DISTINCTIO XXXIV.
De septem donis Spiritus sancti generaliter.
A. De septem donis Spiritus sancti.
Nunc de septem donis Spiritus sancti agendum est : ubi prius considerandum est, An hæc dona virtutes sint ? Secundo, An in futuro desitura sint, vel omnia, vel horum aliqua ? Deinde, An in Christo fuerint cuncta hæc dona ? Hæc dona virtutes esse, nec in futuro desitura, Ambrosius ostendit : ea septem fore virtutes dicens, et in Angelis abundantissime esse, sic : Civitas Dei illa Jerusalem cælestis, non meatu alicujus fluvii terrestris abluitur : sed ex vitæ fonte procedens Spiritus sancti, cujus nos brevi satiamur haustu, in illis cælestibus spiritibus redundantius videre effluere, pleno septem virtutum spiritualium fervens meatu. Si enim fluvius ripaerum crepidinibus editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus supereminens creaturam, cum nostræ mentis arcana tamquam inferiora perstringat, cœlestem illam Angelorum naturam effusione quadam sanctificationum ubertate lætificat 1 ? Deinde sanctificationem exponens, subdit : His autem sanctificationibus significatur plenitudo septem spiritualium virtutum, quas enumerat Isaias dicens : Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis : et replebit eum spiritus timoris Domini 2. Unum est ergo flumen Spiritus sancti, sed multi spiritualium donorum meatus. Quamvis ergo multi dicuntur spiritus sapientiæ et intellectus, etc., unus tamen est Dei spiritus, suræ libertatis arbiter, omnia pro auctoritate voluntatis dividens singulis 3. Hic expresse tra-
<--- Page Split --->
dium est, septem dona et virtutes esse sanctificationesque fidelium mentium, et in futuro non desitura, cum sint et in Angelis.
B. Quod in Christo fuerunt illa septem dona.
In Christo etiam haec eadem fuisse Isaias ostendit dicens : E yredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pictatis : et replebit eum spiritus timoris Domini 1.
C. Quod videtur obviare praemissis.
His autem videtur obviare quod Beda de timore Domini dicit super Parabolas, scilicet quod omnis timor in futuro cessabit. Ait enim sic super locum illum : Timor Domini principium sapientiae 2. Duo sunt timores Domini, servilis qui principium sapientiae est, et amicalis qui perfectionem sapientiae comitatur. Servilis principium sapientiae est, quia qui post errata sapere incipit, primo timore corripitur divino, ne puniatur : sed hunc perfecta charitas foras mittit 3. Succedit huic timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi 4 : quem non excludit charitas, sed auget, quo tinet filius, ne vel in modico oculos amantissimi patris offendat : uterque in futuro cessabit, charitas vero numquam excidet 5. Augustinus vero super illum locum Psalmi : Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 6, timorem Dei desiturum dicit sic : Timor Domini est magnum præsidium proficientibus ad salutem, sed pervenientibus foras mittitur. Non enim timent jam amicum, cum scilicet ad id quod repromissum est,
<--- Page Split --->
perduci fuerint. Ex his auctoritatibus significatur, quod timor non erit in futuro. Si autem timor non erit in futuro, ergo nec septem dona erunt, nec modo sunt in Angelis sive in animabus sanctis. Ad quod dicimus auctoritalum praemissarum quae videtur repugnantiam dirimentes, quod septem illa dona et in Angelis modo sunt, et in animabus sanctis feliciter viventibus, et in nobis erunt in futuro : sed non habebunt omnia hos usus, sive haec officia quae nunc habent : ut verbi gratia, Timor filialis modo facit limere ne offendamus quem diligimus, et ne separemur ab eo : facit etiam nos revereri eumdem. In futuro vero faciet nos revereri, quando non timebimus separari vel offendere. Non ergo metus separationis vel offensionis nunc est in Angelis vel in animabus sanctis, nec in nobis erit in futuro : sed reverentia quae est mixta cum subjectione dilectionis : quae etiam in Christo fuit, sicut Apostolus dicit in epistola ad Hebraeos loquens de Christo, qui exauditus est pro sua reverentia 1. Quidam tamen secundum effectum, timorem in Christo et in Angelis tantum esse contendunt.
DIVISIO TEXTUS.
ARTICULUS I.
« Nunc de septem donis Spiritus sancti, etc. »
Hic tertio loco inter habitus perficientes animam, agit Magister de donis.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima agit de donis in communi. In secunda, agit de donis in speciali, quae incipit in hac eadem distinctione, ibi, I), « Et quia de timore, etc. »
In prima parte inquirit quatuor circa dona in communi, quorum primum est, an sint virtutes, et utrum sint in Angelis ? Et haec duo determinantur simul. Tertio, Utrum fuerunt in Christo ? ibi, B, « In Christo autem, etc. » Quarto quaeritur, Utrum evacuabuntur vel remanebunt in patria ? ibi, C, « His autem videlur obviare, etc. »
An dona sunt virtutes ?
Circa haec autem quaeremus quinque. Primo, An sint virtutes ?
Secundo, quomodo perficiunt animam, et ad quid ?
Tertio, de numero ipsorum.
Quarto, de ordine et combinatione quam habent duo, et duo.
Quinto, Utrum sint in Angelis et in Christo ?
An PRIMUM proceditur sic :
Super illud Job. 1, 2 : Nati sunt et septem filii, etc., dicit Gregorius : « Per septem filios septem virtutes intelliguntur, sapientia, intellectus, etc. » Ergo dona sunt virtutes.
Item, Ibidem, « Contra singula ten-
<--- Page Split --->
tamenta, mentem Spiritus sanctus sepetem virtutibus imbuit : contra stultitiam sapientia, contra hebetudinem intellectu, etc. » Ergo dona sunt virtutes.
- Item, Illi habitus qui verae virtutes sunt, a Sanctus dona dicuntur : unde Glossa super illud Apostoli, I ad Corinth. xiv, 1. dicit: Sectamini charitatem, qua major in omnibus donis non est.
Similiter, Jacob. 1, 17, super illud : Omne donum perfectum, dicit Glossa generalter, quod dona sunt gratuita : ergo videtur, quod generale nomen sit donum, et convertatur cum virtute.
Item, Charitas dicitur etiam primum domum, in quo omnia dona donantur : et hoc probat Magister in libro I Sententiarum1. Ergo videtur, quod dona in nullo distinguantur a virtutibus.
Item, Septem diffiniuntur virtutes diffinitione generali, quae convenit theologicis et cardinalibus : talis diffinitio etiam invenitur convenire donis, sicut est, quod virtus est dispositio perfecti ad optimum : et sicut est, quod virtus est quae bonum facit habentem et opus ejus bonum reddit : et sicut est, quod virtus est in difficilibus optimorum operativa : et sicut est, quod virtus est ultimum potentiae in re cujus virtus est. Omnes ista conveniunt etiam donis : et sicut illa, virtus est bona qualitas mentis qua recte vivitur, qua nemo male ulitur, quam Deus operatur in nobis. Ergo videtur, quod dona sint virtutes.
Si forte dicere velles, quod dona dicunt aliquid perfectius, quam virtutes : hoc non videtur verum.
Macrobius enim supra Somnium Scipionis dividit virtutem in purgatoriam, et purgati animi, et exemplarem : et est una perfectior alia, nec tamen amittit ex hoc virtutis nomen et rationem : ergo nec ista perfectio aliam rationem secundum nomen dabit donis.
Item, Magis et minus non variant speciem : veritati autem primae innititur
per consensum fides, et intellectus, et sapientia. Similiter ad operabilia per rationes operabilium illuminat prudentia, scientia, et consilium, nisi quod unum plus et alterum minus : ergo videtur, quod nulla differentia sit secundum rationem speciei inter virtutes et dona.
- Praeterea, Hoc ipsum, quod dona sint perfectiora virtutibus, et ita differant ab eis, videtur falsum : quia dicit Philosophus, quod virtus est ultimum potentiae in re : post ultimum autem non est aliquid sumere : ergo non est perfectio amplior quam virtus, ut videtur.
Si autem velles dicere, quod est differentia quantum ad nomen : hoc iterum videtur falsum. Philosophus enim dicit in Topicis, et Boetius similiter in suis Topicis, quod donum est dato irredibilis : et haec eadem ratio convenit virtuti sicut donis : ergo non distinguuntur quoad hoc, ut videtur.
Ad hoc inveniuntur Doctores habere quinque opiniones. Quidam enim dicunt, quod virtutes et dona non differunt nisi secundum rationem, et non secundum substantialem aliquam diffinitionem et differentiam : sed accidentalem differentiam dant istam, quod virtutes sint principaliter ad agendum, et ideo diffiniuntur per actus, et habent proprias operationes : sed dona sunt ad resistendum tentationibus quae impugnant vitam virtutis jam habitae. Quod autem non sit conveniens illud dictum, statim apparet : quia fortitudo est ad impugnandum in difficili et tentatione. Similiter dicitur communiter, quod charitas minima resistere potest cuicumque tentationi. Et, I Petr. v, 8 et 9 : Adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret : cui resistite fortes in fide. Et, ad Ephes. vi, 16 : In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ergo patet per hoc, quod hoc etiam principalius convenit virtuti, quam dono : et ideo non est conveniens dictum istorum.
<--- Page Split --->
Item, Alii voluerunt emendare per subtilitatem dictum, et dixerunt, quod duo sunt in libero arbitrio, ratio, et voluntas : et virtus principaliter est in voluntate, secundario in ratione : donum autem e contrario principaliter in ratione, secundario in voluntate. Hujus autem assignationis suae talem adhibent rationem, quod inter virtutes non est nisi una quae sit in ratione : et inter dona, quatuor ponuntur in ratione, scilicet sapientia, intellectus, consilium, et scientia. Sed patet ridiculum esse, quia duae virtutes sunt in ratione, scilicet fides, et prudentia. Item, Ridiculum est dicere, quod ideo dona principalius sunt in ratione, quia plura sunt ex eis in ratione. Jam enim sequeretur, quod principalius essent in irascibili, quam in concupiscibili : quia duo sunt in irascibili, scilicet timor, et fortitudo : et unum est in concupiscibili, scilicet pietas. Item, Falsum est de cardinalibus : quia duae sunt in ratione, scilicet prudentia, et justitia. Cum enim justitia consistat in ordinatione ad alterum, et omnis ordo rationis est, sic erit justitia necessario in ratione.
