DISTINCTIO XIII.
- De fractione et partibus. 2. De sacrificio altaris.
A. De fractione et partibus.
Solet etiam quaeri de fractione et partitione qua e ibi videtur fieri, utrum vera sit ? Et si ibi vera fractio est, cujus rei sit, vel in qua re fiat ? Cumque non sit ibi alia substantia quam Christi, si in aliqua substantia est illa fractio, in corpore Christi videtur esse. Sed econtra, cum ipsum corpus incorruptibile sit (quia immortale et impassibile) in ipso non posse esse videtur. Nam et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant carnem Christi sicut aliam in partes dividendam, et morsibus dilacerandam 1. Ideo quibusdam placet, quod non sit ibi fractio sicut videtur : sed dicitur frangi, quia videtur frangi. Quibus objicitur quod ait Ambrosius : Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis : vel sicut fit in magorum praestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est. Ad hoc illi dicunt : Non fallit nos visus, nec fallitur : quod esset, si crederetur ita frangi, ut videtur. Nec illusio est : quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem ita fit : sicut et Christus ostendit se duobus discipulis in via in specie peregrini : nec in eo tamen talis forma erat, sed oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent 2.
<--- Page Split --->
quam est nisi in substantia : sed nulla substantia est ibi frangibilis : ergo non est ibi fractio nisi secundum phantasiam.
Idem, Quantitas divisibilis quidem est, sed non est divisibilis nisi in alio fundata : haec autem non est in alio fundata : ergo non est divisibilis.
Item, Quantitatem non est accipere nisi dupliciter, scilicet secundum se, et secundum esse : secundum se autem accepta non est nisi in anima, scilicet in imaginatione vel intellectu : sed secundum esse est in rebus naturalibus : aut igitur fractio convenit ei secundum quod est in abstractione et in anima, aut secundum quod est in esse. Constat, quod non primo modo : quia secundum quod est in anima non est quantitas, sed intentio quantitatis quae in anima non est nisi per esse spirituale, et sic non est divisibilis : ergo si frangitur, fractio convenit ei per esse quod habet in rebus naturalibus : sed in sacramento non est in aliqua re naturali : ergo ei non convenit ibi fractio.
Item, Generatio omnis per prius convenit substantiae, et alia non habent generationem nisi per hoc quod sunt substantiae, vel in substantia : ergo et corruptio omnis prius erit substantiae, et alia non corrumpuntur nisi in quantum sunt substantiae vel in substantia : sed fractio est corruptio quaedam : ergo est substantiae, vel alicujus quod est in substantia : sed nulla substantia est ibi corruptibilis, nec aliquod ens in substantia : ergo non est ibi simpliciter fractio, sed apparentia fractionis.
Item, In omni divisione quantitatis in qua vera divisio est, pars subjecti mensuratur parte una quantitatis, et alia pars alia : ergo si haec vera divisio quantitatis est, una pars subjecti alicujus mensuratur parte una,.et alia pars alia : sed hoc non est verum : ergo non est haec vera divisio vel fractio quantitatis : ergo phantastica, ut dicit prima opinio in Littera dicta.
« Solet etiam quæri de fractione, etc. » Haec distinctio dividitur in duas partes : in quarum prima Magister primo movet quaestionem, quid frangatur in sacramento, et solvit secundum quatuor opiniones. In secunda autem tangit partium significationem, ibi, E, « Quid autem illæ partes significent, etc. »
Adhuc prima dividitur in quatuor secundum quatuor opiniones in Littera tactas. Et secunda incipit ibi, B, « Alii vero dicunt, etc. » Tertia, ibi, C, « Alii tradunt corpus Christi, etc. » Quarta, ibi, D, « Sed quia corpus Christi incorruptibile, etc. »
In prima autem quatuor continentur. Primo enim ponit rationem ad hoc quod corpus frangatur. Secundo, rationem ad oppositum. Tertio, elicit quorumdam circa hoc opinonem falsam. Quarto, objicit contra illam.
Et haec plane patent in Littera.
ARTICULUS I.
An possibile sit aliquid frangi in sacramento ?
Sed incidit hic quaestio, Utrum possibile sit ibi aliquid frangi ?
Et videtur, quod non :
Quidquid enim non est actu secundum se, hoc non frangitur : sed accidens non est actu secundum se : ergo non frangitur secundum se : necesse est ergo, quod corpus Christi frangatur in se : sed hoc est impossibile : ergo nihil ibi frangitur.
Item, Fractio sonat divisionem violentam : violenta autem divisio nequa-
<--- Page Split --->
Item, Ut dicit Philosophus in primo Cæli et mundi, Continuum dividitur in infinitum : hoc autem cum sit passio continui secundum quod continuum, non convenit corpori physico secundum quod hujusmodi : ergo panis non erit divisibile in infinitum. Inde procedo sic : Quidquid dividitur divisione corrumpente speciem, non dividitur divisione quantitatis continuæ tantum, sed divisione corporis physici vel artificiati : sacramentum autem cum frangitur, sic dividitur : ergo non dividitur divisione quantitatis continuæ tantum, sed divisione corporis physici vel artificiati. PRIMA probata est. SECUNDA sic probatur : Multiplicentur enim fractiones : constat autem, quod quandoque ibi erunt non species panis : ergo constat propositum : sed nullum corpus physicum vel artificiale ibi frangitur : ergo non est ibi vera fractio, sed visa tantum.
Item, Non videtur esse aliqua causa quam Magister assignat contra hanc opinionem ex verbis Ambrosii, scilicet quod nihil falsi debeat esse in sacramento veritatis, sicut in magorum præstigiis. Primo : quia sicut dicitur in Littera, quod visa fractio ad rem non refertur, et ideo nihil ibi decipit vel decipitur. Secundo : quia dicit Aristoteles, quod abstrahentium non est mendacium, eo quod abstractionem ad rem non referunt : ergo nec hic apparentis divisionis erit mendacium, eo quod ad rem non referatur.
Item, Fractione facta videntur ibi esse plura : et tamen constat, quod ibi non est nisi unum, scilicet Christus : ergo videtur ut non est, et tamen non dicimus esse præstigium vel falsitatem : ergo a simili etiamsi dicatur ibi visa fractio esse et tamen non existens, non propter hoc erit ibi falsitas vel præstigium.
Item, Accidentia videntur in aliquo esse, et tamen in nullo sunt, ut
prius habitum est : si ergo propter hoc non dicitur falsitas esse in sacramento, nec propter ista debet aliqua falsitas dici in sacramento.
SED CONTRA :
Dicit Aristoteles in primo Physicorum, quod si sola substantia est, ipsa est indivisibilis : ergo substantia non primo divisibilis est, sed quantitas : sed in sacramento est quantitas per se, ut prius ostensum est : ergo aliquid ibi dividitur per se et proprie : fractio autem quaedam divisio est : ergo aliquid ibi frangitur per se et proprie.
Item, Cujuscumque est accipere partes secundum se, illud secundum se est frangibile : sed partes quantitatis continuæ accipiuntur in sacramento secundum se : ergo videtur, quod sit frangibile secundum se.
Item, In textu Evangelii dicitur, quod accepit panem, et benedixit, et fregit, et dixit : Hoc est corpus meum 1. Ergo verissime fractum est : ergo et verissima fuit fractio.
Item, Quod secundum pluralitatem partium refertur ad plura signanda, necesse est plures habere partes, si verum signum esse debeat : sic autem refertur sacramentum secundum suas partes ad vivos, et eos qui sunt in purgatorio, et beatos : ergo necesse est quod in veritate plures habeat partes : constat autem, quod non est in uno sacramento plures accipere partes, nisi per fractionem : ergo necesse est verissimam ibi esse fractionem.
Item, Præstigia sunt quæ non in re, sed in oculis sunt tantum intuentium : si ergo hæc fractio non est in re, sed tantum in oculis intuentium, tunc præstigium erit, et non sacramentum : hoc autem inconveniens est : ergo nulla fractio ibi est, nisi in re aliqua.
Item, Mathematicus si accipiat divisionem secundum actum, numquam
<--- Page Split --->
potest eam ad rem non referre : ergo similiter erit in sacramento : sed in sacramento non accipitur fractio vel divisio imaginativa vel intellecta tantum, sed secundum actum : ergo refertur ad rem : ergo aliquid ibi frangitur realiter et in veritate.
Item, Quidquid sit de divisione, fracti0 sonat violentiam : sed violentia non fit nisi in rebus : ergo fractio non fit nisi secundum rem : non ergo solum est visa in sacramento, sed in veritate existens.
Item, Si non esset nisi visa fractio, ad fractionem non oporteret esse nisi actum animae, et non corporis : sed in sacramento necesse est adhiberi actum corporalem, scilicet discriptionem per impulsum digitorum vel unguium : ergo non est fractio solum imaginaria, sed realis et in veritate.
exigentiam significationis sacramenti, et ideo continet hic quantitatem sine subjecto.
Ad aliud dicendum, quod quantitas aliter accipitur secundum quod est accidens rei naturalis in cujus diffinitione cadit materia sensibilis, et aliter secundum quod virtute divina refertur ad usum sacramenti. Et primo quidem modo procedit objectio inducta, secundo autem modo non.
Ad aliud dicendum, quod divisio haec est corruptio quaedam : et bene concedo hoc quod naturaliter corrumpitur forma panis accidentalis : et hoc qualiter fiat, in praecedenti distinctione habitum est et determinatum 1.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est ubi quantitas manet secundum esse naturale : jam autem habitum est, quod in sacramento est sine subjecto.
3olutio.
Solutio. Dicendum, quod in veritate realis est fractio in sacramento, sicut dicit ultima opinio quae sola liquide veritatem fidei tenet.
Ad 1. Ad primum autem quod objicitur dicendum, quod accidens quod est quantitas, est ibi secundum se : secundum se autem esse, est esse sine subjecto, ut prius dictum est, hoc est, non secundum esse naturale, sed virtute divina continente species ad usum sacramenti et fidei. Unde cum sic virtute divina teneatur, frangi secundum se et dividi potest.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod per accidens fit hoc quod nulla divisio violentia fit nisi in substantia, scilicet quia quantitas non est secundum esse naturale nisi in substantia : nihilominus tamen si esset secundum se, divideretur : in sacramento autem est secundum se, ut habitum est, et ideo ibi frangi potest et violenter dividi.
Ad 3. Ad aliud similiter dicendum, quod aliter est hic, et aliter in naturalibus est : quia hic operatur virtus divina secundum
Ad aliud dicendum, quod bene videtur mihi concedendum esse, quod tantum posset multiplicari divisio, quod corrumperentur species panis accidentales quae manent ibi : et ideo non est omnino fracti0 mathematicae quantitatis quae fit ibi, nec etiam naturalis proprie, sed ejus cui convenit fractio naturalis propter hoc quod virtute divina continetur in esse.
Ad aliud quod objicitur contra causam quam Magister assignat quare non valeat opinio ex verbis Ambrosii, dicendum quod optime objicitur : quia opinio nulla est. Ad id autem quod objicitur, dicendum quod impossibile est eam divisionem quae actu fit, ad rem non referre : quia divisio nulla est nisi in re actuali : et ideo illi nihil dicunt. Ad hoc quod objicitur de mathematicis, dicendum quod non est simile : quia in mathematicis passio probata convenit quanto secundum se, licet non conveniat huic quanto vel illi : hic autem consideratur non ut convenit quanto secundum se, sed potius huic secundum quod est aliquid hoc.
Ad aliud dicendum, quod in veritate
<--- Page Split --->
ibi sunt plura et plures partes, sed non plura sacramenta : quia numerus ille non ponitur circa formam sacramenti, sed potius circa species sacramentales.
Ad 10. Ad aliud dicendum, quod accidentia videntur esse, et sensus particularis non est de substantia quae subest accidentibus nisi per accidens : hic autem intellectus sacramenti cogit ut accipiantur sine subjecto. Unde falsum est, quod ibi videantur in subjecto : sensus enim non est nisi de accidentibus : et intellectus accipit ea sine subjecto propter exigentiam sacramenti.
ARTICULUS II.
An fractio prædicta sit in corpore Christi, aut in formis tantum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Sed econtra, cum ipsum corpus incorruptibile sit, etc. »
Videtur enim hoc nihil impedire fractionem : quia
Comestio magis corrumpit quam fractio : et tamen conceditur, quod corpus Christi comedatur : ergo etiam concedi debet, quod corpus Christi frangitur.
Item, De quocumque probatur species, et genus : sed quidquid comeditur, attritu dentium masticando frangitur : ergo si corpus Christi comeditur, corpus Christi frangitur.
Item, Hoc sacramentum est memoriale passionis : sed in passione veraciter fuit corpus Christi divisum clavis et lancea : ergo fractum : ergo sacramentum non expresse repræsentabit, nisi etiam in sacramento sic dividatur : ergo fractio verissime est in corpore Christi.
Item, Alia quaedam videmus impossibilia secundum naturam esse in sacramento : sicut unum numero circumscri-
ptum corpus esse in diversis locis, et accidens esse sine subjecto, et corpus inanimatum grossum transsubstantiani in corpus animatum divinum gloriosum : quaero ergo, Quare illa esse in sacramento conceduntur, sed non quod est incorruptibile simul frangatur?
SOLUTIO. Dicendum, quod absque dubio fractio non est in corpore Christi, sed potius in formis tantum.
Ad PRIMUM autem dicendum, quod comestio multa importat, scilicet divisionem cibi per dentes, et trajectionem in corpus, et digestionem, et incorporationem, sive unionem. Et tamen passive conceditur, quod corpus Christi comeditur ratione illius quod est trajicere in corpus, quia verum corpus Christi trajicitur sub speciebus sacramenti in corpus nostrum : sed divisio per dentes refertur ad speciem : digestio autem non est ibi : quia non cadit in secessum, et unio sive incorporatio spiritualis passive convenit comedenti, ut supra ostensum est, et ita patet quod comestio non ponit fractionem.
Ad ALIUD patet solutio, quod comestio non est species fractionis ratione trajectionis in corpus, sed ratione attritionis per dentes, et illa non refertur ad corpus Christi.
Ad ALIUD dicendum, quod passio repræsentatur in sacramento secundum quod est effectiva redemptionis et solutiva pretii : et hoc patet ex ipso actu immolationis in quod offerimus sacramentum quod Christus pro nobis in ara crucis obtulit : non autem repræsentantur particulares pœnæ inflictae, et ideo non esset conveniens dividi corpus Christi.
Ad ALIUD dicendum, quod contraria simul, vel ex quibus directe sequuntur disposita per affirmationem et negotionem, numquam ponuntur esse simul : quia hoc fieri non potest. Cum autem dicitur, quod est simul in pluribus locis, hoc dicitur ratione consecrationis quæ fit in pluribus locis, et ex hoc non sequitur
<--- Page Split --->
aliquod oppositum illi : et sic de aliis inductis. Sed si concederetur frangi, cum frangi sit corrumpi quoddam, oporteret per locum a specie concedere, quod corrumperetur : et per hoc quod est incorruptibile, habet quod non corrumpitur : ergo simul corrumperetur, et non corrumperetur : quod est simul opposita per affirmationem et negationem esse vera, quod lieri non potest.
infirmo videtur, sub propria videtur specie : sed oculi discipulorum non fuerunt infirmi, nec præstigiosé ligati : ergo species quam viderunt in Deo fuit species peregrini : sed constat, quod secundum veritatem peregrinus non fuit : ergo simulata ab ipso fuit species peregrini, et sic fuit ibi verissima illusio.
SOLUTIO. Dicendum, quod nulla illusio solutio. fuit ibi. Unde dicendum est exemplum esse bonum : sed tamen id esse falsum ad quod confirmandum inducitur ab illa opinione.
ARTICULUS III.
An quando Christus ostendit se discipulis in via in specie peregrini, fecerit actum simulatorium sive illusorium ?
Deinde quaeritur de hoc quod inducunt isti pro exemplo, ibi, A, sub finem : « Sicut et Christus ostendit se duobus discipulis in via specie peregrini 1, etc. »
Videtur enim illusio fuisse :
- Quod enim non est de essentia rei, non facit rem esse veram vel falsam in substantia sua : sed intentum ab agente non est de substantia actus vel facti sui, quia finis non est de re : ergo nec falsam facit rem, nec veram : ergo quod hoc fecit ad fidei utilitatem, non fecit non silamutorium actum.
AD PRIMUM autem dicendum, quod intentio facit non simulatorium agentem : sed duplex est intentum, scilicet in opere, et intentum per opus : intentum in opere fuit ostendere eis per similitudinem qualis fuit tunc in mentibus discipulorum, et quoad hoc verissime et non similitudinarie egit : quia nullus alius ita hoc demonstrat : intentum autem per opus non fuit in opere, sed consequens ipsum, scilicet confirmatio fidei discipulorum quoad articulum resurrectionis, et hoc est extra opus, et non facit opus verum, vel simulatorium, sed potius primum : sicut etiam nos non dicimus simulare Ezechielem, quando fecit perfodi domum, et latenter se exportari 3 : quia in illo tempore demonstravit, quod ita fugere haberent de domibus suis transmigrandi.
Item, Simulatio non perficitur in uno tantum, sed in duobus, scilicet uno ostendente quod non est, et in alio intelligente quantum est de ostensione simulationis : Evanvelium autem expresse dicit quod finxit se longius ire 2, et discipuli putabant eum hoc velle : ergo fuit ibi perfecta illusio.
Item, Nihil agnoscitur sub specie quae nullo modo est in ipso nisi per præstigium vel infirmitatem oculi intuentis : ergo quod non præstigiosé nec ab oculo
Ad aliud dicendum, quod simulatio Ad 2. est etiam in uno in comparatione ad alterum : sed ita non fuit hic, sed potius instructio per actum quem propter discipulos exercuit : quia faciilor est instructio quae fit similitudine parabolarum et operum.
Ad aliud dicendum, quod oculi disciAd 3. pulorum in veritate tenebantur, et tenens erat dubietas resurrectionis. Unde Christus se eis in propria specie objecit : et tamen propter impotentiam oculi non
<--- Page Split --->
glorificati, non viderunt eum sub lumine gloriosi corporis, sed potius sub specie coloris : et dubietas resurrectionis fecit aestimare peregrinum, eo quod vide-
runt eum venientem de loco adorationis, scilicet Jerusalem. Unde patet nullam ibi fuisse simulationem.
B. Aliorum opinio.
Alii vero dicunt, quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res cujus vel in qua sit illa species : ita est ibi fractio quæ non fit in aliqua re, quia nihil ibi frangitur : quod mirabiliter Dei potentia fieri dicunt, ut ibi fiat ' fractio, ubi nihil frangitur.
ARTICULUS IV.
An consecratione facta maneant omnium accidentia, et etiam soliditas mathematica secundum esse reale ?
Deinde quaeritur de secunda opinione quae incipit, ibi, B, « Alii vero dicunt, quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res cujus vel in qua sit illa species, etc. »
Videtur enim falsum esse quod inducunt pro exemplo, scilicet quod sit ibi species, et non res aliqua cujus species sit illa :
- Constat enim satis ex prius habitis, quod non intelligitur de specie substantiali, quia illa non manet post consecrationem, sed de accidentali quae manet : aut ergo ibi manet quodlibet accidentale, vel aliquod. Si quodlibet : ergo etiam soliditas mathematica : ergo manet ibi
corpus : ergo post consecrationem est ibi corpus illud quod est species : constat autem quod corpus Christi verum non est species illa, nec aliqua pars illarum specierum : ergo corpus Christi verum non est corpus illud quod manet in numero specierum : ergo post consecrationem manet aliquod corpus quod non est corpus Christi in sacramento altaris, quod in praecedenti distinctione negatum est in Littera.
Item, Corpus quodcumque invenitur sine aliquo, non est idem illi sine quo invenitur : sed corpus quod est trina dimensio, in sacramento invenitur sine corpore quod est panis ante consecrationem : ergo non est idem illi : ergo in sacramento sunt tria corpora, scilicet corpus panis, et corpus dimensionale, et corpus Christi : et hoc nemo dicit.
Item, Philosophus in IV Metaphysicae in Boetii translatione objiciens contra Platonem, reliquit pro inconvenienti corpus mathematicum diversum a naturali, et corpus naturale esse in eodem loco : ergo et hic hoc erit inconveniens : sed si manet ibi corpus mathematicum,
<--- Page Split --->
et corpus naturale, duo corpora quorum unum est mathematicum et alterum est naturale, sunt in eodem loco, quod inconveniens dicit esse Philosophus : ergo non est ibi corpus tale.
- Item, Impossibile est easdem numero lineas esse duorum corporum : sed corpus transiens quod panis est, et corpus manens quod est mathematica soliditas, sunt duo corpora : ergo non easdem numero lineae erunt corporum illorum : constat autem, quod aliquae lineae fuerunt quibus mensurabatur panis : ergo jam erunt in sacramento tria corpora quanta, scilicet panis, et id quod quantum videtur et rotundum post consecrationem, et corpus Christi : et hoc erit mirum ad quid sint ibi.
Si propter hoc dicatur, quod species non omnes manent in sacramento, hoc erit irrationabile, cum eadem ratio sit de una specie accidentali manente et de alia.
Praeterea, Supra ostensum est, quod praecipue manet ibi quantitas ut fundamentum aliarum specierum : sed non est ratio quare longitudo maneat, et non latitudo, et profundum : ergo videtur, quod tota soliditas mathematica maneat.
Item, Euclides in principio Geometriae dicit, quod corpus mathematicum est, quod longitudinem, latitudinem et profunditatem habet : hoc autem videmus habere ipsam speciem manentem : ergo manet corpus mathematicum, et ita redit idem quod prius.
quorum utrumque sit corpus : sed tamen non proprie dicuntur duo corpora : quia corpus non per unam rationem dicitur de naturali et mathematico, ut quidam dicunt. Sed tamen videtur mihi dicendum si proprie velimus loqui, quod sunt duo corpora, scilicet naturale, et mathematicum : quorum unum per se et substantialiter corpus est : alterum autem non per se, sed per denominationem et mensuram ab illo, scilicet naturali : et talia duo corpora nihil prohibet esse in sacramento, et hoc non est negatum supra, sed quod non sunt ibi duo corpora naturalia constantia ex materia et forma quae sunt partes physici corporis.
Ad aliud dicendum, quod illa propositio est falsa, nisi intelligatur aliud esse quod est essentia alia, et alia : alia enim est essentia substantiae, et alia accidentis, si tamen accidens est essentia aliqua. Unde si accidens maneret corrupto sub-jecto, denominaretur quantitas mathematica ab illo : sicut dicimus, quod hoc quod videmus in altari est figura alba, non erit hoc album a primo albo diversum quod fuit panis, nisi sit alia essentia, sed subjecto est idem. Dicit enim Philosophus, quod unum per accidens dicitur tripliciter, scilicet sicut accidens et subjectum, ut album, et hoc quocumque demonstrato, etc. : sed verum est quod quaecumque per naturam separantur, illa sunt diversa substantialiter : sed virtus divina ad usum operans sacramenti, facit in sacramento quod est supra naturam, ut saepius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod meo judicio, duo corpora sive naturalia, sive mathematicalia, sive quorum unum est naturale et alterum mathematicum, dummodo due sint ibi quantitates, non possunt esse in eodem loco per naturam. Unde dico sine praejudicio, quod corpus quidem est in veritate in sacramento, sed non sicut in loco, sed in signo : sed hoc infra patebit melius in hac eadem distinctione, in explanatione quarta opinionis. Et ideo objectio quae supponebat
Solutio. Dicendum, quod sicut in praecedenti opinione, ita et in ista exemplum verissimum est : sed tamen opinio per exemplum confirmata falsa est : et bene concedo, quod omnes species accidentales manent, et etiam soliditas mathematica manet ibi secundum esse reale, non in anima tantum secundum quod habet esse in abstractione.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ego non reputo inconveniens, quod post consecrationem in sacramento sint duo,
<--- Page Split --->
quod ibi erant duo corpora ut in loco, supponebat falsum, et procedit ex falsis.
Si autem objiciatur, quod ubicumque est corpus aliquod contentum in alio corpore per veritatem suae naturae et quantitatis, ibi est sicut in loco : dico quod hoc falsum est : sed hoc expediri sine longa disputatione non potest quam statim infra ponemus, Domino concedente.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod sicut patuit prius, eadem numero lineae fuerunt panis ut subjecti, quae manent in formis sacramentalibus essentialiter : et ideo numquam fuerunt ibi tria corpora, nec tria quorum quodlibet est corpus subjectum divisum ab alio.
