DISTINCTIO XXXIX.
De perjurio.
A. De perjurio.
Nunc de perjurio videamus. Perjurium est mendacium juramento firmatum. Hic quaeritur, Utrum sit perjurium, ubi non est mendacium ? Quod quibusdam videtur ex auctoritate Hieronymi dicentis : Advertendum est, quod jusjurandum tres habet comites, veritatem, judicium, et justitiam : si ista defuerint, non erit juramentum, sed perjurium. Ubi autem falsum juratur, veritas deest. Si ergo falsum juretur, etsi non sit ibi intentio fallendi, videtur esse perjurium, quia deest veritas. Quibusdam placet non esse perjurium, ubi non est mendacium : et sicut dicitur aliquando falsum sine mendacio, ita juratur falsum sine perjurio. Falsum forte dixit Apostolus, cum se venturum ad Corinthios promisit 1 : nec tamen sicut ei imponebatur, culpam mendacii contraxit : quia sic animo sentiebat, etiamsi juramento illud firmasset, non perjurium incurrisset : quia quantum in ipso fuit, verum dixit, et si jurationem addidisset, quantum in se foret verum jurasset, etsi aliter eveniret 2 quam dixit. Ideo sicut quis non est mendax, nisi aliter sentiat animo quam dicit, sive non : ita videtur quibusdam neminem perjurum constitui, nisi aliter sentiat animo quam loquitur, sive ita sit, sive non.
<--- Page Split --->
- Cum enim nomen Dei in vanum invocetur in perjurio, videtur potius debuisse determinare sub secundo mandato primea tabulae quam sub quinto secunde.
« Nunc de perjurio videamus, etc. » Hic agit de juramento et perjurio, per quod etiam peccatur contra quintum mandatum.
Habet autem haec distinctio tres partes : in quarum prima agit de juramento secundum se considerato secundum ea quae sunt sibi substantialia. In secunda, agit de juramento ex parte jurantis et exigentis juramentum, ibi, K, « Hoc etiam sciendum, quod quacumque arte verborum quis juret, etc. »
In tertia et ultima, agitur in quali reverentia oportet accedere ad juramentum, ibi, M, « Sancta synodus decrevit, etc. »
Prima harum dividitur in quatuor : in quarum prima agitur de comitibus juramenti. In secunda, de causa prohibitionis juramenti, ibi, C, « Si autem quaeratur, Utrum jurare sit malum, etc. » In tertia quaerit, Per quid jurandum ? Utrum per Deum vel per creaturam, et quandoque per idolum ? ibi, D, « Quaeritur etiam, Utrum liceat jurare per creaturam, etc. » In quarta et ultima, inquiritur de juramenti obligatione, ibi, H, « Nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit ? »
Ex his de facili patet sententia.
ARTICULUS PRIMUS.
An Non sumes nomen Dei in vanum et ipsum perjurium sint de praeceptis primae vel secundae tabulae?
Incidit autem dubium de introductione illius partis :
- Item, In perjurio peccatur in Deum : cum igitur prima tabula ordinet hominem in Deum, videtur quod perjurium sub praeceptis primea tabulae erat determinandum.
SOLUTIO. Dicendum, quod nemo pejerat in intentione peccandi contra Deum, sed ad decipiendum proximum : et ideo perjurium in quantum fit in falso testimonio in causis, principalius et frequentius fit contra proximum, quam contra Deum : et ideo non in prima tabula, sed hic habet determinari.
Ad ambo autem objecta dicendum, quod nomen quidem Dei invocatur : et hoc fit intentione decipiendi proximum : et ideo finaliter contra proximum est, et non contra Deum in se, sed potius in membris.
ARTICULUS II.
An juramentum habeat tres comites, et penes quid differant illi comites ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : « Advertendum est, quod j usjurandum tres habet comites, etc. »
Videtur, quod duo superfluant : quia
Qui cum judicio discretionis jurat, jurat juste et vere : quia aliud non discernit judicio discretionis suæ : ergo dicto quod cum judicio discretionis esse debet juramentum, non oportuit addere, quod esset verum et justum.
Item, Nihil falsum est justum : ergo dicto quod erat justum, superflue dicitur debere esse verum.
<--- Page Split --->
Quest. 1. PRÆTEREA, Penes quid accipitur numerus horum comitum.
Quest. 2. ITEM, Quare dicitur, quod isti comites potius apponendi sunt juramento, quam alii sermonì nostro vel operi.
Solutio. Dicendum, quod isti tres comites necessarii sunt ad juramentum : et licet unus non sit perfectus sine alio, tamen uno posito non superfluit alius : quia distinctas habent proprietates circa juramentum, ut infra parebit.
Et est instantia ad argumentum : quia habita una virtute habentur omnes, et tamen non ideo una habita superfluunt aliae propter distinctos actus quos habent.
Et per hoc patet solutio ad duo prima.
comparatur ad tria, scilicet ad jurantem a cujus voluntate exit, ad rem de qua est, et ad causam propter quam fit. Et secundum primam comparationem regitur judicio. Secundum secundam debet adæquari veritati secundum rem. Et secundum tertiam oportet habere justitiam : quia in causa injusta non habet locum, ut si quis jurat se facturum quod injustum est fieri, ut infra habetur.
Ad ultimum dicendum, quod nullum Ad quæ juramentum securum est propter dubietatem nostri sermonis, sicut dicitur in libro sapientiae : Cogitationes mortalium sunt timide, et incerta providentiae nostrae 4. Et ideo quando noster sermo testificatur per divinam veritatem, indiget comitibus regentibus, ne dissimilis veritati invocate inveniatur.
