DISTINCTIO XXXV.
De dono sapientiae, intellectus, et scientiae.
A. Quomodo differant sapientia et scientia ?
Post praemissa diligenter considerandum est, in quo differat sapientia et scientia. De hoc Augustinus ita ait: Philosophi disputantes de sapientia diffinierunt eam, dicentes : Sapientia est rerum divinarum humanarumque scientia. Ego quoque utrarumque rerum cognitionem, id est, divinarum et humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse non nego. Verum juxta distinctionem Apostoli, qua dixit : Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae 1, illa diffinitio dividenda est : ut rerum divinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum vero rerum cognitio proprie scientiae nomen obtineat. Neque vero quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuo : sed illud tantum quo fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur : qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum 2. Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam : aliud est scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur vel contra impios defendatur : quae proprio vocabulo appellatur scientia. De his quoque duabus virtutibus idem Augustinus 3 differentiam inter eas assignans super Psalmum, ait : Distat sapientia quodammodo a scientia, testante sancto Job qui quodammodo singula diffiniens ait : Sapientia est pietas, scientia vero abstinere a malis 4. Pietatem
<--- Page Split --->
vero hoc loco posuit Dei cultum : quæ Græce dicitur Θεσσίθεια : quæ est in cognitione et dilectione ejus quod semper est et incommutabiliter manet, quod Deus est. Abstinere vero a malis est in medio pravæ nationis prudenter conversari 1. Idem quoque inter hæc duo aperte distinguens ait in libro XII de Trinitate : Distat ab æternorum contemplatione actio qua bene utimur temporalibus rebus : et illa sapientiae, hæc scientiæ deputatur : quamvis et illa quæ sapientiæ est, possit nuncupari scientia, ut Apostolus asserit, ubi dicit : Nunc scio ex parte 2 : quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi. In hoc ergo differentia est : quia ad contemplationem sapientia, ad actionem vero scientia pertinet 3. Ecce aperte demonstratum est in quo differant spiritus sapientiæ et spiritus scientiæ, scilicet ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus. Et, ut docet Augustinus, utrumque agnoscimus in Christo, scilicet et rem divinam, et rem humanam : et ideo de ipso habemus sapientiam, et scientiam. Cum enim legitur : Verbum caro factum est 4, in verbo intelligitur verus Dei Filius : in carne agnoscitur verus hominis filius. Item, cum dicitur : Vidimus... plenum gratiae et veritatis 5 : gratiam referamus ad scientiam, et veritatem ad sapientiam : quia in Christo sapientia et scientia fuit plenaria, et nos scientiam et sapientiam de eo habemus qui est Deus et homo.
DIVISIO TEXTUS.
« Post præmissa diligenter considerandum, etc. »
In hac parte agit de differentia donorum, quæ sunt in anima secundum intellectum. Et versatur intentio istius distinctionis circa quinque: in quorum primo distinguit inter sapientiam et scientiam. In secundo, inter sapientiam et intellectum, ibi, B, § 1 : « Ostensa differentia, etc. » In tertio, distinguit similiter inter sapientiam et scientiam et intellectum, ibi, B, § 2 : « Sic ergo distingui potest, etc. » In quarto, distinguit inter sapien-
tiam et scientiam et intellectum ut dona, et eadem secundum quod sunt habitus acquisiti per studium et non dona, secundum quod hic accipiuntur dona, ibi, C, « Et notandum, etc. » Quinto et ultimo, inter sapientiam donum Dei, et sapientiam divinam, ibi, D, « Illud etiam sciendum, etc. »
ARTICULUS I.
Quid sit sapientia ?
Circa primum autem quæruntur duo, scilicet de sapientia, et scientia.
<--- Page Split --->
De sapientia autem quaeruntur tria : quorum primum est, Quid sit ?
Secundum, De quibus sit ?
Tertium, de distinctione sapientiæ ab intellectu et scientia et consilio donis.
CIRCA PRIMUM objicitur accipiendo diffinitionem Augustini in Littera de sapientia. In Littera autem est ista, quod «sapientia est cognitio rerum divinarum. »
Item ex Littera trahitur ista : « Sapientia est in cognitione et dilectione ejus quod semper et immutabiliter manet, quod est Deus. »
A Gregorio autem accipitur ista : « Sapientia est donum spe et certitudine æternorum mentem reficiens. »
Objicitur autem contra primam : quia 1. Videtur sapientia idem esse quod fides : quia fides est cognitio rerum divinarum, ut habitum est supra : eo quod in omnibus articulis nihil cognoscitur nisi divina veritas : ergo videtur, quod fides sit sapientia.
- Si forte dicas, quod sapientia est de æternis sine medio, sed fides cum medio, quia per speculum et ænigma : hoc nihil est : quia sapientia est donum quod habetur in via, et in via nulla cognitio habetur de Deo sine medio.
Si forte dicas, quod sapientia est in affectu, et fides in intellectu tantum : non videtur verum esse ; quia si fides in intellectu esset tantum, non esset virtus, ut supra probatum est : ergo videtur, quod in nullo differant sapientia et fides.
Si autem dicas, quod contingit Deum cognoscere tripliciter in via, scilicet in vestigio, in imagine animæ, et similitudine gratiae, secundum quod similitudo dicit venustationem imaginis per appositionem gratiae : videtur quod hoc nihil sit : fides enim est de Deo in speculo : clarum autem et clarius in speculo non diversificant substantialiter et vestigium.
- Item, Contingit quod aliquis in peccato mortali cognoscit in imagine animæ et similitudine gratiae, non in se, sed in aliis : et tamen nullum habet donum gra-
tiae gratum facientis : ergo illa cognitio in eo est fidei informis : ergo hoc non est sapientiæ et intellectus.
Item, Ad idem cognoscibile contingit habere multa media topice loquendo, ut patet per locum a genere, a casu, a toto, et sic de aliis : et tamen non diversificatur habitus per hujusmodi : ergo videtur, quod nec vestigium et imago et similitudo facere possunt diversitatem habituum : et sic non erit fidei cognoscere per vestigium, et intellectus per imaginem, et sapientiæ per similitudinem.
Item, Videtur non converti diffinitio : cognitio enim divinorum per multos habetur, qui tamen non habent Spiritum sanctum. Cum igitur Spiritus sanctus semper cum donis suis habeatur, et præcipue cum dono sapientiæ, videtur quod cognitio divinorum non sit semper donum sapientiæ.
ITEM, 'quæritur de secunda, quæ etiam trahitur de Littera, quod sapientia est in dilectione et cognitione ejus quod semper et incommunicabiliter est. Secundum hoc videtur, quod
Sapientia sit confectus habitus ex cognitione fidei et dilectione charitatis : et hoc non potest esse, quia habitus non possunt ita permisceri, vel componi, quod duo faciant tertium.
Item, Ex duabus virtutibus non constituitur nisi virtus : ergo etiamsi permisceri possent, non viderentur constituere donum, sed potius virtutem.
Item, De hoc objicitur quod ibidem dicit, sapientiam esse cultum qui eostbeadicitur : quia cultus potius refertur ad justitiam, quam ad donum, ut supra probatum est, cum de latria quaerebatur : ergo nihil videtur esse, quod dicit sapientiam esse cultum.
ULTERIUS QUÆRITUR DE TERTIA : QUIA
Reficere potius convenit fructui, quam dono, ut habitum est supra : ergo non debet diffiniri per reficere.
Item, Spes et certitudo sunt fidei et
<--- Page Split --->
spci : cum ergo refectio magis sit charitatis, quam fidei, vel spei, videtur quod in diffinitione sapientiæ charitas magis deberet poni quam spes, vel certitudo fidei.
