DISTINCTIO V.
De ministro baptismi.
A. Quod baptismus æque sanctus est a bono et a malo datus bono vel malo.
Post hæc sciendum est sacramentum baptismi a bonis et a malis ministris dari, sicut a bonis et a malis sumitur. Nec melior est baptismus qui per meliorem datur, nec minus bonus qui per minus bonum datur, nec malus qui per malum datur, nec majus munus datur in baptismo dato a bono, nec minus in baptismo dato a malo, sed æquale: quia non est munus hominis, sed Dei: quod totum subditis declaratur testimoniis. Augustinus ait 1 : Baptismus talis est qualis ille in cujus potestate datur, non qualis est ille per cujus ministerium datur. Item, Prius fieri potest ut aliqui verum habeant baptisma, et non habeant veram fidem. Item, Si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior baptismus qui per meliorem datur: nullo modo malus est qui etiam per malum datur, quia idem baptismus datur: et ideo per ministros dispares Dei munus est æquale, quia non illorum, sed ejus est. Item, Cum baptizat malus, illud quod datum est, unum est, non impar propter impares ministros, sed par et æquale, propter hoc: Hic est qui baptizat 2. Item, Ego dico et nos dicimus omnes, quia justos oportet esse per quos baptizatur: justos oportet esse tanti judicis ministros. Sint ministri justi si volunt: si autem noluerint esse justi qui sedent in cathedra Moysi 3, securum me facit Magister meus, scilicet Christus, de quo Spiritus sanctus dicit: Hic est qui baptizat 4. Item, Quos baptizavit Judas, Christus baptizavit. Si quos ergo baptizavit ebriosus, homi-
<--- Page Split --->
cida, adulter : si Christi erat baptismus, Christus baptizavit. Non timeo adulterum, nec ebriosum, nec homicidam : quia columbam attendo per quam mihi dicitur : Hic est qui baptizat. Item, Homicida dedit baptismum Christi : quod sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur. Item, Si in haeresi quacumque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accepit : sed salutem, quae virtus est sacramenti, non habebit si extra Ecclesiam catholicam ipsum sacramentum habuerit. Debet ergo ad Ecclesiam redire : non ut sacramentum baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in aliquo repetere : sed ut in societate Catholica vitam accipiat. Baptismus enim extra Ecclesiam nequit prodesse. Ibi enim cuisque prodesse potest baptismus, ubi potest prodesse eleemosyna, scilicet in Ecclesia. Item, Isidorus : Romanus Pontifex non hominem judicat qui baptizat : sed spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit qui baptizat. In his perspicue cernis baptismum verum bonis et malis dari, et a bonis et a malis : et ipsum tamen aeque sanctum esse, et munus ejus aequale in bonis sive a bonis, sive a malis baptizentur.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Post hæc sciendum est sacramentum baptismi, etc. »
In hac distinctione quinta quaerit Magister, si quis possit baptizare? quia bonus et malus aequaliter. Secundo, quod potestas auctoritatis manet apud Deum : potestas autem ministerii apud homines est, ibi, B, « Quia ministerium tantum habent, etc. » Tertio, determinat quae sit potestas quam potuit dare et non dedit, ibi, C, « Hic quaeritur quae sit illa potestas, etc. »
An ille qui debet baptizare, debet habere ordinem et jurisdictionem, et esse justus ?
Incidit autem hic quaestio circa principium, quis debeat baptizare. Et quaruntur tria, scilicet utrum oportet habere ordinem et jurisdictionem ad hoc quod baptizet ?
Secundo, Utrum oportet habere vitam bonam ?
Tertio, de quibusdam casibus qui eveniunt quandoque circa baptizatos.
Ad PRIMUM obiicitur sic :
- Baptismus Ecclesiae sacramentum est : ergo consistit in dispensatione ministrorum : ministri autem sunt habentes ordinem et jurisdictionem : ergo vi-
<--- Page Split --->
detur, quod non debet nec potest baptizare, nisi habens utrumque.
Item, Isidorus : « Constat baptismum solis sacerdotibus esse traditum ejusque ministerium : nec ipsis diaconibus esse permissum : » ergo videtur, quod non debet nec potest baptizare, nisi sacerdos habens jurisdictionem.
