DISTINCTIO III.
De Baptismo.
A. Quid sit baptismus ?
Post hæc videndum est quid sit baptismus, et quæ sit forma, et quando institutus, et causa institutionis. Baptismus dicitur intinctio, id est, ablutio corporis exterior, facta sub forma verborum præscripta. Si enim ablutio fiat sine verbo, non est ibi sacramentum : sed accedente verbo ad elementum, fit sacramentum : non utique ipsum elementum fit sacramentum, sed ablutio facta in elemento. Unde Augustinus : Verbo baptisma consecratur : detrahe verbum, et quid est aqua, nisi aqua ? accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Unde est hæc tanta virtus aquæ, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur ? Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus intus manens 4. In duobus ergo consistit sacramentum baptismi, scilicet in verbo, et elemento. Ergo etsi alia desint quæ ad decorem sacramenti instituta sunt, non ideo minus est verum sacramentum et sanctum, si verbum sit ibi et elementum. Nam et in hoc sacramento et in aliis quædam solent fieri ad decorem et honestatem sacramenti, quædam ad substantiam et causam sacramenti pertinentia. De substantia hujus sacramenti sunt verbum et elementum, cætera ad solemnitatem ejus pertinent.
<--- Page Split --->
stiones circa formam, ibi, C, « Hic quaeritur, An baptismus esset verus, etc. »
Ex his patet sententia et ex sequenti disputatione.
« Post hæc videndum est quid sit baptismus, etc. »
Hic aggreditur Magister de baptismo. Et dividitur in tres partes iste tractatus : in quarum prima agit de substantialibus baptismi. In secunda autem agit de baptismo ex parte suscipientis : et hæc incipit in sequenti distinctione, scilicet quarta, ibi, A, « Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, etc. » In tertia, agit de baptismo ex parte dantis sive baptizantis : et hæc incipit in quinta distinctione, ibi, A, « Post hæc sciendum est sacramentum baptismi a bonis et a malis ministris dari, etc. »
In prima harum quinque determinantur circa baptismum : quorum primum est, quid sit baptismus, et quae forma ejus : quia hæc pertinent ad idem : quia penes formam datur diffinitio. Secundo, agit de institutione, ibi, F, « De institutione baptismi quando cæpit, etc. » Tertio, agit de materia, ibi, H, « Celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua, etc. » In quarta, agit de modo immersionis, quae est actus baptismi, ibi, I, « De immersione vero si quaeritur, quomodo fieri debeat, etc. » In quinta et ultima, agitur de cessatione circumcisionis, adveniente baptismo, ibi, K, « Solet etiam quaeri, Si circumcisio amisit, etc. »
Prima harum dividitur in tres : in quarum prima agitur, quid sit baptismus in re et diffinitione. In secunda, de forma baptismi quae est, et quae fuit quandoque, ibi, B, « Sed quod est illud verbum, etc. » In tertia facit quasdam quae-
ARTICULUS I.
An diffinitiones baptismatis sunt bene assignatae ?
Incidit autem primo hic dubium, quid sit baptismus ?
Et in Littera ponitur ista diffinitio : « Baptismus est instinctio in aqua facta, verbo vitæ sanctificata 1. »
Dionysius autem in Ecclesiastica hierarchia : « Baptismus est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans animales nostros habitus, ad supercelestis quietis anagogen nostrum iter faciens, et sacre ac divinissime nostre regenerationis traditio 2. »
Aliam iterum dat Damascenus in libro quarto de Fide orthodoxa : « Baptismus est per quod primitias Spiritus sancti accipimus, et principium alterius vitæ fit nobis, et regeneratio, et sigillum, et custodia, et illuminatio . »
Et quaeritur primo, Cum unius rei unicum sit esse, penes quid accipiantur tres baptismatis diffinitiones ?
ITEM, OBJECTUR contra primam.
Quaeritur enim, Quid secundum illam diffinitionem dicatur baptismus, aut
1 Verba Litterae sunt : « Baptismus dicitur instinctio, id est, ablutio corporis exterior, fa- cta sub forma verborum praescripta. »
2 S. DIONYSIUS, De Ecclesiastica hierarchia,
cap. 2.
3 S. J. DAMASCENUS, Lib. IV de Fide orthodoxa, cap. 1.
<--- Page Split --->
aqua, aut tinctio, aut character, aut gratia ?
- Videtur autem, quod aqua : quia cum omne sacramentum sit ex similitudine significans, et sua causalitas non extendatur extra virtutem signi : videtur, quod in illo tota substantia sacramenti sit, in quo est tota ratio significandi : haec autem tota est in proprietate aquae, quae abluit, nitere facit, refrigerat, vivificat etiam propter naturam perspicui quae est in ipsa per convenientiam cum coelo : ergo videtur, quod ipsa sit sacramentum : ergo in recto debuit cadere in sacramenti diffinitione, et non in obliquo.
SED CONTRA hoc videtur esse, quod aqua non manet in baptismo : sed baptismus semper manet : ergo aqua non est baptismus.
- Si forte dicatur, sicut Augustinus in Littera videtur velle, quod tinctio ipsa est baptismus.
CONTRA hoc est eadem objectio : quia tinctio transit postquam facta est tinctio : ergo cum baptismus maneat, non videtur quod tinctio sit baptismus.
Item, Tinctio non videtur esse de omni baptismo : ergo non substantialiter ponitur in diffinitione. Quod autem non sit de omni, videtur, quia est baptismus sanguinis, et poenitentiae, quibus non convenit baptismi tinctio in aqua : ergo tinctio non dicitur baptismus nisi accidentaliter : ergo non deberet diffiniri per tinctionem.
Item, Cum dicitur, « Baptismus est tinctio, etc. : » forma propria deberet exprimi in baptismo : verbum enim vitae est verbum prædicationis, et omnium aliorum sacramentorum : ergo sicut male diffiniret hominem, diffinienis materialiter sic, Homo est quod componitur ex corpore et sensu : ita male videtur diffiniri, cum dicitur, Baptismus est tinctio, etc.: quia verbum vitae convenit multis, et non soli baptismo.
- Si forte dicatur, quod character sit baptismus.
CONTRA : Illi nullo modo convenit diffinitio sacramenti : quia non est visibilis forma invisibilis gratiae : ergo ipse baptismus non dicitur.
- Praeterea, Videtur, quod gratia debeat dici baptismus : quia unumquodque denominatur ab ultimo et optimo sui : gratia autem est ultimum et optimum baptismi : ergo ipsa denominat baptismum : et baptismus habet diffiniri per eam, ut videtur.
SED CONTRA hoc videtur : quia gratia est effectus baptismi : effectus autem et causa non sunt idem in substantia : ergo gratia non est sacramentum.
Item, In sequenti distinctione dicit, quod quidam suscipiunt sacramentum, et non rem sacramenti : ergo sacramentum secundum substantiam potest esse sine gratia : ergo gratia non est sacramentum.
OBJICITUR autem de secunda diffinitione : quia
Baptismus non dicitur esse principium mandatorum sacrae actionis : præcedunt enim ipsum confessiones, et abrenuntiationes : confitentur enim ibi fidem, et abrenuntiant diabOlo et pompis ejus ante baptismum.
Si forte dicas, quod hoc faciunt patrini : hoc nihil est : quia si adultus foret, oporteret ipsum facerere per seipsum.
Praeterea, Ipsi patrini faciunt hoc in persona parvuli. Unde dicit Dionysius in Ecclesiastica hierarchia : « Neque enim hic, scilicet patrinus ait sic : Ego pro puero abrenuntiationes et sacras confessiones facio : sed quia puer abrenuntiat, hoc est, confiteor puerum credere in sensum sacrum venientem nostris divinis anagogis, abrenuntiare quidem universaliter contrariis, confiteri autem et cooperari divinas confessiones 1. » Ergo
<--- Page Split --->
videtur, quod haec puer faciat, qui non est capax praecepti : et tamen capax est baptismatis, ut dictum est : ergo non debuit per hoc diffiniri, quod sit principium mandatorum.
Item, Objicitur de secunda parte : Animales enim habitus formare, non videtur convenire baptismo : sed cum animal, ut dicit Augustinus in Glossa super Epist. I ad Timoth. iii, dicatur dupliciter, scilicet vita, et sensu, videtur animalem vitam formare virtus temperantiae, et animalem sensum videtur formare fides, et non baptismus.
