DISTINCTIO VI.
Quibus est collata potestas baptizandi ?
A. Quibus liceat baptizare ?
Nunc quibus liceat baptizare addamus. De hoc Isidorus ait' : Constat baptismum solis sacerdotibus esse traditum, ejusque ministerium nec ipsis diaconibus implere est licitum absque Episcopo vel presbytero, nisi his procul absentibus, ultima languoris cogat necessitas: quod etiam laicis fidelibus permittitur. Ex concilio Carthaginensi quinto: Item, Mulier quamvis sancta, baptizare non præsumat, nisi necessitate cogente4.
De illis vero qui ab hæreticis baptizantur, utrum rebaptizandi sint quæri solet. Ad quod breviter dicimus, quia quicumque sit qui baptizet, si servatur forma a Christo tradita, verum baptismum dat : et ideo qui illum sumit non debet rebaptizari. Unde Beda : Sive hæreticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione sanctæ Trinitatis baptizet, non valet ille qui baptizatus est a bonis 3 Catholicis rebaptizari, ne confessio et Trinitatis invocatio videatur annullari 4. Item, Augustinus 5 : Quamvis unum sit baptisma et hæreticorum, scilicet eorum qui in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizant, et Ecclesiæ Catholicæ : qui tamen foris Ecclesiam baptizantur, non sumunt ad salutem baptismum, sed ad perniciem : habentes formam sacramenti, virtutem autem ejus abnegantes, et ideo Ecclesia non eos rebaptizat, quia in nomine Trinitatis baptizati sunt : et ipsa est forma sacramenti. Item, Rebaptizare hæreticum qui hæc sanctifi-
<--- Page Split --->
cationis signa perceperit, omnino peccatum est : Catholicum vero, immanissimum scelus est. Ex his aperte colligitur, quod qui etiam ab hæreticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt : sed tantum impositione manus reconciliandi, ut Spiritum sanctum accipiant, et in signum detestationis hæreticorum. Sunt tamen nonnulli Doctorum, ut Cyprianus, et alii quidam, qui dicere videntur ab hæreticis non posse tradi baptismum : et eos esse rebaptizandos cum veniunt ad Ecclesiam, qui ab illis dicuntur baptizari. Sed hoc de illis verum est qui extra formam Ecclesie baptizare præsumunt. Cyprianus tamen ibi a veritate deviasse videtur, qui ait de hæretico : Quomodo sanctificare aquam potest, cum ipse immundus est, et apud quem Spiritus sanctus non est ? cum Dominus dicat in lege : Quæcumque tetigerit immundus, immunda erunt 4 : quis potest dare quod ipse non habet ? Hoc ergo ex ignorantia eum dixisse Augustinus innuit, dicens : Martyrem Cyprianum gloriosum, qui apud hæreticos vel schismaticos datum baptismum nolebat cognoscere, dum eos nimis detestaretur, tanta ejus merita usque ad triumphum martyrii secuta sunt, ut ex charitatis qua excellebat luce, obumbratio illa fugaretur, et si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur. Nec nos qui baptismi veritatem et hæreticorum iniquitatem agnoscimus, ideo Cypriano meliores sumus : sicut nec Petro, quia Gentes judaizare non cogimus 5.
B. Quod nullus in materno utero baptizetur 3.
Hoc etiam sciendum est, quod licet ter immergatur propter mysterium Trinitatis, tamen unum baptisma reputatur.
Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest, etiamsi mater baptizetur. Unde Isidorus : Qui in maternis uteris sunt, ideo baptizari non possunt : quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum non potest renasci : neque regeneratio in eum dici potest, quem generatio non præcessit 4. Item, Augustinus :
<--- Page Split --->
Non potest quisquam renasci antequam natus sit. Si vero opponitur de Jeremia 1 et de Joanne Baptista 2, qui ab utero sanctificati leguntur : quod etiam de Jacob quidam putant 3. Dicimus, si sanctificatio ibi accipitur interior emundatio, in miraculis divinae potentiae esse habendum, ut Augustinus ait, ambigue super hoc loquens : Si usque adeo, inquit, in illo puero acceleratus est usus rationis et voluntatis, ut intra materna viscera jam posset agnoscere et credere, quod in aliis parvulis exspectat aetas ut possint, in miraculis habendum esse divinae potentiae, non ad humanae trahendum exemplum naturae. Nam quando voluit Deus, etiam juramentum locutum est 4. Idem de Jeremia legitur : Priusquam exires de ventre, sanctificavi te 5. Illa tamen sanctificatio qua efficimur templum Dei 6, non nisi renatorum est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei 7. Nemo autem renascitur, nisi prius nascatur. Unde illa sanctificatio potest secundum praedestinationem accipi. Ecce videtur dubitanter loqui, qui etiam in eodem dicit : Non dictum est quia credidit infans in utero, sed exsultavit : nec Elisabeth dicit : Exsultavit in fide, sed Exsultavit in utero meo 8. Et potuit esse haec sanctificatio, tanto rei a majori cognoscendae indicium, non a parvulo cognitae. Absque assertione de hac sanctificatione loquitur, non diffiniens qualiter intelligenda sit illa sanctificatio : an sit signum futurae rei, an veritas justificationis per Spiritum factae. Sed melius est, ut dicamus illos praeter communem legem in uteris justificatos, et gratia praeventos, dimissis omnibus peccatis : quod etiam multis Sanctorum testimoniis edocetur.
C. Si baptismus sit verbis corrupte prolatis ?
Quæri etiam solet, Si corrupte proferantur verba illa, an baptismus sit ? De hoc Zacharius Bonifacio scribit 9 : Retulerunt mihi nuntii tui, quod
<--- Page Split --->
fuerit sacerdos in eadem provincia, qui Latinam linguam penitus ignorabat : et dum baptizaret, nescius Latini eloquii, infringens linguam diceret : Baptizo te in nomine patria et Filia et Spiritus sancta : et propter hoc considerasti rebaptizare. Sed si ille qui baptizavit, non errorem inducens vel haeresim, sed pro sola ignorantia Romanæ locutionis, infringendo linguam baptizans dixisset : non possumus consentire ut denuo baptizetur.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Nunc quibus liceat baptizare addamus, etc. »
In hac ultima parte, de baptismo agit ex parte baptizantis.
Et dividitur hæc distinctio in duas partes : in quarum prima tangit quinque quaestiones circa baptizantes et baptizandos. In secunda autem parte agit de sacramentalibus, ibi, G, « Porro cuncti ad baptismum venientes, etc. »
In prima harum (ut dictum est) quinque sunt quaestiones, scilicet de potestate baptizantium. Secunda est, Utrum in matris utero habitum gratiae baptismalis aliquis consequatur? ibi, B, « Hoc etiam sciendum est, quod in materno utero, etc. » Tertia est, de corruptione verborum ex ignorantia linguæ, ibi, C, Quæri etiam solet, Si corrupte, etc. » Quarta est de hoc quod dubitatur an sit baptismus, ibi, D, « Præterea sciendum est, quod illi de quibus nulla exstant indicia, etc. » Quinta, de jocose baptizatis, ibi, E, « Solet etiam quæri de illo qui jocans, etc. »
Etiam ibi adjunguntur aliqua de intentione baptizantium, et de tempore baptismi.
An quilibet potest esse minister Ecclesiae ?
Incidit autem dubium circa primam partem, Utrum minister baptismi sit quilibet, sicut in Littera dici videtur ?
Videtur autem, quod non : quia
Baptismus est sacramentum Ecclesiae : sed sacramenta Ecclesiae committuntur dispensationi ministrorum Ecclesiae : ergo et baptismus. Cum igitur ministri Ecclesiae non sint nisi Prælati, videtur quod non habeant potestatem baptizandi nisi soli Prælati.
Item, Inter sacramenta est unum quod est sacramentum sacramentorum, scilicet Ordinis : ergo videtur, quod administratio omnium aliorum pertinet ad ordinatum : non ergo ad quemlibet, ut videtur in Littera dici.
Item, Matth. xxviii, 18 et 19, non misit Christus nisi Apostolos et discipulos ad baptizandum : ergo videtur, quod non habent potestatem baptizandi nisi successores illorum : hi autem sunt Prælati : ergo videtur, quod non debeat baptizare nisi Prælatus.
Item, Non est potestas nisi a Deo, ut dicitur, ad Roman. xiii, 1 : quæ autem a Deo sunt, ordinata sunt : ergo videtur, quod sub ordine illo cadit baptis-
<--- Page Split --->
mi potestas : nullus autem actus ordinatus ex potestate aliqua committitur omnibus indifferenter : ergo nec actus baptizandi : ergo non quilibet potest baptizare, ut videtur.
- Item, Apostolus dicit 1, quod sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra, cum sint multa, non eumdem actum habent : ita multi unum corpus sumus in Christo : ergo sicut est in corpore naturali, ita debet esse in corpore mystico : sed in corpore naturali in uno membro digeritur nutrimentum et transmittitur ad alia, quod non immediate datur singulis : ergo similiter debet esse in corpore mystico : ergo determinati erunt ministri per quos detur baptismus et gratia baptismalis, et non quilibet erit baptizans, ut videtur.
Sed contra. SED CONTRA hoc est quod
- Dicitur in Littera. 2. Item, Quia baptismus est sacramentum necessitatis : et si quibusdam committeretur, cum illi non possint esse proximi omnibus, multos contingeret periclitari, quod esset contra Dei misericordiam, et providentiam Ecclesiae : ergo potestas baptizandi debebat omnibus committi.
satisfecit Christus quoad se, et sufficit fides aliena ut valeat baptizatis illa satisfactio. Haec autem fides potest esse protestata in actu cujuscumque : et ideo tempore necessitatis quilibet potest baptizare.
DICENDUM ergo ad primum, secundum, Adi tertium, et quartum, quod hoc verum est quoad ordinem ex jurisdictione et idoneitate : sed aliud reformat pactum in baptismo, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod gratia quae est nutrimentum corporis mystici, quoad vitam spiritualem, immediate a Deo datur cuilibet membro, et ideo quoad hoc non est simile. Sed est quaedam utilitas in gratiis exterioribus quae sunt ad bene esse, ut prophetia, scientia, et hujusmodi : et quoad illas est simile inter corpus mysticum et naturale : et talis gratia est ordo potestatis et jurisdictionis. Et ideo in talibus gratiis unum membrum mystici corporis recipit ab alio.
ARTICULUS II.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod est potestas et commissio potestatis. Debita potestas est in eo qui habet potestatem ex ordine, et auctoritatem sive jurisdictionem ex auctoritate, et idoneitatem ex vitae merito : et talis solus est digne et vere minister : ille autem qui habet ordinem et jurisdictionem et non vitam, vere quidem minister est, sed non idonee vel digne : et hoc modo procedunt rationes primo inductae. Sed propter necessitatem hujus sacramenti et modum culpae contra quam est, accipit illud sacramentum administrationem a quocumque : et necessitas est a generalitate periculi, sicut dictum est in objiciendo, sed modus culpae est originalis pro quo
An haereticus potest baptizare ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2 : « De illis vero qui ab haereticis baptizantur, etc. »
Videtur enim, quod haereticus non possit baptizare.
Dicit enim Psalmus : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos 2. Ergo extra domum non est repositio pullorum : constat autem, quod haereticus est extra domum : ergo non reponit pullos Ecclesiæ : ergo non baptizat.
Item, Numer. xix, 22 : Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet.
<--- Page Split --->
Et hæc auctoritas inducitur in Littera' : ergo videtur, quod non baptizat.
Item, Apocal. xxi, 2, Vidit Joannes Jerusalem terrestrem descendentem a cœlesti : ergo qui a cœlesti non descendit, non est de terrestri Jerusalem, id est, de Ecclesia militante : ergo videtur, quod cum Ecclesia malignantium hæreticorum non descendat secundum ordinem a cœlesti, quod nihil conferat in terrestri.
Item, Stomachus vel hepar ejectum extra corpus hominis, in nullo actu potest subservire membris remanentibus : sed hæreticus est sicut membrum ejectum extra corpus : ergo in nullo subservit corpori mystico : ergo non potest conferre characterem baptismalem.
Item, Dionysius loquens de charactere sacramentali, dicit quod datur accipienti ab hierarcha : hierarcha constitutus est in sacro ordine in Ecclesia, et talis non est hæreticus : ergo videtur, quod ipse sacramentalem characterem conferre non possit.
PRÆTEREA , Ad Ecclesiæ generationem exigitur Ecclesiæ uterus : non est autem idem uterus Ecclesiæ, et uterus conventiculorum hæreticorum : ergo videtur, quod qui in conventiculis hæreticorum sacramenta suscipiunt, non accipiunt characterem.
