DISTINCTIO XXXVIII.
De distinctione praeceptorum respectu obliquitatum eisdem oppositarum : et agit primo de mendacio.
A. De triplici genere mendacii.
Quintum praeceptum est: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium : ubi crimen mendacii et perjurii prohibetur. Solet autem quaeri, Utrum prohibitum sit omne mendacium ? Quidam dicunt illud tantum prohiberi, quod obest et non prodest ei cui dicitur. Tale enim non est adversus proximum : ut ideo videatur hoc addidisse Scriptura. Sed de mendacio magna quaestio est, quae nec cito explicari potest.
Sciendum tamen tria esse genera mendaciorum. Sunt enim mendacia quaedam pro salute vel commodo alicujus, non malitia, sed benignitate dicta : qualiter obstetrices 1 mentitae sunt, et Rahab 2. Est et aliud mendacii genus quod fit joco, quod non fallit. Scit enim cui dicitur, causa joci dici : et haec duo genera mendaciorum non sunt sine culpa, sed non cum magna. Perfectis vero non convenit mentiri, nec etiam pro temporali vita alicujus, ne pro corpore alterius animam suam occidant. Licet autem eis verum tacere, sed non falsum dicere : ut si quis non vult hominem ad mortem prodere, verum taceat, sed non falsum dicat. Tertium vero genus mendacii est, quod ex malignitate et duplicitate procedit, cunctis valde cavendum a. His videtur innui mendacia illa quae fiunt joco, vel pro salute alicujus, imperfectis esse venialia peccata, perfectis vero illud quod pro commodo alterius dicitur esse damnabile : quod etiam de mendacio jocoso putari potest, praecipue si iteretur. De mendacio autem obstetricum, et
<--- Page Split --->
Rahab, quod fuerit veniale, Augustinus tradit, dicens1 : Forsitan sicut obstetrices non remuneratae sunt, quia mentitae sunt, sed quia infantes liberaverunt, et propter hanc misericordiam veniale fuit peccatum, non tamen nullum : sic Rahab liberata est propter liberationem exploratorum, pro qua fuit veniale peccatum. Sed ne putet quisque in ceteris peccatis si propter liberationem hominum fiant, ita posse concedi veniam : multa enim mala detestanda talem sequuntur2 errorem. Possumus enim et furando alicui prodesse : si pauper cui datur, sentit commodum, et dives cui tollitur, non sentit incommodum. Ita et adulterando possumus prodesse, si aliqua nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, et si vixerit pœenitendo purganda : nec ideo peccatum grave negabitur tale adulterium. Sciendum est etiam octo esse genera mendacii, ut Augustinus in libro de Mendacio 3 tradit, qua diligeuter notanda sunt, ut appareat quod mendacium sit veniale, et quod damnabile. Primum capitale est mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis : ad quod nulla causa quisque debet adduci. Secundum, quod tale est ut nulli prosit, sed obsit alicui. Tertium, quod ita prodest alteri ut alteri obsit. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine : quod maximum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaviloquio. His omnibus evitatis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui : ut si quis pecuniam alicujus injuste esse tollendam sciens, ubi sit nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui : ut si quis nolens hominem ad mortem quasitum prodere, mentiatur. Octavum, quod nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporis aliquem tueatur. In his autem tanto minus peccat quisque dum mentiatur, quanto magis a primo recedit. Quisquis vero aliquod genus esse mendacii quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter : cum honestum esse deceptorem aliorum arbitretur. Omne ergo genus mendocii summopere fuge : quia omne mendacium non est a Deo.
DIVISIO TEXTUS.
« QUINTUM præceptum est : Non loqueris contra proximum iuam falsum testimonium. »
Sub hoc quinto præcepto inducit Magister duas distinctiones : unam de mendacio, alteram de perjurio.
Et ista quae est de mendacio dividitur in tres partes : in quarum prima tangit mendaciii divisionem. In secunda, mendacii et ejus quod est mentiri diffinitiones, ibi, B, « Hic videndum est quid sit
<--- Page Split --->
mendacium, etc. » In tertia, tangit quid est errare, et adjungit quaestionem de dicto Jacob, utrum fuerit mendacium vel non? ibi, B, « Illud etiam sciendum est, quod in quibusdam, etc. »
ARTICULUS I.
An mendacium secundum se sit peccatum ?
Incidit autem quaestio circa primam partem in Littera, Si mendacium secundum se sit peccatum?
Et, si est peccatum, Utrum secundum se sit peccatum mortale vel veniale ?
AD PRIMUM obiicitur sic :
Dicit Augustinus in libro contra mendacium : « Quasquis aliquod genus mendacii esse quod peccatum non sit, putaverit, decipit seipsum turpiter, cum honestum esse deceptorem aliorum arbitratur. » Ergo omne mendacium est peccatum.
Item, Augustinus, ibidem, « Mihi videtur omne mendacium esse peccatum. »
Item, Augustinus, ibidem, « Omne mendacium dicendum est peccatum esse, quia id loqui debet homo, quod animo gerit, sive id verum sit, sive putetur verum et non sit : » ergo omne mendacium est peccatum.
Item, Probatur per rationem : Omni enim homini credendum est, qui bonus est : nulli mendaci credendum est : ergo nullus mentiens bonus est : sed in creatura rationali qui non est bonus, est malus apud Deum, et non nisi per mendacium : ergo omne mendacium est culpa apud Deum : ergo peccatum.
Item, Augustinus dicit, quod Deus non fecit mendacium.