Ideo tertii veniunt et dicunt, quod dona dicuntur per comparationem ad Deum dantem, et ideo sunt in superiori parte rationis : virtutes autem respiciunt opera specialia quae sunt super materias speciales, et ideo sunt in inferiori parte animae vel rationis. Et hoc iterum nihil est : quia super illud : Signatum est super nos lumen 1, etc., dicit Glossa, quod triplex est imago, creationis, recreationis, et similitudnis. Et imago recreationis est, per quam perficitur imago similitudinis et creationis : et illa est fides, spes, et charitas. Cum igitur secundum Augustinum, imago sit in anima secundum eam partem qua nihil excellentius habet, videbitur quod fides, spes, et charitas sint in altissimo animae, et ita non erunt dona altius in partbus animae, quam virtutes. Item, Quam altitudinem
animae dicit timor? Nullam penitus. Unde nihil est quod dicunt.
Ideo sunt quarti qui magnam partem multitudinis habent sequentem : quia valde celebris fuit et est haec opinio apud multos, quod virtutes sunt ad agendum recte secundum vitam quae uniciuque sufficit secundum se, et ad sustinendum passiones sive innatas sive illatas. Sed dona sunt in adjutorium potentiarum animae, ut patiamur conformiter Christo : et hoc probant satis rationabiliter sic : Ad hoc quod Christus pateretur tria exigebantur, quorum primum est timor reverentiae ad Patrem mittentem ipsum et tradentem pro redemptione generis humani : et ex illa replet eum spiruus timoris Domini. Secundum autem erat, quod hoc faceret amore ad homines, quia pro hominibus salvandis patiebatur, et ibi accessit donum pietatis. Tertium autem erat ut offerret se passionibus viriliter et intrepide : et ex illa parte venit donum fortitudinis. Alia autem dona concomitantur haec, sicut scientia pietatem, consilium fortitudinem, intellectus autem et sapientia intentionem patientis in Deum. Et huic opinioni contrarium non est quod objicitur, nisi hoc solum quod, ut videtur, rationabiliter solvi non potest, scilicet quod dona data fuissent, etiam Christo non incarnato et passo, ut si homo non peccasset : ergo haec non est substantialis differentia donorum et virtutum, sed potius accidentalis secundum statum peccati.
Ideo quinti dicunt, quod virtutes sunt ad agendum simpliciter : sed dona sunt expeditiones virtutum, et sunt ad agendum expedite : et haec opinio quandoque habuit multos defensores propter verbum Gregorii qui dicit, quod « dona data sunt in adjutorium virtutum contra defectum. » Sed hoc iterum patet non esse verum : quia
- Dicit Philosophus in secundo Ethicorum, quod signum oportet accipere ha-
<--- Page Split --->
hittum fientem in opere delectationem. Non enim justus et castus est, qui operatur justa et casta, sed potius qui haec operatur, et hoc ipso gaudet : gaudens autem in opere, non habet difficultatem : ergo non indiget adjutorio ulteriori.
- Item, Quid est dictu, quod virtus quae est habitus perfectus et perficiens ad opus, indigeret ulterius alio perficiente ipsam ? sic enim esset perfectio perfectionis, et sic de aliis perfectionibus oporteret habere multas.
Si propter hoc diceretur, quod in veritate dona sunt virtutes, et non differunt ab eis. CONTRA :
Virtus et donum non sunt ejusdem diffinitionis : ergo non sunt ejusdem naturae : quod patet, quia consilium nulla virtus est : et similiter nec scientia, nec sapientia.
Item, Matth. vi, 9, super Pater noster, dicit Glossa : « In precibus est ut impetrentur dona, in donis ut operemur mandata. » De operatione beatitudines sequuntur. Ergo dona prece impetrantur : sed non virtus, quia oportet habere virtutes antequam preces exaudiantur : ergo dona non sunt virtutes.
Item, ibidem, alia Glossa : « Precibus laborandum est, ut dona percipiamus. » Et idem ex hoc sequitur. Sed tamen haec ipsa Glossa difficultatem habet : quia habita una parte gratiae habentur omnes : et ita dona habentur antequam exaudiatur oratio, sicut et virtutes. Unde videtur, quod per illas Glossas nihil probatur.
SOLUTIO. Sine præjudicio consentio in ultimam opinionem quæ fundatur super verbum Gregorii, quia Gregorius plus de donis locutus est, quam aliquis alius sanctus. Et ideo quidam Doctor tenet illam opinionem : et est bona, licet a quibusdam improbantibus eam non bene explanata sit. Dicit enim Gregorius expresse, quod « dona data sunt in adjutorium virtutum. » Et ad hoc intelligendum, notandum quod quoddam impedi-
mentum est virtutis ad actum proprium : et hoc non habet nisi per accidens ex aliqua dispositione subjecti sui : et hoc ipsa virtus convalescens in usu operis per se excludit. Et de hoc dicit Bernardus in primo libro de Consideratione ad Eugenium : «Nihil adeo difficile, quod consuetudo facile non faciat. » Et hoc præcipue in consuetudinabilus est verum, de quibus inducit Philosophus, quod innati sumus eas suscipere : perficere autem est ab assuetudine. Aliud autem impedimentum est potentiae ex imperfectione habitus, quod est quasi e contrario primo impedimento, sicut potentia nostri intellectus est in verum primum, et ad hoc non perficit virtus nisi imperfecte, scilicet in speculo et ænigmate, et ideo evacuabitur : et ideo indigetpotentia alio habitu altius juvante in illud, et ex parte illa tamquam secunda perfectio, et altius infunditur donum. Quod qualiter sit, in sequenti articulo magis explanabitur. Et hoc modo intelligitur, quod dona data sunt in adjutorium virtutum vel potentiarum.
Ad OMNIA quaè primo objiciuntur ad Ad 1, 2, 3, 4 et 5. probandum quod donum est virtus, est solutio una, scilicet quod virtus dicitur dupliciter, scilicet large, eststrict. Stricte tunc virtus erit prima perfectio virium animæ ad actus vitæ ordinatæ ad finem, vel id quod est ad finem : sicut virtus theologica est in finem, virtus autem politica est in id quod habemus ad usum, quod est ad finem : et hoc modo donum cum sit secunda perfectio ad altiorem actum quarumdam virtutum, non est virtus, sed discretus habitus a virtute. Large accipitur virtus pro habitu perficiente ad actum secundum rationem boni. Sic virtus est donum, et beatitudo, similiter et fructus de quibus mentio erit posterius. Quod autem videtur Gregorius dicere, quod dona data sunt contra defectum in quem incidimus ex peccato. Respondeo, quod hoc dictum est per accidens, de dono scilicet ratione status hominis cui dantur dona. Aliter enim non
<--- Page Split --->
essent dona in Angelis et in Christo.
Ad in autem quod ultimo objicitur, quod precibus impetrantur dona, dicennem : tamen argumentatio non procedit secundum intentionem Glossæ, quia Glossa intelligitur de impetratione usus doni, non habitus : quia omnia simul cum virtutibus infunduntur.
Ad illud autem quod objicitur contra opinionem istam ultimo, dicendum quod virtus gaudet in sua operatione, sed hoc non est nisi quantum ad amotionem impedimenti quod habet in subjecto : et contra hoc non datur donum, sed potius contra hoc quod virtus habet ex se, ut fides ex hoc quod est in speculo et ænigmate, et prudentia ex hoc quod est per rationes humani juris, quod nebulis errorum est involutum : et hæc omnia discutienda sunt in articulo sequenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est inconveniens, quod post unam perfectionem sit alia in eodem, dummodo non sint ejusdem rationis : sicut opinio et scientia de eodem, et ambæ manent, licet quidam hoc negent : non enim habendo scientiam, propter hoc amitto opinionem per signa, cum adhuc per signa possum procedere quando volo. Ita videns veritatem in lumine intellectus, non amittit fidem propter hoc. Et ideo hoc non est inconveniens.
ARTICULUS II.
Qualter hæc dona animam perficiant ?
Secundo quæritur, Qualiter perficiant animam ?
Et ut hoc liquidius explanetur, faciam disputationem generalem de modo perfectionis animæ per virtutes, et dona, et
beatitudines, et fructus, et gratiam sacramentorum.
Et objiciur sic :
Unumquodque perfectibile non invenitur perfectibile nisi quadrupliciter tantum, scilicet in esse, et posse, et agere, et fine. Accidentia enim non conferunt perfectionem : quia illa infinita sunt, ut dicit Philosoupus : nec potest attendi perfectio penes ipsa. Anima est de numero perfectibilium. Ergo perficietur omnibus istis perfectionibus. Constat autem, quod perfectionem in esse et posse simul accipit in creatione sua : quia perfecta est, et omnes potentias habet : ergo si perficitur ulterius, hoc erit in agere, et fine. Virtutes autem sufficienter perficiunt in agere animam : et charitas quae est vinculum perfectionis (ut probatum est) perlicit conjungendo fini : ergo dona et beatitudines et fructus superfluunt.