Sed contra. SED CONTRA hoc est
Quidquid dicitur in Littera, præter auctoritates Cypriani.
Item, Joanni dictum est, ut habitum est in præmissis, quod hic est qui baptizat 2 : ergo a quocumque dicatur forma verborum præscripta in debita materia, semper Deus baptizans est intrinsecus : ergo imprimitur character : quia constat, quod gratia non confertur in baptismo quem confert hæreticus qui scitur esse præcisus, si baptizatur adultus qui novit eum esse extra Ecclesiam.
Solutio , Dicendum , quodquicumquebaptizat intendens et servans formam Ecclesiæ, sive sit hæreticus, sive non, ipse confert characterem baptismalem, ad minus, sicut supra habitum est de induentibus Christum usque ad sacramenti susceptionem.
ADPRIMUMautem quod contra objicitur, dicendum quod nidus Ecclesiæ est forma sacramentorum : et non sunt hæreticorum nidi illi : et ideo cum in eis reponunt suos pullos, reponunt non extra Ecclesiam, sed in ea : etsi postea conculcantur a diabolo, hoc non est propter imperfectionem sacramentorum, sed potius propter perniciem fictionis.
Adaluddicendum, quod hoc intelligitur de tactu qui est similis tactui physico : ut si in tactu imitetur tactum secundum quantitatem tangentis, hoc est quod hæreticus tangat ad imitationem hæresis : sic enim verum est, quod ipso immundus erit qui tangitur : sed quando hæreticus tangit in forma sacramentorum Ecclesiæ, assimilatur tactus iste sicut leproso habenti manus involutas in panno candido mundissimo, et ideo immundare non potenti.
Adaluddicendum, quod licet ritus hæresis et conventio ab Ecclesia triumphanti non descendit, tamen usurpat hoc quod ab Ecclesia triumphante descendit, quando usurpat Ecclesiæ sacramenta.
Adaluddicendum, quod non est simile : quia hæreticus non in toto est extra Ecclesiam : quia usurpat actum membri interioris et ministerium, quando accipit formam sacramentorum Ecclesiæ : unde non in omnibus est simile de dependentia membrorum spiritualium ad invicem, et de dependentia membrorum corporalium ad invicem, ut dictum est in anteriori quaestione.
Adaluddicendum, quod Dionysius loquitur de ministro secundum ordinem
4 Vide supra, cap. A, sub fine : « Quæcumque tetigerit immundus, immunda erunt. »
<--- Page Split --->
potestatis, auctoritatem administrationis, et idoneitatem ad actum : et ille est qui completum habet ministerium ad salutem suam : et non intelligitur, quod aliter non possit imprimi character.
Ad aliud respondet Augustinus, quod Donatus non generat per hoc quod est extra, sed per hoc quod est intus, quando servat formam Ecclesiæ conferendo sacramenta : et ideo non sequitur, quod ipse sit intus, sed potius quod ipse sit extra, et generet per hoc quod est intus.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia secundum Augustinum semen benedictum suscipit ex semine viri sui Christi : et hoc quandoque per uterum proprium, ut Rachel, et Lia : et quandoque per uterum ancillæ, ut in ancillis Rachel et Liæ, quæ pepererunt super genua earum : per quas significantur hæretici utentes forma Ecclesiæ in conferendis sacramentis. Quandoque autem in utero proprio perit semen, sicut Esau reprobatus est : quandoque in utero ancillæ, sicut Ismael reprobatus est : per quos significantur falsi Christiani et hæretici in forma hæresis et non Ecclesiæ baptizantes.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
An character est in aliquo genere, et in quo in genere : et si genere qualitatis, in qua specie ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, A, § 2, circa medium : « Servato charactere Christi, etc. »
Gratia enim illius inducenda est hic quaestio de charactere baptismali. Et quia scientia de charactere facilior est, si de eo hic disputetur in genere, scilicet Confirmationis, et Ordinis, et ideo faciemus de charactere disputationem generalem.
Quæratur igitur de charactere tribus viis, scilicet in se, et ex parte effectus, et ex parte suscipientis : quoniam ex parte dantis idem est quærere de dante characterem, et de dante sacramentum, et hoc jam habitum est.
De charactere autem in se quærantur quinque, scilicet in quo genere sit ?
Secundo, Quid sit diffinitie ?
Tertio, Quæ et quot sacramenta imprimant characterem ?
Quarto, De numero et ordine characterum.
Et quinto, De comparatione sacramentorum Christi ad characterem bestiæ.
Ad PRIMUM proceditur sic : Fere ab omnibus dicitur, quod character spiritualilis sit qualitas.
Objiciatur ergo sic : Nihil est in genere quod non sit in aliqua ejus specierum, character est in genere qualitatis : ergo est in aliqua specierum : aut ergo est habitus et dispositio, aut naturalis potentia vel impotentia, aut passio vel passibilis qualitas, aut forma vel circa hoc aliquid constans figura : et omnes hæ species opinionem habuerunt circa materiam istam.
Videtur autem, quod non sit habitus et dispositio : quia
Dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, quod habitus est quo quis aliquid agit cum tempus sit : ergo omnis habitus est ad actum aliquem potentiae in qua est : character autem non est ad actum potentiae, sed ad distinctionem vel consignationem vel utrumque : ergo videtur, quod non sit habitus vel dispositio.
Item, Habitus animæ est naturalis, aut infusus, aut acquisitus. Naturalis, ut habitus visus in potentia visiva : infusus autem vel acquisitus dividi consuevit in scientiam et virtutem : character autem nec est scientia, nec virtus : cum igitur non sit habitus naturalis, non erit habitus, ut videtur.
Sed contra hoc videtur esse quod dised conti
<--- Page Split --->
cit Philosophus, quod tria sunt in anima, scilicet passiones, potentiae, et habitus : constat autem, quod character non est passio : ergo si est in anima, est habitus, ut videtur.
VIDETUR autem, quod etiam non sit naturalis potentia vel impotentia.
Naturalis enim potentia vel impotentia causatur a naturalibus causis : sicut quidam dicunt, quod naturalis potentia causatur a victoria formae super materiam, et naturalis impotentia ab imperfectione victoriae ejusdem : sicut durum naturalem potentiam habet ad non secari, et molle ejusdem impotentiam. Constat autem, quod a tali causa non causatur character : ergo non est naturalis potentia vel impotentia, licet hoc quidam dixerunt.
Item, Naturales potentiae consequuntur naturam : character autem non consequitur naturam : ergo non est in specie potentiae naturalis.
VIDETUR etiam non esse in passione vel passibili qualitate : quoniam haec secundum Philosophum aut est infusa in animam sensibilem sicut sunt objecta sensuum, aut illata in sensu vel sensibili anima, ut delectatio et tristitia : constat autem quod character circa animam intellectualem est : ergo non est passio vel passibilis qualitas, licet hoc etiam quidam dixerint.
ITEM, Videtur quod non sit forma vel circa hoc aliquid constans figura : quia illa secundum Philosophum non est in spiritualibus, sed in quantis ? Figura enim est superficies una vel pluribus lineis contenta sive terminata : nihil autem talium convenit spirituali naturae : ergo nec character in specie illa est, ut videtur, cum sit tantum in spirituali natura.
PROPTER HOC quidam dixerunt, quod etiam in spirituali natura est spiritualis quantitas, et secundum illam attenditur
character. Sed hoc ridiculum videtur multis rationibus, quarum una est :
Spiritualis quantitas virtutis attenditur penes intensionem virtutis ad actum : haec autem intensio non mutat genus : ergo quantitas virtutis non dicit aliquid in quo salvetur ratio figurae : quia illa non salvatur sine quantitate continua.
Item, Omnis figura attenditur penes ultimum ad hoc terminatum : virtus autem licet diffiniatur per ultimum potentiae, non tamen diffinitur per ultimi terminationem : ergo videtur, quod quantitas virtutis non potest habere rationem figurae, et sic non est character figuralis vel forma circa hoc aliquid constans.
Item, Si virtus terminetur in ultimo, non est ille terminus ambiens substantiam virtutis intra, sed potius ultimum in quod potest ex parte objecti in quod agit virtus, sicut virtus Herculis potest in triginta quos vincit : figura autem est terminus ambiens substantiam terminati claudendo intra se : ergo etsi virtus terminus potentiae dicatur, ille terminus æquivoce dictus est ad terminum figure : ergo character si est in quantitate virtutis, non tamen est de ratione figurae.
Item, Virtus est terminus potentiae terminatus ad ultimum : figura autem secundum rationem figurae est terminus terminans ultimum : ergo terminus in ratione figurae et in ratione virtutis dicetur æquivoce : et ita solutio illa nulla est quam quidam posuerunt, et quam fere omnes sunt secuti.
IDEO quidam alii accipientes verbum Philosophi quod dicit in prædicamentis, « Fortassis autem et alii apparebunt qualitatis modi, » dicunt quod character est qualitas extra quatuor species qualitatis : quia Aristoteles innuit, quod aliae sunt species qualitatis. Sed quod hoc nihil sit, facile probatur : licet enim omnis forma prædicet quale, non tamen omnis forma est in prædicamento qualitatis secundum rem, sed forma realiter ens in
<--- Page Split --->
prædicamento qualitatis non excedit quatuor species ipsius : ergo patet, quod nihil est quod isti dicunt : quia si realiter esset qualitas, oporteret quod esset in aliqua specie qualitatis.
Videtur autem esse in relatione : ad aliquid enim sunt, quorum hoc ipsum esse quod sunt, ad aliud sunt : sed characteris sicut et signaculi vel signi hoc ipsum esse quod est, ad aliud est : ergo est in prædicamento relationis, et non qualitatis, ut videtur.
versis : sed tamen probabilius videtur, quod habeat a materia qualitatem subjectam in qua fundetur, et hanc puto esse habitum quemdam luminis spiritualis, quod se habet ad modum habilitatis ad fidem et ad gratiam per lucem et calorem spirituales, ut lux habilitet ad fidem et calor ad mores.
Et secundum hanc responsionem oportet primo objectis respondere, dicendo, quod character fundatur in habitu sicut similitudo in qualitate : sed habitus duplex est, scilicet perfectus et distinctus, et imperfectus et indistinctus : primus est sicut habitus determinatus ad hanc materiam, et ille dividitur in scientiam et virtutem : et de illo verum est quod dicit Augustinus, quod habitus est quo quis aliquid agit cum tempus est. Imperfectus autem et confusus et indistinctus est præcedens illum, et habilitans ad illum. Et hujus simile possumus videre in oculo, in quo in pupilla et humido crystallino est quoddam perspicuum cum luce sibi connaturali et inseparabili, et tamen non sufficit per se ad videndum distincte nisi adveniat spiritus ex anima determinatus ad colores : ita etiam intellectui est connaturale lumen confusum ad quod examinat audita et accepta secundum Philosophum, et tamen illud non sufficit ad distincte intelligendum hoc vel illud.
SED QUIA HOC ab omnibus bene intelligentibus conceditur, quaeratur, Utrum esse relativi fundetur super aliquid aliud vel non ?
Videtur autem, quod fundetur in aliqua alia natura : quia
Dicit Augustinus, quod omne relativum est etiam aliquid aliud præter relativum, ut pater est substantia in qua est relatio. Si ergo character est relativum, videtur etiam esse aliquid aliud præter relationem in quo fundetur relatio.
Item, Character ut dicunt Magistri, consignat nos Trinitati increatae per quamdam assimilationem : similitudo autem est rerum differentium eadem qualitas : ergo videtur, quod fundetur in aliqua qualitate quæcumque sit illa.
Ita possumus dicere, quod est quodammodo lumen indistinctum inseparabiliter infusum baptizatis, in quo lucet assimilatio quadam ad Trinitatem increatam, licet non sit sufficiens sine fide : et hoc lumen est in quo fundatur character, et est in genere gratiae gratis date. Et hoc attenderunt, ut puto, qui characterem posuerunt in specie habitus et in genere qualitatis : unde illa quae objiciuntur contra alias qualitates, videntur esse concedenda.
SOLUTIO. Dicendum videtur sine præjudicio, quod character secundum esse quod importat, non dicit ens in prædicamento relationis, sicut paternitas. Est enim duplex relativum, scilicet ipsum quod ad aliud est et dicitur, ut pater : et accidens quod absolute et in abstractione significat, ut paternitas, et hoc dicit modum dispositionis quo relativum dicitur ad aliquid : ita character est etiam ad aliquid : et characterizatum.
Ad hoc autem quod ultimo quaeritur, oportet primo respondere, scilicet utrum fundetur supra potentias imaginis nudas ex ipsa susceptione baptismatis, vel habeat a materia qualitatem subjectam. Dicendum, quod utrumque dicitur a di-
Et quod quidam dixerunt de figura intellectuali, aut non intelligo, aut non est verum quod dixerunt.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita de hoc articulo.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
An diffinitiones characteris sint bene assignatae ?
