et hoc est quod dat esse vivo, et permanentiam, et speciem : et sic sumitur vita a Philosopho in octavo Physicorum, ubi de motu cæli dicit, quod est quædam vita existentibus, vel ad similitudinem vivi, quod tunc vivere dicimus, quando attingit perfectam operationem suam secundum suam speciem, quam habet a virtute cælesti, supra totam speciem influentem : sicut dicimus aquam vivam quæ est in impetu purificandi et infrigidandi, et adamantem vivum cum fortiter attrahit ferrum, et hujusmodi.
Sed vita secundum bene esse distinguitur secundum bene esse in sensu, et secundum bene esse secundum rationem. Et secundum bene esse in sensu dicitur vita voluptatis, sicut dicit Aristoteles de Sardanapalo, quod vitam voluptuosam eligens, vitam pecudum elegit. Secundum autem bene esse rationis dicitur vivere secundum bonum rationis, quod est licitum et gratuitum. Et gratuitum duplex, scilicet gratiae, et gloriæ.
Dicendum igitur ad propositum, quod opera dicuntur vivificari vita dicta metaphorice : quia scilicet restituitur homini, quod faciant in ipso quod faciunt optima opera : et hoc est dignum facere vita æterna. Quia sicut lapis dicitur vivus, quia facit optime propriam operationem, et mortuus qui non potest sic facere : sic opus vivum dicitur, quando potest perficere hoc quod optimum opus facit, et hoc est opus gratiae, quod potest valere vitam æternam.
Et per hoc etiam patet solutio ad objecta.
<--- Page Split --->
una potentia animæ existente in actu, retrahitur alia : ergo multo magis una et eadem si est in actu uno, retrahitur ab alio.
ARTICULUS XXV.
An tertia diffinitio pœnitentiae sit bene assignata ?
« Pœnitentia est quædam dolentis vindicta, etc. 1. »
Hæc est tertia diffinitio de pœnitentia. Et videtur mala : quia,
Sicut Tullius dicit, « Vindicatio est species justitiæ naturalis : » sed habitum est supra, quod pœnitentia non est proprie justitia naturalis : ergo videtur male dici vindicatio, etc.
Item, Tullius dicit, quod « vindicatio vel vindicta est, per quam vis et injuria et omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur : » peccata autem quibus indignatur pœnitentia, nec vi nec injuria alicujus sunt facta, sed propria voluntate potius : ergo videtur, quod vindicatio non sit de ipsis.
Quæst.
ITEM ulterius quæritur de hoc quod dicit, « Semper puniens in se, etc. »
Si enim semper punit, semper agit actus pœnitentiæ : sed non potest aliquis secundum unam potentiam simul pluribus motibus moveri : ergo numquam movetur virtute alia. Si dicatur, quod intelligitur semper puniens in habitu, non in actu : videtur falsum esse per id quod dicit, quod ubi dolor finitur, finitur et pœnitentia : ergo videtur, quod semper actualiter teneatur dolere. Si dicas, quod nihil prohibet simul affectu dolere, et alio motu moveri secundum charitatem scilicet, aut aliam virtutem : hoc videtur contra Philosophum in libro de Somno et vigilia, ubi dicitur, quod
Item, Semper dolet : et ubi dolor finitur, finitur et pœnitentia : ergo si charitate movetur in Deum, et non doleat, videtur quod pœnitentia sit finita : et ubi deficit pœnitentia, ibi deficit gratia, ut dicitur consequenter in Littera : ergo qui movetur charitate, amittit gratiam, quod falsum est : ergo non semper est dolendum.
Item, Videtur quod nocivum sit semper dolere : quia dicit Bernardus in Canticis : « Sic suadeo vobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, evadere in itinera planiora serenioris memoriæ beneficiorum Dei : ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis*. » Ex hoc accipitur, quod non semper dolendum est de peccatis, sed quandoque exsultandum in beneficis Dei.
Item, Infra parum ibidem : « Est quidem necessarius dolor pro peccatis, sed si non sit continuus. Sane interpoletur lætiori recordatione benignitatis, ne forte præ tristitia induretur cor, et desperatione plus pereat. » Ergo melius est interpolare dolorem, quam semper dolere : ergo qui vindicat in se peccatum, non semper debet pœnitendo in se vindicare quod dolet commississe.
SOLUTIO. Dicimus ad primum, sicut Solutio prius tactum est, quod pœnitentia induit quandoque rationem justitiæ, quando justitia est imperans actum pœnitentiæ. Et sic loquitur hic Augustinus de pœnitentia. Unde non propter hoc habetur, quod sit species justitiæ, eo modo quo dicitur species quæ ponitur sub assignato genere.
Et est instantia in verbo Aristotelis in Topicis, ubi dicit quod si quis bicubitali
<--- Page Split --->
magnitudine posita dixerit, quod positum est quantitatem esse, quid est dicit, et quantitatem significat. Ubi patet, quod licet alia praedicamenta quandoque accipiant aliquam rationem substantiæ, non tamen proprie dicuntur species ejus. Unde illa forma arguendi non valet : ideo est fallacia accidentis, quod tale est argumentum : vindicatio est species justitiæ : et pœnitentia est vindicatio quædam : igitur pœnitentia est species justitiæ.
Ad ALIUD dicendum, quod licet peccata cum voluntate hominis sint facta, tamen sunt injuriæ et nociva, et sic vindicantur. Unde ab alio habent quod sint voluntaria, et ab alio quod sint injuriæ : quia voluntaria sunt in actu, prout in actu fit conversio ad bonum commutabile : sed injuriæ sunt Dei et hominis, in quantum spoliant gratuitis, et vulnerant in naturalibus : et hoc modo vindicta est in illis.
Ad ALIUD concedimus, quod spiritus creatus secundum eamdem potentiam non movetur pluribus motibus simul : et bene concedimus, quod quando movetur alia virtute, non movetur pœnitentia, si pœnitentia et illa virtus sint in eadem potentia animæ. Sed dictum Augustini intelligitur, quod sic semper doleat, quod numquam aliquid contrarium dolori admittat. Moveri autem aliis virtutibus non est contrarium, sed conveniens : quia virtus virtuti consona est, et non contraria. Alii autem aliter dicunt : sed quia non intelligo, ideo non curo dicta eorum. Et per hoc patet solutio ad totum.
V ideturenimnonsemperessedolen - d u m : q u i a
Sicut dicit Beda, « Contraria contrariis curantur : et quod sanat oculum, non sanat calcaneum. » Ergo si aliquod peccatum est cum dolore et tristitia, non est sanandum dolore, sed gaudio et delectation» : sed multa sunt talia, ut iracundia, acedia, invidia, rancor, et hujusmodi : ergo illa dolore non sunt sananda : non ergo semper est dolendum.
Item, II ad Corinth. n, 7 et 8 : Consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbetur qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum charitatem.
Item, II ad Corinth. vii, 10 : Sæculi autem tristitia mortem operatur. Ergo aliqua peccata sunt cum gravi dolore et tristitia : ergo non sunt dolore et tristitia sananda : non ergo semper doleantur.
ULTERIUS videtur impossibile quod dicit, « De dolore gaudeat. » Dolor enim per essentiam in aliquo existens, facit ipsum dolere : sed dolor per essentiam existit in dolente : ergo facit ipsum dolere : non igitur gaudere potest, ut videtur, quia dolor et gaudium sunt opposita.
Item, Dolor et gaudium sunt affectiones oppositæ : ergo de oppositis oriuntur : ergo non unum est causa alterius : ergo non est gaudere de dolore.
Item, Ejusdem est gaudere, cujus est dolere : si ergo aliquis gaudet, simul gaudet et dolet : et ejusdem est gaudere et dolere : ergo secundum idem gaudet et dolet, ut videtur.
ARTICULUS XXVI.
An peccator semper debeat dolere, et de dolore gaudere ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 4, in fine : « Sed semper doleat, et de dolore gaudeat, etc. »
Ad hoc quidam dicunt, quod gaudium est dulce et delectabile dolenti. Et hoc probant
- Per Augustinum in libro primo Confessionum dicentem : « Si prohiborer legere Didonem exstinctam, dolerem : quia non legerem quod dolerem. » Item in eodem libro IV de socio suo mortuo : « Posebam aninam meam impatientem portari a me,
<--- Page Split --->
et ubi eam ponerem non inveniebam, non in amcnis nemoribus, non in ludis atque in cantibus, non in suave olentibus locis, nec in conviviis apparatis, neque in voluptate cubilis, non denique in libris atque carminibus quiescebam. Horrori erat ipsa lux : et quidquid non erat quod ille erat, improbum et odiosum erat praeter gemitum et lacrymas. Nam in eis solum erat aliquantula requies : et ita solus fletus erat dulcis mihi, et successerat animo meo in deliciis amici. » Ex his volunt habere, quod dolor etiam inordinatus potest esse materia et causa gaudii : et ita non valet objectio prius inducta. CONTRA : Dulce et delectabile dilatat cor : ergo excitabit risum et gaudium : non ergo fletum et amaritudinem. Si ergo delectabilis erat fletus ex morte amici, jam non esset fletus et tristitia, quod falsum est : ergo redit idem quod prius.
