DISTINCTIO VII.
De sacramento confirmationis.
A. De confirmatione.
Nunc de sacramento confirmationis addendum est : de cujus virtute quaeri solet. Forma enim aperta est, scilicet verba quae dicit Episcopus, cum baptizatos in frontibus sacro signat chrismate. Hoc sacramentum ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus : nec tempore Apostolorum ab aliis quam ab ipsis Apostolis legitur peractum : nec ab aliis quam ab illis qui locum eorum tenent, perfici potest aut debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habetur et vacuum, nec inter Ecclesiastica reputabitur sacramenta. Licet autem presbyteris baptizatos tangere in pectore, sed non chrismate signare in fronte 1.
Virtus autem hujus sacramenti est donatio Spiritus sancti ad robur : qui in baptismo datur 2 ad remissionem. Unde Rabanus 3 : A summo sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur baptizato : ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis illud, quod ipse baptismo consecutus est. Item, Omnes fideles per manus impositionem Episcoporum post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur 4.
<--- Page Split --->
sufficientiæ, et copiæ : sive plenitudo gratiæ, et plenitudo roboris ejus : et dictum Urbani intelligitur de secunda plenitudine. Contra : Secundum hoc idem posset dici de consiliis et operationibus supererogationis : quia sine illis non est plenitudo copiæ : ergo videtur, quod confirmatio spectat ad plenitudinem necessitatis et sufficientiæ.
Item, Hugo de sancto Victore dicit : « Quid prodest si per baptismum erigeris, nisi per confirmationem ad standum confirmeris ? » Quasi diceret : Nihil. Ergo videtur, quod baptismus non prodest sine confirmatione ad salutem : ergo confirmatione necessaria est ad salutem.
Item, Sine expulsione morbi non est salus : quia semper remanet timor, et causa periculi manente morbo : sed omne sacramentum (ut supra dictum est) ordinatum est contra morbum peccati : ergo videtur, quod causa periculi non perfecte expellitur, nisi percipiatur gratia sacramenti : ergo oportet, quod percipiatur gratia confirmationis.
Item, Cum duæ sint partes justitiæ, scilicet declinare a malo, et facere bonum : illa pars quæ est facere bonum, substantialius operatur ad salutem, quam illa quæ est declinare a malo : quia ut dicit auctoritas, vitatio peccati non meretur palmam, sed evitat pœnam : ergo a simili cum gratia baptismalis sit ablativa peccati, et sic est ordinata ad malum expellendum : quia gratia confirmationis habet ordinem ad bonum : videtur, quod substantialius operetur ad salutem gratia confirmationis, quam gratia baptismalis. Cum igitur sine baptismate non sit salus, nec sine confirmatione salus erit in via.
SED CONTRA :
Si confirmatio necessaria est ad salulem : ergo qui moritur baptizatus ante confirmationem etiam qui non est fictus, condemnatur : quod hæreticum est dicere.
Item, Supra habitum est, quod in baptismo confertur gratia et plenitudo
« Nunc de sacramento confirmationis, etc. »
Hic secundo loco Magister tangit de sacramento confirmationis, de quo determinat tria, scilicet ministrum in principio capituli istius : secundo, ubi etiam innuit formam et materiam et effectum, ibi, A, § 2 : « Virtus autem hujus sacramenti est donatio, etc. » Tertio loco, tangit causam non iterationis, et suscipientem, ibi, B, § 2 : « Hoc sacramentum tantum a jejunis accipi, et jejunis tradi debet, etc. »
ARTICULUS I.
An sacramentum confirmationis sit necessarium ?
Incidit autem hic quaestio ante Litteram, An sacramentum hoc sit necessarium ad salutem, vel tantum ad bene esse institutum ?
Videtur autem, quod sit necessarium : quia
- Sine quo non est homo plenus Christianus, hoc est necessarium ad vitam Christianam : sed sine confirmatione non est homo plenus Christianus : ergo est necessaria ad Christianam vitam. Prima patet per se. SECUNDA scribitur supra, ubi dicit Urbanus : « Post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. » Inde ulterius : Sine Christiana vita non est salus : ergo sine confirmatione non est salus.
Si forte tu dicas, quod fere omnes dicunt, quod duplex est plenitudo, scilicet
<--- Page Split --->
virtutum : habens autem gratiam et virtutem, habet omnia necessaria ad salutem : ergo ad salutem non necessario indiget confirmatione.
Solutio. Dicendum, quod necessitas est multiplex, sicut determinatur a Philosopho in libro V Metaphysicae. Est enim necessitas absoluta : et hac necessitate non est necessaria confirmatio ad salutem. Est iterum necessitas conditionis, scilicet finis alicujus : ut si debeat homo manere in vita, necesse habet comedere. Ita potest dici quod necessaria est confirmatio ad salutem : si debeat fides robuste et sine pavore defendi in impugnationibus hostis : licet enim alias ex gratia in baptismo percepta habeat unde stet, non tamen hoc habet ex gratia specialiter ordinata ad robur contra debilitatem quae est ex fomite deprimente, ut infra patebit : et si debeat hoc robur haberi, necessarium est confirmari.
Ad 1. Dicatur ergo ad primum, quod ista solutio Magistrorum legitima est de plenitudine sufficientiae et copiae : sive plenitudine ad esse, et plenitudine roboris.
Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod aliter est in gratiis ordinatis ad meritum quales sunt in virtutibus et donis et beatitudinibus, ut supra dictum est : et aliter in gratia sacramentali quae ordinatur contra defectum ex peccato provenientem. Quia illa dant plenitudinem copiae mutantem statum personae : sicut alius est status servantis consilia, et alius est status servantis praecepta tantum. Sed illa quae sunt in sacramentis, expellunt peccatum in quocumque statu, vel defectum ex peccato provenientem : et ideo sine illis non est plenitudo simpliciter ordinata ad salutem vel ordinans. Unde gratia sacramentalis magis pertinet ad plenitudinem salutis Christianae, quam gratia perfectionis in consiliis et supererogationibus.
Ad aliud dicendum, quod dictum Hugonis dupliciter potest intelligi : uno modo ut loquatur in casu ubi contemptus
religionis excludit sacramentum : quia contemnere sacramentum est condemnabile, quamvis in se non sit necessarium. Alio modo potest dici, quod non dicit hoc : quia ex hoc sequitur condemnatio, sed quia ut frequenter sequitur ex debilitate cadendi in pugna spirituali.
Ad aliud dicendum, quod morbus dupliciter expellitur per gratiam sacramenti : uno modo quoad culpam, et sic expellitur in baptismo quoad originalem culpam, et in pœenitentia quoad culpam actualem : et ex hac expulsione habetur sufficientia salutis. Alio modo expellitur quoad pœenam inclinantem in culpam, et quoad hoc expellitur in confirmatione, et sacramento altaris, et extrema unctione : et ex hoc habetur sufficientia roboris ad pugnandum contra hostes spirituales.
Ad aliud dicendum, quod baptismus non consistit in sola ablutione sordium : sed circa corpus ponitur nitor et venustas ex ablutione, quae significat nitorem animae in gratia posita et in virtutibus. Licet etiam confirmatio sonet ordinem in bonum, tamen gratia confirmationis principaliter dicit robur ex ablutione dispositionis contrariae audaciae spirituali quae est in confessione nominis Christi, ut infra patebit. Et ideo ex neutra parte simile est.
Praeterea, Objectio falsum praesupponit : quia declinare a malo dicitur dupliciter, scilicet non facere malum negatione simplici : et haec non est pars justitiae, sed evitat pœenam. Alio modo declinare a malo dicit nolle facere malum, id est, velle non facere malum ; et haec ponit actum voluntatis interioris tendentis a malo, qui est actus interior in habente gratiam : et haec est proprie pars justitiae generalis : et quoad illum meretur palimam : et cum hoc habet similitudinem baptismus qui consistit in ablutione et positione, et etiam confirmatio quae aufert morbum et ponit robur ex gratia data simpliciter ad standum in pugna. Objectio autem supponebat, quod primo
<--- Page Split --->
modo declinare dictum esset pars justitiae, et haberet similitudinem cum baptismo.
ARTICULUS II.
An sit aliqua materia determinata confirmationis, et quae est illa ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : « Forma enim aperta est, etc. »
Haec enim verba dicit Episcopus cum confirmat : » Consigno te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen. » Quidam autem habent hunc usum : « Confirmo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, etc. » Sed primus modus generalior est.
Quaeruntur autem multa circa hanc formam.
Primo, quia Apostoli nulla forma usi videntur esse in Actibus, sed simplici manuum impositione confirmabant. Act. viii, 17 : Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Et infra, 7. 18 : Cum vidisset Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus.
Item, In Evangelio, Venientibus ad Jesum parvulis, imposuit illis manus 1. Et non legitur, quod signaverit eos signo sanctae crucis, vel confirmaverit chrismate salutis.
Hoc etiam videtur ratio postulare : quia in confirmatione datur Spiritus ad robur : et ideo datur ab illo qui excellentiorem gradum tenet in Ecclesia : ergo videtur, quod Spiritus ab illo traduci significatur in confirmandum : ergo non
deberet retorqueri ad aliud : retorquetur autem ad aliud quando dicitur, Confirmo te, etc. : non ergo debet dici, ut videtur.
Praeterea, Si sacramentum non habet institutionem nisi divinam, ut supra determinatum est, et omnes Doctores hactenus dixerunt : et Apostoli et Dominus confirmaverunt, non utentes aliqua forma : videtur quod nec Ecclesia uti debeat aliqua forma.
Item, Nusquam legitur in canone de institutione hujus formae confirmationis, qua utuntur nostri temporis Episcopi : ergo videtur, quod sit ad bene esse appositum ab Ecclesia, et non sit de forma.
SED CONTRA :
Dicit Hugo de sancto Victore, quod « sacramentum est corporale et visibile elementum ex institutione significans, ex similitudine repraesentans, et ex sanctificatione invisibilem gratiam conferens. » Corporale autem elementum (ut supra habitum est) nihil est sine verbo ad elementum accedente : ergo in confirmatione oportet haberi verba quae sunt forma sacramenti, quaecumque illa sint.