Item, De tertia parte objicitur : quia ad supercelestis conversationis anagogen magis facit nostrum iter contemplatio, quam baptismus : ergo non deberet poni in baptismi diffinitione.
DE TERTIA diffinitione baptismi etiam objicitur :
Si aliquis sanctificatus jam accedit ab baptismum ut Cornelius centurio, et alii multi, ille non accipit ibi primitias Spiritus sancti.
Praeterea, Homo in natura habet sigillum quo configuratur Trinitati in imagine : ergo non accipit hoc in baptismo, ut videtur.
Praeterea, Quare ponit ibi Damascenus tot clausulas in diffinitione? Illuminatio enim magis pertinet ad virtutes intelligibiles, ut fidem, scientiam, intellectum, sapientiam, prudelutiam, et hujusmodi, quam ad baptismum pertineat, ut videtur.
Solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod 1. illa diffinitio quae est Augustini et ponitur in Littera per alia verba, colligit essentialia baptismo in materia et forma : quia tinctio in aqua secundum quod est ex parte tincti, non tingentis, est materia baptismi : sed forma in verbo vitae. Secunda autem datur de baptismo, secundum quod est fundamentum omnium aliorum sacramentorum, sine quo non contingit intrare ostium Ecclesiae : et hoc
patebit in explanatione ipsius. Tertia autem quae est Damasceni, datur per effectus generales baptismi : et hoc etiam infra patebit.
Ad aliud ergo quod quaeritur, Quid Ad quæst.2. dicatur baptismus secundum diffinitioAd diffin. 1. Ad 1. nem ? jam possumus dupliciter respondere, scilicet vel quod dicatur baptismus tinctio in aqua cum conjunctione ad characterem quem imprimit, et sic videtur velle Augustinus in Littera, vel quod dicatur e converso baptismus character, secundum quod est a tinctione tali, et non absolute.
Si primo modo dicimus, tunc respondemus ad argumentum dicendo, quod licet in aqua inveniantur hujusmodi proprietates, tamen illas non exercet in actu, nisi secundum quod est tingens : et ideo ipsa non est sacramentum, nisi hoc modo considerata, et tunc est materialis : ipsa autem tinctio dicit constitutum ex ipsa et verbo sanctificante.
Ad aliud dicendum, quod manent Aqua et tinctio non in se, sed secundum conjunctionem ad characterem manentem, et ideo non simpliciter transeunt.
Ad aliud dicendum, quod baptismus sanguinis et flaminis non absolute dicuntur baptismus, sed secundum quid tantum, scilicet in quantum supplent vicem baptismi : ubi articulus necessitatis, et non contemptus religionis sacramentum excludit.
Ad aliud dicendum, quod verbum vitae est uno modo in sacramentis, scililicet invocatione Trinitatis, exceptis Eucharistia, et unctione extrema, et pænitentia, et matrimonio : in tribus enim invocatio est Trinitatis. Sed hoc ideo est, quia non est ita de Deo, sicut de formis creatis : in formis enim creatis nullæ duæ æque speciales se habent uno modo ad suum formatum : sed Deus uno modo se habet ad omne quod est, et non omnia uno modo se habent ad ipsum : et ideo verbum vitæ quod est in aliis, scilicet invocatio Trinitatis est etiam in
<--- Page Split --->
baptismo : sed verum est, quod aptatur baptismo per actum baptizandi et intentionem specialem. Vel possumus dicere, quod vita est primus actus spiritus, et vivere est primum esse viventibus : et quia in baptismo datur primum esse vitæ spiritualis, cum ipsum sit fundamentum totius vitæ, competit verbum vitæ spiritualiter baptismo magis quam aliis. Quod autem hoc verum sit, patet per Dionyssium in Ecclesiastica hierarchia, ubi dicit sic : » Si esse divinitus est divina generatio, nequaquam aliquando quid noverit a Deo traditorum, neque quidem quid operatus sit, qui neque subsistere divinitus habuit 4. » Et intendit dicere, quod sicut in naturis id quod non est, neque intelligit, neque operatur : sic etiam in divinis qui non est primo per baptismum, non potest operari, nec bene intelligere.
Ad 3. Ad 10 quod objicitur contra hoc, quod character dicatur baptismus. Dicendum, quod propriissime, meo judicio, character baptismus dicitur. Et ad objectum dicendum, quod visibilis est, non in se, sed in comparatione ad tintcionem a qua imprimitur, vel in qua imprimitur a Deo, quod magis proprie dicitur.
Ad 4. Ad alud dicendum, quod gratia nullo modo potest dici sacramentum. Et ad objectum dicendum, quod ab illo ultimo est denominatio quod est perfecio rei intranea suæ essentiae : gratia autem nihil est de essentia sacramenti, sed est effectus ejus.
Ad difin. 2. Ad id quod quaeritur de secunda diffinitione, dicendum quod illam melius possumus intelligere per verba alterius translationis, quæ dicit sic : « Quaeritur quod est principium venerandissimorum præceptorum sacræ operationis, quod ad aliarum sanctarum locutionem et sancificationum susceptionem format nostros animales habitus, et ad supercele-
stis situs sursum actionem nos conducit, quod sanctam et divinissimam nostram regenerationem tradit. » Ex hoc etiam patet, quod ipse vult, quod baptismus sit principium præceptorum, id est, quia pro nobis fieri præcipitur, quia per ipsum ingredimur in januam Ecclesiæ : et ordinat nos ad tria, scilicet ad esse per regenerationem, et hoc tangit ultimo : et ad operari, et hoc tangit secundo, quia ordinat animales sensus ad spiritualia in operibus et verbis secundum activam : et reordinat nos ad superiora ut quiescamus in eis tamquam in fine nostrarum actionum in contemplativa : et hoc est quod intendit.
Dicendum ergo ad primum, quod omnes illæ confessiones et sacræ actiones contrahunt virtutem a baptismo, prout est in voluntate : vult enim Augustinus, quod omne præcedens baptismum et sequens virtute baptismi operatur : et ita ipsum secundum naturam est primum, licet secundum tempus sequatur. Et quod hoc verum sit, accipitur a verbis ipsius in fine libri primi de Nuptiis et Concupiscentia, ubi sic dicit : « Sic accipiendum quod ait Apostolus : Christus dilexit Ecclesiam 2, ut verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur : non solum peccata quæ omnia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quæ posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur : non ut baptisma quoties peccatur, toties iteretur : sed quia ipso quod in eo datur fit, ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur : quid enim prodesset, vel ante baptismum penitentia, nisi baptismus sequeretur : vel post, nisi baptismus præcederet ? » Quasi diceret : Nihil. Et ex hoc patet propositum.
Ad alud dicendum, quod puer non est capax præcepti nisi secundum habitum et ordinem ad præcepta : et hoc
<--- Page Split --->
modo etiam baptismus est principium operationis præceptorum.
Ad 3. Ad alud dicendum, quod animalitas sumitur hic large pro habituali obedientia concupiscentiae : format autem hic sensum baptismus conferendo generalem gratiam spiritualis vitae, quae incipit in ipso debilitando fomitem universaliter.
Ad 4. Ad alud dicendum, quod per rem significatam et non contentam ducit ad anagogen supercelestis quietis : haec autem res nitor est et fulgor futurae resurrectionis, quando lavabimur ab omni corruptela, sorde, et macula : unde aliter ducit quam contemplativa : quia contemplativa ducit per confessionem et studium, sacramentum autem per similitudinem quam habet cum aeternis.
Ad difin. 3. Ad id autem quod objicitur de tertia Ad 1. diffinitione, dicendum prout jam patuit, quod etiamsi primitiæ Spiritus ante baptismum dentur, illud tamen est in virtute baptismi in proposito existentis'habitu, sicut in Cornelio : vel actu, sicut in aliis qui sciunt et credunt articulos explicite.
Ad alud dicendum, quod homo in natura habet sigillum similitudinis quoad imaginem, sed non quoad characterem configurantem in habitu tali, sicut dat baptimus : et ideo objectio non procedit.