Item, Inter sacramenta unum est quod est sacramentum sacramentorum, et hoc est Ordo : ergo qui hunc non habet, non habet potestatem baptizandi : cum baptizare .sit dispensare maximum sacramentum.
Item, Ordo Ecclesiae est sicut ordo corporis : sed in corpore non descendit nutrimentum ab ore ad quodlibet membrum, sed ad stomachum, et ab illo per venas ordinate ad hepar, et cor, et alia membra per consequens : ergo similiter debet esse in corpore mystico : ergo si non servatur ordo ille, non consequitur baptizatus gratiam : ergo videtur, quod non debet baptizare, nisi qui in gradu ab Ecclesia constitutus est.
Sed contra SED CONTRA :
Vetula baptizat, et baptizatum est : ergo non exigitur quod dictum est.
Quest. 1. SED ULTERIUS quaeritur de secundo :
Dicit enim Augustinus, et habetur in Littera, quod justos oportet esse baptizantes : « justos oportet esse tanti judicis ministros : » ergo videtur unum duorum sequi : aut quod injusti non baptizant, aut si baptizant, quod peccant mortaliter baptizando.
Item, In baptismo est actus homininis et actus Dei : actus autem hominis numquam est gratus nisi ille sit in gratia qui gratum facit eum : ergo cum iste peccator intingit, ingratum est Deo opus suum : quia intinctio est opus hominis : ergo aut nihil confertur puero vel baptizato, aut baptizans peccat mortaliter : quia super alterum aut super utrumque necesse est cadere offensam ingratitudinis divinae.
Item, Nos videmus in corpore no-
stro, quod membrum aridum quamvis officiale ex forma et figura, tantum propter defectum spiritus in eo non derivatur ab eo vita et sensus ad alia : sed potius si est de principalibus, omnia alia membra moriuntur : sed dispensantes sacramenta sunt Ecclesiae membra, per quae transfunditur vita gratiae et sensus intelligentiae Dei in totam Ecclesiam : ergo ipsis arescentibus in vita, omniaalia membra corrumpuntur : ergo necesse est quod ministri sint boni.
Item, Quando Christus determinavit ministros, ipse determinavit eos per signa sanctitatis, sicut habetur, Marc. xvi, 16, et ad Hebr. ii, 4 : Contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Sed non licet transgredi determinationem Christi. Ergo necesse est adhuc esse tales ut non possint dispensare sacramenta.
Item, Malach. ii, 2 : Maledicam benedictionibus vestris. Et ibidem, Glossa Hieronymi : « Quidquid a vobis benedicitur, a me male dicitur. » Ergo videtur etiam, quod periculosum sit tales permittere baptizare.
SED CONTRA :
In Littera habetur quod baptizavit Judas, et baptizatum est.
Item, Sive sit ebriosus sive homicida, etc., quod semper baptizatum est si baptizat.
ULTERIUS quaeritur hic de sacerdote Quesisimoniaco qui vendit sacramenta, et non vult baptizare nisi pretio conductus, utrum in tali casu debet permitti ?
Videtur, quod non : quia
- Non sunt facienda mala ut eveniant bona : sed emens efficitur simoniacus, sicut et vendens : ergo videtur, quod talis potius debet mori sine baptismo.
Si forte dicas, quod in illo casu alius potest baptizare. CONTRA : Ponamus, quod non sit alius nisi sacerdos, et adultus baptizandus : tunc videtur, quod potius debet mori quam sic baptizari.
<--- Page Split --->
- Item, Ponamus quod nullus habeat aquam nisi sacerdos, et pater pueri videat puerum periclitari : aut emet, et tunc committit simoniam : aut non, et tunc permittit puerum perire cum possit adjuvare : videtur autem, quod debeat permittere perire : quia nullus debet se committere discrimini etiam per veniale ut alius evitet mortem æternam : ergo multo minus propter liberationem pueri debet se committere discrimini simoniæ.
Solutio. Ad 1.