Praeterea, In praehabita diffinitione dicit Hugo, quod corporale elementum confert gratiam ex sanctificatione : sed sanctificatione non est nisi per verba invocationis divinae : ergo in hoc sacramento exiguntur verba invocationis divinae, quae est forma sacramenti.
Item, Supra habitum est, quod Deus non contulit ministris interius mundandi vel operandi potestatem, sed tantum exterius, ne spes poneretur in homine : ergo confirmatio consistit in interiori mundatione infectionis fornitis, trahentis in debilitatem et noxiam verecundiam confessionis fidei : sed Deus non contulit illam ministris : ergo non debet significari haec gratia descendere a
<--- Page Split --->
ministro, ut ante videbatur probari, sed potius a Deo per opus sacramenti : hoc autem fieri non potest nisi mediante forma verborum invocationis Dei quæ operatur : ergo exigitur forma verborum.
Quæst. 1. ULTERIUS hic quæritur de ipsis verbis quæ sunt de forma : et quæritur de hoc quod dicitur, « Consigno te signo crucis, etc. »
Videtur enim, quod hoc superfluo ponatur : quia
Signatur in baptismo cruce et in pectore et in scapulis et in vertice.
Præterea, In verbo quod est de forma sacramenti proprius actus ministri exprimi debet, sicut cum dicitur, « Baptizo te in nomine Patris, etc. : » sed proprius actus ministri in hoc sacramento non est signare, sed potius confirmare : ergo videtur, quod non debet minister in forma hujus sacramenti uti verbo signandi.
Quest. 2. PRÆTEREA QUÆRITUR,
Quare in confirmatione potius fit mentio de cruce, quam de glorificatione et resurrectione, ut dicatur consignari cruce ?
Item, Unius sacramenti non est nisi unicus actus sacramentalis : confirmatio est sacramentum unum : ergo unicum actum sacramentalem habet : ergo in forma duplex actus non debet exprimi : ergo non debet dici, confirmo et consigno, quia haec duo verba duos actus exprimunt.
Quæst. 3. ITEM, Quæritur de^hoc^ quod dicitur, « Confirmo te chrismate salutis, » quare potius dicit salutis, quam gratiae vel vitæ æternæ ?
Et videtur, quod debeat dici, gratiae : quia
- Salus quæ dicit evasionem periculi non est nisi ex collata gratia : ergo gratia secundum intellectum est ante salutem : ergo immediatior est collatio gratiae actui sacramenti quam salus : cum ergo actus
sacramenti per terminum immediatum debeat determinari, videtur quod deberet dici, chrismate gratiae, et non salutis.
- Item, In forma baptismalis nulla fit mentio de materia, vel fine, vel efficiente effectum sacramenti : sed simpliciter dicitur, « Baptizo te in nomine, etc. : » ergo videtur, quod nec hic aliqua mentio fiet de materia, et efficiente : ergo non debet dici, chrismate salutis : sed simpliciter, Confirmo te in nomine Patris, etc.
Præterea, Omnes quæstiones quæ factae sunt in tractatu de baptismo circa linitiones, additiones, diminutiones, et corruptiones, habent hic fieri : et eodem modo solvuntur ut ibi.
SOLUTIO. Dicendum, quod hoc sacramentum est contra debilitatem ex fomite surgentem, ex eo quod non totus purgatur in baptismo, sed remanet debilitatus ad exercitium pugnae : major autem difficultas est in confessione nominis Christi et signi redemptionis, hoc modo quo confitendus est ore et opere procedentibus ex corde, sicut dicitur, ad Roman. Quia si confitearis ore Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus suscitavit illum a mortuis, salvus eris. Hanc etiam confessionem non sustinet dæmon : sed surgit contra scandala : et ideo ad hunc actum necessaria est confirmatio.
DICENDUM ergo ad primum, quod meo judicio numquam fuit celebrata confirmatio sine forma verborum ab Apostolis : Christus autem qui habebat et potestatem auctoritatis in quantum Deus, et potestatem excellentiae in quantum homo unitus Deo, poterat conferre ut voluit : quia ipse non tenebat locum ministri, sed capitis in Ecclesia. Sed, ut puto, Apostoli numquam confirmabant sine forma verborum præscripta : licet hoc quidam dixerint et quæsiverint rationem, quare ipsi confirmabant sine forma verborum et materia determinata, nostri autem Pontifices cum forma verborum et materia chrismatis.
<--- Page Split --->
UNDEad argumenta dicendum, quod licet hoc non legatur, tamen instituta est forma a Domino, Apostolis tradita, sicut et baptismi : potest tamen dici, quod confirmatio duplex : quaedam est ad standum in bono universaliter, et hæc fit ab alio quocumque, præcipue tamen a majoribus qui tenent locum majoris sanctitatis et vitæ meritorum per orationem : et hac confirmatione utebantur Apostoli sæpius confirmantes eumdem. Alia confirmatio quæ imprimit characterem sacramentalem ad expulsionem timiditatis ex fomite provenientis, numquam ab Apostolis facta est sine verbis et materia determinata : propter quod habemus capitulum speciale in Dionysio qui cum Apostolis fuit, « de perficiendis in myro, et in ipso offerendis ? : » et loquitur de sanctificatione chrismatis.
Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13. Ad 13.
Ad 4 et 5. Ad sequentia duo patet solutio per ante dicta.
Ad quest. 1. Ad 11 quod ulterius quaeritur de verbis formæ, dicendum quod altissimum in vita Christiana confessio fidei est. Et hoc sic probatur : Licet enim amor sit altus, tamen innititur cognitioni fidei, et spes similiter : quia dicit Augustinus, Non amatur, nisi creditum, vel cognitum : nec etiam speratur, nisi quod aliquo modo est præsumptum et creditum. Difficile autem, quod est in cardinalibus, licet sit difficile potentiae operantis, tamen ratio probat et suadet illud : hoc autem est difficile intus, et extra : et primo intus, quia abnegatur propria ratio : extra, quia hoc principaliter quæsitum est ab hostibus visibilibus et invisibilibus : primo autem, quia fides est prima, et non
innititur alii : ideo respectu hujus actus principaliter operatur confirmationis gratia : oportet igitur haberi duplicem actum in confirmando : unum qui sit initiativus et demonstrativus, ad quem est confirmatio principaliter : et alterum qui exprimat propriam operationem confirmationis sacramenti : et ideo præmittitur per modum insinuationis, « Consigno te signo crucis : » et subsequitur, « Confirmo : » et primum est propter difficile interius, ad quod ordinatur confirmatio : et aliud propter difficile extra, ad quod confirmat ad standum.
DICENDUMergo ad primum et secundum, quod consignatio in baptismo est sacramentalis, et non sacramenti : et est ad expellendam vim hostis in fomite, ne impediat consecutionem baptismi : et ut meditetur de Deo baptizatus, et cogitet, et portet jugum Dei in scapulis, ut supra dictum est de sacramentali bus baptismi : sed hic fit confirmatio quasi insinuativa vexilli, sub quo actus sacramenti confirmationis est exercendus.
Ad aliud dicendum, quod in incarnaAd quest. 2. At 1. At 1. At 1. At 1. At 1. At 1. At 1. At 1. At 1. At 1.
tione et sepultura et resurrectione non fuit pugna Christi, sed tantum in cruce : nos autem adscribimur vexillo crucis suæ per confirmationem : et ideo fit mentio de cruce tantum, et non de aliis. Hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. 1, 23 et 24 : Nos prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Unde maxime fuit hoc a Judæis impugnatum, et a Gentibus : et ideo confirmationis actus proprie est respectu illius.
Secunda difficultas est ejusdem in pugna spirituali : quia dæmon ibi prædam amisit, quoad debiti solutionem, et satisfactionis implictionem : et ideo nos maxime impedit illi conformari, cum hoc sit
<--- Page Split --->
tollere crucem, et sequi Salvatorem : et ideo fit mentio de cruce præcipue.
Ad 2. Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia primus actus per primum verbum importatus est : insinuatur etiam finis ad quem est confirmationis actus, et necessitatis hujus vera causa est dicta.
Ad quest.3. Et per hoc patet solutio ad sequens, quare necessarium est hic duplex verbum.
ARTICULUS III.
An materia sacramenti confirmationis sit chrisma?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : « Sacro signat chrismate. »
Et quaeritur de materia hujus sacramenti.
Et videtur, quod
Materia hujus sacramenti non debet esse chrisma : quia ad morbum generalem exigitur medicina quae generaliter potest haberi : ergo videtur, quod chrisma non debet esse materia.
Præterea, In baptismo quod est sacramentum ordinatum contra culpam originalem, materia est elementum simplex : videtur ergo, quod in confirmatione quæ ordinatur contra debilitatem ex fomite originalis consequentem, debeat etiam esse materia simplex elementi.
Ad 1. Ad rationem autem dicendum, quod licet hoc fit per gratiam, tamen non fit per gratiam ut gratiam, id est, quæ facit gratum habentem, et opus ejus gratum reddit : sed potius per gratiam ut salvantem interius, et salvantem extra a terroribus timiditatis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod in baptismo est ordo contra generalem morbum in elemento universali, ad quod non oportet habere insinuationem aliquam, quia non habet difficultatem ex parte suscipientis : sed in confirmatione necessaria est insinuatio, ut dictum est. Et quia sacramentum insinuat præcipue in similitudine inventa, non in proprietate elementi materialis : ideo oportuit in forma hujus sacramenti fieri mentionem de materia : quia secundum Magistrum Hugonem, sacramentum ex similitudine repræsentat.
Item, Quare in hoc sacramento potius quam in aliis est liquor commixtus materiæ ?
Videtur, quod non debeat esse : quia unicus est effectus sacramenti : ergo unica materia debet demonstrari : ergo in unico liquore.
