DISTINCTIO XI. --- De transsubstantiatione.
De modo1 conversionis.
Si autem quæritur, Qualis sit illa conversio : an formalis, an substantialis, vel alterius generis ? diffinire non sufficio. Formalem tamen non esse cognosco : quia species rerum quæ ante fuerant, remanent, et sapor, et pondus. Quibusdam esse videtur substantialis, dicentibus sic substantiam converti in substantiam, ut hæc essentialiter fiat illa. Cui sensui præmisæ auctoritates consentire videtur.
Oppositio.
Sed huic sententiæ sic opponitur ab aliis, Si substantia panis, inquiunt, vel vini convertitur substantialiter in corpus vel sanguinem Christi, quotidie fit aliqua substantia corpus vel sanguis Christi, quæ ante non erat corpus : et hodie est aliquid corpus Christi, quod heri non erat : et quotidie augetur corpus Christi atque formatur de materia, de qua in conceptione non fuit factum.
Quibus hoc modo responderi potest, quia non ea ratione dicitur corpus Christi confici verbo coelesti, quod ipsum corpus in conceptu Virginis formatum deinceps formetur : sed quia substantia panis vel vini, quæ ante non fuerat corpus Christi vel sanguis, verbo coelesti fit corpus vel sanguis. [265] Et ideo sacerdotes dicuntur conficere corpus Christi et sanguinem, quia eorum ministerio substantia panis fit caro, et substantia vini fit sanguis Christi : nec tamen aliquid additur corpori vel sanguini, nec augetur corpus Christi vel sanguis.
Divisio Textus.
« Si autem quæritur, Qualis sit illa, etc. »
Hic incipit Magister agere de modo conversionis.
Et dividitur in tres partes : in quarum prima tangit conversionem ex parte actus transsubstantiationis, et ex parte terminorum. In secunda autem, tangit modum conversionis ex parte formarum remanentium : et hæc incipit in distinctione XII, ibi, A, « Sub alia etiam specie tribus de causis, etc. » Et ibidem tangit de materia hujus sacramenti. In tertia autem, tangit actus sacramentales : ut fractio, partitio, et comestio, super quid sint ? Utrum super formam remanentem, vel super aliud aliquid in sacramento ? et hoc tangit in distinctione XIII, ibi, A, « Solet etiam quæri de fractione et partitione, etc. »
Circa primum autem in residuo hujus distinctionis facit Magister in Littera quæstionem : et ad solutionem hujus tres opiniones inducit, aliquas probans, et aliam improbans per auctoritates.
Quæstio autem est hæc, Utrum illa conversio sit formalis, aut substantialis ? Et determinat, quod non est formalis : quia forma remanet, transmutatum autem secundum formam non remanet.
Et postea solvendo inducit tres opiniones, quæ patent in Littera, et ex disputatione patebit intentio capituli : quia omnes tres opiniones in uno capitulo inducuntur.
Articulus I. --- An in sacramento corporis Christi sit aliqua conversio sive transmutatio ?
Quæramus ergo circa principium capituli quatuor : scilicet, an sit in hoc sacramento aliqua conversio ?
Secundo, Cujusmodi conversio, vel transmutatio ?
Tertio, Utrum illa transmutatio sit in tempore vel subito ?
Quarto, et ultimo quæritur, Qualiter se habeat ad transmutationem creationis, et operationem naturæ, et operationem illam qua fiunt miracula ? Et ibidem determinabitur, Utrum sit mirabilis, vel miraculosa ?
Ad Primum horum sic proceditur :
In omni transmutatione necesse est accipere subjectum, et duo extrema inter quæ fit transmutatio : subjectum autem est quod est idem sub utroque extremorum, licet differant secundum formam et esse : in sacramento autem non est accipere sic : ergo non est aliqua transmutatio in sacramento. PROBATUR autem prima per dicta omnium Philosophorum. Cum enim transmutatio sit via ad esse, oportet eam esse in aliquo sicut in subjecto. Similiter cum transmutatur, fit renovatio situs, vel esse, vel formæ alicujus accidentalis : et oportet esse duo extrema, unum a quo, et alterum ad quod fit transmutatio. SECUNDA autem probatur per hoc quod nihil additur corpori Christi : [266] nec aliquid secundum materiam est sub forma corporis Christi post consecrationem, quod ante modo fuit.
Item, Si est transmutatio : aut est secundum totum, aut secundum partem. Si secundum totum, ita quod totum manens totum ad alium transfertur situm, tunc erit loci mutatio, quod est falsum. Si autem secundum partem : aut essentialem, et tunc erit generatio, vel corruptio : aut accidentalem, et tunc erit alteratio, vel augmentatio, vel diminutio. Constat autem, quod nihil horum est. Ergo patet, quod nulla transmutatio est in sacramento.
Si forte tu dicas, quod illæ rationes non tenent hic, sed tantum in mutatione naturali : hæc autem mutatio est mirabilis. CONTRA : In omnibus mirabilibus mutationibus video, quod est potentia obedientiæ quæ postea terminata est sub actu mirabiliter inducto, et manet sub illo. Licet enim cæcus non possit videre, cum collata sit ei potentia, terminata illa et completa, manet sub visu restituto per miraculum. Ergo videtur, quod etiam hic aliquid panis in quo fundatur potentia obedientiæ conversionis in corpus Christi, maneat sub actu corporis Christi : nihil autem manet, ut dicunt Sancti : ergo non est hic aliqua converso, vel transmutatio, ut videtur.
Item, Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, dicit, quod omnis transmutatio est secundum aliquid commune. Cum ergo Auctor dicat hoc tractando materiam fidei, videtur quod teneat hoc etiam hic in sacramentis quæ fide accipiuntur : ergo si esset transsubstantiatio hic, oporteret aliquid unum numero et substantia prius esse sub forma panis et vini, et postea sub forma corporis Christi.
Item, Idem eodem modo manens nullo modo mutatur : ergo a destructione consequentis, si mutatur aliquid idem et unum, non manet eodem modo : diversus autem modus non attenditur nisi penes diversitatem formæ panis, et postea sub forma corporis Christi : ergo aliquid idem et unum est primo sub forma panis, et postea sub forma corporis Christi : sed hoc falsum est, ut dicitur ab omnibus, et in Littera probatur esse falsum per dicta Sanctorum : ergo nihil immutatur in sacramento : ergo nulla est in eo transmutatio, ut videtur.
Si forte tu dicas, quod aliter est in operibus naturæ : quia Deus operando, non quærit materiam supra quam operetur : sicut creatio est actus divinus non quærens materiam nec supponens, et ita potest facere transmutationem quæ non fundatur in aliquo transmutato. Si, inquam, sic dicas, illud videtur absurdum, et contra fidem, triplici ratione. Primo quidem : quia creatio est ex nihilo : sed transsubstantiatio est de pane et vino, unde præsupponit sibi ens de quo fit, sed non creatio.
Secundo : quia transsubstantiatio quæ est in sacramento, est alicujus, et non potest dici, quod nullius : transsubstantiatio autem quæ est alicujus, aut est illius ut ad quod, aut illius ut in quo et a quo : non autem est hic ut ad quod : quia sic non diceretur transsubstantiatio panis, sed potius corporis Christi : ergo dicetur alicujus ut in quo, et sic habetur propositum : et si est ibi transmutatio aliqua, videtur quod manet ibi aliquid commune, quod prius improbatum est : ergo non est transmutatio aliqua.
Tertio vero, quia non quæritur, in rebus quid Deus possit facere, sed quid in rebus possit fieri, ut dicit Augustinus in IV super Genesism ad litteram : sed nec intellectus capit, nec natura sustinet, quod transmutatio sit a tota substantia rei, id est, a forma et materia : quia potius, esset annihilatio, quam transmutatio : ergo non est in sacramento aliqua transmutatio, ut videtur : quia si esset, a tota substantia rei esset.
Solutio. Dicendum hic videtur sine præjudicio melioris sententiæ, quod in sacramento isto est transmutatio, quæ [267] proprie transsubstantiato vocatur : eo quod est a tota substantia rei in totam substantiam rei alterius, hoc est, a tota substantia panis et vini in totam substantiam corporis et sanguinis Jesu Christi quantum ad formam substantialem et materiam, et desinit totum compositum panis et vini quantum ad substantialia, et est ibi totus Christus quoad materiam. Utrum autem panis annihiletur, vel non : erit postea quæstio in hoc eodem capitulo, ubi disputabitur secunda opinio.
Dicendum ergo ad primum, quod in veritate in omni transmutatione necesse est habere duo extrema, sed non est necesse in omni transmutatione haberi subjectum. Et est instantia in creatione : cujus ratio est, quia non est vere transmutatio : transmutatio enim dicit fieri ipsius rei, et exitum ejus de potentia ad actum. Cum autem res est in actu illo, tunc non est sub forma a qua est transmutatio, nec est sub illa ad quam est nisi in potentia tantum, et est ipsa transmutatio actus quidam imperfectus et permixtus potentiæ, et ideo tale fieri non est sine motu, et motus non potest esse nisi in eo quod movetur, propter quod oportet aliquid subjici tali transmutationi. Est autem transmutatio quæ non est motus, sed mutatio sola. Et hæc est duplex, scilicet ab agente physico : et sic est generatio simplex absolute considerata, et sic iterum indiget subjecto, eo quod agens physice non agit, nisi subjecta sibi materia aliqua in quam agat. Est etiam agens primum infinitæ virtutis, cujus transmutatio est sine motu et indivisibilis, eo quod nihil est ibi nisi existentia hujus ex illo, et post esse suum substantiale : et ideo non oportet ibi subjici materiam aliquam : unde meo judicio illa transmutatio non habet nisi terminos, et non subjecum commune quod est tertium in mutatione physica.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod nulla transmutatio quæ a Philosophis ponitur, est hic : quia nec ipsi posuerunt omnes : sed illas tantum in quibus est exitus de potentia ad actum, qui actus prius est in potentia mutari quam mutatum esse.