Solutio. Dicendum ad primum, quod verus minister quoad Dominum et Ecclesiam est habens ordinem et jurisdictionem et vitam : tempore autem necessitatis est quælibet etiam vetula, nec sexum virilem, nec ordinem, nec jurisdictionem, nec vitam bonam habens.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod illæ rationes non probant, nisi qualis debet esse minister : sed in isto sacramento aliquid reformat peccatum, scilicet necessitas : et ideo largissima pietas Dei, quæ neminem vult perire : sicut providit communem materiam quæ ab omnibus potest haberi, et ubique inveniri : ita etiam voluit ut tempore necessitatis quilibet alium posset immergere.
Ad object.
DICENDUM tamen ad primum, quod dispensatio duobus modis est, scilicet quoad officium, et sic verum dicit ratio illa : et quoad abundantiam misericordiæ Dei et necessitatem sacramenti, et sic non tenet.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Isidorus istius auctoritatis excipit tempus necessitatis, dicens, « nisi tempore necessitatis, in quo omnibus permittitur. »
Ad 3. Ad aliud dicendum, quod laicus baptizans vel vetula, baptizat, et non habet potestatem baptizandi ex ordine. Est enim potestas ex ordine, et de illa procedit objectio : est etiam potestas ex necessitate salutis, et hæc immediate in quemlibet descendit a Deo qui potestatem suam sacramento ordinis non alligavit.
Ad aliud dicendum, quod illa similitudo Apostoli corporis mystici ad naturale, non attenditur nisi in ordine officiorum, et non in descensu gratiae : quia gratiam quilibet immediate habet a Deo : et ideo etiam actus ministerii salutis, necessitate cogente, quilibet a Deo suscipit.
Ad id quod ulterius quaeritur in parte Ad quæst. 1 Ad 1 et 2. sive distinctione, respondendum est, quod et tempora oportet distinguere. Quantum enim ex parte baptismi, æqualis est baptismus sive a bono sive a malo detur : sed ex parte baptizantis, si est in mortali peccato, dico quod aut illud peccatum est notorium, aut occultum. Si notorium, aut est in loco necessitatis, ut scilicet non sit alius baptizans, et sic periculum : tunc dico, quod cum timore propter necessitatem baptizans non efficitur reus, sed benefacit. Si autem non est tempus necessitatis : tunc scandalizat, et usurpat actum sacramenti indignus, et puto, quod peccat mortaliter vel graviter. Si autem est occultum, aut timetur scandalum si non baptizat : et est tempus necessitatis, vel non necessitatis : aut non timetur ex hoc scandalum ad hoc si non baptizat. Si autem timetur scandalum præsumptionis peccati contra famam ejus, et est tempus necessitatis, potest baptizare sine peccato. Item, si non est tempus necessitatis, et timetur scandalum, puto quod adhuc cum timore potest baptizare. Si autem nullum timetur scandalum, nec tempus est necessitatis, puto quod graviter peccat præsumens baptizare : et per hoc satis patet solutio ad duo prima.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de membris officialibus in corpore nostro, et de gratia sacramentali : quia nostra membra dant et præparant interiori præparatione nutrimentum sibi invicem : sed in Ecclesia minister non operatur nisi exterius : et ab ipso non est gratia, sed immediate a Deo : et ideo sine corruptione transit gratia ad ani-
<--- Page Split --->
mam per ministerium hominis quod est tantum exterius.
Ad 4. Ad aliud dicendum, quod Christus non tam determinat ministrum quoad idoneitatem quam etiam secundum optimum statum ministrorum : tamen quia Judam non repulit, inuebat tolerandos etiam quandoque fore ministros malos.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod pronomen vestris notat discretionem, scilicet, Maledicam benedictionibus vestris, scilicet, quia ita sunt vestræ, quod non sunt meæ : tales autem benedictiones non sunt sacramenta, quia illa sunt benedictiones divinæ.
Ad Glossam Hieronymi dicendum eodem modo, quod cum dicitur : « Quidquid a vobis benedicitur, » notat discretionem in pronomine.