Si dicas, quod dolet gaudens secundum quid, et dolet simpliciter : et hoc non est inconveniens, scilicet simpliciter inesse unum contrariorum, et aliud secundum quid. CONTRA : Qui pœnitet, simpliciter gaudet, quia aliter non sufficeret gaudium suum : ergo videtur, quod gaudium suum non insit ei secundum quid.
Item, Differentia est inter dolorem voluntarium, et involuntarium : sed in omni voluntario dolore potest esse gaudium secundum quid, sicut in dolore de morte amici : ergo gaudet et delectatur in fletu : ergo cum voluntario dolore videtur esse gaudium simpliciter : sed in pœnitentia est dolor simpliciter voluntarius : ergo et gaudium simpliciter, ut videtur.
Item, Gaudium simpliciter adeptum est ex adeptione simpliciter desiderati : sed pœnitens simpliciter adeptus est desideratum, quando adipiscitur dolorem de peccatis : ergo et gaudium simpliciter generatur in ipso.
Item, Nihil differt ad generationem gaudii sui, quod quis simpliciter adipi-
scatur bonum, sive bonum sibi : sed pœnitens adeptus est bonum sibi : ergo simpliciter gaudet.
Item, Virtutis (ut dicit Boetius) jucunda est possessio : sed pœnitentia virtus quœdam est : ergo possessio ejus est jucunda : sed maxime ab homine in actu possidetur, quando actu dolet : ergo tunc simpliciter jucundatur pœnitens, et gaudet.
Item, Ad Galat. v, 22, super illud : Fructus autem spiritus est charitas, etc., dicit Ambrosius : « Hæ virtutes fructus dicuntur : quia sincera et sancta delectatione suos delectant possessores. »
SOLUTIO. Dicendum, quod ut dicit Augustinus, « Gaudium est diffusio animi ex conceptione præsentis boni : » sicut econtra tristitia est constrictio animi ex conceptione præsentis mali, et timor motus secundum sistolen sive constrictionem in fugam futuri et exspectati mali. Spes autem protensio sive dilatatio animi in exspectatione boni futuri, sive hoc bonum sit simpliciter, sive ut nunc bonum, dummodo illud bonum sit ut bonum per se, et non ut desideratum propter aliud : quia tunc posset in se esse desideratum, non sicut uri et secari desideratur propter salutem, cum tamen in se nullus sit qui velit uri vel secari : unde etiam talia non simpliciter desiderantur, sed potius sustinentur propter aliquid quod desideratur simpliciter : et ideo propter hoc non contrariantur in talibus velle malum sustinere, et gaudere de hoc quod inducit malum quod sustinetur, sicut de sanitate. Eodem modo dico, quod nullus vult vel desiderat dolorem in quantum dolor est, sed vult eum potius in quantum est purgativus et inductivus veniæ : et si gaudet de dolore, non gaudet in quantum dolor est, sed potius in quantum inductivus est justificationis et liberationis a peccato. Patet igitur, quod hoc modo non est contrarium gaudere et dolere : quia non referuntur ad idem.
<--- Page Split --->
DICENDUM ergo ad primum, quod dollor dupliciter consideratur, scilicet ex parte dolentis, et ex parte ejusdem de quo est dolor, ut movente, et materia circa quam est, et fine : quia omnia ista in talibus incidunt in idem. Si primo modo : tunc consideratur tantum in genere : quia speciem non accipit aliquis nisi ex parte objecti moventis. Si autem secundo modo : tunc accipit speciem objecti moventis circa quod est dolor : et ex illa parte nihil prohibet dolorem esse contrarium dolori qui est specierum contrarium. Et sic dico, quod dolor qui est in penitentia invidie, contrariatur dolori vel tristitie quae est in ipsa invidia. Dolere enim de prosperitate aliorum invidie est : et dolere de hoc quod sic dolet, contrarius dolor est repugnans illi, et expellens eum. Et sic patet esse verum, quod « contraria contrariis curantur. » Hanc autem solutionem puto veriorem inter omnes. Tamen communis opinio est, quod talia peccata non sunt sine delectione aliqua, et respectu illius contrariatur eis dolor penitentie : qui enim tristatur de bono proximi, gaudet de bono proprio. Sed haec solutio, meo judicio, parum valet : quia licet invidia radicem habeat in bono proprio, tamen speciem et substantiam accipit a tristitia boni proximi : et ideo in illa parte debet ei queri contrarium medicamentum.
1.2. PER HOC patet solutio ad secundum et tertium.
h.16. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod illo modo quo praedictum est, non est contrarium habere gaudium et dolorem simul : quia non sunt de eodem, nec in eodem secundum idem. Quod non sunt de eodem, patet : quia dolor est de peccatis commissis, gaudium autem de dolore, ut dicitur in Littera. Et quod non sunt in eodem secundum idem, patet : quia dolor est in affectu cum contactu sensus, aliquo modo praesentis peccati : sed gaudium est in affectu ex
aliquo sensu effectus doloris, et non doloris ut dolor est ex sensu, sed in quantum inductivus est puritatis quae redditur per dolorem.
Si autem obiicitur, sicut supra notatum est saepius, quod nos huic opinioni assentimus, quod anima simul non movetur pluribus motibus, motus autem plures et passiones plures sunt doloris et gaudii, et nos concedimus quod ista simul stant in affectu, et ideo contrariamur nobis. Dicendum, quod nos non ponimus illa ex æquo esse in affectu, nec ut duos motus, sed ut unum compositum. Et ut melius intelligatur notandum est, quod quaedam est potentia intellectus simpliciter, quam Commentator super primum librum de Anima vocat informationem quae est de incomplexo. Et quaedam potentia est intellectus compositus sive ratio, quam vocat ibidem Commentator fidem. Accipiendo igitur unum modum compositionis, qui est per modum compositionis vel ratiocinationnis, eo quod dicit Isaac, quod ratio facit currere causam in causatum : dicimus, quod sicut est in conceptu, ita sequitur passio vel motus in affectu. Est autem in conceptu apprehensus dolor voluntarius inductivus venie : ergo sequitur motus in affectu compositus, qui est gaudium de dolore, sic expurganie animam et emundante. Et ita patet, quod non sunt duo motus, sed unus.
Plura autem dicta sunt de hoc in notulis super librum tertium Sententiarum, ubi agitur de passione Christi 1.
Ad aliud quod objicitur de Augustino, quod simpliciter tristabile dulce sit : dicendum quod falsum est : nec hoc intendit, sed voluntas manendi in luctu, est voluntas secundum quid, et hoc dupliciter, scilicet quia vincit contristans et excludit delectamenta, sicut fit in morte amicorum : et tunc non est requies in luctu nisi per accidens, scilicet quia alia
<--- Page Split --->
requies non invenitur, eo quod excluduntur consolatoria, vincente tristabili : vel quia ad hoc delectabile habet adjumentum, sicut habent historiae et fabulae, quae licet sint tristium simpliciter, tamen quia mira quaedam praetendunt, et homines ex cupiditate audiendi mira, intendunt eis, licet sint tristia : et ideo talia sunt tristia simpliciter, et delectabilia secundum quid.
Ad hoc quod objiciur contra dictum
illud, dicendum quod ego de plano concedo.
Ad id quod objicitur contra solutionem, quod unum insit per se, alterum secundum quid, dicendum quod in veritate pœenitens dolet et gaudet, ut dictum est : et utrumque potest concedi in esse simpliciter modo praedicto : quia dolor inest sensualitati, gaudium vero inest rationi, nec de eodem, nec secundum idem. Nec est ibi aliquod inconveniens.