Ad quest 1. AD ALIUD dicendum, quod juramentum
B. De triplici modo perjuri.
Sed melius creditur et ille pejerare, qui falsum voluntate fallendi jurat : et qui falsum putans quod verum est, jurat : et qui verum putans quod falsum est, jurat. Unde Augustinus : Homines falsum jurant vel cum fallunt, vel cum falluntur. Aut putat homo verum esse quod falsum est, et temere jurat. Aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilominus cum scelere jurat. Distant autem illa duo perjuria quae commemoravi. Fac illum jurare, qui verum esse putat, pro quo jurat : verum putat esse, et tamen falsum est : non ex animo iste pejerat, sed fallitur. Hoc pro vero habet quod falsum est, non pro falsa re sciens jurationem interponit. Da alium qui scit falsum esse, et jurat tamquam verum sit quod scit falsum esse. Videtis quam ista detestanda sit bellua. Fac alium qui putat falsum esse, et jurat tamquam verum sit, et forte verum est. Ubi gratia ut intelligatis : Pluit in illo loco. Interrogas hominem, et dicit pluisse : et
<--- Page Split --->
tunc pluit ibi, sed putat non pluisse, perjurus est. Interest quemadmodum verbum procedat ex animo. Ream linguam non facit, nisi rea mens sit 1. His evidenter traditur quod tripliciter pejerat homo, ut supra diximus : dum vel sciens falsum jurat, vel putans falsum quod verum est jurat, vel aestimans verum quod falsum est jurat. Sed hoc extremum non videtur esse perjurium, etiamsi perjurium nominetur, eo quod falsum juratur : non videtur reus esse perjurii qui sic jurat : quia non est mens ejus rea, et ideo nec lingua. Imo ejus mens rea est, dum jurare præsumit quod perspicue verum non deprehendit. Non ergo omne perjurium mendacium est, nec omnis qui pejerat mentitur : sed omnis mentiendo jurans pejerat, et omnis qui falsum jurat sive mentiens, sive non, pejerat. Cum vero quis jurat, quod verum est aestimans 2 esse falsum, quæritur quid sit ibi perjurium ? Ipsa enim significatio vocis vera est, quia verum nescienter loquitur. Non ergo ipsa significatio vel falsum vel mendacium est, quia vera est : et quod verum est, perjurium non videtur esse. Ad hoc dicimus, loqui sic, scilicet contra mentem, sub attestatione juramenti esse perjurium. Mentiri ergo adhibita juratione perjurium est. Perjurium ergo est vel jurando loqui falsum cum intentione fallendi, vel jurando loqui falsum sine intentione fallendi, vel jurando loqui verum cum intentione fallendi. Hic opponitur, Si omnis qui falsum jurat, pejerat : tunc qui alicui promittit dare sub certo termino aliquid, quod tamen non faciet 3, ex quo juravit, pejeravit, quia falsum juravit. Non enim ita futurum erat ut juravit. Ad hoc dici potest, quia non omnis qui jurat, quod falsum est, ex quo jurat perjurus est, sicut iste de quo agimus : sed ex quo propositum mutat vel terminum transgreditur, juratio talis fit 4 perjurium reatu.
ARTICULUS III.
Quid sit perjurium ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit ibi, « Sed melius creditur et ille, etc. » Omnis enim pejerans incurrit reatum
pejerationis : falsum autem tale quod putatur esse verum, jurans pejerat, ut dicit : ergo reatum perjurii incurrit.
SED CONTRA est quod ter in eodem cased contra. pitulo habetur contrarium.
SOLUTIO. Ad hoc dicendum, quod est veritas secundum conscientiam dicentis, et veritas rei. Veritas secundum conscientiam dicentis sufficit de futuris quorum causa est voluntas : quia non nisi
<--- Page Split --->
in voluntate sunt, et secundum illam sunt vera. Veritas autem rei debet esse in juramento de præsenti et futuro. Unde non est perjurium quod hic vocat
perjurium nisi secundum quid, scilicet in quantum non sic in re eveniet præter culpam jurantis.
C. An juratio sit malum ?
Si autem quæritur, Utrum jurare sit malum ? Dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Sponte enim et sine necessitate jurare, vel falsum jurare, peccatum grande est. Ex necessitate autem jurare, scilicet vel ad asserendum 1 innocentiam, vel ad fœdera pacis confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus quod est eis utile, malum non est : quia necessarium eis est. Unde Augustinus 2: Juramentum faciendum est in necessariis, cum pigri sunt homines credere quod eis utile est. Juratio non est bona, non tamen mala cum est necessaria, id est, non est appetenda sicut bona, nec tamen fugienda tamquam mala, cum est necessaria. Non est enim præceptum Dei juratio 3. Sed ita intelligitur Dominus prohibuisse a juramento, ut quantum in ipso est quisque non juret. Quod multi faciunt in ore habentes jurisdictionem tamquam magnum atque suave aliquid. Apostolus enim novit præceptum Domini, et tamen juravit 4. Prohibemur enim jurare vel cupiditate, vel delectatione jurandi. Quod ergo Christus ait in Evangelio : Ego dico vobis, non jurare omnino 5 : ita intelligitur præcepisse, ne quisquam sicut bonum appetat juramentum, et assiduitate jurandi labatur in perjurium. Quod vero addidit, Sit sermo vester : Est, est : Non, non : bonum est et appetendum. Quod autem his abundantius est, a malo est 6, id est, si jurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades : quæ infirmitas utique malum est. Unde nos quotidie liberari precamur dicentes : Libera nos a malo 7. Ideoque non dixit : Quod amplius est, malum est. Tu enim non facis malum, qui bene uteris jura-
<--- Page Split --->
tione, sed a malo est illius qui aliter non credit, id est, ab infirmitate, quae aliquando pœna est, aliquando pœna et culpa. Ibi ergo Dominus prohibuit malum, suasit bonum, indulsit necessarium 1.
ARTICULUS IV.
An jurare sit malum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, « Si autem quaeritur, Utrum jurare sit malum ? »
Et quaerantur duo, An jurare sit malum ?
Et, An sit peccatum mortale ?
AD PRIMUM proceditur sic :
Psal. cix, 4, dicit : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum, etc. Sed si malum esset, Dominus non jurasset. Ergo jurare non est malum, sed potius bonum : quia quidquid agit Dominus, bonum est.