Ad quæst. 2. Ad in quod ulterius quæritur de casibus, sunt qui diversimode respondent : quidam enim concedunt objecta sicut concludunt. Sed mihi videtur, quod non sunt concedenda : eo quod quærens baptismum non emit aquam, nec actum baptizandi emit : sed tempore necessitatis potest redimere vexationem sui juris, et per se si baptizandus est, sicut dicit primus casus : et pro parvulo, si filium vel alium habet quem velit baptizari. Et tunc non fiunt mala ut eveniant bona, nec committitur simonia ex parte quærentis baptismum, nec etiam committit se discrimini pro salute alterius.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS II.
Utrum ebriosus, homicida, adulter possunt baptizare ?
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, A, circa medium : « Si quos ergo baptizavit ebriosus, homicida, adulter. »
Ebriosus enim dicit oppilationem discretionis : et si non habetur discretio, non habetur intentio, sed perversitas in actu baptizandi : non habita autem intentione et actu debito, non est baptismus : ergo ebriosus baptizare non potest, ut videtur.
Juxta hoc quæritur, Cum aliquis est ita ebriosus ut ligata sit lingua, et non amissus sit usus rationis et discretionis, utrum possit baptizare ?
Si sic : tunc non prolata forma verborum ab eo qui gnarus est latini eloqui potest esse baptismus, quod videtur esse falsum, quia forma est de substantia sacramenti. Si non : hoc videtur falsum : quia ponamus, quod sit tempus necessitatis, et nullo modo adsit qui possit baptizare, nisi talis, et ille non amisit discretionem per vinum : ergo dictat ei conscientia quia debet isti subvenire : ergo si non facit, peccat mortaliter : ergo esset perplexus, quod est contra Doctores qui dicunt neminem esse perplexum.
Solutio. Dicendum ad primum, quod aliud est de ebrio et ebrioso : ebriosus enim non semper est ebrius : et ideo quando sobrius est, habens tamen peccatum ebrietatis, potest baptizare non resistente peccato : et in tali casu loguitur Augustinus. Ebrius autem in quo suffocata est ratio, non videtur posse baptizare.
Ad aliun casum dicendum, quod si Ad quæ non esset alius, tunc talis debet baptizare : quia etsi ebrietas talis percutiat nervos inordinato motu linguæ, tamen potest formare dictiones cum studio : et quia discretionem habet, ad hoc studere potest et debet : sed si nullam posset exprimere formam, secus esset : sed tantum effectum non valet habere talis ebrietas quæ non ligat rationem.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
An hæreticus et schismaticus possunt baptizare ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium : « Si in hæresi quacumque vel schismate, etc. »
Contra enim hoc est, quod
Qui non credit, non videtur posse intendere : ergo hæreticus non baptizat, cum intentio exigatur ad sacramentum.
Item, In Marco, xvi, 16, primo præmittitur fides, et sequitur baptismus, cum dicitur : Qui crediderit et baptizatus fuerit, etc. : ergo fides necessaria est ad sacramentum : ergo hæreticus non potest baptizare.
Si dicas, quod hoc verum est ex parte Ecclesiæ vel baptizati, sed non ex parte baptizantis : hoc nihil est : quia ibi etiam præmittitur de baptizante : cum præceperat prædicari Evangelium, postea subjungit : Baptizantes eos, etc. : ergo ex parte baptizantis exigitur fides.
Item, Baptismus dicitur sacramentum : ergo videtur, quod fides exigitur ad sacramentum illud.
Item, Confessio fidei requiritur etiam a baptizante cum baptizat, ut servetur debita solemnitas baptismi, sicut patet in interrogationibus patrinorum : ergo videtur, quod etiam ipse debet habere fidem : ergo hæreticus non baptizat.
I Sed contra. CONTRARIUM autem hujus probatur multipliciter in sequenti distinctione.
Solutio. SOLUTIO. Dicendum, quod hæreticus
baptizans in forma hæretica, non baptizat : et secundum hunc intellectum dixit Cyprianus martyr non baptizare hæreticos : sed hæreticus baptizans in forma Ecclesiæ, etiam cum intentione, baptizat in forma fidei et fide Ecclesiæ : et ideo baptizatum est quod sic baptizat. Et Augustinus in libro contra Donatum, de hoc dat conveniens exemplum : quia sicut Jacob semen benedictum non tantum genuit per uterum liberarum, sed etiam per uterum ancillarum, ita Christus non tantum regenerat ministerio fidelium, sed etiam ministerio infidelium : eo quod actus suus est, non hominis : et in hoc ostenditur efficacia sacramenti.