B. Determinatio intelligentiae dictorum.
De pœenitentia perfectorum, vel ad salutem sufficienti intelligendum est quod supra dixi, scilicet, « Pcenitentia est vindicta semper puniens quod commisit : » et alia hujusmodi. Illud vero, « Si pœenitentia finitur, nihil de venia relinquitur : » dupliciter accipi potest. Si enim juxta quorumdam intelligentiam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere nihil de venia relinqui : quia peccata dimissa iterum replicantur. Sicut enim ille qui ex servitute in libertatem manumittitur, interim vere liber est, et tamen propter offensam in servitutem postea revocatur : sic et pœenitenti 1 peccata vere dimittuntur, et tamen propter offensam quae replicatur, iterum redeunt. Si vero non redire dicantur, sane potest dici etiam sic nihil de venia relinqui : non quod dimissa peccata iterum imputentur, sed quia propter ingratitudinem ita reus et immundus constituitur, ac si illa redirent.
ARTICULUS XXVII.
Qui dicuntur perfecti ? et, Quae est pænitentia perfectorum ?
Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, B, « De pænitentia perfectorum, etc. »
Perfecti enim sunt qui ex voto se ad perfectionem obligaverunt : et non tantum his convenit semper in se pœenitere, sed etiam aliis : quia omnes debent habere propositum perseverandi in pœenitentia.
SOLUTIO. Dicendum, quod perfecti vocantur hic illi qui secundum statum pænitentiae hic sunt perfecti, et illi sunt qui continuant pænitentiam usque ad
<--- Page Split --->
mortem. Est enim perfectio pœnitentiae secundum esse, et secundum bene esse in consecutione finis. Secundum esse quatuor exiguntur ad perfectionem pœnitentiae, scilicet revocatio a malo, dolor de commisso, propositum non committendi, et diligentia satisfaciendi. Secundum bene esse quae in consecutione finis est, quando actu continuatur usque ad
salutem post mortem : unde Ambrosius : « Sicut charitas alia est incipiens, alia proficiens, alia perfecta : sic poenitentia aliqua incipientium est, aliqua proficientium, aliqua perfectorum. »
Et per hoc patet solutio ad objectum : quia non loquitur hic de tali perfectione quae est per votum, vel in signo habitus religionis.
C. De solemni et unica pœnitentia.
Illud autem quod Ambrosius 1 ait, « Reprehenduntur, etc. » Et, « Sicut unum baptisma, ita et una pœnitentia : » non secundum generalem, sed secundum specialem morem Ecclesiæ de solemni pœnitentia dictum intelligitur, quæ apud quosdam semel celebrata non iteratur. Item illud aliud Ambrosii : Pœnitentia semel usurpata nec celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit : de solemni intelligitur. Solemnis ergo pœnitentia, ut Ambrosius in eodem ait, est quæ fit extra Ecclesiam in manifesto, in cinere, et cilicio : quæ pro gravioribus horrendisque ac manifestis delictis tantum imponitur : et illa non est iteranda pro reverentia sacramenti, ut ne vilescat et contemptibilis fiat hominibus. Unde Augustinus : Quamvis caute et salubriter provisum sit, ut locus illius humillimæ poenitentiæ semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis vel minus utilis esset ægrotis : quæ tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit. Quis tamen audeat Deo dicere : Quare huic homini qui post pœnitentiam primam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis 2 ? Origenes quoque de hac solemni pœnitentia, quæ pro gravioribus criminibus injungitur, ait : Si nos aliqua culpa mortalis invenerit, quæ non in crimine mortali, vel in blasphemia fidei, sed in sermonis vel in morum vitio consistat : hæc culpa semper reparari potest : nec interdicitur aliquando de hujusmodi pœnitentiam agere, sed non ita de gravioribus criminibus. In gravioribus enim criminibus semel tantum pœnitentiæ conceditur locus. Communia quæ frequenter incurrimus, semper pœnitentiam reci-
<--- Page Split --->
piunt, et semper redimuntur 1. Communia dicit venialia peccata, et forte mortalia quaedam aliis minus gravia : quae sicut saepe committuntur, ita frequenter per poenitentiam redimuntur. Sed de gravioribus criminibus semel tantum agitur poenitentia, scilicet solemnis. Nam et de illis, si iterentur, iteratur poenitentia, sed non solemnis : quod tamen in quibusdam Ecclesiis non servatur.
ARTICULUS XXVIII.
Quot sint modi poenitentiae ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa initium : « Solemnis ergo poenitentia, ut Ambrosius, etc. »
Notandum ergo, quod tres sunt modi poenitentiae, scilicet solemnis, privata, et publica.
Solemnis est quae inchoatur in principio quadragesimae, quando poenitens ponitur extra Ecclesiam. Hanc autem ejectionem poenitentis debet facere Episcopus cum Presbyteris, qui modum culpae noverunt : et non est imponenda nisi pro crimine quod totam commovet urbem, ut dicitur in canone : Presbyter innocentulo Episcopo. Haec autem poenitentia non est iteranda : quia est repraesentatio ejectionis Adae de paradiso : introduction autem non est in paradisum nisi post mortem Christi ad minus, quod repraesentatur in Pascha. Unde de prima dicitur, quod cum crebris suspiriis denuntiet eis Episcopus, quod sicut Adam pro peccatis suis ejectus est a paradiso, ita ipsi pro peccatis suis ab Ecclesia projiciuntur : post jubeat ministris, quod expellant eos, clero dicente : « In sudore vultus tui vesceris pane tuo : » ut videntes sanctam Ecclesiam pro suis facinoribus commotam, pœeni-
tentiam non parvipendant : tamen debent mitti in Ecclesiam in Ccena Domini : sed tunc cum aliis non communicabunt in Eucharistia, aut in osculo : et sic manebunt usque ad octavas Pascha, et tunc iterum exibunt. Si autem poenitent, bene poterunt habere introitum Ecclesiae, secundum quod Episcopo videbitur expedire : quandoque autem usque ad finem vitae permanebunt. Si autem datur solemnis reconciliatio, tantum fiat ab Episcopo vel Abbate vel sacerdote de mandato Episcopi, si non potest commode fieri ab Episcopo, praecipue vero in articulo necessitatis : quia tunc a simplici sacerdote potest fieri 2.
Item, Haec solemnis poenitentia non est imponenda sacerdotibus, nec diaconibus, ut dicitur infra, Considerandum est nec etiam clerico, nisi prius deposito.
Item, Qui suscipit talem poenitentiam, interim dum agit eam, non debet contrahere matrimonium : si tamen contraxerit, contractum est et tenet.
Publica autem poenitentia est quam aliquis publice facit in signis publicationis poenitentiae, licet non ita solemnibus: et haec etiam, ut dicunt quidam, non est injungenda sacerdotibus, ut habetur xxvii, distinct. Presbyter : ubi dicitur, quod sacerdos non debet publice poenitere inter laicos. Tamen contrarium videtur dici xxvii, distinct. Presbyter. Et solvitur : quia si est crimen occultum, non debet publice poenitere. Si autem publicum, tanta potest esse enormitas delicti, quod potest publice poenitere, et debet.
<--- Page Split --->
Alio modo dicitur publica pœnitentia, scilicet quælibet, quæ fit in facie Ecclesiae : sicut cum injungitur peregrinatio per mundum cum baculo cubitali. Hanc autem, ut dicunt, potest quilibet sacerdos injungere suo parochiano : quia non invenitur contrarium, nisi forte aliter sit de consuetudine illius Ecclesiae.
Privata autem pœnitentia dicitur, quam quisque facit cum suo sacerdote, cui peccata sua confitetur, et recipit ab eo dignum modum satisfaciendi.
Expositio Textus.
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, C, post medium : « Aliqua culpa mortalis etc. »
Quædam e n i m e s t culpa mortalis , quædamnonmortalis , utvenialepecca - t u m . Quædammortalis , contragratiam , utfornicatio : quædammortalisetcon - tragratiametcontrarationem , utper - jurium : quædamautemmortalisetcon - tragratiametcontrarationemetcontranaturam , utsodomia : quædamautem dignaestaccusationeinjudicio : q u æ - damblasphemiæ , quæestimpositiofalsi criminisinDeum , velquandoattribuitur eiquodnonconvenit , velquandonega - turDeoquodeiconvenit , velcommuni - caturaliiquodeisolumconvenit .