Item, Non potest duci quod dona dentur contra vulnus peccati : quia, sicut dicit Magister in quarto hujus voluminis in principio 1, gratia sacramentalis contra hoc ordinatur. Si autem tu dicas, quod homo per peccatum corruit in duo, scilicet in spoliationem gratuitorum, et vulnerationem naturalium : et ad restitutionem spoliatorum datur gratia in virtutibus, et ad sanationem naturalium dantur dona. Hoc nihi lvidetur esse : quia, sicut jam habitum est, gratia sacramentalis ordinatur contra vulnus naturalium. Item, Secundum hoc essent alii habitus, scilicet beatitudines, et fructus, et gratiae sacramentorum superflua, quod est inconveniens. Item, Intellectus gratia informatus intendens ad invisibilia, potest elevari per gradus differentes. Verbi gratia, cognitio per speculum in ænigmatel elevat eum super se, ut credat ea quæ non videt per rationem. Potest autem illustrationem capere ex auditis auditu interiori vel exteriori, ut habeat ex illis lumen majus fide : quod quia majus est,
<--- Page Split --->
non erit fides : ergo alicujus altioris gratiae quam sit fides : ergo videtur, cum dona sint ad tales actus (quod probabo) quod nihil sit dictum, quod dona sint data contra defectum qui est ex peccato. PROBATIO autem ejus quod suppositum est, ista est : quia diffinitur sapientia, donum quod est cognitio divinorum cum sapore : et intellectus, quod est lumen faciens cognoscere cœelestia : sicut dicit Gregorius, quod « intellectum dat, cum de auditis nentem illustrat : » ergo videtur, quod non sint contra peccata.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . SIATEMhocconcedatur , videturcontraGregorium , quidicitsuperprin - cipiumJob : « Contraseptemdefectus , Spiritussanctusseptemvirtutibusmen - teminbuit : contrastultitiamsapientia , contrahebetudinemintellectu , contrapræcipitationemconsilio , contratimo - remfortitudine , contraignorantiamscientia , contraduritiampietate , contrasuperbiamtimore . »
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . SEDITERUMinassignationeGregoriiquæritur , Quareipsesexpænasponat , etseptimumordinatcontrapeccatum , scilicettimoremcontrasuperbiam ?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ITEMdoistapositionepræcedentiquæestsupposita , sidonumestadaltioremactumquamvirtus , quarenonhabemussinguladonarespondentiasingulisvirtu - tibusperaliquidallius ? quiaspeinullumrespondetinterdona . I t e m , charitatinullum . I t e m , temperantiænullum . Quodcnimquidamdicuntdepietate , nonestconveniens , cumaPhilosophisetSan - ctisponaturpictasspeciesjustitiæ , etnontemperantiæ . Ettunciterumquæstioest , Quarespccieijustitiæperidemno - menrespondetdonum , etuonaliis , etnonsimiliterjustitiæinse ? I t e m , Quarefortitudiniperidemnomenrespondetdonumetnonaliis ? I t e m , Cumcharitassitperfectioraliis , quarenonrespondetsibidonum ?
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ITEMquæriturdebeatitudine . H æ c
enimeststatusomniumbonorumaggre - gationeperfectus . Ergovidetur , quodnonhabetursimpliciternisiaDeo , etnonhabeturparticipandonisiabeatisinpatria : ergovidetur , quodnullasitbea - titudinisperfectiohicinvia .
Præterea , Sibeatusdicituraliquis , qualitersalvaturineocongregatioboni ? Videturenim , quoddebeatsalvari : quiadicitAugustinusinGlossasuperMatthæum , v , 1 0 , superillud : Beatiquipersecutionempatiunturpropterju - stitiam , quodultimarevertituradca - p u t : utintelligamus , quodanullase - paratur , utsitsensus : Beatipauperesspiritucumpersecutionibus , etbeatimi - tescumpersecutionibus , etsicdealiis . Siautemillarevertitur , cademratiocritdereversionealiarum . Ergovidetur , quodbeatitudoponitstatumbeatorumcongregationeperfectum .
I t e m , Aristotelesdicitloquensdefeli - citate , quodunahirundononfacitver , necunadiesserena . Etaliatranslatioclariorest , etdicitquodperunamhirun - dinemetunumdiemserenumnonestprægnosticatiovernitemporis . Etintelli - g i t , quodoportetcsseplures . Etasimiliinfert , quodfelicitasnoneritinactuper - fectioboniunius , necejusquimodicotemporelabuitcongregationembono - r u m , sedinomnibusbonis , etdiu .
Ergosihæcderationesuntbeatitudi - n i s , videturquodhabitusbeatitudinisnonsimulhabenturcumvirtutibusetdonisperinfusionem : quodtamenestcontracommuncumopinionem , quiaDeusomneshabitusdatsinul .
I t e m , Virtutesquæsuntprimæperfe - ctiones , multiplicanturinseptem , ctbea - titudinesinocto .
I T E M , Fructusquamdamdicuntanimiperfectionem , etcumfructusnonsitnisibonicuipropterseamoreinhæremus , utdicitAugustinus , videturesseultimaperfectiohominisinviatendentisadpa - triam : sedfructussuntvirtutes , sicutvideturibidemdicereGlossa : etnonima
<--- Page Split --->
fructuum 'quae ponit, sicut charitas, patientia, mansuetudo, et alia quae ponit ibi, licet interserat quaedam quae non nominant virtutes. ut gaudium, et pacem, et quaedam alia : ergo multo magis omnia quae sunt citra fructus, cadunt in virtutis rationem, sicut dona, et beatitudines.
tur anima primo modo ad actum : hoc contingit dupliciter, scilicet ad actum primum qui primus est, eo quod ipse primus est ex habitu bono : et hoc modo perficit virtus. Si autem est ad actum altiorem sive secundum : sic perficit donum. Si autem est perfectio secundum statum : cum status non est in bono uno vel duobus, sed in omnibus quae possunt haberi secundum perfectionem quae potest esse in statu : tunc est perfectio per beatitudines infusas. Fructus autem accedit ex parte conjunctionis cum fine, ut dictum est prius. Sustinendo igitur haec, respondendum est ad objecta.
Solutio. Sine praejudicio loquendo dico ut prius, quod virtutes perficiunt animam ad actus primos, et dona ad secundos, et beatitudines ad tertios, et fructus in finem, secundum quod contingit per bonum opus conjungi fini. Et qualiter hoc fit, accipiatur ex parte rationis : quia non perficitur fides virtute ad consensum primae veritatis, quam non videt, nisi in speculo et in aenigmate : hanc autem contingit melus videre in lumine illustrationis per inspirationem gratiae, et contingit sapere per experimentum sui in ratione (alias, in re) ipsa : et sic perficiunt dona.
Item, Contingit visum defigere in ea altius cum certitudine maxima : et tunc est actus beatitudinis perfectae munditae, ut dicitur : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 1. Contingit etiam recici in gustu certitudinis illius : et sic erit habitus qui dicitur fructus, et vocatur ab Apostolo fides. Et Glossa ibi dicit, quod fides idem est quod de invisibilibus certitudo : et debet addi, per experimentum spiritus : quia aliter non esset verum quod ibidem dicit Ambrosius in Glossa, quod delectat suos possessores invicta et sancta delectatione : et ideo fructus spiritus dicuntur. Et secundum hoc dona sunt secundae perfectiones aninae, et praesupponunt virtutes secundum naturam, licet simul infundantur.
Item, Notandum secundum hanc opinionem, quod est perfectio animae ad actum qui est circa difficile et bonum : et est perfectio animae ad statum boni, et actus qui sunt optimi status. Si perficia-
Ad primum igitur dicendum, quod omnes perfectiones referuntur ad posse. Est enim posse ex potentia : et hoc accipi natura cum accipit potentias in sua creatione. Et est posse ex habitu infuso vel acquisito : et hanc perfectionem non habet nisi quando acquirit habitum, et ulterius haec causa est perfectionis in actu. Cum autem habitus sunt multiplices, patet quod omnes illi sunt necessarii.
Ad alicd dicendum, quod Sancti dicunt, quod sunt data in adjutorium virtutum et virium contra vulnus peccati : et quod data sunt in adjutorium, eo quod sunt ad actus perfectiones, hoc est substantiale donis : quod autem sunt contra vulnus peccati, hoc accidit ex subjecto in quo est vulnus illud. Et hoc probatur per objectionem illam, quod in Angelis sunt, et in Christo, et in nobis fuissent, etiamsi nemo peccasset. Ergo patet, quod accidit donis esse contra vulnus peccati. Nec est conveniens dictum aliquorum hoc, quod scilicet substantiale sit donis esse contra vulnus peccati, et quod in Angelis sint sicut medicina praeservativa : quia nulla est ratio praeservativae medicinae in eo in quo est nulla potentia morbi. Unde cum in Christo impossibiiitas fuerit ad morbum, nullo modo infuit aliquid ei ut medicina praeservativa : et tamen dona sunt in Christo :
<--- Page Split --->
ergo non substantialiter ordinata contra peccatum, sed per accidens, ut dictum est.
Ad iD autem quod objicitur de Gregorio, dicendum quod ipso loquitur de donis secundum effectum quem habent in homine damnato propter peccatum, et reformato per ipsa : et non de substantiali actu donorum.
Ad id quod objicitur de sacramentis, dicendum quod non valet : quia alius sunt penae illae et vulnera quam ista. Est enim vulnus potentiae ad actum ad quem nata est, et hoc vulnus est tantum penae et non causa culpae : et contra hanc penam nobis secundum dictam rationem dantur dona, ut stultitia, hebetudo, et hujusmodi. Est etiam vulnus quod aut est conjunctum peccato ut inclinans ad illud, aut est peccatum : et contra hoc ordinantur sacramenta, ut baptismus contra originale peccatum, et confirmatio contra incendum fomitis qui est in malum, et Eucharistia contra defectum spiritualis boni deperditi, ex quo homo habilitatur ad malum, et sic de aliis, ut patet in disputatione quae ponitur in principio quarti Sententiarum 1.
dquest 1. Ad ILLUD autem quod quaeritur, Quare Gregorius unum peccatum ponit cum sex pœnis ? Dicendum, quod superbia ibi non nominat peccatum, sed pœnam quae est ex peccato, et superbia dicitur ibi superbilitas quam comprimit timor : et sic nulla est quaestio.
uquest 2. Ad ALIUD bene concedo, quod dona sunt consequentia virtutes, et sunt altiris perfectionis, sed non omnes. Est enim charitas summae perfectionis, et illa non potest habere aliquid altius consequens, quam ipsa sit. Fides autem secundum substantiam quidem quae est visio veritatis, est perfecta, et ideo ex parte illa manebit in statu perfecto patriae : sed ex parte formae in quantum est in
speculo et ænigmatc, est imperfecta : et ideo consequuntur ex illa parle duo dona : unum sicut sub lumine accepto ostendens veritatem primam, quod est intellectus : alterum autem sicut gustans dulcedinem veritatis agnita et accepta in donis gratiae : et hoc est sapientia. Spes autem, quia in substantia et in forma est imperfecta, ipsa nullo modo potest manere in statu perfecto, in quo manet donum magis quam virtus : et ideo non consequitur cam nec donum nec beatitudo.
