DISTINCTIO XII.

De formis remanentibus, et de materia sacramenti Eucharistiae.

A. Quare sub alia specie?

Sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit: ut fides scilicet haberet meritum, quae est de his quae non videntur, quia fides non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum 1. Et ideo etiam, ne abhorreret animus, quod cerneret oculus, quia non habemus in usu carnem crudam comedere, et sanguinem bibere. Quia ergo Christum vorare 2 dentibus fas non est, in mysterio carnem et sanguinem nobis commendavit. Et etiam ideo, ne ab incredulis religioni Christianae insultaretur. Unde Augustinus: Nihil rationabilius, quam ut sanguinis similitudinem sumamus: ut et ita veritas non desit, et ridiculum nullum fiat a Paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Ne ergo hoc fieret, et ne veluti quidam horror esset cruoris, in similitudinem accipimus sacramentum.

Ex praemissis jam liquet, quare sub alia specie, et quare sub ista hoc sacramentum Dominus celebraverit, et celebrari a nobis instituerit.

te eorum quae transmutantur, scilicet substantiae panis et vini.

Et dividitur pars illa in tres partes: in quarum prima tangit causas quare sub alia specie, quam sub propria dedit corpus suum. In secunda autem tangit quale corpus dedit, ibi, D, § 2: « Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, etc. » In tertia vero tangit modum remanendi

« Sub alia autem specie tribus, etc. » In hac distinctione incipit pars illa in qua agitur de transubstantiatione ex par-

<--- Page Split --->

qui accidentibus competit, ibi, E, « Si autem quaeritur de accidentibus, etc. »

In prima parte tanguntur ulterius tria : in quorum primo tangit, quare sub alia specie dederit corpus suum. In secunda, tangit causas, quare sub duplici specie, ibi, B, « Sed quare sub duplici specie sumitur, etc. » In tertia autem tangit de aqua admixta, ibi, C, « Aqua vero admiscenda est, etc. »

ARTICULUS I.

Quare Christus sub alia specie quam propria dedit corpus ?

In primo quaeritur de causis quas tangit Magister in Littera.

Et primo de prima quaeritur, Quare sub alia specie dedit corpus suum ? Ut fides haberet meritum : quia, ut dicit Gregorius, « Fides non habet meritum, etc. »

  1. Si enim haec causa vera est, sequitur quod quodlibet aliud sacramentum sub alia specie debeat contineri, quam sub illa in qua salvatur sua essentialis veritas : sed hoc est falsum : ergo ratio illa non valet.

  2. Præterea, Tunc peccarent omnes illi qui rationem assignare quaerunt de credendis : quia tollunt meritum fidei, ut videtur.

  3. Præterea, In quolibet irrationali posset dici, quod esset credendum, et non esset quaerenda ratio : quia si ratio quaeratur, evacuatur meritum fidei.

  4. Præterea, Videtur quod sub eadem specie debuit tradi corpus : sub eadem enim specie magis excitaret devotionem : devotio autem est summe necessaria ad meritum fidei : ergo videtur, quod sub eadem specie tradi debuit.

  5. Item, Minus elongatum est signum continens veritatem a veritate, quam si-

gnum non continens et signans tantum : signum sacramenti novæ legis continet veritatem et signat eam, signum autem Veteris Testamenti signat, et non causat : ergo minus debet elongari novum, quam vetus : sed signum sacramenti veteris legis erat in eadem specie cum Eucharistia, quia erat corpus et caro agui Paschalis : ergo multo fortius in novo debet esse in eadem specie : ergo non debuit tradi sub alia specie.

  1. Item, Forma et species principium sunt intelligendi res, et distinctiones formarum sunt ad distinctiones intellectuum qui habentur de rebus : ergo determinata res in natura sua et forma sua non intelligitur nisi ex propria specie formæ : cum igitur formæ sacramentales sint ad intellectum veri corporis Christi, et non sint duplices : ergo hoc sacramentum non debuit tradi sub duplici specie, ut videtur.

Ulterius quaeritur de secunda causa quam tangit in Littera, dicens quod si sub propria forma dedisset, animus hominis abhorreret : quia horror est homini carnem crudam comedere, et sanguinem bibere.

Et hoc nihil esse videtur : quia

  1. Supposita fide, videtur quod nihil horroris, sed plurimum devotionis ex hoc innasceretur.

  2. Item, Satis scitur a fidelibus, quod non incorporatur nobis ille cibus, sed nos ei : ergo nihil ad sumptionem operaretur vel deoperaretur cruditas carnis : sed potius attenditur utilitas nostra.

Ulterius quaeritur de tertia, quae est ut irridendi occasio tollatur infidelibus qui dicunt nos cruorém occisi hominis bibere : quia

  1. Videntes infideles, quod ille sanguis nobis foret potus, potius aedificarentur, quam irriderent.

  2. Præterea, Nos videmus, quod Sancti aliquando pro confessione fidei oraverunt, quod Dominus in propria specie

<--- Page Split --->

se ostenderet, sicut legitur de beato Gregorio Papa, quod ad firmandam plebis fidem, orationibus suis formam accepit digiti versi in carnem cruentam : quare si esset sub propria specie, non ordinaretur ad fidei irrisionem, sed potius ad ejus ædificationem.

tertium vero quod est usus rei in ratione cibi et potus generalium, oportuit quod haberet formam cibi generalis, et illa est forma panis : et formam potus generalis, et illa est vini species. Tamen de hoc infra quaeretur, quare spiritualiter dedit sub his formis potius quam sub aliis.

est. 3. Juxta hoc ulterius quaeritur, Si contingat, quod Dominus ostendat se in propria forma hominis, vel carnis cruentæ, vel membri alicujus, utrum sit sumendum vel non ?

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod secus est in aliis sacramentis : quia in illis non continetur auctor omnis gratiae, sed in isto continetur, et ideo in ipso praecipue altissimo debuit fides collocari.

Ad ALIUD dicendum, quod duplex est ratio de fide : prima scilicet quae extrahitur a principiis fidei : et haec ædificat fidem, quia supponit fidei principium, et supponens fidei principium, non dubitat de credito. Secunda vero procedit non supponendo fidei principium, sed ex rationibus physicis : et haec frequenter nititur fidem evertere, et meritum fidei exstinguere : et de hac intelligitur dictum Gregorii : et ideo dicit, « cui humana ratio præbet experimentum, non divina. »

Videtur autem ex Littera, quod non : quia

  1. In secunda causa dicit, quod horror est carnem cruentam manducare.

  2. Item, Christum vorare dentibus dicit fas non esse : ergo videtur, quod non esset sumendum.

:ontra. SED CONTRA :

Illa ostensio, et subtractio accidentium panis non fit nisi ad augmentandam devotionem : quanto autem devotio magis augetur, tanto dignius sumitur : ergo quanto apertius ostenditur, tanto dignius sumitur : ergo etiam tunc magis erit sumendum, quam alia vice.

Ad ALIUD dicendum, quod est irrationabile, quod nullam habet veri rectitudinem, et hoc non est credendum : et qui credit, falius est : sed est aliquid in quod non potest ratio, habens tamen argumentum veritatis, quia illud dixit Dominus qui non potest mentiri, et saepe dicta ejus intelligere non sufficimus : et illud oportet credi, eo quod dictis Domini falsum subesse non potest.

solutio. Solutio. Dicendum, quod causæ quas tangit Magister in Littera, bonæ sunt. Et prima est accepta ex verbis Gregorii. Secunda ex verbis Hieronymi. Tertia vero ex verbis beati Augustini. Posset tamen reddi hæc causa quæ videtur cogens, quod quædam sunt in sacramento consideranda ad ipsum secundum essentiam, quædam autem consideranda ad usum ipsius, scilicet quod datur in cibum spiritualem fidelium. Et in prima consideratione tanguntur causæ dictæ in Littera. Sed in secunda consideratione oportet in sacramento esse fractionem, masticationem, et rationem cibi generalis. Prima autem duo nullo modo possunt cadere in formam corporis Christi propriam : quia illud corpus cum sit impassibile et gloriosum, non est divisibile vel frangibile in forma aliena. Secundum

Ad ALIUD dicendum, quod forte ad tempus excitaret naturalis species majorem devotionem quam species panis, sed non semper : præcipua tamen causa est, quia ea quæ exiguntur ad usum sacramenti, non possent esse in propria forma : sed salvantur bene in forma alia quæ est corporis corruptibilis.

Ad ALIUD dicendum, quod species rei et species sacramenti in nullo sacramento possunt esse idem : quia res sacramenti invisibilis est, species autem sacramenti debet esse sensibilis. Et ad argumentum dicendum, quod in Veteri Testamento fuit caro figura non ejusdem

Ad 1.

Ad 2.

Ad 3.

<--- Page Split --->

speciei cum carne Christi, sed potius caro animalium quorumdam oblatorum. Et hujus causa supra dicta est : quia non figurabat tantum sacram rem, sed etiam Christi Passionem, et oblationem quam Patri obtulit in cruce. Unde sacramenta veteris legis et novae non distinguuntur per hoc quod est signare, sed potius per id quod est causare. Unde per hoc sunt sacramenta novae legis viciniora veritati, quia continent eam, quod non fecerunt sacramenta veteris legis. Si autem volumus dicere, quod expressiora sunt in significando, tunc dicendum, quod species panis expressius est signum cibi spiritualis mystici corporis, quam caro : quia nec cibus generalis est, nec etiam colligitur ex diversis sicut panis : sed tamen caro expressius est signum passionis, et oblationis in cruce.

Ad quod nota, quod sacramenta veteris legis signabant tantum sacramenta novae legis. Sacramenta vero novae legis signant non solum ipsum sacramentum, sed etiam cum hoc effectum sacramenti in nobis. Ad hunc autem effectum signandum expressius signum est species panis, quam species carnis.

Ad aliud dicendum, quod aliter intelligitur res secundum propriam naturam rei, et aliter in effectu spirituali. Primo modo intelligitur res ex propriis principiis speciei. Secundo autem modo necesse est, quod intelligatur per symbolum corporalium imaginum : et hoc modo fit intellectus spiritualium in sacramentis.

sed nos ei : tamen etiam accessum et contactum formidaret homo ex reverentia. Præterea, quod potissimum est in sacramento, ratio signi non salvaretur ibi, ut prætactum est, nec ea quæ pertinent ad usum sacramenti.

Ad in quod ulterius quaeritur de tertia Adq Ad causa, dicendum quod infideles videntes cruentam carnem Christi dentibus dividi, et sanguinem assumi per potum, non aedificarentur ad fidem : quia dividi et assumi sunt corporalium : et ideo tunc putaretur Christum et corporalem esse, et effectum sacramenti putarent esse praestigium vel incantationem.

Ad aliud dicendum, quod quandoque Sancti oraverunt in casu propter ostensionem effectus sacramenti : sed tamen in assumptione sacramenti oraverunt, ut iterum esset sub forma panis : et ita fecit beatus Gregorius cum matrona, quae ipsum panem sacrae oblationis obtulerat, et de sacramenti efficacia dubitabat : et hoc cum revelaretur beato Gregorio, orabat ut Deus ostenderet sacramenti effectum : et iterum postea oravit, ut rediret species panis, et dedit eidem matrona sumendum.

Ao in autem quod ultimo quaeritur, Ad^ Utrum sic esset sumendum, si in propria forma carnis vel sanguinis appareret ?

Dicendum sine prejudicio, quod aut omnibus apparet sub forma propria, aut aliquibus. Si aliquibus, puto quod sit sumendum : si vero omnibus, tunc non est sumendum, sed pro reliquiis reservandum.

Si autem tunc quaeratur, Utrum sacerdos, cui hoc accidit, missam sine communione celebrare debeat ?

Dicendum, quod si prae devotionis fervore potest, debet aliam missam celebrare, et in illa communicare. Et si in illa idem contingat : tunc potest aliam celebrare, donec communicet in persona Ecclesiae. Si autem ex indevotione impeditur, vel ex hoc quod saepius sine inter-

Ad in quod ulterius quaeritur de secunda causa, dicendum quod est horror qui nascitur ex devotione et reverentia : et est horror qui nascitur ex abominatione. Primo modo esset horror in sumptione sacramenti : nullus enim præsumeret cruentam carnem Christi sumere, quando in propria specie præsentaretur. Et ita intelligitur in Littera.

Ad aliud dicendum, quod licet sciatur a fidelibus, quod nobis non incorporatur,

<--- Page Split --->

missione hoc sibi contingit, tunc potest non celebrare : et ipsa communio quam in persona Ecclesiæ debuit facere, intelligitur in spirituali sumptione per fervo-

rem excitatum ex hoc quod corpus Christi in propria forma omnibus apparet, etc.

B. Quare sub duplici specie ?

Sed quare sub duplici specie sumitur, cum sub alterutra totus sit Christus ? Ut ostenderetur totam humanam naturam assumpsisse, ut totam redimeret. Panis enim ad carnem refertur, vinum ad animam : quia vinum operatur sanguinem, in quo sedes animae a Physicis esse dicitur. Ideo ergo in duabus speciebus celebratur, ut animae et carnis susceptio in Christo, et utriusque liberatio in nobis significetur. Valet enim, ut Ambrosius ait 4, ad tuitionem corporis et animae quod percipimus, quia caro Christi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra offertur, sicut praefiguravit Moyses : Caro, inquit, pro corpore vestro offertur, sanguis pro anima : sed tamen sub utraque specie sumitur totus : quod ad utramque valet, quia sub utraque sumitur ipse totus Christus. Sed si in altera tantum sumeretur, ad alterius tantum, id est, animae vel corporis, non utriusque pariter tuitionem valere significaretur. Sub utraque specie tamen totus sumitur Christus : nec plus sub utraque, nec minus sub altera tantum sumitur. Eadem enim ratio est, ut ait Hilarius 5, in corpore Christi, quae in manna praecessit. De quo dicitur, Qui plus collegerat, non habuit amplius : nec qui minus paraverat, habuit minus 3. Et licet sub utraque specie sumatur totus Christus, tamen non fit conversio panis nisi in carnem, nec vini nisi in sanguinem. Nec debent dici duo sacramenta, sed unum : quia utraque specie idem sumitur. Neque debet iterari sacramentum : quia benedictio non repetitur super speciem eamdem. Neque aliae substantiae in sacrificium veritatis offerri debent : quia de aliis non potest consecrari corpus Christi vel sanguis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

An in sacramento Eucharistiae necessaria sit duplex species ?

Deinde quæritur de secunda parte hujus capituli, scilicet de hoc quod dicit ibi, B, « Sed quare sub duplici specie, etc. »

Videtur enim non esse necessaria duplex species :

  1. Unum enim non terminatur ad duo, sed ad unum tantum. Agnus autem paschalis quem comedit Christus cum discipulis 1, non fuit nisi unus. Ergo ad duas res non terminatur : ergo nec ad duas species sacramentales, ut videtur.

  2. Si autem tu dicas, quod multa fuerunt in comestione agni paschalis, sicut azyma, et lactucæ agrestes, et carnes agni : et illis aliquid debuit respondere ex parte sacramenti : tunc multo plura : quia ad minus tria deberent esse materiæ hujus sacramenti : et hoc non est verum.

Item, Agnus non terminatur ad azymum, sicut ad rem quæ est ejusdem speciei cum ipso : nec lactuca agrestis ad vinum, quia non habet conformitatem : ergo illa responsio nulla est.

Præterea, Illa non fuerunt de veritate sacramenti, sed potius signabant præpaparationem eorum qui comedere debebant agnum paschalem : ergo etiam in veritate Novi Testamenti illis nihil debuit respondere : ergo non propter illa plures species debebant esse in materia hujus sacramenti.

  1. Item, Nullum aliorum sacramentorum habet duplicem speciem pro materia : ergo nec istud debuit tradi in duplici specie.

  2. Si autem dicas, sicut dicitur in Lit-

tera, quod quia duplices sumus, scilicet corporales, et spirituales, ideo corpus offertur pro corpore, et sanguis pro anima : hoc nihil esse videtur : quia eadem ratione quodlibet sacramentum esset tradendum in duplici specie, cum nos qui suscipimus, duplices sumus, et quærimus in eo duplicem profectum, scilicet animæ, et corporis.

  1. Item, Totus Christus in sanguine et anima ectorpore continetur sub altera illarum specierum : ergo videtur, quod superfluum est in sacramento offerre aliam.

SOLUTIO. Ad hoc puto esse dicendum, quod multis de causis, quarum quædam in Littera tanguntur, quædam autem a Magistris, istud sacramentum in duplici specie traditum est. Una est quæ tangitur in Littera : quia offertur pro corpore, et anima. Alia causa est, ut dicunt quidam, quod sacramentum illud non est tantum sacramentum effectus spiritualis, sed etiam memoriale. Unde per speciem panis qui cor hominis confirmat, facit unionem charitatis, ut unionem corporis mystici. Sed per speciem vini pinguium est memoriale ebrietatis amoris Christi, quando in sanguine passionis pro nobis se obtulit, quasi oblitus suiipsius pro dilectione nostra.

Aliam causam iterum tangunt alii : quia non tantum est sacramentum passionis, sed etiam incarnationis. Incarnationem ergo significat species panis : quia corpus ejus quasi ex guttis sanguinis commixtum et coagulatum et formatum est in panem fidelium : per speciem autem sanguinis significat passionis sanguinem fusum.

Aliam tangunt quidam, quod hoc scilicet factum est in signum duplicis modi sumendi : quidam enim sumunt cum difficultate pœnitentiae, quasi panem doloris, et panem lacrymarum pro peccatis præteritis : et illi quasi masticant diu, et gluttiunt tandem. Alii cum facilitate de-

<--- Page Split --->

votionis, sperantes fruitionem æternam in patria, quæ hic significatur in sacramento : et illi quasi bibunt et inebriantur ab ebrietate domus Dei, et torrente voluptatis potantur.

Adhuc alii dicunt, quod sit hoc in signum duplicis effectus, scilicet unionis corporis mystici per carnem, et redemptionis per sanguinem. Primum ergo significatur in specie panis qui conformando sibi, et caput unit et membra : secundum autem in specie vini.