Secundo quaeritur, Quid sit character diffinitivc ?
Dicunt autem quidam beatum Dionysium in Ecclesiastica hierarchia 1 ita diffinire : « Character est signum sanctum communionis fidei et sacrae ordinationis datum accedenti a hierarchia. » Licet autem ita dicant, tamen in nulla Dionysii translatione invenitur haec diffinitio, nec per verba, nec per sensum : et hoc scit bene quicumque litteram Dionysii inspicit. Ibi enim unde trahere voluerunt illa verba, dicit sic secundum veterem translationem, ostendens quid significet, quod ordinandus venit ad summum sacerdotem, id est, ad Episcopum, etc. : « Eum vero, scilicet ordinandum, sic accedentem, scilicet ad Episcopum suum hierarcham, divina beatitudo in suam participationem recipit, et proprio lumine tamquam quodam ipsi signo tradit, divinum perficiens et communicantem divinorum partes et sacrae ordinationis : quorum est symbolum sacrum a summo sacerdote donatum signaculum, et sacerdotum salutaris descriptio, in salvatis eum commemorans et memoriis sacris. »
Ut autem intelligantur verba quae obscura sunt, sic sunt exponenda : « Eum vero, scilicet ordinandum sic accedentem in acceptione ordinum ad hierarcham, suscipit ad partes potestatis divina beatitudo, id est, Deus, et hoc significatur in hoc quod partem suae potestatis dat hierarcha, id est, Episcopus, quando suscipit eum : et proprio lumine, id est,
de proprio lumine tradit ei : tamquam quodam ipsi signo tradit, id est, in quodam signo, quia in sacramento suscepto : diuinum perficiens, hoc est, quod scilicet lumen perficiens eum divinum, id est, ut sit divinus in potestate ad minus, id est, habet potestatis divinae partem : et communicantem divinorum partes, id est, perficit ipsum ut communicet partes, id est, in parte divinorum quoad potestatem sacrae ordinationis, id est, perficit eum ut sit communitas sacrae ordinationis, id est, in sacra ordinatione : quia Graeci non habent ablativum : quorum est symbolum, id est, quorum, scilicet divinae perfectionis et communionis divinorum partis, et communionis ordinationis symbolum, id est, sacrum a summo sacerdote donatum, id est, id quod datum est a summo sacerdote : quia sacramentum ab Episcopo datum, est signum quod detur ei divina potestas et gratia a Deo. Et subjungit, quid sit illud quod datum est ab Episcopo, hoc est scilicet signaculum, id est, quod signat eum pontifex, manus imponendo, et radendo, et hujusmodi : et sacerdotum salutaris descriptio, id est, quod describit eum sacerdotem faciendo per ordinem : commemorans eum, si bene usus fuerit potestate, in salvatis et memoriis sacris. »
Si autem haec (ut puto) est Dionysii intentio, patet quod illa diffinitio non est sua, et numquam alibi reperitur : et ideo non sumo eam ut a Sancto, sed sicut a Doctoribus approbatum.
Dant autem quidam et aliam, hanc scilicet, « Character est distinctio a characetere aeterno impressa animae rationalisecundum imaginem, consignans trinitatem creatam Trinitati creanti et recreanti, et distinguens a non consignatis secundum statum fidei.
Objiciura autem multipliciter de istis diffinitionibus Magistrorum :
<--- Page Split --->
CONTRA PRIMAM SIC :
Character est signum sanctum : omne autem signum est naturale, vel ad placittum : constat autem, quod character non est signum ad placitum : quia tunc non esset idem apud omnes, et variaretur ad voluntatem : ergo est naturale : omne autem signum naturale similitudinem habet aliquam cum signato, ut fumus cum igne habet convenientiam : ergo videtur, quod character aliquam habet convenientiam cum charactere increato.
Et quæritur, Quæ sit illa ? Videtur autem, quod nulla sit : quia homo habet convenientiam per characterem : ergo videtur, quod character sit dispositio inventa in utroque extremorum, scilicet in homine signato, et charactere increato cui consignatur : sicut si duo sunt similes in albedine, albedo est dispositio inventa in utroque : et hoc falsum est hic : quia Filius Dei non habet characterem, ut infra probabitur.
forma sit, cujus contrarium habitum est in præcedenti quæstione, et iterum postea habebitur, quando probabitur quod character non imprimitur nisi in anima rationali.
- Item, Secundum Magistrum Hugonem in libro de Sacramentis, signum accipitur in proprietatibus corporalis elementi : character autem neque est corporale elementum in sacramento, nec proprietas ejus : ergo character non est signum, ut videtur.
Item, Si est signum sacramentale : aut est vetus, aut novum. Constat autem, quod non est vetus : quia nihil loquitur lex vetus de charactere spirituali, licet loquatur de circumcisione ut carnali charactere data carnali populo, ut supra habitum est in tractatu de circumcisione 1 : ergo erit signum novæ legis.
SED CONTRA :
Non necessario efficit quod figurat, ut patet in fictis : ergo nec est signum veteris legis nec novæ : ergo nec est signum sacramentale.
Quæst. 2.
ITEM, Signorum aliud est principium prægnosticum futurorum : sicut signa quæ habent divinatores in astris et aliis, et medici in ægritudinibus. Aliud est rememorativum præteritorum, ut annulus fidei datus sponsæ a sponso, et monile continentiæ thori, et hujusmodi. Aliud est determinatum in præsenti, sicut substantia præsens significatur accidentibus quæ cadunt in sensum.
Quæratur ergo, Si character sit signum, cujusmodi signum sit ?
Non enim videtur esse signum nisi gratiae : et hanc non necessario significat, nec in præsenti, nec in futuro, nec in præterito, sicut in ficto qui moritur in fictione : ergo videtur, quod character non sit signum gratiae.
Item, Si est signum, non erit nisi signum sacramentale : signum autem sacramentale est invisibilis gratiae visibilis forma vel sensibilis ad minus : ergo videtur, quod character sensibilis quædam
ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit, 1 Quest. 3 « Communionis fidei. »
Videtur enim hoc non esse verum : quia fictus non credens recipit characterem baptismalem : et tamen non communicat fidem.
Præterea, Communio fidei potest esse quoad participationem articulorum, vel fidelium, vel habitus fidei : et videtur non posse esse pluribus modis. Constat autem, quod non necessario facit communicare fidelibus, ut patet in adultis ab haereticis scienter baptizatis, qui fidelibus non communicant.
Item, Non est communicatio quoad articulos : quia fictus discredens articulos, recipit characterem, dum se offert non contradicens ad id quod facit Ecclesia, licet hoc ipsum nihil credat esse vel valere.
Item, Videtur quod non communi-
<--- Page Split --->
cat habitum fidei : quia infidelis potest esse, ut jam dictum est : et tamen suscipit characterem : ergo videtur, quod non sit signum communicationis fidei.
dos, ut dicitur in Littera in hac distinctione : ergo non oportet accedere ad hierarcham, ut videtur.
Quest. 4. ITEM, Quare plus diffinitur per signum communicationis fidei, quam ulterius virtutis ?
Videtur enim, quod dispositio sit ad omnem virtutem et signum. Tria enim sunt in sacramento, scilicet signum tantum, at tinctio facta in aqua : et res et signum, quod est character : et res tantum, quod est gratia cum omnibus virtutibus. Si ergo est signum rei sacramenti, et res sacramenti est plenitudo virtutis et non fidei : tunc videtur character esse signum omnis virtutis, et non signum fidei : ergo male diffinitur per hoc quod sit signum fidei.
ULTERIUS quaeritur de secunda diffinitione : et primo de hoc quod dicit, « Character est distinctio. »
Si enim est distinctio, et signum distinctivum aliter distinguit baptizatum a non baptizato : aut ergo Ecclesiae militanti, aut triumphanti, aut Deo : sed non Ecclesiae militanti, quia illa non distinguit nec discernit per signa invisibilia, cum judicet secundum faciem, et non secundum ea quae sunt in corde : nec etiam distinguit quoad Ecclesiam triumphantem, quia illa non indiget, cum sufficientem distinctionem accipiat baptizatus a non baptizato in contemplatione Verbi : item quoad Deum non oportet, quia Deus non cognoscit per signa, sed per seipsum scit omnia.
Quest. 5. ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, « Et sacrae ordinationis. »
Hoc enim non videtur convenire nisi characteri ordinis : ergo per illud male diffinitur character in genere, secundum quod est in confirmatione et baptismo et ordine in communi.
PRÆTEREA, Character ordinis et confirmationis non videtur esse signum fidei : sed character confirmationis videtur esse signum fortitudinis ad pugnandum, et character ordinis videtur esse signum potestatis ad spirituales actus, ut est conficere Eucharistiam, ligare, et solvere : ergo iterum male diffinitur per signum fidei et sacræ ordinationis.
Quest. 6. ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, « Datum accedenti ab hierarcha. »
Videtur enim hoc esse falsum : si enim rusticus baptizat, characterem recipit baptizatus : ergo non oportet ut detur ab hierarcha, ut videtur.
Præterea, Si dicas, quod hierarcha dicit debitum ministerium : iterum falsum est : quia hierarcha est summus sacerdos sive Pontifex : et debitus minister baptismatis non est, sed etiam simplex sacer-
ULTERIUS quaeritur de hoc quod dicit, Quæst 8. « A charactere æterno impressa. »
Character enim est Filius, ut habetur, ad Hebr. 1, 3 : Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus. In alia littera, « Et character substantiæ ejus : » ergo videtur, quod Filius Dei imprimat characterem.
Item, Ad idem, Similitudo Patris est Filius : cum igitur character creatus sit assimilans, videtur quod congruenter imprimatur a Filio.
Item, Sacramentum baptismi est sacramentum regenerationis, quo efficiuntur filii gratiae : sed filiatio gratiae habet similitudinem aliquam cum generatione æterna : ergo videtur, quod character regenerationis a Filio ut æterno charactere imprimatur.
SED CONTRA :
Per invocationem Trinitatis in clemento imprimitur character : ergo impressio non magis pertinet ad Patrem quam ad Filium, nec e converso, sed ad totam Trinitatem.
PRÆTEREA, Si propter sacramentum
<--- Page Split --->
regenerationis Filio debetur impressio characteris in Baptismo : ergo etiam propter sacramentum spiritualis potestatis Patri debetur impressio characteris in Ordine, quod falsum est, quia per rationem congruentiae omnis impressio characteris erit appropriata uni personae.
- Item, Plus debetur Patri quam Filio, quia Patris est generare: ergo etiam characterem spiritualis regenerationis imprimere: ergo non imprimitur a charactere aeterno, ut videtur.
ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit Quæst. 1 secund a diffinitio, « Consignans trinit atem creatam Trinitati creanti et recreanti. »
Non enim consignat nisi faciat imitari: non autem imitamur nisi per gratiam gratum facientem : ergo videtur, quod character sit gratia gratum faciens.
Item, Uno habitu non sunt consignabilia plura, nisi sint unius rationis : sed potentiae imaginis non sunt unius rationis : ergo non sunt consignabiles uno habitu.
Quæst 9. ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit, « Impressa animæ rationali secundum imaginem. »
Nihil enim numero unum imprimitur diversis subjectis numero : sed character est unum aliquid numero : ergo non potest imprimi tribus potentiis imaginis, nisi multiplicetur secundum numerum.
Item, Sicut se habet signum præcedens in sacramento, et res sequens: ita se debet habere medium quod est signum et res simul: sed signum perfectæ ablutionis totius animæ, et res sequens perfecte curat et perficit totam animam secundum omnes potentias: ergo etiam medium quod est signum, debet imprimi secundum omnes potentias, et non secundum potentias imaginis tantum: medium autem est character: ergo secundum omnes potentias debet imprimi character in anima.
Item, Ejusdem est dispositio et habitus: sed habitus est res sacramenti sequens: cum igitur ille habitus sit in tota anima, videtur etiam quod dispositio quæ est character, secundum totam animam debeat inesse.
Præterea, Videtur si character imprimitur in imagine (ut dicit secunda diffinitio) quod non sit lux tantum: quia voluntas quæ est præcipua pars imaginis, non perficitur luce, sed potius amore: ergo videtur, quod character in se supponat diversos habitus et diversarum rationum.
Item, Ex parte Trinitatis increatæ non est appropriatum unum: ergo videtur, quod si character est lumen quoddam, quod non consignat Trinitati increatæ, sed tantum uni personæ in Trinitate.
ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit, « Distinguens a non consignatis secundum statum fidei. »
Videtur enim, quod characteris subtilius sit distinguere quam signare : quia
Character, ut dicit sæpe Damascenus, idem est quod distinctivum : ergo character est distinctio : ergo videtur, quod in diffinitione prius debuit poni ultima particula quam penultima.