ARTICULUS V.
An fractione facta maneat unum sacramentum, sed plures sint ibi forma?
Sed adhuc quaeritur de ista opinione quae tangitur in Littera, ibi, C, « Ita est ibi fractio quae non fit in aliqua re, etc. »
Videtur enim esse vera. Ita enim videmus, quod in corpore quod potentia est duo, si dividatur, fit actu duo et esse essentiale praedicatur de ipso sicut duo secundum esse : ut linea actu divisa est duae lineae, et duae longitudines, et duae quantitates : cujus igitur essentiale principium secundum esse manet unum, illud manet indivisum : sed de speciebus essentialiter praedicatur sacramentum, et illud divisione facta manet unum : ergo divisio illa non fuit in speciebus, nec in corpore Christi : ergo non est ibi divisum.
Quod autem essentialiter praedicetur de iis speciebus, ex hoc accipitur, quod unum cadit in diffinitione alterius, ut patuit in principio hujus libri in Littera.
Item, Quod manet unum sacramentum secundum actum, hoc patet ex suppositione omnium : quia per omnia quafiunt in canone, non intendunt conficere nisi unum sacramentum.
ULTERIUS quaeritur, In quo differt haec opinio a praecedenti ?
Videtur autem, quod in nullo : quia praecedens dixit, quod videtur ibi fractio quae non est, cum nihil frangatur : haec autem videtur penitus secundum rem dicere idem : ergo videtur aut falsum dicere, vel superflua esse : quoniam unum bis vel pro duobus refert.
Ad hoc dicendum, quod unum remanet sacramentum, et forma efficitur plures forma per divisionem. Propositio autem illa quae inducta est, quod inferiori diviso secundum esse, multiplicatur id quod de ipso praedicatur, intelligitur de iis quae absolute insunt inferiori : sed si respective insunt, non est necessarium : ut si dividatur album, erunt duo alba, sed tamen non duae similitudines alborum ad tertium album, sed potius una similitudo : quia relatio non accipit unitatem vel multitudinem ab eo in quo est, proprie in eo quod relatio est, sed potius ab eo ad quod est : et hoc patet ex diffinitione relativorum quae secundum Philosophum sunt quaecumque hoc ipsum quod sunt, aliorum dicuntur. Unde etiam relatio plus est ratio quam ens vel essentia : sed tamen habet aliquid entis vel aliquid essentiae. Ratio autem sacramenti in relatione est : et ideo trahit unitatem ab eo cujus est sicut rei interioris significat et causatae.
Ad aliud dicendum, quod haec opinio differt a praehabita : quia illa ponebat, quod divisio in veritate est in sacramento secundum quod est actus dividentis, et non secundum quod est actus rei divisa : sed praecedens non dixit in sacramento esse divisionem nisi secundum quod divisio est apparens ad sensum, sed non existens in veritate rei.
<--- Page Split --->
C. Aliorum opinio.
Alii tradunt corpus Christi essentialiter frangi et dividi, et tamen integrum et incorruptibile existere. Quod se colligere asserunt ex confessione Berengarii, qui confessus est coram Nicolao Papa et pluribus Episcopis, panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse : et sensualiter non solum sub sacramento, sed in veritate manibus sacerdottum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri.
ARTICULUS VI.
An opinio illa sit vera quae dicit corpus Christi essentialiter frangi, et dividi : et tamen integrum, et incorruptibile manere ?
Deinde quaeritur de tertia opinione quam tangit, ibi, C, « Alii tradunt corpus Christi essentialiter frangi et dividi, etc. »
Hoc enim videtur competere sacramento : quia
Isti dicunt, quod cum omnia praecedentia in hoc sacramento sint supra naturam, aliquid etiam in fractione supra naturam esse debet : sed hoc esse non potest, nisi in hoc quod non frangibile frangatur, et tamen integrum maneat : ergo stabit opinio istorum. Quod autem in omnibus praecedentibus sit aliquid supra naturam, patet in converso, et in conversione, et accidentium mansione sine subjecto, et iterum in continentia ipsius sub tam parvis speciebus.
Item, In sacramento isto corpus inanimatum materiale aliquo modo contemperat se virtute verborum corpori animato, divino, et glorioso : ergo etiam et e contrario aliquo modo debet corpus divinum contemperari non glorioso corpori materiali : non autem potest sibi conformari, nisi frangatur : ergo videtur essentialiter frangi.
Item, Consuevit dici, quod in hoc sacramento se Dominus ostendit omnipotentem, qui hoc fecit quod ratio humana intelligere non potest, cum hoc praecipue facere debeat in fractione in qua corpus aptatur partibus Ecclesiæ quae sunt in gloria, vel mundo, vel inferno, id est, purgatorio : videtur quod maxime in hoc debeat aliquid facere supra intellectum : ergo frangitur corpus, et tamen manet indivisum.
Item, Gregorius dicit, quod « fides non habet meritum cui ratio humana præbet experimentum : » ergo etiam in fractione aliquid esse convenit quod remotum est ab humana ratione : sed quod frangantur species non est alienum a ratione : ergo debet frangi corpus, ut videtur.
SED CONTRA :
- Christus integer et totus pro singu-
<--- Page Split --->
lis est oblatus : divisio autem refertur ad partes Ecclesiae : cum igitur pro singulis partibus totus sit oblatus, totus Christus debet manere in singulis partibus : ergo non debet frangi.
- Item, Contradictoria simul verificari non possunt : sed corpus Christi frangi simul et non frangi sunt contradictoria et secundum idem : ergo simul verificari non possunt : ergo opinio est falsa.
Ad aliud dicendum, quod fides non habet experimentum humanae rationis : sed hoc intelligitur ita quod non rationi innititur, sed veritati : ratio autem obsequitur fidei : unde in corde fidelis ratio innititur fidei, et non fides rationi : et sic intelligitur dictum Gregorii.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod haec opinio falsa est et non ponenda : quia, sicut rationibus probatum est, nec fidei congruit, nec cum ratione.
Ad 1. Ad PRIMUM igitur dicendum, quod licet aliquâ sint supra naturam, non tamen oportet quod illud sit supra naturam, quia sacramento non convenit : quaedam enim operantur ad esse sacramenti, quaedam ad usum : et illa quae sunt ad esse sacramenti, sunt supra naturam : quae autem ad usum, non oportet esse supra naturam : et fractio ordinatur ad usum sacramenti, non ad esse, cujus signum est quod fractio fit propter triformes partes Ecclesiae pro quibus sacramentum istud offertur, et non sicut aliquid quod operetur vel pertineat ad esse sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc non oportet : quia corpus materiale inanimatum non assumitur, nisi ut per transsubstantiationem fiat ibi corpus divinum gloriosum : et ideo panis transsubstantiiatur in corpus Christi gloriosum, ut supra dictum est in quaestione de transsubstantiatione 1 : non enim corpus Christi transsubstantiiatur in panem, sed e converso.
Ad aliud dicendum, quod non omnino signum est omnipotentiae facere ea quae sunt supra rationem, sed in talibus quae necessaria sunt saluti, et expediunt Ecclesiae : aliter sequeretur, quod melius operaretur Deus faciendo contrarium ordini naturae, quam operando secundum naturam.
ARTICULUS VII.
An confessio Berengarii, qui confessus est coram Papa panem et vinum qui in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus Christi esse, etc., sit vera ?
Deinde quaeritur de confessione Berengarii qui dicit, ibi, C, in fine : « Sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri. »
Si enim haec confessio fuit recepta a Papa Nicolao, et pluribus Episcopis, tunc videtur temerarium esse si aliquis aliter sentiat : dicit autem hic Magister aliter sentiendum esse : ergo est temerarius.
Item, Quidquid per sedem Apostolicam in diversis partibus mundi publicari praecipitur ut fidele, illud pro fide tenendum est : sed confessio ista imperio Nicolai Pape publicata est : sic ergo pro fide tenenda est. Quod autem ita sit, accipitur ex decreto de consecratione, ubi sic dicitur : « Hanc confessionem sua fidei de corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi a Berengario Roma e coram centum et quindecim Episcopis factam misit Papa Nicolaus per urbes Italie, Germanae, Galliae, et ad quaecumque loca in quibus fama pravitatis ejus pervenire ante potuit 2. »
Item, Ibi dicitur, quod post confes-
<--- Page Split --->
sionem scriptam in hæc verba, juravit dicens : « Per sanctam homousion Trinitatem, et per hæc sacrosancta Evangelia, eos qui contra hanc fidem venerint cum dogmatibus et sectatoribus suis æterno anathematé dignos esse pronuntio. » Ex hoc accipitur, quod concilium excommunicandos decrevit qui aliquid aliud sentirent quam professus est Berengarius. Et videtur, quod tota fere Doctorum universitas quæ quartam tenet opinionem incidit in excommunicationem.
- Item, In principio suæ confessionis dicit Berengarius : « Consentio autem sanctæ Romane Ecclesiæ et Apostolicæ sedi : et ore et corde confiteor de sacramentis Dominice mensæ eamdem fidem me tenere quam Dominus et venerabilis Papa Nicolaus, et hæc sancta synodus auctoritate Evangelica et Apostolica tenendam tradidit, mihique firmavit. » Ex omnibus his videtur, quod Magistri male faciunt condemnando hanc opinionem.
nis. Quod autem ita sit, patet ex confessione Berengarii, ubi sic dicit : « Anathematizo omnem hæresim, præcipue eam de qua hactenus infamatus sum : quæ adstruere conabatur panem et vinum quæ in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi esse. » Unde Papa ad talem modum expressionis compulit, qui ostendit quod omnibus modis quocumque modo factis, tentis, retentis, et repositis formis, post consecrationem semper continent verum corpus sive sub dentibus sive sub manibus : et hoc quidem est verum.
Unde hoc etiam conceditur, quod corpus Christi verum atteritur dentibus fidelium in sacramento : sed hoc simpliciter sine determinatione concedendum non est hic. Cum enim dicitur quod corpus Christi verum atteritur dentibus fidelium in sacramento, non veritas continentiae corporis Christi, sed attritio refertur ad formas continentes : et hoc intellexit Papa et concilium : quia hoc directe fuit contrarium hæresi suæ quam prius habuerat.
solu tio. Solutio. Dicendum, quod opinio quæ tertia ponitur, non est sana, nec tenenda.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non est confessio præcepta dilatari, nisi gratia ejus quod in veritate sub speciebus corpus Christi post consecrationem continetur.
Ad aliud dicendum, quod non juravit Ad 2, 3 et 4. nisi de veritate corporis Christi contenti sub sacramento.
Et eodem modo dicendum est ad omnia quæ de confessione sua objiciuntur.
D. Sententia probabilior.
Sed quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa a forma panis sacra-
<--- Page Split --->
mentaliter fieri : ut vera fractio et partitio sit ibi, quæ fit non in substantia corporis, sed in sacramento, id est, in specie. Ne autem mireris vel insultes si accidentia videantur frangi, cum ibi sint sine subjecto, licet quidam asserant ea fundari in aere. Est ibi vera fractio et partitio, quæ fit in pane, id est, in forma panis. Unde Apostolus ait : Panis quem frangimus 1 : quia forma panis ibi frangitur, et in partes dividitur. Christus vero integer manet, et totus est in singulis. Unde Augustinus 2 : Quando Christus manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat manducare Dominum suum ? et tamen veritas invitans nos ad manducandum ait : Qui manducat me, et ipse vivet propter me 3. Nec occiditur Christus ut manducetur, sed mortuos vivificat : quando manducatur, reficit, non deficit : vivit manducatus, quia surrexit occisus : nec quando manducamus, partes de illo facimus : et quidem in sacramento sic fit. Item 4, Norunt fideles quomodo manducent carnem Christi : unusquisque accipit partem suam. Unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus : per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in cœlo, manet integer totus in corde tuo. Ideo ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur : videtur panis et calix, quod et oculi renuntiant : quod autem fides instruenda postulat, panis est corpus Christi, calix est sanguis. Ex his datur intelligi, quod fractio et partes quæ ibi videntur fieri, in sacramento fiunt, id est, in specie visibili. Ideoque illa Berengarii verba ita distinguenda sunt, ut sensualiter non modo in sacramento, sed in veritate dicatur corpus Christi tractari manibus sacerdotum : frangi vero et atteri dentibus, vere quidem, sed in sacramento tantum. Vera ergo est ibi attritio et partitio : sed in singulis partibus totus est Christus. Unde Hieronymus : Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est : nec per singulos 5 minuitur, sed integrum se præbet singulis 6. Item, Hilarius : Ubi pars est corporis, ibi est et totum.
<--- Page Split --->
non est prima causa materia vel substantia, sed potius quantitas : ideo procedere non videtur prima ratio.
ARTICULUS VIII.
An opinio illorum sit vera qui dicunt, quod in sacramento nulla fractio vel partitio sit, quæ non sit in substantia ac in sacramento ?
Deinde quæritur de opinione quarta quæ dicit, quod est ibi vera fractio et partitio quæ fit non in substantia, sed in sacramento.
Videtur enim hoc esse falsum : quia
- Si aliquod unum convenit pluribus, ita quod est in aliis ab uno quod est causa ejus in omnibus, non existente illo, non erit illud in aliquo aliorum : sed fractio non est in accidentibus, nisi causetur a substantia fracta : ergo substantia fracta non existente, non erit fractio in aliquo accidentium. Probatio majoris est : quia cum ignis sit causa calidi in omnibus, nullo existente igne, nullum erit calidum : et si primum movens est causa motus in omnibus, non existente primo, non movebit nec movebitur aliquod aliorum moventium. Probatio secundæ innuitur in Littera, scilicet quod fractio per prius conveniat substantia.
Ad in autem quod ex Littera videtur innui probatio hujus, videtur dicendum, quod hoc innuit in Littera : non quia primo fractio conveniat substantia, sed quia accidentia non est accipere nisi in substantia : et quia non convenit eis fractio nisi secundum esse acceptis, ideo innuit in Littera, quod nihil secundum naturam frangatur, nisi in substantia : tamen in veritate si quis proprie dicere vellet quid est quod frangitur, diceret quod substantia quanta per se : sed quia accidens in sacramento habet esse praeter substantiam, ideo per se convenit ei frangi sine substantia.
Ad aliud dicendum, quod forma de se unit id cujus est forma : sed divisio convenit ei per accidens, id est, secundum suum esse : hoc autem esse est duplex : secundum naturam in materia, et secundum usum sacramenti per se, ut saepius dictum est supra.
ARTICULUS IX.
An potest dici, quod accidentia post consecretionem maneant in aere ?
- Item, Omnis forma quantum est de se, unit et continet id cujus est forma : si igitur fiat pluralitas secundum esse, hoc erit a materia : ergo oportet, quod aliqua secundum esse sint ibi diversa et multiplicata : ergo in pluribus partibus erit fracta materia.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa initium : « Licet quidam asserant ea fundari in aere. »
Videtur hæc opinio esse concedenda : quia
- Dum aliquid sit consonum fidei, quanto magis appropinquat rationi, tanto magis est concedendum : sed magis appropinquat rationi ea esse in aere, quam sine subjecto : ergo magis est concedendum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod licet aliqui dicant, quod divisio et fractio etiam per prius conveniunt substantiae, et per posterius quanto : ego tamen hoc, quia non intelligo, non dico : quia dicit Philosophus, quod si unum tantum est quod est substantia, ipsum est indivisibile : et ideo quia fractionis et divisionis
- Item, Non excluditur per hoc veritas sacramenti : quia totum corpus Christi ibi in qualibet parte continetur : ergo hoc aliquis potest opinari.
<--- Page Split --->
sed contra. SED CONTRA :
Aer est elementum humidum, spirituale, interminatum : ergo quod fundatur in eo fluit, et non tenet in eo figuras : ergo formæ si fundatur in aere, figuras nullas retinent : et hoc est falsum ad sensum : ergo non fundantur in aere.
Item, Dicit Philosophus, quod accidentia conferunt ad cognitionem ejus quod quid est, hoc est, substantiæ : ergo accidens ducit in cognitionem subjecti : ergo formæ illæ ducerent in cognitionem aeris, si essent in aere fundatæ : sed simul et semel unum eodem modo se habens non ducit in cognitionem diversorum : ergo accidentia illa non ducerent in cognitionem corporis Christi : ergo frustra essent in sacramento, quod est inconveniens : ergo non fundantur in aere.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod non fundantur in aere, ut patet duabus ultimis rationibus.
Ad 1. Ad PRIMUM autem dicendum, quod neutrum multum vicinum est rationi, scilicet quod sint ibi accidentia sine sub-jecto, vel quod fundentur in aere : sed tamen quia hoc magis est secundum congruentiam sacramenti, quod sint sine subjecto, ideo hoc conceditur, et alterum non.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod veritas sacramenti per hoc non excluderetur : et ideo non reputantur haeretici qui hoc dicebant : sed congruentia sacramenti, et eorum quae sunt in sacramento, per hoc excluderetur : et ideo non conceditur.
ARTICULUS X.
Quomodo totum corpus Christi sub tantilla forma contineatur in sacramento ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : « Christus vero integer manet, et totus est in singulis. »
Est enim gravis quaestio, Qualiter corpus Christi totum sub tantilla forma contineatur ?
Videtur enim, quod hoc sit impossibile :
Dicit enim Philosophus, quod locus et locatum sunt æqualia secundum quantitatem : sed locatum est corpus Christi, locans autem species quæ apparet : ergo sunt æqualia per quantitatem, quod falsum est, cum corpus Christi est tricubitum forte vel parum minus, locans autem vix habet latitudinem digiti unius.
Item, Euclides in libro II Geometriæ dicit, quod corpus est quod longitudinem, latitudinem, et profunditatem habet : ergo quod continet ipsum, necesse est quod contineat ipsum secundum longitudinem, latitudinem, et profunditatem : sed non est intelligibile, qualiter majus contineatur a minori secundum omnem dimensionem, cum forma illa minor sit in omni dimensione, quam verum corpus Christi quod pependit in cruce : ergo videtur, quod non possit illud continere.
Item, Particulæ corporis et loci, ut dicit Philosophus ad unum communem terminum copulantur : ergo ubicumque est accipere particulas corporis, ad easdem necesse est particulas corporis loci copulari, et e converso : sed secundum duos et amplius cubitos est accipere particulas corporis Domini, quod pependit in cruce : ergo in tantum extendentur particulæ loci : ergo et formæ continentes, quod videmus esse falsum, quia vix excedit forma quantitatem unguis.
Item, Sacramentum, ut dixerunt antiqui, continet res suas ut vasa medicinalia medicinas : sed vas amplioris est extensionis, quam res ipsa quæ est in vase : ergo et forma sacramentalis amplioris extensionis est, quam corpus Christi : et hoc videmus esse falsum : ergo species sacramentalis non continet totum Christum.
Item, Tota die concluditur et sup-
<--- Page Split --->
ponitur in demonstrativis, quod majus non æquatur minori: sed continens et contentum si proprie sumantur, æquantur: ergo sunt æqualia: sed forma continet, et corpus Christi continetur: ergo sunt æqualia. Inde sic: Species est digitalis, et corpus Christi est bicubitale: ergo digitale et bicubitale sunt æqualia: sed bicubitale est majus digitali: igitur majus æquatur minori, quod etiam impossibile est.
Item, Si linea egrediatur de centro locati ad superficiem loci, et alia de centro loci ad superficiem locati, illæ lineæ erunt æquales. PROBATIO hujus est: quia non differunt nisi per punctum: et hoc non addit longitudinem aliquam. Educatur ergo linea de centro corporis Christi ad superficiem corporis Christi secundum quamcumque dimensionem, et alia educatur de centro speciei ad superficiem ejusdem: illæ ergo erunt æquales, quod ad sensum est falsum.
Item, Æqualia sunt, ut dicitur in primo Euclidis, quæ sibi supposita se invicem non excedunt: sed corpus Christi non excedit quantitatem speciei, nec e converso: ergo sunt æqualia: sed corpus Christi est septem pedum, esto quod sit tantum: ergo quantitas illarum specierum est septem pedum, quod est etiam contra sensum.
Item, Sicut totum continens impletur a contento, sic continens et contentum sunt ejusdem figurae : sed tota forma illa impletur a corpore Christi : ergo forma et corpus Christi sunt ejusdem figurae : sed forma illa est rotunda : ergo etiam corpus Christi est rotundum, quod falsum est, cum habeat faciem, et manus, et pedes, positione differentes.
Item, Cum aliquid per totam quantitatem et substantiam continetur in alio, erit in determinata parte caput, et in alia pedes : quaeratur ergo, ubi in forma illa sit caput, et ubi pedes ? Si dicas, supra : ergo si quis dividat infra non erunt sub illo nisi pedes, quod falsum est. Si autem dicas, infra : tunc habebis
caput reversatum : et hoc est ridiculum.
- Si quis propter hoc velit dicere, quod corpus Christi non est in speciebus illis, sicut locatum in loco, sed potius sicut signatum in signo: videtur esse hæresis Berengarii supra condemnata : ergo non est ita dicendum.
PRÆTEREAquæritur , Utrumsignatumsecundumveritatemtotiusquantitascon - tineturasigno , velnoncontinetur , sedsignaturtantum ? Siprimomodo : tuncredibiteademquæstio . Sisecundomodo : tuncincidithæresisBerengarii , quidi - xitChristumnonsecundumveritatem , sedsecundumsignationemcontineriinsacramento .
Ad hoc quidam volunt dicere, quod corpus Christi gloriosum est modo in loco non per modum corporis grossi, sed per modum corporis spiritualis: et ut melius intelligatur, ponunt simile in corpore spirituali quod dicunt esse lucem, quæ situaliter quidem dilatatur per mundum, et tamen tota posset esse in uno puncto. Et hoc quidem dictum est eorum, quod ego si bene intelligo, sic intelligo esse dictum, quod corporis habentis quantitatem dimensivam duplices sunt partes: ita quod quædam habeant partem juxta partem: et hoc exigit locum sibi æqualem. Aliud est quod habet se indifferenter ad hoc, quod habeat partem juxta partem, et quod habeat partem sub parte: et ideo indifferenter potest esse in loco partis et totius, et in loco indivisibili propter sui spiritualitatem. Et hoc quidem ego confinxi ad intelligendum dicta quorumdam modernorum: quia constat, quod nulli antiquorum concordant. Potest igitur dici secundum eos, quod corpus Christi maximæ simplicitatis est inter corpora: et ideo indifferenter se habet ad hoc quod habeat partem juxta partem, et partem sub parte, et ideo potest esse in loco minori sua statura, et etiam indivisibili.
Sed quod hoc figmentum stare non possit, sic probatur: quia figura est terminatio quantitatis secundum quemdam
<--- Page Split --->
modum eminentiae et depressionis in corporibus naturalibus : sicut alia est figura hominis, et alia asini : figura igitur illa aut est terminatio quanti quod habet partem juxta partem, aut partem sub parte, aut quantum ad utrumque. Si primo modo, habeo propositum : quia dicit Philosophus in prima philosophia, quod omne corpus naturale habet figuram propriam, sine qua non est ipsum in specie sua : et idem dicit Commentator super II de Anima. Aut igitur Christi corpus retinet figuram suam unam, aut non. Si sic : ergo sub speciebus habet partem juxta partem, et tunc redit prima quaestio. Si non : ergo Christus est ibi sine figura nasi, et oculorum, et oris, et non existente figura, non sunt etiam ipsa membra : ergo erit ibi sine membris, sicut truncus, et neque sicut truncus, quia etiam figura trunci destruitur ibi. Si autem figura est terminatio quanti secundum quod habet partem sub parte.
CONTRA : Habens partem sub parte, omnes partes habet in una vel habere potest, et tunc illa est indivisibilis per sensus : ergo idem videtur esse capax figurae totius, et partis : figura autem nasi tendit in conum et intus est triangularis : et figura trunci est rotunda et circularis : ergo in eodem indivisibili secundum sensum erit circularis figura, et pyramidalis intus triangularis : quod si intelligibile est, mirum est.
Item, Quædam partes hominis sunt quæ de sua natura sunt concavæ, ut nasus, pectus, et hujusmodi : illæ igitur in illo indivisibili aut sunt manentes concavæ, aut compressæ sub parte una. Si primo modo : ergo pars erit juxta partem et in indivisibili, et non sub parte. Si secundo modo : ergo corpus gloriosum comprimitur, et destruitur ejus figura, et per consequens natura, ut prius dictum est. Si tertio modo dicatur se habere corpus gloriosum, idem sequitur impossibile.
sitio sub notat situm et positionem unius sub alia tantum, aut continentiam. Si primo modo : ergo tantum crescit in augmentum subtus propter partium quantitativarum aggregationem, quantum diminuitur in latum, vel in longum : et sic non valebit ad propositum : quia forma illa non continebit ipsum secundum illum situm quem notat præpositio sub. Si notet continentiam : ergo totum vel omnes partes possunt esse in una : quod iterum mirum est si aliquis intelligit.