Probabiles autem sunt omnes illæ causæ : sed una omnibus aliis melior, ut videtur, hæc scilicet, quia inter unita sibi oportet conjunctionem et virtutem unientem esse : cum igitur nos per hoc sacramentum uniamur Christo capiti, oportet aliquid esse in sacramento quo significetur nostra ad eum conjunctio, et aliquid quo significatur virtus uniens. Sed unio non potest significari in pane, quia non est corpus immiscibile, manens in propria specie : et ideo oportet esse substantiam liquidam, cui alia uniretur insipida : sed iterum potuit esse, quod nostra insipiditas per illam debuerit redire ad saporem. Unde ut significaretur unio Christi per naturam, assumitur species vini. Quia pueri communicaverunt carni et sanguini Domini, et ipse similiter participavit eisdem, ut dicitur, ad Hebr. ii, 14. Ut autem signetur unio nostra per gratiam ad ipsum, apponitur aqua, ut nostra insipiditas suo sapore reversa intelligatur ad saporem, et absorpta, sicut illa aqua absorbetur a vino. Ut autem significetur virtus uniens, assumitur species panis qui cor hominis confirmat, et per consequens ligat membra cum capite. Tamen quando omnes illæ rationes adunantur, efficitur ex omnibus una habens vigorem.

esui carnis, et alterum respondens potui sanguinis.

Ad ALIUD dicendum, quod bene conceditur, quod illis nihil respondet in substantialibus sacramento isti, sed potius in circumstantiis, sumentium : sicut est quod azymi significent puritatem, sinceritatem et veritatem, et lactucæ agrestes amaritudinem pœnitentiae pro commissis.

Ad ALIUD dicendum, quod alia sacramenta non sic habent significare modum unionis, qui in duobus expletur, sicut istud, et ideo non sunt tradita in duplici specie.

Ad ALIUD dicendum, quod non est hæc sola causa, quia duplices sumus : sed cum hoc quia Christus corporaliter et spiritualiter per se conjungitur nobis : in aliis autem non conjungitur nobis, nisi uno modo, scilicet spiritualiter per gratiam : et ideo cum hic sit utraque conjunctio, scilicet corporis, et animæ, ideo oportuit esse duplicem speciem in sacramenti materia.

Ad ULTIMUM dicendum, quod licet totus Christus sit sub utraque specie, tamen totus est de vi sacramenti : cum igitur plurima sit ostensa utilitas in causis dictis, oportuit quod ex vi sacramenti sub utraque specie in sacramento haberetur.

ARTICULUS III.

An bene dicat Magister, quod vinum operatur sanguinem, in quo sedes animæ a Physicis dicitur ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit in Littera,ibi, B, circa initium : « Quia vinum operatur sanguinem, etc. »

Hoc enim falsum videtur secundum Physicos, quos tamen inducit in Littera pro testibus.

Aut enim anima comparatur ad corpus

Dico ergo ad primum, quod unum in quo sunt duo, bene terminari potest ad duo illi respondentia. In agno autem fuit quidem carnis esus et sanguinis oblatio, et limitio postium et superliminarium : et ideo duo succedunt : unum respondens

<--- Page Split --->

ut actus, sive forma, vel perfectio : aut comparatur ad ipsum ut motor et principium operum. Si primo modo : tunc non potest esse quod dicit : quia sic est in toto tota, ut dicit Augustinus. Si enim aliquid esset de corpore, in quo non esset tota, oporteret quod aliquid esset de materia non perfectum a forma : omnis autem formaè substantialis hoc proprium est, quod sit in toto tota, sicut lapideitas in lapide, et igneitas in igne, et sic de aliis.

Si forte tu dicas, quod hoc non est verum nisi de totis homogeniis, et non de heterogeniis : quia humanitas est in toto, et non in partibus : hoc non obstat, quia aliud est dicere in toto totam esse, et aliud in partibus totam esse. Et primum competit omni formaè substantiali : secundum autem non, sed tantum competit animæ : quia dicit Augustinus quod est in qualibet parte corporis tota. Videtur autem, quod hoc modo non habeat sedem in sanguine, sed in toto.

Item, Sanguis non est pars hominis, vel alterius animalis, nisi potentia tantum : ergo non est pars animata nisi potentia tantum : sed magis est sedes anima in eo quod actu animatum est, quam in eo quod potentia solum : ergo sedes anima e, eo quod actu animati est, magis est in corde vel in cerebro, quam in sanguine.

Si autem comparatur anima ad corpus, ut motor et principium operum : adhuc est falsa, et magis quam prius : motus enim naturales, ut dicunt Physici, procedunt ab hepate, et vitales a corde, animales autem a cerebro : ergo sedet in his membris, quando movet, et non in sanguine.

Praeterea, Physici dicunt, quod sedes animae est in corde, et non in sanguine : ergo videtur falsum dicere in Littera.

guine. Hoc autem intelligendum est tribus modis : quibus sine contradictione verificatur. Uno modo : quia sedes dicit primam firmitatis permanentiam animae in corpore : et tunc motus animales fundantur in vitalibus, et vitales fundantur in naturalibus : naturales autem, cum sint generare, augere, et alimento uti, duobus prioribus subministrat nutritiva : et ideo fundantur in illa : et sic per consequens omnes in nutritiva. Nutritiva autem non locat alias immobiliter in corpore, nisi per alimentum, quia ex illo suscipitur augmentum, et semen generationis, et generantur ex evaporatione ipsius spiritus in corde vitales et pulsatiles, et ulterius spiritus animales in capite. Constat autem, quod ultimum nutrimentum quod est inter venas, est sanguis in habentibus sanguinem, vel similis humor in non habentibus : ergo nutritiva fundatur in sanguine, et per consequens aliae. Secundo modo intelligitur id quod sedes animae sit in sanguine, tamquam in eo quod potentia est totum corpus in quo est anima. Hoc autem non est caro, neque os : et ideo cum ipsa sit tota in toto, hoc videtur magis ei appropriari ratione sanguinis quam alterius partis. Tertio modo potest id intelligi propter cor, in quo secundum Aristotelem in libris de Animalibus, primo generatur sanguis, et praecipue operatio vitae ab anima procedens in corpore per sanguinem ibi generatum. Sed tamen Galenus contradicit : et est illa contradictio reducenda ad concordiam alibi : quia ad praesentem tractatum non pertinet.

PERDICTAautem patet solutio ad totum : quia nec intelligitur prout anima comparatur ad corpus, ut forma : nec prout comparatur, ut motor ad ipsum : sed potius prout permanet in ipso per sanguinis operationem.

<--- Page Split --->

possibile : ergo nihil mutatur in deitatem.

  1. Item, Deitas sicut non incipit esse, ita non est aliquis locus ubi incipit esse : sed res sacramenti in altari incipit esse : ergo deitas non est res sacramenti.

ARTICULUS IV.

An sub utraque specie sumatur totus Christus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa medium : Sub utraque specie tamen totus sumitur Christus, etc. »

  1. Ex hoc enim videtur sequi, quod aliquid convertatur in deitatem : cum enim totus Christus sit ibi, et non nisi virtute sacramenti, videtur quod aliquid de materia transit in corpus, et aliquid in animam, et aliquid in deitatem.

  2. Item, Hoc videtur accipi ex hoc quod prius habitum est in Littera, scilicet, quod idem panis est in sacramento qui de cœlo descendit. Constat autem, ut dicit Ambrosius, quod caro Christi de cœlo non descendit : ergo necesse est, quod virtute alicujus in sacramento existentis transsubstantiati in deitatem sit ibidem deitas.

  3. Item, Hoc videtur per rationem : quia iste cibus ad hoc conficitur quod sit cibus spiritualis : cibus autem spiritualis non potest esse nisi in veritate deitatis : ergo videtur, quod specialiter feratur intentio consecrantis 'ad hoc quod sit ibi deitas : sed illud causatur in sacramento super quod fertur intentio Ecclesiae, vel ministri in persona Ecclesiae : ergo videtur, quod deitas causetur in sacramento.

Si autem hoc concedatur, sequitur absurditas maxima : quia deitas aliquo modo habebit causam, quod absurdissimum est. Quod autem hoc sequatur, patet ex hoc, quod sacramentum est causa omnis rei quam continet.

  1. Item, Sequitur quod sit aliqua mutatio in qua nihil commune est ei a quo mutatur, et in quod : quia deitati nulla est communitas, nec generis primi, nec proximi, nec materiae : hoc autem est im-

SOLUTIO. Absque omni dubio dicendum, quod nihil convertitur in deitatem : sed cum sint tria corporis Christi propria, scilicet quod ipsum sit mixtum ex humoribus in se continens eosdem : et essentialis et naturalis pars compositi hominis sive hypostasis, cujus naturalis perfectio est anima rationalis : et quod unitum deitati in singularitate personae. Dico quod in transsubstantiatione panis in corpus Christi, est sanguis Christi in corpore, non virtute sacramenti, sed virtute connexionis ex qua est corpus : et anima Christi virtute compositionis hypostasis : et divinitas Christi virtute unionis factae in singularitate personae divinae. Similiter quando vinum transsubstantiantur in sanguinem, est ibi corpus sicut connexum et continens suum sanguinem per naturam : et anima sicut perfectio corporis : et deitas virtute unionis factae in corpore secundum personae divinae singularitatem.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod totus Christus est ibi virtute sacramenti, sicut aliquid dicitur virtute alicujus fieri, quod operatur unum cui conjuncta sunt alia : et non sic quod virtus sacramenti extendat se immediate in omnia illa, quae in sacramento esse dicuntur.

Ad ALIUD dicendum, quod panis iste descendit de cœlo ratione personæ, et non naturae humanæ : et eadem persona est in sacramento, licet virtus sacramenti non immediate se extendat super personam : et aliud non potest haberi de illa auctoritate.

Ad ALIUD dicendum, quod est intentio Ad 3, 4 et 5. quae est finis operis, et intentio quae est finis ejus quod efficit sacramentum : intentio quae est finis operis, non proprie vocatur intentio, sed terminus operis : et illa in Ecclesia non est ut virtute sacra-

<--- Page Split --->

menti sit in altari totus Christus, ita quod virtus sacramenti totum operetur quod est in ipso : sed intentio Ecclesiæ est, ut sit in virtute sacramenti corpus, vel sanguis : virtute autem mixtionis vel unionis naturalis ad animam, vel unionis gratuitæ ad deitatem, sint ibi cætera quæ sunt in persona Christi.

Et per hoc patet solutio ad totum.

ARTICULUS V.

An bene dicatur, quod hoc sacramentum non debet iterari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, sub finem : « Neque debet iterari sacramentum, etc. »

Hoc enim videtur falsum per hoc quod dicit Dominus, Luc. xxii, 19 : Hoc facite in meam commemorationem : et Apostolus, I ad Corinth. xi, 25 : Hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Ergo multoties iteratur.

  1. Si forte dicas, quod non est idem, hoc falsum videtur. Aut enim identitas sacramenti attenditur penes materiam, aut penes formam, aut penes contentum. Non penes materiam, vel formam : quia utrumque habet pluralitatem in sacramento.

  2. Præterea, In Littera hic dicitur, quod sacramentum dicitur unum et idem, quia sub utraque specie unum et idem sumitur : ergo identitas est penes contentum : contentum autem frequentatum est idem : ergo sacramentum idem repetitur, ut videtur.

  3. Item, Si res sacramenti baptismi quæ est res et sacramentum baptismi, repeteretur, sacramentum diceretur iterari : ergo a simili cum isto sacramento res quæ est simul res et sacramentum iteraretur frequenter, sacramentum iterari videtur : ergo non est verum quod dicitur in Littera.

SOLUTIO. Dicendum quod infra Magister tangit de iteratione sacramentorum in fine tractatus de Penitentia : sed quantum pertinet ad tractatum istum, dicendum quod sacramentum multis de causis dicitur iterari, vel non iterari. Uno modo : quia causa non iteratur, ut in baptismo, quia ibi causa est originale, quod non iteratur, ad cujus deletionem ordinatur baptismus. Alio modo : quia id quod est res sacramenti non iteratur, eo quod semel acceptum totum consequitur effectum, qui est in se, nisi sit impedimentum ex parte fictionis : et hoc etiam non impedit characterem, nisi ex parte subjecti susceptibilis ejus quod efficere habet character ; et ideo recedente fictione operatur character gratiam propter quam operandam impressus fuerat. Alio modo dicitur non iterari sacramentum non quin sæpius sumatur, sed quia forma sua super eadem numero non iteratur : et ita dicitur hic : quia si hæc iteratur, significaretur forma semel prolata non esse efficax.

Ad in ergo quod primo objicitur, dicendum quod multoties sumitur idem : sed non repetitur forma super eamdem speciem sumptam semel : et hoc modo non repetitur.

Ad aliud dicendum, quod sacramentum idem est specie et numero ex parte rei contentæ : sed ratione ejus non negatur hic iteratio sacramenti : sed non est idem numero ex parte materiae et accidentium quæ sunt signa in sacramento, et ratione illorum cum non super idem repetitur forma, negatur hoc sacramentum iterari.

Ad aliud dicendum, quod hic dicitur unum ab una relatione specierum corporis et vini ad contentum cum ipsis, et non ratione contenti absolute considerati. Et ideo multiplicatis talibus signis materialiter multiplicatur repetitio sacramenti materialiter, licet specie sint signa eadem semper, et in omni consecratione.

Ad aliud dicendum, quod alio modo dicitur non iterari baptismus, et alio modo istud sacramentum, ut jam habitum

<--- Page Split --->

est : istud enim sacramentum ab uno homine, et saepius celebratur, et saepius suscipitur : illud autem non. Unde alio

modo dicitur non iterari illud, et alio modo istud.

Sequitur deinde, etc.

C. Quare aqua admisceatur ?

Aqua vero admicroenda est vino : quia aqua populum signat, qui per Christi passionem redemptus est. Calix ergo Dominicus juxta canonum prseceptum, aqua et vino mixtus debet offerri : quia videmus in aqua populum intelligi ', in vino ostendi sanguinem Christi. Cum ergo in calice vino aqua misceatur 2, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei quem credit copulatur : quae copulatio aquae et vini sic miscetur in calice Christi, ut mixtio illa non possit separari. Nam si vinum quis tantum offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. /

ARTICULUS VI.

Quare hoc sacramentum datur sub specie panis et vini ?

Quarto, de admixtione aquae.

Quinto et ultimo, de admixtione specierum manentium cum aliis corporibus : ut si gutta sanguinis funderetur in dolio, vel alio liquore, quamdiu maneat ibi corpus Christi, vel utrum convertatur in illud, vel non ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi. C,« Aqua vero admiscenda est, etc.»

Et sunt hic quinque quaerenda.

Cum enim supra habitum sit quare dedit corpus suum sub alia specie, et iterum quare dedit sub duplici specie, restat nunc primo quaerendum, Quare sub specie panis et vini ?

Secundo, Quare sub specie panis de frumento et non alterius grani ?

Tertio, An debeat confici in azymo vel fermentato propter Graecorum controversiam ?

Ad PRIMUM autem horum objicitur sic : 1. In multis figuris praefiguratum est istud sacramentum, sicut habitum est in principio hujus tractatus 1 : eadem ergo ratione qua eligitur species unius figurae, eadem ratione fuit eligenda alia : manna autem fuit in specie panis, et agnus paschalis in specie carnis : ergo magis debuit eligi species carnis quae magis convenit, quam species mannatis quae minus convenit, ex quo inter figuras eligenda fuit materia.

  1. Item, Crescente tempore crevit etiam manifestatio veritatis in figuris et signis,

<--- Page Split --->

ut dicit Magister Hugo : sed in naturali lege præsignabatur in specie panis tempore Abrahæ, et iterum postea ante legem acceptam in mannate : ergo præcipue in Novo Testamento debuit addi materia, quæ haberet signum majoris convenientiæ : ergo non debuit dari in forma panis.

  1. Item, Caro cum carne magis convenit, quam panis cum carne : quia major est convenientia eorum quæ sunt ejusdem generis, quam eorum quæ sunt diversorum generum : ergo convenienttius fuisset traditum in materia carnis, quam in materia panis, ut videtur.

  2. Item, Convenientius est nutrimentum homini bene disposito caro, quam panis, et præcipue aliqua caro : ergo videtur, quod in illa specie tradi debeat.

  3. Item, Nec generale nutrimentum est panis, quia multæ sunt gentes quæ pane non utuntur : similiter autem et infantes : cum igitur materia sacramenti debeat esse generalis, videtur quod non debuit tradi in specie panis.

  4. Item, Alimentum quod præparat natura omni homini nato, convenit omni animali, ut lac, et habet in se triplicem substantiam, ut dicunt medici, scilicet butrinam, casealem, et ceream : ergo cum illud nutrimentum naturalissimum et convenientissimum sit, videtur quod debuit tradi in materia lactis, vel casei, vel butyri.

  5. Item, Cum ipsum habeat in se omnem saporis suavitatem, ut dicitur, Sapient. xvi, 20 1, videtur quod non debeat esse in specie unius cibi, sed multorum.

  6. Item, De mannate legitur, quod erat in sapore panis oleacei 2 : ergo aliquid de pinguedine deberet apponi in materia Eucharistiae : non ergo materia debet esse tantum panis, et vinum.

Eodem modo objicitur de vino :

  1. Generalis enim potus est aqua omnibus communis : ergo videtur, quod illa debeat esse materia sacramenti.

  2. Item, Cum sanguis fluxit cum aqua de latere Christi 3, videtur quod sanguis et aqua deberet esse materia, et non vinum.

  3. Præterea, Istud sacramentum datur ad curationem peccati, et datur infirmis in via adhuc existentibus : infirmis autem non datur vinum : ergo non debet esse materia sacramenti.

Solutio. Dicendum, quod multæ causæ convenientiæ assignantur a Magistris, quare debet confici ex pane et vino istud sacramentum : et illas causas non omnes tangemus in solvendo objecta, ut vitetur prolixitas. Sed intelligendum, quod una sola est cogens, scilicet quia Dominus in tali materia illud dedit, et frequentandum instituit : quod si in alia dedisset et instituisset, in alia fieret, et non in ista.