PRÆTEREA, Quare dicit, « Secundum statum fidei, » potius quam secundum fidem? prior enim est distinctio secundum fidem, quam secundum fidei statum.
SOLUTIO. Sine præjudicio videtur mihi Soluti. secunda diffinitio melior quam prima : neutra tamen habet robur auctoritatis, nisi quantum facit usus Magistrorum : quia de charactere in sensu quo Magistri disputant, de eo parum invenitur in di- ctis Sanctorum.
Sustinendo igitur primam diffinitio- De prim ad de diffiniti nem, dicendum est ad primum, quod character est signum naturale gratiae quae est effectus sacramenti.
Ad objectum autem contra, dicendum
<--- Page Split --->
quod duplex est similitudo, scilicet duorum in tertio, et sic oportet quod una qualitas in qua fundatur similitudo, sit in utroque : quandoque autem similitudo est inter aliqua, ita quod unum dicit rationem similitudinis alterius ad alterum, sicut imago quae dicit rationem similitudinis hujus statuae ad Herculem : et tunc non oportet, quod idem sit in utroque similium, sed quod unum sit exemplar, et aliud imitetur ipsum : et sic est similis character : quia dicit assimilationis rationem animae ad Deum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod est signum demonstrativum et causativum gratiae in praesenti quantum est de se, et quod non demonstrat, hoc est per accidens, scilicet quia invenit obicem in subjecto resistentem.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod licet character non sit visibilis vel sensibilis in se, est tamen visibilis in relatione ad tinctionem in qua imprimitur, sicut supra in quaestione de sacramentis dictum est.
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod character non fundatur in elemento corporali, sicut in subjecto, sed sicut in causa inducente ipsum : et hoc sufficit ad hoc ut sit signum sacramentale novae legis.
Ad object. Ad hoc autem quod contra objicitur, solutum est.
Idquæst.3. Ad id autem quod ulterius quæritur, dicendum quod est signum communionis fidei secundum fidei statum, ut dicit secunda diffinitio : et bene potest esse, quod aliquis non participet habitum secundum communionem fidelium, vel articulorum fidei, et tamen secundum statum, quia ille participatur etiam secundum fidei sacramentum.
Unde patet solutio ad totum.
quæst.4. Ad aliud dicendum, quod aliae virtutes non distinguunt quae sunt in affectu, sed fides sola quae est in intellectu : et ideo distinctio accipitur solum secundum statum fidei, licet sit dispositio ad omnes
virtutes. Vel dicatur et melius, quod status fidei distinguit characterem sacramentorum : quia fides est fundamentum spiritualis ædificii, et penes primam distinctionem ipsius primo accipitur distinctio totius vitæ.
Ad illud quod ulterius quæritur, dicendum quod illa diffinitio quoad illud membrum tangit characterem excellentie, qui est in Ordine : et quia character excellentiae est, ideo aliquid speciale habet in diffinitione.
Ad aliud dicendum, quod character Confirmationis non est fortitudinis nisi in relatione ad fidem : quia scilicet sine rubore prædicat fidem, etiam sine timore confitetur eam coram regibus et principibus. Ita etiam character Ordinis non est spiritualis potestatis, nisi propter fidem propagandam, et multiplicandam, et confitendam : et ideo semper respicit statum fidei.
Qualiter autem differenter respiciat, infra dicetur in quaestione de numero characterum et Ordine.
Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd quæst. 6. dum quod in illa diffinitione debitus minister ex potestate et auctoritate et idoneitate determinatur. Quod autem aliter datur, hoc contingit ideo, quia est sacramentum necessitatis, sicut in principio hujus distinctionis dictum est.
Ad id quod ulterius quæritur, dicenAd quæst. 7. dum quod secunda diffinitio melior est De secunda diffin. quam prima : quia tangit proprium actum qui est consignare, et secundarium qui est distinguere, et causam efficientem quae est character increatus, et materialem quae est ex parte subjecti proprii, quia imprimitur secundum mentem in anima rationali : et causam finalem, quia propter statum fidei.
Dicatur ergo ad primum, quod distinguit in se, et non oportet quod alii distinguantur, licet in ipsa anima indelebilem notam decoris relinquit, quae in bea-
<--- Page Split --->
tis est ratio gloriandi in aliqua assimilatione sui ad Trinitatem, et in damnatis convictio et testimonium justae condemnationis : et ideo non est otiosus.
Adquæst.8. Ad id quod ulterius quæritur, dicendum quod bene conceditur hoc quod primo probatur; quia licet communi opere personarum imprimatur character a tribus personis, tamen per congruentiam et appropriationem debetur Filio, cujus plures causæ tactæ sunt in opponendo. Una etiam est, quia character (ut supra dictum est) est lux quædam per attributionem sapientiæ genitæ quæ est Filius.
Adobject.1. Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod invocatio operatur ibi communiter in personis : sed tamen appropriatum opus est Filii, et hoc fere in omnibus operibus sæpe est divinis.
Adobject.2. Ad aliud dicendum, quod licet in confirmatione et ordine sint fortitudo et potestas, tamen referuntur ad statum fidei : et fides dicit quid cognitionis, et ideo Filio appropriatur.
Adobject.3. Ad aliud dicendum, quod licet Patris sit generare, proprie tamen regenerare magis per congruentiam est Filii : quia regeneratio non fit sine missione et redemptione : et horum utrumque convenit Filio, et neutrum Patri : et ideo illa ratio ex falsis procedit.
Ad quest.9. Ad id quod ulterius quæritur de hoc quod dicit, « Impressa animæ rationali secundum imaginem, » dicendum quod per hoc tangitur immediatum subjectum characteris : imago autem licet sit in tribus potentiis, tamen principaliter est in potentia cognoscendi. Unde Augustinus dicit, quod « homo habet imaginem in potentia cognoscendi, et similitudinem in potentia diligendi. » Unde imago principaliter est secundum memoriam et intellectum : et hæc duo sequitur voluntas. Similiter perfectio cognitionis est in actu secundum intellectum, et non secundum memoriam, et ideo character, meo judi-
cio, est impressus secundum intellectum, scilicet secundum quod intellectus est formatus ex memoria et eliciens voluntatem, et ita ut in subjecto est in intellectu, tamen ordinem habet ad memoriam et voluntatem.
Ad aliud dicendum, quod character est dispositio ad gratiam in qua sunt omnes virtutes : sed tamen in genere magis convenit cum fide : et hoc non est inconveniens : quia sicut sæpe in corporalibus est dispositionibus, ita et in spiritualibus : sicut calor est dispositio ad totum ignem quoad omnes proprietates ignis, et tamen in genere non convenit nisi cum ardore : et similiter est in spiritualibus : sicut enim dictum est supra, licet character essentialiter sit lux quædam, tamen habet etiam calorem.
Ad aliud dicendum, quod hæc propositio, « Ejusdem est dispositio et habitus, » potest intelligi tribus modis : et duobus modis vera est, tertio modo falsa est. Potest enim sic intelligi, cujus est dispositio, id est, cujus essentiae est dispositio est habitus, id est, habitus qui fit ex illa dispositione, est ejusdem essentiae : et tunc est vera de dispositione ex qua generatur habitus, ut scientia facile mobilis et difficile mobilis, postquam confortatur, sunt ejusdem essentiae, et differunt in accidente. Alio modo potest intelligi, id est, cujus subjecti est dispositio, ejusdem est habitus : et tunc iterum vera est : quia in eodem subjecto inducitur habitus. Tertio modo potest intelligi, cujus, id est, partis subjecti est dispositio, illius est habitus : et tunc non semper vera est : quia dispositio frequenter est in parte una, et habitus non totus inducitur in parte illa : et hoc ideo contingit, quia illa dispositio non ex æquo respicit habitum quoad omnes partes sui, sicut character respicit fidem secundum convenientiam in genere, et non alias virtutes nisi per consequens : quia una non datur sine alia, quando cum gratia infunditur.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
<--- Page Split --->
quest. Ad id quod ulterius quaeritur, dicen- Id 1. dum quod est consignatio in nota inde- lebili, quae est imperfecta et gratiae gra- tis date : et hanc facit character : sed consignatio in actu imitationis, verum est quod ponit objectio : quia illam non facit nisi virtus formata.
Ad aliud dicendum, quod licet poten- tiae imaginis non sint ejusdem rationis, tamen extremae ordinantur ad mediam, et e converso : et ideo in illo possunt consignari.
Ad aliud dicendum, quod ex æquo per characterem non consignatur homo Trinitati quoad ea quæ distincte sunt per- sonarum proprie : sed character licet essentialiter sit lux consignans Filio, tamen virtute in se habet duo, scilicet potestatem in fide vel pugna vel gradu, et bonitatem in hoc quod est dispositio ad gratiam : et per hæc duo respicit personam Patris et Filii et Spiritus san- cti.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicen- dum quod character principaliter consi- gnat, et per consequens distinguit : et cum nominatur character, accipit no- men ab actu notiori non principaliori, sicut saepe nomina imponuntur, ab co quod notius est apud nos.
Ad aliud dicendum, quod character non distinguit fidem, nec aliquid in fide, sed dicit distinctionem status fidei se- cundum quod fides est incipientium vel proficientium vel perfectorum imple- tionem, et ideo potius dicitur secundum statum fidei quam secundum fidem sim- pliciter.
ARTICULUS V.
Quæ et quot sunt sacramenta imprimentia characterem ?
Tertio quaeritur, Quæ et quot sacramenta quæ imprimunt characterem ?
Videtur autem, quod omnia, quia
Sicut aliqua nota baptizatus distinguitur a non baptizato : ita aliquo communicans a non communicante, et conjugatus a non conjugato, etc. : ergo videtur, quod character imprimatur in quolibet.
Item, Si baptismus propter dignitatem imprimit characterem, cum dignissimum sacramentum sit, ut dicit Ambrosius, sacramentum Eucharistiae, ipsum debet imprimere characterem, ut videtur.
Item, Si Christi invocatio in quibusdam sacramentis imprimit characterem in invocatione Trinitatis, eo quod prius habitum sit quod character creatus imprimitur a charactere increato, videtur quod ubi sumitur totus Christus, quod ibi maxime imprimat characterem : in Eucharistia autem sumitur totus Christus : ergo maxime ibi imprimit characterem.
Item, Sacramenta in quibus imprimitur character, habent suas unctiones, scilicet baptismus, confirmatio, et ordo : ergo cum sit quartum quod similiter consistit principaliter in unctione, sicut unctio extrema, debet etiam illud imprimere characterem.
Item, Character respicit statum fidei : status autem fidei diversificatur secundum legem naturae et Moysi et gratiae, sicut significatur in his qui praebiant et sequebantur Dominum, clamantes : Hosanna in excelsis 4. Ergo videtur,
<--- Page Split --->
quod et aliquid in legibus illis imprimebat. Fuit autem circumcisio in legibus illis testimonium magnae fidei Abrahæ, ut dicitur in Glossa, ad Roman. v, 14. Ergo videtur, quod circumcisio imprimebat characterem.
Si forte dicatur, sicut supra 1 in tractau de Circumcisione solutum est, quod circumcisio habuit characterem corporalem, non spiritualem. CONTRA hoc est quod dicit Origenes quod circumcisio non tantum corporalis, sed et spiritualis erat, et spiritualiter intelligebatur a Judæis.
Praeterea, Videtur quod omne sacramentum imprimat characterem : quia quod potest quod majus est, potest et id quod minus est : gratia autem majus est quam character : cum ergo omne sacramentum det gratiam : etiam videtur per locum a minori, quod etiam imprimat characterem.
Item, Sacramentum est sufficiens ad agendum, cum possit quod plus est, ut jam probatum est : et anima est receptibilis sive sit ficta, sive non : quia fictus bene recipit characterem : ergo omne sacramentum imprimit charactererem, ut videtur.
tur, quod in baptismo hæc operatio sequitur materiam, videtur falsum : quia eadem materia est in baptismo Christi et in baptismo Joannis, et tamen in baptismo Joannis non imprimebatur character.
Si autem dicatur, quod hæc operatio sit invocatio Trinitatis, videtur sequi duplex inconveniens, scilicet quod si invocatio Trinitatis fiat in aliis sacramentis, quod etiam in eis imprimitur character. Aliud est, quod illi qui baptizabantur in primitiva Ecclesia in nomine Christi, non habebant characterem.
Et si etiam tu dicas, quod in Christi nomine intelligitur Trinitas. CONTRA : Idem est baptizare in nomine Christi, et in nomine venturi, quia venturus erat Christus : si ergo ad invocationem Christi imprimebatur character : ergo etiam imprimebatur character ad invocationem nominis venturi : quod falsum est : quia sic in Joannis Baptismo character fuisset impressus.