Item, Ad Hebr. vi, 13 : Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, etc. Et sequitur idem quod prius.
Item, Ad Roman. 1, 9, dicit : Testis enim mihi est Deus. Et, II ad Corinth. 1, 23 : Ego autem Deum invoco in animam meam. Constat autem, quod Apostolus non jurasset, si bonum non fuisset jurare. Ergo jurare est bonum.
Item, Augustinus : « Jurare non est malum. » Ergo idem quod prius.
Item, In juramento duo sunt, quorum utrumque est bonum, scilicet dicere veritatem, et invocatio nominis Dei : ergo conjuncta facerent majus bonum :
ergo juramentum majus bonum est, quam simplex probatio veritatis.
- Item, Quaeritur iterum, Quare jurare diceretur malum ? Si ideo quod sit sine causa. Contra : Secundum hoc etiam loqui et ambulare est malum : quia sine causa fit otiose : hoc falsum est : ergo ex hoc non habetur, quod et jurare in se sit malum.
SED CONTRA :
Juramentum prohibitum est : nullum autem bonum prohibitum est prohibitione decalogi : ergo jurare est malum.
Item, Exod. xx, 7, super illud : Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : dicit Glossa, id est, non jurabis pro nihilo. Sed idem est pro nihilo jurare, quod simpliciter jurare. Ergo simpliciter jurare, est prohibitum secundi praecepti prohibitione.
Item, Augustinus : « Juratio falsa est perniciosa, vera periculosa, nulla secura. » Ergo patet, quod mala est omnis juratio, ut videtur.
Item, Si non esset malum secundum se jurare, quare ita diligenter praeciperetur caveri in Evangelio, Matth. v, 34, et in epistola Jacobi 2 ?
SOLUTIO. Dicendum, quod sicut dicit Augustinus in Littera, « Dominus diligenter prohibet jurare, ne quisquam tamquam bonum appetat juramentum, et leadat seipsum perjurio assuetudine jurandi. » Unde dicendum sine prejudicio, quod in se jurare non est malum, sed bonum : sed tamen incautum hujusmodi : et ideo diligenter prohibetur :
1 Cf. S. AUGUSTINUM, Lib. I de Sermone Domini in monte. 2 Jacob. v, 12 : Inte omnia, fratres mci, noluc
jurare neque per coelum, neque per terram, neque alud quodcumque juramentum.
<--- Page Split --->
quia cum homo vanitati subjectus sit, sermo ejus adhuc vanior et instabilior est, quam ipse homo qui numquam in eodem statu permanet : et ideo difficile est assueto jurare non confirmare quandoque dubium vel falsum. Licet ergo bonum sit in se, tamen malum est hujusmodi, quia incautum : et ita est bonum, sed per accidens est malum in quantum incautum, et cum minori reverentia quam oportet, nomen Dei invocatur, vel veritas Dei relucens in creaturis suis.
Ad object.'. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ratio prohibitionis est, quia incautum est.
Ad object.2. Ad ALIUD dicendum, quod præcepto decalogi non prohibetur juramentum : quia tunc numquam licite posset fieri, sed perjurium.
Ad object.3. Ad ALIUD dicendum, quod jurare pro nihilo non est idem quod jurare simpliciter, sed pro nihilo jurare, hoc est, sine causa jurare : et hoc juramentum non habet comitem discretionis et justitiae : et ideo hoc prohibetur, non tamen jurare simpliciter.
Ad object.4. Ad ALIUD dicendum, quod ratio dicti Augustini non est ex parte juramenti, sed ex parte jurantis, qui vix sufficit ad perfectam scientiam rei de qua jurat.
ARTICULUS V.
An omne perjurium sit mortale peccatum? et, An jocosum sit tale? et, An jurans falsum per Deum, Deum veneretur?
Deinde quaeritur secundo, Utrum omne perjurium sit peccatum mortale?
Videtur autem, quod sic : quia
- Perjurium directe est contra præceptum : Non assumes nomen Domini
Dei tui in vanum1 : quod autem directe est contra præceptum, est peccatum mortale : ergo omne perjurium est mortale peccatum.
Item, Invocans divinam veritatem in testem falsi, scienter contemnit Deum : scienter autem contemnentes Deum, peccant mortaliter : ergo omnis jurans falsum scienter, peccat mortaliter, ut videtur.
Item, Mendacium per se grave peccatum est : constat autem, quod juramentum ei adveniens trahit ipsum extra genus simplicis mendacii : ergo trahit ipsum extra genus peccati venialis : ergo est mortale peccatum.
Item, Minus videtur in vanum debere invocari nomen Dei, quam in falsum : et tamen prohibitum est prohibitione decalogi, ne in vanum invocetur : ergo multo magis ne in falsum : ergo jurans falsa, directe facit contra præceptum : ergo peccat mortaliter.
SED CONTRA :
Sicut contingit scienter iocose mentiri, ita etiam contingit scienter iocose falsum jurare : et grave esset hoc dicere, quod tunc esset mortale peccatum : ergo non semper est mortale peccatum, quia constat, quod haec intentio ex libidine mortali non procedit.
ULTERIUS quaeritur de istis juramentis Qaest 1. quae fiunt quasi jocando, ut cum aliquis jurat per bottas suas vel caligas, Utrum tales peccent mortaliter, vel non ?
Videtur autem, quod sic : quia
Matth. v, 34 et seq., prohibitum est jurare per creaturam : ergo tales faciunt contra prohibitionem : ergo mortaliter peccant.
Item, In Littera dicit Augustinus, quod « jurans per creaturam, jurat per Deum qui relucet in creatura : falsum autem jurans, contemnit per quod jurat : » ergo falsum jurans per bottas suas, contemnit Deum qui relucet in
<--- Page Split --->
bottis suis : contemnere autem Deum, peccatum est mortale : ergo talis peccat mortaliter.
