DISTINCTIO IV.

De baptismo per comparationem ad recipientes.

A. Quod alii suscipiunt sacramentum et rem, alii sacramentum et non rem, alii rem et non sacramentum.

Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum et rem sacramenti, aliquos sacramentum et non rem, aliquos rem et non sacramentum. Sacramentum et rem simul suscipiunt omnes parvuli, qui in baptismo ab originali mundantur peccato : quamvis quidam diffiteantur illis qui perituri sunt parvulis, in baptismo dimitti peccata, innitentes illi verbo Augustini : Sacramenta in solis electis efficiunt quod figurant 1 : non intelligentes illud ita esse accipiendum, quia cum in aliis efficiunt sacramenta remissionem, non hoc eis faciunt ad salutem, sed solis electis. Nam quod omnibus parvulis in baptismo remittatur peccatum per baptismum, Augustinus evidenter dicit : A parvulo, inquit, recenter nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus prohibetur a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo : sed parvuli tantum originali, majores vero etiam omnibus quae male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt, nisi enormitas vitae impediat, id est, fictio 2. Adulti quoque qui cum fide baptizantur, sacramentum et rem suscipiunt.

Hic agitur de baptismo ex parte suscipientis.

Et ponitur hic quaestio triformis, et subjunguntur dubia orta ex illis.

« Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, etc. »

Prima pars quaestionis est de illis qui suscipiunt rem et sacramentum. Secunda est de his qui suscipiunt sacramen-

<--- Page Split --->

tum et non rem, ibi, B, « Qui vero sine fide accedunt, etc. » Tertia est de his qui suscipiunt rem et non sacramentum, ibi, C, « Sunt et alii, ut supra posuimus, etc. »

Quaestiones autem ex his consequentes sunt quatuor : quarum prima est, Quid suscipiunt jam justi ad baptismum accedentes ? quam tractat, ibi, F, § 1 : « Solet etiam quaeri de illis qui jam sancificati, etc. » Secunda est, cur poenalitas non tollitur in baptismo, sicut omnis culpa ? ibi, F, § 2 : « Cum vero in baptismo peccatum deleatur, et satisfacrio exterior, etc. » Tertia est, ibi, G, « Si quaeritur. Cujus rei sit baptismus, etc. » Ultima est, Quid parvuli accipiant in baptismo, utrum gratiam tantum, vel virtutem tantum, vel utrumque ? ibi, « Solet etiam quaeri, Si parvulis in baptismo, etc. »

Et haec omnia prolixe determinantur et bene in Littera : et ideo quaestiones hic sunt succinctae.

ARTICULUS I.

An in parvulis qui recipiunt rem et sacramentum, sit æqualis effectus baptismi ?

Quæritur tamen primo circa primam partem quaestionis, Utrum in parvulis qui recipiunt rem et sacramentum, sit effectus baptismi æqualis ?

Et videtur quod sic : quia

  1. Dicit Philosophus, « Causa una eodem modo se habens, facit unum : » sed baptismus est causa una, et eodem modo se habens : ergo facit unum.

  2. Item, Una passio Christi operatur in baptismo, sive suscipiatur ab hoc, sive ab illo : ergo videtur, quod æqualiter.

  3. Item, Fides aliena operatur in om-

nibus parvulis ad justificationem : ergo videtur, quod æqualiter.

SED CONTRA hoc videtur esse, quod Sed cont 1. Secundum naturalia, Angeli gratuita etiam differenter acceperint, ut dicit Magister in libro II Sententiarum : ergo videtur, quod similiter et parvuli : ergo non receperunt æqualem gratiam.

  1. Item, Nos videmus cum adolescent, quod non æqualiter dispositi sunt ad actus. Cum ergo actus sint ex habitibus, videtur quod nec habitus æqualiter acceperunt.

  2. Item, Quidam accipiunt gratiam finaliter in baptismo : alii autem non, ut præsciti : ergo videtur, quod inæqualis sit effectus baptismi in omnibus parvulis.

SOLUTIO. Dicendum, quod æqualis est Solutio effectus baptismi in omnibus parvulis, ut probant primæ objectiones : sed non sic se habet in adultis, ut infra probabitur.

AD PRIMUM autem quod contra objiciAdobjec tur, dicendum quod non est simile de Angelis : quia illi multorum judicio secundum differentiam ordinum differunt specie, sed parvuli sunt in specie una : nec hominibus datur quantitas gratiae, secundum proportionem naturalium, sed potius secundum modum præparationis, et hic æqualis est cum parvulis, quia non habent præparationem nisi ex merito Christi, et illa æqualiter exhibetur omnibus.

AD ALIUD dicendum, quod differens Adobjec usus est, non ex difformitate habitus, sed potius ex difformitate liberi arbitrii.

AD ALIUD dicendum, quod finalem haAdobje bere gratiam, vel secundum præsentem justitiam non dicunt gratiae quantitatem, sed qualitatem : et ideo in illo argumento mutatur quid in quale.

<--- Page Split --->

B. De ficte accedentibus.

Qui vero sine fide vel ficte accedunt, sacramentum, non rem, suscipiunt. Unde Hieronymus : Sunt lavacra gentilium, hæreticorum : sed non lavant ad salutem. In Ecclesia etiam qui non plena fide accipiunt baptisma, non spiritum, sed aquam suscipiunt 4. Augustinus etiam ait : Judæis omnibus communia erant sacramenta, sed non communis omnibus erat gratia, quæ est virtus sacramentorum : ita et nunc communis est baptismus omnibus baptizatis, sed non virtus baptismi, id est, ipsa gratia. Item, Omnis qui jam suæ voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi pœniteat eum veteris vitæ, novam non potest inchoare. Ab hac pœnitentia, cum baptizantur, soli parvuli immunes sunt 5. His aliisque testimoniis aperte ostenditur, adultis sine fide et pœnitentia vera in baptismo non conferri gratiam remissionis : quia nec parvulis sine fide aliena, qui propriam habere nequeunt, datur in baptismo remissio. Si quis ergo ficte accedit, non habens veram cordis contritionem, sacramentum sine re accipit. Videtur tamen Augustinus 3 dicere, quod etiam ficte accedenti, qui etiam habet odium fraternum, in ipso momento quo baptizatur, omnia condonentur peccata, et post baptismum mox redeant. Sed non hoc asserendo dicit, imo hanc opinionem et præmissam sententiam conferendo : ait enim sic : His qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur : quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum : aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti dimissa, iterum per fictionem replicantur : ut etiam illud verum sit, Quicumque in Christo baptizati estis, etc. 4, et illud, Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum 5 : ut induat eum Christum sanctitas baptismi, et exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire dimissa peccata ubi fraterna charitas non est, aperte Dominus docet etiam in illo servo, a quo dominus dimissum debitum

<--- Page Split --->

petiit, quia ille conservo dimittere noluit 1. Sic non impeditur baptismi gratia quo minus omnia peccata dimittantur, etiamsi fraternum odium in ejus cui dimittuntur, animo perseverat. Solvitur enim hesternus dies, et quidquid superest : et solvitur etiam ipsa hora momentumque ante baptismum, et in baptismo. Deinceps autem continuo reus incipit esse non solum consequentium, sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. Hoc autem, ut praediximus, non sub assertione dixit : quod ostenditur ex eo quod ait in eodem libro sic : Si ad baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, aut non sunt dimissa : eligant quod voluerint 2. Ecce aperte cernis, si tamen attendis, id dixisse Augustinum non asserendo, sed quaerendo, et aliorum opinionem referendo. Idem enim ait : Tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit : quae corde in malitia perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri. Non ergo ficte accedenti peccata dimittuntur.