Item, Inter cardinales temperantia est in delectabilibus innatis, in quibus non est multum difficile temperare perfecte : unde dicit Philosophus, quod incontinens magis vituperabilis est, quam timidus, quia in eo quod facilius fieri potest : et ideo in illo delectabili sufficit virtus ad actum ultimae perfectionis, et ideo nullum donum consequitur temperantiam. Sed in fortitudine non sic est : quia illa in eo quod est, difficillimum est etiam constantissimo : et ideo requirit habitum altioris perfectionis.
Et si quaeratur, Qualiter hoc possit esse, cum fortitudo sit contra pericula mortis, quibus nihil videtur magis difficile ? Dicendum, quod donum est contra statum in quo homo tenetur ad talia si necesse sit : sicut etiam in tyrocinis fortes sunt, qui pericula incidentia propulsant vel sustinent : sed his fortiores sunt, qui se ultro offerunt ad tyrocinium tale cum non teneantur : et ad hoc est donum in quo homo ponitur in statu perfectionis, vel ex gradu vel professione ut talia pericula saepe subire cogatur : et ad hoc indiget homo dono. Et quia est contra eumdem actum et idem difficile et bonum cum fortitudine virtute, ideo nominatur eodem nomine cum ipsa. Sed justitia secundum suum genus respicit debitum, ut supra in quaestione de virtutibus habitum est : et ideo non habet in illo magnam difficultatem : sed in specie
<--- Page Split --->
quae pietatis est, et est benevolentia in sanguine conjunctis, habet ulterius ut impendat per similitudinem imaginis conjunctis hoc quod impendit sanguine conjunctis : ad hoc enim non elevat virtus consuetudnalis sive civilis, sed potius donum Spiritus sancti. Et ideo justitia secundum se non habuit donum respondens, sed in parte illa qua movetur per rationem debiti ad eos qui conjuncti sunt sanguine, ut moveatur in eos qui conformitate Patris cœelestis conjuncti sunt. Et quia idem est actus benevolentiae in utroque, ideo virtus et donum habent unum nomen. Quod autem verum sit, videtur ab Augustino, qui accipit pietatem, cultum Dei, et obsequium proximi, et etiam virtutem specialem in libro de Civitate Dei, et etiam habetur ex verbis sequentis distinctionis. In aliis autem speciebus justitiae sufficiens est ratio debiti complere actum quantumcumque perfectum, sicut in religione, et in aliis, et praecipue in speciebus justitiae quae secundum jus positivum sunt.
Prudentiae autem quae est cognitio practica eligibilium, respondent dona duo. Est enim prudentia civilis utens rationibus juris naturalis et humani, sed non attollitur ad illas quae divinitus inspirantur, nisi per donum Spiritus sancti. Illae autem quae inspirantur, certissimae sunt. Et hoc contingit dupliciter : vel secundum ea ad quae tenentur omnes, et sic exaltatur ad donum scientiae : vel secundum ea quae non omnes obligant, et sic exaltatur in dono consilii. Timor autem secundum quod est donum Spiritus sancti, non sequitur virtutem aliquam principaliter : quia attendit principaliter majestatem quam reveretur, quia summus actus timoris revereri est : et quia aliquis est initialis, vel servilis, illi sunt dona secundum statum accipientis, et non secundum perfectionem sanctitatis Spiritus, nec secundum conformitatem ad Christum.
tus secundum se ordinat ad actum. Donum autem est additum in adjutorium virtutis : et ideo quoddam juvat in actu, et quoddam juvat secundum remotionem a contrario propter reverentiam Dei : et ex parte illa juvat timor, et ideo non sequitur aliquam virtutem proprie, nisi forte velis dicere justitiam generalem quoad illam partem quae est declinatio a malo.
Ad m autem quod ulterius quaeritur de Ad beatitudinibus, dico quod beatitudines sunt altiores perfectiones, quam virtus vel donum. Sed beatitudo est duplex, scilicet via, et patria. Beatitudo via adhuc duplex, scilicet spei, et rei. Beatitudo spei dicitur, quando aliquis est in statu in quo sperare potest beatitudinem spe formata quae provenit ex gratia et meritis. Rei autem beatitudo est habitus perficiens ad actus altissimi status in via, et non ad unum, sed ad unum in comparatione ad omnes alios. Bene enim videtur, quod beatitudo numquam sit in uno nisi in comparatione ad omnia quae sunt illius generis. Et per hoc patet solutio ad omnia quae de beatitudine ad praesens objiciuntur : quia etiam de beatitudinibus requiritur alibi in tractatu speciali.
Ad ultimum quod quaeritur de fructiAdqas* bus, bene concedo, quod sunt habitus pertinentes ad gustum finis, eo quod delectant sancta delectatione suos possessores : et si vitus proprie sumitur, non sunt virtutes, sicut dictum est in principio solutionis. Sed large sumendo virtutem, sicut in praecedenti articulo dictum est, Glossa vocat virtutes. Tamen tractatus de fructibus quaerit specialem disputationem alibi ponendam.
<--- Page Split --->
ARTICULUS III.
De numero donorum.
Tertio, Quæritur de numero donorum. Videtur enim, quod non sint nisi sex :
qvia
Timor, ut habitum est, non consequitur aliquam virtutem.
Item, Videtur quod plures sint : quia infra quatuor timoris differentias Magister assignat : ergo videtur ad minus, quod sint decem.
Item, Secundæ perfectiones ad altiores actus multiplicabiles sunt in multa : ergo videtur, quod penes hæc omnia debent dari dona.
solutio. Dicendum, quod multiplex potest assignari donorum divisio : sed triplex sufficit hujusmodi intentioni hujus operis, quarum una est propria, quæ est penes objecta, scilicet quod donum aut ordinat a malo, aut in bonum. Si primo modo, timor. Secundo autem modo : aut in bonum quod est finis, aut quod est ad finem. Si primo modo : aut per modum veri, et sic est intellectus : aut boni, et sic est sapientia, a sapore dicta magis quam a sapere. Si autem est ad ea quæ sunt ad finem : aut per modum exsequentis, aut dirigentis : et utroque modo dupliciter, scilicet in his ad quæ omnes tenentur, et sic exsequens est pietas, et scientia dirigens : aut ad quæ non omnes, et sic exsequens est fortitudo, et consilium dirigens.
Et alia multiplicatio est, quod donum, ut habitum est, perfectio est altior quam virtus. Illud igitur altius aut accipitur ex parte intellectus, aut affectus. Si intellectus : aut secundum quod ipse est in finem, aut secundum quod ipse est in ea quæ sunt ad finem. In finem duobus modis,
scilicetutinmotuinipsum , aututquiescensineo . Siprimomodo , sicestdonumintellectus , etideoinfrahabebi - t u r , quodintellectusestinvisibiliumcreaturarumperquasmoveturinDeum .Secundoautemmodoestdonumsapien - t i a z : sicutdicitAugustinus , quodæter - nispergustumrebusinhærescit . S i a u - temestineaquæsuntadfinem , etaltiusquamvirtus : autilludaltiussumi - turexparteejusinquoddirigit , autexparterationisdirigentis . Siprimomodo : tuncestconsiliumquoddirigitinaltio - raquamprudentiavirtus . Siautemexparterationisdirigentis : tuncestscien - t i a , quædirigitperrationesdivinasincommuniteroperabilibus , cumprudentiadirigatperciviles , utpatetexprædictis .Siautemexparteaffectusestaltiusper - ficiensquamvirtus : autexpartefinis , autejusquodestadfinem . Siexpartefinis : tuncnonpotestesseexparteboni - tatis , quianihilaltiusordinatinillamquamcharitas : necexpartecharitatis , quiaibiperficiuntdonaintellectus : ergoeritexpartebonitatis , potestatis , e t m a - jestatis , siveexcellentiæ : etadilludperficittimorDominisanctuspermanensinsæculumsæculi : etaliitimores ( u t i n - frapatebit ) dicunturdonaperrespectumadilum . Siautemestsecundumeaquæsuntadfinem , etaltiusquamvirtus : autinse , autinrespectuproximi . Siinse : tuncnonpotestesserespectudile - ctionisinnatæ : quianonhabettantamdifficultatem , quinbenecontineaturaperfectionequæestvirtus : ergoeritrespectupassionisillatæsecundumsta - tumordinantemadsustinendummarty - r i u m : ettunceritdonumfortitudnis , uthabitumest . Siautemestrespectuboniquodestcommuneetetiaminpro - x i m o , nonpotestessepernodumdebiti , quiahocordinabileestsatisperfectionequæestvirtusjustitiæ : necpotestesserespectuboni , sicutcharitasdiligitpro - ximum , quianihilestperfectiuschari - t a t e : ergoeritvisbenevolentiæadima - ginemDei , etsicestdonumpietatis . E t
<--- Page Split --->
Item, Quare nullum combinatur cum timore, cum omnia alia habeant combinationem unius regentis, et alterius exsequentis?
Item, Quædam Glossa dicit, quod sapientia regit intellectum : quæritur igitur, quomodo sit hoc ?
cedinis divinæ secundum aliquid rectificat intellectum, ut frequentius circa illud iteretur quod gustat : et secundum hoc loquitur Glossa quædam super Isaiam. Quidam tamen Doctores concedunt, quod sapientia simpliciter regit, intellectus autem secundum quid.
Item, Cum in aliis regens præcedat, si sapientia regit, tunc videtur, quod poni debeat ante intellectum, ut intellectus sit in extremo.
Præterea, Videtur falsum quod regat: quia regimen intellectus et rationis est, et non affectus: sapientia autem per saporem in affectu est: ergo debet esse recta, non regens, ut videtur.
ARTICULUS V.
Qualiter hæc dona sint in Christo et in Angelis?
Sqüüto Ad 1.
SOLUTIO. Dicendum, quod ordo in donis est duplex, scilicet secundum quod sunt in nobis, vel secundum quod a Spiritu sancto dante ea. Si secundum quod sunt in nobis : tunc tenet objectio prima, et iste est ordo generis actuum ipsorum, licet in habitu simul infundantur. Secundo autem modo propinquior secundum rationem est sapientia quam intellectus, et sic de aliis : et sic enumerantur ab Isaia 1.
Ad 1.