Ulterius quaeritur, Quare potius sumuntur hi liquores, scilicet oleum, et balsanum, quam alii ?
Videtur enim, quod
- Magis assumi deberet vinum : quia hoc bonæ spei reddit hominem, ut dicit Philosophus in libro IV Ethicorum : et audaces fortes facit, ut habetur III Esdræ, ut, 18'et seq. Cum igitur confirmatio sit ad pugnandum, videtur quod vinum tantum debeat assumi.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
<--- Page Split --->
Item, De pane dicitur : Et panis cor hominis confirmat 1 : ergo panis est propria materia confirmationis, ut videtur.
Item, Oleum quod supernatat, magis videtur significare misericordiam et charitatem, quam corroborationem : ergo non est propria materia confirmationis, ut videtur.
Item, De balsamo objicitur : quia, sicut dicit Hugo, significat odorem bonæ famæ : fama autem potius in alio est quam in eo qui famosus est, sicut et honor : cum ergo materia sacramenti debeat habere signum in suscipiente sacramentum, et non in alio, videtur quod balsamum nihil operetur ad materiam hujus sacramenti.
Quæst. 3.
Ulterius, Quæritur si oleum et balsamum non consecrata, possunt esse materia hujus sacramenti?
Et videtur, quod non : quia determinato tempore anni consecratur chrisma : et alio non possunt uti Episcopi in confirmando.
Sed contra videtur : quia
Materia baptismi elementum est non consecratum : ergo videtur, quod similiter materia hujus sic debet esse.
Item, In Eucharistia panis et vinum non necessario prius benedicuntur, sed una est forma consecrans et transsubstantians : ergo videtur, quod in isto sacramento debeant liquores isti non consecrati esse materia sacramenti.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod hoc sacramentum sicut est contra morbum specialem, ita aliquid speciale habet in forma et in materia : et ideo parum valent hujusmodi argumenta : hoc est in illo vel illo sacramento : ergo et in alio debet esse : in isto autem speciale est, quod est confirmativum et operativum : et ideo tres causas propter quas principaliter instituta sunt sacramenta, istud sacramentum sibi principaliter vindicat :
quia ex materia et forma est ad eruditionem in quantum est insinuativum, ut prius dictum est : et iterum ex exercitio actus confert gratiam: et ex corporali elemento humiliat hominem, ut in inferioribus se propter Deum et a Deo quaerat salutem.
Dicendum ergo ad primum, quod subAt 1 et 2. stantialiter considerando, neque necessitas sacramenti, neque generalitas causa sunt, quare habeat hanc materiam vel illam : sed illud habet pro materia in quo expresse inveniuntur signa sensibilia rem sacramenti significantia et confirmantia, sicut patet supra ex diffinitione sacramenti : et ideo in sacramento baptismi aqua est sacramentum : quia est ablutiva sordium, faciens nitere abluta, et elementum super quo apparuit spiritus vitæ in creatione mundi, et in quo primo apparuerunt animantia, et anima vivens et mobilis : per has proprictates habet convenientiam cum re baptismi, in qua homo primo regeneratur ad vitam spiritualem, et datur sibi esse per Spiritum sanctum : et ideo non valet prima ratio, Si confirmatio est contra morbum generalem, quod debeat habere pro materia elementum generale : quia hoc non est causa materiae sacramenti, ut dictum est : sed habet chrisma pro materia : quia illud inter alios liquores expressionem ponit insinuationem per signa ad rem confirmationis intelligendam.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : hæc enim sunt argumenta quorumdam, et ponunt non causam ut causam.
Ad aliud dicendum, quod licet res Adquæst 1. sacramenti sit una prima, hæc tamen est multiplex virtute et potentia, secundum ea ad quæ expedit hominem, sicut est pugna spiritualis, et confessio fidei in aperto sine tremore, et hujusmodi : et ideo in uno elemento non poterat repræ-
<--- Page Split --->
sentari quoad hæc omnia, sicut jam dictum est de forma, quod verbum duplex habet, scilicet confirmo, et consigno.
vias discretionis ne discernatur periculum in quod præcipitat : et ideo nullam convenientiam habet cum re sacramenti quæ ex robore collato confirmat.
Ad quæst.2. Ad aliud dicendum, quod istud sacramentum habet hos duos liquores speciales, ut dicunt fere omnes sequentes Hugonem de sancto Victore, scilicet oleum conscientiæ propter gratiam, et balsamum bonæ famæ. Et verum est quod dicunt, si bene intelligatur : oleum enim in conscientia facit tria, præcipue olivarum, quia aliud oleum non potest esse materia : hoc enim oleum lucet, ungit, et pascit : et lux ejus refertur ad similitudinem characteris qui lumen quoddam est, sicut in anterioribus probatum est, unctura autem refertur ad lenimentum doloris fomitis, cujus vulnus intulit timorem, et facit trepidare ubi non est timor : et ideo pugiles in agonibus olympiarum antiquitus ungebantur, ut ab adversario teneri non possent : pascit autem non per comestionem, sed per subintrationem in substantiam, et ministrando ei fomentum humoris,ne deficiat in laboribus, et rigescat in pugna. Ex natura autem arboris habet virorem in æstate et hieme : et significat constantiam in prosperis et adversis. Balsamum autem, ut dicit Moyses Ægyptius, non nascitur nisi in oculo solis qui significat Christum, qui venit unctus nobis princeps et dux belli : ex quo nos Christiani dicimur, quia similiter sumus uneti. Et conservat balsamum a putredine ea quæ balsamo inunguntur, et habet similitudinem contra putredinem fomitis trahentem in pusillanimitatem et timorem Christiani nominis in persecutione. Patet igitur, quod hi duo liquores simul conjuncti ponunt majorem convenientiam ad rem hujus sacramenti quam alii.
Ad id quod objicitur de vino, dicendum quod vinum non sanat, nec ex robore confert audaciam : sed potius ex malitia et infirmitate, quia elevat spiritus et sanguinem ad superiora, et oppilat
Ad aliud dicendum, quod panis confirmat ad permanendum in esse et vita, sed non ad pugnandum ex robore quod ministrat : et ideo huic confirmationi respondet unitas corporis mystici in charitate capitis et membrorum, ad quod confertur gratia in sacramento Eucharistiae : et ideo panis est ibi sacramentum, et non hic.
Ad aliud dicendum, quod licet oleum quoad proprietatem supernationis similitudinem habeat cum misericordia, tamen quoad alia habet similitudinem cum re confirmationis, ut dictum est : tamen etiam hæc proprietas potest reduci ad similitudinem rei, eo quod confirmatus non minis deprimitur et terroribus.
Ad aliud dicendum, quod Hugo tangit causam per accidens et ex consequenti : sed principalis est illa quæ supra dicta est : forma enim per accidens operatur ad actum hujus sacramenti, ut scilicet sciatur quia non ex obstinatione et temeritate vel superbia sit intrepidus, sed ex robore Spiritus : hoc enim non scitur nisi per opinionem bonam quæ habetur de ipso.
Ad aliud dicendum, quod oleum et halsamum non consecrata, non sunt nec esse possunt materia hujus sacramenti. Sicut enim est in virtutibus politicis, sic est etiam differentia in sacramentis. In virtutibus autem politicis sic est, quod quædam non sunt perfectæ virtutes nisi delectationem habeant in actu, ut dicit Philosophus, « Signum oportet accipere habitum non facientem in actu delectationem. » Et illæ non consistunt simpliciter circa difficillimum, sed circa difficillimum suæ materiæ. Quædam autem sunt tales, quod sufficit in actibus earum, si non contristantur ad rationis deductionem vel turbationem : et illæ consistunt
<--- Page Split --->
in difficillimo suæ materiæ et in difficillimo simpliciter. Ita est etiam in sacramentis, quod actus rei sacramentalis, id est, ad quem gratia sacramentalis est ordinata, est in maxima difficultate : et ideo exigitur in materia insinuante illum actum amplior præparatio quam in materia alterius sacramenti : et ita est hic confessio fidei intrepida, triplicem rationem habens difficultatis, ut supra dictum est, propter quod oportet materiam esse consecratam etiam ab eo qui tenet majorem locum in Ecclesia : ut gratia abundans significetur.
Et ex ista determinatione resultat intellectus distinctionis materiæ quam dederunt antiqui, scilicet quod aliter est de materia "confirmationis, et aliter de materia baptismi : quia non tota aqua fluminis vel vasis est materia baptismi, sed tantum illa quæ adhæret per contactum baptizato, et non habet vim regenerativam nisi contingens baptizatum : sed totum chrisma consecratum est materia confirmationis : quia totum ad hoc præparatum est : et non oportet nisi quod accedat forma, et est perfectum sacramentum.
Et ex hoc patet solutio ad ea quæ objiciuntur in contrarium : quia non est simile de hoc sacramento, et de aliis.
ARTICULUS IV.
An non ordinatus potest confirmare ? et, An ordinatus non Episcopus ?
hæc disputata sunt in tractatu de baptismo.
Sed hic quæremus duo : primo, utrum non ordinatus possit confirmare ?
Secundo, utrum ordinatus, non Episcopus possit ?
AD PRIMUM objiciur sic :
Ponamus, quod aliquis sit in necessitate, et desideret sacramentum, et non possit habere ordinatum vel Episcopum, videtur melius esse quod accipiat a laico, quam quod decedat sine sacramento : præcipue cum non sit plenus Christianus qui hoc sacramentum non habeat.
Item, In necessitate baptizat laicus, et baptizatum est : et audit confessiones, et ille absolvitur a peccatis : ergo videtur, quod in necessitate etiam aliquis possit confirmare.
Item, Quandoque est abundantior gratia in laico quam in Prælato : si ergo robur gratiae debet transfundi a gratia abundantii, videtur quod quandoque melius transfundatur a laico quam a Prælato vel Episcopo.