ARTICULUS II.

Quid sit fictio ?

sacramento : ergo videtur, quod ille non suscipit.

  1. Item, Baptismus est sacramentum fidei : ergo videtur, quod contrarium fidei sit contrarium sacramento : sed discredentia est contraria fidei : ergo contrariatur sacramento : ergo nihil suscipit qui non credit.

Deinde quaeritur de secundo quod tangit, ibi, B, « Qui vero sine fide vel ficte accedunt, etc. »

Et hic quaeruntur tria, quorum primum est, Quid sit fictio ?

Secundo, Qualiter impedit baptismum ?

Tertio, Qualiter redit effectus baptismi cessante fictione ?

Ad PRIMUM proceditur sic :

  1. Fictus est (ut dicit Augustinus) qui non credit, vel indevotus accedit, vel qui aliter celebrat sacramentum quam institutum est, vel qui contemnit suscipere : qui autem non credit, ille non se subjicit

  2. Item, Cum multi sint articuli fidei, potest aliquis non credere unum, et credere alium : ut non credens resurrectionem, potest credere baptismum : et quaeritur, Utrum ille suscipiat baptismum ?

Et videtur, quod sic : quia iste intendit suscipere quod exhibet Ecclesia : ergo videtur, quod suscipiet illud.

SED CONTRA:

Sapient. 1, 3: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum : ergo Spiritus sanctus nihil operatur in baptismo : ergo nihil suscipit.

ULTERIUS quaeritur de secundo modo, Qu qui dicitur indevotio. Devotio enim est

4 Cf. Matth. xvii, 23 et seq. 2 S. AUGUSTINUS, Lib. I de Baptismo contra

Donatistas, in initio cap. 12. De consec. dist. IV, cap. Ostenditur illos (Nota ed. Lugd.)

<--- Page Split --->

quidam fervor animi in compunctione peccatorum, vel amore charitatis, ut dicit Ambrosius super Epistolam ad Romanos : sed multi sunt qui non ita accedunt ad baptismum : ergo videtur, quod multi sunt qui non habent affectum mortalis peccati, qui tamen ficti sunt : et hoc nullus dicit.

Rest. 2. ULTERIUS quaeritur de tertio modo ficto :

  1. Qui enim aliter celebrat, non servat formam sacramenti : ergo non recipit sacramentum : et in contrarium ejus dicitur in Littera.

  2. Item, Qui contemnit suscipere, non videtur proprie dici fictus, sed aperte malus : quia fictus simulat ad minus.

Rest. 3. ULTERIUS quaeritur de numero harum fictionum.

Solu tio. Ad hoc ultimum primum respondeo, quod quadruplex fictio colligitur a dictis Augustini : tamen triplex ficrio ponitur praecipue in suscipiente sacramentum Eucharistiae, sed per simile etiam est in suscipiente baptismum : et illa est aut ex parte dantis sacramentum, aut ex parte suscipientis. Vel aliter et melius, aut ex parte ritus sive actus sacramenti, aut ex parte operis operati quod facit Ecclesia. Si primo modo, tunc est qui aliter suscipit quam Ecclesia exercet ritum, et hoc intelligo de eo qui deridet ritum Ecclesiae, et tamen intendit accipere quod facit Ecclesia, licet derideat : ille enim percipit sacramentum. Si autem ex parte operis operati : tunc aut est secundum rationem, et tunc non est non credens : aut secundum concupiscibilem, et tunc est indevotus : aut ex parte irascibilis, et tunc est contemnens.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod est non credens, volens tamen suscipere idipsum secundum quod videt facere Ecclesiam : et ille est de quo loquitur Magister in Littera, quod suscipit sacra-

mentum quoad characteris impressionem : si autem averteret eum infidelitas ut nollet suscipere nec susciperet, tunc non esset dubium, quod nihil susciperet.

Ad ALIUD dicendum, quod baptismus est sacramentum fidei quoad hoc quod est fundamentum sacramentorum, sicut fides ædificii spiritualis in vita. Sed quod contrariatur fidei, dummodo intendat suscipere quod facit Ecclesia, non contrariatur nisi gratiae sacramentali, et non characteri : et ideo suscipitur character.

Ad ALIUD dicendum, quod discredulitas omnium articulorum impedit rem sacramenti, et si omnes simul discredat, et tamen velit suscipere id secundum quod nihil credit facere Ecclesiam, ipse suscipit characterem.

Ad ID quod quaeritur de secunda fictione, dicendum quod indevotus hic dicitur a privatione habitus devotionis, et hoc est quando est in statu et effectu mortalis peccati : quia talis non recipit nisi characterem.

Ad ALIUD dicendum, quod qui aliter Adqucst. 2. celebrat, si non servat formam, nihil exAd 1. hibet : sed hic principaliter accipitur ex parte suscipientis, qui scilicet susceperit aliter quam Ecclesiae ritus sit : suscipit enim pro quadam abusione, tamen hoc ipsum abusivum intendit suscipere, et propter efficaciam sacramenti dicitur recipere characterem.

Ad ALIUD dicendum, quod est contemptus abjiciens opus, et est contemptus vilipendens tamquam vile, quod tamen facere intendit. Et primus quidem nihil suscipit, quia sacramento se non subdit : secundus autem suscipit characterem.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

An fictio possit impedire baptismum ?

Secundo quæritur, Qualiter impedit baptismum ?

Videtur enim, quod non possit impedire :

  1. Fortius enim non impeditur a minus forti : gratia autem sacramentalis fortior est fictione, et omni peccato : ergo videtur, quod impedire non debeat, nec possit.

  2. Præterea, Si peccatum impedit : tunc etiam peccatum originale in parvul- lis videtur impedire posse : et hoc non est verum.

  3. Item, Peccata quaedam venialia sunt in adultis non baptizatis. Ponamus ergo, quod adultus aliquis nimis diligens uxorem, vel parvulos, et plus quam Deum, et tamen baptizetur : constat quod ille amorem illum in baptismo non amittat, nec deponat : ergo peccatum manet : er- go videtur esse fictus : quia Deus aut ni- hil, aut totum indulget.

Ad aliud dicendum, quod in parvulis non est voluntas renitens, quin potius est ibi præparatio meriti Christi con- tra peccatum alienum, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet propter adhærentiam venialis veniale peccatum manere : quia hoc non facit fictionem : quia nec in eadem parte est cum gratia, nec etiam gratiae contrariatur : et ideo tota venia habetur, et tota sanctitas etiam non habita remissione venialis.

ARTICULUS IV.

Qualiter redeat effectus baptismi cessante fictione ?

Tertio quæritur, Qualiter redit effectus baptismi cessante fictione ?

Quia videtur, quod non redeat :

  1. Opera enim mortua non vivificantur : opera autem in mortali peccato facta, sunt mortua : ergo non vivificantur : baptismus autem hujusmodi est in mortali peccato factus : ergo non redit baptismi effectus, sed iterum debet baptizari.