Ad aliud quod objicitur de operibus miraculorum, dicendum quod miracula sunt ad restaurantum defectiones naturæ, ut quando cæci illuminantur, et hujusmodi. Et ideo necesse est in eis esse potentiam naturalem perfectam, per actum inductum miraculose : quia si natura posset inducere sic actum, non alium induceret quam eumdem : sed opus hujus sacramenti totum est gratiæ ad nutrimentum spiritus, et ideo nihil corporeæ potentiæ potest in eo manere : sed in ipso accipimus spiritum cui sumus uniendi, non quidem mutatum in se vel in alio, quia sic non esset perfectus, sed eodem modo manentem.
Ad aliud dicendum, quod Boetius loquitur contra Nestorium et Eutychetem hæreticos, ponentes quod substantia divina in unione naturarum in Christo conversa fuerit in humanam, sicut aqua in vinum convertitur. Et hoc improbat ipse per illa principia, quod non transmutantur ad invicem, nisi quorum est materia una communicabilis utrique : et non vult dicere, quod nulla transmutatio divina sit, quæ non supponat materiam aliquam quæ sit subjectum transmutationis. Unde illud non contradicit isti, quod licet sit in materia divina fidei, non tamen quantum ad eumdem modum articuli vel mutationis.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod panis non eodem modo se habet : sed est non eodem modo se habere quoad totam substantiam et formam, et non habere se eodem modo quoad partem substantialem vel accidentalem. Dico igitur, quod non eodem modo se habet in tota substantia, quia transmutatur a tota substantia : Christus autem eodem modo se habet tunc, et ante, et post, co quod nihil additur ei nec aliquid advenit.
Ad ultimum est magis difficile respon[268]dere : quia hoc est contra totum quod hactenus suppositum est in solutione : dici tamen potest, quod licet transsubstantiatio præsupponat sibi ens ex quo fit : non tamen præsupponit sibi, ut materiam quæ una sit in actu ejus a quo et in quo fit transsubstantiatio : quia sic non esset transsubstantiatio a tota substantia, sed a forma substantiali tantum : et ideo nihil remanet : quia sicut actui creationis in quantum actio, nihil subjicitur ut subjectum, ita etiam isti transsubstantiationi nihil subjicitur ut subjectum : sed verum est, quod dissimile est in termino a quo : quia ibi non præsupponitur ens, sed nihil, sed hic præsupponitur ens.
Ad aliud dicendum, quod in veritate transmutatio est alicujus non in quo, sed ut a quo, unde denominat id a quo est : quia illud transmutatur, et illud est ens, et non cedit in non ens, licet sit mutatio a tota substantia. Ad hoc autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod panis formæ accidentales manent, et non forma substantialis, et quoad hanc est ibi transmutatio.
Si autem aliquis objiciat, quod species transmutationum magis distinguuntur penes terminum ad quem, quam a quo, ut generatio, et corruptio, et hujusmodi : ergo et ista debet distingui penes terminum ad quem. Dicendum, quod non sequitur : quia illæ transmutationes sunt via in actu a quo specificantur, et inducunt illum, et actus ille est in potentia exeunte ad actum purum potentiæ non permixtum. Sed hic non est ita : quia non puto tutum esse concedere, quod hæc transmutatio aliquo modo attingat corpus Christi : unde non fundatur nisi in altero terminorum secundum quod dicit mutationem. Tamen quidam sunt qui dicunt duos esse terminos hujus mutationis, ut mutatio est a tota substantia existente, in totam substantiam existentem : de hoc autem infra inquiretur.
Ad ultimum dicendum, quod Augustinus loquitur ibi de institutione operum naturæ, scilicet qualiter aqua est super cœlos, et hujusmodi : in quibus quidam ignorantes volunt evadere, quod essent potentiæ Dei attribuenda : et in illo casu est verum quod dicit : quia cum creavit mundum, non disposuit partes mundi secundum potestatem suam, sed potius secundum exigentiam uniuscujusque naturæ, secundum quod hæc conservatur ab illa, et juvat ad mundi propagationem : hic autem totius cursus operis mirabilis est : et ideo non valet hic dictum illud, sicut nec in aliis miraculis.
Articulus II. --- Qualis est hujusmodi transmutatio vel conversio ?
Secundo quæritur, Cujusmodi mutatio vel converso sit ista quæ est in sacramento ?
Videtur enim, quod non sit a tota substantia.
Si enim sit mutatio a tota substantia, non manebit postea actus illius substantiæ proprius : ergo a destructione concedentis, si maneat actus substantiæ proprius, non est mutatio a tota substantia : sed manet actus substantiæ qui est reficere : ergo manet substantia vel aliquid substantiæ : et sic non est mutatio a tota substantia.
Item, Damascenus dicit, quod sicut ex duplici sumus substantia, scilicet anima et carne : ita duplex est cibus : substantiæ enim panis conjunctit divinitatem ut faceret nobis edulium : ergo videtur, quod substantia panis manet.
Item, In aliis sacramentis sicut in baptismo, confirmatione, etc., manet substantia materiæ : ergo videtur, quod etiam hic manere debeat : cum ergo substantia panis sit materia, materia debet ibi manere, et non est mutatio ab ipsa, ut videtur. [269]
Item, Fundamento non manente, nihil eorum quæ sunt superædificata, manent : accidens autem ædificatur quoad esse super substantiam, sicut super fundamentum : ergo substantia non manente, nec accidens illius substantiæ manet : sed manet accidens : ergo manet substantia illius accidentis, ut videtur.
Item, Communiter dicitur, quod accidentalis forma manet, ideo quia aliter non duceret in rationem cibi : et hoc est contra rationem sacramenti, de cujus ratione est quod sit sensibile signum aliud faciens venire in notitiam. Constat autem, quod licet accidens faciat ad cognitionem ejus quod quid est, tamen unumquodque verius cognoscitur forma substantiali, quam accidentali : ergo ratio et cognitio cibi quæ in sacramento accipienda est, verius et melius accipitur per formam substantialem, quam accidentalem : ergo magis debet manere forma substantialis, quam accidentalis.
Item, Omne quod mutatur, est aliter se habens quam prius : sed quod causatur a tota substantia, non habet se aliter post mutationem, quia annihilatum est : ergo non debet esse transmutatio a tota substantia, ut videtur.
Item, Non videtur esse intelligibile, quod aliquid mutetur a tota substantia : quod enim mutatur, hoc aliter se habet quam prius : quod autem aliter se habet quam prius, aliud est nunc quam prius fuit : ergo oportet, quod maneat aliquid ejus nunc ut prius : non igitur est mutatio a tota substantia, ut videtur.
Præterea, Detur, quod mutetur aliquid a tota substantia ipsius : ergo nihil manet : nec enim forma, nec materia : cujus autem nihil manet, nihil illius in aliquid convertitur : substantiæ autem panis si mutatio est a tota substantia, nihil manet : ergo nihil ejus convertitur in aliud : ergo substantia panis non convertitur in corpus Christi, quod est contra omnes, quia nulla est hic transsubstantiatio nisi panis et vini in corpus Christi, ut videtur omnibus.
Item, Aliud est hoc esse hoc, et aliud est hoc transmutari in hoc, et aliud est hoc esse post hoc. Cum igitur dicitur panis transmutari in corpus Christi, oportet quod secundum unum illorum sensuum dicatur, scilicet quod panis sit corpus Christi sine transmutatione, et hoc est falsum : quia panis et corpus Christi disparata sunt, et unum removetur ab altero, ut homo et asinus. Aut quod mutatur in illud : et cum omne quod transmutatur, prius sit in fieri quam in facto esse, oporteret quod quandoque panis fieret corpus Christi, quod est falsum, quia sic corpus Christi esset in potentia et in exitu de potentia ad actum, et inciperet esse de novo : omne enim quod exit de potentia ad actum, est novum et generatum vel simpliciter vel secundum aliquid sui. Et hæc omnia fides circa corpus Christi abhorret. Si autem tertio modo dicatur, quod idem sit transmutari in hoc quod est hoc esse post illud. Contra : Non est intelligibile, quod de pane post panem fiat corpus Christi sine mutatione media : ergo videtur, quod non sit ille sensus.
Præterea, Si sic panis erit corpus Christi, tunc quandoque verum erit dicere, panis est corpus Christi : quidquid enim erit in futuro verum, in aliquo præsenti verificabitur : numquam autem verum erit dicere, panis est corpus Christi : ergo hæc numquam fuit vera, panis erit corpus Christi.
Præterea, Cum dicitur, Hoc fit hoc, quid supponit ly hoc? Si panem, tunc panis erit corpus Christi, quod jam improbatum est : si aliud, tunc aliud quam panis convertitur in corpus Christi, quod falsum est.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio, quod in materia ista et in materia de Trinitate non sunt sufficientia verba quæ exprimant modum divinæ operationis : sed balbutiendo in quantum possumus, excelsa Dei resonamus : unde puto, quod verius ista transmutatio vocatur transsub[270]stantiatio, sicut etiam quidam antiquorum dixerunt : et modus ejus est quod sit a tota substantia panis quoad formam, et quoad materiam, ita scilicet, quod de toto composito quoad essentiales partes nihil maneat.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet, quod actus proprius substantiæ non maneat, non manente substantia : actus enim substantiæ est mediantibus viribus et potentiis : potentiæ autem sunt proprietates quæ non sunt de esse primo, sed secundo : et ideo in ista transsubstantiatione manet actus cibandi et reficiendi in potentiis, fundatus in his quæ immediate consequuntur compositionem panis, quæ sunt sapor, et quantitas, et hujusmodi : sed si illa non manerent, tunc verum esset, quod actus proprius panis etiam non maneret.
Si autem objiciatur per auctoritatem qua dicit Damascenus, quod destructa substantia non manet ejus actus proprius, videtur dicendum quod ipse intelligit de destructione in toto quoad essentialia et potentias consequentes substantiam : talis autem destructio non est hic, et ideo mutatione facta a toto substantiæ, adhuc manet actus substantiæ.
Ad aliud dicendum, quod dictum Damasceni intelligitur quoad formas et accidentia panis, quibus Deus Dominicum conjunxit corpus : ergo non quoad substantiam panis manentem.
Ad aliud dicendum, quod non est hic simile et in aliis sacramentis : quia in aliis sacramentis actus divinus non est supra materiam, quæ oculis subjicitur, sed potius super animam suscipientis sacramentum, et illam transmutat alterando ad gratiam : in isto autem sacramento propter rem contentam in sacramento extra suscipientem, de qua dictum est supra, actus divinus est supra materiam quæ oculis subjicitur in sacramento. Et ideo illa transsubstantiatur.