Item, In naturis est sic, quod ubi res est per essentiam et præsentiam, ibi operatur effectum, et non ibi ubi non est, sed deberet esse : sed cum ordo gratiae non contrarietur ordinii naturæ, videtur, quod in gratia similiter sit : ergo ubi actu est abundans gratia, citius transfundit gratiam, quam ubi non est sed esse debet : sæpius autem est in laico abundans gratia, et non in Episcopo : ergo quandoque a laico potest fieri confirmatio melius quam ab Episcopo.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 1, circa initium : « Hoc sacramentum ab aliis non potest perfici nisi a summis sacerdotibus, etc. »
Et est hic quaestio de ministro hujus sacramenti, et esset diversificanda : aut deberet esse bonus, aut posset esse malus : et utrum hæreticus vel non ? Sed
ITEM, Ponamus, quod aliquis gerat se Quæst. 2. pro Episcopo, non est autem Episcopus, sicut faciunt illi qui se dicunt Armenos : et aliquis veniat ad eum probabiliter pu- tans eum esse Episcopum, et recipiat ab eo confirmationem : quæritur, utrum sit confirmatus ?
Videtur quod sic : quia
- Qui probabiliter credit se esse bap-
<--- Page Split --->
tizatum, reputabitur baptizatus : et si decedat, evolat, nisi impediat eum peccatum actuale.
est, ut prius dictum est : et quoad hunc etiam oportet habere ministrum excellenttiorem.
- Similiter, Si aliquis illi quem putatesse suum sacerdotem, confiteatur, et ille ordinem non habet, confessus reputatur : ergo videtur, quod et ille confirmatus sit.
Sed contra. SED CONTRA :
Ecclesia postea scito quod ille Episcopus non erat, confirmat eum iterum : quod non faceret si confirmatus esset, quia non est sacramento facienda injuria : ergo non est prius confirmatus.
DICENDUM ergo ad primum, quod non est melius quod accipiat a laico : quia desideranti sacramentum nihil deperit de virtute sacramenti, licet characterem non habeat : sed de baptismate secus est, ut patet ex supra dictis : quia baptismus non requirit actum liberi arbitrii, quia aliter non daretur parvulis : et est sacramentum necessitatis.
Ad aliud dicendum, quod simplici necessitate baptismus est sacramentum necessitatis : sic autem non est de confirmatione.
Ulterius quaeritur de secundo, si sacerdos simplex potest confirmare ?
Et videtur quod sic : quia
Gregorius permisit hoc propter scandalum, ut habetur in Littera : si autem esset de veritate vitæ et doctrinæ, quod hoc sacramentum ab Episcopo conferretur, pro nullo scandalo fuisset permissum : videtur ergo, quod si sacerdos simplex confirmet, confirmatum est.
Item, Simplex sacerdos ungit chrismate, et in eminentiori loco quam sit frons, quia in vertice : ergo videtur, quod nec in materia, nec in loco sit repugnantia, quod simplex sacerdos confirmare non possit.
Item, Si solus Episcopus confirmare potest : aut hoc est ex ordine, aut ex jurisdictione. Si ex ordine : ergo sacerdos potest : quia Episcopus nullum habet ordinem quem non habeat sacerdos simplex. Si autem ex jurisdictione : ergo electus ante consecrationem hoc potest : quia electus totam habet jurisdictionem etiam antequam habeat ordinem.
Ad aliud dicendum, quod est gratia personæ ordinata ad meritum vitæ, et est gratia ministri Ecclesiæ ordinata ad potestatem clavium et operationes sacramentorum : et de prima verum est quod objicitur, et non de secunda : a secunda autem descendit gratia secundum ordinem in sacramentis.
Ad aliud dicendum, quod in ministro Ecclesiæ gratia est præsens secundum actum, licet non sit gratia personalis ad vitæ meritum ordinata, ut jam patuit.
Ad aliud dicendum, quod ille non est Ad quæ, confirmatus, nec habet characterem confirmationis : et nihil valet objectio de sacramentis necessitatis de isto, ut sæpius jam dictum est.
Ad aliud quod circa secundum quæritur, dicendum quod simplex sacerdos confirmare non potest : et non est hoc propter locum vel materiam, sed propter signum ad rem sacramenti, quod non conservatur in eo in cujus clavibus est gratia contracta et diminuta, sicut in principio hujus solutionis dictum est.
Solutio. Ad quest. 1.
Solutio. Dicendum, quod solus Episcopus potest hoc sacramentum conferre: et ratio hujus est res et actus hujus sacramenti : res enim est Spiritus collatus ad robur : et ideo conveniens est quoad signum sacramentale, quod a plenitudine descendat : actus autem excellentissimus
Ad aliud quod objicitur de Gregorio, Ad quæsdicendum quod ille numquam permisit ut esset confirmatio quæ collata fuit a simplici sacerdote : sed propter scanda-
<--- Page Split --->
lum, abusum et ignorantiam non correxit. Vel dicatur, quod erat benedictio quaedam data confirmandis, sicut panis benedictus datur quibusdam loco Eucharistiae : et hoc permisit ad tempus Gregorius.
Ad aliud dicendum, quod nec ex ordine tantum, nec ex jurisdictione tantum id potest Episcopus : sed ex ordine simul et jurisdictione : hoc enim annexum est officio Episcopali, sicut et consecretio Ecclesiarum, et ordinatio clericorum, et velatio virginum, et hujusmodi : et sic objectio non valet.
ARTICULUS V.
An sacramentum confirmationis conferat gratiam? et, An illa gratia sit gratum faciens, et distincta a gratia baptismi?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Virtus autem hujus sacramenti est donatio Spiritus sancti ad robur, etc. »
Et quaeruntur tria. Primum est, an hoc sacramentum conferat gratiam ?
Secundum est, si conferat, an illa sit gratis data vel gratum faciens ?
Tertium est, an illa sit specialis, an eadem cum gratia baptismali ?
AD PRIMUM proceditur sic :
- In naturis sic est, quod id quod est in actu aliquo, quamdiu est illum habens, non est in potentia ad illum, eo modo quo habet illum : baptizatus autem non fictus est in actu habens gratiam : ergo quamdiu habet eam, non est in potentia ad eam secundum quod habet eam : ergo videtur, quod per confirmationem et sequentia sacramenta nulla conferatur
gratia : ergo illud sacramentum aut non confert gratiam, aut non semper confert eam.
Item, Supra in tractatu de baptismo, distinctione quarta', habitum est, quod illi qui sancti accedunt ab baptismum non recipiant ibi gratiam quam prius habuerunt, et quod in talibus res praecedit sacramentum : ergo videtur, quod nec in hoc sacramento ille qui habet gratiam, aliquam gratiam recipiat.
Item, Gratia non consideratur nisi in duplici ratione, scilicet in se, et in virtutibus : in se secundum quod informat animam, et reddit eam gratam : in virtutibus autem secundum quod perficit potentias animae, et elicit actus : sed quoad utrumque confertur plenitudo gratiae in baptismo, ut saepius habitum est : ergo non aliquid est de gratia quod recipiatur in confirmatione, ut videtur.
Item, Non potest intelligi, quod idem subjectum quoad eamdem partem sui susceptibile sit duorum accidentium ejusdem speciei : gratia autem gratificans est ejusdem speciei : ergo due non sunt in eodem secundum idem : anima autem secundum suam essentiam suscipit gratiam in baptismo : ergo manente illa, ipsa non est susceptibilis gratiae in confirmatione : ergo non confert aliquam gratiam, ut videtur.
Item, Confirmationem recipit fictus, aut non fictus. Si fictus : constat, quod gratiam non accipit : quia dicitur, Sapient. i, § : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Si autem recipit eam non fictus, tunc habet gratiam ante confirmationem : nihil autem recipit id quod jam habet : ergo non recipit gratiam : ergo nulla gratia recipitur in confirmatione.
Si forte dicas, quod ille qui amisit gratiam baptismalem, et non fictus venit ad confirmationem, recipit in ea gratiam. Contra : Ille recipit gratiam virtute pœnitentiæ, et non ex virtute confir-
<--- Page Split --->
mationis : hoc autem patet, quia tenetur confiteri, et satisfactio injungitur ei exterior : quod non fit accedenti ad baptismum, eo quod baptismus non exigit gemitum vel planctum exteriorem : ergo si accedens ad confirmationem, non ex virtute confirmationis recipit gratiam : ergo nulla gratia recipitur in confirmatione, ut videtur.
habent se sicut esse et bene esse : ergo esse spirituale potest esse sine esse robusto : esse autem robustum est per confirmationem : ergo sine confirmatione potest esse spirituale : omne autem sine quo potest esse salus, est de gratiis superadditis et gratis datis : ergo gratia data in confirmatione est gratis data, vel de gratis datis, et non gratum facientibus.
Sed contra. SED CONTRA :
Sacramentum novae legis omnis rei causa est cujus est signum, ut supra determinatum est in textu : sed confirmatio est signum gratiae, quia ad robur datur : ergo est causa ejus : ergo confert gratiam.
Ad idem auctoritates in Littera adductae.
Praeterea, Unctio exterior attestatur unctioni interiori : unctio autem interior non fit nisi per gratiam : ergo confert gratiam.
Quæst. 1. QUÆRITUR ulterius, Utrum illa gratia sit gratum faciens, vel non ?
Videtur autem, quod sic : quia
Sacramenta data sunt in adjutorium contra peccatum : sed gratia ordinata contra peccatum est gratum faciens : ergo confirmatio et alia sacramenta conferunt gratiam gratum facientem.
Item, Confirmatio sonat in robur spiritus : robur autem spiritus non est nisi per gratiam gratum facientem : ergo confirmatio confert gratiam gratum facientem.
Item, In Littera dicitur, quod Spiritus cum omni plenitudine gratiae in hoc sacramento datur : hoc autem non fit nisi per gratiam gratum facientem : ergo, etc. : et quia hoc omnes concedunt.
Sed contra.