Solutio. Dicendum, quod fictio impedit ex eo quod ponit obicem Spiritui sancto per dissensum actualem voluntatis ad effectum sacramenti : vult enim aliquid quod non potest stare cum gratia sacramentali.

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod peccatum de se est debile, sed cum voluntate retinente gratiae efficitur forte ad impediendum gratiam : quia qui creavit te sine te, non justificabit te sine te : non enim vult malitiam Deus, ut dicit Damascenus, nec compellit virtutem, quia jam sorderet laus boni, si etiam contra voluntatem daretur.

  1. Si dicas, quod in ficto imprimitur character, et gratia illius non debet baptizari. Videtur, quod non imprimitur : quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum1 : ergo non imprimit ei quidquam : ergo nec characterem.

  2. Præterea, Character est lumen spirituale, ut infra habebitur, et lumen spirituale non potest stare cum spirituali tenebra : peccatum autem, ut dicit Damascenus, est tenebra spiritualis : ergo videtur, quod ficto character imprimi non possit.

  3. Item, Gratia sacramentalis est effe-

<--- Page Split --->

cta a sacramento baptismi : sed quando non est, non efficitur : ergo non efficitur quin iste fictus baptizetur. Similiter videtur, quod nec postea efficitur : quando enim non est causa, tunc nihil efficit causa : postea autem non est baptismus, quia jam transiit : ergo non efficit postea : ergo non efficitur umquam a baptismo gratia illa : ergo non redit.

  1. Item, Non redit quod numquam affuit : sed isti ficto numquam affuit gratia : ergo non redit ei postea cessante fictione.

  2. Item, Ponamus, quod iste fictus inter baptismum suum, et ante pœenitentiam, multa committat peccata, et postea pœeniteat de fictione : aut illa peccata remittuntur sine gemitu exteriori et planctu, aut non. Si sic : ergo peccatum actuale commissum post baptismum remittitur sine exteriori satisfactione, quod non dicitur a Doctoribus. Si non remittitur : ergo gratia baptismi non delet quidquid invenit.

  3. Praeterea, Causa debet esse conjuncta effectui : sed gratia delens peccatum est effectus baptismatis : ergo debet esse conjuncta cum ipso : et hoc non est in talibus : ergo videtur, quod necesse sit iterum baptizari.

Si forte dicatur, quod manet character, et ille est causa gratiae in talibus : istud non videtur esse verum, quia character aequaliter est in bonis et in malis : ergo non est magis causa boni quam mali : quia causa per se boni non potest esse cum malo, sicut nec bonum : et causa mali per se et formaliter, non potest esse cum bono, sicut nec malum.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod fictus recipit characterem : et aliter est de opere hominis, et aliter de opere Dei : opus enim hominis potest per hominem esse mortuum et mortificatum, et hoc est quod procedit a libero arbitrio : opus autem Dei non potest esse mortuum, et

hoc est sacramentum, in quo, sicut infra 1 habebitur, divina virtus sub tegumento visibilium specierum in baptismo salutem operatur : et ideo non tenet ista objectio de sacramentis. Sed fictus ponit obicem sive repagulum gratiae ne in eo fiat.

Ad ALIUD dicendum, quod Spiritus sanctus in quantum sanctus, effugiet fictum, quia non operatur in eo sanctitatem, sed non in quantum est Spiritus operans in sacramentis.

Ad ALIUD dicendum, quod character lumen est spirituale ex parte imaginis creatae distinguens fidelem ab infideli secundum fidei statum, ut infra dicemus in quaestione de charactere : sed illud lumen non habet contrarietatem ad peccatum, sicut nec lumen fidei informis : nec hoc ideo dicitur, quod sit fides informis, sed est splendor quidam procedens a charactere increato in imaginem creatam, ad distinctionem baptizati a non baptizato : et ideo potest salvari cum peccato.

Ad ALIUD dicendum, quod baptismus manet in ficto per mansionem characteris, qui vocatur proprie sacramentum : et ideo non habens obstaculum operatur gratiam, eo modo quo ipsum est causa, scilicet disponens, et Deus tunc efficit gratiam in isto : unde haec fuit falsa, quod baptismus transiit, quia mansit ut est character.

Ad ALIUD dicendum, quod effectus non dicitur redire : sed dicitur in Littera, quod baptismus ex eo tempore incipit valere, quod recedit fictio. Si tamen redire dicatur, tunc dicendum est, quod prius affuit in causa disponente, licet non in se.

Ad ALIUD dicendum, quod virtute baptismatis non delentur in isto nisi quae usque ad horam baptismi commiserit : sed virtute pœenitentiae delentur sequentia : et ideo pro istis debet recipere pœenitentiam exteriorem.

<--- Page Split --->

Et quod dicitur, quod baptismus delet quidquid invenit, bene exponitur ab Augustino in Littera : quia deletur ibi externus dies, et ipsa hora ante baptismum, sed non ea quae fiunt post, sed potius virtute contritionis et pœnitentiae : quia non potest dimidia venia a Deo accipi : ut homo habeat gratiam simul, et culpam : et simul habitet in eo Deus, et diabolus.

Ad ultimum dicendum, quod baptismus ut est causa gratiae, manet in charactere.

Et quod objicitur de mansione causæ, dicendum quod hoc est verum de causa formali : sed baptismus est causa disponens tantum, quæ tamen necessario inducit effectum, nisi a contraria voluntate impediatur.

C. Quomodo intelligatur illud, Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis ?

Quæritur ergo quomodo illud accipiatur : Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis 1 ? Potest dici, quod qui in Christo, id est, in Christi conformitate baptizantur, scilicet ut moriantur vetustati peccati, sicut Christus vetustati pœnæ, induunt Christum, quem per gratiam inhabitantem habent 2. Potest et aliter solvi. Duobus enim modis Christum induere dicimur, vel assumptione sacramenti, vel rei perceptione. Unde Augustinus 3 : Induunt homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando usque ad vitæ sanctificationem : atque illud primum bonis et malis potest esse commune, hoc autem est proprium bonorum et piorum. Omnes ergo qui in Christi nomine baptizantur, Christum induunt, vel secundum sacramenti perceptionem, vel secundum vitæ sanctificalionem.

<--- Page Split --->

ARTICULUS V.

An verum sit illud dictum Apostoli, Quicumque baptizati estis, Christum induistis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Quæritur ergo quomodo illud accipiatur, etc. »

  1. Christus enim non habetur ut indumentum nisi per habitum virtutis : ergo videtur, quod tales accipiunt habitum virtutis.

  2. Item, Non induitur Christus nisi per novum hominem, sicut videtur dicere Apostolus dicens : Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis 1. Fictus autem non innovatur. Ergo non induit Christum.

  3. Item, Secundum ea quae dicit in Littera, tunc character est sacramentum : ergo est invisibilis gratiae visibilis forma : et hoc patet esse falsum, quia character non est sensibilis, neque visibilis.

Si dicas, quod videtur a glorificatis et beatis : hoc nihil est : quia secundum hoc etiam gratia est visibilis, quia videtur ab eis.

  1. Si dicas, quod in alio videtur, hoc est, in tinctione facta in aqua : hoc nihil videtur esse : si enim aliquid in alio videtur, illo non existente in quo videtur,

id quod videbatur in ipso, non videbitur : sed character non nisi in tinctione videtur : ergo non existente tinctione, nullo modo videbitur : sed cessante tincitione non est tinctio : ergo tunc nulla est in isto visibilis forma : ergo nullum sacramentum.

