DISTINCTIO II.
Introductio ad sacramenta novae legis, et de baptismo Joannis.
A. De sacramentis novae legis,
Jam ad sacramenta novae legis accedamus: quae sunt Baptismus, Confirmatio, Panis benedictio, id est, Eucharistia, Pœnitentia, Unctio extrema, Ordo, Conjugium. Quorum alia remedium contra peccatum præbent, et gratiam adjutricem conferunt, ut Baptismus: alia in remedium tantum sunt, ut Conjugium: alia gratia et virtute nos fulciunt, ut Eucharistia et Ordo ¹.
DIVISIO TEXTUS.
numerum sacramentorum et tempus in- ceptionis et institutionis. In secunda au- tem ponit tractatum brevem de baptismo Joannis, ibi, D, « Nunc vero de baptismi sacramento videamus, etc. »
« Jam ad sacramenta novae legis acce- damus, etc. »
Hic incipit tractatus in speciali. Et di- viditur in septem secundum septem sa- cramenta: et satis patent loca inceptio- nis uniuscujusque partis.
Tractatus iste qui est de Baptismo, di- viditur in duas partes: in quarum prima Magister agit de baptismo Christi: et hæc incipit in sequenti distinctione, sci- licet tertia, ibi, A, « Post hæc videndum est, quid sit baptismus, etc. »
Hæc distinctio iterato dividitur in duas partes: in quarum prima tangit breviter
ARTICULUS I.
An contra omnes pœnas debent ordinari sacramenta? et, Quæ sit eorum divi- sio?
CIRCA PRIMUM nota, quod præter divi- siones quas supra posuimus secundum divisionem signi et causæ, alii quidem faciunt alias divisiones.
<--- Page Split --->
Et ideo obiiciamus sic :
Supra suppositum est ex Littera, quod sacramentum sit ordinatum contra peccatum : quia hoc probavit Lucas per parabolam vulnerati qui incidit in latrones 1 : sed cum sint quidam defectus in quos incidit homo ex peccato, videtur quod contra illos sacramenta habere debeamus. Sunt autem quatuor, ut dicunt Gregorius et Beda, scilicet ignorantia agendorum, infirmitas faciendorum, concupiscentia noxiorum, et malitia contra bona. Nos autem nullum habemus sacramentum contra ignorantiam, et nullum contra malitiam in quantum hujusmodi.
Item, Etiam in operibus misericordiæ est septenarius contra defectus in quos incidimus. Unus quidem septenarius ex parte corporis, qui notatur in versu :
Visito, poto, cibo, tectum do, colligo, condo.
Sex enim in verbis hic exprimuntur : sed primum accipitur in duplici significatione : in visitatione infirmorum, et pro visitatione captivorum.
Si forte tu dicas, quod isti defectus sunt corporales, et contra eos non ordinatur gratia sacramentalis : tunc est quæstio de septem spiritualibus qui notantur alio versu :
Instruc, castiga, solare, remitte, fer, ora.
Hæc etiam sex verbis exprimuntur : sed castigare sumitur in redargutionem publice delinquentium, et admonitionem occultam delinquentium. Sic vero isti omnes spirituales videntur. Ergo videtur, quod debeamus habere remedia contra illos, aut diminutus erit numerus sacramentorum.
SOLUTIO. Hic assignabimus convenientias Doctorum, et sunt tres.
Quidam enim volunt accipere numerum sacramentorum penes numerum vir-
tutum : ut Baptismus sit sacramentum fidei : Extrema unctio spei, quia ille qui ungitur, sperat statum resurrectionis : Eucharistia autem sit sacramentum charitatis : Confirmatio autem fortitudinis, propter pugnam ad quam ille confirmatur : Pœnitentia autem justitiae, propter satisfactionem : et ordo prudentiae, propter claves scientiae quae conferuntur ordinato : et Matrimonium temperantiae, eo quod libido in illo sacramento honestate excipitur nuptiarum.