Ad aliud dicendum, quod substantia fundat accidens quoad esse : sed duplex est usus accidentis. Unus est in materia : et in hoc necesse est, quod fundetur in substantia. Alter est ad opus divinum ostendendum : et in hoc non est necesse quod fundetur in substantia, sed sufficit sibi continentia virtutis divinæ cujus opus demonstrat, ut signum ostendit signatum : et sic est hic : unde non oportet, quod subjecto sublato non maneat accidens. De hoc tamen infra quæretur in sequenti distinctione capituli ultimi2.
Ad aliud dicendum, quod forma substantialis proprie est unius secundum esse, et diversorum specie non est forma substantialis una, et ideo non facit innotescere nisi illud cujus est forma proprie : et ideo si forma substantialis maneret, duceret in panis substantiam, et non in substantiam corporis Christi, et sic esset occasio erroris. Sed de accidentali forma non est sic : quia accidens est proprium plurium, et potest ducere in ipsum cujus ipsum est proprium, præcipue consignificando proprietates diversas, sicut illa est, quod ex multis granis colligitur panis, et corpus Christi verum de multis guttis sanguinis et multis membris, mysticum autem de multis fidelibus, et sic de aliis quæ in parte sua tacta sunt. Et ideo accidens verius ducit in rationem cibi, quam alterius modi ens, sive fuerit forma accidentalis, sive forma substantialis : et ideo manet ad usum sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod hic dicitur aliquid mutari, ita quod mutari sit idem quod a tota substantia transsubstantiari, et in tali mutatione non est necesse, quod aliquid unum habeat se diversimode, sed tantum quod ipsum secundum se totum convertatur in aliud totum : sed ratio illa est de mutatione physica, et tales plures solutæ sunt in præcedenti articulo quæstionis.
Ad aliud dicendum, quod medius intellectus est hic, scilicet quod convertitur [271] in illud : sed non sequitur, quod sit in potentia in illo : quia, sicut prius dictum est, ista transsubstantiatio non habet fieri proprie dicta, nec habet ad hoc subjectum commune utrique terminorum, sed est simplex conversio totius in totum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, panis fit corpus Christi, in sensu in quo ista recipitur, demonstratur substantia panis quæ oculis subjicitur sub accidentibus sensibilibus : et non sequitur id quod ulterius infertur : quia fieri est hic transsubstantiari a tota substantia.
Et bene concedo, quod hæc non est vera, panis erit corpus Christi : et de hoc infra est quæstio in hoc eodem capitulo : nec sequitur, quod aliquando sit verum dicere, quod panis est corpus Christi : ideo quia illud fieri dicitur a tota substantia transmutari, et tunc nec panis manet, nec aliquid de substantia panis, gratia cujus verificetur ista, panis est corpus Christi.
Articulus III. --- Utrum illa transmutatio fiat subito sive successive ?
Tertio quæritur, Utrum illa transmutatio fiat successive vel subito ?
Videtur autem, quod successive : quia
Virtus transsubstantiari est verbum, secundum quod est in prolatione : sed in prolatione est successive : ergo operatur transsubstantiationem successive.
Item, Verbum cum dictum est, non est : nihil autem operatur cum non est : ergo verbum non operatur, cum dictum est : ergo operatur prout est in actu dicendi : sed in actu dicendi est successive : ergo transsubstantiationem operatur successive.
Item, Quidquid habet totum, præcipue discretum, hoc habet a partibus : hæc autem oratio, Hoc est corpus meum, est quoddam totum quantitatis distinctæ, vel distincta quantitas : ergo virtutem operandi habet a partibus : partes autem sibi succedunt : ergo operatur successive, ut videtur.
Sed Contra hoc est, quod
Omne quod transmutatur in aliud successive, prius est in medio, quam in extremo : medium autem neutrum extremorum est : ergo aliquando est, quando nec panis, nec corpus Christi est : quod falsum est, quia sic transsubstantiationi aliquid subjiceretur, quod jamdudum improbatum est.
Item, Omne quod mutatur successive, disponitur dispositionibus contrariis formæ a qua mutatur, sicut aer, quando fit ignis, accipit dispositiones ignis quæ contrariantur formæ aeris : sed in ista transsubstantiatione manent omnia accidentia panis : ergo non disponitur contrariis dispositionibus formæ panis : ergo non mutatur successive.
Item, Supra habitum est, quod virtus Verbi increati operatur in verbo creato, ut est habitum in Littera, quod invisibilis sacerdos et Spiritus sanctus in verbo creato operantur : horum autem operatio non est successiva, sed subita.
Ad hoc autem dico, quod quæritur de instanti conversionis, in quo ultimo est panis, et in quo primo est corpus Christi ?
Aut enim hoc est unum instans, aut diversa. Si unum. CONTRA : Instanti in quo ultimo est panis, verum est dicere, quod est panis : et sequitur a disparatis, quod ipsum non est corpus Christi : sed in quo primo est corpus Christi, sequitur quod verum est dicere, quod ipsum est corpus Christi. Si ergo illa sunt idem instans, in eodem instanti est illud corpus Christi, et non est corpus Christi : ergo contradictoria sunt simul vera respectu ejusdem instantis : ergo contradi[272]ctio non est oppositio cujus non est medium secundum se, quod est contra philosophiam Aristotelis. Si autem sunt diversa instantia, et inter quælibet duo est tempus : ergo tempus est post instans, in quo ultimo est panis, et ante instans in quo primo est corpus Christi : ergo in toto illo tempore intermedio, nec est panis, nec corpus Christi, quod falsum est.
Ad hoc autem quidam volunt dicere3, quod in veritate motus mensuratur tempore, et finis motus sine tempore : unde finis motus est motum esse, finis fieri factum esse : et ideo factum esse corporis Christi, mensuratur instanti : sed ultimum esse panis, cum hoc sit mutari, mensuratur tempore : tempus autem bene continuatur ad motum esse, ita quod nihil intercedit medium : et ideo dicunt, quod ultimo est panis in tempore, sed nunc primo corpus Christi in nunc. Ad hanc rationem confirmandam etiam alia potest induci ratio : quia cum ex aere fit ignis, desiccatio aeris est cum motu : factum autem esse ignis, est terminus motus, et sine motu : ergo mensuratur diversis. Et similiter est transmutatio panis cum motu : sed factum esse corporis Christi sine motu est : et ideo unum mensuratur tempore, et aliud nunc ad quod continuatur tempus illud. Tertia ratio confirmans illud idem est hæc : quia in continuo permanente habente positionem in partibus, sunt duo termini in actu, scilicet primum punctum, et ultimum : et non est recipere actu penultimum punctum, vel id quod sequitur primum : quia illa non sunt nisi in potentia, et ubicumque designetur quantitas lineæ, ibi inter duo puncta erit linea, licet non possit signari nisi in puncto : ergo similiter erit in successivo continuo, quod est accipere nunc ad quod continuatur tempus ut ad terminum, et illud est in termino transsubstantiationis, in quo scilicet primo est corpus Christi : non tamen est accipere penultimum ante hoc, sed potius totum tempus usque ad illud nunc, in quo toto desinit panis, et hoc tempus continuatur ad nunc, et hoc non est inconveniens. Sic ergo dixerunt quidam, et bene esset dictum, ut videtur, de mutatione physica : sed ad propositum nihil valet, quod sic probatur : Supra jam probatum est, quod non est ibi mutatio quæ sit fieri successive : sola autem talis mutatio mensuratur tempore, et non alia divina quæ est in sacramento : ergo esset panis in ultimo instanti sine motu : ergo sicut verum est dicere in toto tempore et in quolibet instanti quod est post illud in quo primo fuit corpus Christi, quod ipsum est corpus Christi : ita verum est in quolibet instanti quod est ante ipsum, quod ipsum est panis. Et sic sequitur primum inconveniens. Item, Esse mensuratur nunc, sicut mutatio tempore : sed in toto illo tempore non est nisi esse panis, et non mutatio aliqua : ergo in quolibet nunc verificatur, quod est panis.
Ideo fuerunt alii qui dixerunt, quod in veritate panis est, et corpus Christi in uno instanti : sed tamen non sequitur contradictoria esse simul vera : quia non sunt secundum idem in instanti illo : quia instans illud est principium futuri, et sic in ipso est corpus Christi : et est finis præteriti, et sic in ipso est substantia panis. Quod autem hoc non sit verum, nec possit stare, sic probatur : Quod instans est principium futuri, et finis præteriti, hoc non facit ipsum instans esse divisibile : sicut nec punctum quod accipitur ut finis unius partis lineæ, et ut principium alterius. In illo ergo indivisibili secundum esse : aut hoc quod est in altari, est sub forma panis, aut sub forma corporis Christi, aut sub utraque, aut sub neutra. Si sub forma panis : ergo nihil ejus est quod sit sub forma corporis Christi. Probatio. Detur enim, quod aliquid ejus sit in quo sit [273] sub forma corporis Christi, sequitur tunc, quod instans sit divisibile, quod falsum est. Si ergo nihil ejus est in quo sit forma corporis Christi, non erunt in eodem instanti forma panis et forma corporis Christi, et sic illa positio est falsa. Si autem sub forma corporis Christi, per eumdem modum sequitur, quod nihil sit illius instantis in quo sit sub forma panis, et sic redeundum iterum quod in eodem instanti nihil sit sub forma panis et corporis Christi. Si autem sub utraque parte est in eodem instanti : ergo in uno indivisibili secundum esse accepto, possum dicere quod est panis, et est corpus Christi : ergo in illo est verum dicere, quod panis est corpus Christi, et e converso, quod falsum est : ergo in illo instanti non est sub utraque forma : ergo sub neutra, et hoc iterum falsum est : quia sic quandoque nec esset panis, nec corpus Christi, et materia quandoque esset sub nulla forma : quæ omnia impossibilia sunt.
