DISTINCTIO XXXVI.
De connexione habituum gratuitorum
A. De connexione virtutum quæ non separantur.
Solet etiam quæri, Utrum virtutes ita sint sibi conjunctæ, ut separatim non possint possideri ab aliquo : sed qui unam habet, omnes habeat? De hoc etiam Hieroymus ait: Omnes virtutes sibi hærent: ut qui una caruerit, omnibus careat1. Qui ergo unam habet, omnes habet. Quod quidem probabile est. Cum enim charitas mater sit omnium virtutum: in quocumque mater ipsa est, scilicet charitas, et cuncti filii ejus, id est, virtutes recte fore creduntur. Unde Augustinus: Ubi charitas est, quid est quod possit deesse? ubi autem non est, quid est quod possit prodesse2? Cur ergo non dicimus, Qui hanc virtutem habet, omnes habet, cum plenitudo legis sit charitas? quæ quanto magis est in homine, tanto magis est virtute præditus: quanto vero minus, tanto minus inest virtus: et quanto minus inest virtus, tanto magis inest vitium.
DIVISIO TEXTUS.
« Solet etiam quæri, Utrum virtutes ita sint sibi conjunctæ, etc. »
Hæc distinctio dividitur contra totum tractatum præcedentem de habi tibus infusis: quia hic quæritur de comparatione horum habituum ad invicem.
Et dividitur in tres partes secundum triplicem comparationem : in quarum prima agit de virtutum connexione in subjecto. In secunda quæritur, Utrum habitæ simul virtutes etiam necessario sint pares? et hæc incipit, ibi, B, « Utrum vero pariter quis omnes possideat, etc. » In tertia, agit de relatione charitatis ad alias et ad opera præceptorum, ibi, C, « Cumque duo sint præcepta charitatis, etc. »
<--- Page Split --->
tuam tibi salvam : si autem unam de virtutibus amiseris, nullam te habiturum necesse est confiterais. « Ergo habita una habentur omnes, et amissa una amittuntur omnes virtutes.
ARTICULUS I.
An virtutes politicae sunt connexae ?
Incidit autem triplex quaestio circa primam partem istius distinctionis. Primo enim quaeritur, Utrum virtutes politicae connexae sint?
Et si non sint connexae politicae, quaeritur secundo, utrum theologicae necessario sunt connexae ?
Tertio, si sint connexae virtutes theologicae, utrum etiam vitia vel peccata connexa sint vel non ?
Ad prüum obiicitur sic :
Dicit Bernardus in libro primo de Consideratione ad Eugenium Papam : « Advertere est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque alteram pendere ex altera : sicut hoc loco vides fortitudinis matrem esse prudentiam, nec fortitudinem sed temeritatem esse quenlibet ausum, quem non parturivit prudentia 1. » Ergo videtur, quod virtutes sint connexae.
Item, Bernardus, ibidem : « Modum in omni virtute justitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet. » Cum igitur haec necessaria sint in qualibet virtute, videntur politicae virtutes esse connexae.
Item, Seneca dicit : « Omne quod bene fit, juste fit, fortiter fit, et temperate : » sed cujuslibet virtutis opus bene fit : ergo juste fit fortiter et temperate : ergo in quolibet opere virtutis concurrunt quatuor virtutes, et non possunt concurrere ad opus nisi sint connexae in subjecto operante : ergo sunt connexae.
Item, Tullius : « Si unam de cortinis tuis amiseris, poteris dicere supellectilem
Item, Hieronymus ad Pamachium : « Quatuor virtutes describunt Stoici ita sibi esse connexas et mutuo cohaerentes, ut qui unam non habuerit, omnibus careat : et qui unam habuerit, omnes habeat. »
Item, Augustinus ad Hieronymum : « Mihi videntur Stoici falli, qui proficientem hominem nolunt habere omnino sapientiam : sed tunc solum cum est perfectus, dicunt eum esse sapientem. » Ergo videtur, quod secundum Augustinum, proficiens et perfectus sit omnino sapiens : non autem est omnino sapiens, nisi sit sapiens secundum quamlibet virtute m : ergo ipse habet omnem virtutem : ergo qui unam habet, omnes habet : ergo virtutes sunt connexae.
Ad idem videtur esse ratio sic : Sicut se habet potentia ad potentiam, ita habitus ad habitum : sed inferiores potentiae quae sunt partes animae sensibilis, sicut concupiscibilis, et irascibilis, non sunt ordinatae et perfectae nisi per rationem : ergo habitus perficientes eas, non erunt perfecti sine habitibus perficientibus rationem : habitus autem inferiorum sunt temperantia et fortitudo, et habitus rationis sunt prudentia et justitia : ergo temperantia et fortitudo sunt connexae justitiae et prudentiae.
Item, Prudentia est virtus ea quibus adjuvatur, ab his quibus impeditur, sagaciter eligens : non autem eligit nisi in materia justitiae, vel temperantiae, vel fortitudinis : ergo prudentia non est sine illis : et eadem ratione nec iste sine ista : ergo connexae sunt virtutes.
Item, Scire eligere exigitur in quolibet opere virtutum, etc., et hoc est prudentiae : ergo prudentia requiritur in quolibet opere virtutis.
<--- Page Split --->
Similiter cum opus cujuslibet virtutis sit inter superfluum et diminutum, necesse est in quolibet opere virtutis requiri temperantiam : et cum opus virtutis sit ut debet, videtur adesse justitia : ergo videtur, quod omnes sint sibi connexæ in quolibet opere virtutis.