Alii volunt ordinare contra septem capitalia vitia sic : ut baptismus sit contra superbiam, eo quod homo se ibi humiliat sub communiori elemento : contra invidiam autem Eucharistia, quia invidia contrariatur charitati, propter hoc quod invidia dolet de quo charitas gaudet : contra acediam confirmatio, qua homo confirmatur, ut sit fortis in spiritualibus laboribus, in quibus tristatur quis, et sic dicitur accidosus : contra iram extrema unctio, quia ira provenit ex tumore cujus mitigativum est oleum : contra avaritiam est ordo, quia Levitæ solo Deo contenti, partem inter fratres suos non habebant, sicut et clerici quando coronam vel primam tonsuram accipiunt, dicunt per os Episcopi : Dominus pars hæreditatis meæ, etc.2. Contra gulam operatur pœnitentia per afflictionem carnis et abstinentiam : et contra luxuriam matrimonium, concupiscentiam turpem excipiendo honestate nuptiarum.
Alii volunt accipere secundum status contemplantium et activorum in Ecclesia sic : Status activorum, est ingredientium, et pugnantium, et vulnera sanantium, habens supra se ducem et auxilium, unde milites cadentes restituantur, et sunt egredientes emeriti. Status autem contemplantium est in gustu divinorum. Dicunt ergo, quod baptismus est intrantium, procedentium ad pugnam est confirmatio, sed sanantium sua vulnera est pœnitentia, et loco ducis est ordo sive
<--- Page Split --->
ordinatus, exeuntes et emeriti unguntur, et numerus eorum restituitur per matrimonium, sed contemplativorum gustantium est Eucharistia, vel etiam activorum intrantium propter hoc quod est viaticum.
Dicmusergo ad primum, quod illæpenæpeccatiquænondirecteordinanturinpeccatum , sedpotiussuntpromotivæinbonum , nonhabentcontrasesacra - mentaordinata , sicutfames , sitis , e t h u - jusmodi . Etperhocpatetsolutioadse - cundumnumerumdefectuum . Aliæautempenæspiritualesquæsunteffectus : authabentaliundemedicinammagissub - stantialemeis , utignorantiafaciendorumcuiprovideturperdoctrinam : autredu - cunturadhascontraquassuntsacramen - t a , sicutinfirmitasfaciendorumcuraturinconfirmatione , concupiscentiaautempræcipueinmatrimonio : malitiaautem
non dicit specialem defectum, sed inclinabilitatem in malum, et illa curatur non in uno sed in pluribus sacramentis, eo quod ipsa est generalis defectus facilius inclinabilis in malum quam in bonum. Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur de prima divisione pœnarum sive defectuum.
Adultiumumdicendum , quodistidefe - ctusomnespræterunumreducunturadpœnitentiam : quiaomnesilliconsistuntinpeccatoactualialteriushominis , quiestproximusnobispernaturam : illeau - temestdefectusignorantiæ , quisubstan - tialioremcausamhabet , tamperdoctri - namexterioremquampersacramentum : etideopenesillosnonmultiplicanturgratiæsacramentales , sedpotiusmodivirtutismisericordiæ , quosnonhaberepossumus , subveniendoaliisquinostriindigent .
B. Quare mox post hominis casum non fuerint instituta ?
Si vero quæritur, Quare non fuerint hæc sacramenta instituta mox post hominis lapsum, cum in his sit justitia et salus ? Dicimus non ante adventum Christi, qui gratiam attulit, gratiae sacramenta fuisse danda : quæ ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Christus autem venire noluit, antequam homo de lege naturali et scripta convinceretur, quod neutra juvari posset 4.
<--- Page Split --->
C. Quod sacramentum conjugii fuit ante peccatum.
Fuit tamen conjugium ante peccatum institutum : non ulique propter remedium, sed ad sacramentum, et ad officium : post peccatum vero fuit ad remedium contra carnalis concupiscentiæ corruptelum, de quo suo loco tractabimus.
ARTICULUS II.