D. Auctoritatibus probat, quod non semel tantum, sed frequenter peccata dimittantur per pœnitentiam.
Quod vero pœnitentia non semel tantum agatur, sed frequenter iteretur, et per eam frequenter iterum venia præstetur, pluribus Sanctorum testimoniis probatur. Ait enim Augustinus 1 scribens contra quosdam hæreticos qui peccantibus post baptismum semel tantum dicebant utilem esse pœnitentiam, ita : Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plusquam oportet 2 : non sobrii, sed excedentes mensuram, dicunt : Etsi semel peccantibus post baptismum valeat pœnitentia, non tamen sæpe peccantibus proderit iterata : alioquin remissio ad peccandum esset incitatio. Dicunt enim, Quis non semper peccaret, si semper per pœnitentiam redire posset ? Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper peccantibus subvenit : et ei peccata placere, quibus semper præsto est gratia. Errant autem. Constat enim multum ei peccata displicere, qui semper præsto est ea destruere :
<--- Page Split --->
sed si ea amaret, non semper ea destrueret. Idem ad Macedonium : In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut, etiam post peractam poenitentiam, et post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant : et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum 2, nec minus tribuit quam ante tribuerat, largissima munera vitae et salutis : et quamvis eis in Ecclesia locus ille poenitentiae non concedatur, Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis vobis dicat, dicite mihi utrum aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si uberius flevero, si melius vixero, si pauperes largius sustentavero, si charitate ardentius flagravero ? quis vestrum ita desipit, ut huic homini dicat : Nihil tibi ista in posterum proderunt. Vade, saltem hujus vitae suavitate fruere. Avertat Deus tam inanem 3 sacrilegamque dementiam. Item, Joannes Chrysostomus de Reparatione lapsi : Talis (mihi crede) talis est erga homines pietas Dei : numquam spernit poenitentiam, si ei sincere et simpliciter offeratur, etiamsi ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam : suscipit libenter et amplectitur, et facit omnia quatenus ad priorem revocet statum. Quodque est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quantumlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam : suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perdere mercedem.
Exemplis etiam hoc idem adstrui potest. David enim per poenitentiam, adulterii simul et homicidii veniam impetravit : et graviter tamen postea deliquit in populi enumeratione, quod populi multitudo prostrata ostendit. Illud autem mirabile est, quod Angelo ferienti plebem se obtulit dicens: Grex iste quid fecit? fiat manus tua in me, et in domum patris mei 5. Quo facto statim sacrificio dignus judicatur, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione pro populo, peccati sui adeptus est veniam : cum Moyses offerendo se pro plebis errore, peccata diluerit 6. His aliisque testimoniis. pluribus evidenter ostenditur, per poenitentiam non
<--- Page Split --->
semel tantum, sed sæpius nos a peccatis surgere, et veram pœnitentiam sæpius agi. Voluntarie enim peccantibus nobis (ut ait Apostolus 4) pro peccatis non relinquitur hostia secunda, scilicet quia semel tantum Christum oportuit pati : nec relinquitur secundus baptismus. Relinquitur vero secunda pœnitentia, et tertia, et deinceps, ut Joannes Chrysostomus super hunc locum ait : Sciendum, inquit, quod hic quidam exsurgunt, horum verborum occasione pœnitentiam auferentes : quasi per pœnitentiam non valeat peccator post lapsum resurgere secundo, et tertio, et deinceps 2. Verum etiam in hoc pœnitentiam non excludit, nec propitiationem, quæ sæpe fit per pœnitentiam, sed secundum baptismum et hostiam.
ARTICULUS XXIX.
An sæpius iterata pœnitentia, semper de criminibus datur venia toties quoties?
Deinde videnda est tertia pars illius partis quæ incipit ibi, D, « Quod vero pœnitentia non semel tantum agatur, etc.
Inducit hic Magister plurimas auctoritates, quod sæpius iteratur pœnitentia, et semper de criminibus datur venia.
est offensio, ita oportet quod quotidiana sit remissio. »
Item, Bernardus super Cantica : « Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear 3, absit. Major est pietas quam quævis iniquitas. Sed impietas tanta est, quod iteratur sæpius : ergo major pietas semper præsto est ad destruendum 4. »
Item, Infinita est Dei misericordia : ergo non finitur numero aliquo iterationis peccatorum : ergo quantumcumque iterantur peccata, semper conceditur pœnitentia, si quæratur.
Videtur autem falsum dicere : quia Amos, i, 3, super illud : Super tribus sceleribus Damasci, etc., dicit Glossa Hieronymi : « Ter indulgentiam Dominum posse dare signat, qui quarto eadem peccata admittentibus nec pœnitentiam nec indulgentiam daturum se denuntiat. »
Contra videtur,
Matth. xvni, 22 : Non dico tibi, Petre, usque septies, sed usque septuagies septies.
Item, Augustinus super illud Joan. xiii, 14 : Et vos debetis alter alterius lavare pedes, etc. « Cur Dominus pedes Petri lavisset, et hoc ipsum facere etiam docuisset, nisi quoniam sicut quotidiana
Er hoc concedendum est.
Ad PRIMUM dicendum, quod secundum Hieronymum, primum peccatum est cogitare. Secundum, consentire cogitationi. Tertium, cogitata operari. Quartum autem, finaliter non pœnitere. Et hoc planum est, quod non remittitur : quia vita in peccatis finitur. Et, sicut dicit Damascenus, « quod hominibus est mors, hoc est malis Angelis casus : » quia sicut hominibus post mortem non datur locus pœnitentiæ, ita nec Angelis post casum. Et sic patet, quod per illud non probatur non posse iterari pœnitentiam.
4 Cf. ad Roman. vi, 1 et seq., et, ad Hebr. x, 4-18. 2 S. JOANNES CHRYSOSTOMUS, Homil. 20 super
cap. x epist. ad Hebræos. 3 Genes. iv, 13. 4 S. BERNARDUS, Super Cantica, Serm. 6.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXX.
An resurgens per pænitentiam a peccato, resurgat in majori charitate quam prius habuit ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi D, § 1, sub medium : « Nec minus tribuit quam ante tribuerat, etc. »
Ex hoc videtur, quod quicumque resurgit per pænitentiam, quod resurgat in æqualí vel majori, quam prius habuerit, charitate.
SED CONTRA hoc videtur,
Numer. xi, 34 : Egressi de Sepulcris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, dicit Glossa Hieronymi : « Prudens lector, attende, quod post consummatam in duodenario virtutem, quia superbivit Israel in Sepulcris concupiscentiæ, carnes Ægyptias desideravit, et rursum fundamentum jacit, et atria, id est, vestibula virtutum ingreditur, ostendens nobis eos qui stant posse cadere, et qui ceciderunt posse resurgere. » Haseroth enim atria interpretatur : sed vestibula virtutis dicuntur virtutis initia. Cum ergo prius habuerint consummatam virtutem, quæ per duodenarium numerum in Haseroth significatur, per casum in Sepulcris concupiscentiæ reducti sunt ad initia. Ergo in minori virtute resurrexit : non igitur in æqualí, vel majori, ut videtur.
Item, Ezechiel. xliv, 10 et 11 : Sed et Levitæ qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam, erunt in sanctuario meo æditui, et janitores, etc. Ergo casus dejecit eos in inferiora officia : et magis virtuosis debetur majus officium : ergo resurgent in minori virtute, ut videtur.
Item, Charitas minima potest re-
surgere post priorem lapsum : ergo non est necessarium, quod resurgat in majori, vel æqualí, quia prius potuit habere majorem, minorem, vel æqualem.
Item, Dicitur, Matth. xxv, 15, quod dedit unicuique secundum propriam virtutem : sed virtus in resurgentibus non est vis boni naturalis, et potestas naturalis debilitatur per peccatum : ergo videtur, quod post lapsum minus datur ei quam ante : ergo resurget in minori ; non ergo in majori.
Item, Si resurgit in majori, vel æqualí : ergo quantumcumque enormia peccata commisit, non impediunt eum a tali resurrectione. Ponamus ergo unum cecidisse per unam fornicationem, et alium per multo majora peccata : ergo illi resurgunt in æqualí charitate et virtutibus, ut videtur. Ponatur ergo, quod æqualiter præparent se ad suscipiendum gratiam, et in omnibus sint æquales præter hæc duo solum, quod plus offendens habuit ante majorem gratiam, et quod turpius cecidit : ergo videtur, quod nihil adjuvat istum ad habendum majorem gratiam, nisi quod plus peccavit. Si dicas, Imo quia prius magis meruit ex majori gratia. CONTRA : Ex hoc quod ex majori gratia cecidit, fuit magis ingratus : et ex hoc quod fuit magis ingratus, magis peccavit : et ex hoc quod magis peccavit, minus consequi debuit : ergo a primo, quanto majorem gratiam habuit, minus postea de virtutibus et gratia consequi debuit : ergo non resurgit in æqualí vel majori.