Item, Circa difficile est omnis virtus : difficile vindicat sibi fortitudo, ut dicit Bernardus : ergo fortitudo exigitur in quolibet opere virtutis.
Item, Qui castus est, habet virtutem : sed qui castitatem habet, castus est : ergo qui virtutem habet, virtuosus est : ergo non est vitiosus : ergo a primo qui castitatem habet, non est vitiosus : sed vitiosus est aliquis ab uno vitio : ergo nullum vitium inest ei qui castitatem habet : ergo insunt ei opposita vitiorum, quæ sunt singulæ virtutes : ergo qui castitatem habet, omnes virtutes habet : ergo connexæ sunt virtutes.
Sed contra.
SED CONTRA :
Augustinus dicit ad Hieronymum, quod non est divina scientia qua dicitur, quod qui habet unam, habet omnes. Ergo videtur, quod non necessario est vera.
Item, Politicae virtutes generantur ex actibus : actus autem divisi sunt et divisim adsunt : ergo et habitus geniti ex illis : ergo videtur, quod non necessario simul sunt virtutes.
Item, Aliquis in opere est castus et avarus : sed ab actibus similibus similes habitus relinquuntur : ergo innascitur ei habitus castitatis et avaritiae : sed cum habitu avaritiae non potest inesse liberalitas : ergo habens castitatem, non necessario habet liberalitatem : non ergo qui habet unam, habet omnes.
licet timorem, spem, gaudium, et tristitiam sive perturbationem. Et dicebant, quod tres affectus ordinati manent in sapiente in collatione virtutis, et non perturbatio sive tristitia, quæ non cadit in sapientem. Et hæc fuit opinio Stoicorum: et accipiebant rationem virtutis secundum quod est ultimum de re vel de potentia, nec dicebant prudentem, qui secundum quid prudens est, nisi esset prudens universaliter quoad actum omnis virtutis: et ideo isti dicebant, quod habita una habentur omnes. Et ratio ipsorum potissima fuit hæc, quod omnis virtus vel est in ratione, vel a ratione : unde omnis virtus perfectiva rationis est : non est autem perfecta ratio prout competit sapienti cujus est ordinare et non ordinari, nisi sit perfecta in se et in subditis viribus : hoc autem non contingit per virtutem unam, sed per virtutem omnium: et ideo dicebant oportere adesse omnem virtutem ad perfectionem sapientis. Eum autem qui non est sapiens, sed exercetur in opere alicujus virtutum, dicebant esse in dispositione, et nullam virtutem habere: eo quod operatio non generat virtutem, sed datur ab intelligentiis quæ sunt substantiae separatae. Et hoc accipitur ex verbis Augustini supra inductis, ubi dixit, quod Stoici proficientem nolebant omnino virtutem habere, sed perfectam tantum. Quia vero Augustinus hanc sententiam non approbat, ideo aliter dicendum est secundum Aristotelem in Ethicis, scilicet quod politicæ virtutes generationem habent ab operibus, si sunt consuetudinales: vel ab experimento et tempore, si sunt intellectuales: et quia generantia connexa non sunt, ideo virtutes connexionem non habent.
Ad omnes autem auctoritates, quæ Ad aucti primo inducuntur, est una solutio, scilicet quod quidam sunt generales actus virtutum, penes quos non distinguuntur: et quoad illos aliquid est de qualibet in qualibet virtute: eligibile enim est in qualibet, sed hoc non est prudentiae proprium. Similiter difficile est in qualibet,
<--- Page Split --->
sed hoc non est fortitudinis proprium, sed potius difficile circa materiam determinatam quae est passio illata secundum sensum tactus. Similiter modus secundum superfluum et diminutum, est in qualbet, sed hoc non est proprium temperantiae, sed potius in materia passionum innatarum circa delectabile gustus et tactus. Debitum etiam quod est in qualbet virtute non est debitum justitiae, sed potius in materia ordinata ad proximum secundum jus naturale vel positivum. Dicendum ergo, quod concentus est in virtutibus quoad id quod generaliter circuit omne opus : sed hoc habito non necessario habentur virtutes omnes in speciali, quia hoc non est virtutis alicujus secundum speciem, nisi per adaptationem : sed est dispositio materiae in genere in qua postea propriam rationem accipiat virtus haec vel illa.
Ad m quod objicitur per rationem, dicendum quod hoc est verum : quia habitus rationis regit habitum irascibilis et concupiscibilis, sicut potentia regit potentiam : sed ex hoc non sequitur, quod habita una habeatur alia, nisi secundum quid : qui enim castus est, habet prudentiam quoad electionem ejus quod exigitur ad castitatem, sed non prudentiam simpliciter, et de fortitudine quandoque nihil habet secundum quod proprie fortitudo accipitur.
Ad aliud dicendum, quod prudentia potest haberi secundum quid in unaquaque divisim : sed non oportet, quod habita aliqua illarum habeatur alia simpliciter : vel etiam, quod habita una habeantur aliae : quia multi sunt e contrario operantes.
Ad aliud dicendum, quod difficile et modus quae sunt in opere virtutis in genere, non sunt proprie fortitudinis et temperantiae, nisi secundum, quid, et per appropriationem : et ideo non oportet, quod propter illud habeantur simpliciter, sed habentur secundum quid tantum.