PR.ETEREA quæritur, Cum unius rei sit una diffinitio, penes quid dantur tot diffinitiones ?
SOLUTIO. Ad hoc ultimum dicendum, quod prima respicit materiam circa quam est sapientia, secundum quod est in genere cognitionis : quia non ponitur in genere uno, sed diversis. Ideo secunda respiciet ea quae ponuntur in genere affectus, quae sunt cognitio et dilectio, hoc est, dilectio cogniti, quae propria est intellectus et affectus, et non solum solius affectus, sicut charitas est in simplici affectu. Tertia autem datur penes affectum consequentem ipsum donum : et ideo ista non dicit substantiam sapientiæ, sed operationem ipsius propriam.
do veritatis per modum bonitatis, eo quod sapientia illuminat et accendit, et sic est veritatis et bonitatis, secundum quod unum est in alio, scilicet veritas in bonitate, et bonitas in veritate.
Ad aliud dicendum, quod non sufficit sapientiæ cognitio Dei in similitudine, nisi adsit et gustus, ut habitum est : et tunc per gustum et amplius lumen separatur a fide : quia fides tantum assentit, et accipit donum prout est emanatio divina bonitatis continens dulcedinem Dei
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia talis cognitio non est per experimentum gustus, nec per lumen faciens experiri.
Ad aliud dicendum, quod illa quam multi habent, est cognitio speculativa, et habitus acquisitus per doctrinam et studum, et non lumen faciens experimentum dulcedinis Dei in suis donis, in quibus sanctificat animam.
ad. 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod sapientia non est idem quod fides, licet sit de eisdem : est enim alud lumen. Unde sicut dictum est supra de fide, quod est quoddam lumen sub quo videntur articuli : ita dicendum hic, quod sapientia est quoddam lumen divinorum sub quo videntur et gustantur divina per experimentum. Unde sapientia donum proprie est gustus Dei in donis suis. sicut videtur dicere Dionysius de Ierotheo, quod patiendo et experiendo et gustando divina, didicit divina. Lumen igitur lucens et calefaciens ad hujusmodi scientiam divinorum per gustum Dei in donis sine quibus ipse non est, dicitur meo judicio sapientia donum. Et per hoc patet, quod non est fides : quia in fide non gustatur Deus in donis sine quibus ipse non est.
Ad aliud dicendum, quod sapientia licet sit cognitio per medium, tamen istud medium plus habet quam speculum et ænigma : quia ipsum est donum sancitatis simile bonitati prime, per modum veritatis acceptum, vel e contra similitu-
Ad seculdam dicendum, quod sapienAd duffin. 2. tia non est confectus habitus ex cognitione et dilectione, sed potius est lumen secundum se habens actum proprium : sed Augustinus loquitur ibi quoad appropriationem, quia habet aliquid cognitionis et dilectionis : et ideo non est sine illis ut disponentibus intellectum, licet non sit illa, sed potius perfectus consequens utrumque.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, si diceremus ex compositione cognitionis et dilectionis confici sapientiam : sed hoc non dicimus, quia ille habitus sic confectus, non esset nisi dilectio cogniti : et in hoc non sistit sapientia, quae potius est gustus dulcedinis cogniti in dono sanctitatis percepto a Deo.
Ad aliud dicendum, quod sapientia ad 3. non est cultus formaliter, sed materialiter : quia scilicet refertur ad cultum, sicut supra dictum est de fide et charitate : quia quælibet virtus potest referri ad professionem cultus divini.
<--- Page Split --->
Ad difin. 3. Ad 10 quod objicitur de tertia, dicendum quod refectio quae est quies appetitus, propria est fructus : sed est refectio quasi per saporem et odorem, et non per tactum substantiae : et haec incitat ad altiorem profectum, et haec est altissimi doni, scilicet sapientiae : et ideo sapiens proficit in cognitione : sed fruens quiescit in cognitio.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod spes et fides dispositiones sunt in via ad gustum. Charitas autem perficit fructum etiam patriae : et ideo in gustu sapientiae fit magis mentio dispositionis, quam ejus quod non disponit, sed perficit vere frui.
ARTICULUS II.
An sapientia ut donum est, sit de aeternis tantum ?
Secundo quaeritur, De quibus sit ?
Videtur enim, quod de omnibus sit : quia
Dicit Salomon : Audiens sapiens, sapientior erit 1 : ergo est per auditum : cum ergo auditus sit per ea quae sunt signa omnium, ut vult Philosophus, videtur de omnibus esse sapientia.
Item, Philosophus videtur dicere, quod sapiens de qualibet re sicut est inquirit cognoscere rationem : hoc autem est de quolibet : ergo videtur, quod sapientia non sit divinorum tantum.
Item, In primo Metaphysicorum videtur ponere quasdam diffinitiones sapientiae, ex quibus non potest haberi, quod sit de divinis tantum. Dicit enim sic, « Arbitramur itaque scire omnia sapientem sicut convenit, non secundum unumquenque habentem scientiam ipsorum. » Ergo sapiens erit sciens esse
per propriam naturam cujusque rei, quae illi convenit per se, et non secundum unumquodque suorum individuorum, quia hoc est scire per accidens : hoc autem convenit multis non divinis, sicut omnibus demonstrativis, de quibus sunt scientiae doctrinales.
Item, Philosophus, « Arbitramur iterum sapientem cognoscere difficilia, et non levia cognoscere, etc : » sic autem sapientia esset de omnibus metaphysicis, quorum principia difficillima sunt cognoscere homini, eo quod per esse et rationem diffinitivam recedant a sensu et imagine, per quae homo accipit scientiam : et iterum non esset sapientia tantum de divinis, quae sunt ipse Deus.
Item, Philosophus ibidem, « Adhuc certiorem et doctissimum causarum sapientiorem esse arbitramur circa omnium scientiam. » Ergo videtur, quod nullo modo sapientia sit circa divina tantum, quia nullo istorum modorum consistit circa divina tantum.
Si forte tu dicas, quod non ita a Sanctis accipitur sapientia, ut a philosophis : et ita non tenent hae rationes. CONTRA est, quod Augustinus diffinitionem datam a Philosophis dividit. Cum enim Philosophus diceret, quod scientia est humanarum et divinarum rerum cognitio, ipse dividit, quod est cognitio divinorum tantum : et ita videtur accipere unam partem significationis, ut ipse.
Si propter hoc dicitur, quod scientia est de aliis. CONTRA est, quod nullius gustus affert dulcedinem perfectam nisi divinorum tantum : cum ergo sapientia sit gustus Dei in donis, sapientia non est nisi de divinis.
SOLUTIO. Dicendum, quod sapientia solutio donum non est nisi de divinis.
Ad alia omnia dicendum, quod sapientia dicitur stricte et large. Large sic dicitur a sapere tantum. Stricte a sapere et a sapore. Et primo modo est duplex,
<--- Page Split --->
scilicet practica, et sic moralis scientia dicitur sapientia : et speculativa, et sic diversificat eam Philosophus in suis diffinitionibus. Tamen proprie dicetur sapientia, quae sibi causa sciendi est, et cujus finis est intra, et non quaeritur propter aliud, sed aliae quaeruntur propter eam : et hoc modo sola divina scientia est sapientia, et praecipue quae est secundum pietatem, ut habitum est in prima distinctione libri I Sententiarum 1. Sapientia autem stricte dicitur a sapore illius quod simpliciter est sapidum : et illud non est nisi res divinae : et ideo sapientia est tantum divinorum.