Ad ultimum dicendum, quod haec Ad 3. quinque ponuntur in diffinitione baptis- mi, secundum quod quinque modis bap- tismus operatur contra originale : ori- ginale enim dicit pronitatem ad omne malum causa carentiae justitiæ debitæ : carentiam autem justitiæ sequitur dissi- militudo nostri ad Deum, et reatus ad mortem : pronitatem autem ad malum sequitur inconsideratus casus, ut excæ- catio qua excæcacatur per affectum boni commutabilis. Contra culpam ergo dat primitias Spiritus, contra reatum mortis dat principium vitæ per regenerationem, et contra dissimilitudinem dat signaculum vel sigillum, contra præcipitium casus dat custodiam, et contra cæcitatem ex parte nostri dat illuminationem : et sic patet quare has quinque clausulas ponit in dif- finitione.
B. De forma baptismi.
Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit sacramentum ? Veritas te docet, quae hujus sacramenti formam tradens, ait discipulis: Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti 1. Invocatio igitur Trinitatis verbum dicitur quo baptisma consecratur : et haec est forma verborum sub qua traditur baptismus. Unde Bonifacio Episcopo Zacharias Papa ait : Firmissime præceptum est in synodo Anglorum, ut quicumque sine invocatione Trinitatis mersus fuisset, quod sacramentum regenerationis non haberet : quod omnino verum est 2, quod
<--- Page Split --->
si mersus in fontem baptismi quis fuerit sine invocatione Trinitatis, perfectus Christianus non est, nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fuerit baptizatus 1. Legitur tamen in Actibus Apostolorum, Apostolos baptizasse in nomine Christi 2 : sed in hoc nomine, ut exponit Ambrosius, tota Trinitas intelligitur. Intelligitur enim cum Christum dicis, et Pater a quo unctus est, et ipse qui unctus est, et Spiritus sanctus per quem unctus est. Unde Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum 3 : A quodam Judaeo multos baptizatos asseritis, et quid inde agendum sit consulitis. Hi profecto si in nomine sanctae Trinitatis, vel in nomine Christi, sicut in Actibus Apostolorum legimus 4, baptizentur, baptizati sunt : unum enim idemque est, ut exponit Ambrqsius.
C. Si in nomine Patris tantum vel Spiritus sancti possit tradi baptismus ?
Hic quaeritur, An baptismus esset verus, si diceretur in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti tantum, ut cum dicitur in nomine Christi ? Ambrosius videtur dicere, quod si fide mysterium Trinitatis teneatur et una persona tantum nominetur, plenum esse sacramentum : et e converso si tres nominentur, et non recte de aliquo illorum sentiatur, vacuum fieri mysterium Trinitatis. Ait enim sic : Ubi non est plenum baptismi sacramentum, nec principium, nec species aliqua baptismi aestimatur. Plenum autem est, si Patrem et Filium et Spiritum sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues : et si unum in sermone comprehendas, vel Patrem vel Filium vel Spiritum sanctum, fide autem nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum. Ita etiam licet Patrem et Filium et Spiritum sanctum dicas, et Patris et Filii et Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium. Cum enim dicitur in nomine Christi, per unitatem nominis impletum est mysterium : nec a Christi baptismate Spiritus separatur, quia Christus baptizavit in Spiritu 5.
<--- Page Split --->
D. Quæstio Ambrosii.
Nunc consideremus, utrum sicut in Christi nomine legimus baptismi plenum esse sacramentum, ita etiam Spiritu sancto tantum nuncupato nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur : qui unum dixerit, Trinitatem signavit. Si Christum dicas, et Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, scilicet Filium et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. Scriptum est enim hunc esse Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto 1. Et si Patrem dicas, Filium ejus et Spiritum oris ejus pariter indicas, si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum sanctum dicas, Deum Patrem a quo procedit, et Filium ejus cujus est Spiritus, nuncupasti. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, Dominus dicit : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto 2, ex quo indicat nos recte posse baptizari in Spiritu sancto.
E. Perstringit præmissorum intelligentiam cum determinatione cujusdam dicti.
Ex his aperte intellexisti in nomine Christi verum baptisma tradi : unde nihilominus insinuari videtur, verum baptisma tradi 3 posse in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti tantum : si tamen ille qui baptizat, fidem Trinitatis teneat : quae Trinitas in quolibet horum nominum intelligitur. Si autem aliquis perverse credens, et errorem inducere intendens, unum de tribus tantum nuncupet, non complet mysterium. Quod vero ait nominatis tribus vacuum esse mysterium, si baptizans minuat potestatem Patris vel Filii vel Spiritus sancti, id est, si male sentiat de potentia alicujus horum, non credens unam potentiam trium : intelligendum est hoc super eum qui non intendit nec credit baptizare : qui non tantum caret fide, sed
<--- Page Split --->
etiam intentionem baptizandi non habet. Qui ergo baptizat in nomine Christi, baptizat in nomine Trinitatis, quae ibi intelligitur. Tutius est tamen tres personas ibi nominare, ut dicatur, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti : non in nominibus, sed in nomine, id est, in invocatione, vel in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti. Invocatur enim ibi tota Trinitas, ut invisibiliter ibi operetur per se, sicut extra visibiliter per ministerium. Si autem dicatur in nominibus, non est ibi sacramentum, quia non servatur forma baptismi.
ergo non est necessarium quod apponatur.
ARTICULUS II.
An sit aliqua forma baptismi ? et, De singulis verbis positis in forma baptismi.
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit sacramentum? »
Quæst. 1. Incidit enim hic quaestio de forma baptismi. Et quaeritur, Cum dicitur : Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, utrum pronomen ego sit de essentia forma ?
- Videtur quod sic : quia
Intentio baptizantis exigitur. Hæc autem non exprimitur nisi per demonstrationem intendentis, et non fit demonstratio nisi per pronomen ego : ergo pronomen est de forma.
- Item, Baptizare convenit ministro Ecclesiae : ergo videtur, quod ministrans exprimi debet : ergo cum non exprimitur nisi pronomine, ideo videtur ipsum esse de forma.
Sed contra. SED CONTRA hoc videtur esse regula Grammaticorum dicentium, quod in verbis primæ et secundæ personæ certus et determinatus intelligitur nominativus :
ITEM quaeritur ulterius, Utrum verbum baptizo sit de forma ?
Videtur quod non : quia
Plus est exprimere facto quam verbo : ergo cum sit ibi expressio facto, non oportet quod verbo dicatur.
Item, Cum Christus dicit : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizates eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti 1, videtur injungere exercitium, et non præcipue expressionem actus : ergo virtute illius baptismationis non importatur quod sit de forma, nec virtute ulterius potest haberi : ergo non est de forma.
Item, Ipse dixit : Ite, docete, baptizantes : sed cum doceret, non oportuit dicere ante : Ego doceo vos, sed tantum actum exercendo expleverunt mandatum : ergo a simili etiam actum baptismi exercendo, expleverunt mandatum baptismi.
Item, In aliis benedictionibus et signaculis, ut est benedictio panis, non exprimitur ante actus benedictionis : ergo etiam hoc non exigitur in actu baptizandi.
Item, Exod. xiv, 13 : Quid clamas ad me ? dicit Glossa, quod desiderio cordis clamabat : ergo videtur, quod sufficit intendere, et non exprimere.
Item, Aqua est de substantia bap-
<--- Page Split --->
tismi : et tamen non exigitur, quod sermone exprimatur, ut sic dicatur : Ego baptizo te in aqua : ergo videtur, quod nec exigitur expressio actus baptismi.
Item, Cum Christus sit qui vere et interius baptizet, videtur, quod melius exprimatur dicendo : Baptizet te Chrisstus, etc., quam, Ego, baptizo te.
Item, Græci et Dalmatæ ita baptizant : « Baptizetur servus Christi in nomine, etc. »
Si forte dicas, quod non sunt baptizati. CONTRA : Beatus Nicolaus et alii sancti ita sunt baptizati, ut dicitur.
Item, Dominus Gregorius Papa super hoc consultus, de consilio respondit, quod non rebaptizarentur illi qui sunt sub Ecclesia Romana in Dalmatia, sed caveretur ne amplius fieret : ergo videtur, quod hoc sufficit ad formam : quia aliter rebaptizandi essent.
- Si autem tu dicas, quod propter intentionem exigitur expressio actus. CONTRA : Secundum hoc melius diceretur : Ego intendo te baptizare, etc.