SOLUTIO. Dicendum, quod licet character secundum nomen sit in praedicamento relationis, sicut signum distinguens, tamen secundum id quod est, est habitus cujusdam luminis illustrantis imaginem per modum dispositionis non omnino sufficienter ad salutem : et ille dicetur hic habitus quo habetur sacramentum, et in eo secundum quid induitur Christus, et non simpliciter : et ideo etiam Littera non dicit, quod simpliciciter induunt Christum, sed cum hac determinatione, usque ad sacramenti susceptionem 2.

Per hoc patet solutio ad sequens, quia Apostolus loquitur de simpliciter induentibus Christum.

Ad ALIUD dicendum, quod character est sacramentum, et est visibilis in tincitione.

Ad HOC quod objicitur contra, dicendum quod licet tinctionis actus exercitus transeat, tamen secundum suscepisse non transit, sicut quando de præterito ex præteritione sua non præterit : et ad illam tinctionem refertur visibilitas characteris : quia illa tinctio visibilis fuit in exercitio sui, et reliquit cognoscibilitatem characteris in ipsa sic peracta.

D. De illis qui suscipiunt rem, et non sacramentum.

Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem, et non sacramentum. Qui enim effundunt sanguinem pro nomine Jesu, etsi non sacramentum, rem tamen accipiunt. Unde Augustinus : Quicumque non percepto re-

<--- Page Split --->

generationis lavacro pro confessione Christi moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismi 1. Audistis quod passio pro Christi nomine suscepta, supplet vicem baptismi. Nec tantum passio vicem baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum : sicut aperte docet Augustinus 2, dicens baptismi vicem aliquando implere passionem. De latrone illo cui non baptizato dictum est : Hodie mecum eris in paradiso 3, Beatus Cyprianus in libro IV de Baptismo non leve documentum assumit : Quod etiam atque etiam ego considerans, invenio, non tantum passionem pro nomine Christi id quod baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim ille latro pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum : nec quia credidit passus est, sed dum patitur credit. Quantum ergo fides valeat, etiam sine visibilis baptismi sacramento, quod Apostolus ait : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem 4, in illo latrone declaratum est, sed tunc impletur invisibiliter, cum mysterium baptismi, non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Et baptismus quidem potest esse ubi conversio cordis defuerit : conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto baptismo non potest : nec ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei sacramentum contemnitur. Ecce hic habes non solum passionem, sed etiam fidem et contritionem conferre remissionem; ubi non contemnitur sacramentum : ut in latrone illo ostenditur, qui non per passionem, sed per fidem salvatus est sine baptismo. Sed dicunt quidam hoc retractasse Augustinum. Retractavit quidem exemplum, sed non sententiam. Ait enim in IV libro Retractionum : Cum dicerem vicem baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum : quia utrum non fuerit baptizatus, incertum est 5. Constat ergo baptismo aliquos justificari et salvari. Unde Ambrosius de Valentiniano : Ventrem meum doleo, ut prophetico utar eloquio 6 : quia quem regeneraturus eram, amisi : verumtamen gratiam quam ille poposcit, non amisit 7.

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

An baptismus sanguinis et pænitentiae suppleat vicem baptismi qui fit in aqua ?

Deinde quæritur de tertia parte primæ quæstionis, ibi, D, « Sunt et alii, ut supra posuimus, etc. »

in nube et in mari 1. Tertius est baptismus lustrationis in Veteri Testamento. Quartus, baptismus Joannis. Quintus, baptismus quo Dominus baptizatus est. Sextus, baptismus Christi quo nos baptizamur. Septimus, baptismus in Spiritu sancto et igne, de quo dixit Dominus discipulis : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multo hos dies 2. Octavus, baptismus pænitentiae. Nonus, baptismus sanguinis.

Quare igitur Magister tangit hic tantum tria genera baptismatum ?

Et ibi quæruntur distincti modi baptismatum, quos tangit Magister : quia

  1. Si baptismus sanguinis supplet totum baptisma, tunc videtur, quod imprimat characterem. Et eadem objectio est de baptismo pænitentiae : sed hoc non faciunt : ergo sunt imperfectionis effectus quam baptismus aquæ.

  2. Sed contra hoc videtur esse quod dicit Damascenus, quod baptismus sanguinis est valde bonus, eo quod secundis sordibus non coinquinatur.

  3. Item, Pænitentia in jam adulto exigitur ante baptismum aquæ, et tamen tenetur ad baptismum : ergo videtur, quod non potest supplere locum ipsius.

SOLUTIO. Dicendum, quod Magister non tangit hic baptismata nisi similia baptismo nostro in effectu principali, qui est remissio peccati : et illa non sunt nisi duo, scilicet pænitentia, ubi articulus necessitatis, non contemptus religionis sacramentum excludit : et effusio sanguinis, ubi etiam aqua baptismi, impediente tyranno, haberi non potest.

Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum, quod non imprimunt characterem, quia character est pars sacramenti : sed effectum totum supplent, sed ea quae sunt de sacramento non exhibent : et ita intelliguntur auctoritates inductæ in Littera.

  1. Præterea, Si supplerent ista locum baptismatis, oporteret quod aliquid haberent simile illi : et quid est illud ? Si dicatur, quod gratia remittens peccatum : hoc nihil est : quia secundum hoc quælibet virtus suppleret locum baptismi : nihil autem aliud invenitur in quo assimilentur, ut videtur : ergo non supplent locum baptismi.

  2. Item, Joannes Damascenus non ponit tantum tria genera baptismatum, sed novem, scilicet baptismatum, diluvii quo baptizatus est mundus, et baptismum Maris rubri, de quo dicit Apostolus : Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare, scilicet rubrum, transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt,

Ad aliud dicendum, quod baptismus sanguinis in hoc melior est, quod non inquinatur secundis sordibus, et quia adducit meritum aureolæ, et quia radit falce acerbitatis venialium adhærentiam : quorum nullum necessario facit baptismus aquæ : sed non in hoc quod imprimit characterem, quia ille debetur invocationi trinæ benedictionis in elemento aquæ.

Ad aliud dicendum, quod illa pænitentia non exigitur propter baptismi imperfectionem, sed potius ut tollatur fictio ab eo qui vult baptizari ne ponat obicem Spiritu sancto.

Ad aliud dicendum, quod resumenda est quædam auctoritas Augustini supra

1 I ad Corinth. x, 1 et 2.

2 Act. 1, 5.

<--- Page Split --->

notata, per quam probat, quod quidquid ante et post baptismum culparum remittitur, totum fit virtute baptismi : et ideo pœnitentia non supplet vicem baptismi, nisi in quantum baptismus est in proposito : et similiter martyrium, et hoc est quod dicit in Littera, ubi sacramentum articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit. Et per illud propositum non tantum efficitur simile, sed idem operans differenter : quia in baptismo aquæ per se, in baptismo autem pœnitentiæ et sanguinis operatur in proposito, in quantum est in ipso qui moritur præventus necessitate mortis naturalis vel martyrii.