ULTERIUSquæritur , Utrumjuransfal - sumperDeum , venereturDeum ?
Videtur, quod non : quia peccat contra Deum in quantum invocat eum testem falsitatis : peccans autem contra Deum, non honorat Deum : ergo jurans falsum per Deum, non honorat Deum.
ad 3. SED CONTRA :
Augustinus dicit, quod homo illud honorat, per quod jurat : ergo jurando honorat : ergo jurans falsum per Deum, honorat Deum.
Solutio. Dicendum, quod perjurium multiplex est, scilicet indiscreta juratio : et hoc est quando inutiliter jurat verum, vel quando sine deliberatione jurat : et tunc non credo esse mortale peccatum. Dicitur etiam perjurium perversa juratio, quando homo jurât cum deliberatione id quod juramento non est asserendum, nec loquendum simpliciter, sed potius oppositum : et tunc videtur perjurium esse mortale peccatum.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod non assumitur nomen Dei in vanum, nisi quando cum deliberatione decipiendi assumitur ad falsum asserendum. Aliae autem assumptiones, licet vanæ esse possunt, tamen non est vanitas destruens veritatem in habitu, sicut in præcedentibus de mendacio ostensum est : et ideo tale juramentum est præter præceptum, et non contra.
Ad ALIUD dicendum, quod talis invocatio quæ fit jocando, quia non intendit
fallere, sed jocari, non deliberat de veritate invocata, sed potius ex quadam consuetudine invocat : et ideo non contemnit, sed omittit, quia non discernit quid est jurandum, et quid non.
Ad ALIUD dicendum, quod mendacium per prius et posterius dicitur de jocoso et pernicioso : et ideo juramentum præter deliberationem additum jocoso, non trahit ipsum extra genus venialis, sed facit gravius quam fuit : sed de officioso aliud est, quia illud non fit sine deliberatione, et ideo illud jurare non parvæ culpæ, sed magnæ est.
Ad ALIUD dicendum, quod vanum vocatur ibi falsum : quia veritati invocatæ non concordat : et ideo in vanum invocatur. Sed quando otiose invocatur vel jocose, tunc fit præter juramentum, et non contra.
Ad 10 quod ulterius quæritur, dicenAd quæst.2. dum quod per bottas vel per alud potest quis jurare dupliciter, scilicet ut id quod inducit non sit nota confirmationis, sed jocationis : et tunc non reputo esse juramentum, sed malum modum loquendi. Si autem intendat hoc inducere pro signo sanctitatis, quia religiosi utuntur illo, tunc pejerat graviter : sed hoc modo non fiunt talia juramenta.
Ad ALIUD dicendum, quod nihil prohiAd quæst.3. bet, quod in eodem opere secundum aliquid Deus honoretur, et secundum aliquid inhonoretur : et sic est in juramento ubi invocatio nota est honoris divini, quia illud invocatur quod colitur. Secundum autem quod habet deformitatem actus, sic est contra Deum.
<--- Page Split --->
D. De jutramento quod per creaturas fit.
Quæritur etiam, Utrum liceat jurare per creaturam ? quod non videtur, cum in lege scriptum sit : Reddes autem Domino juramenta tua 1 : et Christus in Evangelio præcipiat non jurare omnino, nec per cœlum, nec per terram, nec per Jerosolymam, nec per caput tuum 2. Judæis, quasi parvulis, est concessum jurare per creatorem, et præceptum ut si jurare contingeret, non nisi per creatorem jurarent, non per creaturam : quia jurantes per Angelos et elementa, creaturas venerabantur honore : et melius erat hoc exhiberi Deo, quam creaturis 3. Infirmis ergo illud prohibuit : sanctis vero qui in creaturis creatorem venerabantur tantum, non prohibuit. Unde Joseph per salutem Pharaonis juravit 4, Dei judicium in eo veneratus, quo positus erat in infimis. Christus vero ita per creaturas jurare prohibuit, ne vel aliquid divinum in eis crederetur, pro quo reverentia eis deberetur : vel ne per ea jurantes falsum, homines se juramento teneri non putarent.
E. Quæ juratio magis teneatur, an quæ fit per Deum, an quæ fit per Evangelium vel per creaturas ?
Si autem quæritur, Quis magis teneatur, an qui per Deum, an qui per Evangelium vel per creaturas jurat? Dicimus, qui per Deum : quia per Deum hæc sancta facta sunt. Unde Chrysostomus : Si quæ causa fuerit, modicum videtur facere qui jurat per Deum. Qui vero per Evangelium, majus aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est : Stulti, Scripturæ sanctæ propter Deum factæ sunt, non Deus propter Scripturas : ita et creaturæ factæ sunt propter Deum.
<--- Page Split --->
F. Quid est dicere : Per Deum juro ?
Hic quæritur, Quid sit dicere : Per Deum juro ? Hoc est testem adhibere Deum. Juravit enim Apostolus, dicens : Testis est mihi Deus 1, ac si dixisset : Per Deum ita est. Unde Augustinus : Ridiculum est putare hoc, si dicas, per Deum, juras : si dicas, Testis est mihi Deus, non juras. Quid est enim per Deum, nisi testis est mihi Deus : aut quid est, testis est Deus, nisi per Deum ? Quid est autem jurare, nisi jus Deo reddere, quando per Deum juras ? Jus scilicet veritatis, et non falsitatis 2. Item, Ecce dico charitati vestrae : Et qui per lapidem jurat falsum, perjurus est : quia non lapidem qui non audit, sed ejus creatorem adhibet testem. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet creatorem ejus testem adhibere. Est etiam quoddam genus juramenti gravissimum, quod fit per exsecrationem : ut cum homo dicit, Si illud feci, illud patiar, vel illud contingat filiis meis : secundum quem modum accipitur etiam interdum cum aliquis jurando dicit, Per salutem meam, vel per filios meos, et hujusmodi : obligat enim hoc Deo. Unde Augustinus 3 : Cum quis ait, Per salutem meam, salutem suam Deo obligat. Cum dicit, Per filios meos, oppignerat eos Deo, ut hoc eveniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius. Si verum, verum : si falsum, falsum. Et sicut per hoc jurans, aliquando hoc Deo obligat : ita per Deum jurans, ipsum adhibet testem. In omni ergo juratione aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obligatur, et oppigneratur : ut hoc sit jurare, scilicet Deum testem adhibere, vel Deo aliquid oppignerare. Hoc est ergo jurare per quamlibet creaturam, scilicet creatorem ejus testem adhibere.