Ad ALIUD dicendum, quod timor dicit resili tionem vel fugam, et ad hoc non indiget regitivo proprio, sed communi : sicut etiam ipse motus fugæ non est ut in fuga persistat, sed potius ut in bonum convertatur : et ideo regens motum in bonum, illud erit regimen in fuga : et ideo timor accipit regimen a regitivo aliorum, sive sit castus, sive initialis : sed castus accipit ab intellectu et a sapientia, initialis autem a scientia et consilio.
Ad 3.
Ad ALIUD dicendum, quod intellectus simpliciter, ut videtur mihi, regit, et sapientia quodammodo : sicut quædam animalia sequuntur odores, et perceptio odoris regit ea in via, et visus eorum potius sequitur ad odoratum quam e converso : sic sapientia per gustum dul-
Quinto et ultimo quæritur, Qualiter hæc dona sint in Christo et in Angelis sanctis ?
Videtur enim, quod non fuerunt in eis : quia
Infra habebitur, quod timor nascitur ex fide : sed fides non est in Christo et in Angelis sanctis : ergo nec timor.
Item, Eum qui non potest facere malum, non oportet habere timorem qui faciat eum fugere malum : Christus autem et Angeli sancti non possunt facere malum : ergo non oportet eos ad hoc habere habitum perficientem.
Item, Fortitudinis est sustinere pericula : sed in patria nulla erunt pericula : ergo videtur, quod donum fortitudinis non manebit in patria.
Item, Scientia docet bene conversari in medio nationis pravæ et perversæ : et horum nihil erit in cœlo : ergo non erit ibi scientia.
Item, Magister dixit supra, quod scientia evacuabitur : ergo non potest esse donum scientiæ in Angelis.
- Item, Damascenus dicit, quod « consilium est de dubiis. » Christus autem de nullo dubitavit : ergo ipse donum consilii non habuit : ergo ista dona non om-
<--- Page Split --->
nia nunc habentur a sanctis Angelis et a Christo.
Quod est contra litteram.
Item, Contra est quod dicit Gregorius super illud Job, xxxviii, 31: Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas? Ibi videtur dicere, quod nemo haec dona sapientiae conjungit nisi Christus: ergo in Christo fuerunt et sunt: ergo et in aliis comprehensoribus.
Sed ibi iterum nascitur quaestio : quia si nullus conjunxit nisi ipse : tunc non habito uno habentur omnia : ergo non simul infunduntur. Contrarium autem hujus habebitur infra.
Quæst. Item quæritur juxta hoc, Quare specialiter dicit, quod replevit eum spiritus timoris Domini, potius quam aliud donum?
olutio. Solutio. Dicendum, quod haec dona sunt in patria plenius quoad usum, quam in via, et plenissime in Christo sunt, erunt, et fuerunt semper.
Ad 1. Ad primum ergo dicendum, quod fides generat timorem servilem: et de isto non dicitur primo et principaliter, quod sit donum Spiritus sancti: quia hoc dicitur de casto tantum: et iste melius oritur a cognitione aperta, quam a fide.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod objectio illa procedit ac si timor castus fugeret malum: et hoc non est verum, sed potius
in se resiliens reveretur majestatem. Ad aliud dicendum, quod fortitudinis doni sicut fortitudinis virtutis alius est actus in patria, alius in via: in patria enim habet firmissime fortitudini prime omnia confortanti adhaerere, ut supra dixit Augustinus de fortitudine virtute.
Ad aliud dicendum, quod scientia dicitur lumen emissum a Spiritu sancto: et illius usus in via est scire conversari, etc. : sed in patria non sic, sed potius rationem justitiæ in actu rationis omnium operabilium intueri.
Ad aliud dicendum, quod consilium non dicitur hic ab eo qui quaerit, sed ab eo qui dat: quia iste non dubitat, sed potius abundantia discretionis dissolvit dubia et certificat et facit lumen in viis, scilicet a Spiritu sancto.
Ad aliud dicendum, quod Christus solus conjunxit quantum ad excellentissimos usus in opere: sed alii sancti conjungunt in habitu.
Ad aliud dicendum, quod Christus dicitur repletus timore, quia formam servi accipiens, reveritus est Patrem, nobis in hoc dans exemplum, ut sequamur vestigia ejus, potius quam in scientia, vel sapientia, vel aliquibus aliis: quia reverentia facit fieri omnia alia bona, et mala cavere: qui enim sine timore est, non potest justificari.
D. Plena timorum distinctio.
Et quia de timore tractandi nobis occurrit locus, sciendum est quatuor esse timores, scilicet mundanum sive humanum, servilem, initialem, castum vel filialem sive amicabilem. Humanus timor est, ut ait Cassiodorus 1, quando timemus pati pericula carnis, vel perdere bona mundi,
<--- Page Split --->
propter quod delinquimus. Hic timor malus est, qui in primo gradu cum mundo deseritur : quem Dominus prohibet in Evangelio, dicens : Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. 1. Timor autem servilis est, ut ait Augustinus 2, cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, quo praesentiam judicis et poenas metuit, et timore facit quidquid boni facit, non timore amittendi aeternum bonum quod non amat, sed timore patiendi malum quod formidat. Non timet ne perdat amplexus pulcherrimi sponsi, sed timet ne mittatur in gehennam. Bonus est iste timor et utilis, licet insufficiens : per quem fit paulatim consuetudo justitiae, et succedit initialis timor, quando incipit, quod durum erat amari : et sic incipit excludi servilis timor a charitate, et succedit deinde timor castus sive amicabilis : quo timemus ne sponsus tardet, ne discedat, ne offendamus, ne eo careamus. Timor iste de amore venit. Ille quidem servilis est vilis 3, sed non permanens in aeternum, et iste timor divinus comes est per omnes gradus.
E. Collectio praedictorum.
Et attende, quod quatuor hic distinguuntur timores, cum supra Beda duos dixerit esse. Sed Beda humanum timorem praetermisit, et nomine servilis, duos quos hic distinximus, complexus fuit, scilicet servilem, et initialem. Amicabilem vero castum dixit. Augustinus quoque servilem et castum timorem aperte discernit, dum epistolae ad Romanos illum locum exponit : Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei 4, ita dicens : Duo timores insinuantur hic : unus qui est in perfecta charitate, scilicet timor castus : alter qui non est in charitate, scilicet servilis : in quo quamvis Deo credatur, non tamen in Deum : et si bonum fiat, non tamen bene. Nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit.
<--- Page Split --->
F. De casto et servili plenius agit, tangens interdum de initiali.
De his eisdem timoribus latius disputat Augustinus , dicens : Cœpit aliquis credere diem judicii : si cœpit credere, cœpit et timere. Sed quia adhuc timet, nondum habet fiduciam in die judicii, nondum est in illo perfecta charitas : sed si perfecta in illo esset charitas, non timeret : perfecta enim charitas faceret perfectam justitiam, et non haberet unde timeret, imo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas, et veniat regnum Dei : ergo timor non est in charitate. Sed in qua charitate ? Non in inchoata. In qua ergo ? In perfecta : perfecta ergo charitas foras mittit timorem 1 : ergo incipiat timor, quia initium sapientiae timor Domini 3. Timor enim quasi locum præparat charitati. Cum autem cœperit charitas habitare, pellitur timor, qui ei præparavit locum. Quantum enim illa crescit, ille decrescit : et quantum illa fit interior, timor pellitur foras : major charitas, minor timor : minor charitas, major timor. Si autem nullus est timor, non est quo intret charitas : sicut videmus per setam introduci linum quando aliquid suitur, seta prius intrat, et nisi exeat non succedit linum. Sic timor primo occupat mentem : non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit ut introduceret charitatem.
G. Quod videtur prædictis adversari.
Est autem alia sententia quæ videtur huic esse contraria, si non habet pium intellectorem. Dicitur enim in Psalmo : Timor Domini castus permanet in sæculum sæculi 4. Æternum quemdam timorem nobis ostendit, sed castum. Quod si ostendit ille nobis æternum timorem, numquid contra-
<--- Page Split --->
dicit illi ista epistola quæ dicit : Timor non est in charitate : sed perfecta charitas foras mittit timorem 1 ? Hoc enim dictum est per Joannem, illud dictum est per David. Sed nolite putare alium esse spiritum : si enim unus flatus inflat duas tibias, non potest unus spiritus implere duo corda, et agitare duas linguas? Si spiritu uno, id est, flatu impletæ duæ tibiæ consonant, impletæ duæ linguæ spiritu Dei dissonare possunt? imo est ibi quædam consonantia, est quædam concordia : sed auditorem desiderat studiosum, non otiosum. Ecce movit duas linguas spiritus Dei, et audivimus ex una : Timor non est in charitate : audivimus ex alia, Timor Domini castus permanet in sæculum sæculi. Quid est hoc ? Dissonant? Non. Excute aures, intende melodiam : non sine causa hic addidit castus, illic non addidit : quia est timor aliquis qui dicitur castus, est alius qui non dicitur castus. Discernamus istos duos timores, et intelligamus consonantiam tibiarum. Quomodo discernimus? Attendat charitas vestra. Sunt homines qui propterea timent Deum, ne mittantur in gehennam : ne forte ardeant cum diabolo in igne æterno. Ipse est timor qui introducit charitatem, sed sic venit ut exeat. Si enim propter pœnas times Deum, nondum amas quem sic times : non bona desideras, sed mala caves. Sed ex eo quia mala caves, corrigis te et incipis bona desiderare : cumque bona desiderare cœperis, erit in te timor castus. Quid est timor castus ? Timere ne amittas ipsa bona, timere Deum ne recedat a te. Cum autem times Deum ne te deserat præsentia ejus, amplecteris eum, ipso frui desideras 2.