Ad 5. Ad DIVISIONEM Joannis Damasceni dicendum, quod Magister non ponit hic nisi illa quæ accedunt ad similitudinem baptismi ex parte causalitatis : et illa non sunt nisi duo directe, et unum quod accedit ad ipsum, in quantum est diminutivum pœnæ quæ est infirmitas et pronitas concupiscentiæ, quod est baptismus in igne et Spiritu sancto, quando sublata est ab Apostolis infirmitas et carnalitas : sed Magister non tangit hoc, quia hoc potius est confirmationis quam baptismi.

baptismatis, et sic signum fuit baptisma lustrationis in veteri lege, in quo fuit aqua et cinis per ignem hostiæ quoad spiritum, et sanguis immixtus propter figuram passionis. Aut accedit ex parte aquæ, spiritus, passionis, et actus : et sic est baptismus Joannis, in quo fuit forma in nomine venturi, præsignans Spiritum, et patientem, et aquam, et actum immersionis. Aut poterat ponere signum ad formam et virtutem regenerativam ex parte materiæ, et sic signum fuit baptisma quo baptizatus est Dominus, ubi Trinitas apparuit in figura formæ, et vis regenerativa collata est aquis. Nec plura sunt in vero baptismo ex parte signi nisi aqua, passio, Spiritus operans, et actus, et vis regenerans, et forma : et ideo non sunt plura genera accedentia ad ipsum in ratione significandi. In ratione autem causandi est accessus vel ex parte diminutionis pœnæ, et sic accedit baptismus in Spiritu sancto et igni, quo baptizati sunt Apostoli in die Pentecostes : aut ex parte remissionis culpæ, et sic accedit baptismus pœnitentiæ et sanguinis : et hæc omnia iterum colligit verum baptisma : quia remittit culpam totam, et partem pœnæ infirmitatis et pronitatis.

Quæst. Solutio.

Si AUTEM quæritur de sufficientia divivisionis Damasceni, Dicendum quod octo genera baptismatum sumuntur secundum accessum propinquiorem vel remotiorem ad novum, quod est haptisma verum. Possunt autem accedere aut a parte signi, aut a parte causæ : quia verum baptisma est signum et causa. Si est ex parte signi : aut illud signum est rëspectu aquæ tantum, et est baptismus diluvii : aut respectu aquæ et Spiritus et sic est baptismus Maris rubri, propter columnam ignis et nubis quæ Spiritum significat : unde etiam dicit Apostolus, quod in nube et in mari baptizati sunt 1 : aut ex parte aquæ et Spiritus et passionis operantis in sacramento

Alibi autem de hoc plura quæsita inveniuntur, quæ hic ponere non oportuit.

ARTICULUS VII.

An latro in cruce fuit martyr, et baptizatus baptismo sanguinis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicitur, ibi, D, circa medium : « De latrone illo cui non baptizato dictum est, etc. »

<--- Page Split --->

Videtur enim, quod iste latro fuit martyr, et sic baptizatus sit baptismo sanguinis, non contritionis et fidei in pœnitentia.

  1. Dicit enim sic Hieronymus : « Christistus de cruce latronem in paradisum intulit : et ne quis aliquando seram putaret conversionem, fecit homicidii poenam martyrium. »

  2. Item, Actus martyrii est poena mortis illatae in charitate Christi : sic autem patiebatur latro : ergo fuit martyr.

  3. Item, Innocentes reputantur martyres propter actum sine voluntate : ergo multo magis latro martyr reputabitur, qui et actum habuit et voluntatem.

§ed contra.

Sed contra hoc est, quod

  1. Communiter dicitur, quod causa facit martyrem, non poena : latro autem causam mortis martyris non habuit, sed latronis.

  2. Item, Petrus : Si tamquam malefactores patimini, quam gloriam habebitis ?

Quasi diceret : Nullam. Ergo videtur, quod martyr non fuerit.

SOLUTIO. Dicendum, quod in rei veritate martyr non fuit : et quod dicit Hieronymus primo est intelligendum quoad effectum quemdam martyrii, scilicet quoad deletionem reatus culpae : quia poena temporalis informata charitate et fidei confessione delevit sibi poenam illam, quam jam pati debuit pro culpis suis : non tamen contulit cumulum gloriae in aureola quam habet martyr.

Ad aliud dicendum, quod actus martyrii est unus in latrone et martyre : sed ille non facit martyrem, ut patet in objiciendo.

Ad aliud dicendum, quod in infantibus cum actu fuit causa : quia in eis quaerebatur Christus, et causa facit totam rationem martyrii, licet non facit totam gloriam martyris : quia charitas patientis et devotio faciunt ad cumulum gloriae patientis.

E. Quæ videntur obviare prædictis.

His autem videtur obviare quod Dominus dicit : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei 2 : quod si generaliter verum est, non videntur esse vera superius posita. Sed illud intelligendum est de illis qui possunt et contemnunt baptizari. Vel ita intelligendum est : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, id est, ex ea regeneratione quæ fit per aquam et Spiritum sanctum, non salvabitur. Illa autem regeneratio fit non tantum per baptismum, sed etiam per pœnitentiam et sanguinem. Unde auctoritas 3 dicit, ideo Apostolum pluraliter dixisse fundamentum baptismatum, quia est baptismus in aqua, in sanguine, in pœnitentia. Hoc autem non ideo

<--- Page Split --->

dicit, quod sacramentum baptismi fiat non nisi in aqua: sed quia ipsius virtus, id est, sanctificatio datur non modo per aquam, sed per sanguinem vel pœnitentiam interius. Ratio etiam id suadet. Si enim non valentibus credere parvulis sufficit baptismus, multo magis sufficit fides adultis volentibus, sed non valentibus baptizari. Unde Augustinus 1 : Quæris quid sit majus, fides an aqua? non dubito quin respondeas 2 fides. Si ergo quod minus est sanctificare potest, nonne quod majus est, id est, fides? de qua Christus ait: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet 3. Sed dicunt aliqui nullum adultum in Christum credere vel charitatem habere sine baptismo, nisi sanguinem fundat pro Domino, subdita introducentes testimonia. Augustinus ait: Ex illo tempore quo Salvator dixit: Nisi quis renatus fuerit, etc. 4, absque sacramento baptismi, præter eos qui in Ecclesia sanguinem fundunt aliquis vitam æternam accipere non potest 5. Item, Nullum catechumenum quamvis in bonis operibus defunctum, vitam æternam habere credimus, excepto martyrio, ubi tota sacramenta baptismi complentur 6. Item, Baptizatis iter tantum salutis esse credimus. Sed quod in his minus dixit, in aliis capitulis supra positis supplevit. Et ideo hæc sic intelligenda sunt, ut illi soli habentes tempus baptizandi excipiantur. Si enim aliquis habens fidem et charitatem voluerit baptizari, et non valet necessitate præventus, supplet omnipotentis benignitas quod sacramento defuerat. Dum enim solvere potest, nisi solvat, tenetur: sed cum jam non potest et tamen vult, non imputat ei Deus, qui suam potentiam sacramentis non alligavit. Quod vero invisibilis sanctificatio sine visibili sacramento quibusdam insit, aperte Augustinus tradit super Leviticum 7, dicens invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis. Visibilem vero sanctificationem quæ fit sacramento visibili sine invisibili, posse adesse, non posse prodesse: nec tamen visibile sacramentum ideo contemnendum est, quia contemptor ejus invisibiliter sanctificari non potest. Hinc Cornelius et qui cum eo erant, jam Spiritu sanctificati baptizati sunt 8. Nec superflua judicanda est sanctificatio visibilis, quia invisibilis præcessit. Sine visibili ergo invisibilis sanctificatio