SED CONTRA HOC obiicitur, quod
Sicut contingit intentionem significare verbo, ita contingit et facto, sicut dicit Anselnus, unde ipse dicit, quod est veritas significationis et actionis : ergo contingit etiam mentiri facto : non autem omne mendacium facti est peccatum : ergo nec omne mendacium verbi peccatum esse videtur. PROBATUR autem media per hoc quod hoc habetur, Josue, VIII, 6, quod simulavit fugam ut habitatores urbis in longius protraheret ab urbe. Et Lucæ, XXIV, 28 : Ipse, scilicet Dominus, se finxit longius ire.
Item, Videtur etiam quod nec mendacium verbi semper sit peccatum : quia Sophistæ et Doctores disputantes sæpe fallunt ex intentione, etiam Doctores sacræ Scripturæ, et in doctrina fidei : et tamen non dicuntur peccare cum proferunt et probare nituntur quæ sunt falsa et sciunt esse falsa : ergo non omne mendacium est peccatum.
SOLUTIO. Dicendum, quod omne mendacium est peccatum.
Et ad hoc quod obiicitur, dicendum Adobet t quod tales actus referendi sunt ad significatum per intentionem facientium, et sic non sunt peccatum : quia non fiunt ad decipiendum : sicut est locutio metaphorica, quæ secundum primum significatum falsa esset, si secundum ipsum judicaretur : sed cum judicatur secundum secundum, sic vera est : et tales actus veri sunt referendi ad significatum. Et ita solvit Augustinus in Decretis in quodam capitulo. Magistri aut dicunt, quod non est simile de actu, et de opere, et de verbo : quia actus sive opus non est nuntius cordis immediatus, sed ad multa potest referri : verbum autem est immediatus nuntius cordis : et ideo non aliud debet esse in verbo, quam sit in corde : in opere autem aliud potest esse, quia ad nuntiandum cor non est institutum.
Ad aliud dicendum, quod Doctores Adobet t non intendunt fallere, sed potius per
<--- Page Split --->
exercitium docere : et quod ostendunt mendacium, hoc est ut cavere discatur, non ut approbetur tamquam verum : et ideo ipsi non mentiuntur.
ARTICULUS II.
An mendacium secundum se sit mortale peccatum ?
Secundo quaeritur, Utrum mendacium sit mortale peccatum ?
Videtur autem, quod sic. Sic enim dicit Psalmus v, 7 : Perdes omnes qui loquuntur mendacium : non autem perditur homo nisi per mortale peccatum : ergo omne mendacium est mortale peccatum.
- Item, Os quod mentitur, occidit animam 1 : et anima non occiditur nisi per mortale peccatum, quia nihil separat vitam animæ ab anima nisi mortale : ergo mendacium est peccatum mortale.
3 Item, Quidquid est contrarium virtuli et perimit virtutem, est mortale peccatum : mendacium est contrarium virtuli et peremptivum virtutis : ergo est mortale peccatum. Probatur autem prima per hoc, quod veniale non perimit virtutem in anima. Secunda autem per hoc, quod veritas est virtus quaedam, ut dicit Aristoteles in secundo Ethicorum, quam secundum Augustinum perimit mendacium.
- Item, Omne peccatum in Spiritum sanctum, est mortale peccatum : sed mendacium est peccatum in Spiritum sanctum : ergo est peccatum mortale. Prima probatur per hoc quod habetur in penultima distinctione secundi libri Sententiarum, ubi dicitur : « In Spiritum
sanctum est caeteris peccatis gravius et abominabilius 2. » Secunda autem per hoc, quod mendacium impugnat veritatem agnitam : quia nisi cognosceret veritatem, non diceret mendacium, sed falsum : ibidem autem dicitur, quod « impugnatio veritatis agnita est peccatum in Spiritum sanctum. »
- Item, Qui facit contra conscientiam, aedificat ad gehennam : omnis mentiens facit contra conscientiam : ergo aedificat ad gehennam. Prima supponutur ex Augustino, cujus ipsa est auctoritas. Secunda autem probatur per hoc, quod nihil scitur in conscientia nisi verum : et hoc directe contrarium habet mentiri et mendacium. Inde ulterius infertur : « Nihil aedificat ad gehennam nisi mortale peccatum, » quia veniale aedificat ad purgatorium : ergo mendacum est mortale peccatum.
SED CONTRA :
In Littera videtur, quod mendacium obstetricum 3, et Rahab meretricis 4, propter pietatem fuit veniale. Si autem secundum se esset mortale, per nullum adjunctum fieret veniale. Ergo secundum se non est mortale.
Praeterea, Communiter omnes dicunt, quod mendacium officiosum non est mortale : et quod ab omnibus dicitur, aut in toto, aut in parte est verum : ergo non omne mendacium secundum se est mortale peccatum.
SOLUTIO. Dicendum, quod non omne mendacium secundum se est mortale peccatum.
Ad PRIMUM ET SECUNDUM ergo dicendum, quod secundum Magistrum in secunda parte istius distinctionis, illae duae auctoritates primo inductae non intelliguntur de omni mendacio, sed pernicioso tantum. Et hujus solutionis causa est, quod cum mendacium sit formaliter in-
<--- Page Split --->
tentio fallendi, et materialiter falsa vocis significatio, ut infra patebit, non dicitur intentio fallendi ex æquo de mendacio pernicioso, officioso, et jocoso, sed per prius et posterius : et intentio fallendi secundum suam intentionem priua non est nisi in mendacio pernicioso : et hujus ratio infra patebit. Et ideo solum perniciosum secundum se puto esse mortale peccatum : et ita dixerunt omnes antiqui, Præpositivus, et Altisidorensis, et Magistri decretorum, licet rationem dicti sui non assigment.