Ad ultimum dicendum, quod qui habet castitatem, est castus : sed non sequitur, quod sit virtuosus : quia virtuosus dicit plus quam genus castitatis, scilicet plenitudinem, quae non inest nisi percipiendo omnes species. Unde non est ibi processus a specie ad genus tantum, sed a speciei habitu ad habitum generis cum accidente quod est habitudo participationis cum omnibus speciebus : et ideo non valet argumentatio sicut nec haec : iste est homo : ergo ipse participat animal secundum quamlibet speciem.
ARTICULUS II.
An virtutes theologicae sunt connexae ?
Secundo quaeritur, Utrum virtutes theologicae sibi sint connexae ?
Videtur autem, quod sic.
Perfectio enim debet respondere perfecto : perfectum autem quod est anima, non est sine partibus virium in una substantia unitis : ergo perfectio quae est gratia, non est sine virtutibus unitis in substantia gratiae.
Item, Non est conventio Christi ad Belial 1 : ergo non potest aliquis simul esse vas Dei et vas diaboli : sed per virtutem theologicam informatam gratia est aliquis vas Dei et templum : ergo ipse non est vas diaboli : sed per quodlibet vitium esset vas diaboli : ergo nullum vitium habet : sed vitia non expelluntur nisi per virtutes oppositas : ergo ipse habet omnem virtutem, qui habet unam gratia informatam.
Item, Augustinus dicit, quod « impium est a Deo dimidiam sperare veniam : » ergo qui veniam accipit peccati per unam virtutem expellentem peccatum, ipse accipit veniam secundum om-
<--- Page Split --->
nem virtutem quodlibet peccatum expellentem : ergo qui habet unam, habet omnes.
Item, Qui habet charitatem, habet perfectionem ad meritum : ergo habet omne id quo potest mereri : sed hoc est quaelibet virtus : ergo ipse habet quamlibet virtutem.
Item, Isa. Lxvi, 11, super illud : Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, dicit Glossa : « Cithara sonum compositum non emittit, si una chorda corrupta fuerit. Sic spiritus vel venter Prophetas i una virtutum defuerit, dulce melos non resonabit. » Ergo oportet adesse omnes.
Item, Jacob. ii, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ergo ab oppositis qui habet unam, habet omnes.
Item, Super illud : Feci judicium, etc. 1, dicit Glossa : « A parte totum, ut qui unam habet, omnes habeat : et qui una caret, omnibus careat. »
Sed contra.
SED CONTRA :
Si quis habet unam, habet omnes : sed Christus habuit unam, quia charitatem : ergo habuit fidem, quod falsum est. Eadem objectio est de beatis qui habent charitatem, et non habent fidem.
Si forte dicatur, quod hoc quod dicitur, Qui habet unam, habet omnes, intelligitur secundum statum puri viatoris : tunc adhuc instantia est : quia innocens habet charitatem, et non habet pœenitentiam.
Item, Habens charitatem non necessario habet virginitatem.
Et si dicatur, quod virginitas dicit virtutem cum statu : et virtus sine tali statu haberi potest. Objicitur adhuc de perseverantia sine qua non est salus : et constat, quod qui habet charitatem, non necessario habet perseverantiam.
Item, Nos videmus expresse, quod
qui habet fidem et spem, non necessario habet charitatem : non ergo, etc.
Item, Crescente charitate, decrescit timor initialis, sicut supra probatum est in Littera : ergo timor amittitur : et est virtus secundum quod virtus generaliter accipitur : non ergo qui habet unam habet omnes.
Item, De quolibet Sancto legitur, quod non est inventus similis illi : hoc autem non potest esse secundum figuram corporis vel naturam : ergo refertur ad virtutem : ergo quilibet Sanctus habet virtutem, quam non habet alius : non ergo qui, etc.
SOLUTIO. Dicendum, quod virtutes infusæ et formatæ connexæ sunt, ita quod una habita habentur omnes. Hujus autem connexionis tres sunt species. Prima et præcipua est ex gratia, quæ est totum potentiale ad virtutes : et ideo sicut totius potentialis perfectio consistit in omnibus partibus simul sumptis et in toto unitis, ita perfectio gratiae consistit in omnibus virtutibus simul sumptis et in toto unitis. Qualiter autem hoc sit, et qualiter differat a virtutibus, quære in libro II Sententiarum 2. Ad hoc ergo, quod perfectio gratiae sit in essentia animæ et potentiis, oportet quod virtus omnis in gratia infundatur. Secunda ratio est ex charitate, quæ est forma omnis virtutis in esse meritorio : et ad hoc, quod formatum proportionetur formæ, oportet quod omnes infundantur cum ipsa. Et hoc etiam qualiter sit, quod charitas sit forma et finis virtutis, supra in tractatu de charitate notatum est. Tertia ratio connexionis est tacta in objiciendo : et hæc est generalis justitiæ justificantis, quæ non permittit inesse aliquod vitium : et cum vitium non expellatur formaliter nisi per virtutem oppositam, oportet inesse omnes virtutes.
<--- Page Split --->
His habits, planum est respondere ad objecta in contrarium.
dject. 1. DICENDUM enim ad primum, quod qui habet unam, habet omnes, secundum hoc quod essentiale et perfectionis est in eis : et quoad hoc Christus habuit fidem, quia habuit cognitionem quæ perfectionis est in fide, et habuit comprehensionem quæ sicut perfectio respondet spei.
dject. 2. AD ALIUD dicendum, quod pœnitentia dicit virtutem quæ movetur ad detestationem peccati cum accidente, quod est dolor commissi. Unde quoad substantialem actum est in innocente, qui est insurgere in peccatum in quantum peccatum est : sed id quod accidit pœnitentia, non oportet quod sit in innocente : et ab hoc accidente imponitur nomen pœnitentia : et ideo pœnitentiam non dicitur habere, licet habeat substantiam virtutis pœnitentia.