Si forte dicas, quod esse partem sub parte notat partium indifferentiam quoad locum, et non quoad aliud. CONTRA: Locus datur quanto in eo quod quantum est finibile sive terminale extra : ergo quæcumque differentiam habent in tali quantitate, differunt secundum situm necessario : sic autem differunt totum et pars : ergo locus eorum habebit differentiam.
Si forte dicas, quod hæc omnia vera sunt de corpore quod obstat alteri, et hoc est grossum et materiale : tale autem non est corpus spirituale quod est sicut lux. CONTRA : Istæ rationes non supponunt nisi corporis quantitatem : ergo indifferenter concludunt in quocumque corpore quantitatem habente.
Item, Accipiamus aliquod corporum cælestium, cujus substantia sit quod sit corpus rotundum, habens diametrum centum cubitorum : quæro, si hac manente figura potest esse in loco indivisibili quoad sensum ? Si sic : ergo figura secundum esse accepta centum cubitorum in diametro et trecentorum in circumferentia, sine sui corruptione potest esse in eo quod est indivisibile secundum sensum : et hoc est dicere, quod cælum potest esse localiter in uno grano milii : quod qui dicit, non oportet quod aliquid absurdum neget. Si secundo modo : tunc rationes prius habitæ tenent etiam in corporibus spiritualibus.
Præterea, Quando dicitur pars esse sub parte : aut intelligitur quod præpo-
<--- Page Split --->
quæstionisderesurrectione 1 , modoquædictasunt , sufficiant .
Solvendo autem dicimus adquæstio - n e m , quodChristustriplicitercompara - turadresæcreatas . ComparaturenimutDeus , etsictripliciterestinrebus : unomodoquiconvenitPatrietSpirituisan - c t o , quoestinomnibusessentialiter , præsentialiteretpotentialiter . AliomodoidemconvenitPatrietSpirituisancto , quoestinsanctisperinhabitantemgratiam . TertiomododiscretoaPatreetSpiritusancto , quoestinnaturahu - manaperunionem .
Secundomodocomparaturadresaliasperassumptamcarnem , secundumquodnatusestdeVirgine , etpependitincruce : etsicestinlocopercircumscriptionem .
Tertio modo, secundum quod ipse plenus gratia in deitate et humanitate existens, supermundana ratione est res sacrementalis, et cibus spiritualis Ecclesiae, et sic est in sacramento. Unde sicut panis non secundum partem et partem est in illa et alia ratione cibi, sed eadem ratio cibi est in toto et in qualibet parte cibi : ita ipse, ut signatum respondeat signo, non est in una parte aliter quam in alia, sed uno modo essentialiter in toto : et si in partes dividatur, erit in qualibet parte. Et similiter de vino in quo est una ratio significandi totum in toto, et in qualibet parte : et ideo licet dividatur vinum, erit totus qui fuit sub tota specie vini, et totus sub qualibet parte : et ideo nullae rationes in hoc sacramento recipiendae sunt, quae non sunt secundum operationem sacramenti ad esse, vel usum. Unde sicut supermundana ratione operatur virtus divina ad esse sacramenti in transsubstantiatione et mensura accidentium sine subjecto : ita etiam commetitur se toti et parti secundum congruentiam signati ad signum : et ideo omnino nihil valent ra-
tionesquæfueruntdecomparationelo - catiadlocum : quialicetsitibiChristusstantiæ , nontamensecundumlegeslocietlocati , sedsecundumlegessignatiinsacramentoetsignicontinentisidquodsignificatsecundumproprietatemsacra - mentorumnovælegis , quamistudsacra - mentumplenissimehabetinteromnianovælegissacramenta .
Dicendumergoadprimum , quodsup - poniturfalsumobjiciendo : quiaformaillanonhabetseadcorpusChristisicutlocusadlocatum , sedpotiussicutsig - numcontinensadsignatumsecundumveritatemcontentum , nonquidemsecun - dumlegesloci , sedsecundumlegessi - g n i : etideoetiamsifrangatur , inquali - betpartetotumerit , quodnonessetsiessetineosicutinloco .
Adaliuddicendum , quodcorpusChri - stihabetomnestresdimensionescumfigurapropria , ctsinealiquacontra - ctione , etideoverissimecorpusest : sednoncomparaturadformamillamsicutadlocumvelæqualecuicommensuratur , sedpotius , utdictumest , utsignatumadsignum .
Adaliuddicendum , utdictumest , quodnonhabentsesicutlocusetloca - tumadinvicem .
Adaliuddicendum , quodnonin - tellexeruntantiqui , quodsacramentaessentquædamvasainquantumlocusestvas , sedinquantumvashabetsequodammodoadactummedicinæetme - d i c i : dicimusenim , quodmedicussanat , etmedicinaetclysteretembutum : sedmedicuseffective , etmedicinasicutvir - tusconjunctanaturæ , etclysterestsicutinstrumentumponensmedicinaminlo - cumdebitum : etitasehabentincura - tioneanimæDeus , etgratia , etsacra - mentum : undenihilvaletobjectioin - ducta .
Adaliuddicendum , quodminusnon
editionis.
<--- Page Split --->
æquatur majori : hoc enim demonstratum est : sed non est hic comparatio quanti ad quantum secundum legem et principium quantitatis, sed potius secundum rationem cibi comparatur ad conjunctum : et quia illa ratio una est in toto et in parte, ideo una ratione comparatur ad totum et partem, ut dictum est.
Ad alud dicendum, quod secundum rationem sacramenti nulla potest egredi linea de centro formæ rotundæ quæ in altari apparet, nec figurabile est centrum ejus : quia sic jam attenderetur secundum principia et leges quantitatis, et jam diximus, quod sic non est ibi commensuratio corporis Christi ad sacramentum : et ideo illa objectio nihil valet.
Ad alud dicendum, quod æqualitas duplex est, scilicet secundum quantitatem molis, et secundum quantitatem virtutis : secundum quantitatem molis non attenditur æqualitas inter signum et signatum, sed secundum quantitatem virtutis : ut scilicet cum ibi illud contineatur signatum, quod illud continet et signum, et est hoc in toto et parte æqualiter, ratione supra dicta, qua diximus, quod una est ratio cibi in toto et in parte.
Eodem modo respondeo ad sequens : quia hoc non est verum nisi de illis quæ ita sunt in aliis, quod pars una est in parte una continentis, et alia in alia : in sacramento Eucharistiae non sic est : sed una est comparatio contenti ad totum et ad partem propter unam rationem significandi cibum spiritualem in toto et in parte.
substantiae et quantitatis esse in sacramento, sed tantum sicut signatum remotum per substantiam a signo, ille esset de haeresi Berengarii : sed nos non sic dicimus, sed potius dicimus ipsum signatum esse in signo substantialiter in tota sua quantitate : et ideo nihil commune cum haeresi, Domino concedente, habebimus.
Ad aliud dicendum, quod quaedam Ad, sunt in loco secundum veritatem substantiæ et quantitatis, et secundum leges loci et locati : quaedam autem sunt in loco secundum veritatem substantiæ et non quantitatis, nec secundum legem loci : et quaedam quasi medio modo sunt in aliquo, non ut in loco, per veritatem substantiæ et quantitatis, et non secundum leges loci, sed secundum legem illius in quo sunt vel esse dicuntur. Primo modo sunt in loco ea quæ circumscribuntur in loco. Secundo modo sunt in loco ea quæ diffiniuntur in loco, ut spiritus creati. Tertio modo corpus Christi est in sacramento, non secundum legem loci, sed secundum legem signi signantis cibum spiritualem æqualiter in toto et in parte : et ideo patet solutio illius objectionis.
Ad aliud quod objicitur de opinione inducta, sine præjudicio respondeat qui voluerit : quia ego numquam potui intelligere, quod lux esset corpus, vel quod corpus haberet partem sub parte, vel quod duo corpora possent esse in eodem loco. Et ideo quod non intelligo, defendere non præsumo : sed nostra opinio est quæ dicta est : et infra, in quæstione de resurrectione, apparebit quid sentiam de corporibus gloriosis 1.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XI.
An quisque fidelium communicans accipiat totum Christum vel partem suam? et, An totus Christus est in qualibet parte hostiae?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : « Norunt fideles quomodo manducent carnem Christi : unusquisque accipit partem suam. »
Sed contra : Unusquisque accipit totum Christum : non ergo unusquisque accipit partem suam.
Si forte dicas, quod pars refertur ad divisionem hostiae continentis, et non ad Christum contentum, videtur falsum : quaero enim, Unde hoc quod totus Christus sit sub qualibet parte ?
Quaecumque enim sic se habent ad invicem, quod unum secundum esse non dependet ad alterum, multiplicato uno, alterum non est de necessitate sub qualibet partium per multitudinem acceptarum : sic autem se habent ad invicem corpus Christi et figura illa quae hostia appellatur : ergo multiplicatis partibus hostiae, non necessario erit Christus sub qualibet illarum.
Item, In naturis videmus formas multiplices : quaedam enim sic sunt in materia, quod materia divisa dividitur forma, ut lapidis forma et aliorum homogeniorum : quaedam etiam sunt ita in materia, quod divisa materia, non necessario forma manet in qualibet parte, ut anima sensibilis in corpore multae diversitatis in compositione partium, ut in leone, vel asino : quaedam autem sic, quod nec alicujus corporis est proprius actus, cum ipsa per operationem non sit affixa, sed potius operatio sua est pura et a materia denudata, et similiter essentia, sicut anima rationalis secundum intellectum : et illa, ut dicunt Philosophi, nec est corpus, nec est virtus in corpore : et corpore di-
viso non manet in singulis, nec multiplicatur in illis : sed ad similitudinem hujus videtur se habere corpus Christi ad species sacramentales : ergo videtur, quod illis divisis, non sub singulis debeat esse totus Christus.
PRAETEREA quaeratur, Unde contingit hoc, quod sub qualibet parte sit totus Christus quando frangitur hostia ?
Videtur enim, quod non debeat contingere : Christus enim non habetur in hostia nisi virtute consecrationis unius : virtute ergo consecrationis unius habebitur semel Christus, et virtute duarum bis, et sic deinceps : sed in omnibus partibus hostiae non est nisi una consecratio : ergo non debet haberi nisi sub toto, et non sub hac parte hic, et sub illa ibi.
Si forte hoc aliquis adstruere velit per exempla, et ponat exemplum in speculo in quo integre resultat forma una, et fracto resultant plures formae : videtur, quod hoc nihil sit : quia in uno speculo convexo vel plano resultat forma una propter reflexionem quae sit ad unum : sed in pluribus fractis non potest fieri reflexio ad unum : quia dividitur radius in termino vitri, et sic revertitur ad centrum continui : hoc autem non est in hostia, unde nulla videtur esse similitudo.
Item, Quidam ponunt simile in anima sensuali quorumdam animalium habentium corpora rugosa aut annulosa et aequalia in compositione et complexione per totum vel fere aequalia, quibus divisis manet anima sensibilis per sensum et motum in omnibus partibus truncatis : et hoc iterum non videtur habere similitudinem : quia ibi non est una numero anima in utraque parte truncata, sed due factae per divisionem ab una, quae propter similitudinem complexionis sit due : hic autem unus numero Christus manet in singulis partibus hostiae : unde nihil simile videtur.
Si forte dicas, quod nihil prohibet unum numero esse in diversis locis. Unde dicit Augustinus, quod anima est in
<--- Page Split --->
diversis locis, quia est in corde et in cerebro tota et in aliis partibus. Et forte aliquis vellet dicere, quod sic est, et in aliis spiritualibus substantiis. Videtur, quod hoc nihil sit ad propositum : quia etiamsi dicamus, quod sic sit in spiritualibus substantiis, quod tamen non est verum, non tamen propter hoc sequeretur, quod sic sit in corpore Christi vero : quia hoc verissime corpus est, et non spiritus.
Praeterea, De spiritualibus substantiis creatis, hoc est falsum : quia, ut dicit Damascenus, diffiniuntur in loco : et ut idem Damascenus dicit, diffiniri loco est hic et non alibi esse : cuicumque autem convenit esse in pluribus locis simul, huic convenit hic et alibi esse : ergo non diffinitur in loco, quod negat Damascenus.
Si autem propter hoc aliquis dicat, quod hoc convenit corpori divino secundum quod medium est inter Deum qui ubique est, et creaturam quae in uno loco est, ut dictum est. Unde corpus creatum Deo unitum est in pluribus locis, ubi consecratur, et in quas partes hostia dividitur : videtur hoc esse falsum : proprietas enim medii semper comitatur medium, quamdiu medium est : cum igitur corpus Christi sit semper medium inter Deum increatum, et creaturam, si tamen medium est, semper erit in pluribus locis : sive ergo consecratur in pluribus locis sive non, et sive hostia dividatur sive non, semper erit in pluribus locis, quod falsum est et haereticum : ergo ratio nulla quae tamen fere ab omnibus solet assignari.
menta novæ legis, continentia sequatur rationem significandi, cum unum est significans, unum erit continens in se cibum signatum : et cum plura sunt signantia, plura erunt continentia cibum eumdem totum et integrum : et hæc est causa, quare hostia divisa, in qualibet parte sub qualibet manet totus Christus, cibus animæ spiritualis.
Ad hoc ergo quod primo objicitur, dicendum, quod secundum esse dependent a se invicem forma et materia : et in talibus procedit objectio : sed secundum contineri dependent a se signum in sacramento et signatum prout accipitur sacramentum novæ legis : et ideo multiplicato signo, necesse est rem signatam esse sub quolibet illorum.
Ad aliud dicendum, quod objectio ali procedit secundum granum formæ magis et minus separatæ : sed in signo sacrementali non est sic : non enim dicimus, Christum esse in sacramento sicut animam in corpore, et sicut intellectum in corpore : licet quoad hoc quod in tota forma est totus Christus, et in qualibet parte totus, habeat similitudinem quamdam cum esse animæ rationalis incorpore : quæ, secundum Augustinum, « in toto est tota, et in qualibet parte tota. »
Ad aliud dicendum, quod sicut jam dictum est, virtute significationis talis, et non virtute significationis simpliciter, hoc contingit, scilicet quod sacramentum hoc illius causa est secundum esse quod signat, et continet illud : consecratio autem non est causa nisi remota, scilicet quod sit sub hostia, sive divisa sive indivisa.
Ad aliud dicendum, quod significatio in genere non est causa hujus : sed potius significatios peculiis, et præcipue hujus sacramenti, quod antonomastice est sacramentum novæ legis, ut dictum est.
Ad hoc quod dicitur de exemplis, dicendum quod illa exempla sunt in parte similia, et non in toto, sicut bene probant objectiones : divina enim non habent similia perfecta in rebus corporali-
<--- Page Split --->
bus. Unde Hilarius : « Si qua nos exempla ad divina afferimus, nemo ea putet perfectionis formam in se continere : et tamen bona sunt similia, eo modo quo id quod est in parte, representat id quod est in toto. »
Ad iD quod objicitur de Augustino, dicendum quod dupliciter contingit aliquid esse in alio ut in loco, scilicet proprie, et improprie : proprie ut circumscriptum vel diffinitum est in loco : et hoc simul non potest esse in pluribus locis : improprie autem quod in alio est, sicut in materia quae habet similitudinem cum loco secundum Isidorum propter capacitatem : et sic intelligitur dictum Augustini : quia anima est in corpore sicut in eo quod aliquam habet similitudinem cum loco : quod tamen proprie est materia sua et subjectum. Unde sicut nulla pars materiae est quae non perficiatur a forma, ita nulla pars corporis est in qua essentialiter non sit anima : non tamen proprie est in pluribus locis.
De hoc autem quod dicitur, quod habeat hoc corpus Christi, in quantum medium est inter pure creatum, et pure increatum, dicendum videtur quod falsum est : sicut probant in contrarium factae rationes.
quid inveniatur extra terminum substantiae suae : sed locus est terminus substantiae et entis : sicut enim tempus est mensura esse, ita locus entis sive ejus quod est : sed in hoc loco est terminus Christi in quo est : igitur nihil sui extra illum locum invenitur, ut videtur.
Item, Philosophus dicit : « Quaecumque dividuntur loco, dividuntur etiam subjecto : » sed constat quod Christus a se subjecto non disjungitur : ergo etiam loco non dividitur : ergo non est simul in pluribus locis : quia quaecumque in pluribus locis sunt, loco divisa sunt.
Item, Sit quod Christus in hoc altari sit in loco qui est palmi propter speciem hostiae quae tanta est et non major, et in alio altari sit ad unum cubitum, in coelo autem sit secundum propriam staturam corporis septem pedum. Inde procedo sic : Quaecumque uni et eidem sunt «equalia, ipsa inter se sunt «equalia : sed haec tria loca uni et eidem sunt «equalia, quia uni et eidem corpori Christi : ergo haec tria inter se sunt «equalia, quod absurdum est : ergo videtur, quod non sit verum quod primo supponebatur, scilicet quod sit in pluribus altaribus et in coelo.
Au vere dicatur, Christus per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in cælo, manet integer totus in corde tuo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, post medium : « Per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in cælo, manet integer totus in corde tuo. »
Secundum hoc enim videtur esse in pluribus locis simul et semel, quod videtur stare non posse :
- Nihil enim est cujus substantiae ali-
Item quaeratur, Utrum Christus sit in pluribus locis ?
Posset enim aliquis dicere, quod esse in sacramento non est esse in loco, ut prius dictum est, sed sacramentum est in pluribus locis : et ex hoc non sequitur, quod Christus sit in pluribus locis. Contra : Quidquid est in omni loco in quo consecratur, si loca suae consecrationis sunt plura, ipsum erit in pluribus locis : sed corpus Christi est in omni loco in quo consecratur, et loca suae consecrationis sunt plura : ergo est in pluribus locis.
Ulterius quaeritur hic., Qualiter haec tria specialiter enumerentur in Littera, quod manducatur in sacramento, et manet totus integer in mente, et totus in coelo ?
<--- Page Split --->
Aut enim corporaliter est in mente, aut non. Si non : tunc equivoce dicitur esse in mente, et in cœlo, et in sacramento : quia in sacramento est et in cœlo corporaliter, in mente autem spiritualiter tantum : ergo videtur, quod non debet enumerari cum duobus aliis modis. Si autem dicitur ens corporaliter in mente : ergo aliquid præter Deum Trinitatem illabitur substantialiter menti : quod est contra Augustinum qui dicit, quod « nihil illabitur substantialiter menti præter Deum Trinitatem. »
sicut vult Philosophus : quia in mathematicis etiam datur locus, cum tamen corpora mathematicalia sint accidentia. Patet ergo, quod objectio non valet : quia cum sic dicitur, quod « nihil est cujus substantiae aliquid inveniatur extra terminum proprium, » intelligitur hoc de termino intra, sicut est superficies locati : vel termino extra, sicut est locus eorum quae per se sunt in loco : et sic necessitatem habet propositio. Sed non intelligitur de his quae per accidens sunt in loco : quia si detur per impossibile, quod corpus hominis sit in pluribus locis, sequitur necessario quod anima esset in pluribus locis per accidens : et ita dicendum est hic gratia specierum sacramenti : et hoc non est inconveniens, quod illae sint in pluribus locis per se, quia illae numero plures species sunt.
ULTERIUS autem adhuc videtur, quod corporaliter debeat illabi menti : quia dicitur, quod ille est cibus animæ. Sed constat, quod cibus illabitur illi quod cibat : ergo corpus Christi illabitur animæ.
Item, Augustinus, « Ut quid paras dentem et ventrem ? crede, et manducasti : » ergo videtur, quod non transit in ventrem, sed in animam : ergo animæ substantialiter illabitur.
Ad aliud dicendum, quod dictum Philosophi intelligitur de his quae dividuntur sive distinguuntur loco per se, et non de his quae dividuntur loco per accidens.
Sed quia de hoc multum supra 1 inquisitum est, sufficiat hoc quod dictum est.
Ad aliud dicendum, quod sicut patuit ex praehabitis, æquivoce dicitur esse Christus in loco, in cœlo, et in sacramento : quia in cœlo per se, et in sacramento per accidens : æqualitas autem est eorum in quibus est quantitas una vel univoce : unde objectio illa non valet.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod esse in loco dicitur duplicitur, scilicet per se, et per accidens. Per se non credo, quod aliquid creatum in pluribus locis possit esse simul. Hoc tamen dico sine præjudicio sententiae aliorum. Per se autem in loco esse dico, quod loco circumscribitur : et hoc modo corpus Christi non est nisi in uno loco, hoc est, in cœlo empyreo in potioribus bonis Patris collocatum. Per accidens autem dicitur esse in loco, quod gratia alterius in quo ipsum essentialiter est, est in loco : sicut anima est in loco, et corpus Christi est in loco in Ecclesia vel in altari, quia species sacramenti in quo ipsum essentialiter est, in loco est per se : aliquod enim accidens nihil prohibet esse in loco per se,
Præterea habitum est, quod inter species sacramenti et corpus contentum non potest attendi æqualitas, nisi tantum quantitas secundum virtutem, et adhuc per relationem, ut quantum id significat, tantum istud significetur : et hoc ratione iterum patet, quod hæc objectio non procedit.
Ad aliud dicendum, quod Christus Adper se non est nisi in loco uno : per accidens autem est in pluribus locis, ut dictum est : et hoc non est inconveniens : sic enim per accidens est in omni loco in quo consecratur, et tamen essentialiter et
<--- Page Split --->
secundum veritatem est ibi : sicut anima si corpus esset in pluribus locis per se, per accidens esset in pluribus locis : et tamen secundum veritatem et substantiam esset in illis. Quod enim in loco est per se, secundum leges loci est in loco : et hoc satis supra ostensum est, quod non convenit corpori Christi in sacramento.
- AD ALIUD dicendum, quod modi dicendi aliquid esse in loco bene possunt distingui, etiamsi sint æquivoci : et ita distinguuntur hic : Christus enim dicitur tripliciter esse in rebus, sicut supra dictum est. Quod autem est in mente, hoc habet commune Patri et Spiritui sancto, sed non hoc quod est in sacramento : nec hoc quod est in cælo empyreo, quia hoc intelligitur circumscriptive gratia corporis quod ibi circumscribitur.
Ad id autem quod obiicitur, quod nihil illabitur menti præter Deum Trinitàtem, dicendum quod Christus quoad corpus substantialiter non implet mentem, sed potius quoad divinitatem unitam corpori.
1.3. Ad id autem quod contra obiicitur, dicendum quod dicitur cibus mentis, quia per effectum gratiae implet mentem.
Qualiter autem transeat in ventrem, et qualiter non, superius late est disputatum 1.
ARTICULUS XIII.
An ubi pars corporis est, ibi sit et totum secundum Hilarium ? et, Quale sit illud ubi, quando dicitur : Ubi est princeps, ibi rex ?
Deinde quæritur de dicto Hilarii, ibi, D, in fine : « Ubi pars est corporis, ibi est et totum. »
Hoc enim impossibile videtur : quia 1. Bene sequitur in toto integro, ubi est totum, ibi est pars, cum totum positum in esse ponit partem : sed Hilarius dat nobis conversam hujus : conjungantur ergo istae duae sic : ubi pars est, ibi est totum : et ubi est totum, ibi est pars : ergo ubi est pars aliqua una, ibi est pars quælibet : ergo ubi est pes, ibi est manus, et oculus, et auris : ergo omnia membra confusa sunt in loco uno.
Item, Ubi est pars, ibi est totum : ergo ubi est pes, ibi est totum : ergo et caput : ergo ubi est pes, ibi est caput : ergo corpus inordinatissimum est et indecorum, quia membra non habent distantiam quae facit elegantiam corporis.
Item, Ubi est pars, ibi est totum : ergo, ut prius, se caput habet ad pedes : ergo est reversatum : et talia infinita sequuntur ex dicto Hilarii, ut videtur : ergo videtur esse falsum.