DICENDUM igitur ad primum, quod qui non habet fidem, potest intendere facere quod facit Ecclesia, licet non intendat effectum baptismi inducere : talis autem intentio actus quam facit Ecclesia, sufficit sacramento baptismi.
Ad aliud dicendum, quod illa fides quæ exigitur ad baptismum, est fides Ecclesiæ, et non baptizantis.
Ad in quod contra objicitur, dicendum quod prædicare Evangelium non præcedit baptismum tamquam necessarium, sed tamquam expediens, in quo docemur, qualiter baptisma servabitur : et ideo facit ad bene esse, et non ad esse sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc totum est de bene esse, et non de esse, quod sacramentum dicitur esse sacramentum fidei non dantis, sed suscipientis : etsi ille etiam infidelis est, et tamen in forma Ecclesiæ suscipit sacramentum, dicitur fidei quæ deberet esse, non quæ sit, sicut Magister dicit supra de ficto permanente in fictione usque ad finem vitæ.
<--- Page Split --->
B. De potestate baptismi et ministerio.
Quia ministerium tantum habent, non potestatem baptismi: potestatem enim sibi retinuit: quod novit Joannes cum vidit columbam descendentem super Christum1. Unde Augustinus2: Quid noverat Joannes Baptista? Dominum. Quid non noverat? potestatem Dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum. Potestatem a Domino in neminem, sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum: respiciat potestatem Domini. Quid facit tibi minister malus, ubi bonus est Dominus? Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat Deus3. Si superbus fuerit minister, cum diabolo computatur: sed non contaminatur donum Christi: quod per illum fluit, purum est. Per lapideum canalem transit aqua ad areolas: in canali lapideo nil generatur, sed hortus fructus plurimos affert. Habent ergo non modo boni, sed etiam mali ministerium baptizandi, sed neuter potestatem baptismi. Ministerium enim dedit Christus servis, sed potestatem sibi retinuit, quam si vellet poterat servis dare, ut servus daret baptismum suum tanquam vice sua. Et potestatem suam constituere poterat in aliquo vel in aliquibus servis suis, ut tanta vis esset in baptismo servi, quanta est in baptismo Domini: sed noluit, ne servus in servo spem poneret. Baptizat servus ut minister, baptizat Dominus tamquam potestatem habens: quam si daret servis, ut scilicet ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi quot servi: ut sicut dictus est baptismus Joannis, sic diceretur baptismus Petri, vel Pauli. Quod ne fieret retinuit sibi Dominus potestatem baptismi, servis autem ministerium dedit. Si ergo servus dicit se baptizare, recte dicit: sed tamquam minister baptizat, et ideo non differt, sive bonus sive malus baptizet. Inde etiam nemo dicit, baptismus meus: cum tamen dicat Evangelium meum, prudentia mea, licet sint haec a Deo in quibus differentia est. Alius enim alio melius
<--- Page Split --->
operatur in evangelizando, et alius alio prudentior est. Alius autem alio magis minusve baptizatus sive ab inferiori sive a majori baptizetur, dici non potest.
ARTICULUS IV.
Joannes didicit a Christo, quod potestatem mundandi a peccatis potuit dare ministris, et non dedit : hoc autem est per potestatem remittendi peccatum, et cooperationis ad munditiam interiorem : ergo hanc potuit dare.
Quæ est potestas quam Dominus sibi retinuìt, et quam ministris dedit, et quam potuit dare et non dedit ?
- Item, Objicitur communiter, quod dedit herbis et verbis et lapidibus quibusdam potestatem curandi morbos spirituales.
Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, B, « Quia ministerium tantum habent, non potestatem baptismi, etc. »
Quæritur hic quæ potestas est quam Dominus sibi retinuit, et quam ministris dedit, et quam potuit dare et non dedit ?