<--- Page Split --->

esse potest et prodesse : visibilis autem quae fit sacramento tenus, sine invisibili prodesse non potest, cum illa 1 sit omnis illius utilitas. Simoni mago visibilis baptismus non profuit, quia invisibilis non affuit 2 : sed quibus invisibilis affuit, profuit : nec tantum valet fides aliena parvulo, quantum propria adulto. Parvulis enim non sufficit fides Ecclesiae sine sacramento : quia si absque baptismo fuerint defuncti, etiam cum deferuntur ad baptismum, damnabuntur, sicut multis sanctorum autoritatibus comprobatur. Ad quod hoc unum sufficiat. Augustinus 3 : Firmissime tene parvulos, qui vel in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, vel de matribus nati sine sacramento baptismi de hoc saeculo transeunt, aeterno supplicio puniendos : quia etsi propriae actionis peccata non habuerunt, originale tamen peccatum traxerunt carnali concupiscentiae conceptione. Et sicut parvuli qui sine baptismo moriuntur, infidelium adscribuntur numero : ita qui baptizantur, fideles dicuntur : qui a fidelium consortio non separantur, cum orat Ecclesia pro fidelibus defunctis. Fideles ergo sunt non propter virtutem, sed fidei sacramentum. Unde Augustinus : Parvulum etsi nondum fides illa quae etiam in credentium voluntate consistit, jam tamen fidei ipsius sacramentum, id est, baptismus, fidelem facit : sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei percipiendo sacramentum 4.

ARTICULUS VIII.

Utrum parvuli qui in utero matris moriuntur, vel nati sine baptismo decedunt, aeterno supplicio, vel sensibili puniantur, aut piena damni tantum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, ibi, E, sub finem : « Firmissime tene parvulos, etc. »

  1. Ex his verbis videtur Augustinus innui, quod parvuli sensibilibus pœenis patiuntur : quia non vocatur supplicium nisi pcea sensibilis.

  2. Hoc etiam alia ratione videtur: Omnis enim peccati deformitas corrigitur per pœenam a justitia judicis : quia aliter peccatum remaneret inordinatum in natura : sed feditas peccati sentitur in corpore parvulorum, et in anima, quia caro respersa est concupiscentia quae parvulum facit concupiscibilem, et adultum concupiscentem, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod sensibili pcea debeat puniri.

  3. Item, Ignis purgabit mundum propter infectionem peccati : et si mundus in elementis haberet sensum, sensibiliter puniretur : ergo videtur, quod multo magis corpora infantium infecta peccato, igne debent puniri, et etiam animae.

<--- Page Split --->

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Peccatum quod omnino præter voluntatem propriam contractum est, et quod necesse fuit incidere, nec evitari poterat, maximam meretur innocentiam : tale autem est peccatum parvulorum : ergo maximam meretur innocentiam : ergo non debet sensibili pœna puniri.

  2. Item, Involuntarium per ignorantiam facti et per violentiam invincibilem, meretur innocentiam, cum tamen in illo aliquo modo non volens sit faciens : sed in originali est involuntarium et impotentia , et nulla concomitantia cum actu : ergo debet multo plus excusari : ergo non "debet aliqua pœna sensibili puniri.

  3. Item, Augustinus dicit, quod magis volunt sic esse quam non esse : constat autem quod illi qui sensibilibus pœnis æternaliter damnati sunt, optant mortem, et mors fugit ab eis : ergo videtur, quod sensibiles pœnas non patiuntur.

factum est originale, mundatus fuit per ejectionem peccatorum.

SED ADHUC obiiciur :

  1. Constat enim, quod sciunt sibi ablatum esse regnum æternum propter peccatum originale : aut ergo dolent de amissione, aut non dolent. Si non dolent, ergo videtur, quod stulti sunt et in malitia obstinati. Si dolent : ergo factualem habent pœnam.

  2. Item, Aut vermis remordet eos, aut non. Si non : ergo non remurmurant contra omne peccatum. Si sic : cum ergo corrosio vermis sit quadam actualis pœna, videntur puniri sensibiliter et actualiter.

Et ad hoc dicendum, quod sciunt se privatos esse regno, sed sine culpa propria, et ideo excusant se intrinsecus, et vellent habere regnum : sed illa voluntas non inducit angorem propter causam amissionis : eo quod non est propria, sed aliena cum excusatione sufficienti.

Quod concedimus dicentes, quod non patiuntur nisi pœnam damni. Distinxrunt enim antiqui et bene inter pœnam damni, et pœnam sensus, dicentes quod pœna damni est in ablatione alicujus, quod debetur nobis per ordinem naturae, sicut est carentia visionis Dei, et carentia felicitatis æternæ : pœna autem sensus est, qua sentitur dolor contrarius ex aliquo afflictivo, ut ustio ignis, vel constricto frigoris, vel hujusmodi, quales pœnæ erunt in inferno.

Ad aliud dicendum, quod vermis numquam remordet de hoc quod non est ex propria culpa factum, sed potius ex culpa aliena cum severitate decreti Dei : et ideo illa objectio fundatur super falsum.

ARTICULUS IX.

An orandum sit pro parvulis ?

Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod Augustinus improprie loquitur, vocans supplicium pœnam damni.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod malum illud in corpore punitur per necessitatem et amaritudinem mortis et incinerationem, et non per pœnam sequentem, nisi adsit reatus pœnalis, non naturalis tantum.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod ignis ille cremabit rubiginem actualis peccati infcientis elementa : quia paradisus in quo

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, E, sub finem : « A fidelium consortio non separantur, cum orat Ecclesia pro fidelibus, etc. »

Talibus enim videtur fieri injuria, quando oratur pro eis : quia tenetur, quod illi immediate evolant.

Et ad hoc dicendum, quod orationes sunt laudes pro securis, et suffragia pro his quos remanserunt in via.

<--- Page Split --->

F. Quid prosit baptismus his qui cum fide accedunt ?

Solet etiam quaeri de illis qui jam sanctificati Spiritu, cnm fide et charitate ad baptismum accedunt : quid eis conferat baptismus ? Nihil enim eis videtur praestare, cum per fidem et contritionem jam remissis peccatis justificati sunt. Ad quod sane dici potest, eos quidem per fidem et contritionem justificatos, id est, a macula peccati purgatos, et a debito aeternae pœenae absolutos : tamen adhuc teneri satisfactione temporali, qua pœenitentes ligantur in Ecclesia. Cum autem baptismum percipiunt, et a peccatis si quae interim post conversionem contraxerunt, mundantur, et ab exteriori satisfactione absolvuntur : et adjutrix gratia omnisque virtus in eo augetur, ut vere novus homo tunc dici possit. Fomes quoque peccati in eo amplius debilitatur. Ideo Hieronymus dicit, quod fides quae fideles facit, in aquis baptismi datur vel nutritur : quia non habenti aliquando ibi datur, et jam habenti ut plenius habeat datur 1 : sic et de aliis intelligendum est. Qui ergo mundus accedit, ibi fit mundior, et omni habenti ibi amplius datur. Quia vero omnis exterior satisfactioni ibi relaxetur, Ambrosius ostendit super illum locum, Sine pœenitentia sunt dona et vocatio Dei 2, dicens : Gratia Dei in baptismo non requirit gemitum vel planctum, vel aliquod opus : sed et omnia gratis condonat. Quod quidem de exteriori gemitu vel planctu accipiendum est. Nam sine interiori nemo adultus renovatur : sed exteriores satisfactiones et afflictiones, scilicet sordes pœenitentium, ibi dimittuntur. Multum ergo confert baptismus etiam jam per fidem justificato : quia accedens ad baptismum, quasi ramus a columba portatur in arcam 3 : qui ante intus erat judicio Dei, sed nunc etiam judicio Ecclesiae intus est.