Ad 3. Ad TERTIUM dicendum, quod est veritas dicti, et veritas veridici sive veritas habitus, et veritas signi in dicto. Mendacium autem secundum se non contrariatur veritati habitus in mente, sicut nec primus motus in continente contrariatur habitui castitatis in anima, sed veritati signi quae est in actu dicendi : sicut etiam primus motus in continente contrariatur actui castitatis : et a tali contrarietate et peremptione non est mortale peccatum, sed veniale.
Ad 4 Ad ALIUD dicendum, quod mendacium in se non est peccatum in Spiritum sanctum : quia tunc omne peccatum esset peccatum in Spiritum sanctum : aliquod autem peccatum est in Patrem, sicut quod committitur timore, vel libidine, vel compassione alterius damni vel pœnae. Quoddam autem est in Filium, sicut quando dicitur, eo quod non reputatur esse peccatum : licet enim tunc scienter dicat falsum, non tamen dicit falsum cum conscientia magna quantitatis peccati sicut est : et tunc procedit ex ignorantia movente ad dicendum.
Ad id quod objicitur, dicendum quod impugnatio veritatis agnita e quae est secundum pietatem, est peccatum in Spiritum sanctum : sed non omne mendacium impugnat veritatem illam, nec omne mendacium impugnat veritatem virtutem animi, nec omne mendacium impugnat veritatem doni ex malitia, sicut patet ex praedictis.
Ad ULTIMUM dicendum, quod mendacium secundum se non ædificat ad gehennam, nec est contra conscientiam : sed præter conscientiam, sicut veniale, et disponit ad gehennam.
Ad id quod objicitur de veritate quascitur, distinguendum est ut supra : quia veritas actus in dicto perimitur a mendacio : et illa scitur scientia speculativa, et non practica : et contra hanc facere non est mortale : sed facere contra conscientiam faciendi, id est, quod ex præcepto dictat conscientia esse faciendum, et si fiat contrarium, dictat esse peccatum mortale, illud est facere contra conscientiam directe et ædificare ad gehennam.
ARTICULUS III.
An mendacium bene dividitur in libidinosum, perniciosum, et officiosum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Sciendum tamen esse tria genera mendaciorum, etc. »
Divisio alicujus debet dari penes specificantia ipsum mendacium.
Mendacium autem non ponitur in specie, ut videtur, per hoc quod est in commodo vel incommodo, cum nec falsa sit significatio, nec intentio fallendi : ergo videtur, quod non bene dividitur penes haec tria.
Præterea, Locus et libido sunt duo moventia ad mentiendum, et neutrum continetur sub reliquo : ergo videtur, quod quatuor sunt genera.
Item, Libido radix est omnium vitiorum, ut dicit Augustinus : ergo ipsa non separatur a commodo movente vel malignitate, et sic non debet facere speciale genus mendacii, ut videtur.
Præterea, Videtur quod tertium genus quod est ex malignitate, sit pecca-
<--- Page Split --->
tum in Spiritum sanctum : quia procedit ex co quod est contrarium bonitati Spiritus sancti : et hoc est peccatum in Spiritum sanctum, ut determinatum est in penultima distinctione secundi libri Sententiarum 1 : ergo est peccatum in Spiritum sanctum, ut videtur.
SOLUTIO. Dicendum, quod ista prima divisio mendacii sumitur penes moventia in genere : et hoc est ex parte moventis : et cum sint tria tantum moventia, sunt tria tantum genera mendaciorum. Quod autem tantum tria sint, sic patet : Movens ad mentiendum aut est mendacum secundum se, aut id propter quod fit. Si mendacium secundum se : tunc est libidinosum. Si autem est id propter quod fit : aut hoc est malum, et tunc procedit ex malignitate : aut bonum, et tunc est officiosum.
tali procedit peccatum in Spiritum sanctum. Quædam autem est malitia intendens nocere proximo : et ex hac non semper est peccatum in Spiritum sanctum, quia non sola est movens, sed commodum proprium quandoque, vel aliqua causa odi. Tamen non contradico, quin mendacium perniciosum frequenter sit peccatum in Spiritum sanctum : sed hoc non habet ex hoc quod est mendacium, vel ex hoc quod est perniciosum, sed ex causa specialiter movente contra bonitatem Spiritus sancti in se vel in donis ejus in ea intentione qua dona manifestant ipsum. Et de hoc inquiratur quaestio mota super penullinam distinctionem secundi libri Sententiarum 2.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod illa objectio procedit quando genus dividitur in species : sed hic genus dividitur secundum omnes actus generis illius, quos potest habere ex parte mentientis moventes ad actum.
ARTICULUS IV.
An per/ectis sit mortale peccatum mentiri ?
AD ALIUD dicendum, quod Magister ponit in genere uno libidinosum et jocosum : quia libido sola est in utroque mentiens, eo quod jocus nihil addit ad quod libido accipiat circumstantam accusationis vel excusationis.
Dicnde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 : « Perfectus non convenit mentiri. »
Et quæritur, Utrum perfectis sit mortale mentiri ?
AD ALIUD dicendum, quod libido habitualis indeterminata, quæ est habitualis placentia boni commutabilis inordinata, est radix : sed hic accipitur libido actualis determinata ad actum nentiendi, et illa est specialis causa movens : prima autem est in aliis causis posita sicut radix omnis peccati.