Item, In quo distinguere non est totum et partem, in illo non potest dici : Ubi est pars, ibi est totum : sed in speciebus illis non est distinguere partem et totum : ergo non est dicere : Ubi est pars, et totum. PROBATUR autem prima harum per hoc quod omnia quae per se sunt in loco, distinguuntur in loco secundum principium, medium, et finem. SECUNDA autem probatur per hoc quod in nulla parte illius hostiae est dicere, quod ibi sit manus, vel pes, ut patet ex praehabitis : ergo videtur simpliciter falsum esse quod dicit Hilarius.
ULTERIUS quæritur, Cujusmodi ubi significatur cum dicitur : Ubi est pars, ibi est totum ? Ubi enim (sicut dicit Philosophus) est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens : et si tale ubi signatur, hoc videbitur esse impossibile : quia sicut sæpius habitum est, locus et locatum sunt æqualia : unde locus partis, et pars æqualia sunt : et si totum esset in eodem loco, oporteret quod to-
<--- Page Split --->
tum et pars essent aequalia : et hoc est contra primum principium, Omne totum est majus sua parte.
Solutio. Ad 1. Solutio. Dicendum, quod Hilarius meo judicio intendit dicere, quod Christus aliter sit in sacramento, et aliter in loco per se : quia ubi est in loco per se, ibi assignatur ei distinctio partium in loco : sed ubi est ut in sacramento, ibi non assignatur ei hujusmodi distinctio : et hoc intendit dicere Hilarius quando dicit, « Ubi est pars, ibi est totum : » quia ubique est in forma : si enim frangitur, ubique est quælibet pars, et ubique est totum in omnibus partibus : et hoc modo est improprie verum, quod ubi est caput, ibi est pes, quia non de quacumque parte forme acceptæ. Sed non sequitur quod infertur ulterius, quod membra sint confusa in loco uno : quia non sunt ibi sicut in loco nisi per accidens, ut prius dictum est, per hoc scilicet, quod forma illa vel pars ejus est in loco.
Ad 2 et 3. Ad alud dicendum, quod non sequitur, quod sit corpus inordinatum : quia cum dicitur, Ubi est pes, ibi est caput, intelligitur quod ubi ut in sacramento signante et continente est pes, ibi est caput : et hoc non est inconveniens : quia
nec pes ibi continetur et signatur ut pes. nec caput ut caput, sed utrumque ut cibus spiritualis : et ex hoc nulla sequitur confusio vel inordinatio corporis : sed sequeretur si membra ibi distingueretur sicut in loco per se.
Per idem patet solutio ad sequens.
Ad alud dicendum, quod in corpori Christi secundum se distingui possunt membra : sed in comparatione ad formas signantes non possunt distingui : quia per quamlibet partem formæ totum corpus cum omnibus partibus signatur et continetur. Sed Hilarius loquitur hic quod ubi est pars, ibi est totum : ut exprimat illam distinctionem per comparationem ad formam signantem et continentem.
Ad 10 quod ulterius quæritur, dicendum quod ubi dicitur per accidens, et per se. Per accidens : sicut dicimus, quod ubi est corpus, ibi est anima, cum tamen anima non habeat ubi per se. Per se autem, sicut cum dicimus, ibi est corpus circumscriptum : et Hilarius consignare intendit hic ubi per accidens : quia ubi pars est ut in sacramento, ibi est totum, ut præhabitum est.
E. Quid illæ partes significent ?
Quid autem partes illæ significent, Sergius Papa tradit, inquiens 1 : Triforme est corpus Christi. Pars oblata, in calicem missa, corpus Christi quod jam surrexit, monstrat : pars comesta, ambulantem adhuc super terram : pars in altari usque ad finem missæ remanens, corpus jacens in sepulcro significat : quia usque in finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt.
Et sicut partes illæ mysticam tenent significationem, ita etiam et fractio, passionis Christi et mortis est repræsentatio : unde ipse ait,
<--- Page Split --->
Hoc facite in meam commemorationem 1, id est, in memoriam Passionis et mortis meae. Nam, ut ait Ambrosius 2 : Quia in morte Christi li herati sumus, hujus in edendo et bibendo carnem et sanguinem, memores esse debemus.
Sed caveat quisque ne indigne percipiat, quia judicium sibi manducat. Non enim est iste panis qui vadit in corpus, sed panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Sic ergo vive, ut quotidie merearis accipere, nec accedas indignus. Indignus est, qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit, vel qui habens mortale peccatum accedit. Ergo etsi sint peccata quotidiana, ut non sint mortifera, antequam accedas dimitte debitoribus tuis. Si dimittis, dimittetur tibi : et sic securus accede. Panis enim salutaris est, non venenum. Si ita accedis, spiritualiter manducas. Spiritualiter enim manducat, qui innocentiam ad altare portat.
ARTICULUS XIV.
DIVISIO TEXTUS.
Quid significent partes, in quas hostia dividitur a sacerdote celebrante ?
« Quid autem partes illae significent, etc. »
Hic incipit secunda pars hujus distinctionis in qua agitur de harum partium significatione. Et dicuntur tria hic in capitulo isto, scilicet quid partes illae significent : et hoc in principio capituli. Secundo, quid significet fractio per quam partes illae dividuntur, quia passionem Domini, ibi, E, § 2 : « Et sicut partes illae, etc. » Tertio, tangit, qui digne et qui indigne participant, ibi, E, § 3 : Sed caveat quisque ne, etc. »
Sententia primi notatur in duobus versibus :
Hostia dividitur in partes : tincta beatos Plene, sicca notat vivos, servata sepultos.
Incidit quaestio, Cum multiplex sit Ecclesiae divisio :
Prima, Quia quidam sunt de Ecclesia solo numero, quidam autem numero et merito : et Christus obtulit se pro utrisque : videtur ergo, quod aliqua partitio corporis Christi debeat esse correspondens illis.
Item, Alia trimembris divisio Ecclesiae intelligitur per Noe, Daniel, et Job 3, quae est in praelatis, et continentibus, et conjugatis : ergo debet fieri aliqua divisio respondens illi divisioni.
Item, Videtur quod nulla debet esse pars pro beatis : quia illi non in specie, sed in rerum veritate jam capiunt sacramentum : sed partitio non fit nisi in specie : ergo nulla partitio debet fieri pro beatis in specie ipsa, ut videtur.
<--- Page Split --->
- Item, Beati non indigent oblatione redemptionis : quia jam salvati sunt : cum igitur hoc sacrificium fiat ad redemptionem a peccatis, videtur quod nihil in ipso fieri debeat pro beatis.
niens : quia Christus pro se non obtulit sacrificium : ergo nec modo pro Christo offerri debet : ergo nulla pars debet offer. ri pro his qui jam surrexerunt, ut videtur.
Item, Si non esset peccatum, Christus non esset mortuus et oblatus in cruce : sed consecratio sacramenti fit in memoriam Dominicae mortis : ut dicit Apostolus, I ad Corinth. xi, 26 : ergo pro his qui non indigent amplius de effectu mortis, non debet aliquid fieri in sacramento : tales autem sunt beati : ergo nihil pro eis fieri debet in sacramento.
Ulterius, Videtur quod idem sit offerre pro his qui sunt in sepulcro et pro beatis : illi enim qui quoad animam sunt beati, quoad corpus sunt in sepulcro : et videtur, quod sic non differant quantum ad personas, sed quantum ad partes solum.
Si forte tu dicas, quod illi qui sunt in sepulcro, sunt illi qui sunt in purgatorio : tunc male dicit Littera generaliter loquens de his qui sunt in sepulcro.
ULTERIUS videtur, quod comestio non debet significare ambulantes adhuc supra terram : quia
Comestio significat incorporationem : ergo magis unitis Christo et incorporatis magis convenit illud : sed magis uniti Christo et incorporati sunt illi qui sunt in gloria : ergo illis magis signari habent per partem comestam : et contrarium hujus dicitur in Littera.
Item, Supra dictum est, quod non est ita in isto cibo sicut in alio : quia iste cibus convertit ad se cibatum, quod non faciunt cibi alii, sed potius convertuntur ad cibatum : ergo pars comesta maxime significat eam partem, quae maxime ad Christum est conversa : haec autem est pars unita sibi per gloriam : ergo eos qui sunt in gloria significare debet, et non ambulantes super terram.
Quest. 1. ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicitur in Littera, quod « pars oblata, in calicem missa, corpus Christi quod jam surrexit, monstrat. »
Videtur enim, quod hoc sit inconveniens : quia calix significat passionem : corpus autem quod jam resurrexit, extractum est extra passiones : ergo pars immissa calici non significat congrue partem quae jam resurrexit.
Quest 2. PRÆTEREA quaeritur, Quæ sit pars illa quae jam resurrexit ?
Certum enim a Sanctis non habemus quod aliquis jam in corpore cum Christo sit beatus : de his enim qui cum Christo surrexerunt, et de beata Virgine quidam sic et quidam aliter sentiunt : ergo illa pars quae immittitur calici, non significat nisi Christum : sed hoc videtur inconve-
ULTERIUS videtur, quod pars ea quae remanet in altari, non debeat significare eos qui jacent in sepulcris : in fine enim missae illa pars quae mansit, sumitur per comestionem : sed comestio significat ambulantes super terram : ergo etiam signatur per hoc quod illi qui jacent in sepulcris, in fine resurgent et ambulabunt super terram : quod falsum est, cum tunc obviam Christo rapientur in nubibus in aera, et sic semper cum Domino futuri sunt, ut dicit Apostolus 1.
ULTERIUS videtur, quod iste usus fractionis qui hic scribitur, non generaliter observatur ab Ecclesia : quia in religionibus pluribus, scilicet Prædicatorum, Minorum, et Cisterciensium, et multis Ecclesiis sæcularibus nihil relinquitur in
<--- Page Split --->
generaliter videtur intelligere jacentes in sepulcro, dicendum quod ideo loquitur generaliter : quia talis vicissitudo morientium et purgandorum et evoIantium usque ad finem mundi durabit : unde illi qui sunt in purgatorio jacent, quia neutram stolam adhuc adepti sunt in anima, jam stant aliqualiter in resurrectione, quia a culpa et etiam a piena in anima resurrexerunt.
Ad quest. 1. Ad aliud dicendum, quod non attenditur in hoc sacramento, quod calix significat passionem : sed cum duplex sit Eucharistiae perceptio : una est cum labore masticationis, et alia sine labore, sed cum suavitate potus habet sapientiam : hic sumitur in specie sacramenti quasi sub cortice alieno quem masticari oportet : in futuro autem sumitur in gustu sapientiae salutaris sine resistentia, ut potus, et hoc significatur per partem in calicem missam. Unde nihil prohibet uno multa significari secundum diversas proprietates : ut si calix per se significet passionem, in quantum tamen habet potum, significat statum in gloria.
Ad quest. 2. Ad aliud dicendum, quod illa pars quae jam resurrexit, est illa quae adepta est stolam animae, ut patet ex praedictis, vel stolam corporis et animae, si aliqui sunt qui cum Domino jam sunt in patria : quod ego credo quidem esse verissimum de beata Virgine, et aliis qui cum Domino surrexerunt.
Ad aliud dicendum, quod illa quae reAa manet jacens, congruissime significat jacentes in sepulcro : et ideo relinquitur jacens super patenam, quae significat pressuram lapidis claudentis sepulcrum : et ideo significat pœenam quae sequitur mortem in purgatorio. Alii enim non sunt in sepulcro Domino nisi qui ad locum purgandorum bonorum descendunt. Quod autem in fine comeditur, non fit ad hoc ut significetur, quod iterum debent ambulare super terram, sed quod per oblationem puniti in purgatorio accipiunt confortationem sicut per cibum : et non oportet, quod omnes proprietates in significando aliquid secundum rem mysticam attendantur : quia et haec eadem res habet multas proprietates, et potest multa significare secundum modum in sacra Scriptura.
Ad aliud dicendum, quod non oporAdtet, quod iste usus generaliter observetur : quia non omnium est cautela qua sciant sibi cavere ne aliquid decidat de sacramenti partitione : sed bene puto, quod quando solemnes primo celebrant, ut Papa, vel aliqui qui loco capitum generalium sunt in Ecclesia, quod tunc debet observari : ut per personas quae generaliter praesident Ecclesiae, totus status partium Ecclesiae significetur.
Ad hoc autem quod ultimo objicitur, bene concedo quod hoc non intellexit Sergius Papa, talem significationem partibus attribuendo.
Ad quest. 3. Ad aliud dicendum, quod pars comesta significat ambulantes super terram, non ex ea proprietate qua comestio est incorporatio, sed ex illa qua comestio est restauratio deperditi et confirmatio debilitati per famem : spiritualis enim gratiae fervor per calorem concupiscentiae deperditur, et homo spiritualis debilitatur : propter quod inductus est usus comedendi : et ideo nihil valet objectio facta de unione et incorporatione.
ARTICULUS XV.
An communio et fractio hostiae sint signum ejusdem vel diversorum ? et, Quid significet quælibet ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, E, § 2 : Et sicut partes illæ mysti-
<--- Page Split --->
cam tenent significationem, ita etiam et fractio, etc. »
Videtur enim non hoc, sed aliud dici signari a beato Dionysio in libro de Ecelesiastica hierarchia, cap. de theoria sanctae synaxcos, ita dicente : « Divinissima autem et unius et ejusdem panis communio et pacifica traditio similem conversationem eis divinam tamquam similiter edentibus promulgat, et ad divinissimam cenam et principale symbolum perfectorum in memoriam sacram ducit. » Ergo videtur, quod non significet passionem ut hic : quia beatus Dionysius inter signata communionis, nullam fecit mentionem de passione.
Item, In Coelesti hierarchia dicit, quod Jesu divinae participationis imago, est divinissimae Eucharistiae assumptio 1 : ergo cum haec participatio sit futura in beatitudine, non videtur quod hoc signum dici debeat passionis.
Si forte tu dicas, quod fractio significat aliud quam communio : quoniam fractio significat passionem : communio autem communionem, et cenam Domini, et alia quæ dicit Dionysius. CONTRA hoc videtur esse, quod fractio non refertur ad corpus, ut prius dictum est, sed ad speciem in sacramento : ergo non debet significare panem in quo corpus Christi frangebatur, sed aliquid aliud.
DICENDUM ergo ad primum, quod illa verba Dionysii dicunt signata communionis, quam communionem per gratiam unionis efficit sacramentum : haec autem communio consistit in conversatione simili ad Christum cui incorporantur, et memoriam cænæ in qua incorporantur et confortantur, et memoriam communionis charitatis Christi in quam primi perfecte congregati et uniti sunt, et adhuc congregatur et unitur Ecclesia.
Ad in autem quod objicitur de Calesti hierarchia, dicendum quod ipse ibi loquitur de signato communionis secundum rationem anagogicam : et hoc verum est, quia significat per hanc perceplionem in sacramento, perceptionem rerum in veritate futuram in beatitudine : sed hoc non importatur in fractione proprie loquendo.
Ad ultimum autem dicendum, quod licet fractio non sit in corpore Christi, eo quod illud frangi non potest, repraesentat tamen fractio in specie illud quod fuit in corpore Christi : et hoc non est inconveniens : quia etiam tunc mortale et passibile fractum est, quale nunc non est : et illa fractio per aliquid quod est circa corpus, designatur.
SOLUTIO. Dicendum sicut tactum est, quod communio ipsa alterius signum est, et alterius ipsa fractio : quia fractio sufficit ad communionem : unde dicitur, Luc. XXII, 19 : Fregit, et dedit eis, scilicet discipulis suis. Unde fractio significat passionem, communio autem unionem charitatis ad proximum et ad Deum. Unde Augustinus dicit in libro Sententiarum Prosperi : « Dum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud quam Dominici corporis in cruce immolatio ejusque sanguinis effusio de latere designatur ? »
ARTICULUS XVI.
An aliquis existens in peccato mortali, potest accedere ad communionem, et accipere corpus Christi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, § 3 : « Sed caveat quisque ne indigne percipiat, etc. »
Infra enim statim dicet, quod « indignus est, qui habens mortale peccatum accedit. »
Unde quaeruntur hic tria, quorum pri-
<--- Page Split --->
mum est, an aliquis potest accedere cum peccato mortali existens ?
Secundo, Utrum sacerdos potest repellere aliquem in peccato mortali existentem ?
Tertio, An habens mortale peccatum, potest videre corpus Christi ?
AD PRIMUM PROCEDITUR SIC :
Ambrosius dicit : « Si desit fides et charitas, judicium sibi manducat et bibit : » sed ei qui est in mortali peccato, deest fides et charitas : ergo judicium sibi manducat et bibit.
Item, Augustinus : « Sicut Judas cui buccellam tradidit Christus, non malum accipiendo, sed bonum male accipiendo, locum præbuit diabolo : sic indigne quis sumens corpus Christi, non efficit, ut quia malus est, malum sit : aut quia non ad salutem accipit, nihil accipiat. » Ex his accipitur, quod talis non accipit ad salutem, sed accipiendo locum dat diabolo : ergo non debet accipere.
Item, Minus videtur quod ingerens se sanctis officiis, et inducens se sacramentis vestibus, vel prædicans indignus, peccet mortaliter, quam si indignus accipiat corpus Domini : sed ille qui prædicat indignus, vel induitur sacris vestibus, vel suscipit ordines indignus, peccat mortaliter, ut dicunt Magistri : ergo multo magis et iste.
SED CONTRA :
Eccle. ix, 1, dicitur : Nescit homo utrum amore vel odio dignus sit : ergo nemo scit an habeat charitatem an non : ergo omnes dubitant utrum habeant charitatem : ergo omnes dubitant, utrum sint digni, an indigni : ergo etiam dubitant per consequens, utrum mortaliter peccent accipiendo, vel non : sed regula est in sacra Scriptura, quod qui facit de quo dubitat utrum sit mortale peccatum an non, peccat mortaliter : ergo omnis homo accedens ad corpus Domini, peccat mortaliter, quod est valde horribile dicere.
Item, Dignus dicitur vita æterna, qui facit aliquid unde juste debetur ei vita æterna : ergo digne accedit ad corpus Christi, qui facit aliquid unde juste debetur ei corpus Domini : ergo aliquo humano opere ponderari potest corpus Domini : quod falsissimum est, quia dignius est toto mundo et infinitis mundis si essent : ergo nullus accedit dignus : ergo omnis homo accedens peccat mortaliter.
SOLUTIO . Dicendum , quoddignusali - quisdiciturdupliciter , scilicetperæqui - valentiam : ethocmodonullusestdignusvitaæterna , necetiamcorporeDomini . Secundomododiciturdignusperæsti - mationem : ethocdupliciteradhuc , s c i - licetæstimationerei , etsicnullusdignusest : velæstimationeæstimantisperbo - nitatemsuamproptervaloremnostrumexpartenostrorumoperum : sicutdici - turinepistolaadTitum , I I I , § : Nonexoperibusjustitiæquæfecimusnos , sedsecundumsuammisericordiamsalvosnosfecit : etsicsumusdignivitaæterna , etdignicommunionecorporisetsangui - nisDomini : quiadignosnosæstimat , quandosumussinemortalipeccatose - cundumnostramconscientiam : indigniautemquandoconscientiaaccuasantesu - musinmortalipeccato .
ADPRIMUMergoquodobjiciturcontraMhoc , dicendumquodnemoscitutrumsitdignusscientiacerta : sedscientiapræsumptionismultisciunt : ethocsuf - ficit : quiadelictanullusintelligit 4 . UndeetiamAugustinusdicit , quodpeccatumdequoquisnonrecordatur , ettamenparatusestconfiterietsatisfacere , s i r e - coleret , autDeusmisericorditerindul - g e t , aututpiuspaterrevelat . Etideotalisdignusreputatur .
ADALIUD patet solutioperdistinctio - Mnempriuspositam .
<--- Page Split --->
cerdos non debet repellere aliquem, ut videtur.
- Item, Sacerdos non est dominus sacramentorum, sed dispensator : sed sacramenta sunt concessa ad usum subditorum : ergo videtur, quod cum unicuique sit dandum quod suum est, quod ipse nullo digno vel indigno debet denegare : ergo nullum debet repellere.
SED CONTRA :
Sed contra.
Deinde quaeritur, An sacerdos debet repellere aliquem in mortali peccato existentem? Videtur autem quod non : quia 1. Dicit Augustinus in libro IV de Trinitate : « Non prohibeat dispensator pingues terra mensam Domini manducare, sed exactorem monetat timere. » Pingues autem terra, sicut dicit Glossa super illud Psalmi xxi, 30 : Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terra, sunt peccatores indigni : ergo tales a sacerdote qui dispensator est, non sunt prohibendi.
Item, In decreto 1 exponitur ab Augustino illud, Si peccaverit in te frater tuus, etc. 2. Dicit ibi Augustinus, in te, id est, te solo sciente. « Si ergo peccaverit in te : et vis eum coram hominibus arguere, non es corrector hominis, sed proditor criminis. » Ergo a simili si sacerdos sciat solus hunc esse indignum, si repellit ipsum a communione, non est corrector, sed proditor : ergo non debet eum repellere.
Item, Ex hoc accideret maximum scandalum : quia sacerdos malus cuilibet posset hoc modo imponere maculam, et repellere a communione : cum igitur hoc non debeat fieri, videtur quod sacerdos nullum debeat repellere.
Item, Ex hoc accideret maximum scandalum : quia sacerdos malus cuilibet posset hoc modo imponere maculam, et repellere a communione : cum igitur hoc non debeat fieri, videtur quod sacerdos nullum debeat repellere.
Item, Dominus non repulit Judam, licet moneret eum ut caveret sibi : ergo cum sua actio, nostra est instructio, sa-
Furioso non est dandus gladius in tempore furiae, quia seipsum interficeret : ergo cum pejor sit interfectio in anima, non est dandum alicui quantumcumque petat, unde seipsum interficeret in anima : sed indigne accipiens corpus Domini, interficit seipsum, accipiendo : ergo non est dandum a sacerdote : ergo est repellendus.
Item, Aristoteles in V Ethicorum dicit, quod justum legale minus valet, quam justum per naturam : quia justum per naturam considerat quid, cui, quando reddendum : sed legale dicit semper esse reddendum quod suum est. Unde legale praecipit reddi alteri quod suum est quando cumque petit : justum autem per se non reddit, nisi quando ad utilitatem provenire potest : et ideo habens depositum, non reddit petenti, vicinis latronibus qui spoliarent : ergo videtur a simili et hic, licet lex divina praecipiat, quod sacramenta sint danda omnibus, tamen justus sacerdos non debet dare, nisi det ad salutem : sed indignus non sumit ad salutem : ergo sibi dari non debet : et ideo repellendus.
Item, Lex divina etiam praecipit ut non fiat. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque militatis margaritas vestras ante porcos : canes autem et porci sunt peccatores : ergo talibus non est dandum : ergo repellendi sunt.
Item, Quod tibi non vis fieri, numquam facias alicui 3 : sed sacerdos si es-
<--- Page Split --->
set indignus, deberet nolle sibi dari corpus Domini : ergo non debet dare alteri : ergo repellere debet indignum.
Item, Projiciens corpus Domini in latrinam vel in lutum, peccat mortalitter : sed peccator luto vilior est : ergo dans peccatori magis peccat, quam projiciens in lutum : ergo peccator est repellendus.
Item, Cyprianus Episcopus ita scripsit Ebraico Episcopo : « Pro dilectione tua consulendum me existimasti, frater charissime, quid videatur mihi de histrione et mago illo qui apud nos constitutus, adhuc in artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor, non crudiendorum, sed perdendorum puerorum, id quod male didicit, caeteris quoque insinuat : an talibus sacra communio cum caeteris Christianis debeat dari, aut nobiscum debeant communicare? puto nec majestati divinae, nec Evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae tam turpi et infami contagione faederur. » Ergo a simili aliqui repellendi esse videntur.
Item, Ex consilio Carthaginensi : « Scenici atque histrionibus, caeterisque hujusmodi personis, vel apostatis, conversis vel roversis ad Deum, gratia vel reconciliatio non negetur. » Ergo a contrario sensu, si non revertuntur, neque convertuntur tales ad Deum, reconciliatio debet eis negari : ergo debent repelli.
actibus renuntiantes satisfaciant. Alii autem non sunt repellendi, ne prodantur, et ne populus scandalizetur qui ignorat peccata eorum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non Adoljec est simile de peccatore, et furioso : quia furiosus non videt periculum suum, et ideo nihil habet retrahens ab interfectione sui, quando habet gladium : sed peccator usum habet rationis, et videt suum periculum, et potest retrahi si vult.