ARTICULUS III.
Quomodo differat donum sapientiæ a scientia et intellectu ?
Tertio, Quæritur de distinctione doni sapientiæ a scientia et intellectu.
Videtur autem, quod non differat a scientia : quia
Dicit Augustinus, quod non est differentia nisi quia sapientia est de æternis, et scientia de temporalibus : hæc autem differentia non est nisi materialis : ergo videtur, quod formaliter non differant.
Item, Unus est habitus charitatis qua diligimus Deum et proximum : et Deus est æternus et proximus temporalis : ergo a simili unus erit habitus sapientiæ doni, qua contemplamur æterna et disponimus temporalia.
Item, Dicit in Littera, quod intellectus est de Creatore et creaturis, et sapientia de Creatore tantum : ergo videtur, quod sapientia et intellectus differant sicut habitus generalior et specialior cognitionis : sed genus et spe-
cies non faciunt diversas species, quia genus est in specie : ergo videtur, quod intellectus donum et sapientia non differant sicut diversæ species donorum.
SOLUTIO. Dicendum, quod sapientia solutio. est cognitio per gustum, et gustans divina in donis simillimis illis : sed intellectus non est per gustum, sed potius est lumen datum a Deo ad cognitionem illius creaturæ Dei, in qua resultat Deus per gratiam, et hæc est spiritualis : vel in qua habet resultare per gloriam vel per gratiam : et ideo est lumen quo cognoscimus gratuite dispositiones cælestium, et tendimus in Deum sic disponentem. Et ideo patet quod intellectus et sapientia differunt a scientia : quia scientia est lumen divinum ad operabilia pertinentia ad hanc vitam : et ideo dicit in Littera, quod docet bene conversari in medio pravæ et perversæ nationis 2.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod non ad 1. est tantum materialis differentia : quoniam alia est ratio cognitionis per lumen faciens gustum, et alia per lumen disponens operabilia in tempore.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia in proximo non est ratio dilectionis nisi Deus, ut supra dictum est : sed in sapientia lumen regens est alterius rationis quam in scientia.
Ad aliud dicendum, quod intellectus Ad 3. non est de Creatore per gustum, sed ut visus tantum tendens in verum per lumen elevans ad ea in quibus Deus resultat altius quam in vestigio et imagine : sicut est dispositio præmiorum in beatitudine spiritualium substantiarum. Sapientia autem habet lumen quod facit saporis gustum. Et hoc est quod dicit Augustinus : « Apud Isaiam intellectus est quo ab infirmitate carnalis voluptatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. » Carnalis enim voluptas ab eo videtur vocari carnalitas deprimens a contuitu divinorum in quibus
<--- Page Split --->
clarius resultat Deus quam in his quae corporalia sunt : et horum est intellectus, et per ea dirigitur ad visum Creatoris. Et ideo dicitur in Littera, quod intellectus est divinarum et spiritualium creaturarum et omnium bonarum affcctionum animae. Et semper intelligitur, quod etiam est oppositorum et per altius lumen quam sit fides : quia fides simpliciter assenit credita, sed intellectus videt ipsum in lumine interiori.
ARTICULUS IV.
De actibus scientiae qui et quot sunt, et quomodo differat scientia a prudentia et consilio ?
Deinde, Quaeritur de scientia. Et quæruntur duo, scilicet de actibus ipsius quos ponit in Littera, et de differentia ipsius a consilio et prudentia.
Ad PRIMUM accipiuntur ea quæ dicuntur in Littera quæ videntur innuere, quod quatuor actus habeat scientia.
Dicit enim primo, quod scientia est rerum humanarum cognitio : ergo discernere humana videtur esse scientiae proprius actus.
Item, Dicit quod scientiae non tribuit omnia quae sciri possunt ab homine, sed ea solum quibus fides saluberrima quae ad veram beatitudinem ducit, generatur, nutritur, defenditur, et roboratur.
Tertius autem actus elicitur ex hoc quod dicit, quod scientiae est abstinere a malis.
Quartus elicitur ex hoc quod dicit, quod cum dicimus : Vidimus eum plenum gratiae et veritatis 1, quod gratia referatur ad scientiam, et veritas ad sa-
pientiam. In hoc enim actu scientiae erit cognoscere gratiam humanitatis Christi.
Objicitur autem contra primum, quod 1. Discernere humana, aut accipitur generaliter pro omnibus quae ab homine discerni possunt, et tunc scientia erit idem quod sapientia : aut accipitur pro his quae ad hominis vitam pertinent, et tunc idem erit quod prudentia, ut videtur.
- Item, Sicut se habet sapientia ad divina, ita scientia ad humana : sed sapientia ita se habet ad divina, quod ipsa est virtus illa quae est de divinis, scilicet fides : ergo scientia ita se habet ad humana, quod ipsa est virtus illa quae est de humanis sicut prudentia. Quod autem sapientia idem sit quod fides, probatur per Gregorium 2, ita dicentem super Job : « In electorum cordibus prior sequentium bonorum sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita. Quae profecto sapientia, nostra fides est, Propheta attestante qui ait : Nisi credideritis, non intelligetis 3. »
ITEM, Objicitur de secundo actu. Dicit enim in Littera, quod illa scientia non pollent fideles populi, quamvis polleant ipsa fide : ergo videtur, quod non sit verum quod in sequenti distinctione dicetur, quod habita una habeantur omnes, cum scientia non habeatur ab omnibus.
ITEM, Objicitur de tertio actu, qui est abstinere a malis. Et hoc explanat, cum dicit, quod abstinere a malis est in medio pravae et perversae nationis prudenter conversari 4 : hoc enim convenit prudentiae, sicut etiam manifestat ipsum dictum, quia prudenter conversari est prudentiae.
ITEM, Objicitur de quarto. Ea quae spectant ad humanitatem Christi, una adoratione adorantur cum deitate : ergo videtur, quod habitu sapientiae habeant
<--- Page Split --->
cognosci sicut divinitas : ergo non pertinent ad scientiam.
Item quaeritur, Cum unius habitus unius sit actus specialis et substantialis, qualiter hic Augustinus quatuor actus dat dictae sapientiæ?
Solutio. Dicendum, quod scientia donum est, quod est lumen acceptum a Deo simplex, in quo videntur rationes operabilium pertinentium ad vitam : et ideo se habet ad prudentiam sicut melior et perfectior habitus operabilium. Et ideo etiam solvitur id quod quidam possent objicere, utrum esset scientia complexorum vel incomplexorum, vel principiorum vel conclusionum : quoniam nihil horum est, sed est lumen sicut fides ad credibilia simplex similitudo divine veritatis et justitie, sub quo videntur rationes divine operabilium per nos, quae pertinent ad modum vivendi sancte et meritorie, sicut dicit Apostolus : Sobre, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc. 1.
Ad primum igitur dicendum, quod est tantum de his quae sunt operabilia per nos : nec est tamen prudentia : quia illa innititur rationibus juris humani, et accipit rationes ab illis : sed scientia non, quia innititur lumini divino, quod illuminat ad conversationem secundum rationes divinas.
Ad aliud dicendum, quod ille actus non est proprius scientiae doni, sed potius convenit ei per materiam sibi appropriatam : sicut enim prudentiae, ut dicit Tullius in libro I de Officiis, quodammodo appropriatur materia scientiarum et scibilium, ita et scientiae dono appropriatur scientia sacrae Scripturae, per quam fides nutritur exhortando, et defenditur disputando : et ideo iste actus appropriate convenit et non proprie.