<--- Page Split --->
Post hæc quæritur, Utrum fide ejus utendum sit, qui per dæmonia vel idola juraverit? De hoc Augustinus scribens ad Publicolam ait: Te prius considerare volo, utrum si quispiam per deos falsos juraverit et fidem non servaverit, num tibi videtur bis pecasse? Bis utique peccavit: quia 'juravit per quos non debuit. Ideoque qui utitur fide illius quem constat jurasse per deos falsos, et utitur fide illius non ad malum sed ad bonum, non peccato illius se sociat, qui per dæmonia juravit, sed bono pacto ejus quo fidem servavit 2. Et sine dubitatione minus malum est per deos falsos jurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim per quod juratur magis sanctum est, tanto magis est pœnale perjurium.
ARTICULUS VI.
An juramentum tanto est sanctius, quanto sanctius est id per quod juratur, et etiam tanto magis obliget ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, D, « Quæritur etiam, Utrum liceat jurare per creaturam, etc. »
Incidenter autem quæritur hic, Utrum juramentum sit tanto sanctius, quanto sanctius est illud per quod juratur, et tanto magis obligatorium ? Quia hoc quod quæritur principaliter hic in Littera, satis determinatur.
Quod autem tanto magis obliget, quanto sanctius est id per quod juratur, sic probatur primo : quia
Hoc plane dicit Augustinus in Littera : ergo ita est.
Item, Contemnens Deum in se magis peccat quam contemnens Deum in creatura : sicut magis peccant in regem contemnentes eum in persona propria, quam contemnentes eum in balivo suo. Perjurans autem per Deum, contemnit Deum in se : et perjurans eum in creatura, contemnit eum in creatura : ergo gravius peccat perjurans per Deum, quam per creaturam : ergo fortius est jurare per Deum, quam per creaturam.
SED CONTRA :
Deus in se non est nisi unum solum bonum increatum : Deus autem in creatura est bonum creatum et bonum increatum : magis autem est contemnere duo, quam unum : ergo magis peccat perjurans per creaturam, quam perjurans per Deum, ut videtur.
Item, Magis horrerent homines juramentum quod fit per oculos vel per cor Dei, quam id quod fit per Deum : ergo majus est : constat autem, quod id est per creaturam : ergo aliquod juramen-
<--- Page Split --->
tum factum per creaturam, est majus quam factum per Creatorem.
Item, Jurans per idolum, jurat per creaturam : et constat, quod idololatria est pejor peccatis omnibus : ergo perjurium quod fit in idolo, pejus est quam perjurium per Deum : ergo videtur, quod juramentum sit majus.
Item, Videtur quod sit æquale utrumque : non est enim causa quod invocetur creatura in testem dicti, nisi divina veritas reluceret in creatura : quidquid enim aliud est in creatura, vanitas est, et nihil confirmans, quia ipsum est mendax, sicut omnis homo : ergo necessarium est, quod in omni juramento invocetur veritas divina, quia aliter nihil confirmaret : sed ubicumque sit veritas divina, ibi semper est æqualis : ergo æqualiter contemnitur : ergo æquale peccatum est jurare falsum per Deum, et per creaturam.
ULTERIUS quaeritur, Utrum recipienda sunt idololatrarum juramenta ?
Videtur, quod sic : quia
Laban exhibuit juramentum, et Jacob recepti eum 1, cum tamen sciret eum juraturum per idola sua : ergo videtur, quod alii similiter recipere possunt.
Item, Christiani in fide treugarum recipiunt juramenta paganorum, cum tamen sciunt eos jurare per Mahumetum, vel per idola : ergo videtur non esse peccatum.
contra. SED CONTRA :
Ad Roman. 1, 32: Qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Exigens autem ut fiat aliquid, consentit in illud : ergo exigens juramentum per idolum, consentit ut juretur per idolum : æqualiter ergo peccat sicut jurans.
SOLUTIO. Dicendum, quod in veritate
regula Augustini vera est : quia tanto perjurium est gravius, quanto sanctius est per quod juratur : et tanto juramentum magis obligatorium, nisi fiat aliqua expressio sanctitatis excellentis in creatura, ut cum dicitur, per Deum, et per sancta Evangelia, vel reliquias Sanctorum horum : ita quod sit invocatio divina cum invocatione creaturae : quia tunc bis contemnitur Deus, in se scilicet, et in creatura in qua relucet per gratiam et gloriam.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod cum Ad cib e t 1. invocatur Deus in creatura, non fertur intentio ad Deum nisi habitualiter, sed actualiter super creaturam : et ideo secundum actum non contemnitur nisi in creatura, nisi oppositum exprimat in voce, sic dicens : « Juro per Deum relucentem in hac creatura : » quia tunc contemnitur Deus actualiter in perjurio.
Ad ALIUD dicendum, quod homines Ad olye t. 2. magis abhorrent propter specialem gratiam quam exprimunt illae creaturae factam esse in nobis : unde in talibus juramentis semper Deus actualiter nominatur, et contemnitur in verbo : non enim juratur per oculos, sed per oculos Dei : nec per Evangelia, nisi Dei. Et si non dicatur, tamen intelligitur : quia non est Evangelium, nisi Christi. Dicendum ergo, quod illa magis obligant, ideo quia non contemnitur Deus tantum, sed gratia ejus quam nobis contulit per hoc quod factus est homo, et posuit legem vivendi in Evangelio.