Ad ALIUD dicendum, quod per se juAd objecstum cavet proximo de periculo ex parte alterius, sed de periculo malae voluntattis non cavet : et ideo vir justus restituit alteri quod suum est, etiam quando scit, quod male expendit, licet non daret quando est inter latrones qui possunt auferre : et ita se habet sacerdos justus ad peccatorem postulantem corpus Domini.
Ad ALIUD dicendum, quod lex divina Ad objecpraecipit, quod sacerdos non det, et sacerdos non dat, sed ille rapit de manibus ejus : praecipue cum sacerdos non sit nisi dispensator. Vel dicatur, quod vis est in eo quod dicit, Nolite, id est, non velitis : etsi quandoque aliud oporteat fieri propter necessitatem scandali : sicut dicitur, Jacobi, v, 12 : Ante omnia, fratres mei, nolite jurare : tamen quandoque jurare necesse est propter malitiam incredulitatis.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod peccator duplex est, scilicet notorius, et occultus : occultus non debet repelli, notorius autem perseverans in peccato debet repelli. Est autem notorius duplex, scilicet per convictionem testium in judicio, sicut adulter convictus et non pœenitens : et notorius per turpe officium vel artem vel contubernium quod exercet, sicut usurarii et publicani per exercitium et officium publicum : et per artem histrio, et magus : et per contubernium turpe, sicut meretrix : tales enim repellendi sunt nisi pœenitentia publica prius prioribus
Ad ALIUD dicendum, quod haec est falAd objecsa, quod sacerdos deberet velle in casu, quod sibi non daretur : imo deberet velle, quod sibi daretur, sed non deberet velle se accipere si daretur : quia dare justum est, accipere autem injustum.
Ad ALIUD dicendum, quod non est siAd objecmile : quia latrina et lutum impossibilitatem habent munditiae ad recipiendum corpus Domini : sed non sic peccator qui in momento potest conteri et effici dignus : et ideo non debet negare : quia posset nocere multum si subtraheret peccatori pœenitenti, et peccator potest converti in momento.
<--- Page Split --->
Ad object. 6 et 7.
Ad aliud et ultimum patet solutio per distinctionem in fine istius solutionis positam.
probabiliter celebranti, quod multi existentes in mortalibus peccatis assistant in Ecclesia : constat autem, quod universalis Ecclesia nihil agit periculosum : non ergo periculosum est videre, sed salubre, ut videtur.
ARTICULUS XVIII.
In habenti peccatum mortale liceat videre corpus Christi, et quomodo ?
Tertio quaeritur, Utrum liceat videre corpus Christi habenti mortale peccatum ?
Videtur enim, quod non : quia
Luc. xviii, 13, laudatur publicanus qui nolebat nec oculos ad caelum levare : ergo multo minus peccator est dignus videre corpus Domini, quod melius et dignius est caelo.
Item, II Paralip. dixit Manasses in Oratione sua : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem caeli, praeter multitudineum iniquitatum mearum : ergo multo minus peccator dignus erit videre corpus Domini.
Item, I Reg. vi, 13 et seq., Bethsamite percussi sunt, quia viderunt arcam Domini, quae tantum figura fuit corporis Domini : ergo multo magis peccator percutietur, indigne respiciens corpus Dominicum.
Item, II Reg. vi, 6 et 7, Oza percussus est, eo quod extendit manum ut teneret arcam, cum tamen calcitrassent boves trahentes illam. Ex hoc videtur, quod etiamsi periclitaretur per casum vel aliquid aliud corpus Domini, quod peccatori non liceret tangere, nec videre.
Sed contra. Sed contra :
Sæpe videmus, quod ostensio boni provocat ab bonum : ergo videtur, quod non debeant prohiberi videre peccatores.
Item, Videmus quod universalis usus Ecclesiæ habet, quod facta consecratione, elevatur hostia, a populo videnda et adoranda : cum tamen constat
Solutio. Dicendum videtur, quod videri potest, et debet : sed non multiplicari respectus propter humilitatem : sed potius viso corpore percutiendo pectus in pænitentia recogitet, quod non sit dignus, quod in conspectu et visu frequenti remaneat tantæ sanctitatis.
Dicendum igitur ad auctoritates duas Ad 1 et 2. quae primo inducuntur, quod laudatur humilitas in illis : et illa laudatur in isto in hoc quod respectum non multiplicat : sed tamen propter admonitionem mortis Christi quae petras scindit, et ex illis suscitat filios Abrahæ, bonum est videre memoriale mortis. Unde non est simile de cœlo, co£quod tale non est memoralie ejus, quod tam efficaciter convertit peccatores.
Ad aliud dicendum, quod Bethsamitæ percussi sunt qui nudam arcam viderunt, quam videre non debuerunt nisi involutam, sicut dicitur, Numer. iv, 6 : unde etiam in Littera innuitur, quod curiositate multi potius respiciebant arcam, quam vocarent sacerdotes qui involverent cam. Hic autem corpus Domini involutum est specie panis et vini : et ideo videri potest.
Ad aliud dicendum, quod ut communiter dicitur, (0za percussus est propter duo : unum, quia pollutus in nocte cum uxore, præsumpsit in mane propior accedere ad currum, et tenere eum volens propior inter cæteros accedere, debuit se digne præparare : vel quando noluit se præparare, debuit dimittere, et alium propius accedere, qui dignior esset. Alia causa erat : quia cum esset Levita, debuit portare arcam propriis huneris, sed ipse permisit eam hoves trahere, et ideo percussus est.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XIX.
An ille qui aliter celebrat quam institutum est a Christo, peccet mortaliter ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 3 : » Indignus est, qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit, etc. »
Quæritur enim, Quis sit ille? Potest enim multipliciter aliter celebrari, aut ex parte materiae, aut ex parte formae. Ex parte materiae : sicut Graeci qui conficiunt in fermentato, cum Dominus consecravit in azymo : vel qui non miscet vino aquam.
Videtur ergo, quod omnis talis peccat mortaliter : vel dicatur, quis sit ille qui aliter celebrat.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod omnia illa consideranda sunt circa materiam et formam, et modum missae et canonis : quae supra determinata sunt : et aliter celebrans ex contemptu, peccat mortaliter, et adeo indignus est, quod gradus sui periculo debet subjacere.
Cum quosdam errores contra celebrationem sacramenti Julius Papa tangat scribens (et ponitur in decreto de consecratione, distinct. II, cap. Cum omne crimen) sic dicens : « Audivimus quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et Apostolicas institutiones, lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare : alios quoque intinctam Eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere : quosdam etiam expressum vinum in sacramento Dominici calicis offerre : alios vero pannum lineum musto intinctum per totum annum reservare, et in tempore sacrificii partem ejus aqua lavare, et sic offerre :
quod quam sit Evangelicae atque Apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini Ecclesiasticae adversum, non difticile ab ipso fonte veritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. »
Quintus error est in celebrandi et sumendi modo, ut parum infra dicetur. Unde Gelasius Papa : « Comperimus, quod quidam, sumpta tantummodo corporis sacri portione, a calice sacrati cruoris abstineant : qui procul dubio (quoniam nescio qua superstitione docentur adstringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur : quia divisio unius ejusdem mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire. »
Alius error tangitur in concilio Toletano XII : « Relatum est nobis quosdam de sacerdotibus non tot vicibus communionis sanctae gratiam sumere, quot sacrificia in uno die videntur offerre : sed si in uno die plurima offerant sacrificia, omnibus se oblationibus a communione suspendunt : et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumunt, etc. Quare ita certum est, quod hi qui sacrificantes non edunt, rei sunt Dominici sacramenti. Quicumque ergo sacerdotum deinceps divini altaris sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab ipsa qua se indecenter privavit gratia communionis, anno uno repulsum se noverit. Nam quale erit sacrificium cui nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur ? »
Alii etiam sunt modi infiniti : sed isti modi sufficiant quia a sanctis Patribus modo sunt tacti.
<--- Page Split --->
pungi : et si compungitur, nocet ei sacerdos subtrahendo cibum salutarem : ergo non debet facere.
ARTICULUS XX.
An existenti in peccato mortali debeat sacerdos dare hostiam consecratam, vel non consecratam?
Deinde quæritur de hoc quod dicit statim post, ibi, E, § 3 : « Vel qui habens mortale peccatum accedit. »
Videtur enim cum sacerdos sit medicus, et sacramentum medicina, quod sacerdos tali quantumcumque desideranti dare non debet : ergo repellere debet eum : quod supra improbatum est 1.
3st. 1. JUXTA hoc ulterius quæritur, Utrum tali melius sit dare hostiam non conseccratam ?
Videtur, quod sic : quia
Sic cavetur ei ne sibi noceat indigna sacramenti communicatio.
Item, Per hoc removetur scand alum : quia populus forte scandalizari posset de hoc quod non communicat.
conira. SED CONTRA :
II Mach. vi, 18 et seq., nolebat Eleazarus simulare etiam propter vitæ amorem : ergo videtur, quod nec hic simulandum est.
Item, Hoc sacramentum est sacramentum veritatis : ergo repugnat omni falsitati : ergo nihil in eo est per falsitatem agendum : sed esset falsitas quædam simulatio talis : ergo non est dandum.
3st. 2. ULTERIUS quæritur, Si sacerdos per se non petentibus talibus possit dare panem benedictum, et non Eucharistiam?
Videtur autem quod non,
Propter jam habitas rationes.
Præterea, Potest in momento com-
Item, Nihil prodest per hoc peccatori, quia ille credit se communicare : ergo ita contemnit non communicans, sicut communicans : ergo non debet ei dare nisi hostiam.
Item, Dominus dedit Judæ Eucharistiam : ergo et dispensator ejus debet dare malis.
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod non omnino simile est de medico et sacerdote : quia sacerdos adjuvant voluntatem hominis quæ libera est ad hoc quod faciat quod in se est : et tunc Deus non negat gratiam : sed medicus adjuvant naturam quæ subjacet necessitati, et quandoque adjuvari non potest, nec redire potest quando vult : et ideo sacerdos dat quod ille vult, ut sic a morte et verecundia retrahatur voluntas, et convertatur ad Dominum : medicus autem non, quia nocivis non adjuvatur natura, sed potius impeditur.
Ad aliud quod juxta hoc quæritur, dicendum quod tali petenti potest dari hostia non consecrata scorsum quidem posita, non corpori Domini intermixta : tamen non sæpe debet fieri, ut puto, ut magis de peccato suo territus citius revertatur.
Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod non est simile de Eleazaro : quia ille rogabatur simulare se comedere illicitum, quod nullus simulare debet : hic autem simulatut licitum, quod etiam præceptum est fieri.
Ad aliud dicendum, quod non est falsitas, sed potius cautela mali quod posset ex scandalo multorum esse : nec etiam est simulatio in sacramenti confectione, sed potius in similitudine usus sacramenti.
<--- Page Split --->
Ad quod est. 2. Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod nullo modo debet hoc sacerdos ex scipso facere, sicut probatum est : sed si rogatur, aliquando acquicsecre potest, et non saepe, sicut dixinus.
tam obnoxii erant servituti. Et ideo peccatum odii fratrum maxime contrariatur communioni. I ad Corinth. xt, 18 : Primum quidem, id est, praecipuum malum, convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, etc.
ARTICULUS XXI.
ARTICULUS XXII.
Quare communicaturus specialiter jubctur dimittere debitoribus suis?
An Magister bene dicat, quod spiritualiter manducat qui innocentiam ad altare portat ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 3 : « Antequam accedas, dimitte debitoribus tuis, etc. »
Quare specialiter facit mentionem de isto peccato in communicando : omne enim peccatum facit indignum si est mortale, ut ante dixi : ergo mentionem generaliter facere deboret de omnibus ut dimitteretur ei.
Deinde quaeritur de hoc quod dici, ibi, E, § 3, in fine : « Spiritualiter manducat, qui innocentiam ad altare portat. »
Secundum hoc enim videtur, quod pauci manducent spiritualiter : quia pauci sunt innocentes, qui non peccaverunt.
Ad hoc videtur dicendum, quod sacrificium quo Christus obtulit seipsum, praecipue fuit propter amorem fraternum. Unde, ad Hebr. 11, 14 et 13 : Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebal mortis imperium, id est, diabolum : et liberaret eos qui timore mortis per to-
SOLUTIO. Dicendum quod intelligitur de innocentia quantum ad immunitatem culpae mortalis, et non de innocentia baptismi : homo enim per pœnitentiam potest esse immunis a culpa : et sic sumitur innocentia a beato Gregorio in quadam quadragesimali Collecta : « Deus innocentiae restitutor et amator, quem nosse vivere, et cui servire regnare est, etc. »
F. Si illud sit sacrificium, etsi saepius immoletur Christus ?
Post haec quaeritur, Si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium vel immolatio : et si Christus quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit ? Ad hoc breviter dici potest, illud quod offertur et consecratur a sacerdote vocari sacrificium et oblationem : quia memoria
<--- Page Split --->
est et repraesentatio veri sacrificii et sanctae immolationis factae in ara crucis. Et semel Christus mortuus in cruce est, ibique immolatus est in semetipso '. Quotidie autem immolatur in sacramento, quia in sacramento recordatio fit illius quod factum est semel. Unde Augustinus 2 : Certum habemus quia Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, etc. 1, tamen ne obliviscamur quod semel factum est, in memoria nostra omni anno fit, scilicet quoties pascha celebratur. Numquid toties Christus occiditur ? sed tantum anniversaria recordatio repraesentat quod olim factum est: et sic nos facit moveri, tanquam videamus Dominum in cruce. Item, Semel immolatus Christus in semetipso, et tamen quotidie immolatur in sacramento 4. Quod sic intelligendum, quia in manifestatione corporis et distinctione membrorum semel tantum in cruce pependit, offerens se Deo patri hostiam redemptionis efficacem, eorum scilicet quos praedestinavit. Item, Ambrosius: In Christo semel oblata est hostia ad salutem potens: quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Et si quotidie offeramus, ad recordationem ejus mortis fit: et una est hostia, non multae. Quomodo una, et non multae ? quia semel immolatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius: idipsum, et semper idipsum offertur: proinde hoc idem est sacrificium, alioquin dicetur, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi: non, sed unus ubique est Christus: et hic plenus existens, et illic plenus: sicut quod ubique offertur, unum est corpus, ita et unum sacrificium. Christus hostiam obtulit: ipsam offerimus et nunc: sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii. Nec causa suae infirmitatis repetitur, quia perficit hominem: sed nostrae, quia quotidie peccamus 4. Ex his colligitur esse sacrificium et dici, quod agitur in altari: et Christum semel oblatum, et quotidie offerri: sed aliter tunc, aliter nunc. Et etiam quae sit virtus hujus sacramenti ostenditur: remisso scilicet peccatorum venialium, et perfectio virtutis.
<--- Page Split --->
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS XXIII.
« Post hæc quæritur, Si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium vel immolatio ? »
Hæc est ultima pars hujus tractatus de Eucharistia, in qua agitur de ipsa ex parte consecrantis eam : et hoc est ex parte causæ efficientis vel quasi efficientis.
Et dividitur in"duas partes : in quarum prima agitur de actu sacerdotis quem facit in conficiendo. In secunda, agitur de his qua» hoc sacramentum requirit in consecrando, sicut ordinem, et vitam, et intentionem : et incipit ibi, H, « Solet autem quaeri, Utrum pravi sacerdotes, etc. »
Adhuc autem prima habet quaestiones quatuor, quarum tamen duae simul tanguntur et determinantur in libro, scilicet quo nomine vocetur actus sacerdotis, et utrum Christus semel vel saepius immoletur ? et de solutione harum est capitulum primum.
Secunda quaestio est de institutione hujus sacramenti : et de hoc est capitulum secundum, quod ibi incipit ibi, G, § 1 : « Institutum est enim hoc sacramentum, etc. »
Tertio quaestio est, Utrum quotidie vel raro celebrandum et communicandum sit ? et de hoc est tertium capitulum quod incipit ibi, G, § 2 : « Siautem quaratur, Utrum quotidie communicandum sit, etc. »
An Christus immolatur in omni sacrificio ?
Incidit autem quaestio circa primum. Videtur, quod non dicatur Christus quotidie sacrificari et immolari propter repraesentationem praeteritorum :
Eadem enim ratio est de crucifixione et morte, quae est de sacrificio et immolatione : ergo si dicatur immolari, quia fit repraesentatio immolationis factae, dicetur crucifixi et tradi, quia fit representatio crucifixionis et occisionis factae : quod falsum est.
Item, Non sequitur, istius occisio repraesentatur : ergo iste occiditur : ergo nec hic sequi videtur, immolatio vel sacrificium repraesentatur : ergo immolatur vel occiditur.
Item, Videtur quod fieri hoc non debeat : quia hoc quod est occasio hæresis, ab Ecclesia fieri non debet : sed repraesentatio mortis significat mortalem, cum tamen dicat Apostolus, quia Christus resurrexit a mortuis, et jam non moritur 1 : ergo fieri non debet.
Item, In sacramento nulli facienda est injuria : sed Christus semel oblatus, hominum peccata tulit sufficienter, prout dicit Apostolus 2 : ergo injuria fit ei si tota die offertur pro peccatis.
ULTERIUS quaeritur, Quare dicatur immolatio vel sacrificium ?
Ad hoc dicendum, quod Christus omni die verissime immolatur, cum sacrificium offertur Deo Patri : immolatio enim dicit actum oblationis ex parte rei obla
4 Ad Roman. vi, 9 : Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, etc.
2 Ad Hebr. ix, 27 : Christus semel oblatus est a multorum exhatienda peccata.
<--- Page Split --->
tæ, et sacrificium dicit eundem actum ex parte effectus : unde cum ex parte rei oblata semper maneat oblatio pro nobis oblata et offerenda, semper immolamus et semper sacrificamus. Non est autem ita de crucifixione : hæc enim dicit non actum rei oblata, sed potius actum iniquum Judæorum vel passionem, prout est ab eis illata : sic autem non fuitieranda : et ideo non est simile. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod immolatio nostra non tantum est repræsentatio, sed immolatio vera, id est, rei immolatae oblatio per manus sacerdorum : unde duo dicit, scilicet rem occisam, et oblationem : quia immolatio proprie est oblatio occisi ad cultum Dei : et quoad oblationem non est repræsentatio tantum, sed verus actus offerendi. Sic autem non est de occisione et crucifixione.
Ad aliud dicendum, quod non est hic occasio hæresis : sed csset si notaretur iterari occisio : et hoc dictum est quia non notatur.
Ad aliud dicendum, quod non fit injuria : quia eadem res semper offertur, et sub uno effectu : sed si quæreretur alia res ad occisionem et redemptionem, tunc morti Christi fieret injuria.
Ad ultimum dicendum, quod nomen ipsum quod est immolatio, dicitur ab instrumentis, ubi occidebatur pecus quod offerebatur : occidebatur enim super magnum lapidem ad modum molaris rotundum, et partes occisi super eum ponebantur : et loco illius modo utimur altari : sed secundum significationem propriam sonat actum oblationis ex parte rei oblatae et occisa : sacrificatio autem seu sacrificium dicit eumdem ex parte effectus.
ARTICULUS XXIV.
An Christus quotidie immoletur in sacramento ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, F, post principium : « Quotidie autem immolatur in sacramento, etc. »
Instantia enim hujus videtur esse in Parascove : quia tunc non consecratur.
ULTERIUS quæritur, quare illo die non consecratur ?
ULTERIUS adhuc quæritur, Quare sanguis a die cœnæ usque in diem Parascves non reservatur, sicut corpus ?
SOLUTIO. Dicendum, quod quotidie immolatur, licet non quotidie conficiatur : quia etiam in Parascove immolatio fit absque consecratione.
Ad aliud dicendum, quod instituit Ecclesia, quia illo die Christus vere seipsum obtulit in cruce : et ideo noluit Ecclesia ut immolaretur in sacramento, ut populus circa veram oblationem, ablata sacramentali quæ sub velamine est, magis afficeretur.
Ad aliud dicendum, quod nulla causa Ad quest. 2. est quam quidam dicunt, quod hostiæ consecratae intentione vinum in Parasceve convertatur in sanguinem : quia secundum hoc alicui sacerdoti intingenti corpus Christi in vino, et postea sumenti utrumque, scilicet corpus et vinum, iterum eodem die liceret celebrare : quod falsum est, cum sit pransus.
Item, Vinum non fit sacramentum nisi accedente verbo : si autem verum esset quod isti dicunt, efficeretur sacramentum sine forma sacramenti. Unde di-
<--- Page Split --->
cendum, quod sanguis non reservatur propter periculum effusionis, quia effundi posset : et iterum quia non potest reponi de vase in vas nisi aliquid adhaereat vasi de humore : et ideo Ecclesia statuit non reservandum esse.
Deinde notandum est circa hoc quod dicit, ibi, F, sub medio : « Quoties pascha celebratur, etc., » quod pascha dicitur multipliciter.
Quandoque enim dicitur panes azymi, qui tunc comedebantur. Joan. xvii, 28 : Ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha.
Item, Dicitur Christus immolatus. I ad Corinth. v, 7 : Etenim pascha nostrum immolatus est Christus.
Item, Agnus paschalis qui tunc comedebatur. Matth. xxvi, 17 : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
Item, Tempus illud quando celebratur. Joan. xiii, 1 : Ante diem festum Pascha, etc.
Item, Ccena quam comedebant in vespera. Matth. xxvi, 2 : Scitis quia post biduum Pascha fiet. Unde versus :
Trinitate sic dicens : « Cur gradum quemdam atque ordinem consummanda veritatis exposuit, nisi ut ille in Patre per naturam divinitatis, nos e contra in eo per corporalem nativitatem ejus : et ille rursus in nobis per sacramentorum mysterium crederetur : ac si perfectamediatoris unitas doceret, ut nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis : et ita ad unitatem perficiendam cum qua in eo naturaliter per nativitatem inest, nos quoque natura in eo inessemus, ipso Christo naturaliter in nobis permanente. Quod autem in nobis naturaliter haec unitas sit, ipse ita testatus est, dicens : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo 1. »
Quarta causa,est ut habeamus memoriam passionis : et haec tangitur, I ad Corinth. xi, 24 : Hoc facite in meam commemorationem.
Quinta est, ut Judæi conversi agno vero loco typici utantur, quem esurient, sicut dicit Psalmus lvni, 7 : Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuitbunt civitatem.
Est azymum pascha, Jesus, agnus, vespera, [ccena.
ARTICULUS XXV.
Deinde notandum est super hoc quod dicit, ibi, F, post medium : Nonne per singulos dies offerimus, etc. »
An sacramentum Eucharistiae valeat contra venialia peccata ?
Innocentius enim dicit, quod quinque de causis haec fit immolatio.
Prima est, quia quotidie peccamus : et ideo oportet paratam esse medicinam : et haec tangitur in Littera.
Secunda est, ut lignum vitæ semper sit in medio paradisi.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, circa finem : « Nec causa suæ infirmitatis repetitur, etc. »
Ex hoc enim quod hic dicitur, videtur quod hoc sacramentum valeat contra venialia : videtur autem, quod etiam contra mortalia valeat : quia
Tertia est, ut nobis uniatur Christus sacramentalter, et nos ei spiritualiter. Et hanc tangit Hilarius in libro VIII de
- Dicitur in Collecta beati Gregorii quae pro vivis et mortuis in communi dicitur : « Sit ablutio scelerum, sit forti-
<--- Page Split --->
tudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum, sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. » Ex prima parte accipitur, quod valet contra mortalia : quia scelera non nisi mortalia dicuntur. Ex parte vero ultima accipitur quod æqualiter valet contra venialia et contra mortalia.
Item, Supra habitum est in eodem capitulo, quod est repræsentatio mortis Christi et oblationis : sed illa fuit contra mortalia et venialia : ergo hoc sacramentum contra utraque peccatorum genera ordinatur.
Item, De consecratione, distinct. II, Julius Papa dicit : « Cum crimen omne atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de cætero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur ? » Ergo videtur, quod istud sacrificium valeat ad omnis delicti expiationem.
Item, Istud vocatur sacramentum sacramentorum, et maximum sacramentum : ergo majorem habet effectum quam alia quae non sunt tam digna sacramenta : sed baptismus et pœnitentia valent contra mortale : ergo multo magis et istud.
Item, Actus hominis gratia informatus, minus valet quam actus Christi, qui plenus est gratia : sed actus hominis gratia informatus sufficit delere mortale,sicut patet in dolore pœnitentiae : ergo multo magis actus Christi : et ille repræsentatur in communione : ergo valet contra mortalia.