Si forte tu dicas, quod in baptismo Joannis Baptistæ character imprimebatur. CONTRA hoc est, quod illi baptizabantur iterato ab Apostolis : ergo non habebant characterem : quia aliter fuisset facta injuria characteri sacramenti.
Quaest.
ULTERIUS QUÆRITUR JUXTA HOC, QUÆ SIT causa, quod in baptismo aquÆ et confirmatione et ordine dicitur imprimi character ?
Aut enim causa hujus est materia specialis, aut invocatio Trinitatis, aut gratia, aut Passio Christi operantis in istis sacramentis, aut intentio dantium sacramenta, aut fides Ecclesiae : non enim plura invenimus operari in sacramentis.
- Si dicatur, quod materia specialis est causa, non videtur : quia materia diversificatur in tribus sacramentis, nec habetur in ordine materia aliqua quae sit de necessitate sacramenti, nisi tantum ordinatus : ergo videtur, quod ista operatio non sit ex materia. Si autem dici-
Praeterea, Si unum characterem accepisset a Joanne, et alium ab Apostolis, et ad idem, id est, ad initium status fidei : alter superflueret, quod est inconveniens : ergo invocatio Trinitatis non imprimit characterem.
Si autem tu dicas, quod hoc facit Passio Christi operans in sacramento. Videtur, quod tunc magis baptismus sanguinis imprimit characterem : quia in illo major est expressio Passionis : et ille est melior, eo quod secundis sordibus non inquinatur : et de hoc habitum est supra.
Praeterea, Passio Christi in omnibus sacramentis operatur : ergo in omnibus imprimit characterem, quod non dicitur ab aliquo Doctorum.
<--- Page Split --->
Siautemdicas , quodhocfacitintentio : videturfalsumesse : quiaintentiouthichabeturinlittera , exigituradomnesa - cramentum : ergoinquolibetimprimeretcharacterem . SiautemfidesEcclesiæoperatur . Contra : FidesEcclesiænonsufficitnisiinbaptismo , ettantumpar - vulis , nonadultis : ergonullusrecipietcharacteremnisiinbaptismo , ettantumparvuli , nonadulti , quodfalsumest : ergovidetur , quodsupernihilfundaturilladisputatiodeimpressionecharacteris .
ULTERIUSquæriturjuxtahoc , Anvir - tutesimprimantcharacterem ?
V idetur , quodsic : q u i a
Imprimunt quasdam notas consignantes nos Deo : et hæc est ratio characteris : ergo imprimunt characterem.
Item, Magis distinctiva est virtus quam sacramentum, quia sacramentum non distinguit bonum a malo : ergo videtur, quod cum distinguere sit primus actus characteris, vel consignare, ut habitum est, quod virtus magis imprimat characterem quam sacramentum.
Boluio.
Solutio . Dicendum , quodtantumtriasacramentaquæstatumfideirespiciunt , imprimuntcharacterem , secundumtri - plicemdistinctionemquamfaciuntinterfidelesquisuntdefamilialegisccelestis , utinfrapatebit , cumdenumerochara - cterumdisputabitur .
DICENDUMergoadprimum , quodaliudestdiscernirecipientemaliquodsacra - mentumanonrecipienteillud , etaliudhaberenotamindelebilemadhoc : notamautemindelebilemnonimprimitnisitri - plexsacramentum .
Etsituobjicias , quodconjugatumimpossibileestnonfuisseconjugatum , etitanotaestindelebilis . Dicendum , quodillaratiosophisticaest : quiailludnonestpernotamindelebilemvelperpetuaminsubjecto : sedpotiusestdictumdepræteritoverum , etideonecessarium , e t
ideo quamvis res mutetur, dictum tamen non mutatur : sed tria sacramenta in re perpetuam notam relinquant : et ideo illa est character : alia autem sacramenta nihil perpetuum in re relinquunt.
AdALIUDdicendum , quodnonestdedignitatesacramenti , quodimprimatcha - racterem , sedpotiusexinvocationeTri - nitatisadstatumdistinctionisfidei , sivestatumdistinctuminfide , utinfradice - t u r : etideoillaobjectionihilfacit .
AdALIUDdicendum , quodlicetchara - cterincreatusimprimatcreatum , nontameninquocumquesacramento , sedineoinquoestinvocatioTrinitatissecun - dumstatumfidei . Eucharistiaautemnonrespicitstatumfidei , sedpotiuscharita - t e m , undeetiamsacramentumcharitatisvocatur .
ADALIUDdicendum , quodinlegena - turæetMoysinonfuitstatusfideiexpli - c i t æ , sicutinnova : omniaautemsacra - mentaimprimentiacharacterem , impri - muntipsumsecundumstatumfideiex - plicitæ , nonimplicitæ . Etratioquarecir - cumcisiononimprimebatcharacterem , supraexpeditaestinquæstionedeCir - cumcisione 1 : nonenimeratnisifiguracharacterisbaptismalis , sicutspiritualeintelligiturincorporalisigno .
AninautemquodobjiciturdedictoOrigenis , dicendumquodipseintelligit , quodvirtutemcircumcisionisintellige - bantquidamessespiritualem , nonquodcharacteremimprimeretspiritualem , s i c - utAbraham , etalii , quiinlegeintelli - gebantsacramentaChristifutura .
AdALIUDdicendum , quodistapropo - sitio , quodpotestmajuspotestminus , nonestveranisidehisinquibusunapotestasestordinataadmajusetminus : etideononestibilocusaminori : quiapossetsacramentumetiamminus , siadhocessetordinatum . Aliisolvuntaliter , dicentesquodlicetcharacteraliquidmi - nussitquamgratiainvaloreadsalutem , tamenquoadhocestmajus , quiaestin -
<--- Page Split --->
delebilis, cum gratia sit delebilis: sed prima solutio valet magis.
Ad 7. Ad ALIUD dicendum, quod non quodlibet sacramentum est sufficiens ad operandum characterem, cum ad hoc non sit ordinatum, ut jam dictum est.
Ad quest. 1. Ad 1. Ad n quod ulterius quaeritur, dicendum quod causa impressionis characteris non est ex materia, sed ex invocatione Trinitatis, non simpliciter, sed in sacramento quod ponit personam in statu fidei speciali : sicut est fides genita, defensa, et propaganda in alios, vel nutrienda in aliis.
Ad 2. Ad n autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod in aliis sacramentis licet esset invocatio Trinitatis, non tamen ponunt illa in speciali statu fidei : et ideo invocatio Trinitatis etiamsi esset in eis ut forma sacramenti, quod tamen non est verum, non adhuc operaretur characterem.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod in nomine Christi, sicut supra patuit in explanatione Ambrosii, intelligitur Trinitas, et iterum hoc fuit ex dispensatione ad tempus, ut dictum est supra. Unde tum propter jussum Dei, tum propter hoc quod in nomine illo salvabatur invocatio Trinitatis quae in eo intelligitur implicite : in illo, et non in Joannis baptismo, in primitiva Ecclesia imprimebatur character.
Ad hoc autem quod objicitur de nomine venturi, dicendum quod licet idem fuerit in re baptizare in nomine Christi, et in nomine venturi : non tamen idem erat in modo significandi : quia venturus non habebat eundem modum significandi, sicut habet hoc nomen, Christus : et ideo in argumento de Joannis baptismo incidit locus sophisticus accidentis.
præterito, jam supra patuit, qualiter est solvendum.
Ad ALIUD dicendum, quod licet distinguant inter fideles, tamen hæc distinctio non est secundum ordinem ad mores : distinctio autem characteris est secundum statum fidei specialem.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VI.
An in tribus sacramentis imprimentibus characterem, character impressus sit unus, et si quis eorum est plures?
Quarto, Quæritur de numero et ordine characterum.
Jam enim ostensus est numerus per hoc quod non nisi tria sacramenta imprimant characterem. Videtur autem idem esse characterer in omnibus sacramentis : quia eadem est fides genita, roborata, et potens propagari ad alterum : ergo et idem character fidei, ut videtur : sed primus est baptismalis, secundus confirmationis, tertius ordinis : ergo videtur, quod unus sit character in tribus secundum substantiam.
PRÆTEREAquæriturdeOrdine . Baptis - malisenimestprimus : quiasinonha - betquisbaptismalem , etrecipitordinem , nonreputaturordinatus , sediteratoordi - naturpostbaptismum : ergovidetur , quodcumcharacterconfirmationissitmedius , quodetiamnecessariodebetha - beriantecharacteremordinis : etexhocsequitur , quodnonconfirmatusnonpos - sitordinari : ethocnontenetEcclesia .
Ad quest. 2. Ad n quod ulterius quaeritur, an virAd 1. tutes imprimant characterem? Dicendum, quod non : quia virtus quidquid operatur in subjecto est delebile et non perpetuum : sed de ratione characteris est quod sit perpetuus. Et si objicitur de dicto in
SOLUTIO . Multimultipliciteraccipiuntnumerumcharacterum : sedprobabilioracceptiovideturpenesnumerumdistin - ctionisinstatufidei : sicutinfamiliaDavidlegimustresfuissedistinctiones , quarumprimafuitgeneralis , scilicetpo -
<--- Page Split --->
puli Dei a non populo : quia David erat rex super populum Dei, sicut dicitur in Psalmo LXXVII, 70 et 71 : Sustulit eum de gregibus ovium : de post fœtantes accepit eum : pascere Jacob, servum suum, et Israel, hæreditatem suam. Alia autem distinctio fuit fortium David, de qua loquitur, II Reg. XXII, 8 et seq., qui defendebant cultum et populum, viriliter pugnando : in quibus notatur distinctio characteris confirmationis. Ibidem etiam legitur, quod quidam distincti erant in Prælatos, et sacerdotes, et scribas, et hujusmodi : et in illis significatur character excellentiae in ordine. Est igitur status fidei duplex, scilicet primus, quando datur fides ut distinguantur fideles in sortem populi Dei : et hoc per characterem baptismalem. Secundus, quando in tyrones confirmantur, ut fides in eis stet et defendantur : et hoc est character confirmationis. Tertius autem ut propagentur : et hoc est ordinis : et non sunt plures status : et ideo non sunt plures characteres. Aliter potest dici, quod Christus imprimens characterem sapientia est docens fidem, pugnans fortiter pro fide, et sacerdos ostendens sacrificium fidei : et penes hæc tria imprimit sanctæ fidei characterem. In quantum est sapientia docens divinam veritatem, quæ est in articulis fidei, imprimit characterem baptismi : in quantum autem pugnavit ut staret fides in nobis, imprimit characterem confirmationis : in quantum autem ut sacerdos obtulit sacrificium fidei, impressit characterem ordinis. Sed prima acceptio melior est.
DICENDUM ergo ad id quod primo objicitur contra, quod characteres differunt in essentia : sed fides non differt nisi per accidens : et hoc est ideo, quia character non est idem quod fides : sed distinctio accepta est penes statum fidei : status autem fidei est diversus : et ideo character est diversus : argumentum autem procedit ac si characteris diversitas penes fidei diversitatem accipiatur.
Ad aliud dicendum, quod duplex est Ad quest. ordo, scilicet necessitatis, et congruentiae : character autem baptismalis ad alia sacramenta habet ordinem necessitatis et fundamenti : sed character Confirmationis non habet ordinem necessarium ad characterem Ordinis, sed congruentiae tantum.
Et si objicitur de matrimonio quod est etiam in non baptizatis : dicendum quod hoc non est tantum sacramentum Ecclesiae, sed etiam officium naturae : tamen secundum quod est sacramentum, non habet perfectam indissolubilitatem nisi secundum quod fundatur in baptismo et fide. Aliter enim aliquo casu cogente solvi potest : ut si alter conjugum nolit cohabitare nisi in contumeliam Creatoris, ut infra dicetur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VII.
Quomodo se habet character sacramentorum Christi ad characterem bestiae?
Quinto, Quæritur de comparatione characteris sacramentorum Christi ad characterem bestiae, de quo charactere legitur, Apocal. xm, 17 : Ne quis posset emere aut vendere, nisi qui habet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus.
Quæritur autem, Utrum isti characteres fundentur in eodem.
Videtur autem, quod sic : quia contraquaest. 1. ria nata sunt fieri circa idem : character autem Christi et bestiae sunt contrarii : ergo nati sunt fieri circa idem.
Sed contra :
Contraria non sunt simul actu in eodem : ponamus autem aliquem baptizatum peccare mortaliter, constat quod ipse per peccatum non amittit characte-
<--- Page Split --->
rem Christi : ergo tunc simul habentur actu in eodem character Christi et bestiæ sive diaboli, quod impossibile est si sunt contrarii, ut videtur.