Ad illud autem quod ante hoc objicie-
batur, quod sapientia idem est quod fides, et scientia idem quod prudentia : dicendum, quod non valet : quia dictum Gregorii non intelligitur nisi pro tanto, quod sapientia et fides sunt de eisdem : et non quod sit unus habitus : et ita etiam scientia et prudentia sunt de eisdem et non ratione una.
Ad m quod objicitur de tertio actu, dicendum quod aliter regit prudentia, et aliter scientia, et ad aliud quoad finem et proximum : quia prudentia per rationes juris humani, et ad honesta secundum statuta civitatum et plebiscita : sed scientia per rationes divinas, et ad sanctam conversationem commendantem se ad omnem scientiam hominum : unde potius attendit sanctum, quam honestum.
Et quod objicitur de hoc quod dicit Augustinus, prudenter conversari : dicendum quod ipse sumit large, prout idem est quod providenter, sicut Apostolus : Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus 2.
Ad aliud quod de quarto quaeritur, dicendum quod scientia non est de humanitate Christi, nisi prout est regens exemplar et in opere et per doctrinam divinam disponens vitam : et ideo si humanitas consideretur ut in vita, bene concedo quod est in ea sapor deitatis, et pertinet ad sapientiam sicut probat objectio : sed secundum quod proponitur nobis ut forma exemplaris regens in operibus sanctitatis, et secundum quod confert nobis legem vitae innitentem rationibus divini juris et ad sanctitatem, sic pertinet ad scientiam : et ita puto intelligere Augustinum.
Ad ultimum dicendum, quod ut patet ex praedictis, unus est solus actus substantialis, qui est regere in operibus sanctitatis in medio prave et perversae nationis 3 :
<--- Page Split --->
et ad hunc revertuntur, scilicet primus, tertius, et quartus. Sed primus tangit specialiter in quibus regit, quia in humanis. Tertius autem tangit modum regiminis, quia docet bene conversari per rationes divini juris, quod hortatur ad vitae sanctitatem potius quam ad rempublicam. Quartus præfigit exemplar. Sed secundus non est proprius actus scientiæ, sed appropriatus.
ARTICULUS V.
An consilium sit donum ?
Secundo quaeritur, In quo differat a consilio dono ? quia de differentia ipsius prudentiae jam habitum est.
Et ut hoc melius intelligamus, introducemus quaestionem quam Magister omittit in Littera de dono consilii, et quaeremus quatuor, scilicet an sit donum consilii, et quid sit, et quis ejus actus, et qualiter distinguitur a dono scientiae ?
Videtur autem non esse donum : quia 1. Dona omnia fuerunt in Christo : consilium autem non fuit in Christo : ergo consilium non est donum. PRIMA patet per ante dicta. SECUNDA probatur per Joannem Damascenum, qui dicit, quod consilium non convenit Christo : quia consilium ignorantis est, et Christus nihil ignoravit.
Item, Damascenus dicit, quod consilium est de dubiis : de certis enim nemo consiliatur : dubietas autem non est in adjutorium aliquod potentiarum nostrarum, nec datur in adjutorium : cum ergo dona data sint in adjutorium, videtur quod consilium non sit donum.
Item, Consilium est contra præcipitationem, ut dicit Gregorius : contra eamdem autem est cautela, ut dicit Macrobius et Tullius : ergo videtur consilium non differre a cautela : cautela au-
tem est quaedam conditio prudentiae virtutis secundum illam partem ipsius quae est providentia : ergo consilium est pars virtutis prudentiae : ergo non est donum : quia sicut dictum est, dona altioris habitus sunt quam virtutes.
SOLUTIO. Dicendum, quod consilium est donum, sicut communiter dicitur ab omnibus Sanctis.
Ad in autem quod primo objicitur, dicendum quod consilium dupliciter dicitur, scilicet a dante consilium, et in quo signat plenitudinem luminis dirigentem in dubiis : et sic fuit in Christo et est in Deo : et hoc modo est donum. Dicitur etiam a quaerente consilium, et sic est dubitantis et ignorantis, et sic non fuit in Christo, nec est donum per hunc modum.
Per hæc etiam patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod cautela proprio est contra insidias inimicorum impedimentum, et contra pericula quae possunt oboriri : sed consilium est lumen dirigens ad magna, non periculosa, ad quae non sufficit homo sine adjutorio speciali, ut vendere omnia et dare pauperibus, et hujusmodi, quae in sacra Scriptura consilia vocantur, sicut patebit in ultimo capitulo istius distinctionis.
ARTICULUS VI.
Quid sit consilium ?
Secundo quaeritur, Quid sit consilium ? Diffinitur autem a Tullio in Rhetorica sic : « Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi vere excogitata ratio. »
Gregorius autem videtur velle, quod « consilium sit donum datum homini contra præcipitationem. »
<--- Page Split --->
Secundum autem primam diffinitionem consilium non est donum : quia
- Omnia quae contingentia sunt operabilia per nos, praevenimus excogitata ratione : et hoc videtur facere providentia virtus, quae est pars prudentiae : ergo videtur, quod hoc non conveniat dono.
nomen specialis doni : sed consilium prout hic accipitur, non est omnium, sed eorum in quibus indigemus lumine speciali dirigente : et ideo nomen doni est secundum quod est a dante consilium Spiritu sancto, et non acquirente, ut prius dictum est.
- Item, Etiam secundum Gregorium non restringitur nomen consilii ad aliud speciale : quia omnibus operabilibus insidiatur praecipitatio : ergo consilium est de omnibus : et hoc modo non videtur accipi in sacra Scriptura, in qua consilia vocantur ad quae non obligantur omnes.
ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Quare vocatur consilium et non potius eligentia, cum eligentia nobilior sit secundum Philosophum et Damascenum : quia
Eligentia est sententiat a voluntas, consilium autem est inquisitio quaedam agendorum.
Item, Super illud Psalmi cxviii, 24: Consilium meum justificationes tuae, dicit Glossa : « Consilium est servare justificationes : » sed servare justificationenes, aut convenit justitiae, aut omni virtui : ergo videtur, quod consilium regitivum sit omnis virtutis vel specialis justitiae : ergo non regit tantum donum fortitudinis, ut dicunt.
Ad aliud dicendum, quod consilium Ad a. non regit nisi fortitudinem donum. Servare autem justificationem contingit tribus modis, scilicet in speciali ratione justificationum, et sic est justitiae. Vel in generali, ut sit idem servare justificationes, quod permanere in virtutibus justificantibus : et sic est omnis virtutis vel justitiae generalis : et neutro istorum modorum est consilium, nisi prout large sumitur consilium de quocumque faciendo vel retinendo excogitata ratio. Tertio dicitur servare justificationes ab impugnantibus justificationes, id est, defendere a tentationibus quibus est difficile resistere : et sic exsecutive est fortitudinis, et regitive consilii doni.
Et per hoc solvitur totum.
ARTICULUS VII.
De actu consilii.
SOLUTIO. Dicendum, quod consilium generaliter accipitur, secundum quod diffinitur a Tullio : potest tamen specialiter adaptari dono consilii, ut dicatur excogitata ratio earum rerum in quibus homo indiget adjutorio speciali propter arduitatem earum : et ideo consilium non est hic de dubio, sed potius de arduo ad quod propter difficultatem non omnes tenentur nisi in casu : et eodem modo intelligitur dictum Gregorii, quia in arduo difficili magis insidiatur praecipitatio : et ideo indiget anima ibi adjutorio speciali.
Tertio, Quaeritur de actu consilii.