AD ALIUD dicendum, quod non oportet, quod sit in Spiritum sanctum per hoc, quod est ex malignitate. Est enim malignitas duplex. Quædam est movens contra bonitatem Spiritus sancti : et ex
Videtur autem, quod sic : quia
In Littera dicit : « Ne pro corpore alterius animam suam occidant : » non autem occiditur anima nisi per peccatum mortale : ergo perfectis est mortale peccatum.
Item, Perfectus professus est veritatem interius et exterius ostendere : crgo si invenitur mentiri, facit contra suam professionem : facere autem contra suam professionem, est mortale peccatum : ergo mentiri perfectis est mortale peccatum.
<--- Page Split --->
Quest. Item quaeritur, Si Doctor veritatis, ut Magister theologiae et Praedicator, peccat mortaliter mentiendo ?
Videtur, quod sic : quia directe facit contra doctrinam veritatis : ergo peccat mortaliter.
Item facit contra hoc quod dicit, quia praedicat non esse mentiendum et mentitur : ergo peccat mortaliter.
Item, Ad hoc sunt multæ auctoritates Augustini in libro contra mendacium : quia dicit, quod non convenit mentiri perfectis : non potest autem esse causa quare specialiter nominat perfectos, nisi quia eis est mortale peccatum, et aliis veniale : ergo videtur, quod perfectis sit mortale peccatum.
Sed contra. SED CONTRA :
Nulla circumstantia aggravat peccatum in infinitum : religiosum mentiri non ponit nisi circumstantiam super mendacium : ergo non aggravat peccatum in infinitum : sed in infinitum aggravaret si faceret mortale : ergo non fit mortale per hoc quod mentitur perfectus.
Item, Si propter statum religionis perfectus peccat mortaliter in quo alius peccat venialiter, videtur quod ex statu perfectionis importet detrimentum : hoc autem est inconveniens : ergo perfectus mentiendo non peccat mortaliter.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod mendacium perfecto non est peccatum mortale, si alii est in eadem speciale veniale.
Ad 1. Ad PRIMUM dicendum, quod Augustinus sine dubio loquitur de mendacio officioso : sed vocat perditionem animae dispositionem, et non perditionem realem. Aliter dicunt aliqui, quod aliquis pro vita propria potest mentiri ex duplici amore vitæ, scilicet mortali, vel veniali : et similiter potest mentiri pro aliena. Et Augustinus loquitur in casu quando aliquis mentitur, vel mendacium provenit ex amore mortali vitæ propriæ vel alienæ. Sed hoc nihil videtur esse, cum dicat Gregorius, quod mendacium officio-
sum in ipso actu conjunctum est pietati. Si autem pietas est causa mendacii, non procedit ex amore illicito vitæ veniali vel mortali. Et ideo prima solutio verior est.
Ad aliud dicendum, quod peccare contra professionem dicitur dupliciter, scilicet contra substantiam professionis, et contra signum professionis. De substantia professionis non est nisi veritas vitæ in continentia et obedientia et abrenuntiatione proprietatis : et contra hæc peccare est mortale. Unde dicit Canon, quod « monachus habens obolum, non valet obolum. » Sed contra signa facere contingit dupliciter : directe, et hoc non fit nisi per mortale : vel indirecte, et hoc non fit nisi per veniale mendacium in illis : quia non est professus veritatem dictionis nisi in signo habitus qui signum est veritatis.
Ad aliud dicendum, quod idem judiAd quæ cium puto habendum de Doctore, et Praedicatore, et perfecto.
Ad id quod objicitur, dicendum quod veritas signi vel dicendi non est veritas doctrinae, sed potius veritas docendi : et contra illam non facit mentiens officiose, sed facit aliquid præter illam.
Ad aliud dicendum, quod praedicat et docet abstinendum esse ab omni peccato mortali et veniali, sed non praedicat quod sit mortale venialiter peccare : et ideo non facit contra id quod docet.
ARTICULUS V.
An mendacium obstetricum fuit mortale vel veniale peccatum ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 circa medium : « De mendacio autem obstetricum, etc. »
Videtur autem, quod fuit veniale : quia
<--- Page Split --->
Hoc dicit Augustinus in Littera.
Item, Officiosum fuit : ergo minimum inter mendacia : ergo veniale.
Item, Obstetrices non fuerunt in statu perfectionis : ergo poterant venialiter mentiri, et præcipue in mendacio officioso : ergo venialiter peccaverunt.
Item, Si fuisset mortale, impedivisset meritum : sed non impedivit, quia dicit Augustinus, quod quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit illis domos ad litteram, ditando eas et filios dando. Et Hieronymus, quod ædificavit eis domos spirituales. Ergo non peccaverunt mortaliter, sed venialiter, ut videtur.
SED CONTRA objicitur per Gregorium, qui in Glossa ibidem dicit sic : « Benignitatis eorum merces quæ æterna vita remunerari poterat, pro culpa mendacii in terrenam compensationem commutata est, ut in vita sua quam tueri mentiendo voluerant, percipient bona : et quod ulterius exspectarent, præmium non haberent. » Nihil autem commutat mercedem æternam in temporalem, nisi mortale peccatum. Ergo videtur, quod mendacium earum fuerit mortale peccatum.
cet voluntas parcendi, et hæc fuit remunerabilis secundum Augustinum et Heronymum. Alia fuit voluntas mentiendi, et fuit veniale peccatum. Tertia fuit voluntas liberandi se per mendacium : quæ voluntas conjuncta fuit actui peccati in mentiendo, et hoc fuit in tali casu quando tempus fuit confitendi et fidem et justitiam : et ideo fuit mortale peccatum : et de hoc dicunt loqui Gregorium.