Sed CONTRA : Hoc sacramentum est sacramentum necessitatis ad quod exigitur intentio actus quod facit Ecclesia : ergo ad hoc ut excludatur omnis error, exigitur expressio actus per verbum primæ personæ et præsentis temporis indicativi modi.
Q.est. 3. ULTERIUS quæritur, Quid dicat hoc quod dicit, in nomine ?
Aut enim supponit essentiam, aut personam. Si supponit essentiam : ergo videtur, quod essentia possit poni loco ejus, ut dicatur : Ego baptizo te in essentia Patris et Filii et Spiritus sancti. Si autem supponit personam, tunc videtur, quod debeat poni in plurali, ut dicatur : In nominibus Patris, etc.
ULTERIUS quæritur, Utrum possint poni alia nomina idem significantia loco istorum ?
Et videtur quod sic : quia
Dicit Augustinus, quod eodem modo dicitur Filius Verbum, et Filius : et eodem Spiritus sanctus donum, et amor, quo Spiritus sanctus : ergo videtur, quod possit baptismus sic fieri : Ego baptizo te in nomine Patris et Verbi et Amoris vel Doni.
Item, Cum genitor et genitus idem sint quod pater et filius, videtur quod possit fieri baptismus sic dicendo : Ego baptizo te in nomine genitoris et geniti et doni procedentis.
Item, Cum Pater et Filius et Spiritus sanctus una indivisibili operatione operentur in baptismo, et ad operandum ordinent potentia, sapientia, et bonitas, videtur melius dici : Baptizo te in potentia sapientia et bonitate, quam, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
ITEM, Quæritur de hoc quod dicitur a Luca 1, quod Apostoli baptizaverunt in nomine Christi.
Dicit enim Apostolus, ad Ephes. iv, 5: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Constat autem, quod illud unum est quod unitate formæ unum est, sicut quælibet res est una : ergo videtur, quod cum Christi baptismus est unus, unam semper debuit habere formam : sed constat, quod si Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, non eamdem habuerunt formam quam nos habemus : ergo non fuit unum baptisma : ergo baptismus Ecclesiæ non est unus, et ita erat fides quoad hunc articulum, qui est unum baptisma, quod est impossibile : ergo Apostoli male baptizaverunt in nomine Christi.
Item, Unde fuerunt Apostoli tantæ audaciæ, quod mutaverunt formam a Christo traditam, cum in baptismo nulla sit institutio habens valorem nisi divina ?
ITEM, Numquid in alio nomine idem poterat fieri ut in nomine Jesu ?
<--- Page Split --->
Videtur, quod sic : quia Jesus et Christus nominat eamdem personam : ergo quod poterat fieri in uno, poterat etiam fieri in alio.
Sod contra. SED CONTRA : In hoc nomine, Jesus, non ita exprimitur fides Trinitatis : quia Jesus interpretatur salvator, quod nomen sua vi non sonat nisi potentiam deitatis sine distinctione personæ : ergo non poterat fieri in illo.
re : ergo multo magis sufficit si ipsa Trinitas nominetur.
ULTERIUS, Quæritur de appositione, Quæst. i Utrum licet aliquid apponere, ut dicatur : Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti et sanctæ Mariae, vel aliud, vel plura hujusmodi ?
Et videtur, quod sic : quia hoc facit ad majorem devotionem, et tamen non tollit formam.
Quæst. 7. ITEM, Quæritur a simili, Utrum Papa modo posset idem instituere si vellet ?
Videtur autem, quod sic : quia ipse est Vicarius Christi in terris : si ergo Apostoli fecerunt hoc, et ipse similiter videtur hoc posse.
Sed contra. SED CONTRA :
In sacramentis operatur tantum institutio divina : Papa autem non est Deus : ergo non potest instituere illud.
Item, Aqua in sacramento inferior est quam forma, quia ipsa est ut materia : et constat, quod Papa non possit mutare materiam : ergo multo minus potest mutare formam.
Quæst. 8. ULTERIUS quæritur, Utrum in nomine unius personæ possit fieri baptismus ?
Et videtur, quod sic : quia
Ita dicitur in Littera.
Item, Relativa posita se ponunt, et unum intelligitur in alio : ergo videtur, quod sufficit nominare unum.
Sed contra. IN CONTRARIUM est, quod non est forma in baptismo nisi invocatio Trinitattis : Trinitas autem non est persona una : ergo invocatio Trinitatis non est invocatio personæ unius.
Quæst. 9. ITEM, Quæritur, Utrum in nomine Trinitatis possit baptizari, ut dicatur sic : Ego baptizo te in nomine Trinitatis ?
Videtur, quod sic : quia tunc
Nulla personarum dimittitur, quæ non invocetur super baptisma : ergo verrus erit baptismus.
Item, In Littera dicitur, dummodo fides sit integra, sufficit unum nomina-
SED CONTRA :
Secundum hoc dicam : In nomine Patris majoris, Filii minoris, et Spiritus sancti coævi utriusque. Videtur, quod esset baptismus, cum nihil dimissum sit de forma.
ULTERIUS, Quæritur de transpositione Quæst. 1 sic : Baptizo te in nomine Filii et Spiritus sancti et Patris.
Et videtur, quia personæ sunt æquales : ergo videtur, quod non differt quæ earum sit prior in oratione vel posterior.
SED CONTRA :
Secundum hoc non servatur ordo naturae quem Augustinus ponit in divinis.
Item, Secundum hoc possemus dicere : Baptizo te in nomine Filii secundi, et Patris primi, et Spiritus sancti tertii : in qua forma per ordinem distinctionum ordinatum exprimitur Sabelliana hæresis.
ULTERIUS, Quæritur de corruptione, ut Quæst. dicatur : In nomine patria et filiabus et spiritibus sanctibus, utrum sit baptismus ?
Et videtur quod sic : quia alias illi qui non possunt proferre propter linguæ balbutiem et imperitiam, omnes male baptizarent : et secundum hoc multi parvuli damnarentur, et multi essent rebaptizandi.
SED CONTRA :
Declinatio quædam est in principio, sicut et in fine : ergo si licet corrumpere in fine, licet etiam corrumpere in princi-
<--- Page Split --->
pio, quod nullus dicit : quia non est baptismus, si dicatur, Baptizo te in nomine atris et illi, etc.
dicatur, quod infans semel vel ter possit immergi, et oportet exprimere verbo significante Ecclesiae regenerationis actum, ut mihi videtur.
olutio. Solutio. Dico sine præjudicio, quod aliud est de forma secundum statutum Ecclesiae, et aliud secundum institutionem divinam.
fuaest. 1. Secundum statutum Ecclesiae existens de forma, si violetur et servetur institutio divina, peccat baptizans, et Ecclesia potest severe agere in ipsum : sed baptizatus non est rebaptizandus. Et hoc modo dicunt quidam, quod pronomen ego est de forma : quod tamen non puto : sed puto, quod potest dimitti si vult aliquis, sine magna culpa : sed dico, quod securius est apponere. Sed quoad institutionem Ecclesiae dicunt multi, quod verbum baptizo est de forma : ita ut reprehendatur tamquam pro criminali qui hoc dimiserit. Sed ego puto verius, quod est de forma secundum necessitatem, ita quod si dimittitur, non sit baptizatus qui baptizatur : sed judicio omnium invocatio Trinitatis est etiam de forma secundum institutionem divinam.
t e t 2 Secundum hanc igitur meam opinionem quæ plurium est et celebrior hodie, responderi potest ad primum quod intentio magis exprimitur in actu et pronuntiatione verbi : et hoc ideo, quia non exigitur intentio personæ quam determinat, sed potius Ecclesiae in cujus persona ille baptizat.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
n'est. 2. Ad nD quod quaeritur de verbo, baptizo, sine præjudicio aliorum dico, quod est de forma necessitatis baptismi, et sine quo baptismus non est, nisi occurrat casus propter quem aliter ad tempus sit faciendum, sicut Apostoli fecerunt.
n 1. Ad nD quod contra objicitur, dicendum quod non exprimitur ipso facto intentio baptismi: quia ille modus tinctionis etiam in aliis lavacris est, præcipue cum infra
Ad aliud dicendum, quod Christus injunxit eis exercitium cum determinatione modi, et utrumque intellexit in hoc quod dixit : Baptizantes eos in nomine, etc. 1. Et hoc ideo, quia istud est sacramentum necessitatis, et ideo exigitur summa cautela circa ipsum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de doctrina : quia illa potest esse praeter intentionem, nec est de necessariis ad salutem : et ideo non exigitur ibi expressio talis.