Quare non fuerunt sacramenta instituta mox post hominis lapsum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, B, « Si vero quaeritur, Quare non fuerint hæc sacramenta instituta mox post hominis lapsum, etc. »
Videtur, quod statim debebant esse : quia
Facilius curatur morbus a principio quam in fine : ergo sapiens medicus magis a principio adhibere debuit medicinam.
Item, Non valet solutio quam ponitur in Littera, quod homo debuit convinci de lege naturali et scripta : quia morbus diu continuatus in subjecto, vertitur in soporem, ut dicit Bernardus in primo ad Eugenium Papam 2 : ergo videtur, quod quanto diutius exspectavit, tanto minus homo morbum suum recognovit : et sic nulla est causa quae assignatur in Littera.
Item, Hugo dicit, quod quam cito est morbus, tam cito est tempus medicinæ : sed morbus fuit a principio ex quo Adam peccavit : ergo ex tunc fuit tempus exhibendi sacramenta in medicinam.
Item, Nulla videtur causa quam tangit, quod sacramenta habentia vim a Passione Christi, non debebant ante Christi adventum institui : quia etiam antiqui virtute Passionis in fide venturi salvati sunt, ut habitum est in tertio libro Sententiarum 3 : ergo eodem modo Passio tradenda, licet non expleta in opere, potuit operari in sacramentis veteris legis et legis naturalis.
ULTERIUS quaeritur, Quare quaedam saquaerit. 1. cramenta patres habuerunt in lege naturea, et Moysi, sicut et nos : quaedam autem secundum partem, et non secundum totum : quaedam autem in figura tantum : et quaedam nec in toto, nec in parte, nec in aliqua figura determinata ? Verbi gratia matrimonium in toto habebant : pecnitentiam in parte, quia conterebantur sicut et nos, sed non confitebantur sicut et nos : sed ordinem et Eucharistiam habebant in figura : confirmationem et extremam unctionem in nullo videntur habuisse : non enim potest dici, quod in
<--- Page Split --->
tribus unctionibus David significetur triplex unctio, sed potius nulla : quia non ungebatur unctione Levitarum, nec unctione pugnantium. nec unctione morientium vel infirmorum : ergo patet quod nullam istorum figurabat.
Præterea, Illæ unctiones David singulares erant : sed istarum duæ, scilicet confirmatio, et extrema unctio sunt universales : ergo non significabantur in illa, nec in alia aliqua regali unctione, ut videtur.
experimentum, cum sit in delectabilibus dulcibus concupiscentiæ, sed potius investigatur ratione, divina illuminatione eam ad hoc elevante.
Et per hoc patet solutio ad tria prima.
Ad aliud dicendum, quod sacramenta Christi non habebant vim ante Passionem : sed Passio vim habuit in fide : et haec non est vis sacramentorum novæ legis. Vis enim istorum sacramentorum est in continendo, et dando statim : sed illis patribus totum promittebatur in futurum : et ideo non poterant esse ante Passionem actu pretium redemptionis solventem.
Item, Quæritur de hoc quod dicunt quidam hic, quod non tantum matrimonium sit institutum ante peccatum, sicut Magister dicit in Littera in hoc verbo, cum dixit : Quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini 1 : quod exponunt quidam Sancti de morte pœnitentiæ. Videtur enim non esse conveniens : quia pœnitentia est directa medicina actualis peccati : ergo ante peccatum non debuit institui.
Item, Si hoc intellexerit Dominus ut ibi institueret homini casuro tempus pœnitentiæ, nec totus periret, sicut Angelus semel cecidit, et damnatus est, quare non dixit aperte : Si comederitis, dabo vobis spatium pœnitentiæ in alio loco quam in isto : qui locus erit luctus, et mortis, et laboris ?