Quod autem secundum Gregorium earum mendacium secundum se non fuit mortale peccatum, patet in principio ejusdem Glossæ, ubi dicit sic : « Summopere cavendum est mendacium, quamvis sit culpæ levioris : nec quisquam mentiatrur præstando beneficium. » Levior autem culpa consuevit non vocari a Sanctis nisi venialis.
Item, Gregorius in eadem Glossa, infra : « Si quælibet culpa sequenti pia operatione purgatur, quanto nuagis hæc facile abstergitur, quam mater boni operis pietas comitatur ! » Per hoc patet, quod non vult dicere, quod mendacium secundum se sit mortale peccatum, sed veniale.
Et per hoc patet solutio ad totum.
SOLUTIO, Dicendum, quod meo judicio mendacium obstetricum veniale fuit : sed non confitieri veritatem propter timorem corporis in loco confessionis fidei et justitiae poterat esse mortale peccatum. Primo enim parcendo infantibus bene fecerant : sed postea vocatæ a Pharaone et in judicio constitutæ, debuerunt confiteri fidem Dei et justitiam, et non mentiendo prolongare vitam suam : et pro hac timiditate in loco confessionis potest esse, quod mortaliter peccaverunt, et non in mendacio secundum se. Et quod hæc sit sententia Gregorii, patet : quia sic addit in eadem Glossa : « Nam si subtiliter perpendatur, amore præsentis vitæ mentitæ sunt, non intentione mercedis : parcendo enim conatæ sunt infantium tegere vitam, mentiendo vero suam. »
Aliter dicunt aliqui, scilicet quod triplex fuit voluntas in obstetricibus, scili-
ARTICULUS VI.
An mendaciorum octo genera sint bene assignata a Magistro?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 sub finem : « Sciendum est etiam esse octo genera mendacii, etc. »
Videtur enim, quod illa divisio nulla sit.
- Videtur enim, quod mentiri in docrtina pietatis sive religionis, non differat a mendacio quod est in communi locutione, nisi per materiam : materialis autem differentia non facit diversas species, quia aliter essent tot species, quot
<--- Page Split --->
sunt homines : ergo videtur, quod non facit diversas species mendaci, et sic nulla est divisio.
Item, Mendacium quod obest alicui et nulli prodest, et mendacium quod alicui prodest et alicui obest, non differunt nisi penes materiam : ergo videtur, quod non sint diversae species mendacii.
Eadem prorsus est objectio de mendaciis officiosis, scilicet mentiri ut conservetur vita, vel castitas, vel pecunia, quae non habent differentiam nisi materialem : ergo non constituunt tres species mendaciorum.
Præterea, Mendacium quod alicui prodest et alicui nocet, tantum habet de officioso, quantum de pernicioso : cum ergo a dgniori fit denominatio, ab utilitate deberet magis poni inter officiosa, quam a nocumento inter perniciosa.
Præterea, Officiosum videtur alicui nocere : quia qui mentitur pro pecunia conservanda, mentiendo facit quod ille decipitur, et non accipit pecuniam quam acciperet si ille verum dixisset : ergo nocet alicui : et quod nocet alicui, est perniciosum : ergo officiosum in pecunia retinenda est perniciosum.
Quæst. PRÆTEREA quæritur, Penes quid sumitur ista divisio mendaciorum ?
Solutio. Dicendum, quod ad hoc ultimum per superiorem divisionem patet responsio, quod tria sunt moventia ad mendacium in genere, scilicet nocivitas, libido, et utilitas : et penes nocivitatem accipiuntur primæ tres species mendacii. Nocivitas autem illa aut est ad nocumentum spiritus, aut ad nocumentum corporis. Si ad nocumentum spiritus : tunc est per modum subversionis articulorum fidei, vel eorum quæ antecedunt vel quæ sequuntur articulos : sicut si quis dicat fornicationem non esse mortale peccatum mentiens, vel Scripturam non esse veram, vel Christum non esse incarnantum, vel aliquod hujusmodi. Si autem est ad nocumentum corporis : aut est nocu-
mentum universaliter, aut secundum aliquid. Si primo modo : tunc est secundum genus mendacii, quod omnibus nocet, et nulli prodest : et tale est mendacium alicui detractans, et hoc nocet audientibus, et loquenti, et ei de quo est : loquenti ad perditionem animæ, audientibus ad perditionem fervoris charitatis fraternæ, ei de quo fit ad perditionem famæ. Si autem non universaliter est nocumentum, est tertia species, quæ alicui nocet, et alicui prodest. Si autem movet libido mentiendi : aut est cum intentione mendacii, aut est cum intentione ejus quod conjungitur mendacio in audiente : et primo modo est libidinosum, secundo modo jocosum. Si autem movet utilitas : aut in bonis fortunæ, aut in bonis corporis, aut animæ, quæ perdi possunt : hæc enim sunt quæ sic sunt in anima, quod statum habent in corpore, sicut virginitas. Et primo modo est sextum. Secundo modo est septimum. Tertio modo octavum.
Ad PRIMUM autem et secundum et tertium dicendum, quod tales rationes non procedunt nisi de materia de qua est res, et non de materia circa quam : sicut objectum est circa quod est actus, quia actus diffiniuntur per objecta, et potentiae vel habitus per actus : quia talia objecta habent rationem moventium et finium in comparatione ad actus qui sunt circa ea.
Ad aliud dicendum, quod licet aliquid sit de utilitate in tertio pernicioso, tamen illa non est movens, sed consequens : et ideo ab illa non diffinitur et specificatur.