Ad aliud dicendum, quod ille benedictiones sunt orationes, in quibus non est magna vis intentionis.
Ad aliud dicendum, quod non est simile, quia in oratione quae est pius affectus in Deum directus, non respicitur principaliter nisi cor. In sacramentis autem invisibilis pecie operatur virtus divina : et ideo exprimitur intentio circa illud.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de aqua : quia intentio non refertur ad aquam, sed ad actum, et ideo in actu debet exprimi.
Ad aliud dicendum, quod licet Christus operetur interius,tamen sua operatio non est nisi operatione ministri præexistente, et ideo illa requirit intentionis expressionem.
Ad alia quae objiciuntur de ritu Graecorum, puto quod corrigendi essent si acquiescerent. De illis autem qui baptizati sunt, potest esse quod primo tradita fuit eis haec forma, propter hoc quod putabant in baptismo nihil fieri nisi operationem hominis : et ideo sicut Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ita et consilio Spiritus sancti tradiderunt eis, ut actus ad Christum referretur, vel impersonaliter ad Christum et Ecclesiam : et hoc ad tempus : et ideo peccant ob-
<--- Page Split --->
servantes ritum istum, sicut etiam peccaremus si nos in nomine Christi baptizaremus.
Vel dicatur, quod cum dicitur : Baptizetur servus Christi, etc., praëintelligitur expressio vel intellectus verbi primae personae, et quoad hoc tolerari potuit ad tempus, propter scandalum, et ex imperio Spiritus sancti inspirante Ecclesiam. Tamen Papa in hoc dubius fuit : quia de illis qui sunt in Dalmatia primo respondit, quod rebaptizarentur, et postea permisit, et ut caveretur in posterum praecepit : quosdam autem fratres in ordine nostro existentes, tres ad minus in urbe Roma rebaptizari praecepit.
intellectum sunt ab actu generandi : Deus autem Pater, et Filius dicunt personas distinctas : unde omnis pater generat, sed non convertitur : et similiter omnis filius genitus est, sed non convertitur : et ideo patet, quod differentis significationis sunt illa nomina et ista.
Ad aliud dicendum, quod potenlia, sapientia, voluntas sive bonitas, licet nominent ea quae exiguntur ad operandum, tamen non nominant nisi unitatem essentiae, eo quod haec in singulis personis sunt : sed forma baptismi secundum fidei confessionem distinctam, debet nominare unitatem essentiae et tres personas : et ideo illa nomina non conveniunt.
Ad 9.
Ad aliud dicendum, quod non bene dicitur : Ego intendo te baptizare : quia ex hoc non posset inferri, quod ego baptizarem secundum actum, vel quod ille baptizatus esset secundum actum : quia multa intendimus quae non facimus : et ideo expresse convenienter fieri non potuit nisi in enuntiatione actus baptismi.
Ad aliud dicendum, quod tria concuraebant ad hoc quod Apostoli baptizarent in nomine Christi, quorum unum est significatio nominis quae implicite exprimit Trinitatem. Secundum autem fuit necessitas, quia odiosum fuit illud nomen salutare, in quo oportet omnem hominem salvari : et ideo ut videntes Spiritum sanctum visibiliter descendere ad invocationem hujus nominis, et sic amabile et reverendum nomen ostenderetur, voluit Spiritus sanctus ut in illo nomine baptizaretur ad tempus, donec notum et venerabile fieret. Tertium est institutio divina per instinctum et revelationem Spiritus sancti, quae licet non legatur, tamen puto quod Apostoli numquam præsumpsissent, nisi Spiritus sanctus hoc fieri jussisset.
Ad quæst.3.
Ad aliud dicendum, quod ly nomine dicit essentiam notam se reddentem in effectu gratiae quam operantur indifferenter tres personae : et ideo cessat objectio, quia licet supponat essentiam, tamen supponit eam sub alio modo significandi : et ideo loco ejus supponi non potest.
Ad aliud dicendum, quod salvata est unitas formae implicite : quia in nomine Christi intelligitur ungens Pater, unctus Filius, et unctio quae est Spiritus sanctus.
Ad aliud patet solutio per ante dicta.
Ad quæst. 4.
Ad aliud dicendum, quod nulla nomina possunt poni loco istorum : quia tantum exprimunt personas, ut sunt in se perfectae et distinctae ab invicem, ut pro-
Ad 1.
Ad aliud quod contra objicitur, dicendum, quod Verbum et Filius differunt eadem ratione quae est relatio, sed non eadem ratione nominis : quia Verbum ut Verbum non nominat personam in se perfectam, sed potius Verbum ut in divinis : et similiter donum, et amor : et ideo non possunt poni loco illorum.
Ad 2.
Ad aliud dicendum, quod genitor et genitus dicuntur relativa, quae secundum
Ad aliud dicendum, quod hoc nomen, Ad qj Jesus, non ita conveniens erat : quia non ita exprimit Trinitatem : tamen nolo contradicere quin eisdem causis concurrentibus hoc fieri posset in alio nomine sicut in isto.
<--- Page Split --->
F. De institutione baptismi.
De institutione baptismi quando ccepit, variae sunt aestimationes. Alii dicunt tunc esse institutum, cum Nicodemo Christus ait : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. 1. Alii dicunt institutionem baptismi factam cum Apostolis dixit : Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti 2. Sed hoc dixit eis post resurrectionem, praecipiens eis de vocatione Gentium, quos ante passionem binos miserat ad praedicandum in Judaea 3, et ad baptizandum, dicens : In viam gentium ne abieritis 4. Jam ergo institutus erat baptismus : quia baptizabant simul et praedicabant.
G. De forma in qua baptizaverunt Apostoli ante passionem Christi.
Si vero quaeritur, In qua forma tunc baptizaverunt Apostoli ? Sane dici potest, in nomine Trinitatis, scilicet in ea forma in qua postea baptizaverunt Gentes : quae ante passionem potest intelligi fuisse tradita, licet non sit scriptum. Non ergo tunc illam formam Christus prius tradidit, cum ad Evangelizandum Gentibus misit : sed quam ante tradiderat mittens eos in Judaeam, post iteravit cum ad Gentes misit. Commodius ergo dicitur institutio facta, quando Christus a Joanne baptizatus est in Jordane 5, quod dispensavit, non quia mundari voluit cum sine peccato fuerit, sed quia contactu mundae carnis suae vim regenerativam contulit aquis, ut qui postea immergeretur invocato nomine Trinitatis, a peccatis purgaretur 6. Tunc ergo invocato nomine Trinitatis, institutus est baptismus Christi : in quo Trinitas, cujus mysterium ibi innotuit, interius hominem baptizat.
<--- Page Split --->
liter, et causaliter, et quoad effectum salutis.
ARTICULUS III.
Quando baptismus est institutus ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « De institutione baptismi quando ccapit, etc. »
Videtur enim, quod baptismus debuit institui a principio : quia magis valet effixa medicina in principio, quam in fine morbi.
Si dicas, quod trahit efficatiam a passione Christi, et ideo ante passionem non debuit institui : videtur hoc nihil esse : quia in fide venturi profuit passio illis qui fuerunt ante Christi incarnationem : ergo et baptismus potuit prodesse.
Quæst.
PRETEREA , IstavarietasquamMagi - stertangitinLittera , habetreduciadaliquamconcordiam , quæigiturestilla ?
Solutio.
Solutio . Dicendum , quodbaptismusnondebuitincipereanteChristipassio - n e m : ethujuscausaest , quiabaptismusestsacramentumplenieffectus , etplenæcuræ : curaautemmorbiplenarianonfuitnisipostpassionemetresurrectionemChristi : quiatuncreatusoriginalisintotocessavit , etjanuacceliapertafuitquoadbeatitudinisperceptionem .
ADPRIMUMergo dicendum, quod non habuerunt plenam liberationem qui fuerunt ante Christi incarnationem, sed tantum pro se quilibet satisfecit : sed reatus naturae mansit usque ad Christum quoad descensum ad limbum, et januæ clausionem.