Ad aliud dicendum, quod ego non dico, quod totum effectum matrimonii secundum quod est sacramentum, habuerunt ante Passionem antiqui : quia ego puto, quod confert gratiam, scilicet sacramentum ordinatum sub clavibus Ecclesiæ, et in fide naturarum unitarum duarum in Christo celebratum. Sed verum est hoc, quod integritatem suorum bonorum habuit antiquitus. Et tunc dicemus, quod hoc contingit propter generalitatem illius defectus materialis, qui corporali actu reparatur. In aliis autem agit actus gratiae spiritualis contra defectum : et tunc aut est sacramentum plenissimæ gratiae quoad statum, aut non. Et si est plenissimæ gratiae quoad statum : tunc illud nullo modo habuerunt, sicut in confirmatione, quæ dat Spiritum sanctum ad robur : et extrema unctio, in qua significatur plena puritas corporis et animæ per amotionem omnium impedientium gloriam utriusque partis hominis. Dico autem plenissimæ gratiae quoad statum : quia quædam sunt gratiae plenæ quoad statum, ut duo dicta sacramenta : quædam autem quoad effectum, sicut baptismus : quædam autem quoad dignitatem rei contentæ et significatæ, ut Eucharistia : et quædam quoad gradum prælationis, ut ordo. Et per hoc patet solunes. ini, 3.
Solutio. Dicendum, quod a principio morbi fuit tempus medicinæ, vel in signando, vel in causando : erat enim aliter de morbo mentis, et de morbo corporis : quia oportet hominem præcognoscere quod ægrotet, et destitutionem auxilii quod credit habere ex se : et oportet eum cognoscere potentiam medici, et modum medicinæ. Et hoc ideo est, quia cura mentis dependet a consensu nostro et devotione : sed non est ita de corporis morbo : et ideo morbus mentis longam ante præexigit moram : non enim cognoscitur per
<--- Page Split --->
tio fere ad totum præter ultimum, Pœnitentiam enim antiqui ex parte habebant, et in parte non habebant, propter peccatum personale contra quod ordinatur pœnitentia. Et necessarium est, quod quælibet persona per se satisfaciat interius et exterius si potest. Sed quia vim clavium non habebant, et pœnitentia in confessione se præsentat clavibus, non habebant confessionem nisi in figura : alia autem sacramenta habebant in figura.
Ad ultimum dicendum, quod pœnitenAd quaest. 2. tia, aut non fuit instituta in statu innocentiæ : aut si hoc invenitur, et tunc fuit ut medicina purgativa, et tunc non aperte significari debuit : ne ex præscientia casus desperatio angeret eos qui nondum adhuc peccaverunt : quia si Deus prædixisset aperte, concepissent æstim ationem aliquam sui status futuri : et hoc impossibile esse monstratur in secundo Sententiarum.
D. De baptismo.
Nunc vero de baptismi sacramento videamus, quod inter novæ gratiæ sacramenta primum est.
Baptismum igitur Christi Joannes suo baptismo prænuntiavit : qui priDe baptismo Joannis. mus baptizasse legitur, sed in aqua, non in spiritu, sicut ipse ait : Ego baptizo vos in aqua, id est, in pœnitentiam 1. Sola enim corpora albuebat, a peccatis vero non mundabat. Baptismus Joannis erat in pœnitentiam, non in remissionem : baptismus vero Christi, in remissionem 2. Quia Joannes baptizans homines, ad pœnitentiam vocabat : et quos baptizabat, pœnitere docebat secundum illud : Veniebant ad Joannem in Jordanem, confitentes peccata sua 3. Sed in baptismo Joannis non dabatur peccatorum remissio, quæ data est in Christi baptismo.
ARTICULUS III.
An baptismus Joannis contulit gratiam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Nunc vero de baptismi sacramento videamus, etc. »
Ibi enim tangit de baptismo Joannis,
determinans de ipso quatuor per ordinem in Littera, scilicet utrum habuit effectum ?
Et, quare dicitur baptismus Joannis ? Et, An sit sacramentum ?
Et, Utrum rebaptizandi erant qui baptizabantur abipso ?