Ad aliud dicendum, quod non nocet illi, quia ille non habet jus ad habendum pecuniam illam : sed potus prodest, qua conservat eum ab injuria : unde non nocet nisi loquenti, quia hoc nocumentum inseparabile est a mendacio, eo quod peccatum est.
<--- Page Split --->
lis : cum ergo per violationem corrupta non incurrat nisi immunditiam corporalem, videtur quod minus prodest octavum quam septimum.
ARTICULUS VII.
An regula quam ponit Magister de magis vel minus mentiendo sit bene assignata ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 in fine : « In his autem tanto minus peccat quisque dum mentiatur, etc. »
Videtur enim hoc esse falsum.
Ponatur enim, quod aliquis ex ignorantia dicat Christum non fuisse in Cana Galilææ, ubi fecit vinum de aqua : et dicat ex malitia peccatum in proximum, unde ille suspenditur, et filii ejus exhæredantur, sicut quod sit reus criminis læsæ majestatis, videtur quod plus peccet secundo mendacio, quam primo : et tamen primum est in doctrina pietatis, et secundum non : ergo videtur, quod quandoque primum sit minus peccatum, quam secundum.
Item, Per primum dicitur quandoque verbum in Filium, et per secundum verbum in Spiritum sanctum, quia potest esse ex malitia : ergo secundum erit quandoque magis peccatum, quam primum.
Item, Per primum læditur fides, per secundum autem charitas : charitas autem major virtus est, quam fides : ergo quod est contra charitatem, est majus peccatum quam id quod est contra fidem.
Eodem modo videtur fallere hæc regula circa quartum et quintum. Adulator enim plus nocet, quam simpliciter mentiens : et tamen mendacium adulationis est quintum, et simplex mendacium est quartum : ergo quintum mendacium est majus quam quartum, et sic non tenet regula.
Item objicitur de septimo et octavo. Melior est vita, quam munditia corpora-
SOLUTIO. Dicendum, quod ista regula universaliter est vera.
Ad PRIMUM autem quod objicitur, dicendum quod nemo mentitur si ignorat : oportet enim, quod veniat contra mentem si mentitur : in doctrina autem pietatis non potest dicere contra mentem nisi intendendo subvertere fidem que docetur in ea : et ideo primus casus nullus est, quia non ponit mendacium, sed ignorantiam. Sed si diceret Christum non fuisse in Cana Galilææ, ad hoc ut ostenderet Scripturæ non esse credendum, tunc esset ad propositum : et tunc primum majus esset, quam secundum.
Ad ALIUD dicendum, quod per accidens est, quod aliquod peccatum efficiatur peccatum in Spiritum sanctum : sed intelligitur regula Augustini, quod cæteris circumstantiis paribus differunt ista mendacia, secundum quod recedunt a primo.
Ad ALIUD dicendum, quod illa argumentatio nihil valet, et est instantia. Charitas est major virtus quam fides : ergo odium quod opponitur charitati, est majus vitium quam infidelitas. Patet enim, quod non sequitur : quia fides hahet ordinem fundamenti ad alia : et ideo quod destruit fidem, non tantum destruit eam, sed omnia superædificata, et ratione illius efficitur majus malum contrarium fidei, quam contrarium charitatis, et quam alicujus virtutis.
Ad ALIUD dicendum, quod adulans non mentitur mendacio jocoso, sed pernicioso : sed intelligitur hic vaniloquium quod intendit movere ad risum : ille enim non intendit fallere, sed facere ridere : et ideo minus malum est motivum in tali mendacio, quam ubi movet placenta mentiendi. Aliter dicunt aliqui, quod Augustinus loquitur in casu quando aliquis adulando non nocet. Sed ista solutio non
<--- Page Split --->
valet : quia universaliter intelligitur regula de jocoso mendacio quod minus est quam libidinosum.
Ad 5. Ad ultimum dicendum, quod vix contingit corrumpere castitatem corporis sine infectione mentis : et quoad hoc perditur majus bonum in violatione castitatis, quam in occisione corporis. Vel dicatur et melius, quod illud est verum de ratione bonorum conservatorum per
mendacium in genere : quia minus bonum est fortunae, quam naturae : et bonum fortunae conservatur per sextum, naturae autem per septimum. Item, Majus est bonum honestum. quam conservatio fortunae et naturae, quae non habent nisi rationem utilis boni : honestum autem conservatur per octavum.
Et sic patet, quod non est instantia in regula Augustini generaliter intelligendo.
B. Quid sit mendacium ?
Hic videndum est quid sit mendacium, et quid sit mentiri. Deinde, utrum omne mendacium sit peccatum, et quare ? Mendacium est (ut ait Augustinus 1) falsa significatio vocis cum intentione fallendi. Ut ergo mendacium sit, necesse est ut falsum proferatur, et cum intentione fallendi. Hoc enim malum est proprium mentientis, aliud habere clausum in corde, aliud promptum in lingua.