ObJICITUR in contrarium sic :
Sicut se habet esse naturale ad bene esse naturale, ita se habet esse spirituale ad bene esse spirituale : sed esse naturale sic se habet ad bene esse naturale, quod potest esse sine illo : ergo et esse spirituale potest esse sine bene esse spirituali. Esse autem et esse robustum
Item, Quidquid est quod non directe contrariatur peccato, illud est de gratiis gratis datis et non gratum facientibus : sed gratia data in confirmatione non directe contrariatur peccato : ergo ipsa est de gratiis gratis datis, non gratum facientibus. PROBATIO primæ : gratia contrariatur culpæ : unde Glossa super Apostolum dicit, quod gratia est reconciliatio ad Deum : et gratia quæ in virtutibus est, contrariatur actibus peccatorum, et spiritualibus peccatis. MINOR autem probatur ex eo quod gratia data in confirmatione, datur nullam habenti culpam : ergo videtur, quod non ordinetur contra culpam : ergo non est de gratiis gratum facientibus, ut prius conclusum est.
Item, Gratia data ad expellendum infirmitatem corporalem, est gratis data non gratum faciens, sicut habetur, I ad Corinth. xii, 28 et 30, ubi gratia curationum numeratur inter gratias gratis datas, non gratum facientes : ergo etiam illa quæ expellit poenam non culpam spiritualem, est de gratis datis non gratum facientibus : talis autem est gratia confirmationis : ergo non est gratum faciens, sed gratis data.
QUÆRITUR ulterius tertio quod est maquis difficile, Utrum sit distincta gratia confirmationis a gratia baptismi, vel tantum confirmatio illius ?
Videtur autem quod sit tantum confirmatio ejus vel confortatio.
- Sic est in robore corporali, quod fundatur in virtute naturali, quod nihil est aliud quam valor et confortatio illius ex quibuscumque causis proveniat : er-
<--- Page Split --->
go similiter se habet in robore spirituali, quod nihil aliud est quam confortatio virtutis spiritualis : virtus autem spiritualis datur in baptismo, et robur in confirmatione : ergo videtur, quod confirmatio nihil aliud sit quam valor et confortatio virtutis datae in baptismo.
Item, Medicinae operatio est sicut naturae ministra, et natura confortata per medicinam operatur per se : ergo similiter est in spiritualibus : sacramentum autem est sicut medicina : ergo operatio sua est circa esse spirituale sicut ministra : ergo operatio sacramenti praestantis robur, erit circa materiam virtutis et gratiae praeexistentis, et non distincta per se.
Praeterea, Simplex a simplici cum sit ejusdem rationis, non distinguitur in aliquo, sicut punctum a puncto : sed si esset diversarum rationum, distingueretur, ut punctum ab unitate : cum igitur gratia baptismalis simplex sit, sive consideretur in se, sive in virtutibus, non distinguetur a gratia data in confirmatione, quae est in se considerata vel in virtutibus.
Item, Confirmatio videtur etiam hoc sonare : non enim confirmatur nisi quod jam est : cum igitur in ordine sacramentorum nihil sit ante confirmationem nisi baptismus, videtur quod gratia confirmationis sit confirmatio gratiae baptismalis.
Item, Si distinguitur gratia a gratia, hoc erit penes causam vel subjectum vel actum gratiae. Ex parte autem causae efficientis non est distinctio aliqua : quia illa est Deus auctor omnis gratiae. Similiter nec ex parte subjecti : quia illud est anima, et secundum eamdem partem inest animae gratia baptismalis et gratia confirmationis.
Item, Nec ex parte actus : quia in baptismo confertur gratia fortitudinis ad robur spirituale, sicut et aliae virtutes, sicut in confirmatione. Ergo videtur quod nullam habeat distinctionem ab illa : et ita videtur quod non sit aliud nisi
ejusdem generis habitus, positus circa istum et unitus illi.
Ulterius videtur, quod superfluat omnino : in naturali enim virtute sic est, quod ex eisdem generatur, nutritur, et confortatur : ergo etiam spiritualis virtus quae datur in baptismo in se habet unde confortetur sine omni alio sacramento addito : ergo superflue additur sacramentum confirmationis.
Item, Virtus politica ex eodem generatur, et confortatur, quia ex actibus : ergo et virtus infusa : ergo virtus data in baptismo confortatur ex se, vel actibus suis, et non alio sacramento.
St FOrTE tu dicas, quod eam augeat Quæst, 3 gratia confirmationis : tunc quaeritur, qualiter sit de illo augmento ?
Dicit enim Philosophus : Si simplex simplici addas, nihil majus efficies : sed gratia simplex est : ergo si addatur simplici gratiae praecedenti, nihil erit inde majus : ergo nec auctum.
Praeterea, Ex hoc sequeretur, quod non poneretur nisi circa gratiam baptismalem : quia augmentum existentis magnitudinis additamentum est : ergo etiam gratia confirmationis esset additamentum praeexistentis magnitudinis gratia baptismalis.
Si autem tu dicas, quod auget eam per modum separationis intensionis contrariae : tunc est quaestio, Qualis sit intensio ? Aut enim per modum a contrario separationis, sicut albius est quod est nigro impermixtius, secundum Philosophum : aut penes accessum ad terminum aliquem, sive ad veram nominis impositionem : quod enim est in termino, non intenditur. Si dicas, quod intenditur primo modo : hoc nihil est : quia per minimam gratiam separatur totum contrarium quod est peccatum : ergo minima gratia esset sicut maxima : quod falsum est. Si autem secundo modo, tunc quaero, Quomodo hoc fiat ? Si enim omnino nihil habeat de contrario, tunc videtur esse in vera nominis impositione, et in ter-
<--- Page Split --->
mino suae puritatis : ergo videtur, quod non debeat intendi.
Præterea, Accidens quod non dependet a subjecto, nec ab actibus subjectì, nec a principiis subjecti, nullam causam suæ intensionis in subjecto potest habere : tale autem accidens est gratia : ergo videtur, quod nulla talium causarum intenditur per actum sacramenti.
Si tu dicas, quod intenditur per actum sacramenti. CONTRA : Idem actus debet esse intendens et generans secundum speciem, ut patet in virtute politica : sed actus baptismi generat gratiam : ergo si aliquis intenderet eam, deberet esse ejusdem speciei, quod falsum est.
Item, Characterses confirmationis et baptismi distincti sunt : nec unus est confirmatio alterius : ergo et res.
Item, Quando confirmatur aliquis, non petitur confirmari baptismus, sed homo baptizatus : ergo videtur, quod gratia confirmationis non refertur ad baptismum, sed ad hominem.
Item, Si indigeret baptismus confirmatione, jam esset in se debilis : quod est inconveniens dicere, cum sit necessarium et fortissimum sacramentum : ergo confirmatio non refertur ad baptismum, sed ad hominem baptizatum, qui multas rationes debilitatis habet, etiam postquam baptizatus est.
Præterea, Ut dimittatur hæc disputatio, quæ per accidens hic inducitur, intendatur quocumque modo id fieri potest : intensio enim non ponitur nisi circa prius existens in baptismo, et non distinguitur ab illo : ergo videtur, quod gratia confirmationis non distinguitur a gratia baptismali, sed ponatur circa illam.
Item, Videtur hoc ex actu ad quem ordinatur gratia confirmationis, scilicet confessione fidei intrepida : iste enim actus elicitur a fide, et imperatur a charitate secundum quod charitas est generalis motor virtutum, ut supra in tertio Sententiarum dictum est : fides autem et charitas date sunt in baptismo : ergo videtur, quod nihil datur in confirmatione, nisi forte aliqua melioratio et expeditio gratiae date in baptismo.
Sed contra.
SED CONTRA :
Sicut se habet signum in sacramenlo ad signum, ita se habet effectus ad effectum : sed signum in confirmatione in nullo dependet a signo in baptismo : ergo nec effectus ab effectu.
Item, Supra habitum est, quod gratie sacramentales non sunt sic unitae, ut habita una, habeantur omnes, sicut in virtutibus infusis : ergo gratia confirmationis in nullo dependet ad gratiam baptismalem.
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut supra 54 patuit in disputatione de communione sacramentorum, ubi distinguitur gratia sacramentalis a gratia in virtutibus et donis : una gratia sacramentalis non dependet ab alia : nec habita una, habetur alia : sed sunt divisae.
UNDE ad id quod primo quaeritur, dicendum, quod hoc sacramentum confert gratiam ordinatam contra debilitatem reliciam ex infirmitate fomitis deprimentis.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod bap- 1 tismus non est in potentia ad gratiam baptismalem, sed ad aliam gratiam alterius speciei potest esse in potentia : sicut actu album potest esse in potentia dulce : et taliter dicimus specie differre gratiam confirmationis a gratia baptismali.
AD ALIUD dicendum, quod Magister lo- 1 quitur ibi de gratia baptismali contra culpam originalem ordinata : et hæc non datur in contritione nisi in quantum baptismum habet in voto, ut supra dictum est : et ideo est eadem cum illa, quare non potest eam recipere postea. Sic autem se non habet gratia baptismalis et confirmationis, ut infra patebit, sed differentes sunt secundum speciem.
AD ALIUD dicendum, quod gratia bap- 1 tismalis et confirmationis in quibusdam conveniunt, et in quibusdam differunt, et
<--- Page Split --->
ex parte differentiae trahuntur ad species specialissimas. Conveniunt autem in hoc quod gratum faciunt subjectum et opus gratum, et quod sunt in anima et virtutibus ut expedientes virtutes, prout una virtus et gratia expedit aliam : sicut etiam una potentia animae aliam expedit : ut sensus intellectum, et hujusmodi : sed differunt differentiis ultimis, scilicet in quantum sunt curativae morbi hujus vel illius, ut supra in distinctione sacramentorum est ostensum. Unde cum gratia confirmationis curet morbum quem non curat baptismus, patet quod est alia gratia specie ab illa. Quod autem ita sit, supponitur hoc ex praehabitis in distinctione et sufficientia sacramentorum.