Ideo iterum sunt alii qui dicere præsumunt, quod in veritate in uno indivisibili est panis et corpus Christi : sed in uno indivisibili bene concedunt esse prius et posterius, dicentes quod est prius et posterius tempore, et hæc non sunt in uno indivisibili : et est prius et posterius natura, et hæc bene sunt in uno indivisibili : unde prius natura panis est, et posterius natura corpus Christi. Hoc autem confirmant duabus rationibus, quarum una est a simili : sint enim duæ lineæ sibi per longitudinem conjunctæ eodem spatio, constat quod illæ contingent se in puncto uno : et punctum illud refertur ad utrumque secundum prius et posterius natura. A simili dicunt hic : quia duo esse sunt, scilicet esse panis, et esse corporis Christi, quæ se contingunt in uno indivisibili temporis, in quo unum cedit non alii, sed in alterum sine omni mutatione media : et secundum prius natura est ibi esse panis, et secundum posterius est ibi esse corporis Christi. Alia ratio est : quia, sicut probatum est supra, in hoc sacramento nulla est mutatio, sed mutatum esse potius : et tamen sequitur necessario mutari : ergo præcedit mutatum esse, non tempore, sed natura solum.
Sed quod iterum hoc nihil sit, videtur posse probari sic : Conjunctis duabus lineis in puncto, punctum scilicet spatii super quod conjunguntur, in veritate non efficitur propter hoc actu in continuo, sed tantum in potentia. Probatio. Conjunctis enim sic lineis, linea quidem consequetur, et continget lineam: sed quod punctum punctum sequatur, hoc est per accidens, quia non habet hoc nisi in quantum est terminus lineæ. Si ergo conveniunt ista in puncto per accidens, patet quod non signant per hoc aliquid punctum in continuo, quod per se sit tamquam locus in quo se contingent. Præterea, Talem contactum non est possibile esse nisi in lineis mathematicis secundum Philosophum, qui dicit quod recto in quantum recto multa accidunt, ut tangere æneam sphæram in puncto : non tamen tangit hoc separatum rectum : nos autem quærimus hic mensuram : sed esse naturæ panis est in ultimo, et corporis Christi in primo : unde non videtur facere ad propositum. Item, Licet mutari præcedat in quibusdam mutatum esse tempore, et in quibusdam natura tantum : tamen impossibile est intelligere, quod una sit mensura utriusque : ergo videtur, quod etiam hoc non sit simile. Item, Mensuræ differunt secundum mensurata : ergo esse panis mensuratur mensura congrua sibi : cum igitur sit corpus mutabile, mensurabitur tempore, vel nunc temporis : corpus autem Christi in esse suo cum sit immutabile, non mensurabitur tempore, vel nunc temporis : corpus ergo Christi in esse suo cum sit immutabile, non habebit ejusdem rationis mensuram : ergo mensurabitur nunc ævi, vel ævo : constat autem, quod illa non sunt idem : ergo nec in eodem nunc est esse panis, et esse corporis Christi, nec etiam ejusdem speciei in mensura, ut vi[274]detur. Item, Sine mutatione panis non transit panis in corpus Christi, sed mutatione ejus corpus Christi incipit esse hic : sed non est eadem mensura mutari, et non mutari : ergo ista non sunt in ratione unius nunc, nec in ratione unius mensuræ. Et hoc concedebat qui me docuit.
Sed hoc iterum non videtur verum : quia dicit Philosophus in penultima propositione Causarum, quod inter esse cujus est substantia et actio in momento æternitatis, et esse cujus substantia et actio est in momento temporis, est medium, et est res cujus substantia est in momento æternitatis, et actio ejus in momento temporis. Licet ergo corpus Christi immutabile sit quoad substantiam et accidentia, tamen mutabile est quoad locum sive mobile : constat enim, quod incipit esse hic : ergo hoc ipsum quod nunc est hic, et ante non fuit hic, aliquo mensuratur : et constat, quod non nunc ævi vel æternitatis, quia illa sunt mensuræ eodem modo se habentium : relinquitur ergo, quod mensuratur nunc temporis. Et sic redit difficultas primæ opinionis.
Ideo sunt alii magis profundantes sermonem, et dicentes, quod in tempore non omnino est, sicut in continuo habente positionem in suis partibus : et sequuntur in hoc Avicennam et Averroem : quorum unus in libro de Sufficientia, Averroes autem super ultimum caput quarti Physicorum dicit, quod in continuo quocumque habente positionem est accipere duo indivisibilia, quæ actu sunt in continuo, licet non sint separata secundum esse, ut in linea est accipere duo puncta, et in superficie duas lineas : sed de tempore non est accipere nisi unum nunc, quod est tota essentia sive substantia temporis, licet non sit temporis esse : quia esse temporis est continuitas prioris et posterioris in ipso nunc. Unde dicunt, quod accipiendo tempus in sua natura, non est accipere duo nunc, sed unum solum. Si autem accipiatur prout est mensura motus, quem excellit tempus, sic possunt duo signari nunc, et inter illa est tempus, sicut in motu esse primum post quod est motus, et esse ultimum, hoc est accipiendo nunc prout est mensurans secundum esse primum et secundum esse ultimum. Et hoc modo dicunt, quod bene contingit signare duo nunc se consequentia, quando illa non sunt in eodem : sicut dicunt in linea non esse nisi unum punctum in quo linea terminatur actu, et penultimum non est accipere : si autem dividatur linea, tunc erunt duo se consequentia in duabus lineis : sic dicunt hic, quod in mensura ejusdem motus est accipere unum nunc in quo terminatur motus, et non est accipere penultimum illius motus propter motus indivisibilitatem : si tamen aliquis motus terminetur ad proximum nunc, tunc significatur in comparatione ad illum, et tunc erunt duo nunc in comparatione duorum terminorum duorum motuum, inter quæ non est tempus medium. Sed in uno motu dicunt hoc esse impossibile, sicut in uno motu ante terminum motus non est nisi tempus usque ad terminum motus illius. Dicunt igitur isti sic, quod in duobus nunc est ultimo panis et primo corpus Christi : et hæc duo sequuntur se, et non est incertum tempus medium : quia illud Philosophi accipitur de nunc signatis respectu ejusdem motus, et non de nunc signatis respectu duorum esse inter quæ nihil continuat. Sed hoc mirum videtur esse : quæcumque enim ordinantur ad invicem secundum præcedere et subsequi, necesse est quod in aliquo se contingant. Si igitur esse panis in quiete mensuratur uno nunc, et esse corporis Christi alio, oportet necessario aliquid continuans inter illa ponere, in quo unum transit in alterum : ille enim transitus non est esse panis, nec esse corporis Christi, ut videtur.
Solutio. Puto, quod nulli harum opinionum præjudicandum sit. Ego autem magis puto ultimam esse eligendam, et fere concordat cum illa quæ est ante pe[275]nultima : quia illæ duæ probabiliores sunt.
Ad id autem quod contra hanc ultimam objicitur, dicendum quod in veritate non est tertium in quo contingant, sive quo sit ille transitus, eo quod non fit hic transitus per modum motus de potentia ad actum, sed potius esse post esse, et actus post actum, et transitus non est nisi secundum rationem terminorum, et non secundum rationem medii quod est substantia motus vel mutationis : et tunc non discordat a penultima, nisi in hoc quod illa dicit secundum nunc esse ævi : et multi dixerunt, quod unum est nunc ævi et temporis, et secundum hoc solvendum est ad objectum quod contra factum est, quia Christum esse hic non dicit motum nec motus terminum, et ideo proprie non mensuratur nunc temporis, sed nunc ævi, scilicet quia non est conjunctio prioris et posterioris in successione motus : sed si habet prius et posterius, hoc erit in ordine naturæ.
Pro aliis opinionibus respondeat quilibet pro libito, qui eligit aliquam earum.
Ad id autem quod primo quæritur, Utrum transsubstantiatio sit subita, vel in tempore ? Dicendum, quod absque dubio subita est : quia multæ derisiones sequerentur, si successiva esse poneretur.
Ad id autem quod contra objicitur, per ea quæ dicta sunt in quæstione de forma sacramenti, et in quæstione de virtute verborum, faciliter patet solutio.
- Et dicendum ad primum, quod illa oratio non accipitur in vi orationis tantum, sed etiam in vi institutionis quæ simplex et una est, et secundum quod refertur ad signatum et per illud ad Verbum increatum quod operatur in ea : et ideo licet successive proferatur, non tamen successive operatur.
Ad aliud dicendum, quod nihil operatur cum omnino non est : sed cum hæc oratio referatur ad Verbum increatum, et ad institutionem, secundum virtutem operandi manet, licet transeat secundum actum prolationis, sicut dicit Augustinus super Joannem, quod vox transit, et verbum remanet etiam post prolationem.
Ad ultimum dicendum, quod illud discretum quod est oratio quæ est forma sacramenti, licet discretas habeat partes, tamen refertur ad alia quæ non sunt discreta, scilicet ad signatum, et institutionem, et Verbum, et virtute illorum operatur secundum quod illa sunt in oratione prolata : et ideo non valet illa objectio quæ procedit ac si illa oratio in prolatione operaretur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Articulus IV. --- Quomodo hæc transmutatio se habeat ad operationem naturæ, et mirabilium sive miraculorum ?
Quarto quæritur, Qualiter hæc transmutatio se habeat ad operationem naturæ, et mirabilium sive miraculorum ?
Videtur autem, quod ipsa aliquid habeat de natura.
Potentia enim obedientiæ est in omni creatura ad voluntatem Creatoris. Potentia autem aliquid addit super essentiam. Ergo dispositio aliqua inest creaturæ qua hoc possit fieri. Licet ergo ex parte agentis non sit per naturam, tamen ex parte conversorum, scilicet panis et vini aliquid videtur habere de natura.
Item, Augustinus super Genesim vult, quod Deus tam rationes naturalium quam mirabilium indidit operibus creationis : ratio autem est ordinans ad formam aliquam : cum igitur ratio hujus conversionis fuerit in operibus sex dierum, est in materia corporum conversorum aliqua ratio quare hoc possit fieri : ergo aliquid habet de natura. [276]
Item, Aut est secundum naturam, aut contra naturam. Si contra naturam, cum Deus naturam rationabiliter instituit: ergo veniendo contra naturam, venit contra suum institutum : ergo venit contra ordinem suæ sapientiæ et justitiæ: ergo venit contra seipsum, quod absurdum est. Si autem secundum naturam, tunc habetur propositum, quod aliquid habet de natura.