C. Quid sit mentiri ?
Mentiri vero est loqui contra hoc quod animo sentit quis, sive illud verum sit, sive non. Omnis ergo qui loquitur mendacium, mentitur, quia loquitur contra hoc quod animo sentit, id est, voluntate fallendi : sed non omnis qui mentitur, mendacium dicit : quia quod verum est, loquitur aliquando mentiendo : sicut e converso falsum dicendo aliquando verax est. Unde ait Augustinus : : Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum quod putat verum : quia quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non ergo mendacii arguendus est, qui falsa incautus credit, ac pro veris habet. Potiusque e contrario ille mentitur, qui dicit verum quod putat fal-
<--- Page Split --->
sum. Quantum enim ad animum ejus attinet, non verum dicit : quia non quod sentit dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit. Nec ille liber est a mendacio, qui ore nesciens loquitur verum, sciens autem voluntate mentitur. Hic quæri solet, Si Judæus dicat Christum esse Deum, cum non ita sentiat animo, utrum loquatur mendacium ? Non est mendacium quod dicit : quia licet aliter teneat animo, verumtamen est quod dicit, et ideo non est mendacium : mentitur tamen, illud quod verum est dicens. Quod vero omne mendacium sit peccatum, Augustinus insinuat 1. Mihi, inquit 2, videtur omne mendacium esse peccatum : sed multum interest quo animo, et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat qui 3 consulendi, ut qui nocendi voluntate mentitur : nec tantum nocet, qui viatorem mentiendo in diverso itinere mittit, quantum qui viam vitæ mentiendo depravat. Porro omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia hoc debet loqui homo quod animo gerit, sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Verba enim ideo sunt instituta, non ut per ea homines invicem fallant, sed per ea in alterius notitiam suas cogitationes ferant. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta peccatum est. Nec ideo etiam ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus alicui aliquando prodesse mentiendo : possumus enim (ut prædictum est) et furando et adulterando prodesse. Mendacium quoque non tunc tantum esse possumus dicere, quando aliquis læditur. Cum enim a sciente dicitur falsum mendacium est, sive quis sive nemo lædatur 4. Ecce ex his constat omne mendacium esse peccatum. Non tamen de omni mendacio accipiendum est illud Psalmi : Perdes omnes qui loquuntur mendacium 5. Nec illud, Os quod mentitur occidit animam 6. Nec omne mendacium isto præcepto prohiberi videtur, nec præmissa descriptione mendacium joci includi.
<--- Page Split --->
ergo verum dicens quod putat esse falsum, non mentitur, cujus contrarium est in Littera.
ARTICULUS VIII.
Quid sit mendacium, et quid mentiri ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit, ibi, B,« Hic videndum est quid sit mendacium, et quid sit mentiri. »
Videtur enim mendacium non secundum illam rationem convenire omni mendacio : quia
In jocoso non est intentio fallendi, sed potius ad risum movendi : ergo non est generalis diffinitio, ut videtur.
Item, Intentio fallendi ordinata est ad deceptionem : sed plus decipitur errans in via morum, quam in via pedum : ergo intentio fallendi non est æqualis : cum ergo ista differens intentio fallendi sit in diversis mendacii speciebus, intentio fallendi non est uno modo dicta de omni mendacio.
Item, Plus est intendere fallere re et sermone, quam sermone tantum : in mendacio autem pernicioso intenditur deceptio secundum rem et sermonem, et in officioso et libidinoso secundum sermonem tantum, scilicet ut falsa pro veris accipiantur : ergo intentio fallendi non dicitur uno modo in generali diffinitione mendacii.
SOLUTIO. Dicendum, quod sine præjuSolu dicio puto, quod primæ objectiones concedendæ sunt, et quod mendacium per prius et posterius dicitur de triplici genere mendacii : et ideo absolute et secundum perfectam substantiam mendacii, non est mendacium, nisi perniciosum : et ideo est quod dicit Magister in Littera, quod auctoritates quæ dicunt, quod os quod mentitur occidit animam, et perdes omnes qui loquuntur mendacium, intelliguntur de mendacio pernicioso : quia alia secundum posterius participant mendaci rationem. Sunt tamen aliqui aliter dicentes, scilicet quod intentio fallendi secundum rem non est de substantia mendacii, sed potius effectus consequens : et quia intentio fallendi secundum dictionem in omni mendacio est, ideo dicunt, quod mendacii ratio hic posita omnibus convenit.
Ad id autem quod dicitur de jocoso, dicendum quod prima intentio est ut falsa pro veris approbentur, licet in illis non consistat, sicut nec in pernicioso et officioso.
Et per hoc patet solutio ad omnia quæ primo sunt objecta. Prior autem solutio verior est, et secundum eam magis potest defendi, quod mendacium secundum se non sit mortale peccatum, nec perfectis, nec aliis.
Quæst. ULTERIUS quæritur de hoc quod dicit in isto capitulo, quod mentiri potest homo verum dicendo si putat esse falsum, sed tamen non dicitur mendacium.
Hoc enim videtur impossibile :
Nihil enim est aliud mentiri, quam dicere mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur, ut videtur.
Præterea, Actus qui importatur per hoc verbum, Mentitur, non addit super actum dictionis nisi mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur : sed verum dicens quod putat esse falsum, non dicit mendacium, ut dicit in Littera :
Ad id autem quod ulterius quæritur, Ad quæ dicendum quod mentiri dicit processum mendacii ab agente, et ideo non contrahit substantialem rationem ex parte dicentis : et ideo potest esse verum, et tamen mendacium : quia illud verum est in dicente, et quoad dicentem est ut falsum : sed mendacium dicit in quiete et abstractione : et ideo materiam habet ex parte rei, et non ex parte dicentis : et ideo est, quod oportet esse falsum secundum rem, si debeat esse mendacium.
<--- Page Split --->
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non est verum, quod idem sit mentiri quod dicere mendacium, ut jam patuit.
Ad aliud dicendum, quod addit plus,
scilicet processum mendacii prout est in dicente : et hoc est mandacium secundum quid esse : et ideo sufficit ei, quod sit falsum secundum quid, id est, quoad dicentem.