Mobject. 3. AD ALIUD dicendum, quod virginitas etiam nominat continentiam cum accidente ex parte corporis : et non est necesse istud accidens adesse cum qualibet virtute, licet adsit virtus.
dobjet. 4. AD ALIUD dicendum, quod perseverantia dicitur dupliciter, scilicet propositum perseverandi, et habitus movens ad perseverandum : et iste habetur cum qualibet virtute. Aliter dicendum, quod perseverantia est consummatio in bono secundum actum, et haec non datur nisi in ultimo instanti vita : et ideo illud non est virtus, sed donum in fine a Deo datum : et hoc non necesse est habere cum qualibet virtute.
Mobject 5. AD ALIUD dicendum, quod intelligitur de virtutibus formatis, non informibus : fides autem et spes quae sine charitate habentur, sunt informes, et non formatae. Mobbect. 6. AD ALIUD dicendum, quod crescente charitate decrescit imperfectio timoris, sed essentia timoris Domini permanet in saeculum saeculi : et hoc qualiter sit, supra in quaestione de timore habitum est.
Ad ultimum ergo dicendum, quod hoc Ad object. 7. dicitur de Sanctis quoad usum, et non quoad habitum virtutis. Vel dicitur secundum quosdam secundum donum gratiae gratis datae, et non gratum facientis. Sed prima solutio probabilior est, et magis competit dictis Sanctorum.
ARTICULUS III.
An etiam vitia sunt connexa ?
Tertio quaeritur, Utrum vitia sint connexa sicut virtutes ?
Videtur autem, quod sic : quia
Sicut opera bona et virtutes radicem habent charitatem, ita mala habent libidinem ex qua oriuntur : ergo sicut virtutes connexae sunt propter radicem charitatis, sic vitia connexa sunt per libidinis radicem.
Item, Si inest alicui vitium, nulla virtutum inest : ergo inest privatio omnis virtutis : ergo cui inest generaliter privatio omnis virtutis, illi inest generaliter omne vitium : ergo qui habet unum vitium, habet omne vitium : ergo vitia sunt connexa sicut virtutes.
Item, Qui offendit in uno, factus est omnium reus : non autem reus est omnium nisi per vitia opposita omnibus : ergo inest ei omne vitium : ergo sunt connexa, ut videtur.
Item, Si inesset aliqua virtus et aliquod vitium simul, esset aliquis bonus et malus : hoc autem esse non potest : ergo qui malus est, universaliter est malus : non autem universaliter est malus nisi secundum quodlibet vitium : ergo habet quodlibet vitium : ergo sunt connexa.
SED CONTRA :
- Si connexa sunt vitia : ergo infunsed contra. duntur omnia aliquo uno infuso : quod
<--- Page Split --->
falsum est, quia non infunditur, sed causantur a nobis.
- Item, Nullum vitium est quod non causetur ab operibus nostris : sed nostra opera sunt divisa : ergo et vitia : non ergo habito uno habentur omnia. Et quia ad hoc facile est objicere, sufficiat quod objectum est.
Solutio. Dicendum, quod vitia non sunt connexa propter causam quae tacta est in ultima objectione : quia scilicet causantur ab operibus divisim, quorum uno habito non habetur reliquum : et ideo nec vitia relicta ex illis sibi sunt conjuncta, ita quod uno inhaerente inhaerreat aliud.
Ad primum ergo dicendum, quod libido non est unius rationis, quae est in vitiis : sed potius distinguuntur secundum delectabilia objecta, quae diversa sunt secundum rationem. Sed non sic est de charitate : quia charitas est amor summi boni, quod semper unum et idem est in quocumque ametur, et ideo unit in se virtutes.
Ad aliud dicendum, quod nulla virtutum formatarum per gratiam inest ei cui inest unum vitium. Sed cum dicitur, quod iste privatus est omni virtute. Dicendum quod duplex est privatio, sicut etiam in naturis : quandoque enim privatio est in materia ex absentia formae, sicut est in substantialibus formis, quan-
do unius formae absentia et praesentia facit mutationem : quandoque autem fundatur in forma contraria : sicut si dicamus, Ex non homine fit homo, significamus per non hominem, quod sonat privationem, subjectum humanitatis sine forma, et non formam contrariam humanitati. Cum autem dicimus, Ex non albo fit album, signamus per non album nigrum vel medium quod comparatum ad album est nigrum : et tunc privatio ponit formam contrariam. Ita dicimus privatum universaliter virtute formata, ita quod non supponuntur vitia contraria sed nudum subjectum. Et ex illa universali, privatione non potest inferri, quod insunt vitia : quia illa privatio non ponit vitium, sed nudum subjectum non habens virtutem.
Ad aliud dicendum, quod qui offendit in uno, factus est omnium reus quoad poenam damni, et non quoad habitus reatumum omnium, vel poenas sensibiles, id est, amittit virtutes obedientiae omnium praeceptorum respondentes : sed tamen non ex hoc ponuntur contraria virtutum, ut dictum est : et ideo non oportet vitia esse connexa.
Ad aliud dicendum, quod nulla virtus formata inest etiam ei qui unum habet peccatum : et ideo simpliciter est malus : sed non oportet propter hoc inesse contrarium cujuslibet virtutis secundum speciem : et hujus causa jam assignata est.