H. Quomodo distant duo timores, per similitudinem duarum mulierum ostendit.
Non potes melius explanare quid intersit inter duos istos timores, quam si ponas duas mulieres maritatas : quarum unam constituas volentem facere adulterium, sed timet ne damnetur a marito. Timet maritum quia adhuc amat nequitiam : huic non grata est, sed onerosa mariti præsentia, et si forte vivit nequiter, timet maritum ne veniat. Tales sunt qui timent diem judicii. Fac alteram amare virum, et debere illi castos amplexus, nulla se
<--- Page Split --->
adulterina immunditia maculare velle : ista optat præsentiam viri. Illa timet et ista timet. Jam ergo interrogentur quare timeant ? Illa dicet : Timeo virum ne veniat. Ista dicet : Timeo virum ne discedat. Illa dicet : Timeo virum ne damnet. Ista dicet : Timeo virum ne deserat. Pone hæc in animo, et invenies timorem quem foras mittit charitas : et alium timorem castum, permanentem in sæculum sæculi. Illum timorem perfecta charitas foras mittit, quia ille timor tormentum habet : torquetur conscientia peccatorum, nondum facta est justificatio. Est ibi quod titillet 1 mentem, quod pungat, quod stimulet. Stimulat ille timor, sed intrat charitas quæ sanat quod vulnerat timor. Timor castus facit securitatem in animo. Audivimus duas tibias, scilicet Joannem et David consonantes. Illa de timore Dei dicit, quo timet anima ne damnetur : illa de timore Dei dicit, quo timet anima ne deseratur. Ille est timor quem charitas excludit, ille est timor qui permanet in sæculum sæculi 2. Ecce in his verbis prædictis aperte ostendit Augustinus quis sit timor castus, et quis servilis, et qualiter differant. In quibus etiam initialem timorem significavit : qui nec ex toto est servilis, nec ex toto est castus, sed tamquam medius aliquid de servili, et aliquid de casto timore habet : facit enim servire partim timore pœnæ, partim amore justitiae : per quem timemus puniri, et timemus offendere. Iste timor est in inchoata charitate, non in perfecta : et quantum crescit charitas, tantum decrescit iste timor, quantum ad metum pœnæ, id est, quantum ad id quod facit timere pœnam, et quantum ad tormentum conscientiae. Nam quanto magis diligimus, tanto minus timemus. Iste timor notatur in illis verbis Augustini, ubi non negat timorem esse in charitate inchoata, sed perfecta : quod non posset dici de servili, quia (ut ipse supra dixit) servilis timor non remanet veniente charitate, nec intrat charitas nisi prius ille timor exeat : nec in illo timore aliquis credit in Deum, etsi credat Deo : nec bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Non est ergo timor ille in charitate etiam inchoata : quia omnis qui charitatem habet, licet non perfectam, et in Deum credit, et bona opera facit. Quare servilis non est timor ille, quem in charitate inchoata fore concessit, et quem crescente charitate decrescere dixit. Sed ille est timor initialis, quem non negat esse in charitate, nisi perfecta sit.
<--- Page Split --->
Sciendum tamen est, quod uterque tinor, scilicet servilis et initialis, in Scripturæ diversis locis dicitur initium sapientiae : et ita fore conperies, si diligenter annotaveris loca Scripturæ, in quibus de timore Domini fit mentio : ex alia tamen ratione et causa diversa, dicitur servilis timor ini- tium sapientiae, et ex alia initialis 1. Servilis enim ideo dicitur initium sapientiae quia præparat locum sapientiae, et ducit ad sapientiam : sed tamen non remanet cum ea, imo foras exit. Initialis vero dicitur ini- tium sapientiae, quia est in inchoata sapientia : quem cum quis habere inci- pit, sapientiam et charitatem habere incipit. Inde etiam est, quod uter- que timor dicitur initialis : quod invenire poteris per diversa Scripturæ loca. Uterque etiam timor interdum dicitur servilis : quia et ipse initialis, qui est in charitate inchoata, aliquid habet de servili, scilicet angorem pænæ, sicut et aliquid habet de casto, scilicet quod timet offendere ac se- parari.
K. De hoc quod Augustinus dicit castum timorem esse æternum.
Illud quoque diligenter est notandum, quod in superioribus Augustinus dicit « castum timorem esse æternum, » per quod confirmatur præmissa sententia, scilicet quod spiritus timoris erit in futuro, sicut et alia dona Spiritus sancti, sed non habebit omnem illum usum quem modo habet. Faciet enim tunc nos revereri Deum, non timere separari vel carere. Fuit ergo et in Christo timor ille, sed juxta usum illum quem habebit in futuro in Sanctis. Non enim timuit Christus separari vel offendere Deum, sed eum præ omnibus reveritus est 2.
<--- Page Split --->
Cum autem fuerit in Christo timor poenæ, quæritur an iste timor fuerit mundanus, vel servilis, vel initialis ? Ad quod dicimus nullum eorum fuisse in Christo : quia timor mundanus malus est, ut supra dictum est, et in primo gradu cum mundo deseritur. Servilis vero vel initialis in perfecta charitate non est. Nullus ergo timorum istorum fuit in Christo. Quis ergo fuit timor iste quo poenam timuit? Potest timor ille dici naturalis vel humanus, qui omnibus hominibus inest, quo horretur mors ac fornidatur poena. Et dicitur timor iste naturalis, non quia accesserit homini ex natura secundum quod prius fuit instituta : quia non fuit iste timor concretus homini, nec de bonis naturalibus : sed quia ex corrupta natura per peccatum omnibus advenit, cui corruptio inolevit, tamquam esset naturalis : et est iste timor effectus peccati, ut prædictum est.
cundum quam rationem timor fuit vel non fuit, ibi, K, « Illud quoque diligenter, etc. »
DIVISIO TEXTUS.
« Et quia de timore tractandi, etc. » Hic incipit Magister agere de donis ipsis in speciali : et agit in sequenti distinctione de aliis donis pertinentibus ad perfectionem intellectus sive rationis, ibi, Distinct. XXXV, A, « Post prædieta diligenter, etc. »
Pars ista quæ tota est de dono timoris, subdividitur in partes tres : in quarum prima ponit timoris divisionem. In secunda, ponit Augustini diffinitionem longam quidem in verbis, et brevem in sententia de contrarietate David et Joannis : quorum unus dicit timorem permanere in sæculum sæculi, alter autem dicit non permanere in charitate, ibi, G, « Est autem alia sententia, etc. » In tertia, objicit se-
ARTICULUS VI.
Quid sit timor?
Hic autem circa timorem in genere primo quærendum, Quid sit?
Secundo, de divisione timoris.
Tertio, Utrum possit esse donum in aliqua ratione ?
Quarto, de partibus dividentibus singulis.
AD PRIMUM potest sumi diffinitio Damasceni : « Timor est desiderium secundum sistolen movens. » Hæc enim diffi-
<--- Page Split --->
nitio est vera secundum eum tam de naturali quam de innaturali timore : ergo videtur, quod timor sit desiderium quoddam : cum autem amoris sit desiderare, videtur quod timor sit amor.
Hoc videtur verum,
Per Augustinum in libro XIV de Trinitate, qui dicit, quod « amor inhians habere quod amatur, cupiditas est : istud autem habens et eo fruens, laetitia : fugiens autem quod ei adversatur, timor : » ergo timor est amor fugiens quod ei adversatur.
Item, Videtur haberi per Augustinum, ubi dicit super illud : Mercenarius fugit 1, « Timor est fuga animi ne amittat quod amat. »
Item, Videtur quod timor non debeat diffiniri per fugam : quia fuga non dicit nisi conversionem ad se, vel cessionem ab eo quod timetur : timor autem Domini non docet recedere a Domino : ergo timor Domini non est diffiniendus per fugam.
Postea, Quid est quod dicit, per sistolen ? Ipse exponit, id est, secundum contractionem. Hoc autem videtur esse alicujus sensibilis particulae : nos autem quaerimus de timore spirituum, qui etiam Angelorum est.
Item, Spiritui non convenit moveri secundum sistolen : ergo videtur, quod non conveniat spiritualibus substantiis timor : cum igitur omnia dona sunt in Angelis, ut prius habitum est, non videtur timor. secundum illam diffinitionem bene diffiniri.
SOLUTIO. Dicendum, quod iste disputationes parum valent, et faciles sunt : et ideo non du in eis immorandum. Dicendum igitur, quod timor ponitur in duplici genere, scilicet passionis, et habitus : et secundum quod est in genere passionis, diffinitur ab Augustino et Damasceno. Secundum vero quod est in genere habitus, sic habet actum qui est revereri,
et ex reverentia fugere quædam quæ ei quod reveretur sint contraria. Et per hoc patet solutio fere ad totum.
AD PRIMUM ergo et secundum est una solutio : quia illa dicta sunt de timore qui est in genere passionis : qui tamen non est amor essentialiter, sed causatur ex amore : et ideo illæ rationes Damasceni et Augustini per causam intelliguntur, ut sit sensus : Timor est amor rei, id est, causatur ex amore.
Ad aliud dicendum, quod timor qui est in genere habitus, non idem timet et fugit : quia suas actus principaliter est revereri, et per accidens fugere : et ideo assurgit in idem quod reveretur, sed fugit a contrario.
Ad alia duo jam patet solutio : quia sistole in motu timoris illius qui est habitus et donum, non est in constrictione cordis, vel particulae sensibilis, sed potius resilitio a majestate in recognitionem parvitatis propriæ, ut ex hoc assurgat in reverentiam ejus qui magnus est super nos : et hæc sistole bene est in Angelis et sanctis et beatis.
ARTICULUS VII.
An divisio timoris in Littera a Magistro sit bene assignata ?
Secundo, Quæritur de divisione timoris. Ponit enim Magister duas in Littera : primo quadrimembrem, scilicet quod est timor mundanus vel humanus, servulis, et initialis, et castus. Sed videtur esse insufficiens : quia
- Timor mundanus et humanus duo gencra sunt timoris : unus est superfluus timor rerum hujus mundi, et alius est superfluus timor corporis proprii : et unus nascitur ex amore sui, et alius ex amore mundi.
<--- Page Split --->
Item, Naturalis non est hic positus : ergo videtur, quod sint sex.
Item, Non idem timet filius, et amicus, et sponsa : quia filius timet reverenter, amicus dissonantiam voluntatum, sponsa dilationem amplexuum : ergo videtur, quod castus dividitur in quinque timores.
Item, Cum sit status castitatis incipientis, proficientis, et perfectae : videtur quod sicut unus timor accipitur penes primum et ultimum, quod ita debeat accipi unus penes medium : et iste a nullo ponitur : ergo divisio non est sufficiens.
Item, Objicitur de divisione Bedæ, quæ habita est in præcedenti capitulo, quod duo sunt genera timoris, scilicet servilis. et amicabilis : ergo aut Beda est diminutus, aut Cassiodorus superfluus.