D. Ubi cum periculo erratur, vel non ?
Illud etiam sciendum est 1, quod in quibusdam rebus magno malo, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo fallimur. In quibus rebus nihil interest ad capescendum Dei regnum, utrum credantur vel non 2, vel utrum vera putentur an falsa, sive sint sive non, in his errare, id est, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum : vel si est, minimum atque levissimum. Et sunt vera quaedam, quamvis non videantur : quae nisi credantur, ad vitam aeternam non potest perveniri. Et licet error maxima cura cavendus sit non modo in majoribus, sed etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari : non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed si quisquis se existimat scire quod nescit. Pro vero enim approbat falsum, quod est erroris proprium. Verumtamen in qua re quisquis erret interest plurimum. Sunt enim quae nescire sit melius quam scire. Item, Nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum non in via morum.
Solet etiam quæri de Jacob qui se dixit esse Esau 3, aliter animo sentiens, utrum mentitus sit ? De hoc Augustinus ait : Jacob quod matre fecit auctore ut falleret patrem, si diligenter attendatur, videtur non esse mendacium, sed mysterium 4. Intendebat enim matri obedire, quæ per Spiritum noverat 5 mysterium : et ideo propter familiare consilium Spiritus sancti quod mater acceperat, a mendacio excusatur Jacob.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IX.
An Jacob qui se dixit Esau mentiebatur ? et, An in corde et corde poterat loqui secundum excusationem quorumdam ?
Deinde quæritur de hoc quod dicit circa finem istius distinctionis, ibi, B, § 2 : « Solet etiam quæri de Jacob qui se dixit esse Esau, etc. »
Videtur enim, quod mentitus fuit Jacob : quia
- Dixit falsum in intentione fallendi patrem secundum dictionem, id est, ut falsum pro vero approbaret : ergo mentiebatur.
Si autem dicas, quod excusetur etiam a fornicatione, quod falsum est : ergo nec a mendacio per consilium Spiritus sancti potest excusari.
Item, Augustinus dicit, quod etiamsi Deus peccaret, non tamen propter hoc esset bonum peccatum : ergo multo minus efficietur bonum et excusabile peccatum per consilium Spiritus sancti : ergo non excusatur Jacob, ut videtur.
Item, Mendacium (ut dicit Augustinus) est de his quæ non possunt bene fieri : ergo est de his quæ non possunt excusari : ergo nec a mendacio excusatur Jacob.
Et eadem objectio est de Judith et alis, qui videntur esse mentiti secundum superficiem.
ULTERIUS quæritur, Si in corde et corde poterant loqui, ut dicerent aliquid secundum unum sensum verum, et vellent intelligi in alio sensu in quo erat falsum : sicut excusant quidam ?
Videtur, quod non : quia
Inter peccata computat Psalmus in corde et corde loqui 1 : ergo videtur, quod hoc sit peccatum, sicut et istud.
Item, Infra habetur in Littera in sequenti distinctione, « In quacumque arte verborum aliquis jurat, Deus tamquam conscientiae testis accipit in hoc sensu in quo is cui juratur, intelligit : » sed simile judicium videtur de verbo simplici, cum datus sit usus loquendi, ut nobis invicem affectus nostros et consilia pandamus : constat autem, quod pater intellexit falsum : ergo in sensu mendacii debet interpretari dictum.
ITEM quæritur, Si Jacob hoc quod dixit, jurare potuit ? Si enim verum dixit, et Deus est testis veritatis : ergo potuit eum testem veritatis invocare : hoc est jurare : ergo potuit jurare quod dixit.
SED CONTRA : Juramentum accipitur in sensu illius cui juratur : et secundum sensum illius dixisset falsum : ergo ipse jurasset falsum.
SOLUTIO. Dicendum, quod nobis non est temerarie loquendum de consiliis Spiritus sancti : sed potius talia silentio veneranda essent quam discussione, nisi esset importunitas disputantium. Dici ergo potest sine prejudicio, Jacob hoc dixisse non motu suo, sed motu Spiritus sancti per instructionem matris. Licet autem intellectus hominis per se non sit sufficiens ad hoc quod in una locutione ponat plures sensus simul et semel, tamen Spiritus sanctus semper fecit et faciet, ut in sermonibus suis pertranseant plurimi, et multiplex sit scientia : et nullus aliquid inveniat si verum invenerit, quod non in significatione illa intellexerit Spiritus sanctus quando condidit sermonem. Et ideo dici potest, quod secundum sensum quem verba faciunt referendo ad rem, Jacob dixit falsum :
<--- Page Split --->
sed non dixit falsum secundum sensum quem verba faciunt referendo ad rei mysterium : et hoc intendit Jacob implicite per hoc quod intendit obedire matri et Spiritui sancto. Loquebatur enim motu alieno non proprio : et iste etiam est modus excusationis aliorum.
Et per hoc patet solutio fere ad omnia : non enim loquebatur in corde et corde, quia bene voluit ut pater intelligeret mysterium : quod etiam postea quando intellexit, per sanctam benedictionem confir-
mavit. Et quod dixit, quod fraudulenter surripuit benedictionem, referendum est ad modum exteriorem, et non ad interiorem fraudem. Patet etiam, quod hoc jurare potuit hoc modo, et verum jurasset. Unde patet solutio ad totum. Hæc autem solutio innititur verbis Augustini, qui dicit, quod mystice talia dicta sunt et facta : iste enim qui dictus est, modus est mysterii quod posuit in talibus verbis Spiritus sanctus.
<--- Page Split --->