Dicendum ergo ad primum, quod quoad multa quæ sunt in hoc sacramento, præfigurabatur in diversis figuris : et hæc divisio prius est habita : sed hoc non facit ad hoc quod secundum illas sit materia, sed potius institutio, ut dictum est. Non autem institutionis potuit esse major convenientia quæ est istius materiae, quam alterius : et illa convenientia præcipue attenditur in tribus, quorum unum est cibi illius confectio : quia scilicet ex multis granis depuratis est panis, et ex multis uvis confluit vinum : et ex hoc fit convenientia corporis veri ad corpus mysticum. Corpus enim verum componitur ex multis membris similibus et dissimilibus, purissimis : et sanguis Christi effluxit de multis membris Christi. Corpus autem mysticum componitur ex multis fidelibus purissimis : et sanguis significat redemptionem animarum a di-

1 Sapient. xvi, 20 : Paratum panem de ceto prestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.

2 Exod. xvii, 31 : Appellavitque domus Israel

nomen ejus Man, quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.

a Joan. xix, 34.

<--- Page Split --->

versis periculis, et non ab uno : et hæc est causa præcipua.

Secunda causa convenientiae : quia panis generalior est cibus, qui infirmis et sanis datur : et licet vinum non detur in aliqua infirmitate, tamen ex effectu habet significationis convenientiam, quia lætificat cor ' , et secundum Philosophum facit bonæ spei hominem, et datur confortatis jam infirmis : et similiter sacramentum lætificat, et bonæ spei facit : quia enim seipsum tam benigne communicat, speramus quod omnia dabit : et datur secundum Augustinum, confortatis bona conscientia qui jam de infirmitate convaluerunt.

Tertia fuit, quia ille cibus inter eos qui præparantur ab homine, mundior est, et mundior potus vinum : et ideo iterum habet convenientiam ad maximæ munditiæ sacramentum.

Ad hoc quod postea objicitur, dicendum quod incrementum signorum non attenditur in hoc quod signa sunt in alia et alia materia : quod patet, quia aqua Maris rubri et lustrationis fuit signum baptismi, et tamen baptismus est in aqua : sed attenditur in hoc quod signa magis conjungantur rei, et sic factum est in Novo Testamento.

Ad 3 et 4. Ad aliud dicendum, quod licet caro cum carne in genere magis conveniat, tamen accipiendo proportionem signi ad signatum prout caro hic sumitur signata, minus convenit : quia hic significata est in diversitate membrorum, nervorum, et musculorum, tamen omnia assimilata sunt in unum gratiae candorem et saporem : et ideo ex parte signi quod est panis, oportuit talem esse compositionem, ut prius etiam habitum est.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod licet non omnes gentes utantur pane, tamen generalior cibus est bene dispositis hominibus: quia caro inflammat, ut dicunt medici, sed non panis cum moderamine sumptus.

Præterea, Non est hæc causa, sed potius major convenientia cum re contenta sub sacramento, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod natura hoc nutrimentum præparat non confortatis, sed imbecillibus ex ætate : sed istud sacramentum, ut dicit Augustinus, non datur nisi confortatis bona conscientia : et ideo non debuit confici in illa materia.

Ad aliud dicendum, quod diversitas saporis refertur ad diversitatem gratiae in contento : quia continet eum qui theca est omnium gratiarum : et huic sufficienter respondet diversitas granorum, ex quibus conficitur panis. Vel dicatur melius, quod licet diversitas gratiarum sit in hoc sacramento, tamen illæ gratiae tendunt ad unum, scilicet summum bonum : sapores autem diversorum ciborum non tendunt ad unum, sed ad diversa : et ideo diversi cibi non sunt materia hujus sacramenti, sed potius unus cibus qui colligitur ex diversis in unum saporem tendentibus.

Ad aliud dicendum, quod sapor olei in mannate erat imperfectionis : quia in re nihil fuit, sed præfigurabatur tantum : sed modo datur sacramentum perfectum : et ideo pinguedo olei tota ex parte rei comprehenditur : et ideo istud sacramentum sui perfectione condimento non indiget.

Ad 10 quod ulterius objicitur de vino, dicendum quod confortatorum accipientium sanguinem bonum melior est potus vinum, et non aqua : et ideo cum talibus detur istud sacramentum, convenientior materia est vinum.

Ad aliud dicendum, quod aqua distincta, et tamen secundum locum conjuncta, effluxit de latere Christi : ut signaretur non esse materia, sed tantum materia sanguinis esse unienda.

Ad ultimum, quod in veritate hoc sacramentum non datur infirmis adhuc morbo peccati subjacentibus, sed potius

1 Psal. ciii, 15 : Et vinum laxificet cor homines. Cf. Judicum, 13 : Numquid possum deserere vi-

<--- Page Split --->

bona conscientia confortatis : et ideo illa objectio supponit falsum.

ARTICULUS VII.

An sacramentum debet dari sub specie panis et de frumento ? et, An alia grana possunt admisceri ?

Secundo quaeritur, Quare datur sub specie panis de frumento, et vini?

Videtur, quod alterius grani panis esse debuit : quia

  1. Sicut in baptismo positum est elementum commune, ut nullum inopia excusaret : ita etiam in isto debuit esse, ut nullus excusaretur propter inopiam.

  2. Item, Dominus panes dedit turbe, et illi erant hordeacei 1 : cum igitur Ecclesia se capiti conformare debeat, videtur, quod in hordeaceis panibus confici debeat sacramentum.

  3. Item, Sumitur hoc sacramentum in memoriam Dominicae passionis : huic autem memoriae magis convenit granum hispidum et durum, quam delicatum : ergo magis debuit confici in hordeo quod hispidum est et durum granum, quam in frumento quod delicatum est.

  4. Si forte dicatur, quod hoc fecit ideo, quia se Dominus comparavit grano frumenti, dicens : Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, etc. 2, hoc nihil esse videtur : quia Dominus ibi dixit, qui de morte ipsius fructus exsurgerent in Ecclesia, et non quid deberet fieri circa celebrationem sacramenti hujus.

  5. Item, Ibi attendit Dominus similitudinem seminationis grani : in sacramento autem de grano fit panis, et non seminatur ad fructum : ergo videtur, quod nihil faciant ad propositum.

  6. Si forte dicas, quod ex isto convenentius fit nutrimentum. CONTRA : Medici dicunt, quod de pane fit cito caro, et non diu adhaeret illa membris, sed consumitur de facili : cum igitur illud nutrimentum debeat manere in vitam aeternam, videtur quod nullam habeat convenientiam.

  7. Item, Viatoribus non prosunt mollia, quia illa resolvuntur in sudores, et evaporant per calorem ex motu excitatum, et consumuntur : sed dura quae forti calore non convertuntur, nec de facili consumuntur : cum igitur istud sacramentum sit viatorum, videtur quod in tali materia dari debuit : hoc autem est non frumentum, sed potius siligo, vel aliud durius granum : ergo videtur, quod debuit dari sacramentum in pane siligineo.

  8. Item, Si in materia frumenti dari debuit, videtur quod in specie amidi conficiendum fuit : et de illa dicitur a medicis, quod generatur caro tenax, et diu adhaerens membris.

ULTERIUS quaeritur de admixtione alioquem granorum. Ponamus enim, quod in quadam terra nihil inveniatur frumenti, sed tantum spelta, sicut est in multis terris. Et quaeratur, Utrum de grano spelta possit confectio fieri ?

Videtur, quod non : quia

  1. Dominus se tantum grano frumenti comparavit : ergo de nullo alio confici potest.

  2. Item, Dominus in pane frumenti primo corpus suum consecravit : ergo de nullo alio ab aliquo sacerdote consecrari poterit.

  3. Item, Aqua sicut tactu carnis Christi virtutem regenerativam accepit,et non potest fieri in aliquo alio liquore baptismus: ita videtur, quod panis de frumento tactu Domini virtutem accepit, ita quod non possit fieri alio grano nisi de illo : ergo videtur, quod non possit fieri de spelta.

<--- Page Split --->

  1. Si forte tu dicas, quod spelta et frumentum sunt unius speciei : hoc aperte falsum est : quia nec speltae sunt ejusdem figurae, nec grana eamdem terram habent connaturalem : cum igitur figura licet non sit species substantialis, tamen ostendit speciem ex parte quantitatis : quia videmus, quod eorumdem specie eadem est figura secundum speciem, videtur quod grana ista non sint ejusdem speciei.

  2. Item, Dicitur quod quaestio devoluta est ad sedem Apostolicam, et ibi judicatum est, quod spelta esset species hordei : de hordeo autem confici non potest : ergo nec de spelta.

Sed contra. Sed contra :

  1. Grana speltae vix discernibilia sunt a granis frumenti similitudine grani et colore : ergo sunt ejusdem speciei, vel propinquarum specierum : ergo potest confici de uno sicut de alio.

  2. Item, Ab omnibus dicitur, quod ideo voluit Dominus corpus suum tradi in frumento, quia delicatior et convenientior est panis illius grani quam alterius : sed panis de spelta adeo delicatus et conveniens vel plus est quam de frumento : ergo ita debet confici in spelta sicut in frumento.

ULTERIUSquæriturdeadmixtionealio - rumgranorumcumpanedefrumento , utrumextalimixtopossitfiericonfectio ? Verbigratia , ponoquodadmodiumfru - mentiponiturdimidiusmodiushordeivelsiliginis , etfiatindepanis , utrumextalipanefieripossetconsecratio ?

V ideturquodsic : q u i a

  1. Siccorum admixtio non tollit speciem, sicut patet : quia si granum hordei ponatur in sacco frumenti, remanet semper granum hordei : ergo etiam de illa parte quae de frumento est, ad minus videtur posse fieri confectio.

  2. Item, Detur etiam quod admisceatur, erit in tali mixtura abundans frumentum : ergo aliquid transit in frumentum : ergo de toto erit frumentum : et ita erit

inde confectio sicut de pane de frumento.

Sed contra :

  1. Ad visum patet, quod color frumentini panis remittitur, quando tertia vel quarta pars est siliginis : ergo videtur, quod etiam species corrumpantur : sed non potest fieri consecratio nisi de frumento : ergo etiam ex tali pane mixto nulla fiet consecratio.

  2. Item, Philosophus dicit, quod mixtio dicitur miscibilium alteratorum unio : ergo miscibilia alterantur a sua specie : ergo in tali mixtura non manet panis frumenti in specie sua, sed alteratur : ergo cum non fiat confectio nisi de frumento, videtur quod ex tali pane nulla fiet corporis et sanguinis confectio.

  3. Item, Corpus Domini nihil habet in se alienum sibi : ergo etiam nihil in figura debet fieri alienum a specie frumenti : ergo videtur, quod etiamsi parum adjungatur de alio grano, destruatur ratio convenientiae.

SIMILITER objicitur, Si de pane corrupto possit fierit confectio ?

V ideturquodnon : q u i a

  1. Nihil corruptum habet similitudinem cum corpore Domini : ergo non debet fieri signum : sed ex parte materiae sumitur signum sacramenti : ergo ex parte materiae sacramenti nihil debet sumi corruptum.

  2. Item, Corruptus homo non est homo : ergo corruptus panis non est panis : et non debet fieri nisi de pane frumenti : ergo non debet fieri de pane corrupto.

Sed contra :

Nos videmus hostias diutissime servari a quibusdam in tantum quod etiam si panis in majore quantitate ita diu servaretur, corrumperetur totus : et tamen de his hostiis conficiunt : ergo videtur, quod corruptio non impediat confectionem.

SIMILITER quæritur ex parte vini, Utrum de agresta possit fieri confectio ?

<--- Page Split --->

Videtur autem, quod sic : quia

  1. Est de uva : et de uva specie non generantur diversa species : ergo agresta erit ejusdem speciei cum vino : ergo sicut de vino, ita de agresta potest confici, ut videtur.

  2. Similiter objicitur de aceto : quia dicit Philosophus, quod acetum non est vinum, nec potest redire ad vinum propter corruptionem in eo factam : ergo videtur, quod de aceto non possit fieri confectio.

solutio.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod non nisi de pane frumentino in genere suo potest fieri confectio : et causa sunt, quia melius et nobilius nutrimentum praestat illud granum : et praecipue quia Dominus se illi grano comparavit.

Ad 1.

AD PRIMUM ergo quod contra hoc objicitur, dicendum quod non est simile de baptismo et Eucharistia : quia baptismus est sacramentum necessitatis, sed non Eucharistia, et ideo baptismus in generali materia nobis dari debuit, sed istud in materia qua majorem habet convenientiam cum re signata.

Ad 2.

AD ALIUD dicendum, quod illi panes quos Dominus dedit, signabant libros legis veteris, et non Eucharistiam : et illi habent durum corticem in littera, et dulcedinem in spirituali intelligentia intus : unde ex illis panibus nihil probatur.

Ad 3.

AD ALIUD dicendum, quod passio Dominica non debet praesentari in panis sapore, quia passus Christus optimi saporis fuit : sed potius in modo praeparationis panis, ut dicit Hugo in quadam epistola ad Bernardum, quod panis ille coctus est igne passionis in cruce, formatus autem manibus sapientiae in Virginis utero : et ideo non procedit illa ob-JECTIO.

Ad 4.

AD ALIUD dicendum, quod Dominus utrumque attendit in grano, scilicet confectionem, et in casu in terram mortem : sed materia Eucharistiae habet vim a Christo, qui se illi grano et non alii comparavit.

Ad ALIUD dicendum, quod ipsa ostensio comparationis sui ad granum hoc et non aliud, ostendit causam institutionis, quae postea facta est, cum corpus suum in hoc pane dedit, et non in alio.

Ad ALIUD dicendum, quod istud sacramentum causa amoris et perfectionis est delicatorum in spiritualibus deliciis : et ideo licet caro cito consumatur, tamen si custodiatur quemadmodum oportet, non consumitur : et hoc competit spirituali cibo, qui secum non compatitur concupiscentiae calorem ex peccato mortali procedentem : et etiam in signum hujus manna reservatum computruit.

Ad ALIUD dicendum, quod distinguendum est de via corporali, et de via spirituali : corporalis enim calor ex motu excitato resolvit mollia, sed in via spirituali ex devotione confortatur et non resolvitur spiritus : et ideo non est simile.

Ad ALIUD dicendum, quod amidum non habet similitudinem cum corpore : quia aliquid est dispositum in eo ad putrefactionem, unde efficitur viscosum et tenax : et in illo confici non debuit.

Praeterea, Incautum esset conficere in illo propter humorum liquefactionem.

Ad ID quod ulterius quaeritur de adAdq Ad1 mixtione aliorum granorum, et praecipue de spelta, dicendum, quod absque dubio frumentum genus est, et non species grani : et habet sub se triticum, et speltam : unde spelta frumentum est, et de ipsa potest confici corpus Domini, sicut de tritico : et hoc nulli dubium est consideranti granum cum grano, et panem cum pane : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad ALIUD dicendum, quod Dominus constituit in specie tritici dando inde virtutem grani in omni specie frumenti : et hoc ideo quia in terra illa est frumentum secundum speciem tritici.

Ad ALIUD dicendum, quod non est simile de aqua et pane : quia baptismus est sacramentum necessitatis, et aqua est elementum generale : et sic non est de

<--- Page Split --->

tritico et Eucharistia, ut prius dictum est.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod spelta et triticum non sunt unius speciei, sed unius generis proximi quod est frumentum : et sunt vicinae valde species, et ideo parum distant in spicarum formatione, sed quasi nihil distant in forma granorum et calore, et sapore panis.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod non puto curiam ita determinasse : et si ita determinavit, hoc fuit ex ignorantia grani materiae spelta.

quæst.2. Ad 10 quod ulterius quæritur de mixtura, leve est solvere : dicendum enim, quod si est mixtura non fit confectio : quia omnis mixtura proprie dicta solvit species mixtorum : si autem sit quædam parva appositio, ita quod totum appositum absumatur a tritico, tunc potest fieri confectio : absumptio autem illa notari potest in hoc quod idem maneat omnino color, sapor, odor, et hujusmodi : ac si totum sit frumentum.

Ad 1. Ad primum ergo quod de hoc objicitur, dicendum quod granorum dum manent integra, nulla est permixtio : sed Philosophus dicit, quod subtilia et humida permiscibilia sunt : et ideo grana farinata etiam infusa in pasta permiscerentur : unde nihil valet illa objectio.

Ad 2. Item ad aliud dicendum, quod mixtura non semper est secundum æqualitatem quantitatis, sed secundum proportionem virtutum quæ sunt in ipsis mixtis : unde cum virtus siliginis potest alterare frumentum extra speciem panis frumenti, tunc non fit confectio.

Ad 10 quod ulterius quæritur de pane corrupto, dicendum quod si corruptus est a specie panis, non habet fieri confectio : si autem tantum est dispositus ad corruptionem, tunc potest fieri : sed peccant conficientes nisi cogeret eos magna necessitas. Corruptio autem ista perpendi habet in odore, sapore, et colore, et solutione continuitatis : quia si omnia ista

sunt mutata, non potest in eo confici : sed si salva sunt signa, licet dispositus sit ad corruptionem, et non corruptus, potest in eo confici : et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur contra hoc.

Ad 10 quod ulterius objicitur de vino, Adquæst. 4. dicendum quod ex agresta non potest fieri confectio sanguinis : quia adhuc non habet vini speciem.

Ad OBJECTUM autem contra dicendum, quod non est verum, quod ex eodem procedunt illud quod habet dispositionem ad speciem, et id quod habet speciem completam : quia et ex eodem ligno procedit aqueum in folio, et acidum magis in succo fructus : et ideo non valet quod objicitur.

Ad ultimum dicendum, quod sicut valt Philosophus in Metaphysica, acetum non est vinum, nec potest fieri vinum : et ideo de aceto non potest fieri confectio : sed de vino acido potest, quia hoc non est acetum, licet non sit tutum etiam de acido conficere propter reverentiam sacramenti.

ARTICULUS VIII.

An debeat fieri confectio in azymo, vel fermentato ?

Tertio quæritur, An debeat fieri consecratio in azymo, vel fermentato ?