Videtur autem ex praedictis, quod consilium sit dirigere in magnis ad quae non omnes tenentur : sed cum omnis habitus regitivus rationis sit circa dubium quod potest accidere in illis, et circa ea quae dicuntur consilia in sacra Scriptura nullum sit dubium, videtur quod superfluat donum consilii : nullum enim dubium est quin bonum erit facere ea quae consilia in sacra Scriptura dicuntur.
Ad aliud dicendum, quod eligentia generaliter est de omnibus faciendis operabilibus per nos, et ideo non potuit esse
SOLUTIO. Per antedicta facile est ista solutio. determinare : quia consilii actus sunt in quibus differt ab aliis donis, per lumen
<--- Page Split --->
divinitus inspiratum dirigere in altioribus bonis ad quae facienda et cognoscenda non sufficit homo per communem virtutem : ut est vendere omnia, et dare pauperibus, et habere thesauros in cœelo : hos autem thesauros et mercedem contemplationum non cognoscimus nisi consilii lumine.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod non est dubium quin sint bona : sed homini dubium est utrum sint eligenda : quia non elevatur ad hoc quod utile sit relinquere omnia nisi consilio divino : et etiam consilio indiget in talibus propter modum implendum, eo quod ardua sunt : et ideo magis vicina praecipitationi.
Sed contra hoc videtur esse quod dicit beatus Gregorius : « Per soliditatem doni consilii a fluxu vitiorum ad soliditatem transitur virtutis. » Ergo videtur, quod revocare a vitiis sit actus consilii.
Et ad hoc dicendum, quod Gregorius ibi adaptat septem dona septem diebus operum creationis : et tunc consilio competit tertio loco, quando dividitur aqua ab arida : et hoc modo consilii actus erit ille appropriatus non proprius. Vel dicatur, quod aliud est transire ad virtutem, et aliud ad soliditatem virtutis : quia soliditas principaliter consistit in consiliis, in quibus est perfectio et tunc erit hoc consilii proprium.
ARTICULUS VIII.
In quo diferant scientia et consilium ?
Quarto, Quæritur in quo differant scientia et consilium, cum utrumque sit de operabilibus ?
Videtur autem, quod in nullo : quia
- Donum quod est in adjutorium potentiae perficit ipsam secundum quod est
ad actum : sed, ut dicit Damascenus, ratio in omnibus operibus consiliatur. Primum enim inquirit et consiliatur. Deinde eligit et sententiat. Deinde vult, et postea facit impetum ad opus. In omnibus autem talibus etiam regit scientia. Ergo videtur, quod consilium et scientia non differant quoad ea de quibus sunt.
- Idem videtur haberi per Aristotelem in III Ethicorum, ubi inter causas generales efficientes virtutem (ut sunt voluntarium, et voluntas, et eligentia) ponit etiam consilium : ergo videtur, quod consilium respicit opus omnis virtutis : et in illo regit scientia : ergo quoad ea de quibus sunt,non differt scientia a consilio.
Sed contra est, quod sicut se habet sed pietas et fortitudo in exsequendo, ita se habent consilium et scientia in dirigendo : sed pietas et fortitudo non sunt de eisdem : ergo scientia et consilium non dirigunt in eisdem.
Et hoc est concedendum : quoniam 5s Damascenus dicit, quod consilium est de magnis : de parvis autem non consiliamur, et per nos operabilibus.
Unde dicendum, quod sunt magna ad quae non sufficimus sine adjutorio, et ad quae non omnes tenentur : et in his dirigit consilium, ut prius dictum est.
Ad ea autem quae objiciuntur in contrarium, est una solutio, quod consilium dicitur duobus modis, scilicet generalis praeordinatio faciendorum cum pravisione exitus operis et finis : et de hoc consilio procedunt objectiones, de quo etiam dicit Salomon : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non penitebis 1. Specialiter tamen dicitur consilium, lumen dirigens in aggressu arduorum elevatorum super industriam hominis, quae Deus solum ad statum perfectionis propalavit : et hoc modo consilium est spirituale donum, quod accipiunt fideles a Spiritu sancto, vel ut impleant consilia, vel ut possint implere si velint.
<--- Page Split --->
B. In quo differat sapientia ab intellectu ?
Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, quid distet inter sapientiam et intellectum videamus. In hoc differunt illa duo : quia sapientia proprie est de æternis quæ veritati æternæ contemplandæ intendit. Intelligentia vero non modo de æternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spirtalibus temporaliter exortis. Per eam enim et natura summa quæ fecit omnes naturas, id est, divina consideratur : et quæ post ipsam sunt spirituales et invisibiles naturae, ut Angeli, et omnes animæ bonæ affectiones conspiciuntur. In hoc ergo differentia est, quia sapientia Creator tantum conspicitur, intellectu vero et Creator et creaturæ quædam. Item, intellectu intelligibilia capimus tantum : sapientia vero non modo capimus superiora, sed etiam incognitis delectamur.
Sic ergo distingui potest inter illa tria, scilicet intellectum, scientiam, et sapientiam. Scientia valet ad rerum temporalium rectam administrationem, et ad bonam inter malos conversationem. Intelligentia vero ad Creatoris et creaturarum invisibilium speculationem. Sapientia vero ad solius æternæ veritatis contemplationem.
C. Quod intellectus et scientia de quibus hic agitur, non sunt illa quæ naturaliter habet homo.
Et notandum, quod intellectus et scientia, quæ dicuntur dona Spiritus sancti, alia sunt ab intellectu et scientia quæ naturaliter sunt in anima hominis : hæ enim virtutes sunt, quæ per gratiam infunduntur animis fidelium, ut per eas recte vivant. Illa vero naturaliter habet bono ex beneficio creationis, a Deo tamen. Per has autem virtutes quæ dicuntur dona Spiritus sancti, illa naturalia reformantur atque adjuvantur : ut verbi gratia, Intellectus naturalis peccato obtenebratus, per virtutem quamdam et gratiam, quæ dicitur spiritus intelligentiæ, reformatur atque adjuvatur ad
<--- Page Split --->
intelligendum. Ita et per illam virtutem quæ dicitur spiritus sapientiae, juvatur atque erigitur mentis ratio ad contemplationem et delectationem æternæ veritatis.
D. Quod sapientia ista Dei est, nec est illa quæ Deus est.
Illud etiam sciendum est, quod sapientia de qua nunc disserimus, non est illa sapientia Dei (ut ait Augustinus 1) quæ Deus est, sed hominis sapientia : verumtamen quæ secundum Deum est, ac verus ac præcipuus cultus ejus est. Si ergo colat mens hominis Deum cujus ab eo capax facta est, et cujus esse particeps potest, sapiens ipsa fit : et non sua luce, sed summæ illius lucis participatione sapiens fit. Ista ergo hominis sapientia etiam Dei est : verum non ita Dei est, ut ea sapiens sit Deus. Non enim participatione sui sapiens est, sicut mens participatione Dei. Sic etiam dicitur justitia Dei non solum illa qua ipse justus est, sed etiam illa quam dat homini, cum justificat impium.
ARTICULUS IX.
Quid sit donum intellectus ? et, An sit donum per modum complexionis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, « Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, etc. »
Hic est enim quaerendum de dono intellectus. Et quaeruntur tria, scilicet quid sit, et de quibus, et qualiter se habeat ad fidem, et contemplationem ? quia alia omnia supra nominata sunt.
AD PRIMUM sic proceditur :
- Dicit Augustinus in quodam sermone : Intellectus vocatur quo ab omni
infirmitate carnali corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. »Vide - tur autem, quod hoc totum convenire debeat fidei : quia dicitur, Act. xv, 9 : Fide purificans corda eorum : ergo fides purificat cor a carnali voluptate.