Videtur enim quod
Potuit dare potestatem cooperationis ad emundationem interiorem : ut sicut cooperatur Domino exterius, quod ita secum mundaret interius : primo quia hoc dicit Magister in Littera sequentis capituli.
Secundo, quia dedit homini potestatem expellendi dæmones : sed minus est expellere effectum quam causam : cum igitur peccatum sit effectus dæmonis, ipse potuit hoc conferre homini ut expelleret peccatum.
Item, Dignior est creatura quæ est substantia quam illa quæ est accidens, et inter substantias dignissima est rationalis : sed gratia est àccidens, et homo est substantia rationalis : ergo homo dignior est quam gratia : gratiae autem contulit Deus potestatem expellendi peccatum : ergo multo magis potuit hoc conferre homini vel animæ rationali.
Item, Joan. i, 33, super illud : Hic est qui baptizat, dicit Glossa, id est, a peccatis mundat.
Item, Ibidem Augustinus dicit, quod
Sed contra hoc videtur esse quod Sed contra.
Dicit Augustinus, quod majus est de impio facere pium, quam creare celum et terram : sed potestatem creandi cœlum et terram non potuit dare, ut dicunt : ergo nec potestatem faciendi de impio pium.
Item, Non fit impius pius nisi aliqua creatura de nihilo creata, scilicet gratia : cum igitur actus omnipotentiae sit creare, ut in principio libri II Sententiarum probatum est, non potuit hoc convenire alicui creaturae : ergo non potuit communicare potestatem illam.
Item, Esto quod dederit homini potestatem illam : ergo potest exire in actum mundandi : ergo potest mundare peccatorem velit nolit peccator, quod esset inordinatum : ergo non potuit illam potestatem conferre homini.
Item, Si dicas, quod Deus potuit conferre, sed nullus ministrorum potuit recipere : hoc nihil est : quia hic quæritur de potestate quam potuit dare et minister recipere, sed non dedit eam Deus.
SOLUTIO. Doctores distinguunt hic multicipitatem potestatis, scilicet auctoritatis, invocationis, excellentiae, ministerii, et cooperationis. Auctoritatis qua Deus est prima causa justificationis in baptismo, et sine qua nulla alia potestas aliquid potest : et hanc (ut dicunt) non po-
<--- Page Split --->
tuit ita alii communicare : sicut non potest alii communicare, quod sit Deus : et hoc habetur in Littera.
Potestas autem invocationis est, ut daret nomini alicujus hominis potestatem, ut ad invocationem sui nominis efficeretur sanctificatio, et effectus baptismi : sicut fit ad invocationem Trinitatis, sicut etiam fit quandoque ad invocationem nominis Christi : et hanc (ut dicunt) potuit conferre, sed noluit : et hoc sapienter ne spes salutis et adjutorii poneretur in homine, et sic paulatim pro Deo coleretur, vol coli inciperet.
Potestas autem excellentiae dupliciter a diversis exponitur. Communis expositio est, ut scilicet secundum merita et gradus baptizantium esset excellentior, vel minus excellens effectus baptismi : ut melior esset a meliore vel majore in Ecclesia datus : et hanc iterum (ut dicunt) potuit dare, sed noluit, ne tot essent baptismi quot baptizantes : quia unum debuit esse baptisma, sicut una passio quae operatur in ipso, et unum originale peccatum quod substantialiter curatur in ipso. Alii quidem pauci aliter exponunt potestatem excellentiae, scilicet quod sit excellentiae in actu, ut scilicet sine ritu baptismi ille posset absolvere a peccato, quasi sine cla ve regnum aperire : et hanc dicunt soli Christo esse collatam. Et prima expositio melior et communior est. Hanc autem non dedit nisi Christo qui est Deus et homo : ut non sint plura capita Ecclesiae, sicut Ecclesia tantum una est.
Potestas autem ministerii est ut committatur dispensationi ritus exterior baptismi : et hanc Deus omnibus Ecclesiae ministris contulit.
Potestas autem cooperationis est illa quam Magister tangit in Littera, scilicet ut homo haberet ministerium intus curandi vel cooperandi Deo, sicut habet exterius : et hanc potuit secundum Magistrum conferre, sed noluit, ne spes salutis crederetur in alio esse, vel ab alio dependere quam a Deo : et ne gratia pu-
taretur dependere ab actu hominis, si Deus opus hominis ad conferendum gratiam requireret.