B. Si cunctae virtutes pariter sint in quocumque sunt ?
Utrum vero pariter quis omnes possideat virtutes, an aliae magis, aliae minus in aliquo ferveant, quomodo 1 est. Quibusdam enim videtur, quod aliae magis, aliae minus habeantur ab aliquo : sicut in Job patientia emi-
<--- Page Split --->
cuit 1, in David humilitas 2, in Moyse mansuetudo 3 : qui etiam concedunt magis aliquem mereri per aliquam unam virtutem quam per aliam, sicut eam plenius habet quam aliam. Non tamen magis per aliquam mereri dicunt, quam per charitatem : nec aliquam plenius a quoquam haberi, quam charitatem. Alias ergo magis et alias minus in aliquo esse dicunt, sed nullam plenius charitate, quae caeteras gignit. Hasque dicunt esse multas facies quas memorat Apostolus dicens : Ex personis multarum facierum 4, etc. Alii verius dicunt omnes virtutes et similes et pares esse in quocumque sunt, ut qui in una alteri par exstiterit, in omnibus eidem aequalis sit. Unde Augustinus : Virtutes quae sunt in animo humano, quamvis alio et alio modo singulae intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invicem : ut quicumque fuerint aequales, verbi gratia, in fortitudine, aequales sunt et prudentia et justitia et temperantia. Si enim dixeris aequales esse istos in fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur ut hujus fortitudo minus prudens sit, ac per hoc nec fortitudine aequales sunt, quia est illius fortitudo prudentior : atque ita de caeteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurr as 5. Ex his clarescit omnes virtutes non modo esse connexas, sed etiam pares in animo hominis. Cum ergo dicitur aliquis aliqua praeeminere virtute, ut Abraham fide, Job patientia, secundum usus exteriores accipiendum est, vel in comparatione aliorum hominum : quia vel humilitatis habitum maxime praefert, vel opus fidei, vel alicujus caeterarum virtutum praecipue exsequitur. Unde et ea prae aliis pollere, vel inter alios homines singulariter excellere dicitur, secundum hunc modum, scilicet secundum rationem actuum exteriorum, ut alibi Augustinus 6 dicit, in aliquo aliam magis esse virtutem, aliam minus, et unam inesse virtutem, et non alteram. Ait enim sic : Clarissima disputatione tua satis apparuit, non placuisse auctoribus nostris, imo veritati ipsi, omnia paria esse peccata, etiamsi hoc de virtutibus verum sit : quia etsi verum est eum qui habet unam, omnes virtutes habere : et eum qui unam non habet, nullam habere : nec sic peccata sunt paria, quia ubi virtus nulla est, nihil reclam est : nec tamen ideo non est pravo praivius, distortoque distortius. Si autem (quod puto esse verius sacrisque literis congruentius) ita sunt animae intentiones ut corporis membra, non quod solis videantur
<--- Page Split --->
oculis, sed quod sentiantur affectibus : et alius illuminatur amplius, alius minus, alius omnino caret lumine. Profecto ut quisque illustratione piae charitatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil : sic dici potest habere aliam, et aliam non, habere aliam magis et aliam minus. Nam et major est in isto charitas, quam in illo : et ideo recte possumus dicere et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad charitatem quae pietas est : et in uno homine quidem quod majorem habeat pudicitiam quam patientiam, et majorem hodie quam heri si proficit in ea : et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam. Et ut generaliter breviterque complectar, quam de virtute habeo notionem, virtus est charitas, quia id quod diligendum est, diligitur1. Haec et in aliis major est, in aliis minor, et in aliis nulla est : plenissima vero, quae jam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit in nemine est. Hic insinuari videtur, quod aliquis ea ratione possit dici habere unam virtutem magis quam aliam, quia per charitatem magis afficitur2 in actu unius virtutis quam alterius : et propter differentiam actuum ipsas virtutes magis vel minus habere dicitur. Potest et aliquam non habere, cum tamen simul omnes et pariter habet quantum ad mentis habitum vel essentiam cujusque. In actu vero aliam magis, aliam minus habet, aliam etiam non habet : ut vir justus utens conjugio, non habet continentiam in actu, quam tamen habet in habitu. Cur ergo non dicantur paria peccata ? Forte quia magis facit contra charitatem qui gravius peccat, minus qui levius. Nemo enim peccat, nisi adversus illam faciendo, quae est plenitudo legis3. Ideo recte dicitur : Qui offenderit in uno, factus est omnium reus, id est, contra charitatem facit in qua pendent omnia4.
ARTICULUS IV.
An virtutes formatae sunt pares vel aequales ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit : « Utrum vero pariter quis omnes possideat, etc. »
Incidunt autem hic duae quaestiones circa istam partem, quarum prima est, Si formatae virtutes sint pares vel aequalos ?
Secunda, Utrum intensa una, intendatur alia ?
1 Edit. J. Alleaume, diligit.
2 Ibidem, effeitur.
3 Ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio.
Ad PRIMUM objicitur sic :
- In Littera habetur, quod cardinales sunt pares : ergo multo magis theologicee.
<--- Page Split --->
Item, Supra habitum est, quod fides, spes, charitas, et operatio, sunt æqualia : ergo et aliae virtutes.
Item, Si una virtutum esset fortior vel melior alia in eodem homine, una meliorem faceret hominem, et magis merentem, quam alia : ergo idem homo bonus et melior esset, et magis et minus dignus vita æterna : quod est inconveniens : ergo videtur, quod virtutes sunt pares.