Ulterius quæritur, Qualiter se habet ad miracula ?
Actus enim miraculorum potentia inest subjecto circa quod fit: quod patet cum cæcus illuminatur. Visus enim potentia inest homini etiam per naturam: sed divino opere potentia restituitur corrupto organo. Et similiter de illo quod minus videtur, potentia pariendi inest virgini, et partus inest ei potentialiter: numquid ergo potest dici similiter, quod panis potentia sit corpus Christi? Et videtur quod sic per similia inducta.
Item, Quidquid actu fit aliquid, prius potentia fuit illud: panis autem transsubstantiatur in corpus Christi: ergo prius potentia fuit illud: sed quidquid potentia est aliquid, secundum eamdem potentiam manentem in subjecto subjicitur illi: panis autem potentia est corpus Christi: ergo secundum subjectum est potentia subjectiva formæ corporis Christi: ergo materia panis manet in corpore Christi, quod absurdum est, et negatur in Littera. PROBATIO primæ: quia cum aer fit ignis, subjectum ejusdem potentiæ quod est materiæ aeris, manet in igne. Et similiter est de omnibus tam naturalibus, quam mirabilibus. SECUNDA autem supponitur ab adversario.
Solutio. Ut mihi videtur, non oportet hic multum immorari: quia ego concedo, quod illa transsubstantiatio non est naturalis nec miraculosa, sed mirabilis: quia miraculum est quod fit præter spem, et hoc est arduum insolitum: istud autem non fit præter spem, imo fit cum spei certitudine: quia certificatur spes ex verbis Domini : et ideo etiam non est insolitum, eo quod vi verbi Domini habetur usus et cursus illius operationis, sicut vi naturæ certificatur et frequentatur cursus naturæ: relinquitur ergo, quod sit opus mirabile, eo quod nos cognoscendo et operando, non possumus in illud, cum tamen speremus illud solitum nobis ex vi sermonis Domini.
Ad id autem quod primo quæritur, dicendum videtur, quod nihil omnino habet de natura nec ex parte materiæ, nec ex parte agentis, quia materia est panis et vinum, agens autem verbum.
Ad id autem quod objicitur de potentia obedientiæ, dicendum quod potentia obedientiæ nihil addit super rei substantiam: cujus probatio est: quia si aliquid addit, cum res et substantia rei secundum naturam sit prior illo, potest abstrahi per intellectum substantia rei ab illo addito: abstrahatur ergo: tunc potentia obedientiæ non erit in re illa: ergo non potest fieri de ea quod Creator vult, quod est hæresis: igitur relinquitur, quod res substantialiter sit potentia, quidquid vult Creator. Unde prima objectio processit ex falsis.
Ad aliud dicendum, quod rationes illæ prout ad miraculum referuntur (ut dicit Augustinus) non sunt in re quod sic fiat, sed ut de quo possit fieri: non enim habuit prima conditio ut de costa fieret mulier, sed potius ut de ea fieri posset. Unde ratio ista non ponit aliquam dispositionem super rei substantiam, sed ordinem tantum ad voluntatem Creatoris.
Ad aliud dicendum, quod illa divisio non est sufficiens : quædam enim nec secundum naturam sunt, nec contra naturam sunt, sed supra naturam, scilicet omnia in quæ natura non pòtest nisi obediendo : et tale est illud, et alia miracula. [277]
Ad id quod ulterius quæritur, jam patet solutio per illa quæ ante dicta sunt.
Ad id autem quod objicitur primo, dicendum quod hoc non est nisi in quibusdam miraculis, et differenter : quia si potentia ad actum miraculi datur subjecto, tunc actus manet subjecto conjunctus per potentiam datam. Si autem manet in subjecto opposita dispositio ad actum, subjectum est sub actu sicut potentia indisposita, et ideo est tunc miraculosus actus, ut in partu virginis manente virgine : hic autem nec subjectum manet, nec dispositio aliqua, sed est mutatio a tota substantia subjecti, ut prius est habitum : et ideo illud est mirabile supra omnia mirabilia.
Ad aliud dicendum, quod hæc propositio est falsa, Quidquid sit aliquid quocumque modo, prius potentia fuit illud : dicit enim Commentator super IX Metaphysicæ, quod nihil est potentia in aliquo proprie loquendo, nisi quod uno motore educitur de illo, ut hæc faba in semine fabæ, quia movente calore solis, educitur de illo, et ideo in semine est potentia, non in terra. Et verum est, quod ipse loquitur de potentia propinqua : sed hoc^etiam de remota falsum est : quia in natura non est aliquid de potentia materiali, quod non habeat aliquam potentiam unam in natura agentem et complentem et educentem illam potentiam materialem ad actum : et hoc non est ita : quia nec substantia manet, nec aliquid : et ideo falsum est quod proponit.
Augustinus in libro Sententiarum Prosperi.
Si vero quæris modum quo id fieri possit ? breviter respondeo, Mysterium fidei credi salubriter potest, investigari salubriter non potest. Quod ergo corpus Christi, panis mutatione in id, non augmentatur, nec sanguis ex vini conversione : ejus voluntati et potentiæ adscribatur, qui idem corpus de Virgine eduxit. Sit4 ergo substantia illa ista5 sine ejus augmento. Nec tamen concedunt quidam, quod substantia panis aliquando fit caro Christi, etsi fiat caro Christi : sicut farina facta est panis, et aqua facta est vinum, nec tamen dicitur, farina est panis, et aqua est vinum. Alii vero concedunt, illud quod erat panis vel vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem : non tamen sequitur, panis est caro Christi, vel vinum est sanguis : quia substantia panis vel vini postquam facta est caro Christi vel sanguis, non est substantia panis vel vini, sed caro et sanguis. Ideo distinguendum videtur, cum dicitur substantia panis, vel id quod erat panis, modo est corpus Christi. Manens enim panis non est corpus Christi : sed mutata in id quod facta est, est corpus Christi. Nec dicimus substantiam panis vel vini materiam esse corporis vel sanguinis Domini : quia non de [278] ea ut de materia, formatur corpus : sed ipsa formatur in illud, et efficitur illud. Unde Augustinus : Corpus Christi dicimus illud, quod ex fructibus terræ acceptum, et prece mystica consecratum sumimus in memoriam Dominicæ passionis. Quod cum per manus hominis ad illam visibilem speciem perducatur, non sanctificatur ut sit tam dignum sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei6.
Articulus V. --- An mutatio quæ est in sacramento Eucharistiæ, sit similis mutationi quæ dicitur augmentum? et, An adjuncta sit ei loci mutatio ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, C, circa initium, « Quod ergo corpus Christi, panis mutatione, etc. »
Videtur enim ex hoc quod ista mutatio non sit similis mutationi quæ est augmentum : quod est
Contra Damascenum, qui dicit, quod est similis.
Sed hoc iterum videtur falsum per hoc quod dicit Philosophus, quod augmentum est præexistentis magnitudinis additamentum : magnitudini autem Christi non est additio aliqua : ergo non habet similitudinem cum augmento.
Præterea, Philosophus dicit, quod ubi est augmentum, augetur totum secundum formam, licet non totum secundum materiam : et hoc iterum non convenit hic : quia Christus in forma non augetur.
Item, Ubi est augmentum corporis, oportet quod illud quod auget sit potentia caro quanta, ut dicit Philosophus : panis non est potentia caro quanta Christi : ergo non auget : non ergo ista transsubstantiatio habet similitudinem cum augmento, sicut Damascenus dicit.
Si forte tu dicas, sicut etiam videtur
velle Damascenus, quod non est similis in omnibus augmentatio, sed in hoc tantum quod augmentatum est ita quod augens convertatur in id quod ante existit secundum formam et speciem, quia in corpus convertitur auctum quod prius erat : et ita hic panis convertitur in id quod prius erat secundum formam et esse, quia in corpus Christi. Si, inquam, sic dicas. CONTRA : Nutrimentum etiam convertitur in præexistens, et non est potentia nisi substantia nutriti, et non potentia quanta : augmentum autem quod convertitur in præexistens est potentia caro, et quanta : ergo magis illa transsubstantiatio assimilatur nutrimento quam augmento, ut videtur : et ideo male assimilat eam augmento Joannes Damascenus.
Quæst.
ULTERIUS quæritur, Utrum loci mutatio sit adjuncta huic transsubstantiationi ?
Videtur enim, quod sic :
Omni enim augmento est adjuncta quædam loci mutatio secundum quod mutatio loci dicitur in majori loco esse quam prius : sed ista transmutatio similis est augmento, ut dicit Damascenus : ergo ei adjuncta est loci mutatio.
Item, Loci mutatio accidit illi quod est ubi non erat prius : ex transsubstantiatione autem fit corpus Christi ubi non erat prius : ergo transsubstantiationi adjuncta est loci mutatio.
Item, Quod non est essentialiter ubique, si debet essentialiter esse ubi non erat prius, necesse est quod veniat illuc per motum qui est loci mutatio: [279] corpus autem Christi non est ubique essentialiter : ergo si debeat esse in loco ubi non erat prius, necesse est quod veniat illuc per motum qui est loci mutatio.
contra.
Dicit Damascenus ibi non esse loci mutatione.
Item, Quidquid movendo mutat locum, accedendo ad locum ubi non erat prius, recedit a loco ubi erat prius : sed corpus Christi non recedit a loco in quo erat prius : ergo nec movetur localiter ad locum ubi prius non erat. PRIMA patet per se. SECUNDA supponitur a fide et Littera : quia non recedit a cœlo, quando est in altari : ergo nec per hoc quod est in uno altari, minus est in alio.
Solutio.
Solutio. Dicendum videtur sine prejudicio, quod non satis congrue potest assimilari ista transsubstantiatio alicui motui vel transmutationi quæ est secundum naturam : sustinendo tamen quod dicit Damascenus, dici potest, quod in augmento est quod auget, et quod augetur : ex parte autem augentis est corruptio secundum substantiam augentis, quia necesse est quod formam propriam amittat et assimiletur ei quod auget. Unde ex parte illa nulla est similitudo. Ex parte autem augmentati sunt multa : secundum terminos motus est quantitas imperfecta, et perfecta, et iterum ex parte illa non est similitudo. Et etiam est ibi quod ad se converso dat formam et speciem prius existentem, et quoad illud solum est similitudo, ut dicit Damascenus.