Incipt autem quaestio circa primum, Utrum baptismus Joannis contulit gratiam vel non ?
1 Matth. iii, 41. Cf. Marc. i, 8. 2 Cf. Joan. i, 26 et seq.
3 Vide Matth. iii, 6 ; Marc. i, 5 ; Luc. iii, 3 et seq.
<--- Page Split --->
Videtur autem, quod non.
Quidquid enim erat ante Passionem a qua omnia sacramenta trahunt virtutem, hoc non conferebat gratiam, ut habitum est in praecedenti capitulo : sed baptismus Joannis fuit ante Passionem : ergo non conferebat gratiam.
Item, Ita est in charitate, quod id quod introducit eam, non dat charitatem vel gratiam gratum facientem, ut timor servilis : ergo naturaliter id quod est introductio baptismatis, non debet dare gratiam baptismatis : hoc autem est baptismus Joannis : ergo non conferebat gratiam.
Item, Si contulisset gratiam, eadem ratione impressisset characterem : ergo postea baptizati baptismo Christi habuissent duos characteres, quod est impossibite.
Sed contra.
SED CONTRA :
Cessante umbra, debuit statim gratia venire : sed Lex et Prophetae fuerunt usque ad Joannem 1 : ergo in baptismo Joannis gratia debuit venire : ergo contulit gratiam.
Item, Constat, quod non erat sacramentum veteris legis : ergo novae : ergo effecit quod figurabat : ergo contulit gratiam.
Item, Baptismus Joannis vicinior erat baptismo Christi quam circumcisio : quia medium erat inter baptismum Christi et circumcisionem : ergo videtur, quod pleniorem gratiam contulit quam circumcisio : sed circumcisio aliquo modo contulit gratiam, ut prius habitum est : ergo multo magis baptismus Joannis.
Item, Missus erat Joannes ut pararet Domino plebem perfectam 2 : sed perfecta plebs esse non poterat nisi suus baptismus conferret gratiam : ergo gratiam conferebat.
Item, Baptismus Joannis est post legem : ergo aliud addit supra legis sacramenta : sed illa significabant gratiam : cum ergo proximum vicinius post agni-
tionem sit curatio, videtur quod baptismus Joannis curaverit.
Solutio. Dicendum, quod baptismus Solutio. Joannis nullam contulit gratiam, sicut communiter dicunt omnes Sancti.
Ad id autem quod objicitur, dicendum Adobjecit. quod umbra non cessavit ante Passionem, sicut dicetur in sequenti distinctione : sed declinare incepit in baptismo Joannis : et ideo dicitur, quod Lex et Prophetae fuerunt usque ad Joannem : sicut dicitur cessare febris quando est in declinatione, et cessare umbra quando est in declinatione.
Ad aliud dicendum, quod non proprie Adobjecit. erat sacramentum, ut infra patebit : sed erat medium inter sacramenta novae legis et veteris, et ideo conveniebat cum utrisque : cum illis in non conferendo gratiam, cum istis autem in actu et materia.
Ad aliud dicendum, quod erat vicinior Adobjecit. baptismo Christi quoad quid, et remotior quoad quid quam circumcisio : quoad actum enim et materiam erat vicinior, sed quoad effectum erat remotior : et ideo non ponitur medium nisi in ratione significandi non causandi,
Ad aliud dicendum, quod perfectio Adobjecit. quam fecit Joannes erat perfectio doctrinae non gratiae. Unde dicitur, Joannis, 1, 8 : Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Testimonium autem ex parte doctrinae, et non ex parte gratiae.
Ad ultimum dicendum, quod crat post Adobjecit. signationem circumcisionis : et non sequitur si addidit rationem signi, quod addidit causalitatem, quia signo ad signum ejusdem est expressius : et illam expressionem addidit : et ideo non sequitur, quod contulit gratiam.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IV.
pœnitentiam, hoc videtur esse doctrina in signo quod baptismus gemitum et planctum requirat: ergo fuit erroris occasio, ut videtur.