Videtur quod in azymo :

  1. Conficiendum enim est in tali materia panis, in quali Dominus corpus suum tradidit : tradidit autem in azymo : ergo in azymo est consecrandum. Prima probatur per se. Secunda autem probatur ex tempore : quia dies Paschæ Judæorum fuit decima septima dies mensis primi Parasecev : et in nocte præcedenti tradidit corpus suum : in nocte autem præcedenti occidebatur pascha, et non

<--- Page Split --->

erat fermentatum in domibus Judæorum 1. Ergo ipse tradidit in azymo. Ex hoc sic habetur propositum : præcipue autem patet hoc, Exod. xii, 19, ubi dicitur, quod septem diebus non erat fermentatum in domibus Judæorum.

Item, Hoc videtur ex omnibus Evangelistis : dicitur enim, Matth. xxvi, 17 : Prima die azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? Marc. autem, xiv, 12, dicitur : Primo die azymorum, quando pascha immolabant, dicunt ei discipuli, etc. Luc. xxii, 1 : Appropinquabat autem dies festus azymorum Pascha. Et infra, §. 7 : Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Joan. xvii,28 : Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Hoc autem fuit in Paraseeve quæ fuit decima septima dies mensis lunaris quo utuntur Judæi, et præcedenti nocte dederat corpus. Ergo quarta decima die ad vesperum.. Nihil autem fermentatum erat tunc in domibus Judæorum, ut probatur, Exod. xii, 16 ; Levit. xxiii, 5 ; Numer. xxviii, 17. Ergo dedit corpus suum in azymo : et ideo nos ita debemus facere.

  1. Item, Jesus non venit legem solvere, sed adimplere 2 : ergo ipse ritum Paschæ non solvit, sed adimplevit : ritus autem fuit comedere in azymo : ergo ipse corpus suum tradidit in azymo.

  2. Item, Vetus pascha comedebatur in azymis : cum igitur novum pascha continuetur ad vetus, statim in eodem genere panis inchoavit novum : ergo in azymis dedit, et ita a nobis observari vofuit.

  3. Item, Constat quod in veteri lege mysticam significationem habuit azyma cum quo agnus paschalis comedebatur : non significabat autem nisi sinceritatem

et veritatem abomni corruptione alienam. Cum igitur illa major fuit in novo pascha, quam in veteri, magis in azymis debet celebrari novum quam vetus.

  1. Item, I ad Corinth. v, 8 : Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Ergo haec signatio necesse est ut in aliquo repræsentetur ut in signo ex parte sacramenti : non autem potest repræsentari nisi in azymo : ergo conficiendum est in azymo, et non in fermentato.

  2. Item, Principale sacramentum apud veteres fuit Pascha. Si ergo ritum illius pervertisset Dominus, probabile esset, quod qui minora eo objecerunt, et illud objecissent, dummodo secum in domibus comederunt : ergo videtur, quod in azymo tradiderit, eo quod numquam talium aliquod ei objectum est.

  3. Item, Alia hujus sacramenti observavit, scilicet agnum comedendo, et de nocte 3. Ergo etiam azymos observavit : quia non est ratio quare unum mutaverit, et non aliud.

Sed contra :

  1. Matth. xxvi, 26, dicitur : Accepti Jesus panem, etc., et in graeco habetur 2p7ov, et hoc sonat panem fermentatum : ergo videtur, quod in fermentato tradidit corpus suum.

  2. Item, Joan. xiii, 1 : Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus, etc. Ergo cæna fuit ante festum Paschæ : sed tunc Judæi utebantur fermentato : ergo tradidit in fermentato.

  3. Item, Cum Domini immolatio oblatione agni repræsentaretur, debuit Dominus offerri tempore oblationis agni : sed antequam offerretur, ipse pascha cum discipulis manducaverat : ergo ipse debitam horam paschæ veteris prævenit : sed tunc erat fermentatum in domibus Judæorum : ergo ipse dedit in fermentato, quod ipse in domibus Judæorum invenit.

<--- Page Split --->

4.~Item, Nos videmus, quod in aliis sacramentis quibusdam ritum illius gentis mutaverit, et mutari voluit ne judaizare videremur : sicut in observatione sabbati, et circumcisione, et in aliis : ergo præcipue debuit fieri hæc mutatio in principali, in quo maxima spes ponebatur : hoc autem fuit sacramentum paschæ : ergo ritum illius videtur mutasse : cum igitur ante traderetur in azymis, modo videtur tradi debere in fermentato.

  1. Item, Legaliura observantia est in toto nociva : ergo præcipue in observatione principalis sacramenti : principale autem sacramentum fuit sacramentum paschæ : ergo illud in toto mutari debuit : ergo et in observatione azymorum.

  2. Item, In hoc sacramento quatuor sunt principaliter observanda, scilicet assatio agni, linitio postium de sanguine, lactucæ agrestes, et azymi : videtur autem, quod tria de istis cessaverunt : ergo et quartum cessare debuit, ut videtur.

  3. Item, Leo Papa dicit, quod propter insultationem Judæorum antiquitus, tota Ecclesia statuit confici in fermentato, ne judaiare videremur : cum igitur hæc fuit consuetudo Patrum, videtur quod et nobis sit observanda.

Solutio . Dicendum , quodconficipot - estinutroque , scilicetinazymoetfer - mentatodepotestateverborum : seddecongruentiaetjureetsinepeccatononpotestconfici , nisiinazymo : etideoGræcipeccantergacongruentiamsacra - menti , etcontrajusinconsecrando : seddicentes , quodnonpossitconficiinazy - m o , nesciuntquiddicunt : sicutinplu - ribusaliis : quiamodononestverumquoddicitApostolus , quodGræcisa - pientiamquærunt 1 , sedpotiussapien - tiametstudiumamiserunt : etideostultisassertionibusdetinentur .

A d PRIMUM e r g o dicendum , q u o d Adobject 1 . 2 7 0 5 ponitur indifferenter a p u d Græcos p r o azymo e t fermentato : e t i d e o i n VeteriTestamento frequenter invenitur , Panes azymos : e t i d e o nomen n o n sonat nisipanes , licet u s u s loquendi excipiat i n verbo panes fermentatos , q u i a i l l o u t u n - t u r plures .

AdALIUDdicendum , quodantefestumAdobject . 2 . dicituranteprimamdiemPaschæ , quæsicuthabetur , Levit . x x i i , 3 etseq . , fuitdecimaseptimadieslunarismensisprimi : s e d , sicutpatetexaliisEvange - listis , Dominusante , nondiu , sedpræ - cedentinoctetradiditcorpussuum , etcomeditpascha : ettunceratquartade - cimadiesadvesperam : ettuncpræce - ptumsubpænamortiserat , utnonessetfermentatumindomibusJudæorum 2 : etideonihilprobatillud .

AdALIUDdicendum , quodDominusAdobject . 3 . noneodemtemporeimmolabatur , quoagnusimmolabatur : quiasiccrucifixusfuissetdiequartadecimaadvesperuminnocte : quodpatetessefalsum : sedpo - tiusconvenienterimmolabatur , utsigni - ficaretpostvetusnovumincipere , etadsuampassionemumbramVeterisTesta - mentiterminari .

AdALIUDdicendum , quodinhisquæAdobject . 4 . nonhabentsignificationemsuamnisiexpartesui , Dominusfinemimposuit : s i c - utagnumnonimmolamus , etcæterahu - jusmodi . Sedillaquæsignificantquodsemperestfaciendum , nonmutavit , sicutazyma , sicutexpressehabeturexverbisApostoli , IadCorinth . v , 8 .

AdALIUDdicendum , quodnonobser - Adobject . 5 . vamusilludutlegale , sedpotiusutcompetenssacramentonovælegis : s i c - utetiamutimuraquainbaptismo , licetipsiusifuerintaqualustrationis .

AdALIUDdicendum , quodsicutjamAdobject . 6 . dictumest , illudnonaccipiturutlegale , quodetiamantelegeminoblationeMel - chisedechfiguratumfuit 3 , e t , Genes .

<--- Page Split --->

xvii, 6, ubi Sara fecit panes subcineritios azymos : sed potius ut novum accipitur congruens significato sacramenti.

Ad object 7. Ad ultimum dicendum quod hoc factum fuit ex dispensatione ad tempus : sicut etiam baptismus in nomine Christi : cessante autem irrisione Judaeorum, et cum praevaleret in virtutibus Ecclesia et viribus, resumpsit usum prime institutionis sacramenti. Proterviores autem tales ritus temporalis dispensationis retinuerunt. Sicut enim narrat Leo Papa, primo conficiebatur in azymo : deinde ex causa prius dicta in fermentato : tertio iterum in azymo : et tunc in contrarium Graeci litigare inceperunt.

gnificat populum uniendum Christo, sicut aqua unitur vino. CONTRA : Pani non adjungitur aliquid, et tamen significat corpus mysticum : ergo nec vino debuit aliquid adjungi, ut videtur.

  1. Item, Vinum, ut habetur ex Littera, confluit ex diversis uvis : per quam uvarum diversitatem habet significare diversitatem fidelium : cum igitur habeat in se unum per quod potest representare fideles sive populum, non oportet quod hoc fiat per aliud elementum admixtum : ergo superfluum est apponere aquam.

  2. Item, Quæ est causa quod pani non fit adjunctio alterius materiæ, sed vino fit? Et videtur, quod nulla, quia sub utraque est totus Christus, ut supra habitum est : si ergo in una parte non fit adjunctio, videtur etiam, quod in alia parte fieri non debeat.

ARTICULUS IX.

An aqua debeat admisceri vino, et quantum aquæ ? et, Qualiter peccent qui omittunt ?

Quarto, Quæritur de admixtione aquæ. Videtur enim, quod admisceri non debeat : quia

  1. Aquæ se Dominus non comparat : cum igitur illa comparatio det congruitatem ad esse materiam frumento et vino, videtur quod aqua nullam habeat ad sacramentum congruitatem.

  2. Item, Aqua insipidum est elementum : dicitur autem, Sapient. xvi, 20, quod illud sacramentum habet omne delectamentum, et omnis saporis suavitatem : ergo aqua non habet congruitatem ad ipsum.

  3. Item, Aqua materia est alterius sacramenti, scilicet baptismi : cum igitur duorum sacramentorum non possit esse materia una, sicut patet in singulis aliis, videtur quod aqua nec materia nec pars materiae esse debeat in sacramento Eucharistiae.

  4. Si forte tu dicas, quod aqua signi-

ULTERIUS quæritur de quantitate aquæ q4 adjunctæ :

  1. Cum enim vinum calidum sit vehementer activum, videtur parum vini ponendum in multum aquæ : ergo videtur, quod possit adjungi ultra medietatem.

  2. Item, Quando vinum rubeum est, multum aquæ infunditur modico vino : cum igitur color sit dominantis, videbitur adhuc vinum dominari in mixtura : ergo videtur, quod ultra tres vel quatuor partes possit adjungi de aqua.

ULTERIUS quæritur de speciebus aquæ q4 vel assumendæ vel adjungendæ : quia quædam sunt aquæ acutæ, ut lixivia, et colativa metallorum : de quibus agunt Alchimici : et cervisia tenuis, et ptisana, et hujusmodi sunt aquæ quædam.

Et quæritur, Utrum hujusmodi infusis, adhuc fiat consecratio ?

Et videtur quod sic : quia talis aqua vocatur aqua, etc. : ergo videtur, quod cum ipsa fiat confectio.

SED CONTRA objicitur primo de aquæ seinfusione :

  1. Constat enim, quod aqua simul

<--- Page Split --->

cum sanguine fluxit de latere Domini 4 : ergo etiam in sacramento non est separanda a sanguine.

  1. Item, Sanguis iste lavat, sicut dicitur, Joan. i, 29 : Ecce agnus Dei, etc. Et, Apocal. vii, 14 : Laverunt stolas suas, et dalaverunt eas in sanguine Agni. Ergo cum sanguine debet esse elementum ablativum : hoc autem est aqua : ergo cum sanguine debet effundi aqua.

  2. Item, Aquæ... populi sunt, et gentes, ut dicitur, Apocal. xvii, 13. Populi autem et gentes redempti sunt sanguine. Ergo a sanguine redemptionis non debet separari aqua : ergo aqua quæ signat gentes, non debet separari a calice.

  3. Item, Levit. xvi, 13, Moyses aspergens populum miscuit aquam sanguini : cum igitur hoc præcesserit in signo, idem debet sequi in veritate sacramenti novæ legis : ergo aqua calici est admiscenda.

Sed TUNC quaeritur, Quælìter peccent qui omittunt ?

  1. Dicitur enim in Littera, quod aqua est absorbenda a vino : hoc autem non fit si vis actionis aquæ aliquam habet proportionem ad vim activam in vino : ergo ita parum oportet esse, quod nullam habeat proportionem ad vim activam vini : ergo non potest esse tertia vel sexta, vel notabilis ad sensum pars proportionalis.

  2. Item, Ex quo non apponitur nisi in signum, et una gutta illa significat omnem populum, sicut totum mare : videtur quod stultum sit apponere multum.

ULTERIUS objicitur de speciebus aquarum : constat enim, quod quando operatur ars cum natura, scilicet per virtutes activas et passivas in natura, dat speciem licet debilem, et non diu manentem, quia aliter nulla essent opera alchimicorum : sed quaedam aquæ fiunt operante arte per activas et passivas qualitates in natura, ut superius enumerantur : ergo in illis est aliqua species immixtionis : ergo cum propria aqua admiscenda sit, videtur quod tales aquæ non sunt admiscendæ.

Et videtur, quod mortaliter : quia

  1. Ipsi peccant contra statutum universalis Ecclesiae : tale autem statutum omnes obligat : ergo peccant mortaliter veniendo contra hoc.

Item, Illi non ostendunt in signo redemptionem sanguinis ad populum pertinere : cum igitur hoc omnimode sit ostendendum, videtur quod ille graviter peccet, qui non facit.

  1. Item, I ad Corinth. xi, 23 et seq., dicitur, quod indigne accipit sacramentum qui aliter celebrat sacramentum quam statutum est : sed non apponens aquam, aliter celebrat quam institutum est : ergo indigne accipit : sed nihil facit hominem indignum sacramento nisi mortale peccatum : ergo ille peccat mortaliter non apponendo aquam.

ULTERIUS videtur, quod in párva quantitate sit aqua admiscenda :

SOLUTIO. Dicendum, quod absque dusolutio. bio aqua calici debet admisceri : puto etiam in parva quantitate : quia in parva quantitate nullum periculum est, sed in magna posset esse periculum, ut probant ultimo inductæ objectiones.

DICENDUM ergo ad primum, quod aqua Ad 1. cum admiscetur sanguini, non admiscetur ut materia, sed potius ut signum populi conjungendi redemptori in opere redemptionis, et absorbenda a vino : unde non est mixtio proprie loquendo, sed transmutatio aquæ in vinum, sicut videtur velle Philosophus in primo Perigeneseos, quod non est mixtio si gutta aquæ decem amphoris vini infundatur : unde bene conceditur, quod aqua nec materia est,nec materiae pars, sed transit in vinum, et saporosa facta per vinum retinet tantum relationem signi ad

<--- Page Split --->

populum unitum in eodem spiritu Redemptori in opere redemptionis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod aqua ideo adjungitur, quia insipidus est populus, ut ex ipsa conjunctione accipiat simul et vini speciem et saporem : sicut populus saporem spiritus et gratiae non habet nisi a Christo.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod aqua non est materia hujus sacramenti, nec pars materiae : quia in confectione non manet in sua specie, sicut aliae materiae sacramentorum : sed potius transit in vini speciem et saporem, unda illa objectio supponit falsum.

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod adjunctio fit vino, et non pani, propter tres causas : quarum una est ex parte materiae, et altera ex parte signi signantis sacramentum : tertia ex parte finis sacramenti. Prima ex parte materiae sumpta est, quia panis est siccum elementum sacramenti et grossum : et tali non est aliquid admiscibile facile, quod assumatur ab ipso, et trahatur ad suam speciem et saporem : sed vinum humidum est habens calorem acutum dividentem, et ex utraque parte aliquid facile permiscentur sibi ad suam speciem et saporem, et ideo convenientius est ut fiat admixtio in vino, quam in pane. Alia causa est, quia corpus Christi in prima oblatione cum pependit in cruce non fuit adjunctum alicui alii, sed sanguis profluxit a latere cum aqua : et ideo congrue illi aqua adjungitur. Tertia causa est, quia sanguis significat redemptionem, ut supra habitum est, quae tota suscepta est propter populum : sed non sic est de corpore, et ideo convenientius fit permixtio aquae significantis populum cum vino, quam cum pane.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod corpus ex parte sua compositionis est ex heterogeniis sive dissimilibus : sed sanguis homogenius est et similis in omnibus partibus : et ideo magis habet in se unde significet diversitatem membrorum corporis, quam sanguis : et ideo additur

elementum diversum vino : nec hoc sufficit, quod fluit ex diversis uvis : quia fluens est unius naturae, et diversitas uvarum non remanet in vino, sicut manet diversitas membrorum in corpore.

Ad aliud patet solutio per ante dicta.

Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod minima quantitas sensibilis sufficit, ut dictum est : sed magna est in periculo : quia si per admixtionem aqua vinum corrumpitur a specie sua, non erit consecratum : et hoc non est de facili saporabile : quia etiam aqua in vase super vinum posita, ita quod os vasis aquae sit versum super os inferioris vasis et in vino, contrahit vini saporem et colorem : et tamen manet aqua : sicut fit cum aqua in vase stricti oris et longi ponitur in situla plena vini : et ideo non consentio illis qui dicunt, quod potest poni medietas, vel tertia, vel quarta : sed videtur mihi ponenda in parva valde quantitate, praecipue si vinum est valde debile.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod sapor non plene indicat speciem nec virtutem vini in mixto : quia non est vinum, nec est aqua, sed medium inter utrumque.

Ad aliud dicendum, quod color adhuc minus indicat : quia cum aqua aliquem colorem actu non habeat, de facili recipit omnem colorem ex modico valde immutante : praecipue cum etiam sine vini admixtione recipit colorem vini et saporem, modo supra dicto, si vas aquae operti et stricti oris in situla vel in dolio vini immittatur.