Quesst. 2.
ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Quæ sit causa perpetuitatis characteris Christi, et non bestiæ.
Videtur, quod non est causa efficiens : quia
Deus qui imprimit characterem, infundit etiam virtutem : et tamen virtus non est perpetua.
Item, Non videtur, quod causa perpetuitatis sit non iteratio sacramenti : quia potius e contrario est, scilicet quod perpetuitas characteris est causa quare non iteratur sacramentum : ergo videtur, quod nulla sit causa nisi subjectum. Sed tunc character bestiæ erit perpetuus, sicut character Christi, cum in eodem sint sicut in subjecto.
soluto.
SOLUTIO. Dicendum, quod character bestiæ peccatum est mortale : et non est character secundum plenam rationem characteris, nisi quod efficitur indelebile : et tunc nec adhuc habet plenam rationem characteris, quia non configurat creaturam Trinitati, sed potius facit eam dissimilem : unde æquivoce dicitur character.
Ad quæst. 1. Ad PRIMUM autem dicendum, quod character Christi et bestiæ non sunt directe contraria, nec omnino sunt secundum idem : sed peccatum est secundum liberum arbitrium, et character secundum intellectum qui est pars imaginis : et quia non sunt contrarii, possunt simul esse.
Ad quæst. 2. Ad m quod ulterius quaeritur, Quæ sit causa perpetuitatis ? Dicendum quod causa indelebilitatis est virtus invocationis in sacramento fidei secundum subjectum perpetuum : ad hoc enim consequitur quod ipsum sacramentum aliquid
perpetuum operetur, quod aut sit dispositio ad melius bonum perpetuum, aut testimonium justæ condemnationis si virtus sacramenti abjiciatur. Alia autem sacramenta quæ dant gratiam sine charactere, non habent talem invocationem, nec relationem ad fidei statum : et ideo delebilis est totus effectus eorum : et ideo iterantur.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS VIII.
Quis est effectus characteris ?
Deinde quaeritur de effectu characterris.
Videtur autem ex præhabitis, quod
Gratia sit effectus : quia signum in sacramento novæ legis est causa : sed character est signum gratia, ut habitum est : ergo est etiam gratia e causa.
Item, Character est medium inter primum quod est signum tantum, et ultimum quod est res tantum : cum igitur ultimum sit in ratione effectus tantum, et primum in ratione signi tantum : medium erit in ratione effectus et causæ : ergo medium quod est character, est causa ultimi quod est res tantum, scilicet gratia.
Sed contra hoc objicitur per diffinisionem causa : quia causa est (ut dicit Boetius) cujus esse sequitur aliquid ex necessitate : sed esse characteris non ex necessitate sequitur gratia, ut patet in ficto : ergo videtur, quod non sit causa gratia.
Sed quia de hoc jam infinita dicta sunt et hic et supra ubi agebatur de fictione 1, dicendum quod character est causa gratia hoc modo quo signum sa-
<--- Page Split --->
crementalc est causa, scilicet disponens in subjecto, ut supra in diffinitione sacramenti habitum est.
Ad 2. Ad ultimum autem dicendum, quod est causa quantum est de se : et sic sequitur gratia : sed impeditur per accidens ex parte fictionis.
ARTICULUS IX.
Quæ gratia est sanctificatio in utero, et quando datur, et quantum valet? et, An talis esset baptizandus si nunc nasceretur ?
Deinde quaerendum est de charactere ex parte suscipientis : et de hoc infra determinabitur in hac eadem distinctione, et ideo usque illuc differatur.
Et quaeratur de hoc quod dicit, ibi, B, § 2 : « Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest, etc. »
Non enim est disputatio de sanctificatis in utero, scilicet de Joanne et Jeremi a, de quo etiam disputata sunt plura in primo libro Sententiarum 1.
Quæratur ergo, quæ gratia sit sanctificatio in utero, et quando datur, et quantum valet ? Et hæc quæstio pertinet ad Jeremiam et Joannem : quia de Beata Virgine supra habitum est : et, Utrum baptizari deberet parvulus, si modo aliquis in utero sanctificatus nasceretur ?
Videtur autem, quod gratia sanctificationis in utero non sit gratia baptismalis : quia
Illa non potest dari, ut dicit Isidorus in Littera, non nato secundum Adam : in utero autem existens non est natus secundum Adam : ergo ipse gratiam sacramentalem suscipere non potest.
Item, Totum tempus conceptus deputatum est maledictioni primæ in Psalmo L, 7, ubi dicitur : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Ergo videtur, quod tempus conceptus repugnet sanctificationi : ergo videtur, quod nullus potest in utero sanctificari.
Item, Quidquid trahitur a massa corruptionis, est infectum corruptione prima, si per causam seminalem fuit in illa, ut dicit Augustinus : ergo in tempore conceptionis videtur, quod non sit sanctificatum, ubi infectionis est totum tempus : tempus autem conceptionis est tempus tractus carnis pueri a carne parentum : contrahit autem continue aut substantiam aut nutrimentum de carne parentum infecta : ergo videtur, quod iterum non possit sanctificari : ergo nullus potest sanctificari in utero.
SED CONTRA HOC SUNT MULTE GLOSSE. Sed contra.
Super illud Lucee, I, 44 : Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis, dicit Glossa : « In ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, spiritus intrat cor audientis : et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. » Ergo videtur, quod sanctificatus fuit puer : quia aliter non fuisset accensus amore charitatis.
Item, Ibidem alia Glossa super illud : Exsultavit in gaudio infans in utero meo 2, dicit sic : « Prior Joannes exsultavit, quia prior sensit gratiam : et sicut illa Marie, sic iste adventum Domini sensit. » Non autem potuit sentire nisi per excellentem gratiam sanctificationis : ergo videtur, quod sanctificatus fuit.
Item, Ibidem alia Glossa dicit sic : « Non prius est repleta Spiritu sancto mater quam Filius. » Ergo patet, quod fuit plenus Spiritu sancto : et hoc non potest esse sine sanctificatione : ergo fuit sanctificatus in utero.
<--- Page Split --->
Quest. 2. SED TUNC quaeritur ulterius, Quando datur?
Videtur autem, quod ante animationem,
Per illud Jerem. 1, 3: Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de ventre, sanctificavi te. « Formatur autem puerperium, ut dicit Augustinus super Exodum, quando animatur embryo in utero: » si ergo fuit natus in utero per gratiam ante formationem, ipse fuit sanctificatus ante animationem.
Hoc etiam videtur per quamdam Glossam super Luc. 1, 44, quae dicit: « Nondum erat illi spiritus vitæ, et jam erat spiritus gratiae: » spiritus autem vitæ est anima: ergo ante animationem fuit sanctificatus.
Hoc etiam videtur per rationem: quia causa infectionis est materia in utero: cum igitur pronior sit Deus ad miserendum quam ad condemnandum, videtur quod sanctificatio animam praecedere debuit.
Item, Sapiens medicus curat causam morbi a radice: sed Deus sapientisimus est: ergo videtur, quod ipse inceperit curam morbi originalis a radice: radix autem in corpore est ante animam: ergo videtur, quod ibi incepit sanctificationem.
Sed contra. SED CONTRA :
Sanctificatio non est nisi per gratiam : gratiae autem gratum facientis quae est in virtutibus nihil est susceptibile nisi rationalis spiritus: ergo ante spiritum rationalem non potuit esse sanctificatio aliqua: ergo non fuit sanctificatus ante animationem.
Quest. 3. ULTERIUS quaeritur, Quantum valet illa gratia sanctificationis in utero ?
Videtur enim minus valere quam gratia baptismalis : quia
- Baptismus imprimit characterem : sed gratia sanctificationis in utero non
imprimit : ergo videtur, quod minus valeat.
- Item, Baptismus operatur virtute passionis Christi, et divina, et fidei Ecclesiae : sed gratia sanctificationis in utero non operatur nisi virtute divina tantum : ergo videtur, quod minorem relinquat effectum, quam gratia baptismalis.
Sed contra hoc videtur iterum esse, quia vigor singularis privilegii semper transcendit beneficium commune : beneficium autem commune est gratia baptismalis : et gratia sanctificationis in utero non operatur nisi tantum virtute divina : ergo videtur, quod gratia sanctificationis in utero transcendant gratiam baptismalem.
ULTERIUS quaeritur quarto, Si baptizandus esset aliquis, si hoc modo nunc nasceretur ?
Videtur autem, quod non : quia
Efficacior est virtus divina quam virtus sacramenti : sed in sanctificatis in utero est virtus divina operans : ergo non debet adhiberi sacramentum.
Item, In natura nihil fit frustra : ergo multo minus in operibus divinis : sed frustra esset, si essent duae operationes ad unum habitum inducendum, cum per unam sufficienter haberetur : ergo cum sufficiens habeatur gratia per sanctificationem in utero, videtur quod frustra baptizaretur.
Item, Non iteratur sacramentum ne fiat injuria : ergo sacramentum non debet conferri ne fiat injuria operationi divinae in sanctificatione in utero.
SED CONTRA est, quod
Si aliquis sanctus accedat ad baptismum, sicut Cornelius, nihilominus tamen necesse habet baptizari, sicut supra habitum est de his qui sancti veniunt ad baptismum 1 : ergo a simili videtur, quod etiamsi in utero sit sanctificatus, baptizari adhuc teneatur.
Item, Constat, quod characterem
<--- Page Split --->
non habet: ergo tenetur eum suscipere : et non potest nisi per baptismum : ergo tenetur baptizari.
facto et animato, et idco non habet causam corruptionis nisi in illo.
Et haec sufficiant ad praesens : quia plura de hoc quaesita sunt supra in distinctione tertia.
Ad 11 quod ulterius quaeritur, QuanAd quest. 2. do datur illa gratia ?
Dicendum, quod post animationem : in lumbis enim Adæ vel Abrahæ vel aliorum etiam in carne parentum, vel ante conceptum, non potest aliquis sancificari : et hoc totum super tertium Sententiarum ostensum est : et causa dicta est ibidem 3.
Ad 11 ergo quod contra objicitur, dicendum quod notitia qua novit Jeremiam ante sanctificationem fuit notitia prædestinationis : et ideo subjungit de sanctificatione præsentis justitiæ, quando dicit : Antequam exires de ventre, sancificavi te.
Ad quest.1. Ad PRIMUM ergo quod in contrarium Ad I. objicitur, dicendum quod natus secundum Adam est aliquis duobus modis, scilicet nativitate in utero quando formatum est puerperium, et nativitate ex utero quando procedit in lucem. Et de prima nativitate verum est generaliter quod dicit Isidorus, propter sententiam Domini : quia omnes tenet lege concupiscentiae conceptos, sicut dicitur, ad Ephes. II, 3 : Eramus natura filiæ iræ. Sed de secunda non tenet nisi de renatis per sacramentum, et non per beneficium spirituale sanctificationis.
Ad ALIUD dicendum, quod Glossa sic intelligitur, « Nondum erat ei spiritus vitæ, » id est, liber anhelitus quo ipse nutritur et fovetur separatus a matre : « sed tamen ei erat spiritus qui est causa vitæ. » Et probatur per dictum Angeli qui ad Beatam Virginem dixit : Hic mensis est sextus est illi, quæ vocatur sterilis 3 : nullus autem conceptus est quin mense sexto sit formatus, præcipue in terris calidis, sicut est terra ultramarina, in quibus etiam quandoque septimus mensis statim partui deputatur.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa, quod totum tempus conceptus deputatur maledictioni : quia sic a singulis momentis acciperet maledictiones diversas, aut unam traheret successive : sed tantum unum momentum maledictionis est, scilicet in quo inditur anima.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod licet embryo per totum tempus conceptionis trahat nutrimentum a matre corrupta, vel a parentibus corruptis : tamen trahit non causam novæ corruptionis : quia nutrimentum non efficitur novum corpus quod animetur, sed unitur corpori jam
Ad ALIUD dicendum, quod pronior est ad miserandum : sed tamen non facit quod non potest fieri. Omnis autem forma ad hoc quod sit determinata, quaerit subjectum proprium : et ideo non dat gratiam antequam sit subjectum in quo possit recipi gratia et virtus : et hoc non est corpus. Præterea, spiritualis medicina a spiritu ad corpus secundum rationem congruitatis debet derivari.
Si autem objiciat aliquis, quod potuit Deus causam infectionis amoveri a corpore : et tunc anima non inficeretur cum infunditur. Dicendum, quod potuit Deus
<--- Page Split --->
facere: sed non decuit justitiam, quia omnes in peccatis concipiendos condemnavit.