Et per hoc patet solutio ad tria prima. Ad aliud dicendum, quod nutrimentum restituit deperditum et sanat indigentiam, et ideo nutrimento non poterat congrue comparari : augmentum autem est ad perfectionem corporis secundum quantitatem debitam, et illi comparatur secundum aliquid : tamen puto, quod illa auctoritas Damasceni non sit extendenda : quia tutius est dicere, quod nulli motui vel mutationi assimilatur.
Ad illud autem quod ulterius quæritur, Si habeat loci mutationem adjunctam ? Dicendum, quod nullo modo.
Ad Primum autem objectum contra, dicendum quod non est hic augmentum, licet sit aliquid simile augmento quoad aliquid.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sufficit ad loci mutationem, quod aliquid sit ubi non erat prius : sed oportet cum hoc quod etiam recedat a loco in quo erat prius : et hoc non est hic, sicut patet in objecto facto in contrarium.
Ad aliud dicendum, quod licet corpus Christi non essentialiter sit ubique, est tamen in pluribus locis essentialiter, sicut supra ostensum est : objectio autem facta non valet, nisi de eo quod essentialiter non potest esse nisi in loco uno.
Quæ autem sit causa hujus, requirendum est, ubi ostendebatur, quod corpus Christi pluribus modis comparatur ad locum.
Articulus VI. --- An istæ locutiones sint concedendæ, Panis potest esse corpus Christi : Panis mutatur in corpus Christi : Corpus Christi fuit panis : Panis erit corpus Christi ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, C, circa medium : « Alii vero concedunt, etc. »
Hæc quæstio utilis est, Quæ locutiones sunt concedendæ in hujusmodi transmutationis sermone, et quæ non ?
Subjiciantur autem exempla de quatuor modis loquendi qui extrahuntur in Littera : et primo de locutionibus cum verbo copulante potentiam cum recto apponente, ut, Panis potest esse corpus Christi. Secundo, cum verbis notantibus motum vel mutationem cum recto vel [280] obliquo, ut cum dicitur, Panis fit corpus Christi, vel, Panis mutatur in corpus Christi. Tertio, de his quæ fiunt cum præpositione, ut cum dicitur, De pane fit corpus Christi. Quarto et ultimo, de his in quibus sunt verba substantiva secundum differentiam temporis quæ sunt præteritum et futurum.
Quæst. 1.
QUÆRATUR ergo primo de hac, « Panis potest esse corpus Christi. »
Videtur quod sit vera : quia
Ita dicit Ambrosius : « Quod est panis, ex consecratione potest esse corpus Christi. »
Item, Panis mutatur in corpus Christi : quidquid autem in aliquid mutatur, potest esse illud : ergo panis potest esse corpus Christi.
Item, Hæc in Littera sæpius scribuntur.
Sed contra.
SED CONTRA :
Duplex est potentia, scilicet materialis, et activa : constat autem, quod potentia activa panis non potest esse corpus Christi : nulla potentia est in pane quæ possit panem facere corpus Christi : ergo relinquitur, quod sit potentia passiva. SED CONTRA : Nulla est potentia passiva quæ per aliquam activam compleri non possit in natura : ergo si potentia passiva ad corpus Christi est in pane, aliqua activa naturalis complebit eam, quod falsum est.
Item, Appetitus potentiæ materialis terminatur in actu illius potentiæ, quando habet eum : nullus autem appetitus est substantiæ panis ad formam substantialem Christi, cum materia panis non possit natura consequi talem : ergo potentia materialis non est in pane ad corpus Christi : ergo hæc est falsa, Panis potest esse corpus Christi.
Quæst. 2.
SECUNDO quæritur de hac, « Panis fit corpus Christi, vel, Panis mutatur in corpus Christi. »
Videtur autem, quod prima sit vera : quia
Sæpius ponitur in Littera ab Ambrosio et Augustino.
Item, Damascenus : « Christus fecit ea, scilicet panem et vinum, corpus suum et sanguinem : » sed quod Christus fecit, hoc quandoque fiebat : ergo tunc verum erat dicere, Panis fit corpus Christi.
Item, Damascenus : « Interrogas causam, qualiter panis fit corpus Christi ? respondeo ego tibi, quod Spiritus sanctus supervenit, et facit hoc. » Ex hoc accipitur primo in quæstione, quod panis fit corpus Christi : et iterum secundo in responsione quæ supponit hoc quod est quæsitum.
SED CONTRA :
Quod fit, nisi fieri in infinitum sit, quandoque terminatur ad factum esse : ergo quandoque verum est dicere, Corpus Christi factum est de pane, quod falsum est, quia factum est de purissimis sanguinibus gloriosæ Virginis, ut dicitur in Littera.
Item, Quod fit, quando factum est, illud est quod est factum : sed panis fit corpus Christi : ergo cum corpus Christi factum est, possumus dicere, quod panis est corpus Christi, et hoc est falsum.
Item, Quod fit ab alio, dispositiones recipit ab eo transmutantes substantiam vel formas accidentales : ergo si panis fit, prius disponitur ad transmutationem : et hoc jam ante negatum est in quæstione de transmutatione ista.
Item, Fieri vult habere subjectum ut naturam quæ maneat in utroque terminorum transmutationis : hoc autem hic non esse supra probatum est.
Contra secundam autem locutionem jam prius objectum est ubi quæsitum erat, Utrum aliqua mutatio sit in sacramento isto ?
Quæst. 3.
TERTIO quæritur de hac, « De pane fit corpus Christi. »
Videtur autem esse concedenda ex hoc quod sæpius scribitur in Littera a diversis Sanctis. [281]
Sed contra :
Quidquid fit de alio, aut est novum, aut aliquod novum fit circa ipsum : sed corpus Christi nec est novum, nec aliquid novum fit circa ipsum : ergo corpus Christi non fit de aliquo : ergo non fit de pane.
Præterea, Si vera esset, sequeretur supra habitum inconveniens : quia quod fit de aliquo, ipso facto, de illo verum est dicere, quod ipsum est factum de illo : ergo de corpore Christi facto de pane verum est dicere, corpus Christi factum est de pane, quod falsum est, cum non sit factum nisi de sanguine gloriosæ Virginis.
Quarto quæritur de hac, « Corpus Christi fuit panis, vel, Panis erit corpus Christi. »
Videtur enim, quod sint veræ : quia 1. Dicit Ambrosius : « Quod erat panis ante consecrationem, est jam corpus Christi post consecrationem. »
Item, Augustinus in libro Sententiarum Prosperi : « Fideliter fatemur panem esse et vinum ante consecrationem quod natura formavit, post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem quod benedictio consecravit. »
Item, Augustinus in libro de Trinitate : « Corpus Christi dicimus illud, quod ex fructibus terræ acceptum, et prece mystica consecratum sumimus in memoriam Dominicæ passionis7. » Et est in Littera. Ergo videtur, quod non tantum cum præterito et futuro sit, sed etiam cum præsenti verum sit dicere, Panis est corpus Christi.
Sed contra hoc objicitur :
Cum dicitur, Quod fuit panis, est corpus Christi, etc., ly quod est relativum identitatis : ergo vult habere eamdem substantiam in antecedente et consequente : sive autem illa sit forma, sive materia, sive compositum, semper locutio est falsa : ergo omnes illæ sunt simpliciter falsæ.
Solutio. Sine præjudicio hic videtur dicendum, quod illæ de quibus primo quæritur, omnes falsæ sunt, præcipue absolute, propter illam propositionem, quod cujus est potentia, ejus etiam est actus : unde si esset potentia naturæ, esset etiam actus naturæ. Et ideo pro regula ab antiquis Doctoribus ponebatur in hac scientia, quod locutiones de transsubstantiatione cum hoc verbo potest, et recto sequenti, omnes sunt falsæ : et si inveniuntur a Sanctis, non sunt extendendæ, sed glossandæ.
Dicendum ergo ad primum, quod Ambrosius non dicit simpliciter, Panis potest esse corpus Christi, sed potest esse consecratione divina : et hoc est idem, quod potest potestate operante in sacramento : et hoc verum est : quia propter determinationem ly potest copulat non potentiam materialem vel activam panis, sed potius divinam, cujus est uti creatura ad libitum.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si panis mutetur in corpus Christi, quod possit esse corpus Christi : actus enim non infert potentiam, nisi quando actus sequens est ejusdem cujus est potentia præcedens : et hoc non est hic verum : sicut etiam non sequitur, Virgo peperit, ergo Virgo potuit parere sine determinatione : sed si determinetur sic, Virgo potuit parere potentia divina, vel hujusmodi, tunc sequitur, quia tunc potentia et actus retorquentur ad idem.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Ad id quod secundo quæritur dicendum, quod prima falsa est, hæc scilicet, « Panis fit corpus Christi : » quia fieri copulat factionem circa aliquod subjectum, et dicit aliquid novum : et neutrum horum competit transsubstantiationi. Si autem invenitur in auctoritate in Littera, et in Damasceno, solvendum est, ita quod fieri dicat transsubstantiari, et rectus mutetur in obliquum, ut sit [282] sensus, Panis fit corpus Christi, id est, panis transsubstantiatur in corpus Christi, quod facit Spritus sanctus, secundum quod genus faciendi copulat quemcumque modum faciendi, et non physicam tantum actionem. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum autem videtur dicendum, quod concedi debet, quia ly mutatur in sacra Scriptura multiplicem copulat mutationem : sunt autem plures mutationes in sacra Scriptura non habentes subjectum : et tunc præcipue concedenda est, quando obliquus determinat verbum potest, ut dicatur, Panis mutatur in corpus Christi, et tunc mutatur dicit mutationem quæ est transsubstantiatio.
Ad id quod tertio quæritur, videtur mihi sine præjudicio loquendo, quod plures rationes habet quare non est concedenda : sed propterea quod non habemus verba quibus mysteria Dei proferamus, hæc a Sanctis multoties invenitur et a Doctoribus concessa sub illo sensu, quod ly de præpositio non notat materiam, ut cum dicitur, de ferro fit cultellus : nec potestatem, ut cum dicitur, Filius Virginis est de Spiritu sancto : sed potius notat tantum ordinem termini a quo est transsubstantiatio, ut cum dicitur, de mane fit meridies. Et quod verbum fiendi non copulat fieri, sed potius mutationem divinam talem quæ hic competit, id est, cui nihil subjicitur, quæ est a tota rei substantia in totam substantiam alterius rei sine mutatione illius.