Item, Damascenus dat divisionem habentem sex membra, quorum nullum est aliquid membrorum enumeratorum. Dicit enim sex esse genera timoris, scilicet erubescentiam, segnitiem, verecundiam, admirationem, stuporem, agoniam. Secundum quod segnities est timor futurae operationis. Erubescentia est timor in exspectatione convitii. Verecundia est timor in turpi actu. Stupor est timor in inassueta imagine. Agonia est timor per casum infortunii.
Item, Damascenus in libro III loquens de timoribus Christi, dividit timorem in naturalem sistolem, et in irrationalem sistolem 1.
Cum ergo tot sunt genera timorig, quaeritur, Penes quid sumitur divisio ipsorum ?
Praeterea, Videtur quod nulla debeat esse divisio : quia dicit Philosophus, quod si unum oppositorum dicatur multipliciter, et reliquum : spes autem non est multipliciter divisa : cum ergo spes timori opponatur, videtur quod nec timor.
quod spes opponatur timori secundum quod est in genere passionis, et non habitus : et quot modis dicitur timor in genere passionis, tot modis spes in genere passionis. Sed in genere in quo non habet oppositionem neque spem neque aliud nisi pati, non oportet quod divisio sumatur secundum oppositionem spei. Quod autem spes et gaudium multipliciter dicantur in genere passionis secundum naturalis boni exspectationem vel concupiscibilis in sensu, patet per dicta Sanctorum qui maledicunt eis qui spem ponunt in nihilo, ut supra patet in tractatu de spe.
His habitis, dicendum ad primam divisionem, quod illa datur de timore in communi, et secundum quod per analogiam se habet ad passionem et habitus : et ideo mundanum sumit in divisione et servilem, quos puto esse passiones : et initialem et castum, quos puto esse habitus.
Ad PRIMUM quod objicitur, dicendum quod non considerat mundanum et humanum, nisi in quantum opponuntur donis Spiritus sancti, et quantum ad hoc sunt unius rationis, secundum quod cum mundo deserviunt : in se tamen habent divisionem, ut objectum est.
Ad ALIUD dicendum, quod naturalis nec est bonus, nec malus : ipse autem non intendit per divisionem accipere nisi illum qui est donum, et ejus oppositum.
Ad ALIUD dicendum, quod sponsalis et amicabilis vel filialis, non differunt in statu charitatis, nec proprio actu qui est revereri : et ideo pro uno ponuntur, et sunt unus timor : sed differunt forte per accidens in his quae timent secundum rationem : in hoc tamen conveniunt, quod omnes timent separationem a Deo, licet sub alia et alia ratione per accidens, scilicet a sponsa, vel a patre, vel amico : et hoc non facit diversas species timoris.
Ad ALIUD dicendum, quod medius sta-
Solutio. Dicendum, quod hoc vult,
1 S. J. Damascenus, Lib. III de Fide ortho-
<--- Page Split --->
tus charitatis non habet timorem diversum ab initiali : quia initialis est, qui aliquid adhuc habet de anxietate peneæ et dubietate perfectionis : et ideo idem timor concomitatur illos duos status charitatis, in quibus non est perfectio.
Sumitur autem illa divisio sic : quia timor aut est donum, aut est oppositum dono. Si oppositum, sic est mundanus vel humanus. Si donum : aut cum opposito doni, aut non cum opposito. Si cum opposito, tunc est servilis. Si non cum opposito : aut secundum perfectum in gratia, et tunc est initialis : aut secundum statum in perfectione, et tunc est filialis.
Divisio autem Bedeo non dividit nisi illum qui est donum in genere, scilicet in eum qui est cum opposito doni, vel cum Spiritu sancto, hoc est, quod aliis verbis dicunt quidam, in eum qui est a Spiritu sancto, et non cum Spiritu sancto, et hic est servilis : et in eum qui est a Spiritu sancto et cum Spiritu sancto, et hic est initialis et castus.
Divisio autem Damasceni datur de timore prout est passio : et tunc aut est respectu mali, aut respectu magni. Si mali : aut mali peneæ in se, aut peneæ in ordine ad culpam. Si mali peneæ in se : aut in opere difficili quod est supra nostrum posse, et hic est timor qui dicitur segnities : aut qui non est in opere nec a natura, sed a fortuna et casu per accidens, et hic est agonia. Si respectu mali peneæ in ordine ad culpam : aut culpam quæ est, et tunc est verecundia in turpi perpetrato, pro quo exspectat homo exprobrationem : aut culpam quæ non est, sed potest esse, et respectu illius est erubescentia. Si est respectu magni : tunc est resilitio in suam parvitatem : aut igitur est in quod non possumus cognoscendo et operando, et tunc est admiratio : aut ita, quod resiliamus ab ipso ex hoc quod est inassuetum, et tunc est stupor.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus dividit ibi timorem passionem tantum in naturalem timorem ex vitio contra-
ctum, ut ostendat naturalem fuisse in Christo, et non innaturalem.
ARTICULUS VIII.
An timor sit donum ?
Tertio quaeritur, Utrum timor sit donum ?
Et videtur, quod non : quia
Alie passiones cum timore, ut gaudium, et spes, et tristitia, sive dolor, non sunt dona : ergo nec timor.
Item, Donum datur ad altiores actus, ut supra dictum est : timere autem est actus infirmitatis : ergo videtur, quod non sit donum.
Item, Donum datur in adjutorium potentiarum contra defectum, ut videtur velle Gregorius : sed timere non dicit adjutorium, sed potius destructionem adjutorii : ergo videtur, quod timor non sit donum.
Item, Omnis natura cui noceri potest, per se etiam penea sufficit ad timendum : ergo et natura humana : ergo non indiget dono aliquo ad hoc quod timeat.
Juxta hoc quaeritur, Cum quatuor sint passiones naturales, scilicet gaudium; tristitia sive dolor, et spes, et timor, quare una cedit in rationem doni, et alia in rationem actus sacramenti, ut tristitia vel dolor : et tertia in rationem fructus, ut gaudium : et quarta in rationem virtutis, ut spes ?
Item, Quare nulla istarum communicat cum virtute politica in nomine ?
SOLUTIO. Dicendum, quod timor, ut prius habitum est, æquivoce dicitur de passione et dono. Quare autem in nomine conveniat cum passione per analo-
<--- Page Split --->
giam, infra dicetur. Per hoc patet solutio ad primum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod timor donum multipliciter dicitur. Quandoque accipitur secundum quod proprie donum est, et tunc consideratur secundum statum perfectissimum in quo timor est in maximo et optimo statu : et sic fuit in Christo, et in Angelis : et hic timor habet actum alium qui est revereri. Quandoque autem consideratur secundum quod est generatus ab aliquo ad minus quod est super naturam, et tamen habet actum fugae mali, cujus causa inest vel potest inesse : et hoc modo dicitur timor servilis vel initialis : et hic est imperfectionis et evacuatur : et hoc modo non primo dicitur donum, sed per consequens et secundario. Et ideo quod dona sint altioris actus, intelligitur de donis secundum optimum statum donorum.
Ad aliud dicendum, quod timere reverenter non destruit potentiam timere serviliter vel initialiter ad minus : ergo ad generans timorem etiam elevat potentiam : quia generans timorem servilem, est fides, quae est supra naturam : et generans initialem est fides operans per dilectionem : sed timere naturaliter vel mundane signum destitutae potentiae est.
Ad aliud dicendum, quod natura sufficit timere nocumentum nocivum sibi imminens . sed piena inferni vel peccatum non noscuntur a timente serviliter vel initialiter, nisi ab eo qui est ultra naturam, quia sola fides illa ostendit.
Ad quest 1. Ad aliud dicendum, quod per analogiam unumquodque dicitur illorum quatuor : quia timor semper est in sistole cordis et fuga : sed ea quae fugit, non sunt ejusdem rationis. Mala enim naturalia fugere non indiget habitu : quia natura deficiens per se sufficit ad fugam illorum. Praeterea, Non est perfectionis secundum rationem boni fugere hujusmodi mala : et ideo non ulterius indiget habitu ad hoc. Sed fugere majestatem
per resili tionem in suam parvi tatem et exhibitionem honoris est quidem fuga, sed non est unius rationis cum fuga mali. Similiter, Fugere malum culpa propter malum separationis a Deo quod sequitur culpam, et hoc propter reverentiam qua reveretur Deum : ictrum est alterius rationis. Similiter fugere actum peccati propter poenam inferni est quoad generans alterius rationis. Unde solum fugere secundum analogiam respicit statum perfectum secundum reverentia actum. Gaudium autem non dict actum perfectum, sed potius muliebrem passionem : quia ut dicit Augustinus, « Gaudium est diffusio quaedam animi in gustu vel cunjunctione boni : » et ideo sonat in fructum : quia fruimur his cognitis, ut dicit Augustinus, in quibus voluntas per se delectata conquiescit. Sed dolor non dicit actum, sed potius passionem affligentem : et ideo non accipit ordinem virtutis vel fructus vel doni : quia virtus vel donum volunt habere perfectionem secundum actum communem, et fructus secundum muliebritatem passionis vult habere dulcedinem : et huic non proportionatur trstitia vel dolor : sed sacramentalis gratiae suscipit ordinem : quia voluntariis afflictionibus fit satisfactio pro peccatis. Spes autem imperfecta est respectu boni : quia dicit exspectationem, et exspectatio et protendi in exspectatum non dicunt actum perfectionis majoris quam virtus : quia cum natura per se cxspectet praemium, quod additur ei, est protensio in rem speratam : et ideo etiam spei non respondet donum, sicut prius dictum est.
Ad aliud dicendum, quod nullum istoAliud rum communicat cum virtute politica: quia iste virtutes sunt ad determinatam materiam, ut temperantia et fortitudo: et ideo actus illarum mediant in passionibus istis, et ideo cum eis in nomine convenire non possunt.
<--- Page Split --->
ARTICULUS IX.
An timor servilis sit bonus vel malus ? et, An timere serviliter sit bonum ? et, An timor initialis sit idem cum timore servili et casto ? et, An ille permaneat in sæculum sæculi ? et, Quare castus dicitur amicabilis ?
quod sperare a Deo est, et donum est Dei : quod autem times est a teipso : ergo videtur, quod non possit esse donum : quia donum est datio irreddibilis, et quod a nobis habemus, non est nobis datum : ergo nec est bonum : quia ut dicit Augustinus, « Omne bonum nostrum a Deo est. »
- Item, In Littera dicitur, quod vivit in timore servili peccandi voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas : nihil autem bonum est in quo vivit peccandi voluntas : ergo timor servilis non est bonus.