Ad in quod ulterius quaeritur de speAqurciebus aquae affundendae, dicendum quod viva aqua dicitur quae facit aquae operationem et actum : sicut illa quae est in impetu purificandi et refrigerandi. Unde species aquae de quibus dictum est, corruptae sunt ad aliam speciem, ex quo non faciunt operationem, licet in eis abundet elementum aquae : et hujus ra-

<--- Page Split --->

tio etiam dicta est in quaestione de materia baptismi.

1quest. 3. An ID autem quod postea quaeritur, Quantum peccet qui omittit apponere aquam ?

ARTICULUS X.

Dicendum, quod sine aqua bene fit consecratio : eo quod aqua nec sit materia sacramenti, nec pars materiae, ut dictum est : et ideo dicendum est de causa omissionis. Illa enim potest esse haeresis, aut contemptus, aut negligenria : et primis duobus modis est peccatum mortale contra ritum sacramenti ordinatum ad haeresim vel scissuram. Tertio modo distinguendum mihi videtur in causa negligentiae, scilicet quod haec vel est detentio, vel occupatio circa vana, vel circa illicita. Si primo modo non peccat mortaliter : sed corripiendus est graviter, ne circa hoc de caetero negligens inveniatur. Si secundo modo, aut hoc est ex cura vanorum et temporalium quae pertractat, aut ex inopinata subreptione : et primo quidem modo graviter peccat : et si mihi contingeret, facerem emendam tamquam pro peccato mortali. Secundo autem modo orandum est pro ipso, quia non peccavit mortaliter : sed indiget adjutorio contra tentatorem. Tertio autem modo, quando scilicet fit ex occupatione circa illicita, non est dubium quin peccet mortaliter.

Ad 1. Ad ID autem quod videtur probare, quod semper peccet mortaliter, dicendum quod appositio aquae non est de principalibus sacramenti, sed de adjunctis ad ampliorem significationem.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod non celebrat aliter quam institutum est : quia nec formam mutat, nec materiam, licet aliquid omittat de non principali.

Et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

An species sacramentales aliis liquoribus admixtae, corrumpantur, an maneant salvae ?

Quinto, Quaeritur quaestio difficillima harum specierum quando aliis liquorì- bus admiscentur.

Videtur enim, quod numquam corrunpantur per admixtionem aliquam :

  1. Corpus enim gloriosum divinum non est admiscibile corpori non glorioso: post consecrationem autem est corpus gloriosum et divinum : ergo non admisectur alicui.

  2. Si forte tu dicas, quod species admiscentur et corrumpuntur, et corpus evolat in cœlum : hoc videtur non esse intelligibile : quia habet Philosophus in primo de Generatione et Corruptione, ubi distinguit quae miscibilia sunt, et quae non, quod accidentia nec sibi nec aliis sunt miscibilia: constat autem, quod non remanent ibi nisi pura accidentia : ergo non admiscentur aliis corporibus vel accidentibus.

  3. Item, Generatio et corruptio fiunt duobus modis, scilicet simpliciter, et secundum quid : constat autem quod utraque est substantiae : una quoad acceptionem vel amissionem formae substantialis: alia secundum acceptionem vel amissionem formae accidentalis : ergo neutra erit accidentis secundum se : ergo videtur, quod cum haec sint accidentia, secundum se numquam resolvantur in aliquid aliud.

  4. Item, Unumquodque quod corrumpitur, secundum suum esse corrumpitur: sed accidentis esse est inesse, ut dicit Philosophus : ergo non corrumpuntur nisi secundum inesse : et sic non corrumpuntur hic, et non possunt alio mo-

<--- Page Split --->

do corrumpi : ergo simpliciter non corrumpuntur : sed manent incorruptibilia : et sic species panis et vini semper manent.

  1. Item, Aristoteles circa finem primi Physicorum dicit, quod contraria nec patiuntur nec agunt ad invicem sine materia subjecta : sed quae non agunt nec patiuntur ad invicem, numquam se corrumpunt : ergo accidentia hoc modo accepta, nec se corrumpunt ad invicem, nec corrumpuntur ab aliis : sed hoc modo accipiuntur in sacramento post consecrationem factam : ergo nec a seipsis nec ab aliis umquam corrumpuntur.

  2. Praeterea, Putrefactio quae est in hostia diu reservata post consecrationem, constat quod non primo refertur ad corpus divinum gloriosum : ergo necesse est, quod referatur ad aliquid primo corruptum : constat autem quod hoc non est accidens : quia hoc secundum esse dependet ad aliud primum, si non est ibi aliquid pro substantia : ergo putrefactio quae ibi apparet, ad nullum primo putrefactibile potest reduci, quod non capit intellectus hominis.

  3. Si forte tu velis dicere, secundum quod quidam scripserunt et dixerunt, quod post consecrationem peracto officio sacramenti redit substantia prima, scilicet sub specie panis et vini, et per illam substantiam permiscetur aliis corporibus et putrescit et corrumpitur. Contra : Ille reditus aut est quia substantia sub accidentibus sit servata : aut quia creatur de novo sub accidentibus. Si primo modo : hoc non esse potest : quia sicut supra habitum est, illa convertitur in corpus Christi, et postea non dimittitur ei aliquid. Si secundo modo : hoc iterum falsum est : quia quamdiu discerni possunt species manentes, tamdiu judicatur esse corpus Christi : ergo sub illis accidentibus numquam causatur alia substantia.

Praeterea, Cum incipit putrefieri, constat quod adhuc manent species : ergo corpus Christi est adhuc sub illis, et non alia substantia.

Praeterea, Non diceretur hic vere esse corpus Christi si accidentia illa ducerent in aliam speciem, quam in corpus Christi : cum igitur verum est dicere hoc esse corpus Christi accidentibus manentibus, constat quod sub illis accidentibus numquam alia substantia est quam corpus Christi erit.

Et ita videtur nihil esse dictum, quod redeat alia substantia : et ideo fuerunt alii dicentes, quod accidentia illa in permixtione et corruptione convertuntur in substantiam, et ut substantiae corrumpuntur et permiscentur.

Sed quod hoc nihil sit, de facili probatur sic : Accidentia illa nec sunt unius generis nec unius sensus, sed quoddam est quantitas, quoddam qualitas, et quoddam est gustus, et quoddam visus : ergo si convertuntur in substantiam, non convertuntur in substantiam unius generis et unius sensus, sed transeunt in diversas substantias etiam genere et sensu, et hoc nihil est dictum.

Si autem dicatur, quod transeunt in substantiam ejusdem generis : tunc quaeritur, quae sit hujusmodi conversio qua diversa genera transeunt in unum genere et numero.

Item, Cum plura sint accidentia, videtur quod plures sint substantiae constitutæ ex illis : et hoc non est verum.

Item, Philosophus dicit, quod ex accidente non fit substantia : ergo accidentia illa non convertuntur in substantiam.

Ideo iterum fuerunt alii qui dixerunt, quod solum unum illorum accidentium converteretur in substantiam, scilicet quantitas, et alia afficerent illam substantiam, sicut prius fecerunt substantiam panis et vini. Sed hoc ridiculum est : quia ex quantitate non fit substantia, ut dicit Philosophus.

Praeterea, Cum illa substantia sit quanta, unde venit quantitas illa, si ita tota transsubstantiat a est in subjectum : oportet enim quod ex sola quantitate fiat quantitas et substantia : et hoc non est

<--- Page Split --->

verum : ergo patet, quod illud nihil est dictum, et non intelligibile.

nec corrumpitur : sed species in se manentes ex mixtione vel corruptione in aliud transeunt : et tunc non est ibi corpus Christi.

Solutio. Dicendum mihi videtur sine praejudicio aliorum, quod accidentia per se miscentur et corrumpuntur, vel in transitu ad aliud subjectum, vel in corruptione in non esse.

Ad hoc autem intelligendum videntur mihi duo consideranda. Unum est, quod nos ideo dicimus formam substantialem et accidentalem unam numero non posse esse in duobus subjectis successive : quia ipsa non est secundum se, sed semper habet esse in subjecto : et quando non est in illo, tunc simpliciter non est : quia si ipsa extra subjectum esset et non in subjecto, nos diceremus, quod sicut unum et idem mobile transfertur de loco ad locum, ita una et eadem forma transferretur de subjecto ad subjectum.

Aliud est, quod ideo accidens apud naturam nec agit nec patitur ab alio sine subjecto : quia non est sine subjecto : et ideo subjectum non confert ipsi virtutem agendi, vel patiendi, sed potius sustinet ipsum tantum : et ideo subjectum neutri est contrarium : sed si esset secundum se sine subjecto, absque dubio propria virtute ageret et pateretur : cum igitur secundum opinionem celebriorem et magis catholicam formae illae maneant sine subjecto, dico quod per se possunt agere et pati admixtionem et putrefactionem, et per se in aliud subjectum transferri : sed ex illo in quod transferuntur, non possunt transferri in tertium : quia quod absque subjecto esse potuerunt, habuerunt ex hoc quod fuerunt in mysterio sacramenti per modum signativum, et hoc modo non sunt in tertio vel quarto vel deinceps subjecto in quod transferuntur a secundo. Hujus autem ratio infra supra ultimum capitulum hujus distinctionis explicabitur.

His habitis, facile est respondere objectis.

Ad 1. DICENDUM ergo ad primum, quod corpus gloriosum divinum, nec miscetur,

Ad aliud dicendum, quod Philosophus non considerat nisi accidentia quorum esse est inesse : et non illa quae sunt secundum esse potentia divina ad mysterium sacramenti.

Ad aliud dicendum, quod generatio physica sive sit simpliciter, sive secundum quid, semper est substantiae, ut dictum est : hic autem est alia mutatio, eo quod accidens hic manet sine subjecto potestate divina ad usum sacramenti fidei et Ecclesiae.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de accidente quod totum dependet secundum esse ad subjectum in quo est : talia autem accidentia non sunt hic, sed potius ex potestate divina sustentata sunt sine substantia, ideo ut compleatur significatio sacramenti fidei et Ecclesiae.

Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia hoc non est ideo ut materia communis det eis virtutem qua agant ad invicem et patiantur, sed potius qua non agant nisi sint : et non sunt nisi quia sunt in materia utriusque in communi in potentia : unde si sine materia essent calidum et frigidum, tunc sine materia repugnarent ad invicem et alterum corrumperet reliquum.

Ad aliud dicendum, quod sine praejudicio loquendo putrefactio est in quantitate hostiae primo : quia haec est ante saporem et colorem, ut infra probabitur: et est in ea alio corrumpente, scilicet qualitatibus aeris activis, vel alterius corporis : vel ex eo quod illae qualitates quae sunt in hostia, actus contrarios habent, et resolvunt eam.

Ad objectum autem dicendum, quod in physica putrefactione tenet hoc : quia in illis accidens dependet a subjecto, et non hic.

Si autem objiciatur, quod illa putrefacio sit physica, dico quod ipsa quidem

Ad 2.

Ad 3.

Ad 4.

Ad 5.

<--- Page Split --->

physica est, sed non est physice existentis, sed potius virtute divina.

Sed adhuc tunc objicitur, quod virtus divina conservans est potentior omni corrumpente : et sic non deberent species illae corrumpi. Ad hoc dicendum videtur, quod virtus divina non conservat et continet nisi ad actum sacramenti : et ideo conservatio ejus non impedit corruptionem earum secundum esse naturale quod habent in se.

Ad m autem quod objicitur contra opiniones inductas, videtur esse conecdendum : sed tamen in rebus difficilibus nulli praejudicandum esse videtur, nisi soli errori, ubi ille apertus cognoscitur : quia quaedam subsunt fidei quae ratione penetrari non possunt : et Deus potest facere plus quam possumus intelligere : quia non erit impossibile apud Deum omne verbum 1.

ARTICULUS XI.

An aqua et vinum quæ miscentur in calice possunt separari ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : « Quæ copulatio aquæ et vini sic miscetur in calice Christi, ut mixtio illa non possit separari, etc. »

Hoc enim falsum videtur : quia

  1. Dicit Philosophus, quod mixta separari possunt.

  2. Præterea, Si vinum habeat aquam mixtam, ut dicunt alchimici, contingit eam separari multis quidem modis, quibus extrahitur substantia a substantia in qua est, et unus modus sufficiat gratia exempli : cum enim simile attrahit simile, et porosum præcipue trahat humidum : si in vinum mixtum mittatur juncus decorticatus siccus ex similitudine

naturae, quia crescit in aqua, attrahit simile, et ex porositate trahit humidum : ergo ex porositate et similitudine aquae naturae trahit humidum aqueum relinquendo vinum : ergo hoc modo separabitur aqua admixta : ergo separabilis est : et hoc est contra Litteram.

Item, Contra ritum Ecclesiae est et fidem : quia Ecclesia ordinat et dicit, quod aqua absumitur a vino, ita quod transeat in speciem vini et saporem, sicut prius dictum est.

  1. Si forte tu dicas, quod non est separata aqua per hunc modum : sed est vinum quod contrahit juncus sive scirpus. Contra : Probetur vini fortitudo et sapor ante immissionem scirpi sive junci, et post extractionem : et invenietur post fortius et saporosius, quam ante : haec autem intensio saporis et fortitudinis non potest esse nisi ex remotione contrarii, quod est humidum aquae : ergo juncus extrahit aquam, ut videtur : ergo falsum dicit in Littera. Alia autem possent poni quibus hoc docetur fieri : sed quia hoc naturale et magis apparens est, illud sufficiat.

SOLUTIO. Dicendum, quod juncus substantiam aquae non trahit ex omni humido, sive sit mixtum, sive purum : sed quando est plus mixtum, tanto plus trahit, quia plus invenit : et quanto purius tanto trahit minus, quia minus invenit : unde non separatur eadem aqua infusa : sed potius substantia aquae in vino quae actu vinum est, ex qualitatibus aquae in junco existentibus convertitur ad naturam aquae et trahitur. Vinum enim, ut ait Philosophus in IV Meteororum, est species aquae : et sunt in eo partes debiliores, citius quam aliae ad naturam aquae transmutabiles : et illas attrahendo alterat juncus vel scirpus : et ideo non est separatio, sed potius corruptio quarumdam partium vini magis debilium. Et per hoc patet solutio ad totum.

<--- Page Split --->

D. Julius Papa.

Si vero quæritur, An irritum sit quod geritur, si aqua prætermittatur ? Audi quod sequitur in eodem canone 1 : Non potest, inquit, calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur. Item Cyprianus 2 : Calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur : sicut nec corpus Domini potest esse farina sola, nec aqua sola, nisi utrumque fuerit adunatum, et panis unius compage solidatum. Si quis tamen non intendens introducere haeresim, oblivione vel ignorantia aquam prætermiserit, non videtur esse irritum sacramentum : sed ille graviter est corripiendus. Nam et Græcorum Ecclesia non apponere aquam dicitur. Quod etiam ex dictis Cypriani videtur posse colligi 3. Ait enim : Si quis de antecessoribus nostris vel ignoranter vel simpliciter non hoc servaverit, quod nos Dominus facere et exemplo et magisterio docuit, potest simplicicitati ejus indulgentia Domini venia concedi. Nobis vero non potest ignosci, qui nunca Domino instructi sumus, ut calicem Domini cum vino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus. Ex hoc videtur, quod si quis simpliciter vel ignoranter vinum offerat sine aqua, sacramentum conficiat. Aqua vero nullatenus sine vino potest offerri in sacrificio, nec panis nisi de frumento, nec granum frumenti, nisi redactum fuerit in panem : quia Christus et panem se dicit 4, et grano frumenti se comparat 5. Quod ergo supra dictum est non posse vinum solum offerri, determinari oportet : recipit enim exceptionem. Non potest, nisi simpliciter vel ignoranter fiat : vel, non potest, id est, non debet. Quibusdam tamen videtur hoc generaliter verum. Colligitur etiam ex prædictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis.

Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, id est, mortale et passibile. Nunc vero sumitur a nobis immortale et impassibile : nec tamen majorem habet efficientiam. Eucharistia quoque intinca non debet dari populo pro

<--- Page Split --->

supplemento communionis : quia non legitur Christus alicui discipulorum præbuisse panem intinctum nisi Judæ 2. Tunc vero non accepit Judas corpus Christi, sed tantum panem : corpus vero et sanguinem Christi ante cum aliis discipulis perceperat.

ARTICULUS XII.

An calix possit esse aqua sola, aut vinum solum, aut mixtum ex utroque ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : « Quod ergo supra dictum est non posse vinum solum, etc. »

Videtur enim expositio nihil valere, cum dicit : « Nisi simpliciter fiat, vel ignoranter. » Quia simplicitas vel ignorantia sunt dispositiones consecrantis, et non de esse sacramenti : ergo non faciunt ad hoc quod fiat consecratio, vel non fiat, sed potius quod meritorie vel non meritorie fiat.

Circa hoc ante Litteram yidentur tria esse quaerenda : quorum primum est, Quale corpus dedit discipulis, utrum scilicet mortale et passibile, vel immortale et impassibile ?

Secundum, Et quid esset si servatum fuisset in pyxide usque in triduum, vel celebratum fuisset in triduo, vel de novo confectum ?

Tertium, Utrum ipse sumpsit corpus suum, quando illud dedit discipulis suis, an non ?

AD PRIMUM obiicitur sic :

  1. In Littera, et I ad Corinth. xi, 24, sunt eadem verba in Glossa, quod ipse dedit corpus quale tunc habuit : tunc autem habuit passibile : ergo dedit corpus suum passibile.

  2. Item, Innocentius in libro de Sacramentis : « Tale Dominus dedit corpus discipulis, quale tunc habuit : » constat autem, quod habuit passibilis : ergo passibile tradidit.

  3. Item, Veritatis non est fingere : sed Christus est veritas : ergo Christi non est fingere : sed fingere est alterius modi exhibere quam est : ergo Christus se in sacramento alterius modi non exhibuit quam fuit : sed fuit passibile : ergo passibile et mortale corpus dedit discipulis.

SOLUTIO. Dicendum, quod posse hoc non est posse sacramenti : sed potius posse juris ex ordinatione Ecclesiae et congruentia sacramenti, ut supra dictum est : et per hoc patet solutio.

ARTICULUS XIII.