Ad ALIUD dicendum, quod perjuratio Ad ob ject 3. ad idolum, majus est peccatum, non propter juramentum, sed propter idololatriam et infidelitatem. Unde in argumento est locus sophisticus accidentis.
Ad ALIUD dicendum, quod veritas Ad ob ject. 4. prima semper sibi æqualis est, sed tamen non æqualiter advertitur in se, et in creatura : et ideo non æqualiter contemnitur.
<--- Page Split --->
Ad quest. Ad in autem quod ulterius quaeritur de consentientibus juramentis quae fiunt per idola, dicendum quod non consentiunt nisi in juramento : sed permittunt jurationem per idola quam ille quidem
faceret : et ideo pro utilitate sustinent, sicut accipiens mutuum, consentit in acceptionem, sed coactus permittit acceptionem supra sortem : et ideo non sunt digni pœena.
H. Quod juramentum quo incaute juratur, non est observandum, nec votum, nec promissio injuste facta.
Nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit ? Si enim quis alicui juraverit contra fidem et charitatem, quod observatum pejorem vergat in exitum, potius est mutandum quam implendum 1. Unde Ambrosius 2 : Est contra officium Dei, nonnumquam promissum solvere sacramentum, ut Herodes fecit 3. Item, Isidorus : In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. Quod incaute vovisti, ne facias : impia est promisso quae scelere adimpletur 4. Idem, Non est observandum sacramentum, quo malum incaute promittitur : ut si quis adulterae perpetuam fidem cum ea permanendi polliceatur. Tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam permanere in stupro 5. Item, Beda : Si quid nos incautius jurare contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, libere illud salubriori consilio mutandum noverimus : ac magis instante necessitate pejerandum esse nobis, quam vitando perjuri o in aliud crimen gravius esse divertendum 6. Denique juravit David per Deum occidere Nabal virum stultum : sed ad primam intercessionem Abigail fœminæ prudentis, remisit minas, revocavit ensem in vaginam : nec aliquid culpæ se tali perjuri o contraxisse doluit 7. Item, Augustinus : Quod David juramentum per sanguinis effusionem non implevit, major pietas fuit. Juravit David temere, sed non implevit jurationem majori pietate 8. Ex his aliisque pluri-
<--- Page Split --->
bus ostenditur, quaedam juramenta non esse observanda 1 : et qui sic jurat, vehementer peccat : cum autem mutat, bene facit. Qui autem non mutat, dupliciter peccat : et quia injuste juravit, et quia facit quod non debet.
I. Si est perjurus qui non facit quod incaute juravit ?
Qui vero mutat, Utrum perjurus debeat dici, solet quaeri ? Beda supra tale juramentum vocavit perjurium. Joannes etiam Apocrisarius Orientam lium sedium dixit : Sermo patris nostri Sophronii significat, quod melius est jurantem pejerare, quam servare sacramentum in fractione sanctarum imaginum. Sed perjurium dicitur tale juramentum non observatum : et pejerare dicitur qui non implet quod falsum jurat, non quia inde reus sit quod non observat, sed quia juravit injustum, ex quo reus est sicut ille qui pejerat.
ARTICULUS VII.
An omne juramentum sit implendum, et maxime hoc quod non vergit in deteriorem exitum ? et, An sit illicitum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, « Nunc superest videre, Utrum omne juramentum implendum sit, etc. »
Videtur enim, quod omne juramentum sit implendum, quod observatum, in deteriorem non vergit exitum. Probatio : Quia dicit Dominus : Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua 2. Ergo reddenda sunt : ergo implenda.
Item, Hoc probat in Littera Magister.
Sed contra :
- Ponamus, quod aliquis juret se praelatum non fore : constat, quod hoc est licitum, quia bonum est contemnere honores : ergo tenetur observare et implere. Ponatur ergo, quod praecipiatur ei : aut obediet, aut non. Si sic : ergo peccat mortaliter non obediendo, et peccabit mortaliter non reddendo juramenta : ergo est experplexus, ut videtur.
Si forte dicas, quod absolvitur a juramento per obedientiam. Contra : Ipse numquam habuit potestatem eximendi se extra ordinationem Ecclesiae et potestatem superioris : ergo in praejudicium Ecclesiae ordinationis et potestatem numquam potuit aliquid jurare : ergo tenetur obedire et venire contra juramentum suum.
- Item, Deuter. xxv, 7 et seq., dicitur de eo qui non vult suscitare semen fratris sui defuncti accipiendo uxorem re-
<--- Page Split --->
Iuctam fratris sui, quod mulier discalceabit eum, et vocabitur nomen illius in Israel, domus discalceati. Et dicit Glossa: « Qui curam alendorum subditorum suscipere renuit, opprobrium discalceati in Ecclesia sustinebit : non vult suscipere uxorem fratris sui, id est, Christi. » Ergo videtur, quod ex praecepto Dei tenetur suscipere : nullus autem potest jurare aliquid contra praeceptum Dei : ergo nec iste potuit jurare se nullo modo fore prælatum.
Item, Aliquis peccat jurando se non intraturum religionem : ergo non tene- tur observare : sed prælatio non est mi- noris perfectionis quam religio : ergo non potest facere suo juramento, quod non teneatur esse prælatus si debite in- jungatur ei.
Item, In tali casu quando indiget Ecclesia, etiam proprium corpus tenetur expendere pro Ecclesia : ergo multo magis tenetur impendere curam officii pastoralis.
vatum non vergit in deteriorem exitum, ut dicitur in Littera, et quamdiu observatum, deteriorem non vergit in exitum : quia (ut dicit Bernardus) quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Unde dico, quod jurans se omnino prælatum non fore quocumque casu contingente, jurat stulte et indiscrete : quia hoc non potest jurare, sicut necessario probant objectiones : licet enim sibi conscius sit propriæ fragilitatis, et dictet sibi cor, quod non sit sibi utile esse prælatum, tamen exposita causa quare sibi hoc de se videtur, debet humiliter acquiescere ordinationi Ecclesiæ et superioris : et si oppositum indiscrete juravit, pænitentiam habeat pro indiscreto juramento, quia jam per inobedientiam observatum, incipit vergere deteriorem in exitum.