- Item, Dicit Augustinus, quod intentio bonum opus facit, et intentionem fides dirigit. Ergo etiam dirigit in finem : ergo utrumque istorum convenit fidei.
ULTERIUS quaeritur juxta hoc, Utrum 4 intellectus donum sit per modum complexionis ?
Et videtur, quod sic : quia
- Dicit Gregorius, quod Deus intellectum dat, dum de auditis mentem illuminat. Audita autem in quadam complexione sumuntur. Ergo intellectus in quadam complexione consistit, ut videtur.
<--- Page Split --->
ejus, videretur esse in intellectu speculativo et non practico : et sic non esset gratia gratum faciens.
- Item, Augustinus super Matth. v, 8, in Glossa dicit sic : « Homo se a mundo exuat, aeterna diligat, amplectatur Deum, quoadusque possit videre Deum quem tantum videt, quantum saeculo moritur. In futuro sicut est, oculo mentis videbitur. Ideo spiritus intelligentiae huic gradui adaptatur : quia intellectus oculus mentis est. » Ex hoc accipitur, quod intellectus doni est cognoscere Deum et amare et amplecti : ergo videtur, quod in nullo differat a sapientia.
men aptabilia eis : et secundum hoc emundatio cordis et mors saeculi est dispositio praecedens actum doni intellectus, et non pertinet ad ipsum intellectum. Quia vero donum virtus est generaliter sumendo virtutem, ideo necesse est, quod procedat ab amore : sed tamen ille amor non est charitatis, nisi secundum quod charitas est generalis motor in omni bono, ut supra dictum est. Sed licet hoc modo etiam haberet charitatem moventem, nihilominus tamen differret a sapientia : quia sapientia est in gustu bonitatis, ut saepe dictum est, sed intellectus in contemplatione veritatis tantum.
SOLUTIO. Dicendum, quod intellectus donum meo judicio est de Deo principaliter, et de his spiritualibus in quibus relucet veritas divina : et bene concedo, quod non accipit Deum, nisi per modum veritatis in se. Haec autem creatura spiritualis plus habet quam imaginem solam : et ideo non est proprie in imagine, sed potius utitur imagine sicut instrumento et lumine sibi infuso, ut prius illuminante : et hoc est majus quam fides.
Qualiter intellectus habeat se ad contemplationem ?
Ulterius quaeritur, Qualiter se habeat ad fidem et contemplationem : quorum unum jam habitum est. Sed qualiter habeat se ad contemplationem est inquirendum ?
Videtur autem, quod praecedat fidem et contemplationem : quia intellectus nec assentit nec contemplatur : ergo videtur, quod intellectus praecedat et fidem et contemplationem.
SED CONTRA hoc videtur esse quod dicit Sed et Isaias : Nisi credideritis, non intelligetis 1 : ergo fides praeedit intellectum.
SOLUTIO. Dicendum, quod est quidam solut intellectus de hoc quod dicitur per sermonem : et iste non est donum, sed praecedit fidem et contemplationem : et est quidam intellectus intuens in lumine accepto a Deo, quod lumen est gratum faciens, et hoc est donum, et est nobilior
AD ALIUD, dicendum quod in principiis habitis patet in quo differat a sapientia. AD ALIUD dicendum, quod hoc non sequitur : quia fides etiam veritatis est : et tamen quia tendit in ipsum, virtus est fides : et ita intellectus donum tendit et accipit ut donum sibi in ratione veri tantum : et ideo donum intellectus habet rationem virtutis, secundum quod virtus generaliter accipitur : quia veritas quae est finis intelligentiae, secundum Philosophum est veritas abstracta a re : hic autem veritas in re accepta est finis, cui conjungi quaerit realiter donum intellectus.
Ad Hoc quod objicitur de Glossa super Matth. v, 8, dicendum, quod Augustinus loquitur ad aptanda dona ad beatitudines : quia licet dona sint imperfectiores perfectiones quam beatitudines, sunt ta-
<--- Page Split --->
perfectio intellectus nostri quam fides vel contemplatio : et ideo secundum viam generationis actus, licet non habitus, sequitur fidem et contemplationem. Dico autem non secundum viam generationis habitus : quia habitus simul infunduntur, sed non actus, sed potius actus consequuntur se.
ARTICULUS XII.
cujus est reprimere cupiditates vel jucunditates temporalium, quam fortitudinis.
Item, de secundo. Dare confidentiam trepidanti, potius est patientiae vel longanimitatis vel magnificentiae, quam doni.
Præterea, Hoc ipsum facit fortitudo virtus : ergo ad hoc non indiget adjutorio altiori quo juvetur, hoc est, dono fortitudinis.
Similiter objicitur de tertio. Quia illud magis videtur convenire gratiae gratis datæ, quæ est operatio virtutum dicta ab Apostolo 1, quam sit actus doni.
Ex abundanti potest hic quæri de duobus donis, de quibus non tractat hic Magister, scilicet de dono pietatis, et fortitudinis.
Circa donum autem fortitudinis tria quærimus, scilicet quid sit ?
Et, Secundum quem actum sit in via et in patria ?
Et tertio, Qualiter differat a fortitudine virtute ?
AD PRIMUM objicitur sic :
Augustinus in libro de Spiritu et anima : « Fortitudinis est non tantum terrenas cupiditates deprimere, sed penitus oblivisci. »
Gregorius autem dicit : « Fortitudinis est dare confidentiam trepidanti. »
Item, Augustinus in libro de Doctrina Christiana : « Fortitudinis est ab omni transeuntium mortifera jucunditate sequestrari. »
Item, Gregorius super Opera sex dierum : « Spiritus fortitudinis est miraculis et doctrina fulgere. »
Contra primum dictum objicitur : quia
Hoc secundum Macrobium potius est virtutis purgati animi, quam doni.
Item, Hoc potius est temperantiae,
SOLUTIO. Omnia haec aliquo modo conveniunt dono fortitudinis.
Et ad hoc intelligendum, notandum quod fortitudo donum præcipue respicit arduum. Arduum autem et difficile et laboriosum differunt : quia arduum respicit elevationem abstrahentem a conversatione communi, et ab eo quod desiderant plures, et ab eo quod ut finem qui est terminus operis consequentur plures. Difficile autem est, quod est excedens facultatem potentiae non in infinitum. Sed laboriosum est, quod infert poenam laboranti vel sustinenti illud. Unde donum fortitudinis præcipue respicit arduum : quia consilium est circa tale arduum, ideo regitur consilio.
Ad PRIMUM ergo dicendum, quod virtus purgatoria vel purgati animi bene docet oblivisci cupiditates vitii vel jucunditates, sed non communes quas habent plures : quia plures sunt qui servant præceptum. Sed donum fortitudinis perficit ad arduum, quod elevat super hoc quod faciunt plures, et super jucunditates eorum.
Si autem objicitur, quod secundum hoc male dicit Augustinus : « Mortiferas cupiditates vel jucunditates : » Mortiferas cupiditates vel jucunditates : » quia aliqui qui servant præcepta, non oblectantur mortiferis jucunditatibus. Dicendum, quod mortiferæ dicuntur, quia disponunt
<--- Page Split --->
ad mortem per subreptionem venialium, a quo avertit fortitudo ad statum perfectionis in consiliis.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod temperantia non hoc modo deprimit pestiferas jucunditates, sed potius per accessum ad medium in eisdem, et non per convolationem ad arduum quod est super eas.