Item, Ponamus duos cadentes a gratia, unum a majori, alterum a minori: et illum qui cecidit a majori, se multo minus præparasse ad suscipiendam gratiam, quam alium. Inde sic : Deus dat unicuique gratiam secundum propriam virtutem : et glossatur communiter, id est, conatum quo se præparat : sed ille qui cecidit a minori gratia, magis se præparavit quam ille qui cecidit a majori : ergo majorem gratiam recipit : ergo per consequens alius recipit minorem : non
<--- Page Split --->
ergo surgit in æquali charitate et virtute.
Item, Amos, v, 3: Urbs de qua egrediebantur mille, etc., dicit Glossa : « Unitas habet sacramentum unius Dei : et esse in hoc uno est summa beatitudo quae unus et verus Deus est. Secunda in secundo, scilicet in decade. Tertia in tertio, scilicet in centenario. Sicut enim denarius ex decem unitatibus completur : sic centenarius decem decadibus, et millenarius decem centenariis, per quem quarta, id est, summa beatitudo significatur : de qua amissa si quis egerit pœnitentiam, de quarto, scilicet millenario vix redit ad tertium, scilicet centenarium : et si est in centenario, vix redit ad secundum, scilicet denarium : » ergo patet, quod Glossa vult, quod resurgat in minori : non ergo semper in æquali vel in majori.
Item, Quid est in causa, quod in æquali vel in minori resurgat ? In sanitate enim corporis amissa, videmus restitutionem sanitatis frequenter in minori robore corporis: ergo similiter et proportioanliter erit in amissa sanitate mentis: ergo resurgit in minori frequenter, ut videtur.
Ad Roman. vn, 28 : Scimus enim quoniam diligentibus Deum, etc., Glossa : « Si qui etiam horum deviant et exorbitant, et hoc ipsum facit eis Deus proficere in bonum. » Qui autem proficit, acquirit majus quam prius habuit. Ergo per casum proficiendo resurgit in majoribus virtutibus quam prius.
Item, Ad Roman. v, 20 : Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Sed non potest superabundare gratia nisi detur major a Domino quam prius. Ergo post casum major gratia datur, quam prius habebatur. Ergo cadens resurget in majori charitate quam habuit, quando cecidit.
Item, Joel, ii, 23 : Reddam vobis annos quos comedit locusta, etc. Ubi dicit Glossa : « Non patiar perire ubertatem quam ante pro tribulationibus perdi-
distis : » ergo restituit Dominus virtutem æqualem post lapsum virtuti quæ fuit ante lapsum, quia aliter aliquid deperisset.
Item, Luce, vn, 43 et 44 : Plus diligit... cui plus donavit. Sed cadenti cum resurgit plus donatur quam si numquam cecidisset. Ergo plus diligit. Ergo in majori charitate resurgit : quia major charitas est quæ plus diligit, ut videtur.
Item, Matth. vn, 15 : Dimisit eam febris : et surrexit, et ministrabat eis. Glossa : « Sanitas enim Domini imperio data, tota simul datur. » Ergo multo fortius in sanitate spirituali : ergo sanitatem spiritualem totam simul dat : ergo totam restituit priorem : ergo ad minus resurget in æquali.
Item, Hugo de sancto Victore : « Ad hoc cadere permissi sunt ut ex ipso suo casu emendarentur, et meliores efficerentur. » Sed non sunt meliores nisi sit in eis charitas major quam prius. Ergo, etc.
Si forte dicas, quod meliores resurgant quoad prudentiam, sed non quoad charitatem. Contra : Virtutes æquales sunt, et intensa una, intenduntur omnes. Si ergo resurgunt magis prudentes : in qualibet ergo virtute prævia resurgunt meliores.
Item, Per sequentem pœnitentiam reviviscunt merita priora : ergo omnia, aut quœdam. Constat, quod omnia per disputationem prius habitam : et post additur aliquid propter conversionem posteriorem : ergo semper posterius habet totum prius, et aliquid plus : ergo posterior charitas semper est major : ergo resurgunt in majori charitate.
Item, Levit. vn, 1 et seq., ubi immolatur hostia pro delicto, dicit Glossa : « Æque placet Deo virtus justorum, et digna pœnitentia peccatorum, quæ restituit in statum pristinum, delendo peccatum : » sed non restitueret in gradum pristinum, nisi esset æqualis primæ : ergo, etc.
Item, Ezechiel. xvn, 21 et 22 : Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus
<--- Page Split --->
peccatis suis, quæ operatus est,... omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor. Sed si nocerent iniquitates ad diminutionem gratiae prius habitæ, Deus recordaretur iniquitatum : quia sensus est : Non recordabor ad puniendum pœna damni vel pœna sensus : ergo videtur, quod æqualis virtus cadentis surgenti restituitur : ergo resurget in æquali charitate ad minus.
non cecidissent 1. » Non tamen vult Magister Hugo, quod hoc ita sit in omnibus. Unde dicendum mihi videtur, quod potest resurgere melior et pejor, et æque bonus. Et horum signum facile est videre in resurgentibus, qui quandoque tepidiores et debiliores inveniuntur post quam ante. Secundum hæc dicta debet responderi ad objecta secundo loco inducta.
Item, Luc. xv, 7 : Dico vobis, quod ita gaudium erit, etc. Augustinus : « Videtur magis esse justificare impios, quam justos creare et conservare. » Causa autem hujus ab omnibus Doctoribus assignatur et ab Augustino, quia in creatione nihil resistit operationi Dei : sed in justificatione impii resistunt pecccata : ergo etiam resurgenti peccatori peccata resistunt : ergo indiget majori virtute ad resurgendum, quam si justus permansisset. Constat autem, quod ei datur totum quo indiget ad resurgendum : ergo datur ei major virtus, quam habuit antequam cecidit : ergo resurget in majori virtute, quam prius.
Item, Deus sapiens et bonus optime disposuit de prædestinatis : sed optima dispositio est, et tunc vocatur de hac vita, quando fuit in optimo statu vitæ : constat autem, quod multi prædestinati cadunt a justitia, et iterum resurgunt, et tunc vocantur de hac vita : ergo vocantur in meliori statu in quo umquam fuerunt ante casum : sed non potest status esse melior nisi resurgant in meliori charitate : ergo, etc.
. Et eadem est ratio de aliis cadentibus : ergo, etc.
Ad PRIMUM sic, quod casus cooperatur Atoi in bonum per accidens, et non per se : et hoc bonum non semper major est virtus, sed major cautela standi, et major devotio in obsequio Dei : et ita possunt convenire etiam minori virtuti : sicut minor charitas quandoque magis fervet, quam major, sicut videmus in novitiis et perfectis viris.
Ad ALIUD dicendum, quod non notatur Atoi superabundare gratiam super præcedentem statum aliquem, sed potius supra posse peccati : et hoc nullus est: sicut enim omnia sub peccato conclusa erant, ita multo magis gratia liberans aperuit. Contingit tamen aliquando, quod abundat gratia, et in magnis peccatoribus plusquam in aliis. Sed hoc semper fieri non est necessarium.
Ad ALIUD dicendum, quod hoc non in Atoitelligitur nisi quoad vivificationem præcedentium meritorum per pœnitentiam : non autem oportet, quod virtutes in eadem quantitate restituantur : et hoc ideo est, quia virtutes præhabita non manent post casum, licet opera remaneant in reputatione Dei, ut supra diximus : et cum virtutes essentiales maneant in beatitudine, non potest quantitas beatitudinis esse secundum virtutes præcedentes, sed potius secundum sequentes : sed opera prius facta ad meritum computantur : et hoc non auget nisi præmium accidentale, non substantiale quod attenditur secundum quantitatem virtutum et charitatis in subjecto animæ, quæ omnes accipiunt quantitatem charitatis, et sic
<--- Page Split --->
essentialiter in ipsam beatitudinem transibunt.
Ad ALIUD dicendum, quod plus diligere dicitur in majus signum dilectionis, vel in majus debitum : sed non sequitur necessario, quod ille talis etiam habeat majorem charitatem.
Ad ALIUD dicendum, quod Dominus totam sanitatem mentis simul restituit quoad habitum omnium virtutum, quia hoc debetur justificationi : sed non quoad quantitatem virtutum, quia hoc non debetur justificationi, sed potius sequenti merito. Et ideo dicit Augustinus, quod « charitas data meretur augeri, et aucta perfici, perfecta autem dicit : Cupio dissolvi et esse cum Christo 1. »
Ad ALIUD dicendum, quod non oportet, quod meliores efficiantur nisi in modo custodiae : et hoc ipsum non est necessarium : sed verum est, quod haec est intentio permittentis casum, quod dicit Magister Hugo, et loquitur de signo intentionis, et non beneplaciti, quia frequenter aliter accidit.