Quarto, Quæritur de singulis timoribus, qui nomen doni habent.
Et quæratur primo de timore servili, Utrum ipse sit bonus, vel malus?
Videtur, quod bonus : quia
Ipse est donum Dei, ut dicit Magister : et omne donum Dei est bonum : ergo ipse est bonus.
Item, In Littera dicitur, quod est utilis : et omne utile est bonum : ergo timor servilis est bonus.
Item, In Littera dicit, quod introducit sapientiam et charitatem : omne autem quod introducit charitatem est bonum : ergo, etc.
Item, Docet fugere actum peccati : esse autem tale bonum est : ergo, etc.
Item, Cujus generatio est bona, ipsum est bonum : sed generans timorem servilem, scilicet fides informis, est bonum : ergo, etc.
Hoc etiam multis aliis rationibus probari posset ex Littera.
I. IN CONTRARIUM videtur esse
Quod dicit Gregorius, quod « cum pœna sic timetur, quod facies judicis non amatur, timor potius ex tremore est, quam ex charitate : » sed timor servilis ita timet pœnam, quod faciem judicis non amat : ergo est ex tremore : nihil autem quod procedit ex tremore, est bonum : ergo timor servilis non est bonum.
Item, Super illud Psalmi xxx, 2 : In te, Domine, speravi, dicit Glossa,
ITEM quæritur, Utrum timere serviliter Quæst 1. sit bonum ?
Et videtur, quod non : quia dicit Augustinus in Littera, quod « timens serviliter, non bene facit, etiamsi bonum sit quod facit : » ergo timere serviliter etiam ei quod bonum est, tollit rationem boni : sed quidquid a bono tollit rationem boni, est malum : ergo, etc.
Præterea, Unum bonum bene compatitur secum aliud bonum : sed timere serviliter non compatitur secum aliud bonum gratia gratum facientis : ergo, etc.
ITEM, Ulterius quæritur de timore iniQæst 2. tiali, Utrum ipse sit unus cum timore servili ?
Et videtur, quod sic : quia
Unius objecti secundum rationem unus est actus : sed pœna æterna est unum objectum fuga: secundum rationem : et hanc fugit timor servilis et initialis : ergo videtur, quod sit timor unus.
Si forte tu dicas, quod non : quia timor servilis est cum peccato mortali, et initialis non : hoc non videtur impedire, quia etiam fides informis quæ generat timorem servilem est cum peccato mortali : et tamen ipsa secundum Magistrum supra efficitur eadem cum fide formata : ergo videtur, quod similiter sit de timore servili et initiali, quod servilis formatur ab initiali.
<--- Page Split --->
Cuest. 3. Item, Ex alia parte quaeritur, Utrum timor initialis idem sit cum timore casto?
Et videtur, quod sic : quia
Sicut differunt charitas perfecta et imperfecta, ita differunt timor initialis et castus : sed non differunt per substantiam charitas perfecta et imperfecta : ergo nec timor initialis et castus.
Item, Initialis mittitur foras a charitate perfecta, aut ratione substantiae, aut accidentis quod est pecnam habere. Si ratione substantiae : ergo timor initialis et charitas haberent contrarietatem ratione substantiae, quod falsum est, cum compatiantur sese in eodem, et unum est initium alterius. Si autem ratione accidentis, quod est pecnam habere : tunc substantia manet in casto timore : ergo substantialiter est idem et differens per accidens.
Item, Ad idem habent oculum castus et initialis, scilicet ad separationem possibilem : et causantur ambo ab amore : ergo cum ab objectis distinguantur habitus, videtur quod sint idem timor.
Sedcontra . Sedcontrahocvideturesse : q u i a
Si initialis idem est cum servili, ut prius videbatur probatum esse, et initialis idem cum casto : ergo servilis idem est cum casto : et hoc nemo dicit, cum castus maneat in saeculum saeculi, et servilis foras mittatur a charitate.
Item, Videtur quod nec initialis idem cum casto sit : non enim idem potest esse evacuabile et permanens in saeculum saeculi : timor autem initialis evacuabilis est in hac vita a perfecta charitate : ergo non est idem cum casto qui permanet in saeculum saeculi, ut videtur.
Item, Habens oculum ad pecnam, et habens oculum ad separationem, non moventur eodem objecto secundum rationem : sed castus non habet oculum nisi ad separationem, initialis non habet oculum nisi ad pecnam : ergo non sunt ejusdem naturae.
Quest . 4 . ULTERIUSquaeriturdetimorecasto , Utrumpermaneatinsaeculumsaeculi ?
Et videtur, quod non : quia super illud Psalmi lxxxv, 11 : Lætetur cor meum, etc., dicit Glossa, quod in humano timore præcedit causa periculi, sed sequitur in initiali, et uterque timor spei miscetur : sed in futuro non erit timor, sed perfecta jucunditas : ergo videtur, quod timor non erit in futuro.
Sedcontrahocest , q u o d
Christus repletus fuit timore, et sancti Angeli : cum ergo nihil imperfectum fuit in Christo, timor non est imperfectum : omne autem perfectum erit in patria : ergo timor erit ibi.
Item, Hoc probatur multis modis in Littera.
ULTERIUShicquæritur , Quaretimorcastusdicaturamicabilis , etcastus , etfilialis ?
Solutio . Dicendumadprimum , quodtimorservilisestdonumDei , etestbo - n u s , etutilis : donumautemDeiestac - cipiendogeneraliterdonumdeomnibusquædanturaDeo , etsuntsupranatu - ramadordinandumvitaminbonumgratiæ : sicutergofidesinformisestdo - numDei , sicetiamservilisestdonumDeiBonusautemest : quiaremovetabactupeccatiperhocquodesttimor , quiafugitactumpeccati . Utilisautemest : quiaintroducitcharitatem : paula - timenimrecedendoabactupeccati , r e - moveturetiampeccatiplacentia , e t i n - troducituramorDei .
Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod non est ex timore per hoc quod est timor, sed per hoc quod est servilis. Et ad hoc intelligendum notandum quod timor servilis dupliciter dicitur, scilicet a conditione servitutis, quia servus est : et a proprietate servi, quia serviendo adhuc sentit pecnam servi, non libertatem justitiae filiorum. Primo modo proprie dicitur servilis : quia sic timens adhuc servus est peccati : et quoad hoc dicit Gregorius, quod est ex timore, et quod in eo vivit peccandi vo-
<--- Page Split --->
juntas : et non simpliciter secundum quod est timor fugiens malum. Sed secundo modo initialis dicitur servilis in Littera, quia sentit adhuc poenam, ut infra dicetur.
Et per hoc patet solutio ad sequens.
Ad ALIUD dicendum, quod timere serviliter secundum quod est timere, bonum est.
Ad in autem quod objicitur in contrarium, dicendum per duas rationes, quod hoc accidit timori ex parte servilitatis : et illa non est a Deo, nec est donum Dei, nec bonum.
Ad in autem quod ulterius quaeritur de initiali, sine praejudicio dicendum, quod non est idem per substantiam timor servilis, et initialis.
Ad PRIMUM autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod non habent idem movens primum et proximum : quia servilis immediate respicit poenam aeternam : et est ibi causa fugae principaliter, et non amor regni a quo separetur : et ideo non procedit ex timore gratuito, sed potius naturali proprii boni : sed initialis non movetur proprie a poenis immediate, sed potius a separatione a regno, et per consequens a poenis : quia necesse est puniri in inferno, qui a regno separatur : et oritur ex amore gratuito regni coelestis. Et ideo prima objectio non procedit, nisi de consequenter movente in timore initiali.
Ad ALIUD dicendum, quod quoniam nihil est simile : quia fides informis est de omnibus eisdem immediate, de quibus est formata, licet non tendat sicut formata : et jam patet, quod timor servilis cum initiali non immediate movetur ab eodem, nec ex parte affectus causatur ab amore ejusdem rationis, licet ex parte intellectus causetur a fide, sicut et initialis.
Ad LLUD quod ultimo quaeritur, Utrum initialis sit idem cum casto ? puto respondendum esse, quia substantialiter sunt idem, et differunt per accidens,
scilicet quia initialis poenam habet quam non habet castus, ratione cujus dicitur etiam servilis ab Augustino in Littera : et habet poenam triplicem, scilicet angorem conscientiae de timore insufficientis satisfactionis pro peccato praeterito, et timorem infestantis adhuc tentationis, ne forte una dierum dejiciat eum : et sollicitudinem dubietatis, utrum forte despiciat obsequium suum Deus Haec triplex poena continue per charitatem magis ac magis evacuatur : et tunc ipse efficitur castus per depurationem poenalitatis illius.
Ad in autem quod primo objicitur in Adobject. contrarium, patet solutio per antedicta.
Ad ALIUD dicendum, quod non evacuaAdobject.2. tur substantialiter, sed potius depuratur : et quoad hoc dicitur foras mitti a charitate. Adobject.3.
Ad ALIUD dicendum, quod initialis non immediate habet oculum ad poenam, sed ad separationem quae adhuc possibilis est per peccatum fieri : et ideo non respicit poenam,nisi per consequens : et hoc accidit ei gratia status in quo est cum imperfecta charitate, sicut et castus alium habet actum in via, et alium in patria.
Ad in quod ulterius quaeritur, Utrum Adquest. 4. castus permaneat in saeculum saeculi ? Dicendum quod sic : sed in alio actu, ut supra dictum est in quaestione de donis in communi.
Ad in autem quod contra objicitur, dicendum quod loquitur de timore secundum quod habet poenam : quia sic contrariatur jucunditati.
Ad ultimum dicendum, quod amicabiAd quest. 5. lis dicitur timor secundum conformitatem voluntatis ad dominum : quia amicus fugit ea quae facerent voluntatem inconformem : eo quod, ut dicit Tullius, « Amicorum est idem velle, et idem nolle : » sed filialis est per actum reverentiae et fugam eorum quae ostendunt actum esse irreverentiae ad tantum patrem : castus autem ex proprietate sponse, quae non timet nisi quae separant ab amplexu.
<--- Page Split --->