An baptismus Joannis erat in pœnitenttiam, et non in remissionem peccatorum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, circa medium : « Baptismus Joannis erat in pœnitentiam, non in remissionem, etc. »
Videtur, quod potius pœnitentia fuerit in baptismum, quam e converso : quia prius docuit pœnitere, et postea baptizabat : ergo potius pœnitentia erat in baptismum, quam e converso.
Item, Videtur fuisse baptismus in baptismum : quia habuit ordinem ad baptismum Christi : ergo erat in baptismum, et non in pœnitentiam.
Item, Si fuit in pœnitentiam, tunc videtur, quod fuit occasio erroris : quia baptismus non exigit gemitum et planctum : ergo si baptismus Joannis erat in
Solutio . Dicendum , quodbaptismusJoannisdiciturinpentientiamquæpræ - exigebatur , nebaptismusChristibapti - zandosasefictosinveniret : etideopentientiasequebaturbaptismumJoan - nisordineintentionis , licetfortetemporepræcederet .
Adaliuddicendum , quodnondiciturbaptismusinbaptismumnisidetermine - t u r : quiaaliterproeodembaptismoac - ciperetur , ettuncidemesset : sedquiaimmediateordinabatadpentientiamquæremovitobicemfictionisadbaptismumChristi , ideodiciturinpentientiam .
Adaliuddicendum , quodbaptismusChristinonexigitgemitumetplanctumexteriorem : sedtamen , utdicitAugusti - n u s , omnisquivoluntatissuæestarbi - terconstitutus , novamvitaminchoarenonpotest , nisipentieateumveterisvitæ : etideoexigitgemitumetplan - ctuminteriorem , nefictiinvenianturquisuntbaptizandi .
E. Quid utilitatis habebat baptismus Joannis ?
Ad quid ergo utilis erat baptismus Joannis? Quia homines usu baptizandi præparabat ad baptismum Christi.
Sed quæritur, Quare dictus est baptismus Joannis : sicut veritas dicit, Baptismus Joannis unde erat ' ? Quia ibi Joannis operatio tantum visibilis erat, exterius lavantis, non invisibilis gratia Dei interius operantis. Sed tamen et illa Joannis operatio a Deo erat : et baptismus ille a Deo erat, non ab homine tantum : sed hominis dictus est, quia nihil ibi gerebatur quod non ageret homo.
<--- Page Split --->
Si vero quæritur, an sacramentum fuerit ? satis potest concedi ex eo sensu, quo legalia signa dicuntur sacramenta. Significabat enim baptismus Joannis rem sacram, scilicet baptismum Christi, qui non tantum est pænitentiæ, sed et remissionis peccatorum.
ARTICULUS V.
Quare dicitur baptismus Joannis ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit ibi, E, § 2 : « Sed quæritur, Quare dictus est baptismus Joannis, etc. »
Videtur enim, quod eadem ratione dicatur baptismus Pauli : quoniam baptizavit et Paulus.
Item, Hoc videtur accipi ab eo quod dicitur, I ad Corinth. 1, 12 : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ergo gloriabatur in baptizatis : ergo cujuslibet baptismus suus dicebatur.
Item, Dicitur Evangelium Pauli quod Paulus prædicabat, et Petri quod prædicabat Petrus : ergo a simili dicetur baptismus Pauli quo baptizabat Paulus, ut videtur.
Item, Si forte dicas, quia discipuli baptizabant in nomine Christi : et baptismus, ut dicit Augustinus, in ejus nomine datur : ergo videtur, quod non est baptismus Joannis dicendus, sed Christi : quia ipse baptizabat (ut dicitur) in nomine venturi, et venturus erat Christus.
vel baptizatio. Cum enim due sint operationes in baptismo, exterior, et interior : interior est principalior, et exterior varia : et ideo baptismus illius dicitur qui operatur principaliori operatione. Quia autem hoc deficit in baptismo Joannis, ideo non dicitur nisi baptismus Joannis.