Quale corpus Christus dedit discipulis suis, an mortale et passibile, vel immortale et impassibile ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, § 2 : « Corpus vero tale dedit, quale tunc habuit, etc. »

  1. Item, Hoc accipitur ex modo loquendi cum dicit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : tradendum enim corpus in futuro esse non poterat nisi mortale, quia aliter traditio non intulisset ei passionem : cum ergo idem porrexerit discipulis, videtur quod fuerit sub eadem dispositione : ergo passibile præbuit.

<--- Page Split --->

  1. Item, Detur, quod dedit impassibile : ergo fuit impassibile, et in cruce fuit passibile : ergo fuit simul passibile, et non passibile : sed impassibile et non passibile aut æquipollent, aut unum sequitur ad aliud : ergo simul fuit passibile, et non passibile : sed si fuit non passibile : ergo non fuit passibile : quia negativa de prædicato finito, et affirmativa de prædicato infinito æquipollent : ergo simul fuit passibile, et non fuit passibile in eodem tempore : ergo contradictoria verificantur de eodem in eodem tempore, quod est impossibile.

  2. Si forte tu dicas, quod hoc non sequitur : quia respectu diversorum accipiuntur, scilicet respectu formæ sacramenti secundum quam est impassibile, et respectu formæ naturalis propriæ secundum quam est passibile. Item, Respectu sumentium sacramentum est impassibile, et respectu lanceæ et crucis passibile. Si, inquam, sic dicas. CONTRA : Passibile et impassibile sunt qualitates absolutæ fluentes a naturali potentia vel impotentia patiendi : ergo sive comparentur ad aliud sive non, semper sunt uno modo : constat autem, quod Christus tunc non habuit naturalem impotentiam patiendi, id est, qua non pateretur accedente læsivo inferente passionem : ergo a nulla comparatione potuit esse vel fieri impassibile, non alterata in eo natura passibili : constat autem, quod sacramentum in eo non alteravit naturam : ergo dedit corpus suum passibile, et nullo modo impassibile.

Sed contra. SED CONTRA hoc objicitur :

  1. Matth. xvii, 2, super illud : Et transfiguratus est ante eos, Glossa : « Illud corpus quod habuit per naturam dedit discipulis in cœna non mortale, non corruptibile. » Hoc expresse dixit : quia dedit incorruptibile, cum tamen haberet passibile.

  2. Item, Levit. vii, 33, super illud : Qui obtulerit sanguinem, etc., dicit Glossa : « Carnem suam ante passionem esui non aptam, esui aptam fecit. » Con-

stat autem, quod passibilis non esset esui apta : ergo fecit eam impassibilem.

  1. Item, Hugo de sancto Victore : « Tenebat se in manibus, tenens erat mortalis, tentum immortale : » sed hoc erat corpus quod dedit discipulis : ergo corpus dedit immortale et impassibile.

Item, Hugo : « Ego absque præjudicio veritatis magis ad hoc accedo, ut illud impassibile et immortale quantum pertinet ad sanctificationem sacramenti tradidisse dicitur : si enim hoc esse potuit, quod ipse seipsum manibus gestaret, et corpus suum sine corruptione sui edendum distribuit : et tamen qui dedit et qui dabatur, et qui portabat et qui portabatur, idem esset : quid mirum si dicatur, quod ipse in eo quod dabatur, erat immortalis, et in eo quod dabat mortalis fuit, non duo, sed unus ? »

  1. Item, Passibile patitur accedente læsivo : si ergo ipse dedit illud passibile, patiebatur accedente læsivo : attritio autem dentium læsivum est : ergo patiebatur et occidebatur masticatione discipulorum, quod falsum est : ergo non dedit corpus suum passibile et mortale, ut videtur.

SOLUTIO. Dicendum, quod circa hanc quaestionem ambæ partes habent suos defensores : et illi qui sequuntur Hugonem de sancto Victore dicunt, quod Dominus ante resurrectionem suam, usum quatuor dotium corporis assumpsit, quavis non assumpserit habitum : actum enim sive usum subtilitatis assumpsit, quando ex utero matris clausis pudoris repagulis exivit : vim autem agilitatis, quando sicco vestigio super undas ambulavit : claritatis autem, quando resplenduit facies ejus in monte Thabor, quando transfiguratus est ante discipulos : sed actum impassibilitatis in cœna, quando corpus suum discipulis dedit, non passibile secundum actum, licet habitu esset passibile : quia (sicut dictum est) ipse non assumpsit habitum dotium, sed tantum actum : et hæc est sententia

<--- Page Split --->

Magistri Hugonis de sancto Victore. Adl.2,4et5. Et tunc patet solutio ad onmia primo objecta, praeter duo, scilicet quod objicitur de fictione,et de verificatione contradictoriorum simul de eodem.

Ad 3. AD PRIMUM ergo illorum dicendum, quod non erit fictio (ut dicit Augustinus) nisi quando ordinatur ad deceptionem : unde etiam dicitur, Luce, xxiv, 28, quod finxit se longius ire : nec reputatur fictio nisi bona, ut dicit Augustinus, quia non ordinatur ad decipere, sed potius ad instructionem : unde sicut ipse ostendit discipulis claritatem, ne de morte sua nimis tristantem et turbarentur : ita in cena propter instructionem resurrectionis ostendit eis impassibilitatem, et in aliis locis actus aliarum dotium.

Ad alud dicendum, quod non erat ibi aliqua oppositio contradictionis : quia æquivoce sumitur passibile, et impassibile : mortale, et immortale : passibile enim et mortale sumuntur secundum habitum, sed immortale et impassibile secundum actum : ut idem sit impassibile et immortale, quia non patiens, et non moriens in distributione sacramenti.

Hoc autem qui dicere voluerit, potest, et habet unde respondeat objectis. Ego autem magis assentio alteri opinioni quam Magister tangit in Littera, et Glossa super epistolam I ad Corinth. xi, 24, et Innocentius in libro de Sacramentis, scilicet quod passibile dedit corpus suum : et ideo etiam in memoriam passionis frequentatur sacramentum ab Ecclesia.

Ad object.1 Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod Glossa sic intelligitur, scilicet quod dedit immortale et impassibile, id est, non passum, et non mortuum in sacramento vel sacramenti susceptione : et hujus non est causa quod fuit impassibile, sed causa in solutione patebit.

Ad object.2. Ad aliud dicendum, quod illa Glossa Levitici non intelligitur de impassibilitate, sed potius quia corpus in figura et forma humana non est esui aptum, ideo tradidit illud sub forma panis sub qua est esui aptum.

Ad aliud dicendum, quod illa fuit opiAdobiet. nio Hugonis quam non tenemur sequi, nisi velimus. Si tamen velimus sustinere quod dicunt, dicemus quod ipse refert hoc ad id quod non patiebatur secundum actum sub sacramento : sed causam hujus non determinat : et ego non credo, quod haec fuit causa quod impassibilitatem assumpsit, quia nulla ad hoc cogit necessitas, ut jam infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod illa propoAdobiet. sitio verissima est, qua dicitur, Passibile patitur accedente læsivo : sed in sacramento nullum accessit sibi læsivum : quia sicut habebimus in sequenti distinctione a Magistro determinatum, masticatio et divisio non referuntur ad corpus Christi, sed ad formas tantum sive species accidentales : hoc tamen puto fuisse quod coegit eos qui diversa sunt opinati a Magistro hic, quod dederit corpus suum impassibile : unde cum hoc, sicut jam patuit, nihil omnino cogat, patet quod non est ratio quare dicatur corpus suum impassibile tradidisse.

ARTICULUS XIV.

Quid de corpore Christi esset factum, si ab aliquo discipulorum fuisset consecratum in triduo, aut servatum in pyxide? et, An anima existens in limbo etiam potuerit esse in corpore consecrato ?

Secundo quaeritur, Quid esset de corpore illo factum, si ab aliquo discipulorum fuisset servatum per triduum, vel ab aliquo eorum de novo confectum vel consecratum ?

  1. Cum enim unum et idem numero esset corpus quod pependit in cruce, et quod servabatur in pyxide : videtur, quod quodcumque accidit ei in cruce, totum hoc acciderit ei in pyxide : sed in cruce vulne-

<--- Page Split --->

rabatur, lanceabatur, irridebatur, potabatur aceto : ergo et in pyxide fiebat ei quodlibet istorum : et hoc plane falsum est : quia crucifixio et hujusmodi ad visus hominum fuerunt, et nihil talium videbatur in pyxide fieri circa corpus.

  1. Si autem tu dicas, quod in pyxide non crucifigebatur, tunc videtur quod contradictoria verificantur de eodem in tempore uno et eodem : in cruce enim occidebatur, et non in pyxide, et in eodem tempore ipsum erat idem existens : ergo unum et idem existens uno tempore crucifigebatur et non crucifigebatur, sive moriebatur et non moriebatur, quod non capit intellectus.

  2. Item, Aut moriebatur in pyxide, aut non moriebatur : sed non moriebatur : ergo idem homo eodem tempore erat mortuus et vivus, quod nec fides a dimtiti, nec intellectus capit. Si moriebatur : aut eodem genere mortis quo extra pyxidem moriebatur, aut non. Si non : ergo duobus generibus mortis moriebatur Christus, quod iterum abhorret Scriptura. Si eodem, sed extra moriebatur crucifixione : ergo et in pyxide moriebatur crucifixione : sed moriens crucifixione crucifigitur : ergo Christus in pyxide crucifixgebatur, et eadem ratione lanceabatur, etc.

1ed contra. SED CONTRA :

  1. Christus non nisi in uno loco crucifigebatur, scilicet in Golgotha : pyxis autem non fuit in Golgotha : ergo in pyxide non crucifixgebatur.

  2. Item, Licet corpus Christi et anima ex unione ad deitatem quae ubique est, possit esse in pluribus locis, tamen actus Judaeorum et Gentilium non poterat esse nisi ubi erant Gentiles et Judaei, qui tantum fuerunt in uno loco : sed illi non erant in pyxide : ergo nec actus eorum : sed actus eorum sunt crucifixio, lanceatio, clavatio, et hujusmodi : ergo ista non facta in pyxide, sed tantum in cruce.

ITEM. Ulterius quæritur hic, Si confe - Quæst. 1. ctum fuisset in triduo, utrum esset perfectum sacramentum, an non ?

Videtur, quod non :

  1. Supra enim habitum est, quod ex vi consecrationis panis non convertitur nisi in corpus, et vinum in sanguinem, et ex unione est ibi tam anima quam deitas : ergo non existente unione animæ ad corpus, non erat ibi anima : ergo non conficitur nisi corpus mortuum : sed corpus mortuum et sanguis mortuus non esset sacramentum perfectum : ergo in triduo non fuisset sacramentum perfectum, ut videtur.

  2. Item, Non vivum non vivificat : sed corpus Christi vivificat : ergo non potuit confici non vivum : sed triduo si confectum fuisset, fuisset non vivum : ergo in triduo non potuit confici, ut videtur.

Si TUNC quæritur, Utrum Christus poterat præcipere animæ existenti in limbo ut esset in corpore consecrato ?

Videtur, quod sic : quia

  1. Ipse est omnipotens, et potestatem habet ponendi animam suam, et iterum sumendi eam 1 : ergo videtur etiam, quod hoc potuit facere.

  2. Item, Ex hoc nullum generatur præjudicium redemptionis : quia anima simul et semel potest esse in diversis locis : et ita existens in corpore sub sacramento, non recederet propter hoc a limbo lucens redimendis ab inferno : ergo videtur, quod hoc fecisset Christus, si in triduo fuisset consecratum.

  3. Item, Modo totus est in cœlis, et totus in multis altaribus simul et semel : ergo tota similiter anima potuit esse in limbo separata a sepulto corpore, et tota anima in corpore sub forma sacramenti confecto, et nullum videtur esse inconveniens.

Sed contra :

Hac positione facta idem corpus nu-

<--- Page Split --->

mero esset in forma sacramenti, et in sepulcro : et in forma sacramenti esset animatum et vivum, in sepulcro autem inanimatum et mortuum : ergo idem corpus numero et in eodem tempore esset animatum et non animatum, et vivum et mortuum : quod est inconveniens, et absurdum, et etiam contra fidem.

nerari, et hujusmodi, præter passionis substantiam dicunt comparationem ad agentem extra : et ideo non oportet, quod accidant ei. Et est in argumento locus sophisticus figurae dictionis ex commutatione ejus quod dicit quid passionis, in id quod dicit passionem qualem, scilicet ad actionem agentis comparatam.

Solutio. Solutio. Dicendum videtur cum antiquis in hac quaestione, qui dicunt, quod quaedam nomina, verba, et participia, dicunt passiones naturales vel communes ad naturales et violentas, et haec possunt copulari corpori existenti in pixide si servatum fuisset per triduum, sicut patitur, dolet, moritur, sentit dolores, sentit passiones, et hujusmodi. Quaedam autem dicut passiones violentas ipsa voce, sicut vulneratur, verberatur, crucifigitur, et hujusmodi, et haec non possunt copulari corpori nisi ubi est sub propria forma, sicut fuit in Calvariae loco sive in Golgotha, quod idem est. Causa autem hujus est, quia talia dicunt passionem, non secundum quod est passionati, sed secundum quod est illatio et effectus actionis : et cum actus crucifigentium non fuerit nisi in loco crucifigendi, non possunt talia fieri circa Christum nisi secundum formam qua inter crucifigentes apparuit, et in loco crucifixionis. Alia autem dicunt passionem, secundum quod est tantum in patiente : et cum patiens fuerit idem in cruce et in pixide, ideo illa copulantur ei utrobique. Unde antiqui determinabant hanc quaesstionem per duos versus, sic dicentes :

Pyxide servatum poterit copulare dolorem Innatum : sed non illatus convenit illi.

Ad 1. SECUNDUM hoc ergo videtur dicendum ad primum, quod licet idem sit corpus in cruce, et in pixide, tamen sub alia et alia forma : et verum est, quod quidquid accidit ei in cruce, accidit ei in pixide, quod dicit ipsius passionis quantitatem et substantiam ex parte patientis : sed vul-

Ad aliud dicendum, quod contradicito de eodem non verificatur : quia haec est vera, quod corpus Christi crucifigebatur : et haec est falsa, corpus Christi non crucifigebatur : sed haec est duplex, Corpus Christi crucifigebatur in pixide, ex eo quod ly in pixide potest determinare corpus Christi mediante participio subintellecto, scilicet ens, sub hoc sensu, corpus Christi ens in pixide crucifigebatur, et sic est vera. Vel potest determinare ly crucifigebatur, et sic est falsa. Similiter et haec est duplex, Corpus Christi in pixide non crucifigebatur, ut patet per se ex distinctione praecedenti. Et iste, Corpus Christi crucifigebatur in pyxide, et, Corpus Christi non crucifigebatur, non sunt contradictoriae, nisi secundum quod determinatio refertur ad idem in una et in alia : et hoc non est inconveniens, quod hoc modo non crucifigebatur in pixide, quia ex hoc non sequitur, quod non crucifigebatur : et est ibi fallacia secundum quid ad simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod in pixide moriebatur, et eodem genere mortis quo extra, sed haec mors in pixide non inferebatur ei, sed in cruce. Et ideo non sequitur, moriebatur in pixide eodem genere mortis : ergo crucifigebatur : quia crucifigi non tantum dicit idem genus mortis, sed etiam illationem illius secundum quod est ab agente, et gratia illius non convenit ei in pixide, sed gratia ejus quod tantum fuit ex parte patientis : et haec solutio dicit idem genus mortis.

Ad 1D quod ulterius quaeritur, sine Adqu praejudicio videtur mihi, posito quod conficeretur in triduo, quod corpus Christi esset in sacramento sine anima : nec

<--- Page Split --->

puto verum esse quod quidam dicunt, scilicet quod suspensa esset forma sacramenti in triduo, sed potius puto, quod si sacramentum consecratum esset in triduo, quod habuisset effectum.

Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod perfectum sacramentum dicitur tribus modis. Uno modo a perfectione materiae et formae sacramenti : sicut omnis res in esse perfecta est perfectione illorum duorum in compositione, dummodo illares non sit simplex, sed composita ex materia et forma. Secundo modo dicitur sacramentum perfectum : quia perfecte facit actum ad quem institutum est. Et his duobus fuisset illud sacramentum perfectum in triduo. Tertio dicitur sacramentum perfectum a numero eorum quae sacramentum continet, et hoc modo improprie. Et hoc modo verum est, quod non tot substantias contineret in triduo, quot continet extra triduum, quia non continet animam.

Ad aliud dicendum, quod corpus Christi non est vivificatum a vita naturali, cujus causa est anima, sed a vita quae est deitas : et illam vitam haberet unitam sibi in triduo, et gratia illius vivificaret, et ideo etiam Christus morte sua deitatis virtute vivificavit mortuos, ut dicit Augustinus,

Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Christus potuit facere animam suam intrare suum corpus sub sacramento, et non in sepulcro ?

Dicendum, quod aliud est posse facere, et aliud posse fieri, et de suo posse, et fieri, alibi dictum est, scilicet in fine primi libri Sententiarum. Sed puto dicendum, quod non potuit illud fieri : quia sic sequeretur, quod idem esset animatum et inanimatum, quod est inconveniens.

Ad primum autem quod contra objicitur, dicendum quod potest omnia : non tamen omnia possunt fieri simul propter oppositionem vel consecutionem impossibilitatis.

Ad aliud dicendum, quod haec non est causa, quod possit esse in pluribus simul : sed potius illa, quod idem corpus numero in uno et eodem tempore non potest esse animatum in uno loco, et inanimatum in alio loco : quia si hoc esset, ubique esset inanimatum : et si est hic animatum, ubique est animatum : et ideo non potest esse, quod anima sit in corpore in sacramento, et non in sepulcro.

Aliter autem dicunt quidam : et qui volunt sequi illos, possunt : sed hic opiniones omnium prosequi esset dispendiosum.

ARTICULUS XV.

An Christus in coena in propria persona sumpserit corpus suum ?