Ad 3. et 4. Ad aliud dicendum, quod dare confidentiam æquivoce convenit fortitudini, et speciebus suis, et dono fortitudinis : quia fortitudo est proprie contra difficile et laboriosum, et habitus fortitudinis perficit in illis : sed donum contra arduum quod elevat animum ultra ea quæ inferunt difficultatem : et hoc non facit fortitudo vel patientia, sed potius dimittit in eis : sed tamen confortat ad sustinendum profitendo fidem. Unde ex hoc non habetur amplius quam quod fortitudo donum in eodem actu sustinendi vel aggrediendi sit cum fortitudine virtute, sed non secundum eamdem rationem confortat.
aliquis actus secundum rationem altitudinis separatus a fortitudine virtute.
In patria autem nullum videtur posse habere actum : quia
Non erunt ibi mortiferæ jucunditates, ut dicebat prima auctoritas supra inducta : ergo non erit ibi separatio ab illis.
Item, Nullum erit periculum ibi : ergo non erit necessarium, quod ibi sit habitus dans confidentiam trepidanti.
Item, Miracula non erunt ibi, quia sunt propter infideles, ut convertantur.
Item, Cum sit omnis fortitudo contra passiones illatas, et nullus infert ibi passiones, videbitur fortitudo ibi superfiua.
Item, Fides et spes quæ sunt in finem et virtutes theologice, non manebunt in patria : ergo multo minus quæ sunt in ea quæ sunt ad finem : ergo videtur, quod habito fine omnes habitus evacuabuntur.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Gregorius loquitur appropriando dona ad opera sex dierum. Vel potest dici, quod miracula et doctrina ostendunt altitudinem vitæ : et ideo sunt fortitudinis explentis consilia, non sicut actus, sed sicut signa.
ARTICULUS XIII.
Quis sit actus fortitudinis in via, et actus ejus in patria ?
Secundo quæritur, Quis sit actus fortitudinis in via, et actus ejus in patria ?
Videtur autem, quod in via nullum habeat differentem a fortitudine virtute : quia contra majus periculum quod esse potest, est fortitudo virtus, scilicet contra mortem illatam : cum igitur nihil sit altius fortitudinis dono, non potest esse
SOLUTIO. Dicendum, quod fortitudo donum habet actum proprium in ratione in via, licet non in patria, et separatus est ab actu fortitudinis virtutis : quia sicut prius habitum est, est arduum elevans et abstrahens a conversatione communi, non tantum anxietate mali, et est ratio actus in fortitudine dono. Et ideo alia ratione venit in periculum fortitudo donum, et aliter fortitudo virtus : quia virtus sustinet periculum quando necesse est pati vel recedere a virtutis bono, sicut quando quæritur fides, vel justitia, vel libertas patriæ, vel aliquid hujusmodi bonorum gratiae vel civium : sed fortitudo donum ex superabundanti offert se statui in quo talia sæpius quæruntur, ut statui perfectionis consiliorum. Similiter non ex eadem ratione confortant se ad vincendum : quia fortitudo donum est ex abundanti, quia ipsum est sal perfectionis, quod si evanuerit, in quo salientur alii ? id est, si perfectus cadit, qualiter stabit imperfectus ? Sed fortitudo vir-
<--- Page Split --->
tus confortat se ex bono virtutis necessariæ ad salutem.
Si autem objicitur, quod secundum hoc non nisi perfecti habent donum fortitudinis : ergo non habita una gratia gratum faciente habentur omnes. Dicendum, quod non est verum, nec sequitur ex dictis : quia perfecti habent in actu, et communiter omnes in gratia existentes habent in habitu : et tamen habitus virtutis aliter perficiunt ad actum, ut dictum est : qui enim imperfectus est, hahet unde perfectionis opus facere potest si vult.
Ad 10 quod quæritur de actu ejus in patria, dicendum quod ipsum per substantiam et actum alium manebit in patria. Per substantiam sicut optimo pugnanti militi, quando redit ad imperatorem, arma non auferuntur : non ut coram imperatore pugnet in eis, sed ut sint ut decor vitorie præcedentis. Per actum autem manet qui est firmissima adhæsio ejus boni quod erat finis pugne et ardui quod aggressus est : nullius enim virtutis est ita insequi bonum, quod postquam habitum est, non sic permansit in illo : sed sicut temperantia delectatur in dulci, ita fortitudo tenet firmissime arduum, et hoc secundum aliam rationem donum, et secundum aliam virtus, ut dictum est.
Et per hoc patet solutio ad totum.
ARTICULUS XIV.
In quo differt fortitudo donum a fortitudine virtute ?
Tertio quæritur, quod tamen jam fere determinatum est, in quo differat a fortitudine virtute ?
Et accipiatur ad hoc dictum Augustini
in libro de Doctrina christiana, ubi dicit sic : « Assurgant deinceps ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur, et ipsi mundo, utantur vitæ perversitate : et hoc ab imo iniquitatis non refrigescit charitas, sed delentur fames et sitis justitiæ, donec ac satietatem ejus perveniatur in illa immortalitate : et sic verum erit, Beati qui esurirunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 1. » Hoc autem nec dono fortitudinis nec virtuti videtur esse proprium, sed potius esse actus omnis virtutis : quia non crucifigitur mundo per odium unius vitii, sed omnium.
SOLUTIO. Fere quidquid potest de hoc quæri articulo, jam dictum est in præcedentibus.
Ad auctoritatem Augustini hic inductam dicendum, quod crucifigere se mundo dicitur duobus modis, scilicet materialiter secundum ea in quibus est crucifixus generaliter, secundum quod dicit Apostolus : Qui sunt Christi, carnem suam crucifexerunt cum vitiis et concupiscentiis 2 : et sic est omnis virtutis. Dicitur etiam formaliter quasi secundum rationem, et sic sonat quoddam altum pertinens ad opus perfectionis : quia maxima pugna Christi fuit in cruce : et sic præcipue convenit fortitudini dono, quod plus implet quam teneatur, sicut Christus pro nobis fecit. Similiter sitis et esuries justitiæ accipitur secundum rationem justitiæ generalis tantum, et sic non appropriatur dono : vel secundum rationem sitis et famis quæ ex desiderio prorumpunt in exercitium difficillimum hostium, ut cum peteret David de cisterna quæ est in Bethlehem : et sic competit dono fortitudinis. Unde duo dona adjuvant fortitudinem : secundum enim quod ipsa existit circa terribile timendum, timet timenda, et sic adjuvatur dono timore : ut jam ex reverentia talia timeat vel aggrediatur, quia hoc est altius. Ex parte
<--- Page Split --->
autem illa qua audet audenda difficilia, adjuvatur dono fortitudinis ex firmitate adhaesionis summe ardui, quod nititur apprehendere et tenere, cum fortitudo virtus non attendat nisi bonum civile, et hoc propter Deum si est infusa.
ARTICULUS XV.
Quid sit pietatis donum ?
Deinde, Quaeritur de pietate dono. Et quaeremus quatuor, scilicet quid sit ? Et secundo, Quid ejus actus in via, et in patria ?
Tertio, Utrum sit unum in specie vel plura ?
Quarto, Quae differentia ipsius ad misericordiam vel mansuetudinem vel mititatem ?