Ad quest.
ADALIUDdicendum , quodbaptismusmultipliciterinstitutusest , scilicetofficia -
Officialiter, Matth, x, 1 et seq., quando misit Apostolos baptizare in eadem forma in qua nunc baptismus fit, ut dicit in Littera, praecipiens eis, ibi, In viam Gentium ne abirent, et in civitates Samaritanorum ne intrarent.
Causaliter autem quatuor modis, scilicet materialiter, Matth. ii, 16 et seq., quando tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam contulit aquis in baptismo, scilicet quo baptizatus est: in quo tamen baptismo res Trinitatis fuit, licet non sub forma verborum præscripta : quia Pater in voce, Filius in carne aquam tangente, Spiritus sanctus in columba. Quia etiam aqua materia non est nisi verbo vitæ sanctificata, nisi quis vocet materiam omnino indispositam : habet enim se materia tripliciter ad baptismum, scilicet ut materia tantum : et sic aqua a principio creationis est materia, cum Spiritus Domini ferebatur super aquas, ut dicit Chrysostomus. Habet etiam se ut materia disposita, ut postquam Dominus tactu suæ mundissimæ carnis vim regenerativam aquis contulit. Habet etiam se ut materia informata, quando est sub invocatione Trinitatis. Secundum causam autem formalem institutus est baptismus, Matth. xxvii, 19: Baptizantes eos in nomine Patris, etc. Et quoad causam finalem, Joan. iii, 3: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Efficienter autem et significative quoad causam operantem in baptismo, Joan. xix, 34, institutus est, ubi aqua fluxit et sanguis de latere Christi, ad ostendendum quod de latere Christi habet efficaciam salutis.
Sed quoad effectum salutis, institutus est, Marc. xvi, 16, ubi dicit : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.
<--- Page Split --->
H. Quare in aqua tantum fiat ?
Celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua, non in alio liquore, ut ait Christus : Nisi quis renatus , etc. 1. Ideoque uniformiter id fieri in aqua præcipitur, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis ac vestes abluit, ita baptismus maculas animæ, sordesque vitiorum emundando abstergit. Vel ideo, ut nullum inopia excusaret : quod posset fieri, si in vino vel oleo fieret : et ut communis materia baptizandi inveniretur apud omnes : quod aqua signavit quæ de latere Christi manavit 2, sicut sanguis alterius sacramenti signum fuit. Non ergo in alio liquore potest consecrari baptismus nisi in aqua.
ARTICULUS IV.
An conveniens materia baptismi sit aqua ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Celebratur autem hoc sacramentum in aqua, etc. »
Videtur autem, quod materia conveniens non sit aqua :
- Baptismus enim, ut supra habitum est, principium est novæ vitæ : sed principium vitæ non est in gratia baptismi, nisi significetur in proprietate materiæ sacramenti : quia sacramentum nullius rei causa est cujus non est signum : causa autem vitæ in elementis non est humidum cum frigido, sed potius humidum cum calido : cum ergo aqua sit frigida, et humida, et oleum
vel vinum calidum et humidum, videtur potius materia debere esse oleum vel vinum quam aqua.
- Item, Gratia in sacramento habet aliquid simile lumini, sicut characterem : et aliquid simile sananti, quia gratia sanat peccatum : et reficit etiam gratia sacrementalis, ut dicit Magister infra, distinctione sequenti, quod jam sanctificatos uberiori gratia reficit : cum igitur oleum (ut dicit) luceat et sanet, et reficiat, videtur conveniens materia baptismi esse oleum.
SED CONTRA est, quod
Status recreationis per conformitatem debet respondere statui creationis : in creatione autem majoris mundi anima viva prima apparuit in aquis, super quas ferebatur 3 : ergo in recreatione minoris mundi debet anima incipere vivere in aquis, super quas Spiritus ferebatur.
Item, Non habet virtutem generandi nisi quod tactum est mundissima carne Salvatoris : hoc autem elementum est
<--- Page Split --->
aqua: ergo sola aqua est materia, et non aliud.
Item, Chrysostomus in Homilia XXVI super Joannem : « Aqua assumpta est in baptismo, genitrix ejus qui gignitur fœtus : quod matrix fœtui, hoc fideli aqua : in aqua enim plasmatur, et figuratur. »
Item, Ibidem, « Primum quidem dicebatur, Educat aqua reptilia animarum viventium 1 : ex quo autem ascendit a Jordanis rivis dominator non adhuc reptilia animarum viventium, sed animas rationales et spiritiferas aqua reddit. »
Item, Ambrosius super Epistolam ad Romanos : « Ideo uniformiter baptismus in aqua fieri præcipitur, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis ac vestes abluit, ita baptismus maculas animæ sordesque vitiorum emundando abstergit. »
Sed tunc fiunt quaestiones multæ a latere. In aqua potest fieri baptismus, utrum in simplici, vel in composita ?
Si tantum in simplici, tunc in mari non posset : quia immixtum habet terrestre combustum, propter quod est falsum.
Item, In brodio non fieret, nec in cervisia tenui, nec in medone, nec in aliis aquis mixtis.
Item, Nulla aqua pluvialis, nec aliqua aqua apud nos : ergo in nulla aqua apud nos fieret baptismus, ut videtur. Quod autem omnis aqua apud nos sit mixta, probatur per hoc quod congelatur frigido, et hoc non fieret nisi esset permixta, ut dicit Alexander Philosophus.
Solutio. Solutio. Dicendum quod sola aqua est materia baptismi : cujus plurimæ sunt causæ, sed sex sufficiant, quarum tres inveniuntur in Littera, quarum prima sumitur ex proprietatibus aquæ : quia habet vim refrigerandi per frigidum, et ablutivam sordium per humidum : et ideo significat gratiam abluentem ma-
culas culpæ, et refrigerantem incendium quod est in æstu fornitis et concupiscentiae : et isti sunt principales et primi effectus baptismi. Secunda sumitur ex levitate habendi : quia nulli inopum prohibetur aqua, et hoc competit sacramento generalis necessitatis. Tertia sumitur ex communitate inveniendi : quia in omni parte mundi prope invenitur ubi homines habitant, et hoc iterum competit sacremento generaliter necessario. Quarta etiam innuitur in Littera : quia aqua non vinum vel oleum fluxit de latere Salvatoris. Quinta et sexta inducuntur in auctoritatibus Chrysostomi in objectionibus, scilicet quia spiritus vivificans primo super aquas apparuit : et quia Salvator in Jordanis rivis hoc elementum tetigit, dans ei virtutem ut spiritiferas animas facere possit.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod baptismus est principium vitæ novæ : sed ille non est primus ejus effectus, sed potius ablutio maculæ, et refrigerium fomitis, et per consequens gratia in virtutibus facit in anima novam vitam. Et non oportet, quod sacramentum habeat similitudinem ad omne illud quod quocumque modo causat, sed ad id quod causat substantialiter et primo, secundum quod ordinatur contra defectum peccati.
Ad ALIUD dicendum, quod illuminationis quaedam proprietas relucet in aqua quantum ad naturam perspicui, et hoc sufficit ad significandum characterem : oleum autem magis ponit similitudinem ad sanitatem pœenæ, et ideo assumitur pro parte materiae in chrismate, ubi sit unctio contra fornitis pœenam ne labatur in præceps, et in oleo infirmorum : sanitas autem baptismi perficitur potius per ablutionem culpæ.
Ad m quod quaeritur de diversitatibus aquarum, dico generaliter, quod si est commixtio tollens speciem elementi, et trahens ad speciem aliam, in illa aqua
<--- Page Split --->
non potest fieri baptismus, sicut est brodium pinguium vel aliorum quod infrigidatum congelatur. Et constat similiter, quod cervisia et urina et lixivia quaedam quae multam habet admixtionem acutorum corporum, et aquae quas faciunt Alchimistae ad mutanda metalla. Est autem quaedam mixtio non removens proprietates aquae, quin ipsa remaneat in impetu refrigerandi, et virtute abluendi : abluen-
di, inquam, non dissolvendi corpus, sicut faciunt aquae acutae, ut urina, et lixivia quaedam : et in talibus potest fieri baptismus, et non impedit : unde in mari, pluviis, aquis turbidis, et aliis hujusmodi potest fieri baptismus. Et etiam si esset brodium non remotum a specie elementi, ex eo quod coctum est, in eo bene crederem posse fieri baptisma.