Ad hoc autem quod contra objicitur, quod bonum est honores contemnere : dicendum quod verum est : sed onus non semper est contemnendum, quia etiam in prælatione existens, potest non appetere honores.
Quaest. ULTERIUS quaeritur, Utrum aliquod juramentum illicitum obliget ?
Videtur, quod non : quia observatum deteriorem vergit in exitum : in tali autem rescindenda est fides : ergo tale juramentum non obligat.
Ad n quod objicitur ultimo, dicendum quod juramentum illicitum non ligat. Et ad dictum Augustini dicendum, quod non intendit dicere, quod meretrix non recedat a leccatore : sed cum duobus peccatis peccet, intendit quod perjurium est majus peccatum. Alii dicunt aliter, scilicet quod meretrix habet fidem secundum quid cum leccatore, scilicet in quantum non admittit alium : et quando violat hoc, peccat contra juramentum : et quoad hoc tantum dicunt verificari dictum Augustini, et non quoad adhæsionem.
Sed contra.
Dicit Augustinus quod meretrix quæ jurat se fidem servare leccatori, mala est ei adhærendo, sed pejor juramentum non observando : cum ergo vitanda sunt majora mala, videtur quod teneatur ei fornicario concubitu adhærere.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod omne juramentum est observandum, quod obser-
<--- Page Split --->
K. De eo qui verborum calliditate jurat.
Hoc etiam sciendum est, quod quacumque arte verborum quis juret, Deus tamen qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille cui juratur intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et nomen Dei in vanum assumit, et proximum dolo capit.
PRETEREA quæritur, Quando aliquis sine fraude casu jurat per verba multiplicia, in quo sensu accipienda sint verba ?
An dolose juranti verba prodesse debent ? Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, K, « Hoc etiam sciendum est, quod quacumque arte verborum, etc. » Videtur enim, quod quando dolose aliquis exigit juramentum per verba multiplicia, tunc illa verba intelligenda sint secundum quod cui juratur accipit : ipse autem dolose accipit in sensu non recto : ergo tenetur solvere juramentum secundum sensum illum, quod falsum est.
SOLUTIO . Dicendum , q u o d istud quoddiciturhic , intelligitur d e dolose juran - t e : ethoc notatur p e r h o c q u o d dicit , quacumque a r t e verborum utens : arsenim i d e m e s t q u o d dolus : s e d c u m d o - l o s e exigit , dolus exactori prodesse nondebet .
ADALIUD dicendum , q u o d t a l i c a s u Adquæst . eveniente debet accipi juramentum i n e o sensu i n q u o jurans credit illum i n - tellexisse c u i juratur : e t s i n o n potest scire , debet relinqui abritio bonorum virorum , q u i judicant secundum q u e m sensum verba i l l a frequentius accipi s o - l e n t : e t i n i l l o tenetur .
L. De illo qui cogit aliquem jurare.
Quæritur etiam, Si peccat qui hominem jurare cogit ? De hoc Augustinus ait : Qui exigit jurationem, multum interest si nescit illum juraturum falsum, an scit. Si enim nescit et ideo dicit, Jura mihi, ut fides ei sit, non est peccatum : tamen humana tentatio est. Si vero scit eum fecisse et
<--- Page Split --->
cogit eum jurare, homicida est 1. Item, Qui provocat hominem ad jurationem, et scit eum falsum jurare, vincit homicidam : quia homicida corpus occisurus est, ille animam, imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam 2.
M. Ex concilio Aurelianensi.
Sancta synodus decrevit, nisi pro pace facienda, ut omnes fideles jejuni ad sacramenta accedant 3.
non sequitur legem peccati alicujus perjurii.
ARTICULUS IX.
An perjurium coactum sit peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, L, « Quæritur etiam, Si peccat, etc. »
Et quaeruntur duo. Primum, Utrum perjurium coactum sit peccatum ?
Secundum, Utrum juramentum obliget ?
Ab PRIMUM proceditur sic :
Dicit Augustinus : « Nullo modo ad opprobrium voluntatis trahitur, quod conditio necessitatis extorsit : » coactum autem juramentum extorsit conditio necessitatis : non ergo trahitur ad opprobrium voluntatis : ergo non est peccatum.
Item, Matth. xii, 1 et seq., ubi excusat Dominus vellentes spicas, dicit Glossa : « Necessitas non habet legem. » Ergo juramentum coactae necessitatis
Item, Illicita simpliciter necessitas facit licita : sicut patet, Luc. vi, 3, et I Reg. xxi, 6, de David cum viris ejus, qui excusantur qui comederunt in necessitate panes propositionis, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus : ergo et perjurium excusatur per necessitatem, ut videtur.
SED CONTRA :
Mendacium semper est peccatum, et non potest non male fieri, ut vult Augustinus : perjurium autem est mendacium, invocatione divinae veritatis confirmatum : ergo multo magis perjurium semper est malum, et numquam potest bene fieri vel non male.
Item, Dicit canon : « Si aliquis pejerat pro vita corporis conservanda, quia magis dilexit corpus quam animam, tres quadragesimas abstineat. »
SOLUTIO. Dicendum, quod, perjurium soluto. semper est peccatum, ut probant rationes ultimae : nec per coactionem excusatur a toto, licet a tanto excusetur : et hoc ideo est, quia voluntas cogi non
<--- Page Split --->
potest : et omne perjurium a voluntate tracta quidem, sed non coacta procedit.
AD PRIMUM autem quod contra objicitur, dicendum quod Augustinus loquitur de his in quibus absoluta est coactio, ut in membris corporis : sicut si aliqua omnino contra voluntatem violetur.