Item, Omnes simul infunduntur : si autem non pares essent quando infunduntur, oporteret quod illud incrementum quod habet una super aliam aut esset ex parte causæ efficientis, aut ex parte gratiae in qua infunduntur. Constat autem, quod non ex parte efficientis, quia Deus qui est causa efficiens virtutis infusæ, æqualiter se habet ad virtutes quas simul infundit : ergo quantam creat unam, tantam creat aliam. Item, si ex parte subjecti esset incrementum, cum continue sint in subjecto, continue crecerent, quod falsum est. Si autem ex parte gratiae, tunc oporteret, quod idem homo haberet majorem gratiam secundum unam virtutem quam secundum aliam, et sic esset magis et minus gratus secundum diversas partes animæ : et hoc ridiculum est, quia Deo æqualiter gratae sunt omnes partes animæ cujuslibet hominis.
contra SED CONTRA HOC est
Quod supra habitum est distinctione XXXV, quod multi pollent fide, et non scientia : et tamen scientia est donum et virtus generaliter sumpto nomine virtutis : ergo virtutes non sunt pares vel æquales.
Item, I ad Corinth. xiii, 12 : Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria hæc : major autem horum est charitas.
Solutio. Dicendum, quod virtutes pares sunt in essentia, et in formatione gratiae : in essentia, quia simplices sunt in eodem genere simplicitatis, et in una quantitate gratiae in eodem homine :
in formatione autem gratiae, quia gratia gratum faciens æqualiter informat omnes. Sed in quatuor aliis essentiam virtutis consequentibus, sunt inæquales, Et primum est de dignitate : quia charitas, eo quod non excidit, major est in omnibus et dignior. Secundum autem est in generalitate formæ et finis et efficientis : et sic iterum charitas est major, quia ipsa generaliter movet in opere meritorio, quod non facit alia virtus : et ipsa est forma et finis virtutum, et quoad hoc est major. Tertium est radicatio in subjecto : quia ad hoc operatur dispositio per opus : et opus omnium non est æqualiter frequens : et ideo una quæcumque frequentius est in opere, magis radicata est quam alia. Quartus modus est usus : quia non oportet ut virtutes quæ æqualiter insunt secundum essentiam, insint etiam æqualiter secundum usum.
DICENDUM ergo ad primum, quod inAd object.1. telligitur quoad usum.
Ad aliud dicendum, quod intelligitur Ad object.2. quoad dignitatem.
Et sic patet solutio ad totum.
ARTICULUS V.
An una virtute intensa intenduntur omnes ? et, An sola charitas suffecit ad salutem ?
Secundo quæritur, Utrum una intensa omnes intendantur ?
Et videtur quod sic :
Detur enim, quod una intensa alia non intendatur: tunc possunt virtutes esse impares : et hoc est contra supra probata : ergo necesse est, quod una intensa intendatur alia.
Item, Intensio virtutum non est nisi per intensionem gratiae : sed gratia est in singulis virtutibus : ergo æqualiter intenditur in singulis.
<--- Page Split --->
Item, Virtus non intenditur nisi a Deo propter meritum, ut supra probatum est saepe : sed Deus aequaliter se habet ad omnes virtutes : et meritum quoad hoc quod est elicere omnes actus meritorios, aequaliter est onnimu virtutum : ergo cum causae intensionis aequaliter se habeant ad virtutes omnes, aequaliter intendi videntur.
Item, Si propter connexionem in gratia et propter vinculum charitatis, necesse est ut una habita habeantur omnes, propter easdem causas videtur necessarium ut una intensa intendantur omnes.
et quantitas meriti : ergo videtur, quod aliae supelfluant, cum non habeantur nisi ad merendum.
Item, Dicit Augustinus, quod « sola charitas dividit inter filios regni et filios perditionis : » ergo aliae pro nihilo habentur.
Item, In sequenti parte distinctionis habetur, quod ipsa sola complet legem, et si non valeamus omnia volumina evolvere, quod habeamus charitatem quae implet totum : ergo sola sufficit, et omnes aliae virtutes superfluunt, ut videtur.
Item, Augustinus in libro VIII de Trinitate : « Virtutes quae in humano animo sunt, licet diversae singulis modis intelligantur, tamen ab invicem non scparantur, sed sunt aequales semper. » Ergo una intensa necesse est aliam intendi : quia aliter fierent inaequales.
Solutio. Dicendum ad primam partem solutio sitius disputationis, quod una virtute intensa omnes aliae intenduntur quantum ad aliquem modum : et quantum ad alium modum potest una intendi sine alia. Si enim comparetur virtus ad causam efficientem, vel ad efficaciam merendi, vel si consideretur in substantia, non potest una intendi sine alia. Si autem comparetur ad radicationem in subjecto, potest una intendi sine alia : quia hoc est ex opere in quo virtutes necessario non sunt conjunctae, sed divisae.
Sed contra
Intensio videtur esse ex opere : et non videtur esse aequalis operatio omnium : ergo nec aequaliter sunt intensae virtutes.
Item, Ratio quae ponitur, quod una intensa intendantur alia, ex charitate quae aequaliter informat eas, non videtur valere : quia in corporalibus ita videmus, quod duo combustibilia aequaliter non calescunt ab eodem igne aequaliter distante : ergo etiam in virtutibus sic esse potest, quod una plus recipit de calore charitatis, quam alia.