Cum vero in baptismo peccatum deleatur, et satisfactio exterior non imputetur: quaeritur cur poenalitas cui pro peccato addicti sumus, non tollatur? Hoc ideo tradunt fieri Sancti, quia si a poena homines per baptismum liberarentur, ipsam putarent baptismi pretium, non aeternum

<--- Page Split --->

regnum. Ideo soluto reatu peccati, temporalis pœna tamen manet : ut illa vita studiosius quæratur, quæ erit a pœnis omnibus aliena. Ideo etiam manet, ut sit fideli et certandi materia, et vincendi occasio : qui non vinceret si non pugnaret, nec pugnaret si in baptismo fieret immortalis.

ARTICULUS X.

An unus et æqualis sit effectus baptismi in omnibus baptizatis ?

Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, F, § 1 : « Solet etiam quæri de illis qui jam sanctificati, etc. »

Et de sanctificatione quidem in universo posset hic quæri, sed disputatum est in libro II Sententiarum 1, et late persecutum.

Videtur autem hic unus esse effectus in omnibus accedentibus ad baptismum :

  1. Unius enim causæ uno modo causantis actus est unus : baptismus autem est una causa uno modo causans in omnibus baptizatis : ergo effectus est unus.

  2. Item, Omnes in merito passionis Christi justificantur : sed hoc uno modo se habet ad omnes : ergo æqualem omnes in baptismo gratiam recipiunt.

  3. Item, Si dicas, quod in baptismo exigitur præparatio : sed præparatio non est nisi ut non inveniat obstaculum, quia aliter parvuli non reciperent gratiam in baptismo : ergo videtur, quod parvulus et adultus in baptismo æqualem gratiam recipiunt, et quilibet adultus non fictus cum quolibet non ficto.

  4. Ad hoc dicunt quidam, quod triplex est actus gratiae baptismalis, scilicet deletio universalis culpæ, et diminutio pænæ, et ordo virtutum in meritis. Et quoad primos actus datur gratia æqualiter in omnibus, sed non quoad tertium.

Sed contra hoc videtur esse, quia uni sed cont remittuntur centum, et alii decem peccata : quia inæqualiter peccaverunt : ergo videtur, quod actus remissionis culpæ non sit æqualis in baptismo.

Solutio. Dicendum, quod solutio ista bona est : et ad primum dicendum, quod licet baptismus sit causa una, tamen non eodem modo se habent accedentes ad baptismum tamquam ad causam illam : et ideo fit differens effectus quoad meritum : sicut etiam ignis causâ una est incendii, tamen inæqualiter incendit ligna viridia et arida.

Ad aliud eodem modo est respondendum : quia passio Christi non causat gratiam in nobis nisi continuata nobis : continuatur autem per fidem et devotionem, et hæc differentiam magnam habent ex parte nostra.

Ad aliud dicendum, quod non tantum est præparatio in vitatione obstaculi : licet enim illa sufficiat quoad operationem baptismi, tamen multum operatur ad cumulum meriti quantitas contritionis et devotionis, ut dictum est.

Ad id quod objicitur contra solutionem, dicendum, Quod in uno delet plura et in alio pauciora, hoc est per accidens, quia in subjecto invenit plura vel pauciora : sed est idem quoad efficaciam suam de uno et de mille.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XI.

An poenalltas cui per peccatum addicti sumus, per baptismum non tollatur?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, § 2 : « Quæritur cur poenalltas cui pro peccato addicti sumus, etc. »

Videtur enim, quod causa illa nulla est quam tangit Magister : quia

  1. Sicut exercitium pugnae valet ad diminutionem peccati, ita jucunditas justitiae valet ad augmentum meriti, et hoc est melius bonum quam diminutio debiti pro peccato.

  2. Item, Alia causa nulla videtur esse, ne homines spem beatitudinis poncern in baptismo : quia si omnis poenalltas tolleretur, tunc etiam tolleretur ignominia, et sic scirent bene quod in alio esset beatitudinis spes ponenda.

  3. Item, Videtur quod deleatur poena concupiscentiæ, vel quod redeat originale : posita enim causa sufficienti et efficienti ponitur effectus : sed infectio carnis per poenallitatem, et non culpam (poenallitatem dico concupiscentiæ) tota causa est quod anima fœdatur originali culpa, quando infunditur : ergo si eadem causa manet in corpore post baptismum, redibit idem effectus : ergo inficietur originali culpa, sicut prius.

Si dicas, quod tunc habet gratiam repugnantem formæ : et ideo inficere non potest. CONTRA : Tollatur gratia sicut tollitur per sequens actuale : ergo tunc cum peccato actuali redibit originale. Ne ergo hoc fiat videtur, quod debuit tolli ad minus tota poena concupiscentiæ.

Si forte hoc concedatur. CONTRA : Habens originale debet baptizari, vel non deletur in ipso originale : sed nullus iterato baptizandus est : ergo nullus recipit originale postquam semel co caruit.

SOLUTIO. Præter causas hic assignatas consueverunt Doctores ponere septem alias, quarum prima est ut homo humilietur, Unde, Job, vi, 4 : Sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebitit spiritum meum, id est, superbiam.

Secunda, ut hujusmodi timor incutiatr, Job, vi, 4 : Terrores Domini militant contra me.

Tertia est, ut detur exemplum non peccandi ex vestigio plagarum antiquarum, Zachar. xii, 3 : Adam exemplum meum ab adolescentia mea.

Quarta est, ut homo seipsum recognoscat, Isa. xxvii, 19 : Tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

Quinta, stimultatio eunti ad Dominum, Michææ, ii, 10 : Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem.

Sexta, amicitiæ ostensio, ad Hebr. xii, 6 : Flagellat autem omnem filium quem recipit. Osce, xi, 4 : In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis.

Septima, virtutum exercitatio, Judicum, iii, 1 : Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem.

Alias causas causat Magister in Littera, ut patet.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod homini punito et facto superbo per dispositionem ad peccatum, nihil est melius et cautius quam causa humiliationis : quia si non haberet unde humiliaretur, tunc esset dispositus ad malum : sic ut oportet post lapsum primum numquam crederet, quod caderet per appetitum sublimium, sicut primo cecidit. Unde aliud potest esse melius in se, et tamen non esse melius homini sic disposito.

Ad ALIUD dicendum, quod non potest tolli tota poenalltas in hac vita, nec iste potest esse effectus sacramenti, sed potius est effectus gloriæ : sed Magister assignat quamdam causam quare noluit Deus ut esset effectus gratiae sacramentalis.