Præterea, ille qui sic conciperetur, non esset sanctificatus ex hoc, sed esset in statu innocentiæ primæ : et hoc non esset decor justitiæ, sed esset deformitas, quod unus indigeret redemptore et alter non.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod cura morbi culpæ non potest incipere in corpore : quia in corpore ut in subjecto non est culpa aliqua, sed pœna tantum : et illa in parte remanet post baptismum, sed non inficit post baptismum propter gratiam redemptionis, et propter characterem baptismalem, sicut dictum est supor secundum Sententiarum, in tractatu de peccato originali : et ideo congruissimo modo incipit medicina ab anima.
Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum est, quod hæc gratia simpliciter major est quam gratia baptizati : quia plus debilitat fomitem, sicut notatum est super tertium Sententiarum : sed gratia baptismalis secundum quid est major, quia imprimit characterem, et secundum hoc est major.
Et sic patet solutio ad omnia objecta contra istum articulum.
Ad aliud quod ulterius quaeritur, dicendum quod si nasceretur infans in utero cum gratia sanctificationis, ipse deberet baptizari propter præceptum Domini, et propter characterem, sicut Jeremias fuit circumcisus, et Joannes, et Beata Virgo, ut puto, fuerunt baptizati.
Ad 1D autem quod contra obiicitur, dicendum quod divina operatio sufficientissima est ad hoc quod operetur : sed non opeatur characterem baptismalem, nec solutionem præcepti sui : et ideo licet gratiam dederit, tamen restat adhuc necessitas baptizandi.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens.
Ad 2 secundum et tertium dicendum, quod nemo est adeo plenus gratia quin possit fieri plenior : et ideo ibi recipit gratiam pleniorem et characterem : et ideo divinae operationi non fit injuria : sed si baptizaretur ad idem habendum quod habitum est per divinam operationem, tunc teneret objectio facta.
D. Leo papa.
Præterea sciendum est, quod illi de quibus nulla exstant indicia inter propinquos vel domesticos vel vicinos a quibus baptizati fuisse doceantur, agendum est ut renascantur ne pereant : in quibus quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Conferendum eis videtur, quod collatum esse nescitur : quia non temeritas intervenit præsumptionis, ubi est diligentia pietatis 1.
<--- Page Split --->
ARTICULUS X.
An aliquis invitus, amens, dormiens, polest baptizari ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, D, « Praeterea sciendum est, quod illi quibus nulla exstant indicia, etc. »
Et quaeritur juxta hoc, Utrum si aliquis sit mutus, vel dormiens, vel invitus et reclamans, tamen posset baptizari ?
Videtur, quod sic : quia
Motus liberi arbitrii non exigitur ad baptismum, cum parvuli non habeant usum liberi arbitrii, in quibus tamen operatur virtus baptismi.
Item, Pro peccato alieno videtur sufficere fides aliena, id est, Ecclesiæ : originale autem peccatum alienum est : ergo videtur, quod illi sufficiat fides Ecclesiæ quæ æqualiter offertur invitis et surdis et mutis et dormientibus et amentibus : sicut parvulis : ergo videtur, quod consequitur characterem et gratiam baptismalem.
Solutio . Dicendum , quodaliterestininvitis , etaliterinaliis . DistinguitenimPapainterinvitum , etinvitum . Esteniminvitusnoncredens , tamenoperationiEcclesiænonreclamandosesubjiciens , uthocipsumconsequaturquodcreditfacereEcclesiam : ethicconsequiturcharacterem . Estetiaminvitusapertereclamans , etnonsubjiciensseoperationiEcclesiæ : ethicnihilconsequitur , etiamsimillesiesimmergeretur .
De amentibus autem puto, quod baptizandi sunt, præcipue si filii sunt Christianorum : et etiamsi alii baptizentur, puto quod recipiant characterem et virtutem baptismi, si sint amentes a natura. Si autem dum ratione utuntur, reclamaverint, puto quod nihil consequuntur, si baptizantur in amentia.
De dormientibus idem dico, quod si baptizantur, et reclamaverint in vigilia, non consequuntur quidquam : si autem annuerint, vel interrogati non reclamaverint, puto quod baptizari consequuntur characterem ad minus, et etiam gratiam si compuncti fuerint ante somnum : sed non est faciendum nisi in extrema necessitate periculi.
E. De illo qui pro ludo immergitur.
Solet etiam quæri de illo qui jocans, sicut mimus, commemoratione tamen Trinitatis immergitur, utrum baptizatus sit? Hoc autem Augustinus non diffinit,ita inquiens': Si totum ludicre et mimice et joculariter ageretur, utrum approbandus esset baptismus qui sic daretur, divinum judicium per alicujus revelationis miraculum oratione implorandum esse censerem. Videtur tamen sapientibus non fuisse baptisma : ut cum aliqui balneum vel
<--- Page Split --->
in flumen merguntur in nomine Trinitatis, non est tamen baptismus, quia non intentione baptizandi illud geritur. Nam in hoc et in aliis sacramentis sicut forma est servanda, ita et intentio illud celebrandi est habenda. Illud etiam te non moveat, quod quidam non ea fide parvulos ad baptismum ferunt, ut per spiritum ad vitam regenerentur æternam : sed eos putant hoc remedio temporalem accipere sanitatem : non enim propterea illi regenerantur, quia nec ab illis hac intentione offeruntur.
ARTICULUS XI.
An aliquis potest jocando vel mimice baptizari ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, « Solet etiam quæri de illo qui jocans, sicut mimus, etc. »
Videtur enim, quod non sit baptismus : quia sicut statim dicitur in Littera, intentio exigitur in hoc, et in aliis sacramentis : mimice autem immergens jocari et non baptizare intendit : ergo ille nihil confert.
SED CONTRARIUM videtur quod aliud consequitur : quia Augustinus super hoc dubitat.
ITEM, Videtur quod intentio nihil operatur ad sacramentum : quia
Dicit Augustinus, quod baptizat ebriosus, et baptizatum est : ebriosus autem non potest intendere : quia sicut notatum est super secundum Sententiarum, intentio est voluntas cum fine, vel ratio determinans finem : et ebriosus usum rationis non habet : ergo intentio in sacramento nihil operatur.
Item, In Evangelio non fit mentio da intentione, cum dicitur in fine Matthæi, xxviii, 19 : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. : non autem dicitur, Intendite baptizare.
Item, Ex parte suscipientis non exi-
gitur intentio suscipiendi : ergo videtur, quod nec ex parte dantis intentio dandi.
Item, Omnes exponimur per hoc periculo, quia nescimus utrum sacerdos intendat aut non. Et videtur, quod ex odio multos potest negligere non intendendo : ergo videtur, quod cum baptismus sit sacramentum necessitatis, quod intentio esse non debeat,
Item, De hæretico habitum est supra quod baptizat : et tamen ipse non intendit facere quod facit Ecclesia. Quod autem opus hæretici imprimat characterem, dicit Ambrosius in libro de Libero arbitrio, de baptismo parvulorum, sic : « Characterem multi lupi infigunt : qui videntur esse intus, verumtamen ad illud ovile quod unum est ex omnibus, non pertinere morum suorum fructibus cognoscuntur. »
Item, Ibidem, « Dominicus character cum ovis errans liberata ab errore, ad Christianam veritatem redit, agnoscitur, non improbatur. »
Etiam in Littera supra expresse habitum est. Ergo non intendens baptizat, ut videtur : ergo non exigitur intentio, sicut dicitur in Littera : et ita mimice baptizatus, baptizatus est, etsi totum fuerit mimicum, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod intentio ex parte dantis exigitur ad baptismum : sed non intentio consecrandi aliquid, sed tantum faciendi quod facit Ecclesia : et hoc exprimitur per verbum baptizandi, cum dicitur : « Ego te baptizo, » ut supra dictum est in questione de forma
<--- Page Split --->
baptismi. Unde si joculariter cum intentione faciendi quod facit Ecclesia super non baptizatum non reclamantem ante, vel tunc, proferatur, baptizatum est : et tunc non totum est mimicum : quia intentio in verbo primae personae expressa, mimica non fuit. Si autem mimicum est, et ille reclamat, tunc nihil ille consequitur.
Ad 1. Ad iLUD quod contra objicitur, dicendum quod aliud est baptizare ebriosum, quam ebrium : ebrius enim in actu non habet usum rationis, sed ebriosus non necessario est ebrius.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod intentio significatur in actu baptizandi expresse :
quia præter intentionem non est ordinata actio a sapiente.
Ad aliud dicendum, quod ex parte suscipientis ponitur intentio ad factum Ecclesiæ, quando non reclamando se submittit : et talis intentio sufficit.
Ad aliud dicendum, quod ex hoc non exponitur periculo : quia exprimitur generalis intentio in verbo baptizandi : et illa expressio sufficit ad intentionem Ecclesiæ, scilicet ad faciendum quod facit Ecclesia : licet non credat hoc aliquid valere : talis autem intentio sufficit, ut jam dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum.
F. Quod duo tempora erant in quibus baptizabantur homines.
Agnoscendum est etiam in baptizandis electis duo tempora esse servanda, id est, Pascha et Pentecosten, ut in sabbato Paschæ vel Pentecostes baptismi sacramentum celebretur. Qui vero necessitate mortis vel periculi urgentur, omni tempore debent baptizari 1.
ARTICULUS XII.
An in electis baptizandis debent servari duo tempora, scilicet Paschæ et Pentecostes ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, F, « Agnoscendum est etiam in baptizandis electis, etc. »
Quæ sit ratio illorum duorum temporum ? quia
Videtur, quod in Epiphania deberc esse baptismus : quia
Tunc baptizatus est Dominus, et vim regenerationis contulit aquis 2.
Item, Tunc aperti sunt super eum cœli, sicut baptismus cœlos aperit : ergo tunc magis est secundum congruentiam tempus baptizandi.
Item, In die nativitatis videtur esse tempus : quia baptismus habet similitudinem cum regeneratione spirituali : ergo ordinatur ad nativitatem magis quam ad resurrectionem, ut videtur.
Præterea, Cum sit sacramentum
1 Leo PAPA. De consec. dist. IV, cap. Duo tempora (Nota ed. Lugd.)
2 Cf. Matth. III, 13 et seq. ; Marc. I, 9 et seq. ; Luc. III, 21 et 22.
<--- Page Split --->
necessitatis quod differre est periculum, videtur semper esse tempus baptizandi.
Solutio.
Solutio. Tempus necessitatis est semper, quando nascuntur parvuli : sed tempus congruentiae est bis in anno, ut tangitur in Littera : quia per baptismum consignamur morti et resurrectioni, ut dicit Apostolus, ad Roman. vi, 4, quoniam sepelimur cum illo per baptismum in mortem, etc. : et ter immergimur propter triduanam sepulturam : et nudi extrahimur propter testimonium resurrectionis. Hoc est quod dicit : Conseputli sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus 1. In Pentecoste autem : quia Spiritus sanctus operatur in baptismo, qui tunc missus celebratur.
Ad 1. Ad 10 ego quod contra objicitur, dicendum quod vis regenerativa est im-
perfecta ad regenerandum, quam contulit Dominus tactu suæ mundissimæ carnis frigentibus undis, ut dicit Beda, et reducitur ad actum per veritatem Passionis et invocationem Trinitatis : et ideo in Passione aqua cum sanguine de latere Christi exivit, ut intelligatur sanguis in aqua operans.
Ad aliud dicendum, quod cœlum tunc apertum fuit ad exitum gratiae : sed ad introitum in gloriam apertum fuit in Passione et Resurrectione, et quoad locum in Ascensione, sicut supra determinatum est.
Ad aliud dicendum, quod ut dicit Petrus, Gregorii discipulus, in benedictione cerei paschalis : « nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset : » et ideo spiritualis regeneratio magis pertinet ad resurrectionem, quam ad nativitatem : quia in resurrectione Christus deposuit vetustam pœnalitatem, sicut homo deponit vetustatem peccati.
G. De responsione patrinorum.
Porro cuncti ad baptismum venientes, fidem suam profiteri debent, et exponere quid 2 petendum venerint ad Ecclesiam. Unde etiam a baptizando quaeritur: Quid venisti ad Ecclesiam petere? Qui, si adultus est, pro se respondet: Fidem, id est, sacramentum fidei, et doctrinam. Ita etiam per singula interrogatus, respondet se credere in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, alius pro eo respondet. Unde Isidorus 3 : Parvuli alio profitente baptizantur, qui adhuc loqui vel credere nesciunt: sicut etiam pro aegris, mutis, vel surdis alius profitetur dum baptizantur: sic et de pœnitentibus agendum est. Si vero pro eo qui respondere potest, alius respondeat, non itidem valet, sicut dictum est: „Etatem habet, ipse de se loquatur 4.