Potestatem igitur auctoritatis nec potuit conferre, nec contulit : potestatem autem ministerii exterioris in quo cooperatur minister Deo, potuit conferre et contulit. Potestatem autem invocationis, excellentiae et cooperationis interioris potuit conferre, sed non contulit predictis de causis.
Secundum hanc distinctionem,
Ad objecta dicendum, quod prima objecta videntur probare, quod potuit conferre homini ut justificaret : et hoc non est verum : sed potuit conferre, ut operatione aliqua potestatis spiritualis disponeret ad justificationem, sicut sacramentum operatur disponendo.
Unde dicendum ad primum, quod Magister in Littera intelligit de cooperatione dispositionis.
Ad aliud dicendum, quod daemonem expellere ab infestatione corporis, minus est quam expellere peccatum : quia solus Deus peccatum dimittit per hoc quod solus Deus creat gratiam, qua formaliter dimittuntur peccata.
Ad aliud dicendum, quod tales rationes nihil valent : quia dignitas gratiae et creaturae rationalis est æquivoca. Dignitas enim rationalis creaturae est inter substantias, quia ipsa beatificabilis est, et in hoc præfertur gratiae. Dignitas autem gratiae est dignitas formæ per contrarietatem expellentis peccatum, et gratia in hoc præfertur homini, quia homo vel rationalis creatura talis forma esse non potest.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de potestate dispositionis ad emundationem, et non de potestate dandi vel creandi gratiam.
Ad aliud dicendum, quod nihil est simile de curatione corporum, et animarum : quia lapides et herbeæ ex virtutibus consequentibus contrarietates complexiones suas habent ad causas morborum corporalium : sed nullam potest homo
<--- Page Split --->
habere talem comparationem ad causam morbi spiritualis : verba autem non curant nisi per invocationem.
Ad aliiud quod in contrarium objicitur, dicendum, quod omnia illa non probant nisi de potestate effectiva justificationis et vivificationis et non dispositiva. Et bene conceditur, quod illam dare non potuit, nec Christo homini, nec alii, nec etiam potestatem creandi : et ratio hujus expedita est in tertio Sententiarum 1.
ARTICULUS V.
An Joannes novit Christum, et quid de eo novit ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : « Quid noverat Joannes Baptista? Dominum. Quid non noverat, etc. »
Dicit enim Augustinus quod novit eum esse agnum tollentem peccata mundi :
sed non novit, quod potestatem baptizandi esset sibi retenturus et non aliis daturus, Hieronymus autem et Chrysosstomus contrarium huic dicunt, scilicet quod non novit eum esse Christum in mundo natum, et per mortem suam esse redempturum mundum. Ergo contrarietas videtur esse inter eos.
Solutio. Dicendum, quod utrumque solutio. verum est : quia est notitia Christi simplex, et est notitia ejus in hac vel in illa forma qua venit ad Joannem. Scivit ergo ipsum esse natum et mundum redempturum : sed nescivit, quod iste homo qui venit ad eum inter alios fuit Christus, antequam vidit columbam descendentem, sicut dixerat ei Deus in eremo : et tunc dixit : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me 2 ! Et hujus causam assignat Chrysostomus in Commento, dicens quod in juventute noverat eum, sed longo tempore conversatus in eremo amiserat imaginationem faciei : et ideo non cognovit eum sub forma venientis ad se, et cognovit cum talem natum esse in mundo.