Sed contra videtur, quod non valet contra venialia.
- Sacramentum enim valet ad effectum suum proprium inducendum : sed non est ejus proprius effectus deletio venialium : ergo non inducit illum. Probatio minoris : Quidquid est contra quod multa ordinantur, nullum eorum erit proprium destructivum illius, nisi omnia
illa sint unum in ratione, vel unum reducatur ad aliud : sed contra veniale multa ordinantur, sicut aqua benedicta, benedictio pontificalis, et hujusmodi : et non habent omnia haec unam rationem, nec reducitur unum ad aliud : ergo nullum eorum est proprium destructivum peccati venialis.
Item, Sit quod aliquis accedat cum duobus vel tribus venialibus : aut valet ad omnium remissionem, aut non. Et non potest dici, quod non valeat ad omnium remissionem, quia eadem est ratio de uno et de alio : ergo si valet ad remissionem unius, valet ad remissionem omnium. Si autem hoc detur : tunc aliquis in hac vita potest vivere sine peccatis, quod est contra Augustinum dicentem, quod hoc non potest fieri, et est scriptum supra 1.
Item, Cum purgatio talis sit effectus hujus sacramenti : et omnia talia remedia frequenter debeant iterari : videtur, quod secundum hoc uno die deberet pluries communicari, vel plures missæ celebrari, quod falsum est.
Item quod non valet contra mortale, sic videtur probari : quia aut accedit cum mortali, aut non. Si sic : ergo judicium sibi manducat et bibit. Si non : ergo non remittitur sibi mortale.
Item, In cœna Christi valuit omnibus præter eum qui accessit cum mortali, scilicet Judam, de quo dicitur, Joan. xiii, 27. quod post buccellam, introivit in eum Satanas : ergo similiter fit adhuc: ergo non remittitur mortale peccatum in perceptione hujus sacramenti.
Solutio. Sicut supra dictum est in questione de distinctione sacramentorum, 2 Eucharistia nec contra mortale nec contra veniale ordinatur, sicut ad proprium effectum, sed potius contra debilitatem quae procedit ex deperditione spiritualitatis : quae deperditio spiritualitatis contingit tam ex originali quam actuali
<--- Page Split --->
peccato. Sed quod hic dicit Ambrosius, et Magister in fine capituli concludit, intelligitur de effectu consequentia, et communi huic sacramento et aliis quibusdam remediis peccati: cum enim per spiritualem cibum restituitur robur spiritus, tunc excludit venialium frequentiam: et ex fervore devotionis deletur veniale quod inest, et etiam reatus penea peccati mortalis, quod per pcnientiam factum est veniale. Et hoc modo intelliguntur verba Sanctorum inducta.
tio, secundo baptismus, tertio Eucharistia,et quarto matrimonium dignius dicitur : et ideo non sequitur si majus est in genere, quod majorem gratiam conferat contra peccatum, quod est esse majus secundum quemdam modum majoritatis sacramentorum. Et est ibi fallacia consequentis.
Ad aliud dicendum, quod actus Dei qui est dolor satisfactivus pro peccatis nostris, non est per veritatem in sacramento, sed per repraesentationem solum: et ideo illa objectio non valet.
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod ablutio est scelerum, quantum ad reliquias remanentes, et debitum penea.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo quo dictum est, valet contra omne peccatum, sed proprie restaurat robur spiritus deperditi ex peccato et penea peccati.
Ad aliud dicendum, quod mors Christi multa habuit, quae non habet in se, nisi per repraesentationem sacramentum : habuit enim positionem animae secundum veritatem, et peneam pro omnibus satisfacientem sufficienter, licet non efficienter : et hoc non habet in se sacramentum per veritatem : quia Christus modo non moritur, nec peneam passionis patitur : et ideo non sequitur, quod sacramentum sicut passio valeat contra omne peccatum, sed quod repraesentatur in ipso remissio omnis peccati sufficienter, non efficienter.
Ad aliud dicendum, quod multis modis sicut etiam supra tactum est, et de Confirmatione habitum est, dicitur unum sacramentum majus alio : quia vel a majori datur : vel majoris gratiae collativum : vel quia dignior est res contenta : vel dignioris rei non contentae significativum. Et primo quidem modo confirma-
Ad id quod objicitur, quod non valet Ad 1. contra venialia, bene videtur esse concedendum per eum modum quo procedit prima objectio. Sed secunda non valet : quia ex consequentii delet venialia : et ideo si aliquis consequitur remissionem venialium omnium, quod bene credo quod saepe contingit : tamen verbum Augustini et Joannis Evangeliste manet verum : quia non diu potest manere in tali statu, manente concupiscentia in carne.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi vaAdou leat contra venialia, non sequitur quod frequenter debeat iterari : quia cum sit sacramentum dignissimum quantum ad rem contentam, exigit magnam praeparationem ante faciendam, quae non potest saepe fieri : tamen commendatur propter hoc omni die communicans, ut dicitur in Littera, dummodo digne communicet : quae dignitas causatur ex praeparatione praecedenti.
Ad aliud dicendum, quod non est acceAdoudendum cum mortali peccato : sed tamen contra mortale valet, non ex parte culpae, sed penea, ut dictum est.
Et per hoc etiam patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->
Institutum est enim hoc sacramentum duabus de causis. In augmentum virtutis, scilicet charitatis, et in medicinam quotidianae infirmitatis. Unde Ambrosius : Si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco : debeo semper habere medicinam 4. Item, Augustinus : Iteratur quotidie haec oblatio, licet Christus semel sit passus : quia quotidie peccamus peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest. Et quia quotidie labimur, quotidie Christus mystice immolatur pro nobis. Dedit enim nobis hoc sacramentum salutis, ut quia nos quotidie peccamus, et ille jam mori non potest, per hoc sacramentum remissionem consequamur. Quotidie comeditur ipse et bibitur in veritate, sed integer et vivus manet 5. Item, Mysterium fidei dicitur : quia credere debes, quod ibi salus nostra consistat 3.
Si autem quaeratur, Utrum quotidie communicandum sit? Audi quid inde tradit Augustinus : Quotidie, inquit, Eucharistiam accipere, nec laudo, nec vitupero : omnibus tamen Dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiae perceptione, quam purificari. Et licet quis peccato mordeatur, si peccandi tamen de caetero non habeat voluntatem, et satisfaciat lacrymis et orationibus, accedat securus : sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non gravant 4. Si non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, nisi forte quis criminalibus impediatur : in Pascha scilicet, et Pentecoste, et in Natali. Omnes ergo communicent, qui noluerint carere ecclesiasticis liminibus 5.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXVI.
An sacramentum Eucharistiae congruo tempore sit institutum a Christo post cenam ?
ccenam, vel sine cena offerre seipsum. 5. Item, Cum Christus recepit circumcisionem, non statim ad circumcisionem continuavit baptismum, sed diu post. Cum igitur similiter se habeant ad invicem agnus typicus et verus, sicut circumcisio et baptismus, videtur quod non statim post agnum typicum debuit institui immolatio agni veri, sed diu post: et hoc non est factum.
Deinde quaeritur de hoc quod tertio quaeritur : et tangitur ibi, G, « Institutum est enim hoc sacramentum duabus de causis, etc. »
Cum enim alia sacramenta saepius instituta sint, sicut baptismus cum dictum est:Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. 1 : et in baptismo Salvatoris,ut supra determinatum est in questionibus de baptismo Salvatoris, et istud sacramentum sit sacramentum sacramentorum, videtur et istud saepius debere esse institutum.
Item, Baptismus institutus est post passionem quantum ad formam : Eucharistiae vero effectus est incorporatio qua fideles incorporantur Christo, quae fit per innovationem, cujus exemplum est resurrectio : ergo etiam deberet institutum esse post resurrectionem.
Item, Innocentius, sicut supra notavimus 2, unam causam ponit Eucharistiae, ut lignum vitae sit in medio paradisi : lignum autem vitae panis Angelorum est, et hoc est per gloriam beatitudinis quae post resurrectionem est ostensa : ergo videtur, quod post resurrectionem debuit institutum fuisse.
Ulterius videtur, quod ante cenam institui debuit : agnus enim paschalis sumi non debuit ab agno, sed potius ab his qui redimebantur per sanguinem agni : ergo videtur, quod Christus, qui verus agnus est, non debuit prius comedere agnum typicum, sed potius ante
ULTERIUS quaeritur de causa institutio. nis, quam Magister tangit in Littera, scilicet quae est augmentum virtutis : de alia enim causa quam tangit in Littera, ante habitum est.
Ejusdem enim est augere virtutem et conferre : sed baptismi est conferre virtutem : ergo et baptismi est augere : ergo haec non est propria causa institutionis Eucharistiae. Quod autem prima sit vera, patet per virtutem consuetudinalem quae generatur ab actibus et augetur ab eisdem, et sic est de aliis rebus in natura.
Item, Supra in tractatu de baptismo 3, dicitur, quod virtutes in baptismo augentur : ergo patet, quod non est proprius effectus Eucharistiae.
Item, Supra in principio hujus notulae super hunc quartum Sententiarum, saepius probatum est, quod omne sacramentum est contra peccatum et contra vulnus peccati, et in hoc differt gratia sacramentalis a gratia quae est in donis et virtutibus : ergo secundum hoc nullius sacramenti proprius effectus erit augere virtutem : ergo nec istius : ergo et ista causa quam tangit in Littera, nulla esse videtur.
Si dicatur, quod non auget virtutes in genere, sed quamdam auget virtutem, scilicet charitatem. CONTRA : Charitas augetur, gratia aucta per bona opera : quia dicit Augustinus, quod « charitas datur ut nutriatur, et nutrita augeatur, et au-
<--- Page Split --->
cta perficiatur : » cum autem hoc facere sit gratiae et bonae vitae, non erit proprius effectus hujus sacramenti.
Item, Nihil augetur nisi per id quod unitum sibi simile est in specie, ut caro hominis per id quod fit caro hominis, et sic de aliis : sed supra probatum est, quod gratia sacramentalis et gratia virtutum non sunt unius speciei : ergo una non auget aliam : ergo falsum est quod dicitur in Littera, ut videtur.
sub cineribus coopertus, id est, exprobrationibus occidentium, et sputis, et flagellis, et etiam ideo frequentius iteratur figura crucis in consecratione, quod non fiet quando aperta rerum veritate accipietur.
Ad aliud dicendum, quod Christus Novum Testamentum in sacrificiis utriusque continuavit Veteri, sumendo prius agnum paschalem, et postea dando suum corpus : et ideo debuit institui post ccenam, quod verum est : Christus ergo agnum paschalem sumpsit, et non fecit ut ostenderet se indigere liberatione, sed in omnibus tenendo legem, ostendit legem non esse profanam, sicut idololatriam, et a Deo esse datam : et in veritatem Novi Testamenti esse convertendam. Objectio autem illa procedit ac si agnus a nullo comederetur, nisi hoc fine quod liberaretur per ipsum ab Angelo externinatore.
Ad aliud dicendum, quod ad baptisAd 5. mum multipliciter oportuit homines induci, tum quia est sacramentum necessitatis, tum quia est generale sacramentum, tum etiam quia est janua sacramentorum : et bene et congrue isto introducto, omnia alia sunt introducta : et ideo oportuit diu post circumcisionem susceptam exspectare : sed non sic est in Eucharistia : sed statim continuari debuit Novum ad Vetus, consummato Veteri per passionem Christi.
Ad 10 autem quod ulterius quaeritur de Ad quæst. causa quam tangit Magister in Littera, dicendum quod sacramentum corporis Christi multipliciter potest ostendi, secundum quod ipsum multa in se habet.
Potest enim attendi quantum ad suam rem principalem quam continet et causat ex parte suscipientis quantum in se est : et sic proprie est sacramentum novae legis, specialis gratiae collativum, quae est ordinata contra infirmitatem quotidia-
Solutio. Dicendum videtur ad hoc, quod instituta est Eucharistia, ut hic dicitur, a Deo ad medicinam quotidianae infirmitatis, quae causatur ex deperdito robore abstinentia spiritualis cibi, ut saepius dictum est, et non debuit institui nisi post ccenam ante passionem, quia non nisi a passione trahit effectum, et est repræsentatio ipsius passionis: et ideo tamquam memoriale arctius memoriae commendandum, ultimo institui debuit, ut infra in Littera dicetur.
Ad 1. Ad 10 autem quod primo objicitur, dicendum quod in baptismo multa fuerunt, et penes illa multa varias habuit institutiones, ut supra in quaestionibus de baptismo dictum est 1 : sed non sic est in Eucharistia, quae tota gratiae est, et ideo non nisi prope ostensionem maximae gratiae debuit ostendi.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod baptismus est sacramentum necessitatis ad quod multis modis oportuit assuefacere homines : et ideo ante Christum inducebatur a Joanne, et postea a Christo multis modis instituebatur, et post resurrectionem habuit complementum formae : sed Eucharistia est repræsentatio immolationis factae in passione, et ideo non debuit post, sed ante institui : licet enim innovet, hoc est effectus ejus consequens, et non proprius, ut habitum est.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod lignum vitae est panis Angelorum : tamen secundum quod sub sacramento accipitur, panis est
<--- Page Split --->
nam, quae est ex debilitate roboris spiritualis, ut dictum est.
Potest et attendi non in quantum est sacramentum, sed in quantum est representatio eorum quae facta sunt circa mortem Christi : et sic est sacramentum amoris, quia ibi Jesus circa nos majorem amorem ostendit, et sic nostrum amorem ad se excitavit et emit. Unde Bernardus : « Supra omnia te mihi reddit amabilem, bone Jesu, calix quem bibisti opus redemptionis nostrae. » Item, Bernardus : « Multum difficultatis assumpsit quo te multae dilectionis 'debitorem constitueret, admoneretque ad gratiarum actiones difficultas redemptionis, quem minus devotum effecerat facilitas conditionis. » Et hoc modo loquitur Magister hic. Unde hic non est proprius effectus sacramenti in quantum sacramentum est ex re operata in sacramento, sed potius in quantum est repre sentatio passionis Christi, nostram sibi ementis charitatem.
Potest etiam considerari, in quantum habet pro re eum qui est causa et auctor omnis gratiae, et de cujus plenitudine nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia 1 : et sic non confert tantum augmentum charitatis, sed etiam omnium virtutum.
Et per hoc patet solutio ad primum : quia nihil prohibet plures causas secundarias esse ejusdem effectus, licet una sit per se secundum unum modum causalitatis. Unde baptismus dat augmentum virtutum, per hoc quod est majoris gratiae principium : Eucharistia autem per hoc quod est excitativum ad majorem devotionem et amorem ex memoria passionis Christi.
Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad aliud dicendum, quod in veritate sacramentalis gratia differt a gratia virtutum et donorum, et non auget eam per essentialem unionem cum illa, sed po-
tius per occasionem, scilicet quia excitat ad devotionem, qua habita, confertur frequenter major gratia in habitu, semper autem in actu.
Ad aliud dicendum, quod augmentum charitatis per modum meriti multis attribui potest, omnibus videlicet quae faciunt mereri : sed tamen essentialiter non augetur nisi a Deo per gratiae appositionem vel assimilationem suae bonitatis, sicut determinari habet in quaestione de augmento virtutum.
ARTICULUS XXVII.
An quotidie sit communicandum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2 : « Si autem quaeritur, Utrum quotidie communicandum sit, etc. »
Haec est autem quarta quaestio in principio hujus distinctionis taca.
Videtur enim Augustinus male dicere : « Nec laudo, nec vitupero. » Aut enim loquitur de malis, aut de bonis. Si de malis : tunc erit vituperabile. Si autem de bonis : tunc videtur esse laudabile : laudabile enim est bonum bene facere : et quanto saepius facit, tanto est laudabilior : sed optimum vel de optimis est dicere missas et communicare : ergo quanto saepius id facit aliquis, tanto magis est laudandus : ergo male dicit Augustinus.
Item, Stultus est ægrotus qui habet medicinam paratam, et non iterat eam toties quoties redit morbus : sed morbus venialium semper redit : ergo stultus est qui non sæpe sumit medicinam : ergo vituperabilis, quia omnis stultus in eo quod talis, vituperabilis est : ergo iterum male dicere videtur Augustinus.
Item, Sacrificium Deo offerre,
<--- Page Split --->
semper fuit bonum, et erit bonum : ergo optimum sacrificium Deo offerre, est optimum : ergo saepissime offerendum : ergo laudabile est, quod quotidie immoletur et accipiatur Christus, quia ipse est optimum sacrificium.
Item, Manna quod pluit Deus de cœelo, quotidie praterquam in die sabbati colligebatur 1 : ergo videtur etiam, quod id quod significabat manna, omni die ante quietem perpetue vitae sit colligendum et edendum : hoc autem est corpus Christi : ergo laudabile est, quod quotidie fiat.
Item, In veteri lege juge sacrificium significabat istud sacrificium : et illud quotidie bis fiebat 2 : ergo videtur etiam, quod istud saepius iterandum sit : et quanto saepius, tanto melius.
id contra.
Dicit Gregorius, quod « bonarum mentium est ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est : » ergo multo magis bonae mentis est suam agnoscere indignitatem : constat autem, quod nullus sufficienter dignus sit : ergo bonae mentis est agnoscere se indignam, et removere se a communione.
Item, In veteri lege non omnis populus intrabat Sancta sanctorum, sed solus pontifex, et semel in anno, et cum multo vestium ornatu, et incenso, et sanguine 3 : constat autem, quod fuerunt significationes istorum quae modo geruntur : videtur ergo adhuc non omnibus, et non semper, sed quandoque ordinatis hominibus cum incenso orationum, et sanguine, scilicet memoria passionis esse communicandum : cum igitur ita non possunt praeparari saepe, non saepe erit communicandum.
Et hoc patet in decreto de consecratione, dist. II, cap. Quotidie, ubi verba quae hic deficiunt, supplentur sic : « Si dixerit quispiam non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius autem affirmat quotidie, faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Nec enim litigaverunt inter se, aut quisquam eorum alteri se praeposuit, Zacheus, et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domum suam suscepit Dominum 4 : alter dicit, Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum 5 : ambo Salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo : ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc valet, quod manna secundum propriam voluntatem in ore cujusque sapiebat 6. » Ex his accipitur, quod ratione diversarum virtutum, scilicet humilitatis recognoscentis propriam infirmitatem, et charitatis cupientis se Deo conjungere, ambo sunt laudabiles. Discretio autem quae auriga virtutum est,temperat utrasque : et medium semper laudabilius est extremis.
DICENDUM igitur ad primum, quod de bonis loquitur Augustinus : et licet sit idoneus, tamen sua reputatione non est satis idoneus : et quia in hoc honorat Deum recognoscendo excellentiam corporis sui cui nihil satis dignum est, convertitur ei hoc ipsum in laudem et meritum.
Ad aliud dicendum, quod stultus nec sacramentaliter, nec spiritualiter manducat. Unde ipse abstinens sacramentaliter ad tempus propter humilitatem, non est stultus, quia spiritualiter non abstinet : et ideo non tenet illa objectio.
Ad aliud dicendum, quod multi actus in se boni sunt, et tamen propter nostram fragilitatem ad illos actus compa-
Solutio. Solutio. Dicendum, quod causa dicti Augustini procedunt verba objectionum.
4 Cf. Luc. XIX, 6, 5 Matth. VII, 8. 6 Sapient. XVI, 26 et 24.
<--- Page Split --->
ratam, nobis efficiuntur mali vel incauti, sicut jurare. Dicere enim verum bonum est, et advocare testem Dei veritatem bonum est : tamen propter nostram scientiam quae semper dubio permixta est, vitandum est nobis jurare : et ita dicendum videtur hic de communione : quia licet in se optima sit, tamen quia multae sunt aversiones nostrae et inidoneitates, quandoque nobis tutum est abstinere propter humilitatem.
habuimus : « Si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco : debeo semper habere medicinam. »
Item, Hilarius Episcopus : « Si non sint tanta peccata ut excommunicetur quis, non debet se a medicina corporis Domini separare : » ergo videtur, quod quotidie sit communicandum.
Item, Ex concilio Martini Papae : « Si quis intrat in Ecclesiam Dei, et sacras Scripturas audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae : istum talem projiciendum de Ecclesia Catholica esse decernimus, donec pcnientiam agat, et ostendat fructum pcnientiae suae : ut possit communione percepta indulgentiam promereri. » Ergo videtur quod sapius communicandum sit.
Item, Hoc videtur a simili corporalis cibi, quem quotidie accipimus : cum ergo non in solo pane vivat homo '1, sed magis in spirituali pane, videtur quod quotidie iste cibus sit accipiendus.
Item, Super illud Matthæi, vi, 11 : Panem nostrum supersubstantialem 2, etc., dicit una Glossa, « Eucharistiam. »
Ergo ipsa est panis quotidianus : ergo quotidie sumendus : non igitur tantum tribus vicibus in anno.
ARTICULUS XXVIII.
ULTERIUS videtur, quod ad minus quatuor vicibus sit communicandum in anno.
An ter in anno sit communicandum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2, circa finem : « Si non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, etc. » Hoc enim est decretum Fabiani Papæ, sicut dicitur ibi, de consecratione, dist.II.
Videtur autem sæpius esse communicandum : quia
Dicit Ambrosius, sicut in Littera
Dicit enim Soter Papa : « In Cena Domini a quibusdam perceptio Eucharistiae negligitur : quæ quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus (exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est) percipienda sit, Ecclesiasticus usus demonstrat : cum etiam pænitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis Domini sacramenta reconci-
<--- Page Split --->
lientur. » Ergo in Ccena communicandum est ad minus.
Item, Dominus tunc instituit, et discipulos tunc communicavit: ergo cum sua actio nostra sit instructio, videtur quod tota Ecclesia tunc debeat communicare.
Item, In religionibus quibusdam observatur in tantum ut illa die nullus subditorum celebret, sed omnes communicent de manu superioris, quemadmodum discipuli de manu Domini : ergo vipertur, quod hic usus omnibus sit æmulandus.
ULTERIUS quæritur hic, Quæ pœna sit non communicantis secundum statuta canonum ?
Videtur, quod ejiciendus sit extra Ecclesiam, eo quod
Dicitur, Joan. vi, 57 : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ergo in illo. Ergo a contrario sensu, Qui non manducat, etc., non manet in Christo : in Christo autem manere est in corpore mystico manere : cum ergo ille talis a corpore mystico se abjiciat, etiam ab Ecclesia abjiciendus esse videtur.
Item, Hoc sacramentum nomen proprium habet a quo tota Ecclesia sibi comparticipat, scilicet communionem : ergo qui se privat communione, nihil debet habere de communitate vel de communicatione : ergo ab ipsa communicate et communicatione est præcidendus : ergo excommunicandus.
Item, Hoc videtur ex concilio Toletano, in decreto de consecratione, dist. II : « Hi qui intrant in Ecclesiam Dei, et deprehenduntur numquam communicare, admoneantur quod si non communicent, ad pœnitentiam accedant, id est, si excommunicati sunt, satisfaciant : si communicant, id est, si non excommunicati sunt, non semper abstineant : si non fecerint, abstineant, id est, excommunicentur. »
In concilio Elibertano : « Omnis homo ante sacram communionem a propria debet abstinere uxore tribus aut quatuor aut sex diebus : nec inter Catholicos connumerabitur, qui in istis videlicet temporibus, Pascha, Pentecoste, et Natali Domini non communicaverit. » Ex his videtur, quod non communicans sit excommunicandus.
ULTERIUS quæritur, Quare his tribus temporibus communicandum institurunt Patres, potius quam aliis ?
Quia cum hoc sacramentum non sit nisi memoriale passionis, videtur quod solum in die Passionis sit communicandum fidelibus, et ad minus in Pascha.
Item, In Pentecoste nullo modo videtur : quia tunc tota carnalitas conversa est ad spiritum : et subtrahebatur Apostolis a corde præsentia carnis, ut locum haberet præsentia deitatis : ergo videtur, quod tunc non sit communicandum carni et sanguini Christi : quia sicut ipse dicit : Spiritus est qui vivifcat : caro non prodest quidquam 1.
Item, In Veteri Testamento legitur in Exodo, xni, 10, quod si aliquis immundus fuit mense primo, quod celebraret Pascha mense secundo. Ergo videtur, quod etiam sancti Patres in Novo Testamento remedium super hoc debeant providere, si aliquis his temporibus præparatus non esset, quod alio tempore communicaret.