<--- Page Split --->
Si vero quæritur, ex quo sensu pro parvulo dicatur, Credo, vel Fidem peto. Dicimus de sacramento fidei id esse intelligendum, quod respondetur petere cum defertur ad Ecclesiam, et habere fidem cum baptizatur : ut sit sensus cum dicitur, Fidem peto, id est, sacramentum fidei præsto sum recipere : Credo, id est, sacramentum fidei suspicio : quod est, hic parvulus præsto est sacramentum fidei accipere. Unde Augustinus 1 : Nihil est aliud credere quam fidem habere : et ideo cum respondetur credere parvulus, qui fidei nondum effectum habet, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis (alias, fidei) sacramentum.
Sed adhuc quæritur, ex quo sensu pro parvulo respondeatur : Credo in Deum Patrem, et in Jesum Christum, et Spiritum sanctum. Numquid de sacramento fidei, an de fide mentis ibi agitur ? Si de sacramento, cur nominatim distinguuntur personæ ? Si vero de fidei affectu, quomodo verum est, cum ea parvulus careat ? An illud facturus parvulus spondetur cum creverit, sicut et omnibus pompis diaboli spondetur abrenuntiare : quod si non servaverit factus adultus, tenebitur ipse, vel sponsor ? Sane etiam dici potest ibi sponderi pro parvulo, quod ad majorem ætatem si venerit, et pompis diaboli renuntiabit, et sanam fidem tenebit, cujus tunc sacramentum recipit. Hac autem sponsione parvulus pro quo fit, tenebitur, non sponsor : si tamen ut cautio impleatur, quantum in se est, operam dederit, quia exigitur a patrino, ut sit diligens circa eum pro quo spopondit, sollicitudo. De hoc Augustinus : Certissimam emisistis cautionem, qua renuntiare pompis diaboli spopondistis.
ARTICULUS XIII.
An venientes ad baptismum, fidem debent profiteri ? et, An illa professio sit votum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, G. « Porro cuncti ad baptismum venientes, fidem suam profiteri debent, etc. »
Ex hoc enim videtur esse votum sponsio, quæ fit in baptismo : quia votum est spontanea promissio melioris boni, deliberatione et obligatione firmata : sed constat, quod peccans contra votum, peccat dupliciter uno peccato, quia actum illicitum committit, et quia contra votum facit : ergo videtur, quod omnis baptizatus peccando post baptismum, dupliciter peccat : ergo baptizatus condemnationem suam deteriorem facit.
SOLUTIO. Dicendum, quod non est vosolutio. tum nisi valde generaliter et improprie
<--- Page Split --->
sumendo : quia votum est conceptio melioris conditionis boni, et promissio deliberata obligatione firmata : non autem dicitur melius bonum nisi consilii, non praecepti : baptizandus autem non promittit nisi bonum praecepti, ad quod tantum obligatus est : et ideo non est votum proprie.
Et sic patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIV.
An parvulus ad aetatem veniens, tenetur ad ea quae pro ipso voverint patrini ? et, An patrini obligati sunt tamquam fidejussores fidei eorum ? et, Quo sensu patrini dicant, Credo ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, G, § 1 : « Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, etc. »
Utrum parvulus ad aetatem veniens, obligatur ad ea quae pro eo spoponderunt patrini ?
Videtur autem, quod sic : quia
Dicit Dionysius, quod sensus verborum quae dicunt patrini est, quod puer ille in sensum veniens, tenebit sacras confessiones, quae ibi spoponderunt : ergo obligatur, ut videtur, ad hoc.
Item, Majus est quod homo sit ordinatus ad bonum, quam ad malum : sed ad malum ligati sumus alterius trangressione : ergo etiam ad bonum obligari possumus alterius obligatione et confessione : ergo pueri obligantur per verba patrinorum, ut videtur.
Sed contra.
SED CONTRA :
Si aliquis vovet filium suum religioni ante annos discretionis, filius ad annos discretionis veniens, non est obligatus : ergo a simili non obligatur per responsa patrinorum.
ULTERIUS quaeritur, Utrum patrini obligati sunt quasi fidejussores fidei eorum ?
Videtur autem quod sic : quia
Ita dicit Augustinus in quodam sermone : « Vos autem omnes tam viros quam mulieres qui filios in baptismate suscipitis, moneo, ut vos cognoscatis fidejussores apud Dominum exstitisse : monete ergo eos ut semper castitatem custodiant, justitiam diligant, charitatem ament, ante omnia symbolum et Dominicam orationem discant : et vospisi tenete, et illis quos susceptis, ostendite. » Ergo videtur, quod obligantur.
Item, Ambrosius : « Longe plus debemus diligere filios quos sacro fonte levavimus, quam quos genuimus : » constat autem, quod nos obligamur providere pueris carnalibus bona : ergo multo magis spiritualibus : ergo tenemur tamquam fidejussores pro eis.
ULTERIUS quaeritur, Ex quo sensu patriQuæst. 1 nus pro parvulo dicit, Credo ?
Aut enim loquitur in persona sui : aut in persona parvuli. Si in persona sui : hoc nihil est : quia sacerdos quaerendo fidem, nominat parvulum, et quaerit de parvulo. Si autem loquitur in persona parvuli : tunc videtur falsum dicere, quia parvulus non credit.
SOLUTIO. Dicendum videtur, quod parvulus obligatur ad fidem, et ad mores qui continentur ex susceptione baptismi.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod nihil est simile : quia in baptismo non promittitur aliud pro parvulo, ad quod ex naturali lege non tenetur : sed in voto est ultra hoc spontanea obligatio : et ideo hoc non potest alius facere pro alio. Unde parvulus in baptismo non facit nec accipit novam obligationem : sed potius emolumentum accipit ex confessione fidei alienæ, quæ sibi debet fieri propria.
<--- Page Split --->
quest . 1 . AdiDquodulteriusquæritur , dicen - A d 1 . dumquodpatriniobliganturaddiligen - t i a m , sialiasnoninstruantur : sedquiainsolemniEcclesiacantaturPaterno - s t e r , etCredoinDeum , etmoresprædi - cantur , etostendunturinexemplisbono - rummodo : idcircononadhibeturtantasollicitudo , sicutinprimitivaEcclesia , quandoparvuliinterinfidelesnutrie - bantur : ethocintenditauctoritasAu - gustini .
Ad 2. Ad m quod objicitur de Ambrosio, dicendum quod secundum quid magis debemus diligere spirituales filios, sed carnales simpliciter : magis autem dico secundum quid, in quantum spiritualis filiatio nobilior est, quam carnalis : sim-
pliciter tamen magis obligamur filiis carnalibus : et in ordine diligendorum carnales spiritualibus præponuntur, ut supra in tertio Sententiarum notatum est.
Ad iD quod ulterius quæritur de sensuAdquæst , 2 . verborum, dicendum, quod cum dicitur, Credo vel Abrenuntio, in persona parvuli dicitur : et tantum valet ibi Credo, quantum sacramentum fidei paratus sum suscipere, cum non habeam obicem contrariæ voluntatis et disscnsus : et ad hujusmodi credere non exigitur usus liberi arbitrii.
Unde ex hoc potest patere solutio ad objectum in contrarium. .
II. De catechismo et exorcismo.
Illa autem interrogatio et responsio fidei fit in catechismo, cui additur exorcismus. Ante baptismum enim fit catechismus et exorcismus : post catechismum sequitur exorcismus, ut ab eo qui jam fide instructus est, adversaria virtus pellatur. Exorcismus de Græco dicitur in Latinum adjuratio: catechismus, instructio. Catechizare est instruere, ut de symbolo ac rudimentis fidei. Exorcizare est adjurare : ut, Exi ab eo, spiritus immunde. Symbolum est signum vel collatio. Signum, quia eo fideles ab infidelibus discernuntur. Collatio, quia ibi totius fidei sufficientia et integritas est collata. Catechismus et exorcismus neophytorum sunt : magisque sacramentalia quam sacramenta dici debent. Neophytus novitius interpretatur vel rudis : et dicitur neophytus nuper ad fidem conversus, vel in disciplina religiosæ conversationis rudis. Hæc ergo præcedunt baptismum : non quod sine istis non possit esse baptismus verus, sed ut baptizandus de fide instruatur, et sciat cui debitor fiat deinceps, et ut diaboli potestas in eo minuatur. Unde Rabanus 1 : Ante baptismum, catechizandi debet in homine prævenire officium clericorum : ut fidei catechumenus accipiat ru-
<--- Page Split --->
dimentum, et sciat cui debitor fiat deinceps. Item, Augustinus 1 : Parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut ab eis pellatur potestas diaboli, ne jam contendat eos subvertere, ne baptismum consequantur. Non ergo ab infantibus creatura Dei exsufflatur 2 vel exorcizatur, sed diabolus, ut recedat ab homine.
ARTICULUS XV.
Quare catechizantur parvuli ? et, Ad quid valet catechismus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, H, « Illa autem interrogatio et responsio fit in catechismo, cui additur exorcismus. »
Quaeritur enim, Quare catechizatur parvulus, cum adhuc non sit susceptivus disciplinae ?
Videtur enim deviare Ecclesia.
disponendo subjectum ut magis fiat habile ad gratiam percipiendam. Si primo modo : hoc est impossibile : quia quod non est, non potest conferri : baptizatus autem adhuc non est, quando exorcizatur parvulus. Nec secundo modo esse videtur : quia non potest disponere subjectum, nisi aut ex parte penea, aut ex parte culpae. Non ex parte penea : quia illa connexa est culpae : et non debilitatur, nisi culpa debilitata. Nec ex parte culpae : quia illa aut tota dimittitur, aut tota manet : constat autem, quod non tota dimittitur in exorcismo : ergo tota manet : ergo subjectum ante exorcismum et postea aequaliter se habet : ergo in nullo disponitur ab exorcismo.
Quaest. 1.
Item quaeritur, Ad quid valet exorcismus ?
Aut enim expellit daemonem ab obsidione parvuli corporali, aut spirituali. Si corporali : tunc non deberet fieri nisi in corporaliter obsessis et furiosis ex oppressione daemonis : et hoc non fit. Si autem fit ad expellendum spiritualiter a parvulo : aut habet effectum, aut non. Si habet effectum : ergo exorcizatus non baptizatus potest salvari, et in statu esse salvandorum : quod falsum et haereticum est. Si autem non habet effectum : tunc pro nullo et ridiculose fit.
Sunt autem quidam, qui ad hoc dicunt, quod habet effectum non in se, sed in baptismo, ut scilicet baptismus consequatur effectum pleniorem. Sed hoc nihil mihi videtur : hoc enim esse non potest nisi confortando baptismum, vel
ULTERIUS quaeritur hic de his quae fiunt in exorcismo et catechismo, quae et quot sint, et secundum quem ordinem, et quando fiant ?
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Ad duplex est vis daemonis, scilicet interior, et exterior : unde per exorcismum puto, quod debilitatur vis daemonis exterior, et non interior : sicut probat objectio. Vis autem daemonis exterior est qua commovet fomitem in adulto, ne consequatur baptismum : et in parvulo ponit actiones mortis ante baptismum : et contra hanc vim exteriorem puto valere exorcismum.
Et per hoc patet solutio ad primo quaesita : quia baptismus operatur contra vim interiorem, et exorcismus contra vim exteriorem quae est in fomite.
<--- Page Split --->
Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de numero et ordine eorum quae exiguntur in baptismo : dicendum quod secundum diversas Ecclesiæ consuetudines variantur in numero et in ordine. Sed ut frequentius, primo exsufflatur : ut vis dæmonis exterior pellatur. Secundum, quod signum crucis fit ei in pectore et in fronte : ut diabolus se cognoscat pelli ab eo, tam in occulto cordis, quam in aperto confessionis. Tertio, accipit sal in ore : ut sapori sapientiæ præparetur, et fætor fomitis restringatur. Deinde fit linitio narium et aurium cum sputo : ut discretionem fidei habeat, et gratiæ, quæ per salivam a capite descendentem significatur, et sensus ejus quoad doctrinam in auditu fidei, et discretione fidei signata in naribus, aperiantur Christo. Deinde fit
unctio in pectore propter cor Deo præparandum, et in scapulis propter onera Domini cum invocatione Trinitatis, sine cujus adjutorio nihil facere possumus.
Post baptismum autem fit unctio chrismatis in vertice : ut aperiatur mens imputribilis Deo, ita quod mente contempletur æterna : quæ significantur per chrisma confectum ex oleo lucente et balsamo conservante a putredine. Deinde fit vestitio de vestimento candido in signum innocentiæ, quæ accipitur in baptismo, et gloriæ quæ accipitur in resurrectione. Tandem accensus cereus in manu ponitur, ut sit lucerna pedibus ejus verbum Dei, et lumen pedibus suis contra tenebras spirituales.
Et hæc de baptismo dicta sufficiant.
<--- Page Split --->