Ad ALIUD dicendum, quod non sequitur si sunt prudentiores, quod habeant majorem prudentiam : quia nihil prohibet diversis de causis minorem de essentia virtutem, esse magis in actu, quam majorem, scilicet propter majorem attentionem circa illam, vel majorem consuetudinem operis, vel complexionem magis ad actum ejus inclinantem, vel aliquid hujusmodi. Et ideo argumentatio illa non valet.
Ad ALIUD dicendum, quod merita operum prius facta, per sequentem penitentiam reviviscunt secundum esse in reputatione meriti : sed non oportet, quod secundum eamdem vim merendi, vel quantitatem praemii quam ante habebant.
Ad ALIUD dicendum, quod aliud est penitentia quae requiritur a nobis a Deo, et aliud digna penitentia : quia digna penitentia est quam peccator habet ex
consideratione sui casus : et ille plus debet quam justus, et plus facit : et, sicut consuevit vulgariter dici, recuperat in syllabis quod amisit in temporibus. Vel dicatur, quod æque placet ad justificationem, sed non quantum ad quantitatem charitatis et virtutum. Tamen prior solutio est secundum intentionem Glossæ.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus non Ad ob ject. 9. recordatur impietatis pristinae quoad illud cujus causa meritoria est impietas, hoc est, inflicto pœnae : sed quod non habet resurgens tantas virtutes, quantas prius, hoc est ex modo resurgendi, scilicet quia tepidus ad gratiae susceptionem se præparavit, et non ex reservatione vel recordatione peccatorum. Si enim hoc esset ex peccatis, omnis homo in minori charitate resurgeret : et hoc non est verum.
Ad ALIUD dicendum, quod charitas Ad 10. minima sufficit ad surgere : sed verum est, quod quando surgit, oportet quod sit in majori quodam fervore : et hunc sufficit elicere minima charitas : et non ostendit surreptio majorem habitum, sed potius magis posse in opere.
Ad ultimum dicendum, quod non puto Ad object. 11. hoc esse verum, quod omnis salvandus moriatur in optimo statu in quo fuit tempore vitæ suæ : licet hoc a magno jam audierim Doctore, qui volebat hoc probare per illud Proverbiorum, iv, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Sed hoc non sic intelligitur : quod sic patet : quia in eo quod cadit non crescit, sed potius intercipitur lux justitiæ præsentis. Unde quantum est de se crescit : quia charitas aut proficit aut deficit : sed incrementum est impedimentum secundum eum qui justus est.
Et quod dicitur, quod Deus optime disponit de salvandis, dicendum quod hoc est verum quoad cautelam et occasionem intensioris fervoris : et ut di-
<--- Page Split --->
ctum est, quod non resurgit in majori charitate, est præter intentionem Dei ex tepiditate resurgentis.
Ad era vero quæ primo inducta sunt, quæ videntur probare, quod resurgat in minori charitate, dicendum quod omnes illæ auctoritates inductæ intelliguntur de minoritate dignitatis, et non de minoritate virtutis.
Et alia solvere planum est.
Hujus autem exemplum est, quod Episcopus degradatus propter haeresim, conversus redit quandoque ad majorem virtutem, sed non ad gradum pristinae dignitatis. Nec hoc est verum, quod ei qui habet majorem virtutem, det Deus majorem dignitatem : quia hoc impediunt notata in Littera, scilicet irregularitas, et ut crimen pristinum magis timeatur, et ut aliis cavendi detur exemplum, et alia hujusmodi.
ARTICULUS XXXI.
An sit aliquod summum malum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1, sub finem : « Etiamsi ad summum quis perveniat malorum, etc. »
Videtur, quod non sit aliquod summum malum :
Cum enim malum sit privatio boni, non potest esse aliquid summum malum nisi quod universaliter est bono privatum : bonum autem cum non sit in genere, ut dicit Philosophus, convertitur cum ente : ergo etiam est ente privatum : sed privatum ente non est : ergo summum malum non est.
Item, In his quæ per accessum et per recessum ab uno et ad unum recipiunt intensionem, non est devenire ad hoc summum : sed malum intenditur per recessum a bono : ergo non est in ipso
devenire ad aliquod summum : ergo non est aliquid summum malum. PROBATIO prime : In quibus non ponitur terminus ad quem sed tantum a quo, infinitus est motus, eo quod motus non finitur nisi quando est in moto esse, et hoc est in termino ad quem : sed in comparationibus quæ sunt secundum recessum ab uno, et non secundum accessum ad aliquid, non ponitur terminus ad quem : ergo infinita est recessio secundum potestatem : sed omne summum ponit terminum : ergo in talibus nullum, est summum.
- Item, Si aliquid esset summum malum illud esset contrarium summo bono : ergo tantum posset in malo, quantum summum bonum in bono : sed summum bonum potest constituere omne ens : ergo summum malum destrueret omne ens : sed hoc est falsum : patet ergo quod nihil est summummnlum .
SOLUTIO. Dicendum, quod nihil est summe malum absolute : sed secundum actum est aliquid ita malum, quod nihil in actu pejus : et hoc notat Magister hic et Joannes Chrysostomus.
Summum autem malum est duplex, scilicet simpliciter, et secundum statum. Simpliciter, ut dæmon quo non est aliquid pejus. Secundum statum autem adhuc dupliciter scilicet comparando statum ad statum : et sic summe mali sunt damnati. Vel comparando statum unius personæ ad statum alterius personæ in statu vitæ, et sic dicimus obstinatos et impænitentes summe malos. Et de talibus loquitur hic Chrysostomus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXXII.
An mali possunt reverti ad virtutis viam per pœnitentiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, D, § 1, sub finem : « Et inde tamen velit reverti ad virtutis viam, etc. »
Videtur hoc esse falsum in damnatis daemonibus et animabus. Quod enim velint redire ad virtutis viam, videtur
Per hoc quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Daemones bonum et optimum concupiscunt, in quantum esse, vivere, et intelligere concupiscunt. » Inde arguo sic : Cuicumque convenit bonum et optimum concupiscere, illi convenit concupiscere per se bonum : per se autem bonum virtus est et virtutis via : ergo concupiscunt illam : ergo Deus deberet eos suscipere ad pœnitentiam secundum ea quae hic dicuntur.
Item, Omne concupiscens esse et vivere cum sapientia et deliberatione, concupiscit illud optimo modo sibi possibili, quia aliter esset vanum desiderium, quod Philosophus reputat inconveniens in primo Ethicorum : sed daemones (ut dicit Dionysius) concupiscunt esse, vivere, et intelligere : ergo concupiscunt illud optimo modo qui potest esse secundum naturam : hoc autem est secundum gratiam et gloriam : ergo concupiscunt illud illis modis : sed secundum gratiam concupiscere non est sine virtutis via : ergo concupiscentia virtutis via est : ergo debent recipi ad pœnitentiam.
Sed contra. SED CONTRA. Si dicatur, quod non possunt fugere malum, et ita non possunt redire ad virtutes sive pœnitentiae viam. CONTRA :
- Si non possunt fugere malum : aut causa hujus impœnitentiae erit extra eos : aut in eis. Si extra eos : tunc erit omni-
no violentia : ergo nullo modo culpabilis secundum Damascenum, Gregorium Nazianzenum, et Philosophum : ergo non est eis imputabilis, sed potius violentiam inferenti : sed extrinsecus violentiam inferens, non potest esse nisi Deus : ergo Deus erit culpandus pro eo quod non possunt ad bonum converti. Si autem est causa intrinseca illius obstinationis, non videtur posse nisi duplex : una scilicet quod non habent vim perceptivam mali quod eis nocivum est, sicut videmus plantas non fugere laesionem, quia nocivum non percipiunt : aut quia cum percipiunt, fugere nolunt. Si primo modo dicas accidere. CONTRA : Omni ei cui natura dat vim perceptivam nocumenti, dat etiam illi potestatem aliquam fugiendi illud. Hoc etiam patet in his quae non moventur processive, quae tamen (ut dicit Philosophus) præsente laesivo constringuntur, et præsente convenienti dilatantur. Si ergo Angeli mali et animæ damnatae habent vim perceptivam laesivi : ergo vel est insufficiens, vel dedit eis potestatem fugiendi.
Item, Melior est natura rationalis quam irrationalis : sed natura irrationallis sensibilis numquam destituitur aliqua potentia fugiendi malum : ergo nec natura rationalis : ergo haec causa esse non potest.