Ad aliud dicendum, quod est necessitas naturae, et talis sublevanda est per actum concessum naturae, ut fames per comedere. Et in necessitate fiunt omnia communia. Alia est necessitas comminationis : et propter hanc non debent admitti illicita. Et de tali procedit coactum juramentum.
ARTICULUS X.
An juramentum coactum obligat ad impletionem ?
Secundo quaeritur, Utrum juramentum coactum obliget ad impletionem ?
Videtur autem quod sic : quia
Ponamus, quod aliquis juret id quod fieri est licitum, sicut se daturum centum marcas : juramenta autem licita sunt servanda : ergo illud debet impleri.
Item, Quidam consuluit Papam Alexandrum de quodam juramento coacto an deberet implere? Et respondit Papa : « Non habebis me auctorem perjurii : » ergo videtur, quod juramentum illud obligabat.
Item, Quidam coactus juravit cuidam concubinae suae, quod eam duceret in uxorem, et non interrogaret parentes suos : et quaesivit a beato Augustino, utrum teneretur solvere juramentum ? Respondit beatus Augustinus de consilio beati Ambrosii, quod duceret eam. Ergo videtur, quod coacta juramenta obligant.
SED CONTRA :
auctoritas, quod coacta sacrificia Deo non placent : cum igitur juramenta sint quaedam vota attestatione juramenti firmata, videtur quod non obligent.
Item, Coactum est involuntarium, ut dicit Philosophus : involuntarium autem non obligat : ergo nec coactum juramentum.
Item, Tullius in Rhetoricis inducit legem dicens : « Quod vi vel dolo factum est, ratum non habeo, ait Prætor : » tale autem juramentum est factum vi et dolo simul : ergo non debet haberi ratum : ergo non obligat ad implendum.
Item, Metus mortis cum signis mortis cadit in constantem virum : sed metus qui cadit in constantem virum, a toto excusat, ut dicunt Jurisperiti : ergo iste qui tali metu jurat, de juramento deobligatur.
Item, Fraus non debet alicui patrocinari : sed ille qui cogit ad jurandum, fraude et dolo et violentia facit hoc : ergo non debet ei patrocinari : ergo iste jurans non debet obligari ad implendum.
Si dicas, quod sic jurans dare centum, obligatur, et in hoc nihil deperit ei, quia competit ei actio in illum. CONTRA : Ponamus, quod juret se non acturum contra eum : ergo etiam hoc tenetur implere eadem ratione, qua tenetur implere primum.
Si forte dicas, quod in tali casu debet denuntiare Ecclesiae : et illa tenetur agere contra illum. Pono etiam, quod juret Ecclesiae se non denuntiaturum : ergo etiam eadem ratione illud debet implere : et ita omnibus modis injuste damnificatur : et ille reportat lucrum ex dolo et fraude.
- Præterea, Juret aliquis aliud, scilicet se consentire in matrimonium alicujus : si ergo obligatur ipse, non potest ab ea separari.
SED CONTRA : Coactio excludit consenSed contra sum conjugalem : ergo etiam excludit juramentum de consensu.
- Vota coacta non obligant, quia dicit
<--- Page Split --->
niones Magistrorum diversae. Sunt enim qui distinguunt inter juramentum assertorium, et promissorium : et dicunt, quod assertorio juramento coacto, ut scilicet aliquid asserat quod scit esse verum juramentum, obligat ad dicendum illud : quia hoc sine læsione justa alicujus asserere potest, quod verum esse scit. Juramentum autem promissorium est, cum promittit se soluturum esse centum alicui tyranno, ne interficiat eum : et tunc non obligat, ut dicunt. Alii dicunt, quod in veritate coram Deo et foro pænitentiae obligatur juramento utroque, sed non foro judicii : quia tyrannus non audet se præsentare judici, cum ipse læserit justitiam : et illi concedunt primam partem objectionum : et istam opinionem tenent Theologi.
Ad 11 ad autem quod contra objicitur, dicunt quod juramentum non est votum, sed potius promissio exterior confirmata per invocationem divinae veritatis, et ideo propter reverentiam divinae veritatis obligat : votum autem consistit principaliter in voluntatis libertate interiori.
tarium simpliciter, sicut tractus per manum, quia trahit per manum quod dominatur manui, illud involuntarium est, cujus causa factiva et principium est in alio, nihil conferente, id est, cooperante vim passo, id est, eo qui vim patitur.
Ad aliud dicendum, quod Prætor loAdolp quitur de judicio suo quoad forum civile : quia tyrannus non potest agere in sic sibi promissum, imo puniretur a Prætore.
Ad aliud dicendum, quod nulla causa Adolpmetus ferens peccatum, cadit in constantem virum : quia aliter falsum esset quod dicitur : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hoc non habent amplius quid faciant 1 : sed quoad facta humana.
Ad aliud dicendum, quod competit ei Adolpactio post promissionem : et si hoc abjurat, competit ei denuntiare principi vel Ecclesiæ : et ille peccat mortaliter si non compellit illum ad restituendum : nec potest abjurare, quia hoc vergit in deteriorem exitum, id est, status reipublicæ et juris corruptionem : et ideo ibi statur.
Ad aliud dicendum, quod non omnino est involuntarium juramentum, sed involuntarium simpliciter, voluntarium autem secundum quid, scilicet ne deteriora patiatur : sicut etiam dicit ibidem Philosophus de involuntario simpliciter, et involuntario secundum quid. Illud autem quod secundum quid est involuntarium, non excusat a toto, sed id quod est involun-
Ad aliud dicendum, quod juramentum Adolpest coactum obligat : sed non matrimonium, quia matrimonium non tantum quaerit consensum, sed etiam liberum arbitrium. Hoc autem patet ex hoc, quia si venit contra juramentum contrahendo cum alia, stat sequens matrimonium, et injungitur ei pænitentia pro perjurio.
<--- Page Split --->