Tertio quaeritur, An Christus in propria persona sumpsit suum corpus in coena, quando illud dedit discipulis ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Matth. xxvi, 27, super illud : Bibite ex hoc omnes, dicit Chrysostomus : « Bibite ex hoc, ut discipuli videntes non dicerent : Quid sanguinem bibo ? Ut enim non turbarentur, sicut turbati fuerunt multi qui abierunt retro 1, primus ipse sanguinem suum bibit. »

  2. Item, Ruth, iii, 7, super illud : Cum comedisset Booz et bibisset, dicit Glossa : « Comedit Christus et bibit, cum in coena corpus et sanguinem suum tradidit discipulis. »

  3. Item, Quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium 2.

  4. Item, Levit. viii, 23, super illud : Quem, scilicet arietem, cum immolasset

<--- Page Split --->

Moyses, sumeus de sanguine ejus, etc., Glossa : « Primo sacerdos, postea alii ejus sanguine unguntur : quia in cœna primo Christus sanguinem suum accepit, deinde discipulis tradidit. »

  1. Item, Glossa ibidem : « Sanguinem suum bibit, et aliis bibere dedit, cum intelligibilem sanguinem super altare, id est, suum corpus fudit. »

  2. Item, Hæc videtur esse sententia antiquorum, qui fecerunt versus de solutione hujus quæstionis, dicentes :

Rex sedet in cœna, turba cinctus duodena : Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus.

  1. Item, Videmus hoc, quod ipse circumcisus est, et postea baptismum succedentem circumcisioni suscepit : ergo a simili cum communicaverit agno typico, ipse etiam communicavit carni et sanguini suo succedenti agno typico.

  2. Item, Sacramenta inceperunt a Christo, et ab ipso tamquam a capite fluxerunt in Ecclesiam : ergo primo in Christo esse debuerunt, deinde in Ecclesia : cum igitur communio sit sacramentum Ecclesiæ præcipuum, communio debuit ab ipso incipere.

  3. Item, Cum dicitur in Psalmo cxxxii, 1 : Ecce quam bonum, etc. Et subjungitur, y. 2 : Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, etc. : ergo a capite descendit unctio sacramentalis in barbam, id est, in Apostolos, ut exponunt Sancti, et a barba in oram vestimenti, id est, in minimos de Ecclesia. Ergo inunctio præcipui sacramenti, id est, communicatio, videtur primo incepisse ab ipso, deinde in Apostolos derivata fuisse.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. In natura nihil est vanum et frustra : ergo minus in operibus Christi: sed esset, si communicasset : ergo non communicavit. PROBATIO assumptæ. Illud sacramentum restaurat deperditum in viribus spiritualibus, perficiendo majorem

unionem membrorum cum capite : sed Christus nihil perdidit, nec magis uniri potuit quam unitus fuit : ergo in ipso ad nullum finem fuisset communio si communicasset : ergo frustra et in vanum : quia dicit Philosophus, quod frustra vel vanum est, quod est ad aliquem finem, et non includit illum.

  1. Item, Sanguis causat redemptionem in his a quibus sumitur : sed Christus non erat redimendus, sed potius redemptor : ergo non debuit communicare sanguini.

Item, Non est ejusdem propinare suum sanguinem et bibere : sed Christus fuit ut pincerna sanguinis : ergo non bibit ipsum.

  1. Item, Videtur esse occasio hæresis, scilicet quod etiam ipse sicut alii ibi indigeret effusione sui sanguinis, cum eum sumeret sicut alii : Christus autem in omnibus intendit ædificare fidem : ergo non debuit suum sanguinem sumere.

SOLUTIO. Sine præjudicio quorumdam sed aliter dicentium, videtur mihi tutius esse, quod dicamus hoc quod sancti Patres expresse tradiderunt, scilicet quod Christus sanguinem suum accepit, et suum corpus. Et fateor me deficere in solvendo dicta eorum : sed mihi videtur, quod hoc cxpresse intendunt dicere.

AD PRIMUM quod contra objicitur, dici Adi potest, quod est finis in se, et finis in alio : communio autem corporis et sanguinis Christi finem non habuit in se, sed in alio : et illum tangit prima auctoritas Chrysostomi, scilicet ne alii horrerent qui ante horruerant, dicentes : Durus est hic sermo, quis potest eum audire 1 ? Et relicto eo abierunt retro.

Alia autem causa est ut significaret, quod sicut gratia redemptionis ab ipso derivatur ad membra, ita etiam ritus et institutio observationis, et ideo communicavit.

Ad ALIUD dicendum, quod communio Ado

<--- Page Split --->

in Christo non causat redemptionem, sed potius fuit ut forma et exemplar ritus observandi, et sine horrore communicandi de caetero. Hæc etiam fuit una causarum supra positarum, qua etiam ipse sub speciebus cibi et potus generaliter tradidit corpus suum et sanguinem.

objecL 3. AD ALIUD dicendum, quod hæc non fuit occasio hæresis : quia jam per doc-

trinam et miraculum et testimonium Patris de cœlo factum, et transfigurationem didicerant, quod nullo horum indigeret, sed restabat solum informatio ad ritum Ecclesiæ per exemplum acceptum a Christo. Unde Apostolus, I ad Corinth. xi, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis.

E. Ubi illa accidentia fundentur 1 ?

Si autem quaeritur de accidentibus quae remanent, id est, de speciebus et sapore et pondere, in quo subjecto fundentur? potius mihi videtur fatendum existere sine subjecto, quam esse in subjecto : quia ibi non est substantia, nisi corporis et sanguinis[Dominici, quae non afficitur illis accidentibus. Non enim corpus Christi talem habet in se formam, sed qualis in judicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium : quibus corpus Christi habens formam et naturam suam tegitur.

ARTICULUS XVI.

An in sacramento Eucharistiae maneant accidentia sine subjecto ?

Deinde quaeritur dc hoc quod dicit, ibi, E, « Si autem quaeritur de accidentibus quae remanent, etc. »

Hæc est quaestio gravissima de accidentibus, quia dicit accidentia hic esse sine subjecto.

Et contra hoc objicitur multipliciter :

eo quod tota philosophia videatur esse contra.

  1. Primo sic : Esse non potest separari ab ente, quia sequeretur contradictio, scilicet ens quod est, non esse : sed accidens est ens quoddam : ergo suum esse non est separabile ab illo : sed suum esse, ut dicit Philosophus, est inesse : ergo inesse non est actu ab ipso separabile : sed si inest, non inest nisi subjecto : ergo actu non potest separari a subjecto : et ita non erit hic sine subjecto.

  2. Si forte tu dicas, quod Deus potest facere etiam plus quam possumus intelligere : nos autem possumus intelligere accidens sine subjecto : ergo Deus potest hoc facere. CONTRA : Non quaeritur quid

<--- Page Split --->

Deus possit facere, sed quid in creatura possit fieri : sed jam ostensum est, quod esse alicujus entis non potest separari ab ipso, quin sequatur contradictio si separetur secundum actum : ergo hoc non potest fieri in accidente.

  1. Item, In ordinatione sapientiæ divinæ est, quod accidens non est nisi in subjecto : sed contra ordinationem sapientiæ non potest facere Deus, ut dicit Augustinus, et Anselmus : quia faceret contra seipsum : ergo videtur non posse facere, quod accidens sit sine subjecto.

  2. Item, Si accidens causatur a principii substantiæ in esse, ita continetur ab eisdem in esse : sed unumquodque naturaliter deficit, cum separatur a principiiis causantibus et continentibus ipsum : ergo accidens deficit cum separatur a substantia, et principiis ejusdem : ergo si in sacramento accidens separatur a subjecto, accidens non manet : sed manet sicut judicat visus : ergo non est sine subjecto.

  3. Item, I ad Corinth. xi, 21, super illud : Alius quidem esurit, alius autem ebrius est, dicit Glossa, quod in magna quantitate consecrabant, et comedebant. Sed constat, quod accidentia non inebriarent vel reficerent aliquem : ergo videtur, quod accidentia ibi non maneant sine subjecto.

  4. Item, Magis constant ea quae sunt in diversis generibus, quam ea quae sunt in eodem genere : sed corpus et spiritus sunt in eodem genere, accidens et per se ens in diversis : ergo magis distant accidens et per se ens sive substantia, quam corpus et spiritus : sed corpus non potest fieri spiritus, ut dicit Augustinus, et probat Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi in fine : ergo accidens multo minus potest fieri ens per se : ergo non potest esse sine subjecto.

  5. Item, Adspectui humano ibi apparet non tantum accidens, sed album, rotundum, denominatum et informatum ab accidente : aut igitur sic est in sacramento sicut apparet, aut non. Si sic est : ergo est ibi aliquid denominatum et infor-

matum, et nihil nisi substantia et subjectum : ergo accidens non est sine subjecto. Si non : ergo aliter est in sacramento veritatis, quam apparet extra adspectum hominis, et sic est phantasia vel præstigium, quod absurdum est dicere et credere de sacramento veritatis et Ecclesiæ.

  1. Item, Diffinitio non separatur a diffinito, eo quod diffinitio dicit esse diffiniti ; cum igitur accidens diffiniatur per inesse, videtur quod inesse non potest separari ab accidente actu : quia de illa separatione quaeritur hic.

  2. Item, Philosophus in primo libro Physicorum contra Parmenidem loquens dicit : Si animal et bipes quae diffiniunt hominem, sunt accidens, et homo erit accidens : et sic accideret etiam, quod homo esset accidens alii : ergo a simili si diffiniens accidens est tantum in alio esse, et numquam per se esse, erit et ipsum accidens diffinitum tantum in alio, et numquam per se : sed inesse est diffinitivum accidentis, et numquam habet esse nisi in alio : ergo accidens numquam est nisi in alio sit. Probatio assumpti. Dicit Philosophus, quod accidens est quod cum sit in alio, non est in eo velut pars quaedam, et impossibile est esse sine eo in quo est : ergo patet propositum.

  3. Item, Damascenus videtur velle dicere, quod substantia panis manet, et etiam substantia vini, in quibus fundantur accidentia, et sic numquam sunt per se : quia ipse dicit, quod sicut eramus compositi ex duplici substantia, scilicet corpore et anima : ita fecit cibum duplicem conjungendo pani et vino deitatem in spiritualem cibum : sed pani et vino non adjungitur deitas nisi remaneant ibi substantiæ panis et vini : ergo accidentia sunt in illis, non sine subjecto, ut dicitur in Fittera.

  4. Item, Dicit Philosophus, quod quanta fuerit superficies, tantum album esse dices : sed nos videmus ibi tantum album : ergo quantitas albi alicujus superficiei quantitate diffinitur : ergo est

<--- Page Split --->

ibi superficies : sed sicut se habet album ad superficiem in dependentia secundum esse, ita etiam se habet superficies ad substantiam : ergo sicut album non est sine superficie, ita superficies non est sine corpore et substantia, in qua sit.

  1. Item, Non erit ens per accidens nisit sit ens per se : sed in sacramento, ut dicitur in Littera, non est aliquod ens per se : ergo non erit ibi ens per accidens : sed est ibi ens per accidens, ut probat visus : ergo necesse est ut substernatur ei ens per se, quod est substantia : ergo accidens non erit ibi sine subjecto, ut videtur.

  2. Si forte tu dicas, quod accidens mutatur in substantiam, hoc probatur esse impossibile multis modis. Et primo quidem : quia dicit Philosophus, quod ex accidente impossibile est fieri substantiam. Alio modo : quia si ex accidente fit substantia : aut substantia in qua est accidens quod videtur in sacramento, aut alia substantia. Si substantia in qua est. CONTRA : Accidens quod est in substantia, causatur a substantia in qua est : si ergo est causa existendi substantiæ in qua est : ergo accidens causa est causæ quæ causat ipsum, quod non est inteligibile : et Augustinus negat hoc in primo libro de Trinitate : quia causatum non est causa causæ ut sit, sed potius e converso. Si autem convertatur in aliam substantiam quam sit illa in qua est : quæratur, quæ sit illa, et non erit assignare. Et præterea tunc restat eadem quæstio de istis accidentibus quæ adhuc manent sine substantia : quoniam non sunt in substantia in quam convertuntur.

Item, Ridiculosum videtur esse : quia nihil convertitur in aliud eodem modo manens quo prius erat : sed nos videmus accidentia in sacramento eodem modo manere, ut prius erant : ergo in substantiam non convertuntur accidentia.

Item, Si convertantur in substantiam, in quam substantiam convertuntur? Cum

enim in supra dictis patet, quod non sunt nisi duæ substantiæ, scilicet panis et vini, et corporis Christi, in alteram harum convertuntur. Constat autem quod non convertuntur in substantiam panis et vini : quia illæ substantiæ non manent, sed in corpus et sanguinem Christi transsubstantiantur : ergo relinquitur quod convertuntur in substantiam corporis Christi : et hoc absurdum est : quia corpus Christi gloriosum, nec album, nec rotundum est, nec saporem panis nec vini habet.

  1. Item, Quibus differunt species, eisdem differunt differentiæ : sed substantia et accidens sunt duæ species entis, vel genera, quia de hoc non est vis : ergo quibus differunt substantia et accidens, eisdem differunt differentiæ ipsorum : sed substantia et accidens differunt per se, et per esse in alio : ergo et differentiæ eorum : ergo esse in alio non potest esse per se, ut videtur, cum non sit substantia, et hoc est impossibile, ut jam probatum est : ergo accidens non potest separari a subjecto.

Hoc ETIAM alia via multipliciter probari potest, scilicet per operationem accidentium :

  1. Duo enim sunt in calore, scilicet essentia caloris, et operatio, scilicet calefacere : constat autem, quod calefaciendi operatio non convenit calori per se sine subjecto existenti : quod probatur per hoc quod dicit Philosophus, quod « non agunt ad se invicem nisi communicantia secundum naturam. » Et hoc idem Boetius dicit in libro de Duabus naturis in una persona Christi. Cum igitur operatio accidentium expresse inveniatur in sacramento, videtur quod ibi accidentia non sint sine subjecto.

  2. Item, Ad hoc quod color agat in visum, oportet quod sit actus lucidi, et lux incorporata in ipso quæ abstrahit ipsum : sed si non sit corpus in quo sit color, non erit lux incorporata abstra-

<--- Page Split --->

hens colorem : ergo non erit color visibilis : sed in sacramento est color visibilis : ergo est ibi corpus cui lux abstrahens ipsum incorporatur : ergo non est sine subjecto ibi.

  1. Itemi, Dicit Philosophus in primo de Anima, quod recto in quantum rectum est, multa accidunt, ut tangere aeneam sphæram in puncto: sed tamen numquam tanget hoc separatum rectum: ergo ad hoc quod accidens habeat operationem quae per se ei convenit, oportet quod sit in subjecto: sed accidentia in sacramento habent operationem propriam sive convenientem proprie: non ergo sunt ibi sine subjecto.

  2. Item, Dicit Philosophus, quod sensus sit susceptivus specierum sensibilium materia præsente: ergo si materia non est præsens, nec suscipit eas, nec illæ agent in sensum : sed species agunt in sensum: ergo sunt in aliqua materia, ut videtur.

  3. Item, Sensus proprie differunt : quia quidam apprehendunt de longe, quidam nihil nisi speciem in materia, ut visus de longe, tactus autem speciem in materia accipit, et gustus secundum quod est quidam tactus: sed quod est in sacramento, immutat et gustum et tactum: ergo est ibi species in materia.

  4. Item, Dicit Philosophus, quod tactus non nisi corporum est: ergo quod tangitur in sacramento, est corpus: non ergo est accidens sine subjecto.

  5. Item, In hoc distinguuntur sensus apprehensivi de foris et de intus, quod interiores accipiunt species sine materia, de foris autem non nisi materia præsente : ergo quidquid accipitur a sensu qui est vis apprehensiva de foris, est species in materia : ergo cum accipiat id quod in sacramento apparet, ipsum erit species in materia existens : non ergo est ibi accidens sine materia.

factionem ipsarum specierum ad ea quae generantur ex putrefactione earum specierum :

  1. Constat enim quia putrefactis illis quae apparent in sacramento, quaecumque etiam illa sint, generantur inde vermes: vermis autem ex accidente puro materialiter generari non potest: ergo oportet aliquam substantiam ibi ponere, quae putrefacta convertatur in vernen.

  2. Item, Putrefactio corruptio est, constat autem, quod generatio et corruptio fiunt a causis contrariis : ergo non generatur nec corrumpitur, nisi secundum sui mutationem susceptibile est contrariorum : hoc autem proprium est solius substantiæ, ut dicit Philosophus in Prædicamentis : ergo accidentis non est generari et corrumpi, ut videtur.

  3. Item, In libro de Sex principiis dicit Porretanus de forma accidentali, quod forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens : constat autem, quod hoc quod est invariabile, nec putrefit, nec corrumpitur : ergo si accidentia sunt ibi sine subjecto, accidentia nec putrescunt nec corrumpuntur : quod est contra visum, quia nos videmus ea corrumpi : ergo non sunt ibi sine subjecto.

  4. Si forte tu dicas, quod Deus corrumpit ea : hoc ridiculosum est : quia Deus est causa existentiæ rerum : et si destruit, quod construit, secundum Apostolum ' , prævaricatorem se constituit. Ergo Deus non est causa : sed potius hoc accidit ex subjecto in quo sunt, ut videtur.

Sed contra haec omnia disputatur sic : se' "

  1. Accidens denominat substantiam in qua est: sed accidentia non denominant corpus Christi, quia corpus Christi. non est album, vel rotundum: nec substantiam panis, quia illa transsubstantiat a est in corpus Christi: ergo non denominant aliquam substantiam: ergo sunt ibi sine subjecto, ut videtur.

<--- Page Split --->

  1. Item, In Decreto, dist. prima de consecratione, omnia verba Ambrosii dicunt, quod sunt ibi sine subjecto. Item, Hoc dicitur hic in Littera. Ergo ita est.

  2. Item, Nos videmus, quod in hoc sacramento omnia quae sunt in eo, accipiunt statum altiorem : transit enim corpus inanimatum in animatum, et non gloriosum in gloriosum, et non divinum in divinum : ergo et accidentia altiorem statum debent accipere : non autem altiorem accipiunt nisi secundum quod sunt sine subjecto : ergo in sacramento sunt sine subjecto.

  3. Item, Accidentia manent, ut ducant in aliud sicut signa sacramentalia : sed si manet propria substantia accidentium, non ducunt nisi in illam substantiam subjecti : ergo non ducunt in refectionem spiritualem corporis Christi, et sic evanesceret usus signorum in sacramento : cum igitur hoc sit inconveniens, oportet quod in sacramento sint sine subjecto.