Et per hoc patet solutio ad totum, quod contra illas locutiones quæritur. Et idem judicium est de illa, Ex pane fit corpus Christi : sed si diceretur, A pane fit corpus Christi, falsa esset : quia dicit causam efficientem.
Ad id igitur quod quarto quæritur, dicendum quod absque dubio omnes illæ absolute falsæ sunt propter hanc regulam : Quidquid est verum de præterito, fuit ad hoc præsens in quo verificabatur : unde si corpus Christi fuit panis, necesse est ad hoc præsens fuisse, in quo verum fuit dicere, Corpus Christi est panis : et quidquid erit verum in futuro, necesse est ad hoc præsens fore in quo verum est dicere, Panis est corpus Christi : quorum utrumque falsum est. Unde tales locutiones absolute sunt falsæ et negandæ.
Ad id autem quod objicitur, dicendum quod relativum non refert ibi substantiam eamdem, sed potius diversas sub eisdem accidentibus, afficientibus quidem primam et continentibus, continentibus autem secundam et non afficientibus. Unde cum dicitur, Id quod est panis ante consecrationem, est corpus Christi post consecrationem, sensus est, sub illo sub quo erat panis ante consecrationem, est corpus Christi post consecrationem : sicut paulo ante dicit Magister quod in talibus locutionibus utuntur Sancti tropo, quo solent res significantes rerum sortiri vocabula quas significant. Et hic tropus a Donato dicitur metonymia.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Asserunt quidam dictum panem transire in corpus Christi.
Quidam vero sic dicunt conversionem illam esse intelligendam, ut sub illis accidentibus sub quibus erat prius substantia panis et vini, post consecrationem sit substantia corporis et sanguinis, sic tamen, ut non eis [283] afficiatur : et sic asserunt dictum panem transire in corpus Christi : quia ubi erat panis, nunc est corpus Christi. Quod si est, quid ergo fit de substantia panis et vini? Illi dicunt vel in præjacentem materiam resolvi, vel in nihilum redigi. Alii vero putaverunt ibi substantiam panis et vini remanere, et ibidem corpus Christi esse et sanguinem : et hac ratione dici illam substantiam fieri istam : quia ubi est hæc, est et illa : quod mirum est : et ipsam substantiam panis et vini dicunt esse sacramentum. Sed quod non sit ibi substantia, nisi corpus Christi et sanguis, ex prædictis et subditis aperte ostenditur. Ait enim Ambrosius8 : Panem istum quem sumimus in mysterio, illum intelligo utique, qui manu sancti Spiritus formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim Angelorum factus est cibus hominum. Unde veritas ait : Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi9. Et iterum, Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita10. Ex his namque duabus sententiis aperte datur intelligi, quia panis ille et iste, non duo, sed unus panis, et una caro procul dubio unum efficitur corpus. Illud vere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod resurrexit, et in cœlum ascendit. Item, Gregorius : Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem cælos aperiri, in illo Christi mysterio Angelorum choros adesse, summa et ima sociari, unum quid ex invisibilibus atque visibilibus fieri? Idem, Eodem momento et in cœlum rapitur ministerio Angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari videtur. Sicut divinitas Verbi totum implet mundum, ita multis locis illud corpus consecratur. Nec sunt tamen multa corpora Christi, sed unum corpus et unus sanguis. Ideoque sive plus sive minus quis inde percipiat, omnes æqualiter corpus Christi integerrime sumunt. Post consecrationem ergo non est ibi substantia panis vel vini, licet species remaneant. Est enim ibi species panis et vini, sicut et sapor. Unde aliud videtur, aliud intelligitur. [284]
Articulus VII. --- An panis in consecratione annihiletur, aut in præjacentem materiam redigatur ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, D, « Quidam vero sic dicunt conversionem illam, etc. »
Hæc enim quæstio est valde utilis de collatione harum trium opinionum, quas Magister tangit in Littera.
Quia vero de una illarum omnes præcedentes quæstiones sunt, scilicet quod panis non manet, neque annihilatur, sed fit transsubstantiatio a tota substantia panis in totam substantiam Christi : ideo de hac nihil amplius dicemus : sed de secunda et tertia faciemus quæstionem.
0 Quia vero secunda dicit panem aut annihilari, aut in præjacentem materiam converti, ideo quæratur de illa.
Et videtur, quod sit verissima ista, et minus habens difficultatis, sic :
In hujus sacramenti transsubstantiatione id quod modo est panis, jam non erit panis, nec simpliciter, nec aliquid illius panis remanebit : quidquid autem nec simpliciter manet, nec aliquid ejus, aut annihilatur, aut in præjacentem materiam convertitur. In aliis transmutationibus naturalibus hoc possumus videre, scilicet cum ex aere fit ignis : si enim nihil aeris maneret in igne, nec in aliquo alio corpore, esset ipsa mutatio idem quod annihilatio aeris. Sed nihil panis manet in se, vel in corpore Christi. Ergo videtur, quod transsubstantiatio sit idem quod panis annihilatio.
Item, Quidquid ibi est terminus mutationis a quo, quod in nulla ratione causæ se habet ad id in quod est transmutatio, non salvatur in se, nec in illo in quod transmutatur : panis autem sic se habet ad corpus Christi : ergo nec in se salvatur, nec in corpore Christi : ergo aut annihilatur, aut convertitur in aliud.
Item, Idem est nihil quod non ens absolute : sed transsubstantiatione facta, hæc est falsa, Panis iste est ens : ergo ejus contradictoria est vera, Panis iste non est ens : ergo et ista, Panis iste est non ens : quia negativa de infinito prædicato, æquipollet affirmativæ etiam de prædicato infinito : ergo panis est nihil : et hoc fit per transsubstantiationem : ergo per transsubstantiationem annihilatur.
Item, Generatio succedens corruptioni non tollit corruptionem præcedentem : ergo etiam existentia corporis Christi in altari postquam non fuit, non tollit desitionem panis præcedentem : ergo videtur, quod panis desinat esse : ergo annihilatur.
Item, Cum dicitur, De nihilo fit aliquid, ibi præpositio non notat nisi ordinem : et similiter cum dicitur, De pane fit corpus Christi : ergo de re panis nihil manet in succedenti pani, et non manet in alio : ergo annihilatur.
Item, Uniuscujusque substantiæ est aliquis actus proprius : ergo non existente illo actu nihil existit de substantia : sed proprius actus panis qui est reficere corpus, non manet : ergo nec substantia : substantia autem non manens, nec secundum formam, nec secundum materiam, nec secundum compositum, annihilatur : ergo substantia panis annihilatur.
Item, Omnis res cadit in nihilum, cujus esse non conservatur : sed esse panis hic non conservatur : ergo substantia panis cedit in nihilum.
Item, Ponamus quod universum sic convertatur ut panis, universum nec in se, nec in Christo est aliquid vel Christus : ergo universum est annihilatum : ergo a simili etiam panis est annihilatus.
Item, In omni transmutato in quo aliquid manet, est productio alicujus : sed in hac transmutatione nihil novi producitur, ut supra probatum est sæpius : [285] ergo nihil manet de transmutato : ergo nihil de pane : ergo annihilatur.
Sed contra hoc objicitur : quia 1. Deus non est causa destructionis alicujus naturæ : ergo præcipue in sacramento pietatis maximæ non destruit creaturam aliquam : ergo non annihilabit panem, sed continebit eum in esse.
- Item, Quidquid convertitur in aliquid, eo ipso impossibile est converti in nihilum, quia nihil et aliquid ad modum contradictionis opponuntur : substantia vero panis convertitur in aliquid, quia in corpus Christi : ergo impossibile est eam converti in nihilum : ergo non annihilatur.
Solutio. Dicendum videtur, quod substantia panis non annihilatur : et tamen nec in se manet, nec in aliquo sui in Christo. Hæc autem opinio videtur esse consona verbis Sanctorum : unde quamvis sit minus intelligibilis, tamen eligenda mihi videtur propter sanctos Patres, quorum inspirata revelatio præjudicat argumentis quæ possunt fieri contra hanc materiam.
Dicendum igitur ad primum, quod non sequitur : si id quod modo est panis, nec simpliciter, nec secundum aliquid sui maneat, quod annihiletur. Et est fere una responsio ad omnia, scilicet quod res mutatæ manent secundum exigentiam suæ mutationis : in mutatione enim quæ est de subjecto ad subjectum, manet subjectum, et non accidens : manet autem subjectum secundum materiam et formam et totum compositum ex illis : in mutatione autem quæ est de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum, sicut est generatio, et corrupzio, manet materia, sed non forma substantialis vel accidentalis. Sed in ista mutatione quæ est de tota natura et substantia subjecti in totam substantiam alterius subjecti, manet quidem accidens, sed nihil de substantialibus : sed est aliud secundum quod est corpus Christi factum per transsubstantiationem, et ideo non est conversum in nihilum.
Ad idem dicendum, quod non est simile de aliis transmutationibus ad istam : quia aliæ transmutationes sunt a tota substantia, sed manente ad minus materia : hic autem est mutatio a tota substantia in totam substantiam alterius.
Ad aliud dicendum, quod illud non sequitur, quod in nulla ratione causæ se habet, etc., quod in nihil convertatur : hoc enim verum est in his quæ faciunt transmutationem et sunt imperfecta ad augendum : Dominus autem hic transmutavit, et ideo ipse sine aliqua causa convertit unum in aliud per seipsum : et ideo non annihilatur.
Ad aliud dicendum, quod panis non est ens post transmutationem, sicut ignis non est ens post corruptionem : et non sequitur, quod sit annihilatus, quia est in aliud conversus : unde ad diminutionem procedit illa ratio : deberet enim addi, non est ens et non est in aliud conversus : ergo est nihil, vel est non ens.
Ad aliud dicendum, quod sicut generatio sequens non tollit corruptionem præcedentem : ita nec adventus corporis Christi in altari, tollit transsubstantiationem panis : sed non infert desitionem in esse, quoniam non est idem transsubstantiiari et desinere esse.