Ad PRIMUM et secundum ergo dicendum, quod illa contentio reprehensibilis fuit, et corrigebatur ab Apostolo : unde dicebat : Divisus est Christus ? aut, Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis 1 ? Quasi diceret : Vos vestra contentione dimittitis Christum, tamquam baptismus dividatur secundum merita baptizatorum : quod non est verum, cum Christus crucifixus in omni baptistarum baptismo baptizet.
Ad ALUD dicendum, quod non est simile de Evangelio et baptismo : quia illud non habet ex re operata virtutem immediate a Passione Christi : sed saepe impeditur et promovetur verbum prædicationis ex meritis bonis vel malis prædicantium : ideo actus ille dicitur exercentis eum in ministerio : non autem sic dicitur in baptizando.
Ad ALUD dicendum, quod Joannes non baptizabat in nomine Christi tamquam in forma baptizantis : sed potius tamquam in nomine ejus in quod dirigebat baptizatos a se. Apostoli autem baptizabant in nomine Christi vel Trinitatis tamquam in forma baptizantis.
Si vero tu objicias, quod hoc est contra Litteram in qua dicitur, quod haec erat forma sua, quia baptizabat in nomine venturi. Respondeo, quod non erat forma in qua esset invocatio ad sanctificationem
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod baptismus Joannis dicitur, quia nihil erat in eo nisi operatio Joannis, ut dicit Augustinus in Littera : sed sic non erat in baptismo discipulorum, in quo principalis operatio tota fuit Christi, scilicet interior operatio
<--- Page Split --->
baptismi, sed potius forma, id est, modus in baptizando : quia scilicet venturum nominabat, et populum ut in eum crederet monebat : tamen nulla ex hoc sanctificatio baptismi ab illo alii conferebatur.
ARTICULUS VI.
An baptismus Joannis fuerit sacramentum ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, E, § 3 : « Si vero quæritur an sacramentum fuerit, etc. »
Videtur enim fuisse sacramentum : quia fuit sacræ rei signum : ergo fuit sacramentum.
SED CONTRA hoc videtur esse, quod ad Sed contra. omne sacramentum exigitur institutio divina. Baptismus autem Joannis non erat institutus a Deo : ergo non erat sacramentum.
SOLUTIO. Ad hoc leve est respondere solutio. secundum praedicta. Dicendum enim, quod est potius continuatio novorum sacramentorum ad vetera : sed tamen propter similitudinem cum sacramentis in ratione significandi, accipit nomen sacramenti.
Ad id autem quod contra objicitur, Ad object. potest dici quod non erat sine institutione divina : ita enim dicitur, Joan. 1, 33 : Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
F. De forma baptismi Joannis, et de baptizatis ab eo.
Hic considerandum est, si baptizati a Joanne iterum baptizati sunt baptismo Christi, et qua forma verborum usus sit Joannes. Illi qui baptizati sunt a Joanne, nescientes Spiritum sanctum esse, ac spem ponentes in illius baptismo, postea baptizati sunt baptismo Christi. Baptismus autem Joannis in nomine venturi tradebatur 1. Unde Hieronymus super Joelern : Qui dicit se in Christum credere, et non credit in Spiritum sanctum, nondum habet claros oculas. Unde baptizati a Joanne in nomine venturi, id est, Domini Jesu, quia dixerunt : Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus 3, iterum baptizabantur, imo verum baptisma accipiebant. Illi vero qui spem non posuerunt in baptismo Joannis, et Patrem et Filium et
<--- Page Split --->
Spiritum sanctum credebant, non post baptizati fuerunt : sed impositione manuum ab Apostolis super eos facta, Spiritum sanctum receperunt 1. Alii vero qui non ita credebant, baptizati sunt baptismo Christi, ut prædictum est. Unde Hieronymus 2 : Qui Spiritum sanctum nesciebant, cum baptismum a Joanne acceperunt, iterum baptizati sunt baptismo Christi, ut prædictum est, ne quis ex Judæis vel Gentibus putaret aquam sine Spiritu sancto ad salutem posse sufficere. De hoc etiam Ambrosius in primo libro de Spiritu sancto : Quidam negaverunt se scire Spiritum sanctum, cum baptizatos se dicerent baptismo Joannis, qui in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine. Isti ergo quia nec in Christi nomine, neque cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismi sacramentum : baptizati sunt ergo in nomine Christi, nec iteratum est in his baptisma, sed innovatum 3.