  4. Item, Nos videmus, quod ea quae sunt supra rationem, sicut articuli fidei, non possunt probari nisi per aliud quod est supra rationem, sicut articuli probati sunt per operationem miraculorum. Cum igitur multa in hoc sacramento quod et dicitur sacramentum fidei, sint supra rationem, videtur quod congruentia exigit, quod aliquid sit in ipso subjectum sensui, quod sit supra rationem : hoc autem non potest esse nisi quod accidentia sensibilia sint ibi sine subjecto : ergo accidentia debuerunt in hoc sacramento sine subjecto remanere.

  5. Item, Non videtur esse impedimentum ex parte operationis specierum accidentalium in sensu : quia si alicui convenit aliquid per se, etiam separatim convenit illi, sicut triangulo habere tres angulos aequales duobus rectis, etc. : sed immutatio sensuum convenit sensibilibus per se : ergo etiam sensibilibus separatis convenit : ergo licet sint sine subjecto, tamen immutant sensum, et agunt in ipsum.

  6. Item, Sensus, ut dicit Commentator

super lib. de Anima, secundum esse spirituale suscipit sensibilia : sed separata magis sunt secundum esse spirituale, quam quando sunt in materia et subjecto : ergo magis susceptivus est sensus sensibilium separatorum, quam eorum quae sunt in materia : ergo non est impedimentum quin illae formae sentiri possint, licet sint separatae a subjecto.

  1. Item, Ponamus, quod maneat forma in speculo, etiam non praesente objecto, et apposito adspiciente, adhuc videbitur forma illa : et tamen non est in materia : ergo forma sine materia bene potest sensum immutare.

  2. Item, Quod in tertia via objicitur, videtur nullum praestare impedimentum : sicut enim jam habitum est, quod alicui per se convenit, semper ei convenit : formae autem illae per se corruptibiles sunt : ergo etiam ipse existentes sine subjecto corruptibiles erunt.

  3. Item, Omni adspicienti patet ad sensum, quod corrumpuntur : et probo, quod non per miraculum : quia dicunt Anselmus et Chrysostomus, quod ea quae miraculose fiunt, sunt sola divina voluntate : constat autem, quod voluntas divina quae eas produxit, non corrumpit eas : ergo per naturam corrumpuntur : ergo corruptio accidit eis separatis, sicut conjunctis in materia.

  4. Item, Supra satis probatum est, quod subjectum commune contrariorum non confert eis principium agendi et virtutem, sed tantum sustinet : ergo si sustineretur sine subjecto, pugnarent contraria, et destruerent se mutuo : ergo formae illae manentes sine subjecto, naturaliter possunt destrui et corrumpi, sicut quando sunt in subjecto.

  5. Item Superinfundatur vinum dividens species illas : constat, quod divisio corrumpit : ergo corrumpi possunt species illae : et idem sequitur de divisione panis : sed constat, quod speciebus illis non manentibus, non manet ibi corpus Christi : ergo species corrumpuntur naturaliter, et tunc non est ibi corpus Christi.

<--- Page Split --->

  1. Si forte tu dicas, quod in infinitum divisibilis est species panis et species vini, eo quod species sunt homogeniorum : illud stultum est : quia dividi in infinitum non est passio nisi continui, et non panis, vel carnis, vel vini : ergo tantum potest dividi species vini quod non erit species vini, et species panis quod non erit species panis : ergo etiam naturaliter potest corrumpi, licet per se existat.

Solutio. Dicendum, quod accidentia manent ibi sine subjecto, sicut probant ultimæ rationes : et de hoc consueverunt a Magistris quatuor rationes assignari : quarum prima est, ut, scilicet non exstente ibi substantia quæ proprium est subjectum illarum specierum, humana mens ad aliam spiritualem escam rapiatur ex accidentium significatione, in corporalibus spiritualia intelligens, sicut et in aliis sacramentis. Unde Ambrosius : « In isto sacramento quod est corpus non est corporalis esca, sed spiritualis. »

Secunda ratio, ut ostendatur totum esse fidei quod in sacramento est, et nihil naturae. Unde Hugo de sancto Victore : « Divina sapientia carnem Christi sub corporalis eduli specie velavit, et sic sumendam proposuit, ut sensus foveretur in uno, et fides in alio. »

Tertia ratio est assuefactio hominum ad credendum supernaturalia, cum videant oculis suis accidentia quæ nullum subjectum afficiunt, ut dicit hic Magister in Littera.

Quarta ratio est ordinatio completa eorum quæ sunt in sacramento, et haec tacta fuit in objiciendo : quia cum omnia inferiora hujus sacramenti altiorem statum accipiant, conveniens fuit ut etiam signa accidentalia qualitatum acciperent statum altiorem in hoc quod sine subjecto ibi ad obsequium sacramenti remanerent.

Et his habitis, respondendum est objectis per ordinem, tenendo quidem fidem, sed philosophiam non sequentes nisi quantum possumus salva fide.

Dicendum ergo videtur ad primum, quod illa accidentia duplicia sunt, scilicet qualitates sensibiles quæ sunt objecta propriorum sensuum : et quantitas, et figura, quæ sunt objecta sensus communis : et non ex æquo se habent ad subjectum : sed secundum ordinem naturae quantitas proximior est subjecto, quam qualitas.

Item, Inter qualitates illæ quæ sunt objecta tactus, causæ sunt aliarum, et immediate sequuntur complexionem qualitatum tactus, ut qualitates gustus, quia ille est quidam tactus : et quia saporis signa sunt odores, ideo odor proximior est subjecto, quam color. Et per hunc modum dicendum videtur, quod continens colorem est quantitas, et causans ipsum complexio qualitatum tactus : unde non causatur ibi nec continentur virtute divina solum, sed etiam per naturam, ut jam dictum est. Et idem dicendum videtur de odore et sapore. Sed objecta tactus continentur quidem quantitate : sed secundum causam non possunt causari ab aliis qualitatibus. Figura etiam cum sit qualitas circa quantitatem dicta, ut dicit Philosophus, est in quantitate ut in subjecto : eo quod ipsa est terminativa quantitatis, sicut ex diffinitione ejus accipitur in primo Euclidis, ubi dicitur, quod figura est superficies una vel pluribus lineis contenta. Sed de quantitate non videtur mihi, quod secundum naturam possit esse sine subjecto nisi virtute divina contineatur : licet enim quantitas sit ante corpus naturale, non tamen est ante compositum ex partibus substantiæ quæ sunt forma et materia, quale compositum considerat Metaphysicus : eo quod probatur in libro de Substantia orbis, quod materia primo susceptibilis est formæ substantialis, eo quod illa sola finit eam : et ideo etiam non dividitur forma substantialis divisione subjecti : quia non est major in majori parte subjecti, et minor in minori : omnis autem forma quæ suscipitur a subjecto secundum ordinem naturae post quantitatem, dividitur per

<--- Page Split --->

accidens, et major est in majori, et minor in minori. Unde dico, quod quantitas est formae, et non materiae, sed compositi ex materia et forma. Sed quod materia et forma sint partes substantiae, quod est ens primum, quod separatum a quantitate et motu considerat primus Philosophus, hoc jam alias satis plane probatum est a Philosophis. Sed tamen quia quidam in illa quaestione huic contradixerunt, ideo hic posita sunt ista.

Ad objectionem autem dicendum, quod esse numquam separatur ab ente : sed esse est actus entis, et actus essentiae : unde si essentiam secundum se accipimus, secundum intellectum adhuc essentia est. Et ita dico hic, quod quantitas est esse essentiae, et non esse quantitatis alicujus quod ipsa informet, ut subjectum in quo est : et hoc contingit virtute divina hoc operante ad congruentiam sacramenti.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod bene potest fieri id quod jam dictum est : quia sicut habitum est, esse quod habet accidens in subjecto, est quasi esse entis compositi : sed esse quo essentia est id quod est, intelligitur in accidente secundum se : et de hoc non intelligit Philosophus, quod ejus esse est inesse, sed potius hoc constituitur ex principiis suae essentiae et suae quidditatis : sicut ipse Philosophus dicit, quod si quis cubitali magnitudine posita, dixerit id quod positum est, quantum esse, quid dicit, et quantum significat, et hoc non est separabile ab ipso, ita quod ipsum remaneat : sed id quod habet in subjecto, separabile est potestate Creatoris.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ex ordinatione sapientiae divinae est, quod accidens non sit sine subjecto secundum causas seminales naturales quas prius conditor inseruit, ut dicit Augustinus : sed praeter has causas, etiam Dominus inseruit primis creatis potestatem obedientiae ad id quod Creator vellet ad fidei demonstra-

tionem : sed in hoc sibi non contrariatur, si utraque pro tempore explicat prout voluerit, ut dicit Augustinus.

Ad aliud dicendum, quod accidens nec tantum causatur a principiis substantiae in esse, nec tantum continetur ab eisdem, sed a virtute divina : unde etiam secundum esse subtracta substantia subjecti, potest teneri, eo quod virtus divina non dependet ad subjectum continens et causans, sed potius e converso, cum sicut jam patuit, non secundum omne esse causatur accidens a principiis subjecti, quia secundum esse suae essentiae sive diffinitivum, non dependet a principiis sui subjecti, sed potius ab his quae ingrediuntur ipsius diffinitionem.

Ad aliud dicendum, quod hic diversimode respondetur 1, et ego nulli praejudico : quidam enim dicunt, quod in transitu illarum specierum in alia redit substantia prima illarum specierum. Quidam autem alii dicunt, quod sicut species sunt ibi sine subjecto quasi in actu substantiae, ita in nutriendo habent actum substantiae. Et utrumque potest satis congrue dici.

Ad aliud dicendum, quod accidens hic non mutatur in substantiam : et hoc supponit objectio, et ideo non valet.

Ad aliud dicendum, quod in omnibus accidentibus salvatur satis informatio praeterquam in quantitate, ut patet ex praedictis, sed in quantitate non potest meo judicio dici proprie quantum per denominationem, nisi hoc modo quo prima denominant seipsa, sicut unitas seipsa est una. Et Augustinus in libris de Trinitate dicit, quod albedo seipsa est alba : licet Philosophus in alio sensu videatur negare hoc : cum enim denominare sit formae accidentalis, et non substantialis, ut habetur ex principio Praedicamentorum : et quantitas sit prima forma accidentalis, ipsa erit prima denominans : et cum ipsa sit loco subjecti aliarum specierum quae ibi apparent, erit

<--- Page Split --->

ipsa denominata ab aliis, et denominans seipsam : et ideo quantum quod videtur ibi, est quantitas ipsa, ut mihi videtur.

Ad aluud dicendum, quod verum est, quod diffinitio non separatur a diffinito : sed duplex est diffinitio accidentis, scilicet secundum esse quod habet in subjecto : et sic dantur illae diffinitiones quae continentur in Topics, scilicet quod accidens est quod contingit eidem inesse, et non inesse : et istae conveniunt accidenti secundum suum nomen : quia accidens est dictum quasi ad aliud cadens. Sed secundum essentiam accidentis dantur aliae diffinitiones ex genere et differentia accidentis, secundum quod accidens est absolute intellectum in sua essentia : et illa diffinitio non separatur ab ipso, ita quod ipsum remaneat, ut dictum est : objectio autem procedit ac si accidens non habeat esse diffinitivum nisi in subjecto, et hoc non est verum.

Per idem etiam patet solutio ad sequens : quia animal et bipes sunt de diffinitione hominis, et aliter inesse est de diffinitione accidentis : quia animal et bipes constituunt essentiam hominis, sed inesse non dat essentiam accidenti, sed tantum esse quod habet in subjecto, et illo abstracto adhuc remanet essentia accidentis, aliquo continenti ad usum sacramenti.

Ad aluud dicendum, quod hoc solvendum est, ut Magister supra dixit, per tropum quo solent signantes et continentes rerum sortiri vocabula quae signantur et continentur : et hic tropus est metonymia dictus a Donato. Unde ponit ibi Damascenus panem pro specie panis.

Ad aluud dicendum, quod illa propositio hic non valet : quia sicut se habet album ad superficiem, ita superficies ad subjectum : quia superficies hic continetur virtute divina ad usum sacramenti, eo quod superficies in hoc convenit cum natura subjecti, quod ipsa est subjectum qualitatum quae per eam insunt subjecto : unde superficiei et quantitati quae secundum aliquid convenit cum subjecto,

scilicet in suscipiendo qualitates quasdam, datur ad usum sacramenti in toto cum subjecto convenire, scilicet quantum ad ejus per se existere sine subjecto.

Ad aluud dicendum, quod haec propositio, Non erit ens per accidens nisi sit ens per se, non sic intelligitur, quod essentia accidentis non sit nisi sit essentia subjecti in quo fundetur : quia hoc falsum est, cum expresse dicat Avicenna, quod accidens est cujus esse est absoluti intellectus, et est dependens ad subjectum : sed intelligitur, quod omne per accidens reducitur ad aliquid per se, quod est ante illud, et hoc verum est : et hoc modo nihil valet ad propositum concludendum.

Ad aluud dicendum, quod bene concedo hoc, quod absurdum est dicere quod accidens mutatur in substantiam. Unde ea quae contra hoc objecta sunt, videntur esse concedenda.

Ad aluud dicendum, quod scilicet ultimum est in prima via objiciendi, quod accidens et substantia non differunt tantum in modis essendi per se et in alio, sed etiam in suis essentii : unde licet post transsubstantiationem substantiae quae est materia sacramenti, sit accidens subjecfi sine subjecto per se, adhuc tamen differt a substantia propria essentia accidentalis naturae per se, scilicet quod ipsum in natura sua est accidens.

Ad hoc autem quod objicitur per sesecundum viam, dicendum, quod hoc nihil valet : quia Philosophus non dicit nisi de operatione illa in qua transmutatur unum in aliud quae abjicit a subjecto, et non de quacumque operatione : quia Philosophus non considerat accidens nisi causatum et contentum in esse a subjecto : eo quod ipse per rationem a principiis naturalibus rei sumptam, aliud investigare non potest : ideo dicit, quod non agit sine subjecto : sed ubi continetur virtute superiori ad opus divinum in sacramento demonstrandum, nihil prohibet etiam remanere suam operationem.

Ad aluud dicendum, quod sicut Philo-

<--- Page Split --->

sophus dicit, Pythagoras appellavit colorem epiphanium, eo quod apparet in superficie : unde lux intelligitur incorporari, quando facit colorem actu immutativum visus. Et quod dicit Philosophus in libro de Sensu et sensato, quod color est extremitas perspicui in corpore determinato, intelligitur sic, quod ad determinalum corpus sit reflexio lucis : ideo extremitas perspicui lucidi ibi magis lucet, et ideo magis facit colorem actu in extremitate quam alibi : et ideo etiam, quia lux non tantum ibi abstrahit colorem, sed reflectit ad visum : et ad omnia illa sufficit superficies quantitatis dum per se maneat, et ideo nihil impedit hoc quin accidentia immutent visum.

Ad 3.

Ad ALIUD dicendum, quod Philosophus in primo de Generatione et Corruptione dicit, quod etiam tactus est metaphysicus : et ideo quod separatum rectum non tangit aeneam sphæram, hoc est ideo, quia aenea sphæra est corpus naturale, et habet esse in materia ex parte æris in quo est : et rectum non in quantum rectum est : sed si esset in natura rectum in quantum rectum, ita tangeret, sicut tangit rectum ligneum vel cupreum : illa autem accidentia sunt, et ideo agere possunt.

Ad ALIUD dicendum, quod præsente materia suscipit, hoc ideo est, quia suscipit speciem existentem in materia : sed si esset sine materia, sine materia susciperet eam : unde hoc accidit sensui, quod non suscipit speciem nisi præsente materia, et nihilominus susciperet eam, si esset sensibile sine materia.

Ad ALIUD et sequens est una solutio per ea quae ante dicta sunt, scilicet quod est ibi tactus physicus quoad qualitates immutantes tactum, et metaphysicus quoad quantitatem : et quod non est ibi substantia, hoc non impedit tactum : quia substantia secundum quod substantia nullo sensu sensibilis est : et quod exigitur in aliis, hoc est ideo, quia tangibilia non habent esse sine subjecto sicut hic.

Ad ULTIMUM patet solutio per ea quae ante dicta sunt in solutione praecedentis immediate argumenti.

Ad 11 quod objicitur per tertiam viam, Tertia via. Ad 1. gravius est solvere. Dicendum tamen mihi videtur, quod illæ species putrefiunt illo modo quo supra in quæstione propria de hoc determinatum est 1. Et bene mihi videtur, quod vermes vel alia quædam possunt generari ex putrefactione altero duorum modorum, scilicet quod aut substantia redeat, et illa fit materia ex putrefactione generati : aut si non redit : quia tunc ex mutua actione et passione illarum specierum in circumstantia corpora, aliquid de circumstantibus corporibus abjiciatur, et ex corruptione illa materialiter vermes generantur. Quidam autem dicunt, quod nihil umquam generatur ex tali putrefactione : sed hoc est contra hoc quod frequenter videmus, præcipue si in magna quantitate consecraremus.

Ad ALIUD dicendum mihi videtur, quod sicut quantitas in hoc convenit cum substantia, quod ipsa est subjectum quorumdam accidentium, ita etiam convenit cum proprietate substantiæ, quod ipsa secundum sui mutationem recipit contraria : non tamen est substantia : quia hoc non convenit ei per se et primo, sed per accidens, scilicet per substantiam tenentem eam in esse : et hoc est ex eo quod virtute divina loco subjecti in esse continetur, et ideo naturaliter corrumpuntur corruptione contrarii.

Ad ALIUD dicendum, quod Porretanus absque dubio ibi loquitur de forma accidentali, et loquitur de illa secundum quod ipsa est essentia abstracta ab hoc et ab illo, et non secundum quod habet esse in natura per subjectum continens, vel per divinam virtutem ad usum sacramenti : et ideo non est in tali esse corruptibilis.

Ad ALIA objecta de plano mihi videtur esse concedendum.

<--- Page Split --->