Item, Supra habitum est, quod crescente charitate crescit sapientia, et decrescit timor : ergo timor et sapientia sunt virtutes inaequales.
Item, In diversis hominibus sunt virtutes non aequales : ergo etiam in eodem homine possunt esse inaequales.
Et per hoc patet solutio ad omnia alia quae objiciuntur de prima parte quaestionis : quia secundum hanc distinctionem procedunt argumentationes.
Ad primum enim quod contra objicitur, Ad obiecti dicendum quod secundum operationem non intenditur virtus nisi secundum radicationem in subjecto : et hoc bene conceditur : sic enim intenditur una virtus non alia iutensa.
Ad aliud dicendum, quod non est siAdolphe mile, quia ligna et alia inaequaliter se habent ad receptionem ignis : sed virtutes aequaliter se habent secundum quod infusae sunt ad informationem charitatis.
Quaest.
Ulterius juxta hoc quaeritur, Utrum sola charitas sufficit ad salutem sine aliis ?
Et videtur quod sic : quia
- Penes eam solam consistit meritum
Ad aliud dicendum, quod timor non Adolphe decrescit in substantiali sibi in quantum est donum Spiritus sancti, sed quoad imperfectionem, sicut alibi dictum est saepius.
Ad aliud dicendum, quod virtutes in Adolphe
<--- Page Split --->
diversis hominibus non habent colliganttiam in uno quo crescente crescant : sed in homine uno colligantur in gratia et charitate : et ideo intensis illis, necesse est omnes intendi.
Ad iD quod ulterius quaeritur, dicendum quod charitas sufficit ut motor : sed ad motum exigitur non tantum motor universalis, sed etiam particularis per quem specificetur actus. Et hujus simile est in natura, etiam in homine. In natura enim universaliter in generatione movet sol : sed ad generationem hujus vel illius opor-
tet etiam esse motorem particularem in hoc vel in illo, ut faba, vel pisa. In homine autem movet ratio in operibus mechanicis vel voluntas : sed ad motum pedis vel manus exigitur etiam motor particularis manus vel pedis. Ita in motu meritorio motor universalis est charitas : sed exiguntur motores specificantes actus, sicut fidei, spei, temperantiae, per quos meremur.
Et per hoc patet solutio ad totum : quia istae rationes quae inducuntur, non concludunt nisi de vi motoris universalis, et non de vi motoris particularis.
C. Repetit de charitate, ut addat quomodo tota lex ex ea pendeat.
Cum duo sint praecepta charitatis in quibus (ut praetaxatum est) tota Lex pendet et Prophetae 1, advertendum est quomodo hoc fit, cum in lege et prophetis multa fuerint cerimonialia mandata, quae si ad charitatis sanclificationem pertinuissent, viderentur nondum debuisse cessare. Quia vero non justificationis gratia quam facit charitas, instituta sunt, sed in figura futuri, et in onus posita 2, ideo clarescente veritate cessaverunt velut umbra. Verumtamen et ipsa cerimonialia secundum spiritualem intellectum quem continent, et omnia moralia ad charitatem referuntur. Pertinent enim omnia ad decem mandata in tabulis scripta, ubi omnium summa perstringitur, ex quibus caetera emanant, sicut in sermone Domini octo virtutes praemittuntur, ad quas caetera referuntur. Et sicut ad decem mandata decalogi caetera referuntur, ita et ipsa decem ad duo mandata charitatis pertinent. Omnia ergo ad duo mandata charitatis pertinent : quia ad charitatem implentur, et ad charitatem tamquam ad finem referri debent. Unde Augustinus 3 : Totam magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus, quae radix est omnium bonorum. Unde veritas ait : In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae 4. Si ergo non vacat omnes paginas sanctas per-
<--- Page Split --->
scrutari, omnia involucra sermonum evolvere, tene charitatem ubi pendent omnia, quia perfectio est et finis omnium. Tunc enim et praecepta et consilia recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum. Quod vero timore poenae vel aliqua intentione carnali fit, ut non referatur ad charitatem, nondum fit sicut fieri oportet, quamvis fieri videaetur. Iniunicus enim justitiae est, qui poenae timore non peccat : amicus vero justitiae, qui ejus amore non peccat. Omnium ergo haec summa est, ut intelligatur legis et omnium divinarum scripturarum plenitudo esse dilectio Dei et proximi.
ARTICULUS VI.
An teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis ?
Deinde quaeritur circa tertiam partem istius distinctionis quae incipit ibi, C, « Cum duo sint praecepta, etc. »
Et est quaestio principalis hic, Utrum modus sit in praecepto vel opus solum ? Hoc est quaerere, Utrum teneamur implere decalogum solum quoad opera quae sonant praecepta, aut teneamur implere decalogum quoad opus et modum operis, ut in charitate faciamus ?
Hoc enim videtur velle Littera ista: et saepe habitum est id quod dicitur, I ad Timoth. 1, 5, quod finis praecepti est charitas : et dicit Glossa, quod dicitur finis consummationis : ergo non impletur perfecte lex decalogi sine charitate : tenemur autem ad perfectam legis impletionem : ergo tenemur ad modum ut ex charitate impleamus.
Item, Matth. xix, 17 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ergo observatio mandatorum introducit ad vitam : sed non introducit nisi per charitatem : ergo ex charitate debent impleri : ergo modus est in praecepto.
Item, Deuter. vi, 5 : Diliges Domi-
num Deum tuum ex toto corde tuo Constat autem, quod hoc est praeceptum legis, et referendum est ad opus, et non nisi ad opus decalogi : ergo decalogus implendus est in illo : ergo tenemur ad modum.