Ad ALIUD dicendum, quod fomes manens in carne, non manet in eadem vi in

<--- Page Split --->

qua erat prius : quia non manet in vi infectionis animae cujus ipse est subjectum. Sed verum est quod ab ipso descindi potest semen quod inficiet animam quae sibi unienda creabitur. Et hoc ideo, quia debilitatus est fomes quoad hanc animam, et non quoad aliam, per passionem Domini et sacramentum : et hoc bene contingit : quia cum granum excutitur a palea, ad idem granum non producit paleam, sed ad aliud. Similiter cum praeputiatus est circumcirus, non potest amplius esse praeputiatus, sed bene generat praeputiatum.

Et si quaeritur causa hujus, dico quod hoc est, quia fomes virtutem inficiendi animam trahit a sententia Domini, et a culpa : et ideo non potest inficere nisi ubi est in ratione originis prime : in isto autem qui purgatus est, non est in ratione originis primae : quia non est in ratione seminali Adae infecta : et ideo illum amplius non inficit, sed alium in quo est in ratione originis prime, scilicet in omni patre qui ut generat, est Adam respectu sui geniti.

G. Cujus rei rei baptismus qui datur jam justo, sit sacramentum ?

Si quaeritur, Cujus rei baptismus ille sit sacramentum, qui datur jam justo? Dicimus sacramentum esse et rei quae precessit, id est, remissionis ante per fidem date, et remissionis temporalis penea sive peccati si habetur, si quod interim committitur, et novitatis ac omnis gratiae ibi preastite. Omnis etenim rei signum est, cujus causa est. Nec mimeris rem aliquando praecedere sacramentum, cum aliquando etiam longe post sequatur: ut in illis qui ficte accedunt: quibus, cum postea pœenituerint, incipiet baptismus prodesse: in quibus fuit baptismus sacramentum hujus sanctificationis, quam pœenitendo habent. Sed si numquam pœeniterent, nec a figmento recederent: cujus rei sacramentum esset baptismus ab illis susceptus? Potest dici, rei quae ibi fieret (alias, foret 1) si non eorum enormitas impediret.

<--- Page Split --->

ARTICULUS XII.

  1. Item, Omne signum est alicujus signum : ergo oportet illud ponere vel in futuro, vel in præsenti, vel in præterito : ergo si nullo horum modorum ponitur, videtur quod non sit signum.

An in fiete baptizato res præcedat sacramentum ? et, Utrum non recedente fictione sit vere signum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, G, circa medium : « Nec mimeris rem aliquando præcedere, etc. »

Videtur enim, quod solutio Magistri hic non sufficiat : quia

  1. Ponamus, quod fictio numquam recedat, tunc non videtur esse signum, nec causa : ergo non est sacramentum.

SOLUTIO. Dicendum, quod est signum gratiae quam causat quantum est de se : sicut sol semper causat splendorem quantum est de se, licet oppositione nubis impediatur : et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod ponitur effectus quoad ordinem causae ad causatum : et hic nihil est inconveniens : quia multa futura sunt in ordine causarum, quae numquam evenient : et ideo etiam signum rei quae futura est secundum quid, id est, in ordine causae.

II. Si parvulis datur in baptismo grotia qua possunt in majori aetate proficere ?

Solet etiam quaeri, Si parvulis in baptismo datur gratia, qua cum tempus habuerint utendi libero arbitrio, possint bene velle 1 et currere 2. De adultis enim qui digne recipiunt sacramentum, non ambigitur quin gratiam operantem et cooperantem perceperint : quae in vacuum eis cedit, si per liberum arbitrium post mortaliter deliquerint : qui merito peccati gratiam appositam perdunt. Unde dicuntur contumeliam Spiritui sancto facere, et ipsum a se fugare 3. De parvulis vero qui nondum ratione utuntur, quaestio est, An in baptismo receperint gratiam, qua ad majorem venientes aetatem possint velle et operari bonum ? Videtur quod non receperint : quia gratia illa charitas est, et fides quae voluntatem praeparat et adjuvat. Sed quis dixerit eos accepisse fidem et charitatem ? Si vero gratiam non receperint, qua bene operari possunt cum fuerint adulti : non ergo sufficit eis in hoc statu gratia in baptismo data, nec per illam

<--- Page Split --->

possunt modo boni esse, nisi alia addatur : quae si non additur, non est ex eorum culpa, quia justificati sunt a peccato. Quidam putant gratiam operantem et cooperantem cunctis parvulis in baptismo dari in munere, non in usu : ut cum ad majorem venerint aetatem, ex munere sortiantur usum, nisi per liberum arbitrium usum muneris exstinguant peccando : et ita ex culpa eorum est, non ex defectu gratiae quod mali fiunt : qui ex Dei munere valentes habere usum bonum, per liberum arbitrium renuerunt, et usum pravum elegerunt.

ARTICULUS XIII.

An parvulis in baptismo datur gratia ? et, Utrum habeant virtutes ?

Deinde quæritur de ultimo capitulo hujus distinctionis, ibi, H, « Solet etiam quæri, etc. »

Videtur enim, quod habeant virtutes : quia

  1. Virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis : ergo habent virtutes.

  2. Item, Constat, quod innascitur in eis habitus malus peccati : ergo minus posset jam sacramentum Redemptoris quam peccatum Adæ, si non causaretur in eis habitus generaliter justificans : ergo habitus virtutum.

  3. Item, Potentia animæ semper respicit determinatum objectum, sive procedat in illud, sive non : ergo perficitur habitu determinato : hoc autem est virtus : ergo parvuli habent virtutes, et recipiunt eas in baptismo.

Sed contra.

SED CONTRA hoc est, quod

  1. Dicit Glossa Joannis Chrysostomi

super id, Nam pro bono forsitan quis audeat mori, etc. 1. Ibi enim distinguit Glossa inter bonum et justum : quia bonus est innocentia vitæ, ut parvuli : justus autem exercitio virtutum : ergo parvuli non habent virtutes.

  1. Item, Si parvuli habent virtutes, et qui habet unam, habet omnes : tunc habent fidem et spem, quod Augustinus notat, quia dicit : « Non habent fidem nisi secundum quod baptismus est fidei sacramentum. »

SOLUTIO. Dicendum, quod leve est hic determinares prolixitatem, quam quidam ponunt hic magnam. Et Magister optime solvit in Littera, scilicet quod habent virtutes in munere, et non habent eas in usu : et hoc non contingit propter imperfectionem virtutum, sed potius propter imperfectionem liberi arbitrii quod est subjectum virtutum.

Unde in primo argumento vis est in ad eo quod dicitur, « qua recte vivitur : » si enim intelligatur qua recte vivitur in habitu, verum est : quia ut dicit Augustinus in libro de Bono conjugali, habitus est quo quis aliquid agit, cum tempus sit : et ita parvulus habet apud se unde potest bene vivere : ut dicit Dionysius : « In sensu veniens, id est, in usum liberi arbitrii. »

Ad aliud dicendum, quod habent vir-

<--- Page Split --->

tutes in munere habitus, ut dicit Magister.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

  1. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod nihil videtur : quia dicit Glossa justum in exercitio virtutum, et exer-

citium dicit actum : sed parvuli dicuntur justi ab habitu.

Ad aliud dicendum, quod fidem haAd object.2. bent in habitu : et sacramentum baptismi pro tanto dicitur esse sacramentum fidei, quia dat fidem in habitu, licet non in actu.

<--- Page Split --->