Item, Levit. xxiii, passim, legitur quod omnia ista tria festa celebrantur per octo dies, et singulis diebus fiebant sacrificia, et populus edebat coram Domino : ergo videtur, quod etiam sit faciendum in Novo, et multo plus : quia Novum Testamentum est octavarum, cum vetus fuit hebdomadarum : ergo per octo dies in quolibet festo communicandum est, ut videtur.
Item, Cum duo istorum temporum
<--- Page Split --->
habeant respondentiam in Veteri Testamento, scilicet Pascha et Pentecoste, in quibus populus edebat coram Domino : quare tertium, scilicet Natale, non habet correspondens aliquod : in Januario enim non convenit populus coram Domino, sed in Septembri, et tunc nos non communicamus.
Item, Cum Patres statuerunt primum, ut in quolibet die dominico, et deinceps ut tribus vicibus per annum populus communicaret, qualiter modo statutum est, ut saltem semel in anno hoc fieret ?
Item, Numquid prohibendae sunt matronae habentes viros suos, et abstinentes se a coitu per unam vel duas noctes et alias devotae, ne saepius communicent ?
Item, Viduae et aliae in castitate viventes et appetentes communicare, numquid sunt prohibendae ? Videtur, quod non : quia nihil quod auget gratiam et devotionem et sui custodiam, est prohibendum : frequentia autem communionis omnia haec facit in communicante : ergo non est prohibenda.
Solutio. Dicendum videtur ad primum, quod non loquitur solum de communione sacramentali, sed magis de spirituali : haec enim saepius iteranda est, etiam eodem die : quia medicina est nostra infirmitatis. Alia autem ordinanda est, ut cum solemnitate et honore tanti sacramenti fiat.
Ad 2 et 3. Ad aliud dicendum, quod Hilarius Papa loquitur de his qui abstinent semper. Illi enim male faciunt et contra canonum statuta.
Per hoc idem patet solutio ad sequens : quia loquitur de his qui abstinent temporibus in quibus communicandum ordinat Ecclesia.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod non est omnino simile de corporali cibo ad spiritualem : quia corporalis non repugnat nostrae indignitati ex sua dignitate, sed semper indignior est comedente : panis
autem spiritualis propter suam dignitatem quandoque repellit nos a se; quando fœditates vel peccata in nobis apparent.
Item, Panis corporalis non supplet defectum nostrum, nisi materialiter sumatur : sed spiritualis supplet defectum nostrum, etiamsi solum sacramentaliter sumatur.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa in contrarium, loquitur sub distinctione, scilicet quod quotidianus debet esse quoad usum sacramentalis manducationis, vel spiritualis : et non quoad usum sacramentalis manducationis tantum.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Ad 1 satis consonum est operibus spiritualibus Ad 1 communicare in Cœna : et bene puto, quod alias præparati, et tunc volentes communicare, non sunt prohibendi : sed tamen quia infirmitates hominum multæ sunt, et communicante uno vult alius communicare : quandoque differuntur usque in diem Paschæ, ut duobus residuis diebus in ampliori custodia sua sint : quia populus male custodit se post communionem, et in expectando communionem custodit se melius. Unde si aliqua est persona in qua hoc non timetur, puto ei concedendum esse, quod communicet in illo die : et sic fit apud religiosos, ut probatur in sequenti objectione.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, Quae Ad 1 sit pœna non communicantis ? Dicendum, videtur, quod absque dubio talis excommunicandus est post sufficientem admonitionem. Ego autem reputo signum alterius duorum peccatorum : scilicet quia aut obstinatae malitiae, quoniam nullo modo vult recedere a peccatis, aut hæresis. Unde multum etiam meo judicio delinquunt Prælati, tales fovendo, cum illos præcipue excommunicare deberent : et hoc videtur velle Fabianus Papa cum dicit, quod « omnes tribus his temporibus communicent, si noluerint ecclesiasticis carere liminibus. »
<--- Page Split --->
Ad hoc quod objicitur in illo decreto, quod præcipit tribus diebus ab uxore abtinendum esse, etc., dicendum quod bene puto, quod sit sic faciendum : si tamen alter conjugum inveniatur debitum reddere coactus et non expetere : et hoc frequenter facere, eo quod alter non vult etiam illo tempore abstinere : ego communicare concederem illi qui reddit invitus, et non alteri qui extorquet debitum, quando non est extorquendum : quia constat, quod etiam illo tempore reddere tenetur, si probabiliter timet de incontinentia alterius.
quest. 3. Ad hoc quod ulterius quaeritur de his specialibus temporibus, dicendum quod tria sunt in communione, scilicet manducatio spiritualis quae vivificat, ut dicit Dominus, et corpus quod sumitur, et repraesentatio passionis. Et primum respondet tempori quoad adventum Spiritus sancti in die Pentecostes. Secundum autem quoad Natale, quando corpus illud apparuit in mundo. Tertium autem quoad Pascha, quando passio celebrata fuit.
Ad 2. Ad m quod objicitur de Pentecoste, dicendum quod carnalis praesentia quae erat cum fidei debilitate, impedivit consolationem divinam : sed talis non est in sacramento, sed potius quae est cum fidei plenitudine : quia nihil in hoc sacramento operatur nisi fides : et ideo praecipue convenit communio in tempore quo Spiritus sanctus est datus.
Ad ALIUD dicendum, quod Patres Novi Testamenti, non attendunt immunditiam nisi peccati : vel quae signum est peccati, ut pollutio, vel matrimonialis coitus ex vitio incontinentiae procedens. Et quia hae infirmitates cito corrigibiles sunt, non oportet alia tempora providere, nisi forte in diem alium, vel tertium : et hoc bene habet Ecclesiae consuetudo ; nec super hoc novam oportuit facere con-
stitutionem, ut beatus Gregorius determinat de hac pollutione loquens, sicut supra etiam est notatum.
Ad ALIUD dicendum, quod octo diebus sacrificia repetebantur propter memoriam resurrectionis, ad quam per sacrificium Christi venimus. Quod autem continue octo diebus epulabantur, non significat epulationem sacramentalem, sed potius spiritualem manducationem, quae non est intermittenda, sicut dicit Apostolus, I ad Corinth. v, 8 : Epulemur...in azymis sinceritatis et veritatis.
Ad ALIUD dicendum, quod Scenopegia quae fit mense Septembri, non habet aliquid respondens in Novo Testamento : quia significat iter per desertum, in quo accipiebatur lex vetus, quae finienda erat in Novo Testamento : sed Pascha et Pentecostes significant sacramenta novae legis, scilicet Passionem, et Spiritus sancti adventum : et ideo ista habent tempora respondentia, illud aurem non.
Ad ALIUD dicendum, quod antiqui Patres fuerunt in aureo saeculo respectu nostri temporis, scilicet quia adhuc novitio fervore fervebat Ecclesia. Postea autem venerunt novissimo tempore tempora periculosa, in quibus refriguit charitas multorum, et propter indignitatem populi constitutum fuit ter in anno. Sed quia proni sunt sensus hominis in malum ab adolescentia sua 4, ideo temporibus istis statutum est, ut semel generaliter communicet populus in anno : et utinam adhuc dignet communicaret !
Ad ALIUD dicendum, quod mihi videAd 7 et 8. tur, quod praeparantes se ad communionem per abstinentiam a coitu vel coeuntes non debent prohiberi a frequenti communione, praecipue de mense in mensem secundum solemnitates majores : quia injuste arcentur qui digni sunt : et impie cum eis agitur, quando eis subtrahitur cibus salutaris, qui datus auget eis gratiam quam acceperunt.
<--- Page Split --->
Solet etiam quaeri, Utrum pravi sacerdotes hoc sacramentum conficere queant? Ad quod dici potest, quod aliqui licet sint pravi consecrant vere, scilicet qui intus sunt nomine et sacramento, etsi non vita : quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris. Unde Augustinus : Intra Catholicam Ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini, nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote : quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur Creatoris, et virtute Spiritus sancti. Credendum est enim, quod in verbis Christi sacramenta conficiantur. Sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum suam efficit carnem et sanguinem 1. Item, Gregorius : Putant quidam communionem corporis minus esse sanctificatam, si illorum fiat officio, quorum vita eorum oculis videtur ignobilis. Heu ! in quam magnum laqueum incidunt : ut divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum unus idemque Spiritus sanctus in tota Ecclesia invisibiliter ea mysteria et operando sanctificet, et sanctificando benedicat 2. Mysterium ideo dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispensationem. Sacrificium vero, quasi sacrum factum : quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam Dominicae passionis. Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res ita fit, ut aliquid significatae rei accipiamus. Sacramenta sunt baptisma, chrisma, corpus Christi : quae ideo sacramenta dicuntur, quia sub tegumento visibilium rerum divina virtus secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. Unde a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur 3. Panis et calicis sacramentum Graece Eucharistia dicitur, Latine bona gratia interpretatur : et quid melius corpore et sanguine Christi ? Sive ergo per bonos, sive per malos ministros intra Ecclesiam dispensetur, sacramentum tamen est, quia Spiritus sanctus vivificat : nec bonorum dispensatorum meritis ampliatur, nec malorum attenua-
<--- Page Split --->
tur. Hoc de corpore Domini, hoc et de baptismate et chrismate dicendum est et tenendum : quia virtus divina secretius operatur in eis, et divina solummodo est haec virtus sive potestas, non humanae efficaciae.
Illi vero qui excommunicati sunt, vel de haeresi manifeste notati, non videntur hoc sacramentum posse conficere, licet sacerdotes sint : quia nemo dicit in ipsa consecratione, Offero, sed Offerimus, quasi ex persona Ecclesiæ 4. Et ideo cum alia sacramenta extra Ecclesiam possint celebrari, de hoc non videtur. Quod etiam Augustinus 5 tradere videtur dicens : Recolite nomen, et advertite veritatem. Missa enim dicitur, eo quod ccclestis inissus 6 ad consecrandum vivificum corpus adveniat : juxta dictum sacerdotis dicentis, « Omnipotens Deus, jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, etc. » Idcirco nisi Angelus venerit, missa nequaquam jure vocari potest. Numquid enim si hoc mysterium haereticus ausus fuerit usurpare, Angelum de ccclis 7 mittit Deus oblationem ejus consecrare ? maxime cum eisdem per Prophetam comminatus sit, dicens : Maledicam benedictionibus vestris 8. Quod si benedictionibus eorum se asserit maledicturam veritas, quid erit de hostia ? Ergo dicemus illam posse benedici ab illo, quem scimus a Deo fore maledictum cum sua benedictione ? Si enim Deus maledixerit benedictionibus haereticorum, et simoniacus 9 benedixerit : quis eorum prævalebit ? Numquid benedictio maledicti ad nihilum poterit redigere verba verissima comminantis Dei ? Ex his colligitur, quod haereticus a Catholica Ecclesia præcisus, nequeat hoc sacramentum conficere : quia sancti Angeli, qui hujus mysterii celebrationi assistunt, tunc non adsunt, quando haereticus vel simoniacus 10 hoc mysterium temerarie celebrare præsumit. Non enim dubitare licet, ubi corporis Domini 8 et sanguinis mysteria geruntur, supernorum civium adesse conventus.
In hujus autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, scilicet ut sit sacerdos, et intentionem adhiberi oportet ut illud facere intendat. Sed si non credit de illo mysterio sicut veritas habet, numquid potest intendere illud conficere ? et si non intendit, numquid con-
<--- Page Split --->
ficit? Aliqui dicunt, etiam non recte de illo mysterio sentientes posse intendere : non quidem illud conficere, quod jam esset recte credere, sed id agere quod geritur ab aliis dum conficitur : et sic adhibetur intentio : et si intentio dicatur deesse conficiendi illud mysterium, tamen ex quo intendit ea dicere et agere quae ab aliis geruntur, impletur mysterium.
Illud etiam sane dici potest, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, etsi videatur. Quid ergo sumit mus, vel quid manducat? Deus novit hoc.
De hoc coelesti mysterio aliqua perstrinximus a Catholicis fideliter tenenda. Qui enim his contradicit, haereticus judicatur.
ciunt, licet mali sint. Secunda incipit, ibi, H, § 2 : « Illi vero qui excommunicati sunt, etc. »
DIVISIO TEXTUS.
Deinde transeundum est ad aliam partem distinctionis quae incipit, ibi, H, « Solet etiam quæri, Utrum pravi sacerdotes, etc. »
ARTICULUS XXIX.
An malus etiam sacerdos conficiat ?
In hac enim parte agitur de his quae hoc sacramentum requirit in consecrante.
Et habet tres partes : in quarum prima ostendit quid requirit in vita, scilicet quod intra Ecclesiam. In secunda, ostendit quod requirit ordinem et intentionem, ibi, H, § 3 : In hujus autem mysterii expletione, etc. » In tertia vero dicit, quid requiritur ex parte sumentis, scilicet quod sit rationalis. Et illis in fine par accidens adjungit, quid sit haereticus, eo quod dixit in epilogo, quod qui hic determinatis contradicit, est haereticus : haec autem incipit, ibi, H, § 4 : « Illud etiam sane potest dici, etc. »
Duo autem dicuntur in prima parte : in quarum secunda ostendit multis auctoritatibus et rationibus, quia qui non est intus, sed exclusus per schisma vel haeresim vel excommunicationem, non conficit communionem, id est, Eucharistiam. In prima autem ostendit, quod mali qui sunt intus non præcisi ab Ecclesia confi-
Incidit autem quaestio contra hoc quod intendit Magister in prima parte, scilicet utrum malus conficiat ?
Deinde, Utrum præcisus ab Ecclesia conficiat ?
Tertio, Utrum missa boni melior sit, quam missa mali sacerdotis ?
Quarto, Quare specialiter prohibetur a canonibus, quod sacramenta non recipiantur ab haereticis, simoniacis, et fornicariis manifestis ?
AD PRIMUM OBJECTUR SIC :
- Dominus Jesus Christus per se dedit conficiendi potestatem : et non omnibus, sed quibusdam : ergo illi qui non sunt successores illorum, conficiendi potestatem non habent : sed Apostolici viri tribus noscuntur, scilicet vita, scientia, et potestate : ergo deficientes in aliquo illorum, potestatem non habent conficiendi : sed mali deficiunt in vita : ergo non conficiunt.
<--- Page Split --->
Item, Quanto sublimior est actus, tanto requirit perfectionem agentem : sed sublimissimus est actus conficiendi corpus Christi : ergo sublimissimum convenit esse agentem : ergo illi tali non deficit sublimitas vitae : si ergo haec deficiat, videtur non conficere.
Item, Augustinus dicit, quod Christus remittit peccata per columbam, vel per columbae membra : ergo multo magis conficit per Spiritum sanctum, vel columbae membra : sed mali non sunt columbae membra : ergo ipsi non conficiunt, ut videtur.
Item, Omnis potestas est ordinata, et ordinate a Deo descendit : ergo a Deo descendit in Ecclesiam, et per Ecclesiam ad singulos : sed mali non sunt de unitate Ecclesiæ : ergo non descendit ab ipso ad eos : ergo mali non conficiunt.
Item, Cum in naturis sic est, quod membrum abscissum non habeat actum corporis, nec etiam membrum putridum. Cum igitur mali sint in Ecclesia sicut membrum putridum, videtur quod non habeant aliquem actum corporis mystici : sed consecrare corpus Christi et sanguinem Domini, sublimissimus est actus : ergo non habent potestatem consecrandi, ut videtur.
Item, Sapient. 1, 3 : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Ergo multo magis effugiet aperte malum : sed sine Spiritus sancti operatione non consecratur corpus Domini : ergo mali non consecrant, ut videtur.
Item, Qui non potest quod minus est, non potest etiam quod majus est : sed malus nulli potest impetrare primam gratiam, quae minor est quam totus Christus in plenitudine deitatis et humanitatis : ergo multo minus potest conficere sacramentum continens Christum in plenitudine.
actus sunt divini, ita quod etiam fiant per alias causas : quidam autem divini tantum. Verbi gratia, actus naturae a Deo sunt et a natura : creare autem, et gratiam dare, et resuscitare, non sunt nisi divini : ergo illi communieari non possunt, licet homo orando aliquid circa eos promovendos valeat per ministerium operari : ergo in talibus actibus, nec bonus, nec malus, aliquid facit : ergo aequaliter fiunt per bonum et malum ministrum : sed tales sunt actus sacramentales, ut ha. betur in Littera illa, ubi ex Augustino diffinitur sacramentum, dicendo quod « sacramentum illud est quod sub quodam tegumento visibilium rerum divina virtus secretius operatur salutem : » ergo hujusmodi omnia aequaliter fiunt per bonos, et per malos ministros.
Item, Matth. xxiii, 3 : Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facile : secundum opera vero eorum nolite facere. Ergo potestatem etiam super bonos habent mali ligandi atque solvendi : sed in eodem ordine datur potestas ligandi et solvendi, et consecrandi Eucharistiam : ergo potestatem habent mali ad utrumque.
Item, Donum Dei pure habens vim a passione Christi, est gratia sacramentalis, et necessarium homini ad salutem : tale autem sub potestate hominis ponere esset periculum, quoniam vix invenitur bonus : et qui creditur bonus, frequenter est malus : ergo omnes ab illo sacramenta percipiendo essent neglecti et damnati, quod maximum esset inconveniens : quia tunc homo omnino excusatus ignorantia, pro culpa alterius damnaretur, quod est inconveniens : ergo oportet, quod et bonus et malus et qualiscumque minister inveniatr, det gratiam in sacramento.
SED si hoc secundum haereticos concedatur,
In contrarium sunt quae primo adducuntur in Littera.
Item, Ratio est contra sic : Quidam
SOLUTIO. Absque omni dubitatione tenendum est, quod mali sacerdotes conficiunt, et alia dant sacramenta : et oppositum est error, et defenditur ut haeresis.
UNDE dicendum ad primum, quod non
<--- Page Split --->
dedit eis Christus potestatem, ut necessario boni essent in vita : sed Christus volens non tantum dare ministros sacramentorum, sed etiam ostendere quis minister sit idoneus qui meritorie tractet sacramenta, elegit perfectos in vita, et contulit eis scientiam et potestatem : sed non est necessarium alios sic esse : sed verum est quod nisi sint tales, non sunt digni, sed ad perditionem animae suae tractant sacramenta.
Ad alud dicendum, quod actum illum qui est transsubstantiatio, non agit sacerdos, sed potius Verbum increatum in verbo creato, sicut supra in quaestione de forma hujus sacramenti ostensum est : unde si iste actus esset sacerdotis, tunc objectio faceret aliquid ad propositum : sed non operatur ibi sacerdos nisi in ministerio tamquam proferens verba, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod columbæ membra dicuntur dupliciter, sicut etiam membra corporis. Sunt enim membra quibus explentur actus potentiarum animæ quæ sunt in corpore. Spiritus autem sanctus est motor totius mystici corporis, et movet multipliciter, scilicet quantum ad potestatem in miraculis quibusdam, et quantum ad potestatem in sacramentis, et dispensationibus jurisdictionum, et quantum ad actum meriti. Et ille qui est membrum columbæ quantum ad actum miraculorum quem operatur Spiritus sanctus per ipsum, non est membrum nisi in quantum conformat se motori. Et ideo non sunt membra nisi quæ moventur secundum gratiam ad opera meritoria. Unde malus est membrum columbæ quantum ad potestatem dispensationis sacramentorum : sicut etiam idem potest esse membrum per quod expletur actus gratiae gratis datæ per Spiritum, sicut miracula, vel doctrina, vel prophetia.
non descendit id quod movet formaliter, in malos : quia contrarium ejus est in subjecto, scilicet peccatum : sed quoad potestatem descendit, quia peccatum non contrariatur potestati, sed potius frequenter aggravatur.
Ad aliud dicendum, quod nec in natuturis membra uno modo moventur ab anima : quia quaedam recipiunt sensum, et motum : quaedam autem motum, et non sensum, et ossa, et hujusmodi. Et hoc modo sunt mali in corpore mystico in quos descendit robur potestatis ad sustinendum totam Ecclesiam : cum tamen ipsi non recipiant sensum gratiae.
Ad aliud dicendum, quod ibi vis est in eo quod dicit Spiritus sanctus disciplinae : quia Spiritus in quantum sanctus, inspirat sanctitatem et disciplinam, id est, morum correctionem : et quoad hujusmodi actus effugiet aperte malum, sicut et fictum. Sed sunt alii actus Spiritus in quantum est spiritus, ut roborare in potestate miraculi, et hujusmodi actuum : et illi non habent impedimentum in malis : et ideo Spiritus omnia convertens in obsequium suum, talibus frequenter confert potestatem ad opera sacramentorum.
Ad aliud dicendum, quod illud quod non potest minus, non potest etiam majus : sed non est majus operari in ministerio ad actum sacramentalem, quam impetrare primam gratiam, sed potius multo minus : et ideo illa objectio non procedit. Actus autem ille qui est transsubstantiatio, non est sacerdotis, sed Dei, ut dictum est.
ARTICULUS XXX.
An præcisus ab Ecclesia etiam potest conficere ?
Ad aliud dicendum, quod omnis potestas descendit ordinate : sed duplex est conjunctio corporis ad caput, scilicet in vita, et potestate. Et quantum ad vitam
Secundo quaeritur, Utrum ab Ecclesia præcisus conficere possit ?
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod non : quia
Dicit Augustinus, quod extra Ecclesiam non est locus veri sacrificii : sed præcisus pro hæresi vel simonia vel schismate, vel alias excommunicatus, extra Ecclesiam est : ergo non habet verum sacrificium.
Item, Cyprianus martyr : « Sacramenta hæreticorum sunt sacrilega, et inania : » ergo non conficiunt.
Item, Hieronymus : « Panem pollutum comedunt hæretici : » ergo panem sancitificationis videntur non habere : sed Eucharistia est panis sanctificationis : ergo hæretici non conficiunt, ut videtur.
Item, Sicut sacerdoti in ordine confertur potestas consecrandi, ita confertur ei potestas ligandi et solvendi : sed constat, quod præcisi non possunt ligare et solvere : ergo non possunt conficere.
Item, Ex concilio Laodicensi : « Non oportet hæreticorum benedictionem accipere, quoniam maledictiones sunt magis quam benedictiones : » ergo videtur, quod benedicendo non possunt consecrare Eucharistiam.
Item, In concilio Martini Papæ : « Non liceat clericis vel laicis ab hæreticis eulogias, id est, benedictiones accipere : quia maledictiones sunt magis quam benedictiones. »
festivitatis die, intempestæ noctis silentio, ad eum perfidus pater Arianum Episcopum misit, ut ex ejus manu sacrilegæ consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed vir Deo deditus, Ariano Episcopo ad se venienti exprobravit, ut debuit, ejusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit. » Aliaque etiam multa ad hoc facienda adducuntur in decreto 1, cau. q. 1.
Ex his ergo omnibus videtur accipi, quod præcipue in isto sacramento præcisi ab Ecclesia non conficiunt.
- Item, In Psalmo LXXXIII, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum, etc., ubi dicit Glossa, quod hæreticorum pulli conculcantur, quia extra Ecclesiam sunt : ergo videtur, quod sacrificium hoc non conficiant.
SED CONTRA :
Baptizat hæreticus, et baptizatum est : confirmat, et confirmatum est : ergo etiam conficit, et confectum est. Quod autem inductiones veræ sint, probatur 1, q. 1, per multa decreta.
Item, Virtuti verborum cum ordine et intentione conficiendi datur potestas : sed hæc omnia in hæretico et præciso possunt esse : ergo tales possunt conficere.
Item, Leo Papa : « In Ecclesia Dei (quæ corpus Christi est) aliter nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in proprietate suæ naturæ verus nos Pontifex reconciliet. »
Item, Leo Papa : « Manifestum est, per crudelissimam et insanissimam vesaniam in Alexandrina sede omnium cœelestium sacramentorum lumen exstinctum. Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia sese subtraxere mysteria. »
Item, Gregorius in libro tertio Dialogorum 1 de Hermenegildo rege, Leovigildi filio : « Superveniente Paschalis
Item, Augustinus contra Cyprianum loquens, dicit quod « ubicumque Ecclesiæ sacramenta sunt, ibi sunt et veneranda, sive intra Ecclesiam, sive extra Ecclesiam. » Ergo si habeat ordinem et conficiat in forma Ecclesiæ, vera sunt sacramenta.
Item, Jacob recognovit esse suum semen per thorum, id est, per uterum ancillarum : et ancillæ significant hæreticos, ut dicit Augustinus contra Donatistas : semen autem sacramenta : ergo sacramenta etiam fiunt per præcisos.