ARTICULUS VII.
An baptizati a Joanne fuerint rebaptizandi ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, F, « Hic considerandum est, si baptizati a Joanne iterum baptizati sunt, etc. »
Videtur enim, quod Joannes aliquos baptizabat, qui non erant baptizandi : quia
Dicitur in Littera, quod si aliquis baptizabatur a Joanne, spem non ponens in suo baptismo, sed fidem habens Trinitatis, quod ille non rebaptizabatur : ergo non omnes erant iterum baptizandi.
Item, Act. vni, 15 et seq., dicitur, quod Petrus et Joannes oraverunt pro ipsis, scilicet conversis in Samaria, ut acciperent Spiritum sanctum : nondum
enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Ergo videtur, quod per manus impositionem tantum supplebatur quod illis defuit, et non iterum baptizandi erant.
Item, Ponamus, quod aliquis baptizatus sit tantum baptismo Joannis, et habeat fidem totius Trinitatis : numquid audebimus dicere, quod ille baptizatus sit propter fidem quam habet ? Videtur, quod non : quia tunc nihil esset forma verborum expressa, quae exigitur in baptismo : ergo videtur, quod tales fuerunt baptizandi.
Item, Nullus baptismus confert gratiam in quo non potest haberi spes gratiae, sicut habetur spes in sacramento : ergo nihil est dictum, ut videtur, quod spem non ponentes in suo baptismo consequebantur in eo gratiam, spem autem ponentes non consequuntur.
Item, Licet infra dicatur, quod verbum quod facit baptismum esse sacramentum, sit invocatio Trinitatis : non quia dicitur, sed quia creditur : tamen
<--- Page Split --->
oportet exprimi tres personas, sive credatur, sive non : ergo videtur, quod nostra spes vel fides non confert baptismo formam sanctificationis aliquam : ergo sive posuerunt spem, sive non, erant semper baptizandi qui baptismate Joannis fuerunt baptizati.
rum Christi post pnssionem, non baptizabatur.
Ad hoc autem quod objicitur de Actibus, nihil cogit : quia ibi loquitur de hoc quod est confirmationis, non baptismatis. Confirmatio autem supplet defectum baptismatis, ut videtur innuere Augustinus : non in esse sacramenti, quia baptismus est perfectum sacramentum, sed potius in eo, quod baptismus diminuit fomitem, et non exstinguit : sed confirmatio amplius debilitat eumdem. Et hoc patet in Actibus, xix, 2, ubi inveniuntur baptizati a Joanne non habentes notitiam Spiritus sancti in auditu formae baptismi : et ideo illi baptizati fuerunt.
Solutio. Solutio. Super illa quaestione inducere nituntur quidam opiniones, tamquam liceat alicui opinari, quod sine forma sacramenti possit esse sacramentum a nostra fide, vel a nostra spe.
Unde dicendum, quod absque dubio numquam in baptismo Joannis gratia conferebatur, ut dicunt omnes Sancti communiter : sicut etiam ipse dixit, Joan. i, 26 : Ego baptizo in aqua, etc.
Ad 1.
Ad 1D ergo quod dicitur in Littera, sic potest responderi, quod baptizatus a Joanne non spem ponens, et ex hoc ipso aliud baptisma quaerens, ut discipulo-
Ad aliud autem ego bene concedo, Ad 3 et 4. quod fides et spes non dant esse baptismi, sed tantum removent fictionem, ut baptismus possit consequi effectum justificationis in nobis.
<--- Page Split --->