Ad aliud dicendum, quod non fictus recipiens confirmationem, recipit in ea gratiam quam prius non habuit : non quoad gratificationem sui, vel operis sui : quia hoc prius habuit : quia in hoc etiam non differt gratia confirmationis a gratia baptismali : sed quoad actum curationis morbi qui prius non fuit curatus : et haec cura (ut supra dictum est) expulsio est debilitatis relictae ex fomite retrahentis ab audaci fidei confessione.
Ad aliud dicendum, quod bene conceditur hoc quod gratia secundum actum illum qui est gratum facere, habetur virtute contritionis : sed gratuitus una ratione, potest esse gratus etiam alia ratione, et quoad illam aliam rationem recipit gratiam in confirmatione, ut jam patuit.
Ad m quod secundo quaeritur, dicendum quod gratia data in confirmatione est gratum faciens, sicut probant prime rationes.
Ad m quod contra objicitur, dicendum quod sicut est in anima, sic est etiam in gratia : et sicut est in potentiis animae, ita est in virtutibus, et caeteris gratiis spiritualibus : sed anima (ut dicit Philosophus in secundo de Anima) est actus
totius, et dans esse toti corpori : et partes animae quae sunt potentiae, dant esse partibus corporis. Unde ipse dicit, quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus : et oculus caecus æquivoce dicitur oculus, sicut animal mortuum æquivoce dicitur animal. Unde patet, quod sicut est esse primum ab anima in natura animalis in toto, ita est esse primum in partibus a partibus animæ. Et ita proportionaliter loquendo est in esse spirituali quod est a gratia, quæ dat spirituale esse animæ : et partes ejus dant partibus animæ : et virtutes quidem dant esse spirituale potentiis quoad opera, gratia autem sacramentalis dat quoad contrarii expulsionem : unde patet, quod ad esse aliquo modo pertinet.
Ad m autem quod objicitur, quod non Adobject.3. ordinatur haec gratia contra culpam : dicendum, quod ordinatur contra culpam, sed non immediate : ordinatur enim contra poenam quae est impeditiva boni, et incitativa mali : et hoc habet similitudinem quamdam cum culpa, ut dicit Augustinus, sicut filia cum matre : et de hoc multa in secundo Sententiarum, tractatu de originali peccato notata sunt 4.
Et per hoc patet solutio ad quaesita contra secundum.
Ad ea quae quaesita sunt contra tertium, Ad quest. 2. dicendum quod gratia haec distincta est a gratia sacramentali quae est in baptismo, et semper est differens ab illa : sicut in una virtus differt ab alia in specie, licet omnes uniantur in gratia infusa : sed hic est major differentia quoad hoc quod gratiae sacramentales non omnes simul infunduntur.
Ad m autem quod primo objicitur, dicendum quod ratio illa procedit tantum in his in quibus robur et roboratum ponuntur circa idem, et circa ejusdem rationis virtutem : sed hoc non est hic : quia nullus roboratur in confirmatione gratia baptismi : sed homo baptizatus,
<--- Page Split --->
sicut patet per objectiones factas in contrarium, quae valde bonae sunt, et illuminantes ad solutionem.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod gratia baptismi non se habet ad gratiam confirmationis ut natura ad medicinam : et ideo illa objectio non valet, nec aliquid probat.
sis : quoad radicationem enim in subjecto confirmatur ex usu, ex quo ad augmentum confertur secundum congruitatem ex merito actuum, et secundum causam efficientem a Deo.
Et per hoc patet solutio ex magna parte ad disputationem posterius inductam.
Ad aliud dicendum, quod simplex a simplici duobus modis potest differre, scilicet per naturam sive rationem : sicut unitas et punctum : et positione sive respectu ad subjectum si habeat positiones : ut punctum initians a puncto terminante et continuante in medio. Et duas has differentias est invenire in his duabus gratiiis, scilicet baptismi, et confirmationis, quae sunt diversarum rationum, ut habitum est : et etiam per ordinem ad subjectum differunt in effectu : quia una substantialiter ordinata est contra culpam originalis peccati, altera autem contra pusillanimitatem relictam ex fomite, etiam post baptismum ad actus excellentis difficultatis : sicut est actus confessionis fidei, in quo triplex invenitur difficultas, ut superius dictum est : et ideo patet, quod ratio illa sophistica fuit.
Ad 4,5 et 6. Ad aliud dicendum, quod quoad illum actum qui est gratificare in genere, non distinguitur : sed quoad gratificare secundum specialem gratitudinis rationem : quia illae speciales rationes multiplicari possunt : eo quod nihil prohibet gratum secundum unam rationem, effici adhuc gratum secundum rationem aliam. Similiter licet fides eliciens actus confessionis fidei detur in baptismo, et fortitudo expediens in hoc quod non trepidet ad terrores, tamen nihil prohibet quin posset recipi gratia evacuans timorem ex fomite relictum : quia illum non evacuat fortitudo donum per modum medicinae, nec etiam fortitudo virtus.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod nec superfluit, nec est confirmatio gratiae baptismalis : illa enim confirmatur ex aliis cau-
Ad 11 autem quod quaeritur de modo augmenti, est quidem alibi dictum super tertium et primum : sed quia hic est tactum, potest dici quod gratia est sicut lux quaedam quae in anima est ex continua influentia lucis divinae : sicut videtur dicere Psalmus, ubi dicit : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine, etc. 1.
Et augmentum ejus ego non intelligo posse esse nisi trium modorum uno : et omnes illi modi habent diversas circa se opiniones. Cancellarius enim Philippus dicebat, quod augebatur additione similis gratiae, quam creando unit, et uniendo cum praecedenti creat auctor gratiarum Deus : et haec omnibus opinionibus mihi rationabilior et probabilior videtur. Alii autem dixerunt, quod quoad fervorem crescit, sed non in se : et haec opinio a paucis tenetur, eo quod minor gratia quandoque magis ferveat in devotione quam major. Tertia opinio est, quod Deus nihil addit, sed multiplicat gratiam in se, sicut multiplicavit quinque panes : et haec opinio omnibus esset probabilior, si bene esset probatum, quod aliquid sine omni additione essentiae extrinsecae, et sine conversione in ipsum, esset multiplicabile aliter quam per extensionem : quia non est ratum, quod Deus multiplicando quinque panes, ibi materiam sub forma panum non creaverit, vel materiam elementorum ad panes non converterit : et ideo illa opinio non placet : et bene teneret si bene probata esset ad intellectum. Sed hoc nihil est ad propositum : quia non ponimus, quod gratia confirmationis augeat gratiam baptismi : sed potius
<--- Page Split --->
unitæ in actu gratificandi in genere, differunt in speciali modo gratificationis, et in speciali effectu contra morbum originalis peccati, et etiam in expeditione ad actum confessionis fidei, ut patet ex prædictis.
Ad 7. Ad id quod objicitur de confessione fidei quam elicit fides, dicendum quod Antisiodorensis super solutione talium argumentorum bonam invenit solutionem, scilicet quod actus dicitur esse gratiae vel virtutis multis modis, scilicet elicitive, sicut actus proprius elicitur ex habitu : et sic confessio actus fidei est virtutis quae est fides. Dicitur etiam actus alicujus qui imperat ut fiat, et sic omnis actus virtutis potest esse charitatis quae imperat eum ut fiat. Dicitur etiam esse expeditivus alicujus : et sic iterum cum quælibet virtus expedit alteram, removendo aliquod im-
pedimentum ipsius, hoc modo actus unius virtutis attribuitur alii : et hoc modo confessio fidei ut fidei, est fidei : ut propter Deum, est charitatis : ut autem sine timore et verecundia fiat, potest esse fortitudinis quoad magnanimitatem : et quoad remotionem morbi fomitis debilitantis, sic est istius, scilicet confirmationis sacramenti : et hoc est quod multi dicunt, et non multi considerant subtiliter, quod gratia sacramentalis sanat, et gratia virtutum ordinat ad meritum : quia sacramenti gratia removet dispositionem morbi per se, et per consequens ordinat ad actum : gratia autem virtutis ordinat ad actum per se et primo, in quo consistit meritum.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.
B. Melchlades 1.
Scitote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum majori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur 2. Ecce majus dicit sacramentum confirmationis : sed forte non ob majorem virtutem et utilitatem quam conferat, sed quia a dignioribus datur, et in digniori parte corporis fit, scilicet in fronte, vel forte quia majus augmentum virtutum præstat : licet baptismus plus ad remissionem valeat. Quod videtur innuere Rabanus dicens, in unctione baptismi Spiritum sanctum descendere ad habitationem Deo consecrandam : in hac vero ejusdem septiformem gratiam cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venire in hominem.
Hoc sacramentum tantum a jejunis accipi, et jejunis tradi debet, sicut et baptismus, nisi aliter cogat necessitas. Nec debet iterari, sicut nec baptismus, vel ordo. Nulli enim sacramento facienda est injuria : quod fieri putatur, quando non iterandum iteratur. Sed utrum aliqua vel nulla iterari
<--- Page Split --->
possint, quaestio est. Nam de baptismo et ordine quod non debeant iterari, aperte Augustinus dicit 4 : Utrumque sacramentum est, et quadam consecratione datur : illud quidem cum baptizatur, illud vero cum ordinatur. Ideoque in Ecclesia Catholica utrumque non licet iterari, quia neutri facienda est injuria : quod indubitanter etiam de confirmatione tenendum est. De aliis vero utrum iterari valeant vel debeant, postea disseremus.
ARTICULUS VI.
An sacramentum confirmationis debeat dici majus sacramentum aliis ?
- Item, Contra auctoritatem Rabani in Littera videtur esse illa solutio : qui dicit, quod in unctione baptismi Spiritus descendit ad habitandum, sed in unctione confirmationis datur septiformis Spiritus cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis : ergo videtur, quod ratione rei effectae dicatur hoc sacramentum majus.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, « Scitote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum majori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur, etc. »
Videtur enim hoc falsum : quia
Si dicatur majus ratione ejus quod continet, tunc Eucharistia est majus omnibus. Si autem ratione ejus quod efficit, tunc videtur baptismus esse majus. Si autem aliquis ad hoc velit dicere, sicut Magister videtur solvere in Littera, quod dicitur majus, quia a majoribus datur : adhuc non videtur esse verum : quia etiam a majoribus Ordo datur, quia similiter ab Episcopis tantum : nec tamen majus dicitur sacramentum.