Item, I cau. q. 1 : « Sacramentum in modum lucis ab immundis coniquinari non potest. » Et alia multa sunt ibi
<--- Page Split --->
de hoc. Ergo videtur, quod Magister hic falsum dicat in Littera.
Solutio. Solutio. Dicendum videtur, quod Magister non est sustinendus : quia communis sententia et veritas est, ut dicit Augustinus, quod omnia Dei sacramenta non requirunt in faciente nisi ordinem quo ipse minister est, et intentionem, ut infra patebit. In se autem non exigunt nisi materiam debitam, et formam propriam. Cum igitur haec Eucharistia habeat etiam extra Ecclesiam, confici potest, licet hoc illi faciant ad suam damnationem.
Et ideo etiam non videtur quibusdam Doctoribus consentiendum, qui hoc subtiliando inquirunt, quare haeretici, vel schismatici, vel simoniaci, vel aperti fornicarii, non conficiant? quia simpliciter falsum est quod dicunt, ut infra in quarto hujus quaestionis articulo ostendetur.
Si quis autem Magistrum sustinere voluerit, aliter dicere poterit, scilicet quod loquitur Magister de haereticis, et extra Ecclesiam existentibus non tantum quantum ad reputationem Ecclesiae quae excommunicavit eos, sed etiam quantum ad modum et ritum celebrandi sacramenta : quia formam Ecclesiae in celebrando sacramenta non tenent : et tunc verum est quod dicit Magister in Littera.
DICENDUM ergo ad omnia decreta quae pro illa parte inducta sunt, quia non prosunt ad salutem suam, et aliorum, secundum quod duplex est res sacramenti. Una quae est res et sacramentum : et illam conferunt sicut in Baptismo characterem, et in Confirmatione, et O drine. Similiter et in Eucharistia corpus Christi verum sub speciebus visibilibus panis et vini. Alia est res quae facit salutem formaliter, sicut gratia causatur in sacramentis : et illam conferre non possunt : quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet
factum 1. Et haec solutio est communis.
Alia autem solutio est prius tacta, quod loquuntur illa decreta Patrum de illis qui extra sunt quantum ad veram formam consecrandi, et quantum ad materiam : et tunc non est mirum si sacramenta non conficiunt, quia ordinem et formam non servant.
Ea autem quae objiciuntur in contrarium, ego de plano concedo.
ARTICULUS XXXI.
An missa boni sacerdotis sit melior quam missa mali sacerdotis?
Tertio quaeritur, Utrum missa boni sacerdotis melior sit, quam mali ?
Videtur autem, quod non : quia
Dicit Augustinus, quod sacramenta nec a bonis meliora, nec a malis pejora fiunt : sed missa bona est ratione sacramenti Eucharistiae : ergo videtur, quod non sit boni sacerdotis missa melior, quam mali.
Item, Quod in bonitate crescere non potest nec a bonitate depravari, illud non fit a bono melius, nec a malo pejus : sed tale est corpus Christi quod conficitur in missa : ergo, etc.
Item, Secundum hoc spes poneretur in homine si ab uno melius fieret, quam ab alio. Dominus autem præcipit, quod hoc non fiat 2. Ergo videtur, quod missa unius sit sicut missa alterius.
SED CONTRA :
- Si duo bona fuerint æqualia, et uni apponatur bonum, et alii nihil : meliora sunt duo, quam unum : sed corpus Christi est quoddam bonum æquale, sive per bonum, sive per malum fiat : et huic in missa boni conjungitur bonitas personalis
1 Sapient. i, 3. 2 Joan. xvii, 5 : Maledictus homo qui confidit
<--- Page Split --->
in orationibus, et devotione, et hujusmodi : in missa autem mali nihil talium adjungitur : ergo missa boni sacerdotis melior est quam mali sacerdotis.
- Item, Melius est quod caeteris paribus est fructuosius : sed id fructuosius est quod majoris devotionis est excitativum, quam id quod minoris est, caeteris paribus : missa autem boni majorem excitat devotionem, quam mali : ergo est melior.
sacramenta non recipiantur ab haereticis, simoniacis, schismaticis, et notoriis fornicariis ?
Et de haereticis, et praecisis, et simoniacis, satis habetur, I, q.1, et XXIV, q. 3. De fornicariis autem multum habetur, ubi de vita et honestate clericorum.
- Cum igitur jura prohibeant, videntur homines peccare qui a talibus accipiunt Ecclesiastica sacramenta, vel missas audiunt.
SOLUTIO. Dicendum, quod missæ ratione substantialis quod in missa est, equales sunt : sed ratione illius quod adjunctum est, et est opus hominis, inæquales : et sic melior est missa boni, ut probant objectiones. Neque vitupero libentius audientem bonum hominem quam malum : quia frequenter malus homo irreverenter tractat corpus Domini, sic quod pallæ non sunt mundæ, nec attentus stat in altari : et hoc abominale debet esse omni diligenti corpus Domini.
Item, I ad Corinth. v, 18 : Si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens,... cum ejusmodi nec cibum sumere. Ergo multo minus ab eo missam audire debemus, vel sacramenta percipere.
Item, Tales per hoc quod in dispensatione sacramentorum admittuntur, foveri in peccato videntur : ergo bonum et utile est, ut populus subtrahendo ostendat eis damnationem, ut citius respiscant.
Ad EA autem quae primo objiciuntur, dicendum quod hoc verum est ratione substantiae sacramenti tantum ; sed multa sunt adjuncta sacramento. Dixi autem, caeteris paribus : quia obedientia posset cogere audire malum potius quam bonum : et tunc melius est audire malum quam bonum, quia obedientia melior est quam victima, et quam bonum personale.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
ARTICULUS XXXII.
Quare specialiter prohibetur a canonbus, quod missa vel sacramenta non recipiantur ab haereticis, simoniacis, schismaticis, et notoriis fornicariis ?
Multos scimus esse fornicarios per argumenta gradientia super terram, et etiam per lecti indistinctionem et cohabitationem : sed tamen ipsum actum non videmus, quia ipse coitus videri non potest : et dicunt nobis sacri Pontifices, quod tales audire et non aspernari debemus. Et Dominus dicit : Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facile 1. Ergo sacramenta a talibus debemus recipere, et missas eorum audire.
Item, Videmus quod tales frequenter sunt prælati et decani et plebani et archidiaconi et episcopi et archiepiscopi, et tales non desunt : ergo omnes tales essent fugiendi.
Si forte dicas, quod Lucius Papa tertius distinguit inter fornicatorem notorium, et occultum : tunc quaestio est, Quid de hoc tenendum, et quid sentiendum sit ?
Quarto quaeritur, Quare specialiter prohibetur a canonibus, quod missa vel
SOLUTIO. Dicendum, quod notorii in Solutio.
<--- Page Split --->
talibus vitiis existentes non sunt audiendi, si quidem notorium est per confessionem coram judice factam, vel testium probationem : vel quod nulla tergiversatione possit celari quod sit haereticus, vel schismaticus, vel simoniacus : cum ille ipso jure excommunicatus sit, nullus debet ab eo sacramenta percipere : et si scienter percipit, mortaliter peccat. Quamdiu autem hoc non est factum, et celatur ab Ecclesia, tunc audiri debet.
De fornicariis autem eodem modo distinguendum est inter notorium, et occultum. Si autem sit famosum tantum in ore multorum, debet sibi purgatio imponi, in qua si deficeret, pro convicto habetur : et tunc non debet audiri : et hoc est de rigore juris, ut caeteri terreantur : quia alias non esset malum tales audire. Antequam autem fiat notorium, debet talis audiri : et contumax reputatur, qui non audierit.
Ad 1, 2 et 3. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Apostolus loquitur ad terrorem, ut citius corrigantur : et ita etiam jura loquuntur.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae sequuntur.
Ad objeet. 1. Ad ea autem quae in contrarium objiciuntur, patet solutio : quia de quolibet, et praecipue de superioribus, praesumendum est bonum, nisi probatum sit contrarium.
Ad objeet. 2. Ad ALIUD autem quod posset quaeri, Cum multa sint mortalia peccata, quare jura magis loquuntur contra ista, quam alia ?
Dicendum quod isti peccant directe contra ipsum sacramentum : est enim hoc totum sacramentum fidei, et causativum unionis corporis mystici per charitatem Christi passi,et maximae gratie,ita quod in se continet auctorem omnis gratie, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae et gratie Dei absconditi : et consummativum maximae spiritualitatis. Sed fidem operantem in sacramento violat haereticus : charitatem autem et unitatem schismaticus : gratiam autem incomparabilem, vilem et sub pretio ponit simo-
niacus : et fornicator per carnalem inmunditiam contrariatur spiritualitati sacramenti. Et ideo isti praecipue arcentur a celebratione.
Deinde notandum super illud, « Nihil a bono majus, etc.» Versus enim sunt in determinationem hujus quaestionis sic :
Vim sacramenti non mutat vita ministri. Sicut deterius non fit pro deteriori, Sic nec fit melius pro presbytero meliori. Hoc sacramentum numquam licet esse sini- [strum, Quamvis per pravum celebretur saepe mini- [strum.
ARTICULUS XXXIII.
An corpus Christi verum sit melius corpore Christi mystico ?
Deinde objicitur de hoc quod dicit, ibi, H, § 1, sub finem : « Et quid melius corpore et sanguine Christi, etc. »
Ex hoc enim accipit, quod corpus Christi verum, melius est corpore Christi mystico.
Item, Causa semper est melior suo effectu : sed causa corporis mystici est corpus verum ; ergo melius est illo.
Item, Pretium valens hoc et adhuc plus, melius est quam hoc demonstratum : sed corpus Christi verum, pretium est valens ad redemptionem totius corporis mystici, et adhuc plus, quia si infiniti mundi essent, omnes sufficienter redempti essent per sanguinem Christi : ergo ipsum melius est.
Item, Creator pure, infinite distat a creatura pura : sed id quod est creatura, unita Creatori, medium est inter haec duo : ergo sicut est minus bonum Creatore, ita melius creatura ; sed corpus Christi verum est unitum Creatori, et corpus Christi mysticum non : ergo cor-
<--- Page Split --->
pus Christi verum, melius est corpore Christi mystico.
sed contra.
SED CONTRA :
I ad Corinth. x, 11 : Omnia in figura contingebant illis. Glossa : « In bonis multo melius figuratur per figuram quam sit ipsa figura. » Sed corpus Christi verum est figura corporis mystici. Ergo mysticum est melius.
Item, Augustinus dicit, quod « totus Christus est membra cum capite : » constat autem, quod membra cum capite sunt aliquid melius, quam caput solum : ergo corpus Christi mysticum est melius, quam corpus Christi verum.
solutio.
RESPONSIO. Dicendum, quod corpus Christi verum, melius est corpore mystico, proprie loquendo : quia proprie loquendo corpus mysticum non dicit nisi membra adhaerentia capiti : et tunc fit comparatio inter membra et caput : et in illa comparatione non intelligitur caput in altero comparatorum.
Adobject.1. Et secundum hoc dicendum ad primum, quod Glossa super verba Apostoli ad Corinthios, loquitur de his quae sunt figura tantum : quorum scilicet totus usus est in significando, et non in communicando, sicut fuit agnus paschalis : et non intelligitur de his quae sunt signa, et causa, et res.
Adobject.2. Ad aliud patet solutio per prædieta : quia licet totus Christus sit caput cum membris, tamen quando comparatio fit inter verum corpus quod est caput, et corpus mysticum quod est membra, non intelligitur caput includi cum membris.
Aliter dicunt quidam distinguentes in corpore mystico, scilicet quod potest dicere membra tantum, vel caput cum membris. Si primo modo, dicunt melius esse corpus Christi verum quam mysticum : si secundo modo, tunc dicunt mysticum melius esse quam verum.
ARTICULUS XXXIV.
An bene dicatur missa, quia caelestis missus est ad consecrandum vel vivificandum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 2 : « Missa enim dicitur, eo quod caelestis missus ad consecrandum vivificum corpus adveniat, etc. »
Coelestis missus Angelus est : ergo Angelus mittitur ad consecrandum et vivificandum : et hoc falsum est : quia supra probatum est, quod Verbum increatum consecrat et vivificat in verbo creato.
Item quaeratur, Quid vivificatur ibi ?
Videtur, quod nihil : quia corpus Christi ante vivebat, et species illæ numquam vivunt, nec ante, nec post : et non sunt ibi plura in sacramento : ergo videtur, quod nihil ibi vivificetur.
Si forte tu dicas, quod caelestis missus non vocatur hic Angelus, sed potius Christus qui dicitur magni consilii Angelus, secundum translationem Septuaginta 4. Contrarium videtur ex Littera statim, ubi sequitur : « Jube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, etc. » Cum enim nihil perferat seipsum, patet quod ibi non sumitur Angelus pro Christo.
ULTERIUS videtur falsum, quod dicunt, quod hæc sit ratio quare missa dicatur.
- Dicit enim Hugo de sancto Victore : « Missa quasi transmissa dicitur, eo quod populus per ministerium sacerdotis qui mediatoris vice fungitur inter Deum et homines, preces, vota, et oblationes Deo transmittit. »
<--- Page Split --->
Item, Hugo : « Ipsa enim hostia sacra missa vocari potest : quia a Patre transmissa est nobis prius, ut scilicet nobiscum esset : postea a nobis Patri, ut apud Patrem pro nobis esset. »
Item, Hugo : « Missa ab emittendo dicitur, ut quidam dicunt : quia ut sacerdos hostiam consecrare incipit, per manum diaconi et ostiariorum, catechumenos et non communicantes foras Ecclesiam emittit. »
Hugo in tribus auctoritatibus tangit, et quartam tangit Magister in Littera, et aliae plures inveniri possunt.
Ad aliud dicendum, quod petitio illa adqu tota refertur ad corpus mysticum intel- lectum in vero : unde sensus est : « Jube haec, etc., » id est, omnes fideles intelle- ctos in verbo haec, perferri, etc., ut scilicet socientur corpori vero in cœlo secundum bona patriæ, sicut sociantur secundum gratiam via.
Quæst. 3
Ulterius adhuc quæritur de hoc quod dicit : « Jube haec perferri in sublime altare tuum. »
Aut enim demonstratur species, aut corpus Christi verum per ly haec. Si primo modo : tunc nihil dicit : quia species non perferuntur, et non habent locum, ubi aperta rerum est veritas, sicut in patria : unde inutiliter illuc perferuntur. Si secundo modo, inutilis est petitio : quia corpus Christi verum semper est in potioribus bonis Patris.
Ad aliud dicendum, quod sublime alAd quæl tare dicitur hic eminentia Trinitatis, in qua omne sacrificium reponitur, quod ab Ecclesia offertur. Est enim altare superius, inferius, interius, exterius.
Superius autem duplex, scilicet eminentia Trinitatis, Exod. xx, 26 : Non ascendes per gradus ad altare meum. Glossa : « In Trinitate non facies gradus, secundum magis et minus distinctos. » Item, Superius est Ecclesia triumphans, Psal. l, 21 : Tunc imponent super altare tuum vitulos.
Quæst. 4.
Ulterius quæritur adhuc, Quid sit sublime altare ?
Solutio.
Solutio. Dicendum ad primum, quod calestis missus secundum Magistrum in Littera dicitur Angelus creatus qui propter reverentiam tanti sacramenti advenit et assistit altari. Vel potius dicendum, quod multitudo Angelorum : et secundum hoc gerundia illa, ad consecrandum et vivificandum, descendunt a verbo impersonali : et sensus est, ut consecretur et vivificetur. Si autem de Christo intelligitur, tunc non habet locum prima objectio.
Inferius iterum duplex est, scilicet Ecclesia militans, Exod. xx, 25 : Si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus. Item, Inferius est mensa templi, Psal. cxvn, 27 : Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
Est autem interius iterum duplex. Primum est cor mundum, Levit. v, 12 : Ignis in altari semper ardebit. Glossa, id est, charitas in corde. Item, Interius altare, fides incarnationis, Exod. xx, 24 : Altare de terra facietis mihi, id est, fidem habebitis de incarnatione, non solum de deitate.
Ad quæst. 1.
Ad aliud dicendum, quod vivificatio refertur ad corpus Christi mysticum, unitum vero vel intellectum in vero : et non refertur ad corpus verum, vel ad species.
Ad quæst.2.
Ad aliud dicendum, quod multis rationibus missa dicitur : quarum tres
Est etiam altare exterius, et hoc duplex, scilicet ara crucis, Levit. vi, 9, Super altare holocausti ponebatur sacrificium vespertinum. Item, Exterius, sacramenta Ecclesiae, et praecipue Eucharistia, Psal. lxxxiii, 5 : Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXXV.
ARTICULUS XXXVI.
Quomodo intelligendum sit illud, Maledicam benedictionibus vestris?
Quare dulcedo sacramenti non sentitur a sumentibus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, in notula, § 2, « Maledicam benedictionibus vestris i. »
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 2, in fine : « Non enim dubitare licet, etc. »
Cum enim benedictiones sacerdotum sint vel esse videantur sacramenta, videtur quod sint maledicta : quod est contra decretum I, quaestione 1, quia dicit, quod sacramenta immundari non possunt.
Hoc enim quod dicit hic, reverentiam sacramenti ostendit quæ exprimitur, Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Quaest.
Ulterius quaeritur etiam juxta hoc de duobus sacerdotibus æqualiter malis, quorum unus cum conscientia mortalis peccati celebrat, alter autem territus non celebrat, sed simulat se celebrare : quis eorum magis peccat?
Et videtur, quod primus : quia ille contemnit, et, quantum in se est,temerat sacramentum.
Sed TUNC quaeritur, Quare dulcedo non sentiatur?
Si forte dicas, quod palatum non est bene dispositum in ipso gustante, videtur hoc nihil esse : quia optime disponunt palatum virtutes : et multi accedunt qui habent omnes virtutes : quia qui habet unam, habet omnes : et tamen nihil sentiunt.
Jolito.
Solutio, Dicendum ad primum, quod si vis fiat in Littera, nulla est objectio. Hoc enim quod dicitur vestris, discretive sumitur : et nulla est tunc objectio : quia sacramenta non sunt benedictiones sacordotum, sed Dei : unde, Numer. vi, 27, dicitur : Invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod pasolutio. sis iste voluntarius est, et sentitur ut vult ipse, et tenet suam dulcedinem nunc ne sentiatur, ut amplius sit meritum in fine, et ut amplius sentiatur in futurum.
Praeterea, Licet quis habeat virtutes, non tamen adhuc purgavit reliquias peccati, quæ impediunt gustum spiritualem.
Ad quest.
Ad aliud dicendum, quod simulans plus peccat, quia peccat in Deum, ponendo simulationes in sacramento suo : et in homines quos decipit, et adorare creaturam facit, id est, hostiam non consecratam : et in seipsum, quia Ordo sibi datus est ad consecrandum. Alius autem peccat in seipsum.
<--- Page Split --->
ARTICULUS XXXVII.
An sacerdos extra altare et sine sacris vestibus potest celebrare?
Deinde notandum est de hoc quod dicit, ibi, H, § 3: « In hujus autem mysterii expletione, sicut formam servari, ita ordinem haberi, etc. »
Videtur autem hoc esse falsum :
Causa enim effectus est extra rem : ergo ab ipsa non contrahit res substantiam : ergo et sine ordine si quis dicat illa verba, perficiet corpus Domini.
PRÆTEREA, Supra sæpius habitum est quod efficiens est hic Verbum increatum in verbo creato : ergo quicumque sive ordinatus, sive non ordinatus, proferat verba illa, ipse videtur conficere corpus Domini.
Sed si hoc secundum hæreticos concedatur, videtur tunc, quod pro nihilo detur ordo presbyteralis, quod est inconveniens.
DICENDUM ergo ad primum, quod sine ordine non potest quis conficere. Omnis enim actus quærit proprium efficiens. Unde non proprium efficiens in ministerio est ipse sacerdos, nisi habeat ordinem : et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod efficiens operans est Verbum increatum cum verbo creato : sed ministrans est sacerdos : et hunc oportet appropriari per ordinem sacerdotalem.
Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod conficeretur sine vestibus sacris, et sine altari, et a non jejuno : sed mortalissime peccaret conficiens, et degradandus esset, si inveniretur.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia instituit hoc tamquam existens de solemnitate sacramenti, et non ut de substantia.
Ad aliud dicendum, quod non cedit hoc in dedecus Filii, quia dedecus habere non potest : sed permitteret hoc Deus, si permitteret, ut justior appareret condemnatio facientis.
Ulterius quæritur hic, Si sacerdos non in debito loco, id est, altari non consecrato, vel super terram ubi non est altare, et sine sacris vestibus possit celebrare ?
ARTICULUS XXXVIII.
An mus vel aliud animal brutum potest sumere corpus Christi ?
Videtur quod non : quia
Ecclesia hoc modo instituit celebrandum : et Deus approbat factum Ecclesiae : ergo Deus non permittit ut contra Ecclesiae statutum conficiatur.
Item, Hoc cederet in dedecus tanti sacramenti : et Deus non permittit hoc, ut videtur : quia tunc permitteret dedecus suo Filio accidere.
Ulterius notandum, quod omnia quæ dicta sunt in tractatu de baptismo de intentione et his quæ exiguntur ad sacramentum, habent hic locum.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, H, § 4: « Illud etiam sane dici potest, quod brutis animalibus, etc. »
Videtur hoc esse falsum : quia
Supra probatum est, quod corpus Christi tamdiu est ibi, quamdiu ibi illae species incorruptae apparent : sed in ore et in ventre muris apparet species panis : ergo videtur quod ibi, sit corpus Christi : ergo mus sumit corpus Christi.
Item, Magis repugnat peccatum perceptioni Christi, quam natura muris :
<--- Page Split --->
Si autem transfiguratur quoad visum omnium : tunc non videtur mihi esse sumendum, sed pro reliquiis habendum : et aliud consecrandum, et illud sumendum est a sacerdote : quia canon dicit, quod toties sacerdos communicare debet, quoties celebrat. Quod autem ita sit, patet in decreto de consecratione, distinct. II, ubi dicit Hieronymus super
Leviticum : « De hac quidem hostia qua» in Christi commemoratione mirabiliter fit, edere licet : de illa vero quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se edere nulli licet, hoc est, quando accipit speciem in qua pependit in cruce, id est, in specie cruenta carnis, vel membri alicujus. »
I. Quid faciat hæreticum, et quid sit hæreticus ?
Ne autem ignores quid faciat hæreticum, vel quid sit hæreticus, audi breviter quid inde sancti Doctores tradant. Hilarius ait : Exstiterunt plures qui cœlestium verborum simplicitatem, non veritatis ipsius absolutionem susceperunt : aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim hæresis, non de scriptura est : et sensus, non sermo, fit crimen. Idem in libro VIII de Trinitate : Intelligentiæ sensus in crimine est. Hieronymus dicit, quod ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis. Augustinus diffiniens quid sit hæreticus, ait : Hæreticus est qui pro alicujus temporalis commodi, et maxime gloriæ principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones gignit vel sequitur.
ARTICULUS XXXIX.
Hæreticus quis sit, et unde dicatur?
Deinde videndum est de hoc quod dicit, ibi, I, « Ne autem ignores quid faciat hæreticum, etc. »
qui hæret sententiæ suæ defendendo eam, ille hæreticus est, si sententia illa est hæretica. Si secundo modo : tunc ille est hæreticus, qui electionem suam sequitur, et non sententiam Scripturarum et defendit illam.
Videtur autem contrarietas inter Hilarium et Hieronymum in Littera : quia Hilarius dicit, quod « non sermo sed sensus in crimine est. » Hieronymus antem, quod « ex verbis inordinate prolatis incurritur hæresis. »
Hæreticus enim potest venire a verbo Latino hæreo, es : vel a Græco αίρεσις, quod est electio. Si primo modo : tunc
SED SOLUTIO est, quod verba inordinate quandoque proferuntur sub alia significatione quam habent : eo quod pro-
<--- Page Split --->
ferens putat eam sanam facere intelligentiam. Et in hoc casu loquitur Hilarius : quia tunc quando ostenditur venenum latere in his, ille qui dixit, corrigat dictum suum : et in tali casu sufficit corrigere suum dictum, et retinere sensum. Si au-
tem adhaereat modo significandi verborum, tunc sensus fuit haereticus : et sic intelligitur dictum Hieronymi : et praecipue in materia difficili, sicut de Trinitate et Incarnatione.
Et haec de Eucharistia dicta sufficiant.
<--- Page Split --->