AD PRIMUM proceditur sic :
- Dicit Augustinus in libro X de Civitate Dei circa principium : « Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci εὐσέξειαν vocant. Hæc tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiæ frequentatur : quod ideo arbitror evenisse, quia hæc sibi Deus præcipue fieri mandat, eaque sibi pro sacrificiis placere testatur. »
In principio autem super Job dicit Gregorius, quod « pietas est quæ docet opera misericordiæ. »
Item, Tullius ante finem primæ Rhetoricae dicit, quod « pietas est benevolentia in parentes. »
Objicitur autem de prima : quia illa videtur pietatem ponere idem cum tribus, quarum nulla est donum pietatis. Si enim dicatur pietas cultus Dei, erit idem pietas quod latria : et constat, quod pietas donum non est latria : quia
sic probata pietas exsequitur id quod docet donum scientia : hoc autem docet bene conversari in medio prave nationis : ergo pietas bene vivit in comparatione ad proximum. Cultus autem ordinat in comparatione ad Deum.
Item, Hoc quod dicitur, quod per illam etiam officiose vivitur ad parentes, in idem videtur coincidere cum eo quod dicit Tullius, quod « pietas est benevolentia in parentes : » sed hoc iterum non videtur competere dono pietatis, quia donum pietatis respicit omnes.
- Praeterea, Concessum est supra, quod dona amplioris perfectionis sunt, quam virtutes : sed pietas hoc modo dicta est virtus et species justitiæ naturalis, ut dicit Tullius : ergo pietas donum erit amplioris perfectionis, quam pietas hoc modo dicta : ergo videtur, quod non sit benevolentia in parentes.
Objicitur etiam de tertia assignatione quam inducit Augustinus, dicens, quod more vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiæ frequentatur. Videtur enim, quod potius frequentetur in operibus mansuetudinis : quia Matth. v, 4, super illud : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram : dicit Glossa quod « pietas ordinatur ad mansuetudinem. » Cum igitur secunda beatitudo sit mansuetudo, et misericordia quinta, videtur quod non sit circa opera misericordiæ, sed pietatis.
SOLUTIO. Dicendum, quod pietas dicitur multis modis, et quandoque est in genere virtutis, et quandoque in genere doni : et dicitur illis modis per prius et posterius : unde necesse est ponere unum modum, quo dicitur per se : et alii modi erunt sumpti in comparatione ad illum. Potest ergo dici, quod pietas proprie est benevolentia in imaginem Dei, prout est imago Dei. Hoc autem accipitur multipliciter : aut enim inclinat affectum ex parte exemplaris a quo exit imago illa, et sic in exemplar magis fertur pietas, et hoc modo erit in genere virtutis la-
<--- Page Split --->
tria : et secundum Augustinum dicitur hoc modo praecipue, quod exemplar est ratio benevolentiae in omnibus aliis modis quibus inclinatur affectus ad imaginem. Sed etiam inclinatur benevolentia in imaginem descendentem ab exemplari divino : et hoc tripliciter, scilicet ita quod inclinatur cum natura, et tunc est benevolentia in parentes, et est iterum virtus et species justitiae naturalis : aut generaliter fertur in imaginem secundum quod est imago, et tunc proprie donum est, et est benevolentia imaginis Dei in naturali rationali, et docet benevolenter se habere ad illam : aut fertur in imaginem prout est conjuncta naturae inferiori, a qua circumdatur imago miseria, et sic pietas efficitur circa opera misericordie, et differt a misericordia, quia misericordia habet rationem operum super miseriam alienam, pietas autem imaginem cum conjunctione ad miseriam quae circumstat eam in natura miserabili.
Dicendum ergo ad primum, quod jam patet solutio : quia Augustinus, ibi sumit pietatem large in communitate, qua dicitur per prius et posterius de multis : et per haec ad omnia patet solutio praeter ad ultimum.
Et Ad illud dicendum, quod pietas habet duo in se, scilicet benevolentiam, et id circa quod est actus ipsius : et ex parte benevolentiae ordinatur ad mansuetudinem : et non intendit Glossa quod sit mansuetudo secundum substantiam, sed quod ordinetur ad eam propter similitudinem affectus : quia benevolus erga omnes, nec exasperatur ab aliquo, nec ira nec rancor tentat eum. Actus autem pietatis (quia est bonum impendere imagini) praecipue est circa indigentiam imaginis : et sic quoad materiam est circa opera misericordiae : et sic nihil prohibet, quod quoad diversa ad diversas beatiudines ordinetur.
ARTICULUS XVI.
Quis sit actus doni pietatis in via ?
Secundo, Quæritur de actu ejus in via et in patria.
Videtur autem multiplex actus ex verbis supra dictis, scilicet colere Deum, honorare parentes, benefacere omnibus, insistere operibus misericordiae. Ergo videtur, quod ipsa non sit donum unum.
Item, Job, xxxi, 19, super illud : Si despexi pereuntem, etc., dicit Glossa quod fuit opus pietatis : apud piam enim mentem plus natura quam notitia valet. Ergo videtur, quod praecipuus ejus actus sit insistere operibus misericordiae.
Item, I ad Timoth. iv, 8, super illud : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae : dicit Glossa, quod omnis summa disciplinae Christianae in misericordia est et pietate. Et non videtur ibi distingui actus unius ab actu alterius : ergo videtur, quod actus ejus sit subvenire paupéribus.
Sed contra :
Augustinus dicit in libro de Doctrina Christiana, et idem est in Glossa super Matth. vii, 6 : « Pietatis est honorare sancta, non contradicere Scripturae sive intellectae sive non intellectae. » Ergo videtur, quod non sit actus principalis ejus intendere operibus misericordiae.
Item, Augustinus in sermone quodam de Trinitate : « Secundo gradu ascenditur ad pietatem, ut non resistatur voluntati Dei, et in sermonibus ejus sensus pnavus non capiatur, nec in gubernautione creaturae offendiculum, cum plura accidant quae privata voluntas non exposcit. » Ex hoc accipitur, quod pietatis actus sit circa duo, scilicet religiose intelligere Scripturam, et non offendi in modo
<--- Page Split --->
Dei. Sed aliter dicendum, quod pietas donum specie est unum : sed nomen pietatis secundum analogiam multipliciter dicitur, ut prius habitum est : et dicendum ad argumentum, quod pietas donum habet unum actum principalem et substantialem sibi, qui est impendere bonum insignito per imaginem Dei. Alii autem sunt non principales, secundum quod conjungitur aliis habitibus, cum quibus habet aliquam similitudinem.
ARTICULUS XVIII.
Qualiter differat pietas a mansuetudine?
Quarto et ultimo quaeritur, Qualiter differat a mansuetudine, et misericordia ?
Videtur autem a mansuetudine non differre : quia Glossa super Matth. v et vi, reducit ad mansuetudinem : ergo pietas est mansuetudo vel mititas.
Eadem enim non videtur differre a misericordia : quia Glossa, I ad Timoth. iv, 8, reducit ad misericordiam. Et similiter Glossa super Job, xxxi, 19 : et istae Glossae supra posita sunt, nec hic oportet eas iterare.
SOLUTIO. Facile est respondere ad haec solutio. secundum prædieta : quia Glossa non intendit, quod pietas sit mititas vel misericordia, sed quod habeat cum eis affinitatem : cum enim duo sunt de constitutione pietatis, scilicet benevolentia per quam diffinitur ex parte affectus quem informat, et objectum quod est imago præcipue immersa miseriis, ex quibus est indigentia ut juvetur. Ex parte affectus accedit ad mititatem vel mansuetudinem cujus est benevole affici circa omnes, et non provocare injuriis. Ex parte autem effectus sive operis conjungitur misericordiæ, cum tamen substantialiter disjuncta sit ab utraque, ut per ea quæ in primo problemate dicta sunt, facile est videre.
<--- Page Split --->