Praeterea, Dans se habet ad sacramentum ut causa efficiens et ministrans : causa autem efficiens nihil est de re, sed tota est extra causatum : ergo ab illo non est quantitas rei : ergo ab illo non dicetur major vel minor ex eo quod a majore vel minore efficitur vel ministratur : ergo solutio Magistri non videtur esse conveniens.
ULTERIUS etiam quaeritur de auctoritate Rabani jam tacta : videtur enim septiformis Spiritus dari in baptismo : quia ibi dantur septem dona, et omnis virtus : quia qui habet unam, habet omnes : ergo videtur, quod hoc specialiter confirmationi non conveniat.
SOLUTIO. Dicendum, quod unum sacramentum dicitur majus altero quinque modis secundum distinctionem antiquorum quae bona est : quorum unus est res ipsa : et sic baptismus dicitur majus, quia gratia in baptismo remittit culpam et pœenam exteriorem, et non exigit gemitum vel planctum. Alio modo ratione ejus quod continet, quod est res et sacramentum : et sic dicunt Eucharistiam majorem inter sacramenta. Tertio modo ratione gradus in quo collocatur ex potestate characteris : et sic dicunt ordinem esse majorem. Quarto modo ratione significatorum respectu rei non contentae, sed signatae tantum : et sic dicunt matrimonium esse majus inter sacramenta, quia significat unionem naturarum in Christo, et unionem fidelis animae cum
<--- Page Split --->
Deo. Quinto et ultimo modo dicitur majus sacramentum, quod a majore ministro datur : et sic confirmatio est major inter sacramenta.
- Dicendum ergo ad id quod contra objicitur, quod licet ordo a majoribus datur, tamen illa majoritas non attestatur robori gratiae ad actum, sicut in confirmatione cujus gratia expedit ad actum maximae difficultatis : ibi enim attestatio majoritatis est in potestate, et non in robore ordinati.
vim facit his verbis, cum omni plenitudine : quia est plenitudo copiae, ut dictum est supra : et de hac loquitur Rabanus. Et est etiam plenitudo sufficientiae quae datur in baptismo : et de hac non loquitur Rabanus.
Per hoc etiam patet solutio ad ultimum : quia licet septiformis Spiritus datur in baptismo, non tamen datur per plenitudinem copiae.
Ad aliud dicendum, quod quaedam causa efficiens omnino est extrinseca : sicut illa quae suam proprietatem vel speciem non agit in effectu, ut causa efficiens æquivoce : et de illa tenet objectio. Quædam autem alia est causa efficiens, quæ speciem suam et proprietatem ponit in dante : et hæc assimilatur isti sacramento : quia per majorem ministrum intelligitur, non quidem gratia major, sed ad majus in robore spiritus esse collata : et ideo majoritatem ministri sequitur etiam quædam majoritas sacramenti.
ARTICULUS VII.
An detur confirmatio in digniori parte corporis, scilicet in fronte ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, B, § 1, circa initium : « Et in digniori parte corporis fit, scilicet in fronte, etc. »
Hoc enim videtur falsum : quia
- Vertex dignior videtur quam frons, cum sit sedes rationis, et frons quasi sedes sensuum, ut dicunt Philosophi, quod ab interiori parte capitis sensus descendunt, et a posteriori motus.
Ad in quod ulterius quaeritur de auctoritate Rabani, dicendum quod secundum Philosophum differt dicere secundum omne, et secundum unumquodque : omne enim respicit universalitatem nature et speciei, unumquodque autem numerum individuorum et materiae, sicut habere tres angulos æquales duobus rectis sequitur triangulum rectilineum per omnem triangulum, et tamen non per se sequitur eum secundum unumquenque triangulum. Ita possumus dicere, quod in baptismo datur secundum omnem speciem virtutis gratia : et tamen non secundum unumquodque quod est gratiae, sed in omnibus sacramentis simul datur quod secundum unumquodque. Sed secundum hoc etiam de confirmatione potest objici : quia ibi non datur secundum unumquodque : quædam enim in aliis sacramentis dantur, quæ non dantur in confirmatione. Et ideo dicendum, quod Rabanus
Hoc autem etiam videtur per illud Jeremiae, ii, 16 : Filii Mempheos et Taphenes constupraverunt te usque ad verticem. Et dicit ibi Glossa Hieronymi, « usque ad fidei evacuationem, » quae sedem habet in vertice in quo est ratio.
Præterea, Ex hoc videtur, quod simplex sacerdos possit confirmare : quia ungit in loco digniori quam sit frons, scilicet in vertice : ergo et in fronte potest ungere.
Item, Cum confessio fidei sit in lingua in qua est vis motiva ad interpretandum, et confirmatio ordinat ad interpretandam fidei confessionem, videtur quod confirmatio sit facienda super linguam, et non super frontem.
Item, Si cor est firmum, totum est firmatum. Unde Salomon : Omni custo-
<--- Page Split --->
dia serva cor tuum : quia ex ipso vita procedit 1. Ergo videtur, quod confirmatio sicut in radice firmitatis signanda sit in corde, et non in fronte.
ARTICULUS VIII.
Solutio. Solutio. Quia, sicut dicit Glossa quaedam super Apocal. vii, 3, « sedes verecundiae est in fronte : » unde ad tollendam malam verecundiam, et ad confirmandum ponitur signum crucis in fronte, quasi in aperto, ut pro honore illud in aperto portet, etiam cum fugatur.
An sacramentum confirmationis debeat dari utrique sexui ? et, In qua aetate debeat conferri ? et, Qualiter confirmandus debeat praesentari ?
Ad 1. AD PRIMUM ergo dicendum, quod ratio nihil facit ad propositum : quia licet confirmationem fidei dictet ratio, tamen apertum signum non est in loco rationis : quia ille locus non est in omnibus in patulo, sed potius frons : nec confirmatio datur ad fidei confessionem quamcumque, sed apertam, postposito rubore et verecundia.
Ad 2 et 3. Ad aliud dicendum, quod fides in intellectu est : sed tamen signum confirmationis est in loco ad quem respiciunt homines : et hic est frons : et ideo ibi etiam sedes est verecundiae quoad signum ruboris.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod non est confirmatio ut expedite loquatur, quod pertinet ad expeditionem linguae, sed ut aperte sine verecundia fidem confiteatur.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod illud argumentum procedit ac si confirmatio conferat gratiam cor custodiendi : et hoc non est verum : sed potius confert gratiam expellentem timorem et verecundiam nominis Christi, quorum sedes quoad hominum manifestationem est in fronte.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Hoc sacramentum tantum a jejunis accipi, et jejunis tradi debet, etc. »
Et quaeruntur hic tria.
Primum, Utrum utrique sexui sit conferendmm hoc sacramentum ?
Secundo, In qua aetate ?
Tertio, Qualiter confirmandus debet praesentari a suis patrinis ?
Ad PRIMUM objicitur sic :
In tabernaculo Dei non scribebantur nisi mares ad ministrandum : ergo etiam non debent confirmari (ut veritas respondeat umbrae) nisi mares.
Item, Expediti ad pugnam cum Abraham 2 : et viri bellatores, de quibus habetur Numer. ii, fere per totum, et Josue : et fortissimi, ut dicitur, II Regum xxiii, 8 et seq., non erant nisi mares. Ergo videtur, quod ad pugnam Domini non debent confirmari nisi mares, et non feminae propter mollitiem sexus.
Sed contra hoc est quod
Dicit Apostolus, ad Galat. iii, 28, quod in Christo non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina, sed-nova creatura. Ergo feminae confirmandae sunt sicut mares.
Item, II Machab. vii, 20 et seq., dicitur de matre septem fratrum : Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore con-
<--- Page Split --->
spiciens, bono animo ferebat, propter spem quam in Deum habebat : singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et fœmineæ cogitationi masculinum animum inserens, etc. Ergo etiam fœminis dandum est sacramentum confirmationis. Sed quia hoc non cadit in dubium, leve est de hoc disputare.
virtus. Unde, Psal. xliv, 4 : Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Ergo videtur, quod si corporalis non indicitur pueris, quod multo fortius spiritualis non indicetur eis.
ULTERIUS quaeritur tertio, Qualiter praesentandi sunt ?
Et videtur, quod per seipsos accedere debeant :
Secundo quaeratur, In qua aetate sit conferenda confirmatio ?
Videtur autem, quod tantum in adolescentia : quia
Pugna non indicitur nisi robustis, et in lege non computabantur nisi a viginti annis et supra, qui possent ad bella procedere. Ergo et pugna spiritualis intelligentibus et robustis est indicenda.
Præterea, Fides aliena non operatur nisi in sacramento baptismi : ergo in aliis operatur fides propria : non est autem propria ante ætatem adultam : ergo videtur, quod exspectanda sit ætas adulta.
Item, Stultus videretur qui armaret puerum : quia potius opprimeret quam institueret ad bellum : ergo videtur, quod similiter sit in pugna spirituali.
Item, Judicum, vni, 20, dixit Jeroboa, scilicet Gedeon, Jether primogenito suo, quod surgeret et irrueret in Zebee et Salmana, principes Median, et interficeret eos. Et sequitur, y. 21 : Qui non eduxit gladium : timebat enim, quia adhuc puer erat. Ergo videtur, quod puerorum ætas non est ad pugnam spiritualem apta. Cum ergo confirmatio detur ad pugnam spiritualem, non debet dari parvulis vel pueris.