Item, Deformatio operum est in prohibitione : ergo ab oppositis forma est in praecepto.
Item, Matth. v, 20 : Nisi abundaverit justilia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnorum cælorum. Sed constat, quod illi opera faciebant : ergo nos tenemur ad modum.
Item, Jacobi, n, 10 : Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Glossa, id est, in charitate : ergo charitas est in praecepto : et ipsa est modus : ergo modus est in praecepto.
Sed contra :
Dicit Augustinus et Hieronymus, quod anathema sit, qui Deum dicit praecepisse impossibile impleri : ergo nihil est in praecepto quod non sit in potestate nostra : sed habere charitatem non est in potestate nostra : ergo non est in praecepto.
Item, Virtutes non sunt in potestate nostra : ergo nec modus earum : ergo non tenemur opera facere cum modo virtutis.
Item, Aliquis amat Deum naturali dilectione : et constat, quod non peccat diligendo : si autem tenetur ex charitate
<--- Page Split --->
diligere, ipse peccaret: ergo non tenemur ad modum.
Item, Aliquis existens in mortali peccato honorat parentes : constat quod non peccat, sed potius absolvitur a mandato : ergo non tenebatur facere ex charitate.
Item, Augustinus dicit, quod declinare a malo semper vitat poenam : ergo non meretur poenam : ergo qui declinat existens tamen in mortali peccato, absolvitur a prohibitione illa : ergo non tenebatur illud implere ex charitate.
Solutio. Dicendum, quod circa illam questionem sunt magnorum opiniones diversae : et quantum possum recolere, sunt dicta Magistrorum diversa circa hanc materiam quadrupliciter. Quidam enim dicunt, quod modus est in prceepto : et illi dividuntur in duas opiniones. Dicunt enim quidam, quod implere decalogum tantummodo est prceeptum affirmativum, et obligat semper, sed non ad semper. Obligat autem pro tempore et loco : et illud tempus determinant quod homo tenetur, quando habet charitatem, et advertit quod ex charitate tenetur implere. Et illis facile est respondere objectis : quia dicunt, quod non obligatur homo ad impossibile : quia licet homo obligatus sit facere ex charitate, non tamen tenetur solvere et adimplere nisi cum habet eam : et tunc non est ei impossibile ex charitate implere mandatum.
Alii dicunt, quod homo tenetur ad modum semper, et ad semper.
Objeet. Et ad primum quod objicitur contra, dicunt quod licet homini impossibile sit habere charitatem ex se, tamen potest facere aliquid, quo habito habebit charitatem, et ita quodammodo possibile est habere charitatem. Et eodem modo respondent ad secundum.
dobjecit, 3. Ad tertium dicunt, quod diligens Deum naturali dilectione, ex hoc non peccat
quod diligit, sed ex hoc quod formam omittit.
Ad aliud dicunt quidam, quod absolAd object. 4. vitur iste ab opere operato : sed quia non fecit ut debuit, ideo peccavit.
Ad ultimum dicunt, quod vitat poenam Ad object. 5. quae debetur transgressioni ille qui vitat peccatum commissionis : sed non vitat poenam quae debetur omissioni, ex hoc quod omittit modum.
Sed ille opiniones paucos habent sequaces. Ideo alii dicunt, quod non tenetur ad modum : et illi habent duplicem modum opinandi. Quidam enim dicunt absolute, quod ad modum nullo modo tenemur, sicut probant ultimae rationes.
Et respondent ad primum quod contra objicitur, quod charitas non est finis praecepti secundum opus quod est in praecepto, sed secundum esse meritorium. Et hoc verum est, quod sine forma non impletur lex meritorie.
Ad aliud dicendum, quod aliud est implere decalogum, et aliud facere opus meritorium vitae aeternae : et Dominus loquitur ibi de eo qui vult per opus venire ad vitam, et illum debet habere modum.
Ad aliud dicendum, quod in isto mandato non tenetur homo facere nisi quod potest, et ideo implet si delectione naturali nihil praeponit Deo : et hoc secundum charitatem viae, non patriae.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia deformatio est in potestate nostra, sed formatio non est in potestate nostra.
Ad aliud dicendum, quod illa abundantia refertur ad habendum vitam, et non ad impletionem decalogi absolutam.
Ad aliud dicendum, quod charitas non est in praecepto, licet per reatum amittatur : quia reatus est in potestate nostra, et non charitas.
Sed quia expresse habetur in secundo hujus voluminis supra 1, quod Pelagiana haeresis est hominem sine gratia omnia
<--- Page Split --->
posse implere divina mandata, ideo veniunt quarti et distinguunt triplicem intentionem. Prima est, quae non expleta inducit reatum transgressionis. Secunda est, quae expleta ducit ad vitam, et non expleta non ducit. Tertia est, quae expleta dat vitam. Quoad primam dicunt, quod non tenemur ad modum : quia dummodo faciamus opera praeceptorum, deobligamur a praecepto, et non transgredi-
mur : sed quoad secundam tenemur ad modum : quia aliter non habebimus vitam, nisi in charitate faciamus. Quoad tertiam tenemur ad modum et ad perseverantiam : quia illa statim conjungit vitæ. Et hæc habet plures defensores quam aliqua superiorum : et satis patet qualiter secundum ea respondebitur objectis pro utraque parte per responsiones prius factas.
<--- Page Split --->