I. De immersione, quoties fieri debeat ?
De immersione vero si quaeritur, quomodo fieri debeat, praecise respondemus, vel semel, vel ter, pro vario more Ecclesiæ. Unde Gregorius : De trina immersione baptismi nil verius responderi potest, quam quod vosipsi sensistis : quia in una fide nihil officit Ecclesiæ sanctæ consuetudo diversa. Quia enim in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismo ter vel semel immergere : quia et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Nos vero qui tertio immergimus, etiam triduanæ sepulturæ sacramentum signamus 1. Secundum hoc licet non modo ter, sed etiam semel immergere. Ibi tamen dumtaxat immergere semel licet, ubi consuetudo Ecclesiæ talis existit. Si quis vero id facere incipiat ubi consuetudo talis non est, vel semel tantum mergendum asserat, reprehensibilem se constituit. Unde Haymo : In suo sensu abundabat Cypranus, cum semel mergebat in baptismo parvulos : qui 2 quod intelligebat, studiose implebat bonis operibus abundando, licet in hoc nescius delinqueret : sed quia bonis operibus abundabat, postea correptus a Deo abundavit altiori sensu, ter illos mergendo 3. Ecce habemus, quia deliquit qui semel mersit. Sed hoc ideo, quia aliter se habebat consuetudo illius Ecclesiæ : vel quia unam tantum faciendum mersionem asserebat. De trina mersione Augustinus 4 ait : Postquam nos credere promisimus, tertio ca-
<--- Page Split --->
pita nostra in sacro fonte dimersimus : qui ordo baptizandi duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim tertio immersi estis, qui accepistis baptismum in nomine Trinitatis. Recte tertio immersi : quia accepistis baptismum in nomine Christi, qui die tertia resurrexit a mortuis. Illa enim tertio repetita immersio, typum Dominicae exprimit sepultura. Constat ergo baptizandos tertio debere immergi : et tamen si semel tantum immergantur, verum baptisma accipiunt. Et qui semel immergit tantum, non peccat nisi consuetudo Ecclesiæ obsistat, vel hoc modo tantum debere fieri asserat.
ARTICULUS V.
enim facile baptizari et respicere, ita facile Deo sepelire hominem veterem, et monstrare novum 1. » Hoc autem totum potest fieri immersione una. Ergo superfluæ sunt aliae, ut videtur.
Utrum in baptismo necessaria sit trina immersio, aut una sufficiat ?
SED CONTRA :
- Chrysostomus, ibidem, « Triplex fit immersio, ut discas quoniam virtus Patris et Filii et Spiritus sancti omnia hæc implet. »
Deinde quæritur de hoc quod dicit : « De immersione vero si quæritur, etc. » Videtur enim semel esse immergendum tantum : quia
Per verbum exprimitur trinitas personarum : cum ergo etiam unitas debet exprimi essentiae, videtur quod illa exprimenda sit in factis : ergo per modum immersionis : ergo semel immergendum est, et revelandum, ut significetur unitas essentiae.
Item, Per immersionem configuramur sepulturae : sed Christus semel sepultus est et resurrexit : ergo semel immergendum est, et relevandum.
Item, Damascenus, « Quoniam typus mortis Christi baptisma, per tres immersiones tres dies sepulturae significantur 2. »
Item, Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia : « Sacra baptizandorum symbolica doctrina mystice docet tribus in aqua dimensionibus et elevationibus divinam triduo totidemque noctibus in sepultura Jesu vitae datoris imitari mortem, quantum possibile viris divina imitatio 3. »
Ad hoc etiam Magister in Littera plurima adducit.
- Item, Hoc videtur dicere Chrysostomus super Joannem, sic : « Sicut in quodam sepulcro in aqua submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur totus omnino : deinde respicientibus nobis ex aqua novus ascendit. » Rursus, « Sicut
SED TUNC QUÆRITUR :
Ratione Ecclesiarum semel tantum immergentium.
Item, Quædam Ecclesiæ non immergunt, sed semel vel bis aqua perfundunt : ergo videtur, quod non sit baptismus qui sic exhibetur.
1 S. JOANNES CHRYSOSTOMUS, Homilia XI super Joannem. 2 S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. IV de Fide or-
thodoxa, cap. 1.
3 S. DIONYSIUS, Lib. de Ecclesiastica hierarchia, cap. 2, in theoria baptismi.
<--- Page Split --->
- Item, Quidam sacerdotes dividunt invocationem Trinitatis secundum numerum immersionum : quia in prima immersione dicunt, In nomine Patris, et in secunda, In nomine Filii, et in tertia, In nomine Spiritus sancti.
Et quæritur secundum illos si decedat baptizandus in prima immersione facta ante secundam, utrum sit baptizatus ?
configurari debemus sepulturae, sed etiam modo sepulturae, ut habitum est in auctoritatibus inductis.
Ad aliud dicendum, quod ut patet in sequentibus, Chrysostomus non intendit, quod semel tantum sit immergendum, sed quod sit immergendum absolute, et postea docet formam immersionis.
Et videtur, quod non : quia non est invocatio Trinitatis completa : ergo non est ibi forma.
Ad id quod quæritur, Utrum diviAd quidenda sit forma secundum tres immersiones ?
Item, Sepulturæ Christi non est configuratus : ergo non mortuus peccato : ergo videtur, quod talis non sit baptizatus.
Solutio. Solutio. Dicendum ad hoc, quod inter omnes consuetudines magis rationabilis est consuetudo Ecclesiæ Romanæ, quæ ter immergit : quia in illa consuetudine actus conformatur formæ sepulturae et effectui baptismi : quia, sicut dicit Augustinus, una sua morte nos Christus a duplici morte absolvit, scilicet culpæ, et pœenæ æternæ : vel animæ, et corporis : quia licet corpus moriatur, tamen in morte detineri non potest. Si tamen semel tantum immergatur, puto corrigendum esse baptizantem : sed infans nullo modo rebaptizandus est : quia plenum habet baptismi sacramentum.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod actus debet respondere formæ : quia in forma exprimitur unitas essentiae per hoc quod dicitur, In nomine, et in figura respondet huic unitati unitas baptismi, et Trinitati trina immersio debet respondere.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod non tantum
Dico quod non, sed continue pronuntianda est propter periculum infantium. Si tamen aliquis dividat, et infans moriatur, Patre nominato, et una immersione facta, dico quod baptizatus est : quia supplet tunc summus sacerdos quod minister explere non potuit : et ideo puto esse dicendum, si nominato uno, sacerdos moriatur, quod ille puer est baptizatus propter supplementum summi sacerdotis.
Ad aliud dicendum, quod perfundens aqua totum corpus, vel quando potior pars, id est, caput immergitur et tingitur aquis, baptizatur : sed non videtur mihi esse laudabilis consuetudo, sed immergendi consuetudo laudabilior est.
Quod autem quidam quærunt, utrum Quæs in balneo fiat baptismus, vel aqua calida vel thermis ?
Constat, quod sic : quinimo si sacersolus doces facerent fieri aquam calidam, melius esset, quia quandoque ita penetrantur frigore aquæ parvuli, quod contrahunt mortales infirmitates, et moriuntur.
<--- Page Split --->
K. Quando circumcisio amisit vim suam ?
Solet etiam quaeri, Si circumcisio amisit statim vim suam ab institutione baptismi ? Ad quod dicimus in Christi morte terminata esse legalia omnia 4. Ex tunc ergo circumcisio perdidit vim suam, ita quod postea non profecerit, sed potius obfuerit observatoribus suis. Sed usque ad oblationem verae hostiae potuit prodesse. Si enim ante passionem legalia finem habuissent, non ea imminente vetus pascha cum discipulis manducasset.
L. De causa institutionis.
Causa vero institutionis baptismi, est innovatio mentis : ut homo qui per peccatum vetus fuerat, per gratiam baptismi renovetur : quod fit depositione vitiorum, et collatione virtutum. Sic enim fit quisque novus homo, cum abolitis peccatis ornatur virtutibus. Abolitio peccatorum pellit foeditatem : appositio virtutum affert decorem : et haec est res hujus sacramenti, scilicet interior munditia.