Si forte tu dicas, quod aliter est in pugna spirituali, et aliter in pugna corporali : quia pugna spiritualis indicitur parvulis, sed non corporalis. Contra : Pugna spiritualis plura exigit quam corporalis : quia intellectum exigit astutiarum daemonis, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. ii, 11 : Non ignoramus cogitationes ejus. Exigitur etiam specialis
Non enim exigitur anadochus nisi ubi sunt confessiones pro alio faciendae : sed hic confitetur pro seipso, sicut dicitur, Joan. ix, 21 : Ætatem habet, ipse de se loquatur. Ergo videtur, quod per seipsum debeat praesentari.
Item, Videtur quod mulier nullum possit praesentare : quia in ipsa ostenditur fragilitas sexus, et ita impotens est statuere alium : ergo alium statuendum in pugna ipsa non debet praesentare, ut videtur.
Item, Quaeritur de ratione Ordinariorum antiquorum, in quibus invenitur, quod anadochus repræsentans alium, debet eum inter manus tenere, et pedem ejus super pedem suum ponere, et nomen ejus Episcopo exprimere, et postea ligare locum signatum chrismate : talis enim usus modo raro vel numquam observatur.
Item, In Ordinario antiquo invenitur, quod oratio præmittenda est de septem donis Spiritus sancti super confirmandos, et iterum postea alia subjunguntur, cum mittuntur armati ad pugnam spiritualem : et quaeritur ratio hujus.
PRÆTEREA , QuæriturdehocquoddicitQuæst . 5 . quidam Papa, quodmulierrepræsentetmulierem , etvirvirum . Exhocvidetur , quoddedisparisexusenonpossintre - præsentare .
ITEM, quaeritur de hoc quod dicit hic, Quæst. 6. « A jejunis et jejunis conferatur: » quare hoc enim modo non observatur? Ergo videtur, quod aliter celebretur hoc sacra-
<--- Page Split --->
mentum quam debeat, aut quod omnino nihil fiat.
Solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod Ad quest. 1. istud sacramentum conferendum est viris et mulieribus æqualiter : quia utrisque bellum indicitur. Ad Ephes. vi, 12 : Non est nobis colluctatioadversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in coelestibus.
Ad omnia autem objecta in oppositum, dicendum quod tenent illæ objecctiones de illis qui emollitum habent animum, et arma Dei abjiciunt, quibus tamen conferenda sunt, ut sint in testimonium justioris condemnationis eorum. Et hac ratione masculi antiquitus ducebantur ad bellum : tamen in pugna contra Sisaram, Jahel dejecit hostem, et Judith Holofernem, et Esther precibus vicit Aman : et primæ mulieri in typo gloriosæ Virginis dictum est : Ipsa conteret caput tuum 1.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita quae sunt de hac materia.
Ad iu quod secundo quaeritur, dicendum quod utrumque potest fieri : sed melius et tutius est, quod prius confirmentur : neque tamen tunc indicitur eis pugna : quia tunc non intelligunt tentationes, et aetas immatura est ad fortes motus concupiscentiae : sed praeparantur, et dantur eis arma ut habeant unde pugnare possint cum tempus sit : et bonum est esse paratum. Hoc autem significatur, Genes. xiv, 3, ubi dicitur, quod illi qui servierunt, quartodecimo anno rebellaverunt : quia in illo anno incipiunt stimuli concupiscentiae, eo quod per Philosophum, in secundo septennario distillare incipit semen, et incipiunt aperiri viae concupiscentiae.
Et per hoc patet solutio ad totum quod objicitur : non enim armatur ut pugnet,
sed dantur ei ut habeat praeparata cum opus sit. Et hoc significatum est in David, impensas templi parante Salomoni.
Ad tertium quaesitum dicendum, quod nullus seipsum praesentare potest : quia confirmandus debet consignari, tamquam non habens virtutem propriam ad standum : sed statuendus est ab alio, et ideo ab alio praesentandus est.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc non fit ut pro eo confiteatur, sed ut significet eum aliena virtute, scilicet Christi, indigere ad hoc ut possit stare in pugna.
Ad aliud patet solutio per ante dicta : quia mulier est habens animum emollitum, et cedens in omni pugna spirituali : et haec repellitur ab exercitu Domini, ut habetur, Numer. 1, 2 et 3.
Ad aliud dicendum, quod ratio Ordinariorum illorum optima est : et exprimunt modum Apostolorum et Patrum : quia enim confirmandus quaerit virtutem corroborativam, ideo significatur non posse stare per se, sed in vestigiis alicujus confirmati quem imitetur in pugna : et ideo non confirmatus nullum debet praesentare quantum est de ratione convenientiae sacramentalis : et si praesumpserit, non est quidem irritum sacramentum, sed tamen ipse peccat et corripiêndus est. Et quia contrahitur ibi confinitas spiritualis, mulier non debet tenere maritum, nec e converso : nec homo filium, sororem, vel fratrem, quia sufficit ad amicitiam conciliandam inter tales vinculum carnale.
Ad aliud dicendum, quod ille Papa Ad quest. dixit hoc propter periculum sequens evitandum : quia quandoque vir praesentabat mulierem, et postea contraxit cum ea, quod non potest fieri : et ideo voluit ut mulier praesentaret mulierem, et vir virum : ne fieret impedimentum in matrimonio.
<--- Page Split --->
quest.6. Ad aliud dicendum, quod hoc dicitur propter sacramenti reverentiam : si tamen aliter fiat propter carentiam Episcoporum, non nocet : melius enim est confirmari post prandium cum potest haberi Episcopus, quam quod recedente Episcopo non possit confirmari.
ARTICULUS IX.
effectus sacramenti sit immobilis : quia effectus sacramentis et gratia, et haec saepe perditur : ergo videtur, quod nulla causa sit, quare non debeat iterari.
- Item, Videtur, quod necessarium sit iterari : dicit enim Augustinus, et ponitur infra in tractatu de Extrema unctione : « Si morbus non potest impediri ne redeat, medicina quare debet prohiberi? » Ergo cum pusillanimitas et timiditas frequenter redeant super aliquem, videtur quod frequens sit ei necessaria confirmatio, et ita debet iterari.
An confirmatio imprimat characterem ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Nulli enim sacramento facienda est injuria, etc. »
Hoc enim communiter dicitur, quod fit propter characterem quem imprimit.
Videtur autem, quod non imprimat :
Pugna enim spiritualis aequaliterindicebatur illis qui fuerunt in naturali lege, et in lege Moysi, sicut illis qui sunt in Novo Testamento : et tamen illi non habebant confirmationem et characterem spiritualem : ergo videtur, quod nec in Novo Testamento distinguendi sunt pugnantes per characterem.
Praeterea, Quid est quod non est iterandum sacramentum ? Aut enim hoc ideo fit, quia sacramentum : aut quia est sacramentum novae legis : aut quia imprimit characterem : aut quia immobilem confert effectum.
Et videtur, quod nullo horum modorum. Si enim quia sacramentum, non iteraretur : tunc nullum sacramentum posset iterari, quod falsum est in pœenitentia et extrema unctione, ut habebitur infra. Si autem quia est sacramentum novae legis : iterum instantia est in extrema unctione : quia illa non fuit in Veteri Testamento, nisi in typo et in figura. Nec quia imprimit characterem : quia per hoc circumcisio quae non imprimebat characterem, potuisset iterata fuisse, quod falsum est. Nec etiam ideo quia
ULTERIUS quaeritur, Quem ordinem habeat character confirmationis ad characterem ordinis et baptismi ?
Et videtur, quod fundamenti : quia non debet ordinari nisi baptizatus : ergo videtur, quod si non habeat characterem confirmationis, quod inhabilis sit suscipere characterem Ordinis : ergo si ordinetur non confirmatus, non est ordinatus.
Solutio. Dicendum, ad primum, quod praecipue tria sacramenta non sunt iteranda, scilicet baptismus, confirmatio, et ordo : quia imprimunt effectum perpetuum et characterem : et illis fieret injuria si iterarentur : quia aut duo characteres idem specie erunt, quod non potest esse : aut alterum sacramentum nihil conferret, et hoc esset inutile et injuriosum si sacramentum celebraretur. Alia autem sacramenta, ut dicitur in Littera, non iterantur super eamdem materiam, licet iterentur circa eosdem homines illa sacramenta suscipientes.
Ad obiectum contra, dicendum, quod antiqui pugnam habebant graviorem, vel adeo gravem, quam nos : et tamen non habebant sacramentum, quia tempus sacramenti non fuit : sed habebant fortitudinem Domini et virtutis, quibus stare potuerunt : nec characterem habere potuerunt : quia adhuc non erat dux belli nobiscum in acie, cui per characterem consriberentur : et hoc supra expeditum
<--- Page Split --->
est in communi sacramentorum quaesstione, quare sacramenta cum Christo inceperunt'.
Ad aliud dicendum, quod duo concurrunt conjunctim non divisim ad hoc quod sacramentum non iteretur, scilicet impressio characteris : et haec est causa quare illa tria sacramenta, baptismus, confirmatio et ordo, non iterantur : et unitas peccati contra quod ordinatur sacramentum, sicut originale, non est nisi unum, et non inficit nisi semel et non plus : et hoc probatum est in secundo Sententiarum, ubi quaesitum est si originale redeat post baptismum ab infectione carnis, sicut fecit in animae infusione. Et haec est causa, quare circumcisio non iterabatur, et haec causa concurrit cum prima, et maxime in baptismo, sed non in aliis duobus sacramentis.
Ad aliud dicendum, quod licet debilitas redeat, et fomes resumat vires per iterationem peccati, ut dicit Augustinus, tamen character cum gratia recuperata sufficit ad expulsionem illius : et ideo non debet iterari sacramentum, ne videatur minus sufficiens esse collatum.
Ad in quod ulterius quaeritur, dicendum quod habet ordinem convenientiae ad characterem Ordinis, et non necessitatis.
Et quod dicitur, quod non debet ordinari nisi confirmatus, importat debitum congruentiae : quia firmus esse debet, qui aliis debet sacramenta dispensare : sed tamen quia non dependet effectus sacramentorum a virtute ministri, potest esse non confirmatus.
<--- Page Split --->