Videtur autem, quod nec secunda esse possit, scilicet quod sentiat, et non velit fugere. Omne enim quod voluntatem habet quam retrahere potest a malo hoc vel illo, potest removere voluntatem universaliter a malo : sed damnatus quantumcumque malum facit vel velit, potest non facere illud : ergo potest voluntatem universaliter removere a malo : et sic facit quantum in se est ad virtutem : ergo redit quantum in se est, ad virtutis viam.
Item, Libertas a coactione (ut dicunt Sancti) naturalis est, et a nulla creatura rationali separatur : et hoc dignoscitur ex hoc quod nullum actum facit liberum arbitrium quod non possit dimit-
<--- Page Split --->
tere eumdem, et converti ad suum oppositum : ergo daemones qui habent liberum arbitrium a coactione, nullum actum faciunt quem non possunt dimittere, et facere suum oppositum : ergo si velint, possunt dimittere malum, et converti ad bonum quantum in se est : ergo possunt suscipere pœenitentiam.
Si forte dicas, quod Deus non dat eis gratiam, nec vult dare : hoc omnino falsum est, cum dicat Anselmus, quod ideo non habent, quia non accipiunt : non quia Deus non vult dare.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod hic multi multa opinantur quibus in nullo praejudicans, non recedo a mea opinione quae notata est in tertio et in secundo libro Sententiarum : et est haec, quod causa obstinationis damnatorum in malo dupliciter potest assignari, scilicet una per congruentiam, vera autem per modum illum quod Legislatores in civilibus peonas infligunt : ideo secundam ego causam ex talibus quaero, scilicet justo judicio Dei, quod colligitur ex tribus, scilicet natura damnati, determinatione status, et voluntate perpetua peccandi.
Neque enim ut vel ipsa moverit, ad ipsa descendit, quæ ibi illa videt, ubi longe melius sunt quam in seipsis. Unde nec medium requirit ad ea corporis sensum : sensus ipsa sibi, seipsam sentiens. Optimum videndi genus, si nullius egueris, ad omne quod nosse libuerit, te contentus. » Hucusque Bernardus. Dico igitur, quod talis intellectus statim est accipere finem, vel deflecti ab ipso voluntarie : et quia post finem nihil est, ideo talis intellectus habet aptitudinem standi in fine statim, vel recedendi ab ipso : qui recessus est casus voluntarius a summa nobilitate intellectus. Quam aptitudinem naturalem deiformis intellectus sequitur confirmatio in bono, vel obstinatio in malo, ex justitia cum aliis circumstantiis concurrentibus ad idem. Unde Augustinus in libro de Mirabilibus : « Irremediabili vindicta summus Angelus percussus est, cum peccans et mandatum sui conditoris homo transgrediens venialiter ad pœnitentiam postmodum rovocetur. » Angelus ergo in summo honoris culmine constitutus, immutationem ad excellentiorem statum non habuit, nisi per contemplationem sui Creatoris confirmatus in eo statu permaneret, ubi conditus fuit : et idcirco prolapsus minime revocari potuit, qui de sublimissimo sui ordinis statu proruit. Ex his patet, quod justitia obstinationis aptitudinem sequiquitur naturae ipsius peccantis.
Si autem damnatus est homo, tunc habet per multa media ire ad Creatorem : et ideo cadens in medio, venialiter cadit, rediens ad viam : sed cadens in termino viae, ubi non sunt plura media, irremediabiliter cadit, quia suum malum est tunc contra rationem, ut dicit Dionysius, quia cadit de uno in alium : et habet non scientiam intuitivam de Creatore, sed potius discursivam, ut dicit Dionysius. Unde Augustinus in eodem libro : « Homo ad hoc in terris positus,
Natura autem damnati, aut est daemonis, aut hominis. Si daemonis : tunc est malum suum contra deiformem intellectum esse, cujus non est perfici per speculum et aenigma, scilicet per ea quae sunt creata in creatorem progredi, ut dicit Augustinus, et Bernardus in quinto de Consideratione his verbis : « Sane scala cives non egent, sed exsules. Quod vidit ipse hujus sententiae auctor, qui cum diceret invisibilia per visibilia conspici, signanter posuit a creatura mundi 1. Et vere quid opus scalis tenenti jam solium ? Creatura cœeli illa est, praesto habens per quod potius ista intueatur. Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum. Nec opus habet ex his quae facta sunt, factoris notitiam mendicare.
<--- Page Split --->
generandi officio destinatus, ciborum usui deputatus, immutationem ciborum in sublimiorem et meliorem et spiritualiorem vitam sine morte reciperet, si perstitisset : et ideo cum cecidit, non a summo cecidit gradu sui ordinis. »
Secundum est determinatio status. Justum enim est quod omni quod natum est suscipere perfectionem aliquam, determinetur status et tempus et locus acquirendi illam, vel carendi illa, si corruerit: et quia intellectus deiformis discursu non indiget, ideo Angelo status ille qui momento vel hora conversionis vel aversionis est deputatus : sed homini per totum tempus quo utitur sensibus et haurit ea quae sunt via ad Creatorem : et ideo confirmatus Angelus, vel obstinatus efficitur post conversionem, et homo post mortem. Unde, Apocal. xii, 9, dicitur, quod locus eorum amplius non est inventus in cælo. Et, Psal. lxxiv, 3 : Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
Tertium est in malitia confirmatio et voluntas non redeundi : sed hoc sequitur ex primis duobus. Unde, Isidorus in libro I de Summo bono : « Uno superbie lapsu, cum Deo per tumorem se committunt, et homo cecidit et diabolus : sed homo reversus ad pœnitentiam, Deum superiorem se esse cognovit : diabolus vero non solum in hoc non contentus, quia Deo æqualem se æstimans cecidit : insuper etiam superiorem Deo se tunc dicit, secundum Apostoli dictum, qui ait : Adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur 1. Diabolus igitur jam non petit veniam, quia non compungitur ad pœnitentiam. » Et hoc accipitur quod dictum est ante, quod justitia condemnationis sequitur talem statum Angeli et hominis. Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum sic : « Pars Angelorum quæ a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit,
æquitatis summæ initium ac judicii suæ damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit : ut non esset aliud in opere jam puniri, quam illius beneficii dilectione destitui : quam Deus in æterno sic creato præcepti permanere supplicio, ut etiam ei ignem æternum præpararet, in quo illi prævaricatores Angeli, nec mala possunt voluntate carere, nec pœna : sed permanente in eis injustæ aversionis malo, permaneat etiam justæ retributionis damnatio æterna. » Ex his videtur sequi ulterius, quod mala voluntas quæ est in damnatis, non est in eis peccatum. Tamen quia est eis in supplicium, et magis supplicium quam peccatum. Et ideo videtur quibusdam, quod non aggravet pœnam damnationis eorum, nisi indirecte quoad vermem conscientiæ.
Sunt autem et aliae congruentiæ a Sanctis posiæ, et a Magistris collectæ septem, quare Angelus irremediabiliter statim cecidit.