Ad aliud dicendum, quod licet præpositio de non notet nisi ordinem, non tamen infert annihilationem : quia illius est causa, quia conversio est a tota substantia in totum corpus Christi : et ideo quia est tota substantia, non potest dicere materiam : et quia est in totam, non potest esse annihilatio.
Ad aliud dicendum, quod actus proprius substantiæ panis non manet, quia nec substantia panis : sed non sequitur, quod sit annihilata, eo quod est in aliud conversa, et illius actus invenitur, qui est reficere mentem.
Ad aliud dicendum, quod hoc est verum de re cujus esse in nullo conservatur, nec in aliquid transmutatur : et ideo diminute proponitur, quando dicitur, res cedit in nihilum cujus esse non conserva[286]tur : hoc enim est falsum in omni transmutatione substantiali : unde patet, quod hoc argumentum non valet.
Ad aliud dicendum, quod facta tali positione, non sequitur universum annihilatum esse, eadem de causa quæ dicta est, scilicet quia est in aliud conversum : et inde non sequitur, non manet in se nec in aliquo sui : ergo est annihilatum : sed sequitur : ergo est annihilatum, vel tota substantia conversa est in aliud.
Ad aliud dicendum, quod hoc non sequitur nisi de illis transmutationibus quæ non sunt a tota substantia, sicut sæpius supra dictum est : quod enim mutatur a tota substantia in totam substantiam alterius præexistentem, non annihilatur, nec manet, nec aliquid novum in tali mutatione producitur.
Articulus VIII. --- An in sacramento Eucharistiæ cum corpore Christi maneat substantia panis et vini ?
Secundo quæritur de tertia opinione quam tangit, ibi, D, circa initium : « Alii vero putaverunt ibi substantiam panis et vini remanere, etc. »
Illa vero opinio probabilior videtur inter omnes : quia
De natura et ratione corporis dictum est, cum sit gloriosum, quod potest esse cum quolibet alio corpore, et in eodem loco : ergo etiam cum pane potest esse sub eisdem accidentibus, et sub eodem loco : cum ergo maneat effectus panis qui est cibare corporaliter, videtur quod nihil probabilius possit dici, quam quod corpus Christi sit cum pane et in eodem loco.
Item, Non est intelligibile qualiter accidens secundum esse acceptum sit sine subjecto : constat autem, quod ibi est accidens secundum esse, quia videtur album et rotundum, et tangitur durum : ergo illud accidens erit in aliquo sicut in subjecto : non autem in corpore Christi : ergo in substantia panis : oportet ergo substantiam panis manere.
Item, Ex hoc minor occasio derisionis sequeretur infidelibus, cum ipsi non credant hoc sacramentum, propterea quod vident et tangunt substantiam aliquam, quæ non est corpus Christi quia nutrit corpus materiale : ergo videtur, quod hoc probabilius dicatur quam aliquod aliud.
Præterea, Forma accidentalis non dividitur nisi per accidens : sed constat, quod ibi aliquid dividitur : ergo illud divisum per se non potest esse forma accidentalis tantum : ergo aliqua substantia cui innititur : ergo videtur, quod ibi maneat substantia panis.
Item, Si destruitur substantia panis, aliquid erit eam destruens : aut ergo corpus Christi, aut Deus, aut aliquid agens in contrarium. Non corpus Christi : quia hoc non venit ad destruendum, cum possit esse in eodem loco. Similiter non destruit eam Deus : quia Deus conservator rerum est, et non destructor. Ita videtur, quod per nihil agens in contrarium destruatur : quia tunc non manerent accidentia : panis enim non ratione substantiæ pateretur a contrario, sed ratione formarum : quia substantiæ nihil est contrarium. Ergo cum nihil destruat substantiam panis, videtur quod ipsa substantia panis maneat.
Sed Contra :
Si substantia panis manet : tunc falsus est sermo Domini, dicens, Hoc est corpus meum : quia tunc substantia panis per sua accidentia oculis subjecta demonstratur per pronomen.
Præterea, In Littera plures auctoritates inducuntur ad hoc quod nulla substantia est ibi, nisi tantum substantia corporis Domini : ergo non est ibi substantia panis. [287]
Item, Si dicitur ibi manere substantia panis : ergo afficientia ipsum accidentia ducunt intellectum in substantiam panis : ergo non ducunt in corpus Christi invisibile : ergo non habent ibi rationem signi quæ exigitur in sacramento, quod est inconveniens : ergo oportet dicere, quod hæc opinio sit falsa.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod ista opinio his rationibus multis et fere omnibus falsa videtur, sicut et secunda : tamen cum prima sit fere omnium et totius Ecclesiæ : secunda habet adhuc aliquos defensores : tertia autem, ut puto, nullum.
Dicendum ergo ad istam, quod non manet substantia panis.
Ad primum autem quod est contra hoc, dicendum quod licet corpus gloriosum et præcipue corpus Domini possit esse cum pane in eodem loco, tamen ratio sacramenti, non ratio loci repugnat, et hujus causa tacta est in opponendo in contrarium : quia accidens non duceret nisi in substantiam propriam, et sic caderet a ratione signandi. Si autem objicitur similiter de aliis sacramentis, in quorum materiis substantia manet, supra quidem mota est quæstio, et solutio quædam data, in qua concordant plures Doctores. Sed tamen potest dici sine præjudicio, quod in aliis sacramentis ratio signandi sumitur a proprio actu substantiæ quæ est materia sacramenti : sicut in aqua baptismi est actus abluendi, et in chrismate actus ungenci, etc. Unde cum talis actus non sit sine substantia, oportuit manere substantiam in aliis. Hic autem ratio signandi non sumitur ab illo actu, sed potius a formis panis accidentalibus : et ideo non oportuit manere substantiam.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est intelligibile, qualiter accidens secundum esse maneat ad usum naturæ : sed ad usum ostensionis operis Dei bene est intelligibile : quia sic continetur in esse a Deo operante opus illud, non in virtute subjecti : et hoc in sequenti distinctione discutiatur.
Ad aliud dicendum, quod occasio derisionis tollitur per hoc quod aut formæ illæ habent actus quosdam panis in sacramento, et in corpus transeundo, aut substantia redit post desitionem formarum, ut quidam dicunt. Cum ergo hoc exigat essentia sacramenti, et præclusa sit satis impietas, non oportuit manere substantiam panis.
Ad aliud dicendum, quod illa objetio procedit ac si ipsa substantia per se dividatur : et hoc falsum est : sed potius cum sola substantia esset indivisibilis, ut dicit Philosophus, sed quanta dividi potest, bene conceditur, quod quantitas manet, ratione cujus aliæ formæ situales, ut albedo, et sapor, dividuntur.
Ad ultimum dicendum, quod illa objectio supponit, quod substantia panis destruatur per annihilationem : et hoc probatum est non esse verum in disputatione præcedentis opinionis 1.
Articulus IX. --- An hora immolationis aperiantur coeli ? et, Ad quid coeli sunt aperti ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, in medio : « Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora, etc. »
Et quæritur ibi, Ad quid oportet coelos esse apertos ?
Sicut enim supra habitum est, corpus Christi incipit esse in altari sine motu locali : ergo non est necesse ad hoc coelos aperiri, quod veniat in altare. [288]
Item, Posito etiam quod locali motu veniret, non oporteret cœlos aperiri : quia transeundo per cœlos, cum cœlis esset in eodem loco.
Præterea quæritur, Quid sit summa et ima sociari ?
Non enim panis qui imus est, sociatur corpori Christi, sed transubstantiatur in illud, cum societas non sit nisi inter diversa conjuncta, aut secundum locum, aut secundum effectum.
Ulterius quæritur, Quæ sunt illa invisibilia ex quibus fit unum quid ?
Visibilia enim sunt in substantia panis et vini, invisibilia corpus Christi et sanguis : et constat, quod ex his non fit unum quid : ergo videtur male dicere.
Ulterius iterum quæritur, Quid sit illud rapi in cœlum, ut consocietur corpori Christi ?
Quod enim rapitur, mutat locum : ergo videtur, quod non maneat in altari.
Præterea, Quæ necessitas est, quod rapitur in cœlum consociandum, cum in altari ipso sit veritas corporis Domini nostri Jesu Christi.
Solutio. Dicendum, quod cœli dicuntur hic aperiri quoad præsentiam virtutis cœlestis operantis in sacramento : et hoc est nobis cœlos aperiri : sicut frequenter accipitur in sacra Scriptura, quando aliquid cœleste ostenditur, sicut Ezechiel. 1, 1, et Matth. iii, 16.
Per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad aliud dicendum, quod uniri dicuntur species visibiles : et corporis mystici membra : et hoc ut sint unum sacramentum cum corpore Domini : et cujusmodi unum sint, hoc superius determinatum est. Quoad membra autem est specialis effectus unionis membrorum ad caput.
Et per hoc patet solutio ad sequens : quia visibilia sunt species, et invisibilia sunt corpus et sanguis, ex quibus fit unum in esse relationis in sacramento.
Ad aliud dicendum, quod raptus competit membris secundum effectum specialem unionis ad gloriam corporis Christi, secundum quam apparet in cœlo. Et ideo licet in altari sit essentialiter, tamen Ecclesia non quærit ad ipsum rapi per unionem secundum quod est in altari, sed potius prout est in cœlo.
Et de hac distinctione dicta ista sufficiant ad præsens. [289]
Edit. J. Alleaume, modis↩︎
Cf. Infra, Dist. XII.↩︎
Cf. D. Thomam hic, Q. I, Art. 3, quæst. 2, ad. 2 (Nota edit. Lugd.)↩︎
Edit. J. Alleaume, fit.↩︎
Deest verbum ista in edit. J. Alleaume.↩︎
S. AUGUSTINUS, Lib. III de Trinitate, cap. 4.↩︎
S. AUGUSTINUS, Lib. III de Trinitate, cap. 4.↩︎
S. AMBROSIUS, De Sacramentis, et habetur De consec. cap. Omnia quæ (Nota edit. Lugd.)↩︎
Joan. VI, 41, 51.↩︎
Ibid. vi, 52.↩︎