C. Quæ fuit potestas baptismi quam potuit Christus dare servis.
Hic quaeritur, Quæ sit 3 potestas baptismi quam Christus sibi retinuit, et potuit dare servis? Hæc est, ut plurimi volunt, potestas dimittendi peccata in baptismo : sed potestas dimittendi peccata quæ in Deo est, Deus est: ideo alii dicunt hanc potestatem non potuisse dare alicui servorum : quia nulli potuit dare ut esset quod ipse est, vel ut haberet essentiam quam ipse habet, cui hoc est esse quod posse. Dicunt enim, Si hanc potentiam alicui
<--- Page Split --->
dare potuit, potuit ei dare creaturas creare : quia non est hoc majoris potentiæ quam illud. Ad quod dici potest, quia potuit eis dare potentiam dimittendi peccata, non tamen ipsam eamdem qua ipse potens est, sed potentiam creatam qua servus posset dimittere peccata : non tamen ut auctor remissionis, sed ut minister : nec tamen sine Deo auctore : ut sicut in ministerio habet exterius sanctificare, ita in ministerio haberet interius mundare : et sicut illud facit Deo auctore, qui cum eo et in eo operatur illud exterius, ita interius mundaret Deo auctore, qui ejus verbo velut quodam ministerio uteretur. Ita etiam posset Deus per aliquem creare aliqua, non per eum tamquam auctorem, sed ministrum cum quo et in quo operaretur 1 : sicut in bonis operibus nostris ipse operatur et nos : nec ipse tantum, nec nos tantum, sed ipse nobiscum et in nobis : et tamen in illis agendis ministri ejus sumus, non auctores. Ita ergo potuit dare servo potestatem dimittendi peccata in haptismo, id est, ut in mundatione interiori servus cum Domino operaretur : non servus sine Domino, nec Dominus sine servo : sed Dominus cum servo et in servo : sicut in exteriori ministerio Dominus operatur cum servo, et in servo. Unde et Dominus dicitur sanctificare, et servus : sed Dominus invisibili gratia, servus visibili sacramento. Unde Augustinus 2 super Leviticum : Dominus ait, Ego Dominus qui sanctifico 3. Et de Moyse etiam dictum est : Et sanctificabis eum 4. Sed Moyses sanctificat visibilibus sacramentis per ministerium : Dominus autem invisibili gratia per Spiritum, ubi est totus fructus visibilium sacramentorum. Sine hac sanctificatione visibilia sacramenta nil prosunt. Si quis hoc melius aperire poterit, non invideo.
ARTICULUS VI.
An Christus homo habuit potestatem dimittendi peccata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : « Ita ergo potuit dare, etc. »
Videtur ergo, quod Christus homo
habuit potestatem dimittendi peccata : quia
Matth. ix, 6, dicitur : Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, etc. Filius enim hominis est Christus secundum humanam naturam. Ergo videtur, quod etiam alii homini potest conferre.
Item, In tertio libro Sententiarum 5 habitum est, quod Christus secundum humanam naturam est redemptor : sed redimere non potuit nisi peccatum di-
<--- Page Split --->
mitteretur : ergo videtur, quod ipse secundum hanc naturam peccata dimittere potuit.
Item, Plus est redimere quam creare, ut dicit Augustinus. Si ergo potuit redimere secundum humanam naturam, potuit etiam secundum eam creare gratiam qua justificatur homo.
jed contra. SED CONTRA :
Dicit Bernardus, quod gratia non est ab homine Christo, sed solum a Deo : ergo non potuit habere potestatem mundandi animam : sed saepe supra probatum est, quod creare est actus infinitae potentiae, et solius omnipotentiae divinae : Christus autem secundum hominem non fuit susceptibilis illius potestatis, quod justificaret animas interius.
Solutio. Solutio. Quasi omnes dicunt, quod Christus secundum hominem non fuit susceptibilis illius potestatis.
Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod Filius hominis probare ibi voluit suam deitatem : et ideo hoc convenit Filio hominis in quantum Deus est.
Ad aliud dicendum, quod redemptor est Deus, et homini attribuitur baptismus : quia in humana natura pertulit passiones, quibus pro nobis satisfecit.
Si autem quaeritur quae fuit potestas quam dedit ei Pater prae aliis?
Dicendum secundum Doctores, quod illa fuit potestas excellentiae ad actum, scilicet ut solveret sine officio clavium tamquam Dominus universae Ecclesiae. Christus enim non legitur recepisse ordinem, sed dedisse : nec habuisse potestatem ad mensuram, sed ad omnia : et haec potestas excellentiae data est Christo, quae aliis in virtute clavium et ordinis et limitata est et tradita.
<--- Page Split --->