Prima est desperatio, quæ est Alcuini super Genesim sic dicentis : « Cur diabolus tam infestus est hominum saluti ? Respondeo, Propter odium in Creatorem et invidiam in hominem ex desperatione suæ salutis. »
Alia est, quia per se peccavit, non alterius suasu. Unde Gregorius in Moralibus : « Apostata Angelus nulla spe umquam veniæ, nulla conversionis emendatione revocatur : nec umquam lumen pristini status recipit, quoniam hoc non suasu amisit. Sic illum quippe perpetratæ cæcitas superbiae gravat, ut numquam ulterius ad lucem pœnitentiæ per divini respectus memoriam resurgat. »
Tertia est, quia cum non sit assumptibilis, non congruit ei habere reparatorem. Unde Anselmus in fine libri Cur Deus homo : « Diaboli reconciliationem impossibilem tunc etiam intelliges, si diligenter humanam consideres naturam : sicut enim homo non potuit re-
<--- Page Split --->
conciliari nisi per hominem Deum qui mori posset, per cujus justitiam Deo restitueretur, quod peccatum hominis perdidit : ita Angeli damnati non possunt salvari, nisi per Angelum Deum qui mori posset, et qui per suam justitiam repararet, quod aliena peccata abstulerunt : et sicut homo per alium hominem qui non esset ejusdem generis, quamvis esset ejusdem naturae, non debuit relevari, ita nullus Anglus per alium salvari potuit, quamvis omnes sint ejusdem naturae : quoniam non sunt ejusdem generis, sicut homines : non enim sic sunt omnes Angeli de uno Angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine. »
Quarta est, quia in eo nulla est infirmitas, nec gravans, nec deprimens. Unde Isidorus in libro de Summo bono : « Apostate Angeli ideo veniam non habent, quia carnalis infirmitatis nulla infirmitate gravati sunt ut peccent. Homines post peccatum idcirco revertuntur ad veniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis. Ideo propter infirmae carnis conditionem reditus patet homini ad salutem : sicut etiam dicit Psalmus cui, 14 : Ipse cognovit figmentum nostrum : recordatus est quoniam pulvis sumus. Et iterum, Psal. lxxxviii, 48 : Memorare quae mea substantia. »
Quinta est perspicuitas intelligentiae : sed haec prius aliqualiter tacta est. Unde Dionysius : « Malum Angeli est contra deiformem intellectum esse, malum animae contra rationem, et malum corporis contra naturam. »
Sexta est particularitas lapsus : quia non tota lapsa est angelica natura : humana autem tota lapsa est. Unde Augustinus in Enchiridion : « Placuit universitatis creatori et moderatori, ut quoniam non tota multitudo Angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in propria perditione permaneret. At vero quia creatura rationalis quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque
suppliciis tota perierat, ex parte reparari poterat. »
Septima et ultima est impugnatio Dei, qui deberet influere gratiam conversionis : et ideo non recipit influentiam. Unde Augustinus super Genesim ad litteram : « Quod putatur numquam diabolus in veritate stetisse, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut malus a bono Deo putetur creatus : alioquin non ab initio cecidisse putaretur : nec enim cecidit, si talis est factus : sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione corruptus. »
Omnibus causis his consideratis, dicendum quod prima quae est quaedam congruentia naturae, causa est quodammodo secundae, et secunda est quodammodo causa sive dispositio tertiae : ex quibus conficitur justitia confirmans eum in tali statu ut redire non possit, ut peccatum suum sit supplicium, quod fuit facienti peccatum, sicut diximus.
Ad PRIMUM objectum dicendum, quod bonum et optimum dupliciter possunt considerari sive accipi, scilicet in genere, vel extra genus. Extra genus bonum est absolute bonum, et optimum est absolute optimum quod est unum solum : et hoc non concupiscunt concupiscentia perfecta : licet habeant instinctum naturalem imperfectum ad hoc. Si autem accipitur bonum et optimum in genere, bonum scilicet naturale : tunc hoc adhuc dupliciter consideratur, scilicet absolute : et sic esse, vivere, intelligere sunt bona concupita a damnatis : aut respective, scilicet per comparationem ad poenam : et sic meo judicio nihil prohibet ea non appeti, prout videlicet talia bona sunt sub poenis. Et ideo dicit Dionysius : « In quantum sunt, bonum et optimum concupiscunt, non in quantum puniti sunt : » et ideo patet, quod illa ratio nihil valet : quia Dionysius non loquitur de bono in genere boni vel virtutis, ut diximus : et si extendetur ad hoc, est
<--- Page Split --->
aliqua concupiscentia boni imperfecta : quae non est in eis nisi in quantum sunt, et non simpliciter : quia simpliciter non habent voluntatem nisi quae competit eis prout sunt sub pœnis et malitia.
Ad ALIUD dicendum, quod ego nescio bene videre, quæ sit causa necessaria immobilitatis mali damnatorum, vel impotentia fugæ : sed tamen videtur mihi, quod causa sit partim intus, et partim extra. Intus sicut dispositio est aptitudo naturæ a qua cadunt, et determinatio status in cujus termino cadunt. Extra autem justitia divina confirmans in eo quod finaliter elegit damnatus voluntatem. Et quantum ad hoc ultimum non est dubium obstinationem voluntatis magis habere rationem supplicii, quam peccati.
Ad ID quod objicitur, quod si extra est, quod est violentia : dicendum, quod hoc esset verum, si tantum esset extra : sed dispositive meritorie est intra.
Ad ID quod objicitur, quod si percipit pœnas, et non fugit, etc., dicendum, quod damnati percipiunt pœnas : et pœna percepta dupliciter consideratur, scilicet in quantum contraria est naturæ bonæ quam punit : et si ita tantum consideraretur ab eis, fugerunt eam : quia, sicut prius dictum est, bonum concupiscunt, in quantum esse et vivere et intelligere concupiscunt. Et illi bono pœna est contraria, dicente Augustino, quod pœna non est malum, nisi quia contrariatur naturæ bonæ : sed quia appetitus et talis consideratio non est perfecta in ipsis, sed quasi in potentia, scilicet in radice naturæ tantum, ideo pœnam non considerant, nisi in quantum est justa sequela culpæ. Et quia immobiliter volunt culpam, ideo non fugiunt pœnam : et ideo per accidens se habent ad non fugere pœnam, scilicet in quantum est culpæ colligata, quam non fugiunt, sed potus prosequuntur et appetunt.
Ad HOC quod objicitur, quod deterioris conditionis sunt quam pecora : dicen-
dum, quod in pecoribus non est nisi instinctus naturæ, sed in daemonibus instinctus malitiae confirmatae : et ideo non est comparatio : sed si secundum naturam hoc esset, quod non fugerent pœnam, tunc valeret objectio.
Ad ALIUD dicendum, quod malum semAd obj ect.3. per vult daemon : sed hoc malum vel illud non oportet eum velle : unde in hoc notatur obstinatio, quod ex deliberatione semper vult malum : et non proprie cogitur, quia causa obstinationis non est extra tantum, ut dictum est. Sed si posset universaliter averti a malo, tunc sequeretur argumentum.
Ad ULTIMUM dicendum, quod in veritaAdobj ect.4. te libertatem habet a coactione : quia non est coactus ad malum : quia tunc esset causa tantum extrinseca, sed est intrinseca, ut dictum est : et ideo numquam sequitur ista partem, scilicet bonum : quia libertas infirmata est ad bonum et corrupta per habitum deliberatum ad malum trahentem.
ARTICULUS XXXIII.
An ad primum statum sit reditus per poenitentiam ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 1, sub finem : « Facit omnia quatenus ad priorem revocet statum, etc. »
Hoc non videtur verum : quia
- Prior status est innocentiae : et ad illum non est regressus per poenitentiam.
Si dicatur, quod revocat ad priorem statum quantum ad immunitatem culpæ, sed non quantum ad dignitatem. ConTRA : Videmus, quod cum poenitens resurgit, adhuc remanet in illo difficultas bene agendi : et hoc est ex reliquiis peccati, quas ante non habuit : ergo per poenitentiam, priorem statum non omnino recipit.
<--- Page Split --->
- Item, Prior status est, quod sit expeditus ab bene operandum secundum omne opus virtutis : et hoc non potest esse nisi ex habitu perfecto cujuslibet virtutis : ergo hoc non est solius pœenitentiae, ut videtur Magister supponere in Littera.
Solutio. Solutio. Dicendum ad hoc, quod pœenitentia in partibus suis habet restituere in pristinum statum, scilicet in contritione, confessione, et satisfactione : et præcipue quoad illam partem, quae est satisfactio : quia illa supponit exercitium operis secundum quamlibet virtutem imperatam a pœenitentia : et sic cessat totum quod objectum est.
ARTICULUS XXXIV.
An David debuit puniri propter numerationem ?
Videtur, quod non debuit puniri David ipsa enumeratione : quia
Plures fuerunt numerationes, et non sunt punitae : ut Moyses 1, et Saul 2, et alii reges Israel et Juda.
Item, Cum David numerando peccaverit, et non populus, videtur injustum, quod punitus est populus.
Solutio. Alii ex præcepto Domini numeraverunt, ut Moyses : alii autem propter expeditionem ad pugnam, ut Saul : sed David numeravit propter superbiam, et ideo peccavit.
AD ALIUD dicendum, quod ipse est punitus ad ostendendum habitudinem populi ad principem, sicut totus populus punitus est propter unius peccatum, scilicet Achan 3. Unde Augustinus : « Ostenditur in ipsa pœna Achan, quantum sit bonum in populo ipsa unitas, ut non in seipsis singula, sed in toto partes æstimentur. » Vel dicatur et melius, quod in populo superbuit : et ideo in ipso sicut in possessione punitus est : et sic pœna ipsa redundat in regem.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 2 : Graviter postea deliquit in populo, etc. »
4 Cf. Numer. 1 et seq., passim. 2 I Regum, xi, 8.
3 Cf. Josue, vii, 1 et seq.
<--- Page Split --->