ARTICULUS VI.
An adveniente baptismo cessaverit circumcisio ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ultimo, ibi, K, « Solet etiam quaeri, Si circumcisio amisit statim vim suam, etc. »
Videtur enim, quod adveniente veritate, debuit cessare umbra : ergo adveniente baptismo, statim cessavit circumcisio, et alia legalia : ergo videtur, quod ex tunc mortua et mortifera fuerunt.
Item, Agnus typicus ad verum est terminatus in cœna, quia figura ejus fuit : ergo similiter cum circumcisio fuerit figura baptismi, statim ut apparuit baptismus, debuit irrita esse circumcisio et cessare.
Item, Superfluum est servari minus perfectum, cum perfectum habet statum :
<--- Page Split --->
ergo cum baptismus magis perfectus quam circumcisio habuit statum, superfluum fuit manere circumcisionem quae minus fuit perfecta.
- Item, Res quam fecit circumcisio, fiebat per baptismum : ergo permansit inutiliter.
Quæst. 1. Abhucautem redit quæstio, Quare alia legalia post passionem non permittebantur ab Apostolis exerceri in fidelibus conversis, sed circumcisionem permiserunt permanere ad tempus aliquod post passionem ?
Quæst. 2. ITEM, Quare Apostolus circumcidit Timotheum 1, et non circumcidit Titum 2 ?
Quæst. 3. ITEM quæritur, Utrum peccavit circumcidendo Timotheum, cum ipse reprehenderit Petrum, quod cogebat Gentes judaizare, et dixerit : Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit 3 ?
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod veritate veniente, cessavit umbra : sed veritas venit duobus modis, scilicet quoad ostensionem Filii in carne, et tunc non statim debuerunt cessare : venit etiam quoad operationem salutis, et hoc factum est in passione, et tunc legalia mortua fuerunt in se, licet non statim mortifera observantibus.
Unde adhuc ulterius distinguendum est, quod aliud est esse mortuum, et aliud est esse mortiferum. Mortuum est, quod ex se non confert salutem : mortiferum est, quod facienti fert mortem æternam, et hoc fecerunt legalia, postquam divulgatum est Evangelium, et exivit sonus Apostolorum in omnem terram 4. Et hoc iterum fit duobus modis, scilicet per auditum prædicationis, et per decursum temporis : per auditum prædicationis, sicut apud illos qui au-
diverunt Apostolos : per decursum temporis, sicut apud nos est modo, etiamsi non audivissemus prædicationem verbi Dei : quia non esset rationabile, quod Deus populo projecto et statu veteris legis, curam mundi reliquisset ita diu.
DICENDUM ergo ad primum, quod Chri- 41 stus ante passionem (ut vult Magister Hugo) ritum baptismi familiari suo Nicodemo ut consilium revelavit. Unde ante passionem non fuit baptismus nisi consilium : qui tamen omnibus eum accipientibus valuit in medicinam, et ideo quia fuit in consilium, cum eo efficax cucurrit circumcisio. Sed post passionem soluto pretio universalitatis, fuit in præceptum, præcipue post tempus resurrectionis postquam dictum est : Docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. 5 : et tunc circumcisio mortua est, sed cum honore ad tumulum deferenda : sed spem ponentibus in ea non omnibus fuit mortifera, nisi quibus determinatum est tempus passionis vel auditu prædicationis, vel consideratione status temporis : illis enim si spem posuerunt, fuit mortifera : qui autem spem non ponebant, sed ex dispensatione Apostolorum propter scandalum Judæorum, et ne ut sacrilega videretur abjicienda, ad tempus in ritu permanserunt, non fuit mortifera, sed mortua.
Ad aliud dicendum, quod duo erant ante passionem ad idem non eodem modo : unum in consilium ut inchoandum, et aliud in præceptum ut terminandum.
Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet ex quo determinata et præcepta est perfectio baptismatis, et ante non.
Ad aliud dicendum, quod secundum quosdam eadem ratio est de omnibus legalibus : secundum alios tamen præcipue circumcisio quoad tempus cucurrit, quia illa solum erat in remedium origi-
<--- Page Split --->
nalis : et secundum illos non est simile de agno et de circumcisione.
d quest. 1. Ad aliud dicendum, quod Apostolus circumcidit Timotheum, dictis de causis, quia non spem ponens in circumcisione, sed potius quia filius fuit mulieris Judae, patre gentili, et praeficere eum volebat Judaeis habitantibus in illis locis : gentilem autem Titum non circumcidit, quia Gentibus in Dalmatia habitantibus praeficiebatur.
Ad aliud dicendum, quod reprehenAd quest. 2. dit Petrum, quia suum factum fuit coram infirmis, qui credebant spem esse ponendam in legalibus, qualis non fuit Timotheus.
Ad idem dicendum, quod Galatis jam Ad quest. 3. erat prædicatum de Christo, et receperant, et postea aversi sunt ad fidem circumcisionis, et ideo erat eis mortifera.
M. Quæritur, An baptismus aperuit cælum, quod non aperuit circumcisio ?
Si quæritur, Utrum baptismus aperuit cœlum, quod non aperuit circumcisio ? Dicimus, quia nec baptismus, nec circumcisio regni nobis aditum aperuit, sed hostia Salvatoris : quæ si tempore circumcisionis oblata fuisset, illius temporis homines regnum intrassent. Res ergo hujus sacramenti justificatio est.
baptismus januam regni cœlestis aperuerit.
Item, Matth. ni, 17 super illud : Et ecce vox de cœlis, etc., dicit Glossa : « Flammam vibrantem quæ viam paradisi prohibuit, aqua baptismi exstinxit. »
Item, Luc. III, 21, super illud : Jesu baptizato et orante, apertum est cælum, dicit Glossa Bede : « Dum aquas Jordanis Salvator subiit, nobis januam cœli pandit : dum caro innoxia frigentibus aquis tangitur, opposita nobis quondam romphæa exstinguitur. »
ARTICULUS VII.
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, « Si quæritur, Utrum baptismus aperuit cælum, etc. » Et quæruntur hic duo, scilicet quid cælum aperuit ? 1. Supra enim, distinctione I, dixit Beda, « Fuit tamen illa, etc. » Et excipit dicens : « Excepto quod januam regni « cœlestis non aperuit. » Ergo si illa exceptio bona quæ distinguit inter effectum circumcisionis et baptismi, videtur quod
- Item, Marc. 1, 10 : Et statim ascendens de aqua, etc., dicit Beda, quod « virtute baptismatis aperiuntur cœli. »
Si autem hoc concedatur, contrarium hic dicitur in Littera.
Item, Ad Coloss. 1, 20 : Pacificans... sive quæ in terris, sive quæ in cœlis sunt.
<--- Page Split --->
Ibi Augustinus in originali sic dicit : « Qua hora sanguis redemptionis Christi de latere ejus pendentis exivit, dimissum est peccatum Adæ, et tunc patuit introtus in regnum cælorum. » Sed videtur iterum hoc per hoc quod dixit latroni, Luc. XXIII, 43 : Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.
Sed contra. SED CONTRA videtur quod in resurrectione : quia ita dicitur in oratione paschali : « Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum æternitatis nobis aditum devicta morte reserasti, etc. »
Item videtur, quod ascensio : quia tunc ascendit pandens iter ante eos, ut prædixerat Prophetia 1.
Quæst. ULTERIUS quæritur de secundo, quid vocetur hic janua ? Sed hoc supra determinatum est.
SOLUTIO. Dicendum, quod omnia hæc Solutit quodammodo aperuerunt differenter : quia baptismus quoad solutionem reatus impedientis et culpæ ex parte nostra : passio autem quoad solutionem pretii quod statutum erat solvendum ex decreto Patris : resurrectio autem quoad adeptionem gloriæ in capite, quæ artha est adipiscendæ gloriæ in membris : sed ascensio quoad ingressum in cœlum, quæ determinat locum congruum beatitudini.
Et per hoc patet solutio ad totum.
Ad aliud quod ulterius quæritur, Ad qua Quid vocetur janua ?
Dicendum, quod repagulum reatus ex parte nostra, et statutum debitum ex parte statuti decreti Dei. Alii tamen aliter dicunt, sed non est vis.
<--- Page Split --->